[0] REDARGUTIO PHILOSOPHIARUM. [1] Atque in redargutione ipsa philosophiarum quam paramus, nescimus fere quo nos uertamus, cum uia quae aliis in confutationibus patuit nobis interclusa sit. Nam et tot et tanta se ostendunt errorum agmina, ut ea non strictim sed confertim euertere et summouere necesse sit ; et si propius accedere et cum singulis manum conserere uelimus, id frustra fuerit; sublata disputationis lege, cum de principiis non consentiamus; et multo magis, quod ipsas probationum et demonstrationum formas et potestates reiiciamus. Quod si (id quod solum relinqui uidetur) ea quae nos asserimus a sensu ipso et experientia educere et excitare commitamur, rursus eodem reuoluimur ; et obliti eorum quae de animorum praeparatione dicta sunt, contrariam ingressi uiam inueniamur; nam in res ipsas abrupte et directo incidamus, ad quas uiam quandam aperiri et substerni, propter obfirmatas animorum praeoccupationes et obsessiones, necesse esse decreuimus. Sed tamen propterea ipsi nos minime deseremus ; sed aliquid comminisci et tentare quod proposito nostro consentaneum sit conabimur ; tum signa quaedam adducentes, ex quibus de philosophiis iudicium fieri possit ; tum interim inter ipsas philosophias, portenta errorum nonnulla, et mera animorum ludibria, ad earum authoritatem labefactandam notantes. Neque tamen nos fugit, fortius huiusmodi errorum aera figi, quam ut eis per satyram derogetur; praesertim cum uiris doctis non sit noua aut incognita ea confidentiae et iactantiae species, quae opiniones abiicit, non frangit. Sed nec nos aliquid leuius aut inferius quam pro rei quae agitur maiestate afferemus, neque ex hoc genere redargutionis prorsus fidem facere, sed tantum patientiam et aequanimitatem, idque in ingeniis tantum altioribus et firmioribus, conciliare speramus. Neque enim quispiam ex isto assiduo et perpetuo errorum contubernio ita se recipere potest, et ad nostra cum tanta beneuolentia et animi magnitudine accedere, ut non cupiat habere interim quae de ueteribus et receptis cogitet et opinetur. Sane in tabellis non alia inscripseris, nisi priora deleueris ; in mente aegre priora deleueris, nisi alia inscripseris. [2] Itaque huic desiderio subueniendum putauimus, atque haec prorsus eo spectant (ut quod res est aperte eloquamur) ut uolentes ducant, non ut nolentes trahant. Omnem uiolentiam (ut iam ab initio professi sumus) abesse uolumus: atque quod Borgia facete de Caroli Octaui expeditione in Italiam dixit, Gallos uenisse in manibus cretam tenentes, qua diuersoria notarent, non arma, quibus perrumperent ; similem quoque inuentorum nostrorum et rationem et successum animo praecipimus; nimirum ut potius animos hominum capaces et idoneos seponere et subire possint, quam contra sentientibus molesta sint. Verum in hac parte de qua iam loquimur, quae ad redargutionem philosophiarum pertinet, feliciter sane leuati sumus, casu quodam opportuno et mirabili. Nam dum haec tractarem, interuenit amicus meus quidam ex Gallia rediens, quem cum salutassem, atque ego illum, ille me, de rebus nostris familiariter interrogassemus : Tu uero, inquit, uacuis tuis ab occupationibus ciuilibus spatiis, aut saltem remittentibus negotiis, quid agis ? Opportune, inquam ; nam ne nihil me agere existimes, meditor Instaurationem Philosophiae, quae nihil inanis aut abstracti habeat, quaeque uitae humanae conditiones in melius prouehat. Honestum profecto opus, inquit : et quos socios habes ? Ego certe, inquam, in summa solitudine uersor. Durae inquit, partes tuae sunt; et statim addidit; Atque tamen scito haec alüs curae esse. Tum ego laetatus, Animam, inquam, reddidisti. Ego enim hoc animo praeeperam, foetum meum ueluti in eremo periturum. Vis, inquit, ut tibi narrem quae mihi in Gallia circa huiusmodi negotium euenerunt ? Libentissime, inquam, atque insuper gratiam habebo. Tum retulit se Parisiis uocatum a quodam amico suo, atque introductum in consessum uirorum, qualem, inquit, uel tu uidere uelles ; nihil in uita mihi accidit iucundius. Erant autem circiter quinquaginta uiri, neque ex iis quisquam adolescens, sed omnes aetate prouectiores ; quique uultu ipso dignitatem cum probitate singuli prae se ferrent. Inter quos aiebat se cognouisse nonuullos honoribus perfunctos, atque alios ex senatu; etiam antistites sacrorum insignes, atque ex omni fere ordine eminentiore aliquos. Erant etiam quidam, ut aiebat, peregrini ex diuersis nationibus. Atquee cum primo introiisset, inuenisse eos familiariter inter se colloquentes ; sedebant tamen ordine sedilibus dispositis, ac ueluti aduentum alicuius expectantes. [3] Neque ita multo post ingressuin ad eos uirum quendam, aspectus (ut ei uidebatur) admodum placidi et sereni; nisi quod oris compositio erat tanquam miserantis; cui cum omnes assurrexissent : Illee circumspiciens et subridens, nunquam, inquit, existimaui potuisse fieri, ut otium omnium uestrum, cum singulos recognosco, in unum atque idem tempus coinciderit ; idque quomodo euenerit, satis mirari non possum. Cumque unus ex coetu respondisset, eum ipsum hoc otium illis fecisse, cum quae ab ipso exspectarent illi ducerent omni negotio potiora : Atque (ut uideo) inquit, uniuersa illa iactura eius quod hic consumetur temporis, quo certe uos separati multis mortalibus profuissetis, ad meas rationes accedet. Quod si ita est, uidendum profecto ne uos diutius morer; simul consedit, absque suggesto aut cathedra, sed ex aequo cum caeteris ; atque huiusmodi quaedam apud eum consessum uerba fecit. Nam aiebat qui haec narrabat, se illa tum excepisse ut potuit ; licet cum apud se una cum illo amico suo, qui eum introduxerat, ea recognosceret, fateretur ea longe inferiora iis quae tum dicta essent uisa esse. Exemplum autem orationis, quod circa se habebat, praeferebat. Illud ita scriptum erat: Vos certe, filii, homines estis: hoc est, ut ego existimo, non animantes erecti, sed Diui mortales. Deus, mundi conditor et uestrum, animas uobis donauit mundi ipsius capaces ; nec tamen eo ipso satiandas. Itaque fidem uestrum sibi seposuit et retinuit, mundum sensui attribuit ; neutra autem oracula clara esse uoluit, sed inuoluta ; neque queri potestis si uos exerceat, quandoquidem excellentiam rerum rependat. Atque de rebus diuinis optima de uobis spero; circa humana autem metuo uobis, ne diuturnus error uos usuceperit. Existimo enim hoc apud uos penitus credi, uos statu uti scientiarum florente et bono. Ego rursus moneo uos, ne eorum quae habetis aut copiam aut utilitatem, quasi ad magnum aliquod fastigium euecti et uotorum compotes aut laboribus perfuncti accipiatis. [4] Idque sic considerate ; si omnem illam scriptorum uarietatem qua scientiae tument et luxuriantur excutiatis, et de eo quod afferunt scripta illa interpelletis et stricte et presse examinetis, ubique reperietis eiusdem rei repetitiones infinitas ; uerbis, ordine, exemplis, atque illustratione, diuersas ; rerum summa et pondere ac uera potestate praelibatas ac demum fere iteratas ; ut in pompa paupertas sit, et in rebus ieiunis fastidium. Atque si uobiscum familiariter loqui et iocari hac de re liceat, uidetur doctrina uestra coenae illius hospitis Chalcidensis simillima, qui cum interrogaretur unde tam uaria uenatio, respondit, illa omnia condimentis ex mansueto sue esse facta. Neque enim negabitis uniuersam istam copiam nil aliud esse quam portionem quandam philosophiae Graecorum ; eamque certe minime in saltu aut syluis naturae nutritam ; sed in scholis et cellis, tanquam animal domesticum saginatum. Si enim s a Graecis iisque paucis abscedatur, quid tandem habent uel Romani uel Arabes uel nostri, quod non ab Aristotelis, Platonis, Hippocratis, Galeni, Euclidis, Ptolemaei inuentis deriuetur, aut in eadem recidat ? Itaque uidetis diuitias uestras esse paucorum census; atque in sex fortasse hominum cerebellis spes et fortunas omnium sitas esse. Neque uero idcirco Deus uobis animas rationales indidit, ut Authoris uestri partes (fidem scilicet uestram quae Deo et diuinis debetur) hominibus differretis : neque sensus informationem firmam et ualidam attribuit, ut paucorum hominum opera, sed ut ipsius Dei opera, Coelum et Terram, contemplaremini ; laudes eius celebrantes, et hymnum conditori uestro canentes, iis edam uiris, si placet (nihil enim obstat), in chorum receptis. Quinetiam ista ipsa doctrina, usu uestra, origine Graeea, quae tanta pompa incedit, quota pars fuit illa sapientiae Graecorum ? Ea enim uaria fuit ; uarietas autem ut ueritati non acquiescit, ita nec errorem figit; sed ad ueritatem est instar iridis ad solem, quae omnium imaginum est maxime infirma et quasi deperdita, sed tamen imago. Verum et hanc quoque uarietatem nobis extinxit (Graecus et ipse) Aristoteles : credo, ut discipuli res gestas aequaret. Atque discipuli praeconium (si recte memini) tale celebratur: "Felix terrarum praedo, non utile mundo Editus exemplum, terras tot posse sub uno Esse uiro". [5] An et magister, "felix doctrinae praedo" ? Acerbe illud, sed quae sequuntur optime. Nullo enim modo ille utilis rebus humanis, qui tot egregia ingenia, tot (inquam) libera capita in seruitutem redegerit. Itaque, filii, de copia uestra audistis quam arcta, quam ad paucos redacta. Diuitiae enim uestrae sunt paucorum census. De utilitate iam attendite. At quem tandem aditum ad mentes et sensus uestros, non dicam impetrabimus (uos enim beneuoli), sed struemus aut machinabimur, res siquidem diflicilis ? Quo fomite, qua accensione lumen uobis innatum excitabimus, idque a praestigiis luminis aduentitii et infusi liberabimus? Quomodo, inquam, nos uobis dabimus, ut uos uobis reddamus? Infinita praeiudicia facta sunt, opiniones haustae, receptae, sparsae. Theologi multa e philosophia ista sua fecerunt, et speculatiuam quandam ab utraque doctrina coagmentatam condiderunt. Viri ciuiles, qui ad existimationis suae fructum pertinere putant ut docti habeantur, multa ubique ex eadem scriptis suis et orationibus inspergunt. Etiam uoces, filii, et uerba ex dictamine eiusdem philosophiae, et secundum eius praescripta et placita, apposite conficta sunt; adeo ut simul ac loqui didiceritis (felicem dicam an infelicem) hanc errorum Cabalam haurire et imbibere necesse fuerit. Neque haec tantum consensu singulorum firmata, sed et institutis academiarum, collegiorum, ordinum, fere rerumpublicarum, ueluti sancita est. Huic itaque iam subito renunciabitis ? idne sumus uobis authores ? Atqui ego, filii, hoc non postulo, neque huiusmodi philosophiae uestrae fructus moror, aut eos uobis interdico, neque in solitudinem aliquam uos abripiam. Utimini philosophia quam habetis, disputationes uestras ex eius uberibus alite, sermones ornate, grauiores apud uulgus hominum hoc ipso nomine estote. Neque enim philosophia uera ad haec multum utilis uobis erit : non praesto est, nec in transitu capitur, nec ex praenotionibus intellectui blanditur, non ad uulgi captum (nisi per utilitatem et opera) descendit. Seruate itaque et illam alteram, et prout commodum uobis erit adhibete : atque aliter cum natura, aliter cum populo negotiamini. Nemo enm est qui plus multo quam alios quis intelligit, quin ad minus intelligentem tanquam personatus sit, ut se exuat, alteri det. Verum illud uos familiariter pro more nostro moneo, Habete Laidem dummodo a Laide non habeamini. Iudicium sustinete ; anis uos date, non dedite ; et uos melioribus seruate. Atque uidemur minus quiddam uobis imponere, qnod haec quae in manibus habetis usu uobis et honore manebunt; ideoque aequiore animo passuri estis, eadem de ueritate et utilitate in dubium uocari. Verum etiamsi uos optime animati essetis, ut quaecunque hactenus didicistis aut credidistis, spretis opinionibus ac etiam rationibus uestris priuatis, ueI hoc ipso loco deposituri sitis, modo de ueritate uobis constaret ; attamen hac quoque ex parte haeremus ; neque habemus fere quo nos uertamus, ut fidem uobis rei tam inopinatae et nouae faciamus. Certe disputationis lex penitus sublata est, cum de principiis nobis uobiscum non conueniat. Etiam spes eiusdem praecisa est, quia de demonstrationibus quae nunc in usu sunt dubitatio iniecta est, atque accusatio suscepta. Atque hoc animorum statu ueritas ipsa uobis non tuto committitur. Itaque intellectus uester praeparandus antequam docendus, animi sanandi antequam esercendi sunt, area denique purganda antequam inaedificanda: atque ad hunc finem hoc tempore conuenistis. Qua igitur industria aut commoditate hoc negotium discutiemus aut agemus ? Non desperandum. Inest profecto, filii, animae humanae, utcunque occupatae et obsessae, aliqua pars intellectus pura et ueritatis hospita ; estque ad eam aliqua molli oliuo orbita deducens. Agite, filii, uos et ego uiros doctos, si quid in hoc genere sumus, exuamus ; et faciamus nos tanquam aliquos e plebe, et omissis rebus ipsis ex signis quibusdam externis coniecturas capiamus. Haec enim saltem nobis cum hominibus communia sunt. Doctrina uestra, ut dictum est, fluxit a Graecis. Qualis natio? Nil mihi rei cum conuitio est, filii ; itaque quae de ea dicta sunt ab aliis, nec repetam nec imitabor. Tantum dico eam nationem fuisse semper ingenio praeproperam, more professoriam ; quae duo sapientiae et ueritati sunt inimicissima. Nec praeterire fas est uerba sacerdotis AEgyptii, praesertim ad uirum e Graecia excellentem prolata, ab authore etiam nobili e Graecia relata. Is sacerdos certe uerus uates fuit, cum diceret, "Vos Graeci semper pueri". Annon bene diuinatum est ? Verissime certe, Graecos pueros aeternos esse ; idque non tantum in historia et rerum memoria, sed multo magis in rerum contemplatione. Quidni enim sit instar pueritiae ea philosophia, quae garrire et causari nouerit, generare et procreare non possit? Disputationibus inepta operibus inanis ? Mementote ergo (ut ait propheta) rugis ex qua excisi estis, et de natione cuius authoritatem sequimini, quod Graeca sit, interdum cogitate. [6] Sequitur temporis nota, qua philosophia ista uestra nata est et prodiit. AEtas erat, filii, cum illa condita fuit, fabulis uicina, historiae egena, peregrinationibus et notitia orbis parum informata aut illustrata, quaeque nec antiquitatis uenerationem nec temporum recentium copiam habebat, sed utraque dignitate et praerogatiua carebat. Etenim antiquis temporibus credere licet fuisse diuinos uiros, qui altiora quam pro hominum communi conditione saperent. Nostram autem aetatem fateri necesse est, prae illa de qua loquimur, (ut taceam ingeniorum et meditationum fructus et labores) etiam duorum fere mille annorum euentis et experientia, et duarum tertiarum orbis notitia auctam esse. Itaque uidete quam auguste habitauerint uel potius conclusa fuerint illius aetatis ingenia, si rem uel per tempora uel per regiones computetis. Neque enim mille annorum historiam, quae digna historiae nomine sit, habebant; sed fabulas et somnia. Regionum uero tractuumque mundi quotam partem nouerant? Cum omnes hyperboreos Scythas, omnes occidentales Celtas, indistincte appellarent; nil in Africa ultra citimam AEthiopiae partem, nil in Asia ultra Gangem, multo minus noui orbis prouincias, ne per auditum sane aut fama nossent; imo et plurima climata et zonas, quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiatae sint : quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagorae, non longinquae profecto, sed potius suburbanae, ut magnum aliquid celebrantur. Atque experientia, filii, ut aqua, quo largior est eo minus corrumpitur. Nostris autem temporibus (ut scitis) oceanus sinus laxauit, et noui orbes patuere, et ueteris orbis extrema undique innotescunt, idque distincte ac proprie. Itaque ex aetatis et temporis natura, ueluti ex natiuitate et genitura philosophiae uestrae, nil magni de ea Chaldaei praedixerint. [7] De hominibus uideamus. Qua in re optimo fato hoc fit (neque id artificio aliquo nostro cautum est, sed ipsa res hoc non solum patitur, uerum etiam postu- lat), ut et illis honor seruetur, et nos malestiam postulat) tueri et retinere possimus, et tamen fidem liberare. Nos enim, filii, nec inuidiae nec iactantiae nobis conscii sumus, nec de ingenii palma nec de placitorum regno contendimus ; longe alia nostra ratio est et finis, hocque mox aperietur. Itaque antiquorum ingeniis, excellentiae, facultati, nihil detrahimus ; sed generi ipsi, uiae