[0] IMAGO CIVILIS IULII CAESARIS. Iulius CAESAR a principio fortuna exercita usus est, quod ei in bonum uertit ; hoc enim illi fastum detraxit, neruos intendit. Animus ei inerat studio et affectu turbidus : iudicio et intellectu admodum serenus : hocque indicat facilis illa sui explicatio, tum in rebus gerendis, tum in sermone. Nemo enim, aut celerius decernebat, aut magis perspicue loquebatur : nil impeditum, nil inuolutum quis notaret. Voluntate autem et appetitu is erat, qui nunquam partis acquiescebat, sed ad ulteriora semper tendebat : ita tamen ut non immaturo fastidio, sed legitimis spatiis, transitus actionum gubernaret : semper enim perfectissimas clausulas actionibus imponebat. Itaque ille, qui post tot uictorias et tantam partam securitatem, reliquias belli ciuilis in Hispania non contempsit, sed praesens subegit ; post extremum illud demum bellum ciuile confectum, et omnia undique pacata, expeditionem in Parthos continuo moliebatur. Erat proculdubio summa animi magnitudine, sed ea, quae magis amplitudinem propriam, quam merita in commune, spiraret. Prorsus enim omnia ad se referebat, atque ipse sibi erat fidissimum omnium actionum suarum centrum : quod maximam ei et perpetuam fere felicitatem peperit. Non enim patria, non religio, non officia, non necessitudines, non amicitiae, destinata eius remorabantur, uel in ordinem redigebant. Nec magnopere uersus in aeternitatem erat; ut qui nec statum rerum stabiliret, nec quicquam egregium, uel mole uel instituto, fundaret uel conderet ; sed ueluti ad se cuncta retulit. Sic etiam ad sua tempora cogitationum fines recepit. Nominis tantum celebritate frui uoluit, quod etiam sua id nonnihil interesse putaret. Ac in propriis certe uotis magis potentiae, quam dignitati, studebat ; dignitatem enim et famam non propter se, sed ut instrumenta potentiae, colebat. Itaque ueluti naturali impetu, non morata aliqua disciplina ductus, rerum potiri uolebat ; iisque magis uti, quam dignus uideri : quod ei apud populum, cui nulla inerat dignitas, gratiosum erat : apud nobiles et proceres, qui et suam dignitatem retinere uolebant, id obtinuit nomen, ut cupidus et audax uideretur. Neque multum sane a uero aberrarunt, cum natura audacissimus esset, nec uerecundiam unquam, nisi ex composito, indueret. Atque nihilo secius ita ista efficta erat audacia, ut eum nec temeritatis argueret, nec fastidio homines enecaret, nec naturam eius suspectam faceret ; sed ex morum simplicitate quadam et fiducia, ac nobilitate generis, ortum habuisse putaretur : atque in caeteris quoque rebus omnibus id obtinuit, ut minime callidus aut ueterator haberetur, sed apertus et uerax. Cumque summus simulationis et dissimulationis artifex esset, totusque ex artibus compositus, ut nihil naturae suae reliquum esset, nisi quod ars probauisset ; tamen nil artificii, nil affectationis appareret, sed natura et ingenio suo frui, eaque sequi existimaretur. Neque tamen minoribus et uilioribus artificiis et cautelis omnino obnoxius erat, quibus homines rerum imperiti, et qui non propriis uiribus, sed alienis facultatibus subnixi, ad auctoritatem suam tuendam uti necesse habent; utpote qui omnium actionum humanarum peritissimus esset, atque cuncta paulo maiora ipse per se, non per alios transigeret. Inuidiam autem extinguere optime norat; idque uel dignitatis iactura consequi non alienum a rationibus suis duxit ; ueramque potentiam amplexus, omnem illam inanem speciem et tumidum apparatum potentiae, aequo animo, per totum fere uitae cursum, declinauit et transmisit : donec tandem, siue satiatus potentia, siue adulationibus corruptus, etiam insignia potentiae, nomen regium et diadema, concupiuit; quod in perniciem eius uertit. Regnare autem iam usque a iuuentute meditatus est ; idque ei exemplum Syllae, affinitas Marii, aemulatio Pompeii, corruptelae et perturbatio temporum facile suggerebant. Viam autem sibi ad regnum miro ordine sternebat : primum per potentiam popularem et seditiosam; deinde per potentiam militarem et imperatoriam. Nam initio sibi erant frangendae senatus opes et auctoritas, qua salua nemini ad immodica et extraordinaria imperia aditus erat. Tum demum euertenda erat Crassi et Pompeii potentia, quod nisi armis fieri non poterat. Itaque (ut faber fortunae suae peritissimus) primam structuram per largitiones, per iudiciorum corruptelas, per renouationem memoriae C. Marii, et partium eius (cum plerique senatorum et nobilium e Syllana factione essent), per leges agrarias, per seditiosos tribunos quos immittebat, per Catilinae et coniuratorum