instituto, authoritati, placitis, necessario derogamus. Immensum enim est quantum scientiarum progressum deprimant ; atque opinio copiae inter maximas causas inopiae reperitur. Atque duo sunt uiri, filii, quorum placita ex libris eorum propriis haurire licet : Plato et Aristoteles : utinam illud et reliquorum nonnullis contigisset. Sed Aristoteles, Othomannorum more, regnare se non potuisse existimauit, nisi fratres trucidasset. Idque ei, non statim sane sed postea, ex uoto nimis fcliciter successit. De his itaque duobus pauca dicere instituimus. Xenophontem autem tertium non adiungimus, suauem scriptorem et uirum excellentem. Verum cum illis qui philosophiam tanquam ingenii peregrinationem amoenam et iucundam, non tanquam prouinciam laboriosam et solicitam, susceperunt, nobis non multum rei est. [8] Itaque hos duos uiros, Platonem et Aristotelem, si quis inter maxima mortalium ingenia non numeret, aut minus perspicit aut minus aequus est. Ingenia certe illorum capacia, acuta, sublimia. Sed tamen uidendum primo, cuius generis philosophantium censeri possint. Inuenio enim tria genera apud Graecos eorum qui philosophiae cultores habiti sint. Primum erat sophistarum, qui per plurimas ciuitates instituta profectione, et per singulas mansitantes, adolescentes, recepta mercede, sapientia imbuere professi sunt ; quales fuere Gorgias, Protagoras, Hippias, quos Plato ubique exagitat, et fere in comoediae morem deridendos propinat. Neque enim hi rhetores tantum erant, aut orationum conscriptores, sed uniuersalem rerum notitiam sibi arrogabant. Secundum erat eorum qui maiore fastu et opinione, locis certis et sedibus fixis, scholas aperiebant, atque placita et sectam condentes aut excipientes, auditores, sectatores, successores insuper habebant. Ex quo genere erant Plato, Aristoteles, Zeno, Epicurus. Nam Pythagoras etiam auditores traxit, et sectam constituit; sed traditionum potius quam disputationum plenam, et, superstitioni quam philosophiae propiorem. Tertium autem genus erant eorum, qui remoto strepitu et pompa professoria, serio ueritatis inquisitioni et rerum contemplationi dediti, et (tanquam Endymion) solitarii et quasi sopiti, sibi philosophabantur ; aut adhibitis paucis (quibus idem amor erat) in colloquiorum suauitatem, destinata perfïciebant ; neque Galateae more, cuius usus in undis, disputationum procellis se oblectabant. Atque tales fuere Empedocles, Heraclitus, Democritus, Anaxagoras, Parmenides. Neque enim reperietis hos scholas aperuisse, sed tandem speculationes et inuenta sua in scripta redegisse, et posteris transmisisse. [9] Nunc autem uidetis certe, filii, quae res agatur. Ego enim duo prima genera (utcunque se inuicem abnegent et proscindant) tamen natura rei ipsius connexa esse statuo. Itaque non haesitabo apud uos dicere, me locum Platoni et Aristoteli tribuere inter Sophistas : sed tanquam ordinis emendati et reformati. Eandem enim rem prorsus uideo. Aberat fortasse loci mutatio et circumcursatio, et mercedis indignitas, et inepta ostentatio ; atque lucet in illis certe quiddam solennius et nobilius; sed aderant schola, auditor, secta. Itaque genus ipsum profecto cernitis. Iam uero de uiris ipsis aliquid separatim dicamus ; institutum seruantes, ut missis rebus ex signis coniiciamus. [10] Itaque ab Aristotele exorsi, memoriam uestram, filii, testamur, si in physicis eius et metaphysicis non saepius dialecticae quam naturae uoces audiatis. Quid enim solidi ab eo sperari possit, qui mundum tanquam e categoriis effecerit? qui negotium materiae et uacui, et raritatis et densitatis, per distinctionem Actus et Potentiae transegerit ? qui animae genus non multo melius quam ex uocibus secundae, intentionis tribuerit ? Verum haec ad res ipsas penetrant. Itaque ab huiusmodi sermone absistendum. Nam cum confutationem iustam instituere immemoris plane sit, ita et opiniones tanti hominis per satyram perstringere superbum foret. Signa autem in illo non bona, quod ingenium incitatum et se proripiens, nec alienae cogitationis nec propriae fere patiens; quod quaestionum artifex, quod contradictionibus continuus, quod antiquitati infestus et insultans, quod quaesita obscuritas est; alia plurima, quae omnia magisterium sapiunt, non inquisitionem ueritatis. Quod si quis ad haec censuram rem procliuem fortasse esse ; illud interim constare, post Aristotelis opera edita, pleraque antiquorum ueluti deserta exoleuisse ; apud tempora autem quae sequuta sunt, nil melius inuentum esse ; magnum itaque uirum Aristotelem, qui utrumque tempus ad se traxerit ; atque uerisimile esse, philosophiam in eo ipso tanquam sedes fixas posuisse, ut nihil restet nisi ut conseruetur et ornetur — Ego, filii, cogitationem hanc esse existimo hominis uel imperiti, uel partibus infecti, uel desidis. Est enim (ut dicit scriptura) desidia quaedam, quae sibi prudens uidetur et septemplici rationum pondere grauior. Atque proculdubio (si uerum omnino dicendum est) ista desidia huius opinionis inuenietur pars uel maxima; dum humanae naturae ingenita superbia, uitiis proprüs non solum ignoscens uerum etiam cultum quendam prophanum attribuens, laborum et inquirendi et experiendi fugam pro ea quae prudentiae comes sit diffidentia ueneretur ; neque ita multo post, socordia singulorum iudicium et authoritatem uniuersorum repraesentet et effingat. [11] Nos uero primo illud interrogamus, an ob illud uir magnus Aristoteles, quod utrumque tempus traxerit ? Certe magnus : Itane ? At non maior quam impostorum maximus. Imposturae enim, atque adeo Principis Imposturae Antichristi, haec praerogatiua singularis est. Veni (inquit ueritas ipsa) in nomine patris mei, nec recipitis me : si quis uenerit nomine suo, eum recipietis. Audistisne filii ? sensu non proprio certe, sed pio et uero, qui in nomine paternitatis aut antiquitatis uenerit non receptum iri ; qui autem priora prosternendo, destruendo, authoritatem sibi usurpauerit et in nomine proprio uenerit, eum homines sequi. Atque si quis unquam in philosophia in nomine proprio uenit, id est Aristoteles, per omnia sibi author, quique antiquitatem ita despexit, ut neminem ex antiquis uel nominare fere dignetur, nisi ad confutationem et opprobrium. Quin et disertis uerbis dicere non erubescit (bene ominatus certe etiam in maledicto), uerisimile esse maiores nostros ex terra aliqua aut limo procreatos fuisse, ut ex opinionibus et institutis eorum stupidis et uere terreis coniicere licet. [12] Neque tamen illud uerum est, antiquorum philosophorum opera, postquam Aristoteles de iis ex authoritate propria triumphasset, statim extincta fuisse. Videmus enim qualis fuerit opinio de prudentia Democriti post Caesarum tempora, "Cuius prudentia monstrat, Magnos posse uiros, et magna exempla daturos, Veruecum in patria, crassoque sub aere nasci". Atque satis constat, sub tempora excultiora imperii Romani plurimos antiquorum Graecorum libros incolumes mansisse. Neque enim tantum potuisset Aristoteles (licet uoluntas ei non defuerit) ut ea deleret, nisi Attila et Gensericus et Gothi ei in hac re adiutores fuissent. Tum enim postquam doctrina humana naufragium perpessa esset, tabula ista Aristotelicae philosophiae, tanquam materiae alicuius leuioris et minus solidae, seruata est, et extinctis aemulis recepta. [13] At quod de consensu homines sibi fingunt, id et infidum et infirmum est. An uos, filii, temporis partus habetis numeratos et descriptos in fastis, eos inquam qui perierunt, latuerunt, aut aliis orbis partibus innotuerunt ? An et abortus qui nunquam in lucem editi sunt? Itaque desinant homines angustias suas mundo et saeculis attribuere et imponere. Quid si de suffragiis ipsis litem moueamus, et negemus uerum et legitimum consensum esse, cum homines addicti credunt, non persuasi iudicant ? Transierunt, filii, ab ignorantia in praeiudicium: haec demum est illa coitio potius quam consensus. Postremo, si de isto consensu non diffiteamur, sed eum ipsum ut suspectum reiiciamus, an nos inter morbum istum animorum grassantem et epidemicum sanitatis poenitebit? Pessimum certe, filii, omnium augurium est de consensu in rebus intellectualibus ; exceptis diuinis, cum ueritas descendit coelitus. Nihil enim multis placet, nisi aut imaginationem feriat, ut superstitio, aut notiones uulgares, ut doctrina sophistarum: tantumque consensus iste a uera et solida authoritate abest, ut etiam uiolentant praesumptionem inducat in contrarium. Optime enim Graecus ille, Quid peccaui ? cum complauderent. [14] Quod si is esset uir qui putatur esse AristoteIes, tamen nullo modo uobis author sim, ut unius hominis cogitata et placita instar oraculi recipiatis. Quae enim, filii, est ista uoluntaria seruitus ? tantone auditoribus monachi illius ethnici deteriores estis, ut illi suum "Ipse dixit" post septennium deponerent, uos illud post annos bis mille retineatis? Atque nec istum ipsum praeclarum authorem habuissetis, si antiquitatis studium ualuisset : et tamen eadem in illum lege et conditione uti ueremini. Quin, si me audietis, dictaturam istam, non modo huic homini sed et cuiuis mortalium qui sunt, qui erunt, in perpetuum negabitis ; atque homines in recte inuentis sequemini, ut uidentes lucem, non in omnibus promiscue, ut caeci ducem. Neque certe uos uirium poeniteat, si experiamini : neque enim Aristotele in singulis, licet forte in omnibus, inferiores estis. Atque quod caput rei est, una certe re illum longe superatis, exemplis uidelicet et experimeutis et monitis temporis. Nam ut ille (qood narrant) librum confecerit in quo ducentarum quinquaginta quinque ciuitatum leges et instituta collegerit, tamen non dubito quin unius reipublicae Romanae mores et exempla plus ad prudentiam et militarem et ciuilem contulerint quam omnia illa. Similia etiam et in naturali philosophia euenerunt. Itane uero animati estis, ut non tantum dotes uestras proprias, sed etiam temporis dona proiiciatis ? Itaque uindicate uos tandem, et uos rebus addite, neque accessio unius hominis estote. [15] De Platone uero ea nostra sententia est ; illum, licet ad rempublicam non accessisset sed a rebus ciuilibus aclministranclis quodammodo refugisset propter temporum perturbationes, tamen natura et inclinatione omnino ad res ciuiles propensum, uires eo praecipue intendisse ; neque de philosophia naturali admodum solicitum fuisse, nisi quatenus ad philosophi nomen et celebritatem tuendam, et ad maiestatem quandam moralibus et ciuilibus doctrinis addendam et aspergendam sufficeret. Ex quo fit, ut quae de natura scripsit nil firmitudinis habeant. Quinetiam naturam theologia, non minus quam Aristoteles dialectica, infecit et corrupit. Optima autem in eo signa (si caetera consensissent), quod et formarum cognitionem ambiret, et inductione per omnia, non tantum ad principia sed etiam ad medias propositiones uteretur : licet et haec ipsa duo uere diuina, et ob quae nomen diuini non dico tulit sed meruit, corruperit et inutilia reddiderit, dum et formas abstractas prensaret, et inductionis materiam tantum ex rebus obuiis et uulgaribus desumeret ; quod huiusmodi scilicet exempla (quia notiora) disputationibus potius conuenirent. Itaqne cum ei diligens naturalium rerum contemplatio et obseruatio deesset, quae unica philosophiae materia est, nil mirum si nec ingenium altum nec modus inquisitionis felix magnopere profecerint. Verum nos ex signorum consideratione nescio quo modo in res ipsas prolabimur : non enim facile separari possunt, neque ea ingrata uobis auditu fuisse arbitramur. [16] Quinetiam fortasse et illud insuper scire uultis, quid de reliquis illis sentiamus, qui alienis, non propriis, scriptis nobis noti sunt ; Pythagora, Empedocle, Heraclito, Anaxagora, Democrito, Parmenide, aliis. Atque hac de re, filii, nil reticebimus, sed animi nostri sensum integrum et sincerum uobis aperiemus. Scitote itaque, nos summa cum diligentia et cura omnes uel tenuissimas auras circa horum uirorum opiniones et placita captasse : ut quicquid de illis, uel dum ab Aristotele confutantur, uel dum a Platone et Cicerone citantur, uel in Plutarchi fasciculo, uel in Laertii uitis, uel in Lucretii poemate, uel in aliquibus fragmentis, uel in quauis alia sparsa memoria et mentione, inueniri possit, euoluerimus ; neque cursim aut contemptim, sed cum fide et deliberatione examinauerimus. Atque dubium profécto non est, quin si opiniones eorum, quas nunc per internuntios quosdam minime fidos solummodo habemus, in propriis extarent operibus, ut eas ex ipsis fontibus haurire liceret, maiorem firmitudinem habiturae fuissent ; cum theoriarum uires in apta et se mutuo sustinente partium harmonia, et quadam in orbem demonstratione consistant, ideoque per partes traditae infirmae sint. [17] Neque negamus nos reperire, inter placita tam uaria, haud pauca in contemplatione naturae et causarum assignatione non indiligenter notata. Alios autem in aliis (ut fere fieri solet) constat feliciores fuisse. Quod si cum Aristotele conferantur, plane ccnsemus fuisse ex iis nonnullos, qui in multis Aristotele longe et acutius et altius in naturam penetrauerint ; quod fieri necesse fuit, cum experientiae cultores magis religiosi fuerint, praesertim Democritus, qui ob naturae peritiam etiam magus habitus est. Veruntamen nobis necesse est, si simpliciter et absque persona uobiscum agere stat decretum, nomina ista magna breui admodum sententia transmittere : esse nimirum huiusmodi philosophorum placita ac theorias ueluti diuersarum fabularum in theatro argumenta, in quandam ueri similitudinem, alia elegantius, alia negligentius aut crassius conficta ; atque habere, quod fabularum proprium est, ut ueris interdum narrationibus concinniora et commodiora uideantur, et qualia quis libentius crederet. Sane cum isti famae et opinioni, tanquam scenae, minus seruirent quam Aristoteles et Plato et reliqui e scholis, puriores fuere ab ostentatione et impostura, atque eo nomine saniores; caetera similes erant. Una enim quasi nauis philosophiae Graecorum uidetur, atque errores diuersi, causae errandi communes. [18] Quinetiam nobis minime dubium est, si penes populum et ciuitates liberas res mansissent, fieri non potuisse ut humani ingenii peregrinationes popularibus auris uelificantes, utcunque inter tam numerosa et uaria theoriarum commenta se sistere aut continere potuissent. Quemadmodum enim in astronomicis, et iis quibus terram rotari placet et iis qui ueterem constructionem tenuerunt phaenomenorum in coelis patrocinia aequa sont; quin et tabularum calculi utrisque respondent : eodem modo ac multo etiam facilius est in naturali philosophia complures theorias excogitare, inter se multum differentes, sed tamen singulas sibi constantes, et experientiam et praesertim instantias uulgares, quae in quaestionibus philosophicis (ut nunc fit) iudicia exercere solent, in diuersum trahentes, et pro testibus citantes. [19] Neque enim defuerunt etiacn nostra aetate, in nostris inquam frigidis praecordüs atque tempore quo res religionis ingenia consumpserunt; qui nouas philosophiae naturalis fabricas meditati sunt. Nam Telesius ex Consentia scenam conscendit et nouam fabulam egit, argumenta profecto magis probabilem quam plausu celebrem. Et Gilbertus ex Anglia, cum naturam magnetis laboriosissime et magna inquisitionis firmitudine et constantia, necnon experimentorum magno comitatu et fere agmine, perscrutatus esset, statim imminebat et ipse nouae philosophiae condendae ; nec Xenophanis nomen in Xenomanem per ludibrium uersum expauit, in cuius sententiam inclinabat. Quin et Fracastorius, licet sectam non condiderit, tamen libertate iudicii honeste usus est. Eadem ausus est Cardanus, sed leuior. [20] Atque existimo, filii, uos ad istam quam ex nobis auditis tam latam et generalem opinionum et authorum reiectionem obstupescere. Licet enim de nobis bene existimetis, tamen uereri uidemini ut inuidiam huiusce rei nobiscum una sustinere possitis. Quin et ipsi (credo) miramini et animi pendetis, quorsum res haec euasura sit, et quam tandem conditionem uonis afferamus. Itaque diutius suspensos uos non tenebimus : atque simul et, uos admiratione et nos inuidia, ut speramus, nisi admodum iniqua fuerit, exoluemus. Atque meministis profecto etiam ab initio nos tale quiddam significasse : antiquis non certe authoritatem et fidem (id enim pernitiosum), sed honorem ac reuerentiam