insanias, quibus occulto fauebat, per exilium Ciceronis, in cuius causa senatus auctoritas uertebatur, ac complures huiusmodi artes, attollebat et euehebat : sed maxime omnium per Crassi et Pompeii et inter se et secum coniunctionem absoluebat. Qua parte absoluta, ad alteram continuo partem accingebatur, factus proconsul Galliarum in quinquennium, rursusque in alterum quinquennium : atque armis, legionibus, et bellicosa et opulenta prouincia potens et Italiae imminens. Neque enim eum latebat, postquam se armis et militari potentia firmasset, nec Crassum nec Pompeium sibi parem futurum ; cum alter diuitiis, alter famae et nomini confideret ; alter aetate, alter auctoritate senesceret; neuter ueris et uigentibus praesidiis niteretur. Quae omnia ei ex uoto cessere; praesertim cum ipse singulos senatores et magistratus, et denique omnes, qui aliquid poterant, ita priuatis beneficiis deuinctos et obstrictos hŕberet, ut securus esset de aliqua conspiratione uel consensu aduersus suos conatus ineundis, antequam aperte rempublicam inuaderet. Quod cum et semper destinasset, et aliquando tandem faceret, tamen personam suam non deponebat ; sed ita se gerebat, ut aequitate postulatorum, et simulatione pacis, et successibus suis moderandis, inuidiam in aduersas partes torqueret ; seque incolumitatis suae gratia ad bellum necessarium coactum prae se ferret. Cuius simulations uanitas manifesto deprehensa est, post quam, confectis bellis ciuilibus, regiam potestatem adeptus, omnibusque aemulis, qui aliquam et solicitudinem iniicere possent, e medio sublatis, tamen de reddenda republica ne semel quidem cogitauit, neque hoc saltem fingere aut praetexere dignaretur. Quod liquido declarat cupiditatem et propositum regni adipiscendi ei et semper fuisse, et ad extremum patuisse. Neque enim occasionem aliquam arripuit, sed ipse occasiones excitauit et efformauit. In bellicis autem rebus maxime eius uirtus enituit, quae tantum ualuit, ut exercitum non tantum duceret, sed et effingeret. Neque enim maior ei scientia affuit in rebus gerendis, quam in animis tractandis : neque id uulgari aliqua disciplina, quae obsequium assuefaceret ad mandata, aut pudorem incuteret, aut seueritatem usurparet ; sed quae miris modis ardorem et alacritatem adderet, et uictoriam fere praeriperet : quaeque militem erga ipsum plus conciliaret, quam liberae reipublicae conducebat. Cum autem in omni genere belli uersatus esset, cumque artes ciuiles cum bellicis coniungeret, nil tam improuisum ei accidebat, ad quod remedium paratum non haberet ; et nil tam aduersum, ex quo non utilitatem aliquam deriuaret. Personae autem suae debitas partes attribuit ; ut qui sedens in praetorio in magnis praeliis omnia per nuncios administraret. Ex quo duplicem fructum capiebat ; ut et in discrimen rarius se committeret, atque ut cum res inclinare coepissent, praelium per ipsius praesentiam; ueluti noua auxilia, instauraretur. In omni autem apparatu et conatu bellico non tantum ad exempla res gerebat, sed noua et accommodata summa ratione comminiscebatur: Amicitias satis constanter et singulari cum beneficentia et indulgentia coluit. Amicorum tamen huiusmodi delectum fecit, ut facile appareret, eum inquirere ut instruménti, non impedimenti, loco amicitia eorum esset. Cum autem et natura et instituto ferretur ad hoc, ut non eminens inter magnos, sed imperans inter obsequentes esse, amicos sibi adiunxit humiles, sed industrios; quibus ipse omnia esset. Hinc illud, "Ita uiuente Caesare moriar"; et caetera id genus. Nobilium autem et aequalium suorum amicitias ex usu suo asciscebat : ex intimis autem neminem fere admittebat, nisi qui ex se omnia speraret. Quin et literis et doctrina mediocriter excultus fuit, sed ea, quae ad ciuilem usum aliquid conferret. Nam et in historia uersatus erat, et uerborum pondera et acumina mire callebat ; et cum multa felicitati suae tribueret, peritus astrorum uideri uoluit. Eloquentia autem ei natiua et pura erat. In uoluptates propensus ac effusus erat, quod ei apud initia sua loco simulationis erat: nemo enim periculum ab huiusmodi ingenio metuebat : uoluptates autem suas ita moderabatur, ut nihil utilitati aut negotiorum summae officerent, et animo potius uigorem, quam languorem, tribuerent. In mensa sobrius, circa libidines incuriosus, in ludis laetus et magnificus. Talis cum esset, id ad extremum ei exitio fuit, quod ad principia sua incremento fuerat ; id est, studium popularitatis. Nil enim tam populare est, quam ignoscere inimicis : qua siue uirtute, siue arte, ille periit.