intacta et imminuta fore ; tametsi possemus pro iure nostro, noue eo ipso alio quam omnium, si quid apud eos non recte inuentum aut positum sit, id reprehendere aut notare. Sed res ipsa hoc non postulat ; fato quodam, ut arbitramur, ad inuidiam et contradictionem extinguendam et depellendam meliore. [21] Audite itaque, filii, quae iam dicemus. Nos, si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam antiqui uiam ingressos, nulla uerborum arte efficere possimus quin inducatur quaedam ingenii uel excellentiae uel facultatis comparatio siue contentio ; non ea quidem illicita aut noua ; sed impar ob uirium nostrarum modum, quem eum esse satis sentimus ut non solum antiquis sed et uiuis cedat. Cum autem (ut simpliciter apud uos loquamur) claudus in uia (quod dici solet) cursorem extra uiam anteuertat, commutata ratio est. Atque de uia (mementote) non de uiribus quaestio oritur ; nosque Indicis non Iudicis partes sustinemus. Itaque aperte, ualeiusso omni fuco et artificio, fatemur nos in hac opinione esse, omnia omnium aetatum ingenia si in unum coierint, eo quo nunc res geritur modo, hoc est (ut clare loquamur) ex meditatione et argumentatione, in scientiis magnos processus facere non posse. Quin neque hic finis ; sed addimus insuper, quanto quis ingenio plus ualet, eundem si naturae lucem, id est historiam et rerum particularium euidentiam, intempestiue deserat, tanto in obscuriores et magis perplexos phantasiarum recessus et quasi specus se detrudere et inuoluere. [22] Annon forte animaduertistis, filii, quanta ingeniorum et acumina et robora apud philosophos scholasticos, otio et meditationibus luxuriantes et ob tenebras ipsas in quibus enutriti erant feroces, quales nobis telas aranearum pepererint, textura et subtilitate fili mirabiles, usus et commodi expertes? Etiam illud simul affirmamus ; nostram quam ad artes adducimus rationem et inquisitionis formam, talem esse quae hominum ingenia et facultates, ut haereditates Spartanas, fere aequet. Nam quemadmodum ad hoc ut linea recta aut circulus perfectus describatur, plurimum est in manus ac uisus facultate, si per constantiam manus et oculorum iudicium tantum res tentetur ; sin per regulam admotam aut circinum circumductum, non item ; eadem ratione et in contemplatione rerum quae mentis uiribus solum incumbit, homo homini praestat uel maxime ; in ea autem quam nos adhibemus, non multo maior in hominum intellectu eminet inaequalitas quam in sensu inesse solet. Quin et ab ingeniorum acumine et agilitate (ut dictum est), dum suo motu feruntur, periculum metuimus ; atque in eo toti sumus, ut hominum ingeniis non plumas aut alas, serf plumbum et pondera addamus. Nullo enim modo uidentur homines adhuc nosse, quam seuera sit res ueritatis et naturae inquisitio, quamque parum hominum arbitrio relinquat. Neque tamen nos peregrinum quiddam, aut mysticum, aut Deum Tragicum ad uos adducimus. Nil enim aliud est nostra uia, nisi literata experientia, atque ars siue ratio naturam sincere interpretandi, et uia uera a sensu ad intellectum. [23] Verum annon uidetis, filü, quid per haec quae diximus effectum sit ? Primum Antiquis suus honos manet. Nam in iis quae in ingenio et meditatione posita sunt, illi mirabiles uiros se praestitere ; neque nobis sane eam uiam ingressis longo, interuallo eorum progressus aequare, ut arbitratnur uires suffecissent. Deinde, intelligitis profecto, minus quiddam esse hanc reiectionem authorum generalem, quam si alios reiecissemus, alios probassemus. Tum enim iudicium quoddam exercuissemus; cum nunc tantummodo (ut dictum est) indicium faciamus. Postremo etiam perspicitis, quid nobis prorsus relinquatur, siue nos aliquid sumere siue aliis aliquid nobis tribuere Iibeat : Non ingenii, non excellentiae, non facultatis laus, sed fortuna quaedam, ea magis uestra quam nostra, cum res sit potius usu fructuosa quam inuentione admirabilis. [24] Nam uti uos fortasse miramini, quando hoc nobis in mentemuenire potuerit : ita et nos uicissim miramur, quomodo idem aliis in mentem iam pridem non uenerit ; non ulli mortalium cordi aut curae fuisse, ut intellectui humano auxilia et praesidia ad naturam contemplandam et experientiam digerendam compararet ; sed omnia uel traditionum caligini, uel argumentorum uertigini et turbini, uel casus et experimentorum undis et ambagibus permissa esse, nec mediam quandam uiam inter experientiam et dogmata aperiri potuisse. Sed tamen mirari desinimus, cum in multis rebus uidere liceat mentem humanam tam laeuam et male compositam esse, ut primo diffidat et paulo post se contemnat ; atque primo incredibile uideatur aliquid tale inueniri posse; postquam autem inuentum sit, rursus in credibile uideatur id homines tam diu fugere potuisse. Sed ut quod res est proferamus, huic rei de qua nunc agimus impedimento fuit non tam rei obscuritas aut difficultas, quam superbia humana, cui natura ipsa magna ex parte eaque potiore sordescit, quaeque homines eo dementiae prouehit, ut spiritus proprios, non spiritum naturae consulant ; ac si artes facerent, non inuenirent. [25] Atque, filii, inter istam uestram tanquam per statuas antiquorum deambulationem, fieri potest ut aliquam partem porticus notaueritis uelo esse discretam. Ea sont penetralia antiquitatis ante doctrinam Graecorum. Sed quid me uocatis ad ea tempora, quorum et res et rerum uestigia aufugerunt? Annon antiquitas illa instar famae est, quae caput inter nubila condit et fabulas narrat? facta et infecta simul canens? Atque satis scio, si minus sincera fide agere uellem, non difficile foret hominibus persuadere, apud antiquos sapientes diu ante Graecorum tempora, scientias et philosophiam maiore uirtute licet maiore etiam fortasse silentio floruisse : ideoque solennius mihi foret, ea quae iam afferuntur ad illa referre, ut noui homines solent, qui nobilitatem alicuius ueteris prosapiae per genealogiarum rumores et coniecturas sibi affingunt. [26] Verum nobis stat sententia, rerum euidentia fretis, omnem imposturae conditionem, quantumuis sit licet bella et commoda, recusare. Itaque iudicium nostrum de illis saeculis non interponimus ; illud obiter dicimus, licet poetarum fabulae uersatilis materiae sint, tamen nos non multum arcani aut mysterii huiusmodi narrationibus subesse haud cunctanter pronuntiassemus, si ab iis inuentae a quibus traditae sunt ; quod nos secus esse existimamus : pleraeque enim traduntur tanquam prius creditae et cognitae, non tanquam nouae ac tunc primo oblatae : quaee res earum existimationem apud nos auxit, ac si essent reliquiae quaedam sacrae temporum meliorum. Verum utcunque ea res se habet, non plus interesse putamus (ad id quod agitur) utrum quae iam proponentur aut illis fortasse maiora antiquis etiam innotuerint, quam hominibus curae esse debeat utrum nouus orbis fuerit insula illa Atlantis, et ueteri mundo cognita, an nunc primum reperta ; rerum enim inuentio a naturae luce petenda, non a uetustatis tenebris repetenda est. [27] Iam uero (filii) etiam sponte, non fortasse interpellati ab expectatione uestra, de philosophia Chimistarum opinionem subiungemus. Etenim illa uestra philosophia, disputationibus potens, operibus inualida, artis chimicae nonnullam existimationem apud quosdam peperit. Atque sane quod ad practicam Chimistarum attinet, fabulam illam in eam competere existimamus de sene qui filiis suis aurum in uinea defossum (nec se satis scire quo loco) legauerit: unde illos protinus ad uineam fodiendam incubuisse ; atque auri quidem nihil repertum, sed uindemiam ea cultura factam fuisse uberiorem. Simili modo et chimiae filii, dum aurum (siue uere siue secus) in naturae aruo abditum et quasi defossum laboriose eruere conantur, multa moliendo et tentando, magno prouentui hominibus et utilitati fuere, et compluribus inuentis non contemnendis uitam et res humanas donauere. [28] Veruntamen speculatiuam eorum rem leuem et minus sanam esse iudicamus. Nam ut ille adolescentulus delicatus cum scalmum in littore reperisset nauem aedificare concupiuit, ita et hi, arti suae indulgentes, ex paucis fornacis experimentis philosophiam condere aggressi sunt. Atque hoc, genus theoriarum et saepius et manifestius uanitatis coarguitur, quam illud alterum, quod certe magis sobrium et magis tectum est. Nam philosophia uulgaris, omnia percurrens et nonnihil fere de singulis degustans, se apud maximam hominum partem optime tuetur. Qui autem ex paucis quibus ipse maxime insueuit reliqua comminiscitur, is et re ipsa errat magis, et apud alios leuior est. [29] Atque ex hoc genere phiiosophiam chimicam esse censemus. Certe illa opinionis fabrica quae eorum philosophiae basis est, esse nimirum quatuor rerum matrices siue elementa in quibus semina rerum siue species foetus suos absoluunt, atque producta eorum quadriformia esse, pro differentia scilicet cuiusque elementi ; adeo ut in coelo, aere, aqua, terra nulla species inueniatur quae non habeat in tribus reliquis coniugatum aliquod et quasi parallelum (nam hominem etiam pantomimum effecerunt, ex omnibus conflatum, abusi elegantia uocabuli microcosmi) ; hoc, inquam, commentum neminem iudicio sedatum post se traxerit : quin et existimamus, huic phantasticae rerum naturaIium phalangi peritum naturae contemplatorem uix inter somnia sua locum daturum. [30] Verum illud non incommode accidit ad praecauendum, quod haec philosophia (ut coepimus dicere) erroris genere ueluti antistropha uulgari philosophiae sit ; uulgaris enim philosophia ad materiam inuentionis parum ex multis, haec multum e paucis decerpit. Nos tamen, filii, libenter Paracelsum (hominem, ut coniicere licet, satis uocalem) nobis praeconem exoptemus, ut illud lumen naturae, quod toties inculcat, celebret et proclamet. [31] Atque mentio Chimistarum nos admonet, ut aliquid etiam de Magia naturali, ea quae nunc hoc uocabulum solenne et fere sacrum inquinauit, dicamus: ea enim inter philosophos chimicos in honore esse consueuit. Quae nobis in huiusmodi sermone inferior uidetur quam ut condemnetur sed leuitate ipsa effugiat. Quid enim illa ad nos, cuius dogmata plane phantasia et superstitio, opera praestigiae et impostura? Nam inter innumera falsa si quid ad effectum perducitur, huiusmodi semper est, ut sit ad nouitatem et admirationem conficta, non ad usum aut accommodata aut destinata. Etenim euenit fere semper de magicis experimentis quod poeta lasciuus ludit, "Pars minima est ipsa puella sui". Quemadmodum autem philosophiae proprium est, efficere ut omnia minus quam sint admiranda uideantur propter demonstrationes ; ita et imposturae non minus proprium est, ut omnia magis quam sunt admiranda uideantur propter ostentationem et falsum apparatum. Atque ista tamen uanitas nescio quomodo contemnitur et recipitur; unde enim satyrion ad uenerem, pulmones uulpis ad phthisim, nisi ex hac offïcina ? Verum nimis multa de nugis; nimis sane, si, ut ineptae, ita innoxiae essent. [32] Resumamus orationis filum, et philosophiam quam in manibus habemus ex signis excutiamus ; ista enim, filii, inseri oportuit ad intellectus uestri praeparationem, quae res sola nunc anitur. Duplex enim est animorum praeoccupatio seu mala inclinatio ad noua, quando ea proponi contigerit : una ab insita opinione de placitis receptis, altera ab anticipatione siue praefiguratione erronea de re ipsa quae affertur, ac si pertineret ad aliqua ex iampridem damnatis et reiectis, ant saltem ad ea quae animus ob leuitatem aut absurditatem fastidit. Itaque iam reuersi de signis dispiciamus. Atque, filii, inter signa nullum est magis certum aut nobile quam ex fructibus. Quemadmodum enim in religione cauetur ut fides ex operibus monstretur, idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut uana sit quae sterilis. Atque eo magis, si loco fructuum uuae uel oliuae, producat disputationum et contentionum carduos et spinas. De uestra autem philosophia uereor ne nimis uere cecinerit poeta non solum illo carmine, "Infelix lolium et steriles dominantur auenae" sed et illo, "Candida succinctam latrantibus inguina monstris". Videtur enim illa ex longinquo uisa uirgo, specie non indecora, sed partibus superioribus : habet enim generalia quaedam non ingrata, et tanquam inuitantia ; cum uero ad particularia uentum sit, ueluti ad uterum et partes generationis, atque ad id ut aliquid ex se edat, tum demum loco operum et actionum, quae contemplationis proles est digna et legitima, monstra illa inuenias resonantia et oblatrantia, et ingeniorum naufragiis famosa. [33] Atque huius mali author imprimis Aristoteles, altrix ista uestra philosophia. Illi enim uel ludo uel gloriae erat, quaestiones minus utiles primo subornare, deinde confodere ; ut pro assertore ueritatis contradictionum artifex sit. Pessimo enim et exemplo et successu scientia traditur per quaestiones subministratas earumque solutiones. Qui enim bene affirmat et probat et constituit et componit, is errores et obiectiones longe summouet et ueluti eminus impedit et abigit ; qui autem cum singulis colluctatur, is exitum rei nullum inuenit sed disputationes serit. Quid enim opus sit ei qui unum luminis et ueritatis corpus clarum et radiosum in medio statuit, parua quaedam et pallida confutationum ellychnia ad omnes errorum angulos circumferre, soluenti alia dubia, alia per ipsam illam solutionem excitanti ac ueluti generanti? Verum id curae, ut uidetur, praecipue fuit Aristoteli, ut homines haberent parata in singulis quae pronunciarent, quae responderent, et per quae se expedirent, potius quam quid penitus crederent, aut liquido cogitarent, aut uere scirent. Philosophia autem uestra tam bene authorem refert, ut quaestiones quas ille mouit illa figat et faciat aeternas ; ut queri uideatur, non ut ueritas eruatur, sed ut disputatio alatur : adeo ut Nasicae sententia illi Catonis praeponderet. Neque enim illud agitur ut temporis progressu sublatis dubiis tanquam hostibus a tergo, ad ulteriores prouincias penetretur ; sed ut perpetuae istae quaestiones, tanquam Carthago, militiam istam disputandi exerceant. [34] Quod uero ad operum fructum et prouentum attinet ; existimo ex ista philosophia, per tot annorum spatia laborata et culta, ne unum quidem experimentum adduci posse, quod ad hominum statum leuandum et locupletandum spectet, et philosophiae speculationibus uere acceptum referri possit: adeo ut brutorum animalium instinctus plura inuenta pepererint, quam doctorum hominum sermones. Sane Celsus ingenue et prudenter fatetur, experimenta medicinae primo inuenta fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse, et causas explorasse et assignasse ; non ordine inuerso euenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta deprompta essent. Neque hic finis. Non male enim merita esset philosophia ista de practica, licet eam experimentis non auxisset, si tamen usum eius castiorem et prudentiorem reddidisset (quod fortasse facit), atque interim eius incrementis et progressibus nihil obfuisset. Illud autem magis damnosum et perniciosum, quod inuenta non solum non edat, sed etiam opprimat et extinguat. [35] Nam affirmare licet, filii, uerissime, Aristotelis de quatuor elementis commentum, rem certe obuiam et pinguem (quia huiusmodi corpora in maxima quantitate et mole cernuntur), cui tamen ille potius authoritatem quam principium dedit (cum Empedoclis esset ; a quo etiam melius erat positum) ; quod postea auide a medicis arreptum, quatuor complexionum, quatuor humorum, quatuor primarum qualitatum coniugationes post se traxit ; tanquam malignum et infaustum sidus iufinitam et medicinae et compluribus rebus mechanicis sterilitatem attulisse ; dum homines per huiusmodi concinnitates et compendiosas ineptias sibi satisfieri patientes, nil amplius curant ; et uiuas et utiles rerum obseruationes prorsus omiserunt. Itaque si illud uerum, ex fructibus eorum, uidetis certe quo res redierit. [36] Agite uero, filii, et signa ex incrementis capiamus. Certe si ista doctrina plane instar plantae a stirpibus suis reuulsae non esset, sed gremio et utero naturae adhaereret, atque ab eadem aleretur ; id minime euenturum fuisset, quod per annos bis mille iam fieri uidemus, ut scientiae in eodem fere statu maneant et haereant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint. Poliuntur fortasse nonnunquam ab aliquo, et illustrantur et accommodantur (dum tamen interim ab infinitis lacerentur et deformentur et inquinentur), sed utcunque non dilatantur aut amplificantur. In artibus autem mechanicis contra euenire uidemus ; quae ut spiritu quodam repletae uegetant et crescunt ; primo rudes, deinde commodae, post excultae, sed perpetuo auctae. Philosophia autem et scientiae intellectus statuarum more adorantur et celebrantur, sed non mouentur. Quinetiam in primo nonnunquam authore maxime florent, et deinceps declinant et exarescunt. [37] Neque uero mirum est ista discrimina inter mechanicam et philosophiam conspici, cum in illa singulorum ingenia misceantur, in hac corrumpantur et destruantur. Quod si quis existimet, scientiarum ut rerum caeterarum esse quendam statum, idque fere in tempus unius authoris incidere, qui beneficio temporis usus, et suae aetatis princeps, inspectis reliquis scriptoribus et iudicatis, scientias ipsas absoluat et perficiat; quod postquam factum sit, iuniores rite palmas secundas petere, ut huiusmodi authoris opera uel explicent uel digerant, uel pro sui saeculi ratione palato accommodent et uertant: nae ille maiorem rebus humanis prudentiam et ordinem et felicitatem tribuit, quam experiri fas est; res enim casum recipit, nisi quod uanitas hominum etiam fortuita in deterius detorquet. Nam uere sic se res habet ; postquam scientia aliqua multorum obseruatione et diligentia, dum alius alia apprehendit, per partes tentata serio et tractata sit, tum exoriri aliquem mente fidentem, lingua potentem, methodo celebrem, qui corpus unum ex singulis pro suo arbitrio efficiat et posteris tradat: plerisque corruptis et deprauatis, et cum certissima omissione omnium quae altiores et digniores contemplationes exhibere possint, ut opinionum iinmodicarum et extrauagantium : et posteri rursus facilitate rei et compendio gaudentes, sibi gratulantur ac nil ulterius quaerunt, sed ad illa ministeria seruilia quae diximus se conuertunt. Verum uobis, filii, pro certo sit, quae in natura fundata sunt, ut aquas perennes, perpetuo nouas scaturigines et emanationes habere ; quae autem in opinione uersantur, uariari fortasse sed non augeri. [38] Habemus et aliud signum ; si modo signi appellatio in hoc competit, cum potius testimonium sit, imo testimoniorum omnium ualidissimum; hoc est propriam authorum quorum fidei uos committitis confessionem et iudicium. Nam et illi ipsi qui dictaturam quandam in scientiis inuaserunt, et tanta fiducia de rebus pronuntiant, tamen per interualla, cum ad se redeunt, ad querimonias demum de naturae subtilitate, rerum obscuritate, humani ingenii infirmitate, et similia se conuertunt. Neque propterea, filii, haec modestiae aut humilitati, uirtutibus in rebus intellectualibus omnium felicissimis deputetis: non tam faciles, aut boni fueritis: cum contra, ista non confessio, sed professio siue praedicatio, ex superbia, inuidia, atque id genus affectibus ortum pro certo habeat ; id enim prorsus uolunt, quicquid in scientiis sibi ipsis aut magistris suis incognitum aut intactum fuerit, id extra terminos possibilis poni et remoueri : haec est illa modestia atque humilitas. Itaque pessimo fato res geritur. [39] Nil enim in his rerum humanarum angustiis aut ad praesens magis deploratum aut in futurum magis ominosum est, quam quod homines ignorantiam etiam ia ignominiae (ut nunc fit) eximant, atque artis suae infirmitatem in naturae calumniam uertant; et quicquid ars illa sua non attingit, id ex arte scitu aut factu impossibile supponant. Neque sane damnari potest ars, cum ipsa iudicet. Ex hoc fonte haud paucas opiniones et placita in philosophia reperiatis, quae nihil aliud quam quaesitam istam et artificiosam et in cognoscendo et in operando desperationem, ad artis decus et gloriam perditissimo hoc modo tuendum, sapiant et foueant. [40] Hinc schola Academica, quae Acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnauit. Hinc opinio, quod formae siue uerae rerum differentiae inuentu impossibiles sunt ; ut homines in atriis naturae perpetuo obambulent, nec intra palatium aditum sibi muniant. Hinc positiones illae infirmissimae, calorem solis et ignis toto genere differre, atque compositionem opus hominis, mistionem opus solius naturae esse; ne forte ars naturam, ut Vulcanus Mineruam sollicitare aut expugnare tentet aut speret ; et complura huiusmodi, quae tam ad confessionem tenuitatis propriae quam ad repressionem industrae alienae pertinent. [41] Itaque neutiquam uobis, filii, pro ainore et indulgentia nostra consuluero, ut cum rebus non solum desperatis sed et desperationi deuotis fortunas uestras misceatis. Verum, filii, tempus fugit, dum capti amore et rerum et uestrum circumuectaumr, ac omnia mouemus, et initiationem hanc uestram, instar Aprilis aut ueris cuiusdam ad congelationem omnem et obstinationem soluendam et aperiendam esse cupimus. Restat signum certissimum de modis. Modi enim faciendi sunt potentia res ipsae ; et prout bene aut praue institutae fuerint, ita res et effecta se habent. Itaque si modi huius uestrae philosophiae condendae nec debiti sint nec probabiles, non uidemus quam spem foueatis nisi credulam et leuem. Atque certe, filii, si obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi fortasse aut huiusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus tentarent ; annon eos helleboro opus habere cogitaretis? quod si numerum operariorum augerent, atque hoc modo se ualere posse confiderent, annon tanto magis ? quod si etiam delectum adhiberent, et imbecilliores separarent, et robustis tantum et uigentibus uti uellent, et hinc demum se uoti compotes fore praesumerent, aut ne hoc quidem contenti, etiam artem athleticam consulerent, ac omnes cum manibus et lacertis et neruis ex arte bene unctis et medicatis adesse iuberent; annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaretis? Et tamen simili homines malesano impetu feruntur in intellectualibus, dum intellectum ueluti nudum applicant, et ab ingeniorum uel multitudine uel excellentia magna sperant, uel etiam dialecticis, quae mentis quaedam athletica censeri possit, ingeniorum neruos roborant ; neque machinas adhibent, per quas uires et singulorum intendantur et omnium coeant. [42] Atque ut menti debita auxilia non subministrant ; ita nec naturam rerum debita obseruantia prosequuntur. Quid enim dicemus? an nihil aliud est philosophiam condere, quam ex paucis uulgaribus et obuiis experimentis de natura iudicium facere, ac dein tota saecula in meditationibus uolutare? Atque, filii, nesciebam nos tam naturae fuisse familiares, ut ex tam leui et perfunctoria salutatione ea nobis aut arcana sua patefacere, aut beneficia impertire dignaretur. Certe nobis perinde facere uidentur homines, ac si naturam ex longinqua et prae-alta turri despiciant et contemplentur; quae imaginem eius quandam, seu nubem potius imagini similem, ob oculos ponat : rerum autem differentias (in quibus res hominum et fortunae sitae sunt), ob earum minutias et distantiae interuallum, confundat et abscondat. Et tamen laborant et nituntur, et intellectum tanquam oculos contrahunt, eiusdemque aciem meditatione figunt, agitatione acuunt, quinetiam artes argumentandi ueluti specula artificiosa comparant, ut istiusmodi differentias et subtilitates naturae mente comprehendere et uincere possint. Atque ridicula certe esset et praefracta sapientia et sedulitas, si quis ut perfectius et distinctius cerneret, uel turrim conscendat uel specula applicet uel palpebras adducat, cum ei liceat absque uniuersa ista operosa et strenua machinatione et industria fieri uoti compos per rem facilem, et tamen ista omnia beneficio et usu longe superantem : hoc est, ut descendat et ad res propius accedat. Atque certe in intellectus usu similis nos exercet imprudentia. [43] Neque, filii, postulare debemus ut natura nobis obuiam eat : sed satis habemus, si accedentibus nobis, idque cultu debito, se conspiciendam det. Quod si cui in mentem ueniat opinari tale quippiam : etiam antiquos atque ipsum Aristotelem proculdubio a meditationum suarum principio magnam uim et copiam exemplorum siue particularium parauisse, atque eandem uiam, quam nos ueluti nouam indicamus et signamus, reuera iniisse et confecisse, adeo ut actum agere uideri possimus : certe, filii, haec de ilIis cogitare non est integrum ; formam enim et rationem suam inquirendi et ipsi profitentur et scripta eorum imaginem expressam prae se ferunt. Illi enim statim ab inductionibus nullius pretii ad conclusiones maxime generales, tanquam disputationum polos, aduolabant, ad quarum constantem et immotam ueritatem reliqua expediebant. Verum scientia constituta, tutu demum siqua controuersia de aliquo exemplo uel instantia mota esset, ut positis suis refragante, non id agebant ut positum illud emendaretur ; sed, posito saluo, huiusmodi instantias quae negotium faciebant, aut per distinctionem aliquam subtilem et sapientem in ordinem redigebant, aut per exceptionem plane (homines non mali) dimittebant. Quod si instantiae aut particularis rei, non contradictoriae reconciliatio, sed obscurae ratio, quaereretur, eam ad speculationes suas quandoque ingeniose accommodabant, quandoque misere torquebant : quae omnis industria et contentio res sine fundamento nobis uidetur. [44] Itaque nolite commoueri, quod frequens alicubi inter nonnulla Aristotelis scripta inueniatur exemplorum et particularium mentio. Noueritis enim, id sero et postquam decretum fuisset factum fuisse. Illi enm mos erat non liberam experientiam consulere, sed captiuam ostentare ; nec eam ad ueritatis inquisitionem promiscuam et aequam, sed ad dictorum suorum fidem sollicitatam et electam adducere. Neque rursus tale aliquod uobiscum cogitate, eam quam nos tantopere desideramus differentiarum subtilitatem in distinctionibus philosophorum scholasticorum haberi, atque adeo elucescere : neque enim existimetis, ab hac praepostera subtilitate primae negligentiae et festinationi et temeritati subuentum esse. Longe abest, filii, ut hoc fieri possit ; quin credite mihi, quod de fortuna dici solet id de natura uerissimum est, eam a fronte capillatam, ab occipitio caluam esse. Omnis enim ista sera subtilitas et diligentia, postquam uerum tempus obseruationis praeterierit, naturam prensare aut captare potest, sed nunquam apprehendere aut capere. [45] Equidem satis scio, idque uos non ita multo post experiemini, postquam uerae et natiuae rerum subtilitati, et differentiis in experientia signatis et expressis et sensui subiectis aut saltem per sensum in lucem extractis, paululum insueuistis ; continuo subtilitatem illam alteram disputatïonum et uerborum, quae cogitationes uestras non sine magna admiratione occupauit et tenuit, quasi pro re ludicra et larua quadam et incantatione habituri sitis. Quare missis istis philosophiis abstractis, uos et ego, filii, rebus ipsis nos adiungamus: neque ad sectae condendae gloriam animum adiiciamus ; sed utilitatis et amplitudinis humanae curam serio suscipiamus ; atque, inter mentem et naturam connubium castum et legitimum (pronuba misericordia diuina) firmemus; precati etiam Deum, cuius numine et nutu haec fiunt, quique ut hominum et rerum, ita luminum et consolationum pater est, ut ex illo connubio non phantasiae monstra, sed stirps heroum quae monstra domet et extinguat, hoc est inuenta salutaria et utilia ad necessitates humanas (quantum fieri datur) debellandas et releuandas, suscipiatur. Hoc epithalamii uotum sit. [46] Certe, filii, facultates artium et scientiarum omnium consensu aut empiricae aut rationales sunt. Has autem bene commistas et copulatas adhuc uidere non Iicuit. Empirici enim, formicae more, congerunt tantum et utuntur. Rationales autem, aranearum more, telas ex se conficiunt. Apis ratio media est, quae materiam ex floribus tam horti quam agri elicit, sed simul etiam eam propria facultate uertit et digerit. Neque absirnile uerae, philosophiae opificium est, quae ex historia naturali et experimentis mechanicis praebitam materiam, non in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam reponit. Itaque huiusmodi mellis coelestia dona sperate : neque dicite cum pigro, "Leo est in uia" : sed uincla quae uos premunt excutite, et uos recipite. Atque sane, post uirtutem uestram propriam, nihil animos uobis magis addiderit, quam si industriam et felicitatem et facinora aetatis nostrae cogitetis. Nos nostrum "plus ultra" antiquorum "non ultra" haud uane opposuimus. Nos iidem, contra antiquorum "non imitabile fulmen" esse, "imitabile fulmen" esse, minime dementes sed sobrii, ex nouarum machinarum experimento et demonstratione pronuntiamus. Quin et coelum ipsum imitabile fecimus. Coeli enim est, circuire terram: quod et nostrae nauigationes peruicerunt. Turpe autem nobis sit, si globi materiati tractus, terrarum uidelicet et marium, nostris temporibus in imrnensum aperti et illustrati sint: globi autem intellectualis fines, inter ueterum inuenta et angustias steterint. [47] Neque paruo inter se nexu deuincta et coniugata sunt ista duo, perlustratio regionum et scientiarum. Plurima enim per longinquas nauigationes et peregrinationes in natura patuerunt, quai nouam sapientiae et scientiae humanae lucem affundere possint, et antiquorum opiniones et coniecturas experimento regere. Eadem duo, non ratione solum sed etiam uaticinio, coniuncta uidentur. Nam eo prophetae oraculum haud obscure spectare uidetur, ubi de nouissimis temporibus loquutus, illud subiungit, "Multi pertransibunt, et multiplex erit scientia", ac si orbis terrarum pertransitus siue peragratio, et scientiarum augmenta siue multiplicatio, eidem aetati et saeculo destinarentur. [48] Praesto etiam est Imprimendi artificium ueteribus incognitum, cuius beneficio singulorum inuenta fulguris modo transcurrere possint et subito communicari, ad aliorum studia excitanda et inuenta miscenda. Quare utendum est aetatis nostrae praerogatiua, neque committendum, ut cum haec tanta uobis adsint uobis ipsi desitis. Nos autem, filii, ab animorum uestrorum praeparatione auspicati, in reliquis uobis non deerimus. Probe enim nouimus tabellas mentis a tabellis communibus differre. In his non alia inscripseris nisi priora deleueris, in illis priora aegre deleueris nisi noua inscripseris. [49] Itaque rem in longum non differemus: illud itidem uos monentes, ne tanta uobis de nostris inuentis polliceamini, quin meliora a uobis ipsis speretis. Nos enim Alexandri fortunam nobis spondemus (neque uanitatis nos arguatis antequam rei exitum audiatis) ; illius enim res gestae recenti memoria ut portentum accipiebantur ; ita enim loquitur unus ex aemulis oratoribus, "Nos certe uitam humanam non degimus ; sed in id nati sumus, ut posteri de nobis portenta praedicent" ; sed postquam deferbuisset ista admiratio atque homines rem attentius introspexissent, operae pretium est animaduertere, quale iudicium de eo faciat scriptor Romanus, "Nil aliud quam bene ausus est uana contemnere". Ita et nos simile quiddam a posteris audiemus; postquam emancipati, et sui iam facti, et proprias uires experti, initia nostra magnis interuallis superauerint. In quo sane iudicio, illud recte, nostra nil magni esse: illud non recte, si ausis tribuant quae humilitati debentur: humilitati (inquam) et priuationi cuidam istius humanae superbiae, quae uniuersa perdidit, quaeque uolucres quasdam meditationes loco diuinae in rebus signaturae consecrauit. Hac enim ex parte reuera nobis gratulamur, et eo nomine felices nos et bene de genere hmnano meritos esse existiminus, quod ostendimus quid uera et legitima spiritus humani humiliatio possit. Verum quid nobis ab hominibus debeatur, ipsi uiderint. Nos certe nos nostraque uobis debemus. [50] Omnibus qui aderant digna magnitudine generis et nominis humani oratio uisa est, et tamen libertati quam arrogantiae propior. Ita autem inter se colloquebantur: se instar eorum esse, qui ex locis opacis et umbrosis in lucem apertam subito exierint, cnm minus uideant quam prius ; sed cum certa et laeta spe facultatis melioris. Tum ille qui haec narrabat ; tu uero quid ad ista dicis? inquit. Grata sunt (inquam) quae narrasti. Atque (inquit) si sunt ut dicis grata, si tu forte de his rebus aliquid scripseris, locum inuenias ubi haec inseras, neque peregrinationis nostrae fructus perire patiaris. Aequum postulas, inquam, neque obliuiscar.