[1,0] NOVUM ORGANUM. LIBER PRIMUS. APHORISMI DE INTERPRETATIONE NATURAE ET REGNO HOMINIS. [1,1] I. HOMO, naturae minister et interpres, tantum facit et intelligit quantum de naturae ordine re uel mente obseruauerit: nec amplius scit, aut potest. [1,2] II. Nec manus nuda, nec intellectus sibi permissus, multum ualet; instrumentis et auxiliis res perficitur; quibus opus est, non minus ad intellectum, quam ad manum. Atque ut instrumenta manus motum aut cient aut regunt; ita et instrumenta mentis intellectui aut suggerunt aut cauent. [1,3] III. Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causae destituit effectum. Natura enim non nisi parendo uincitur: et quod in contemplatione instar causae est, id in operatione instar regulae est. [1,4] IV. Ad opera nil aliud potest homo, quam ut corpora naturalia admoueat et amoueat: reliqua natura intus transigit. [1,5] V. Solent se immiscere naturae (quoad opera) mechanicus, mathematicus, medicus, alchemista, et magus; sed omnes (ut nunc sunt res) conatu leui, successu tenui. [1,6] VI. Insanum quiddam esset, et in se contrarium, existimare ea, quae adhuc nunquam facta sunt, fieri posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos. [1,7] VII. Generationes mentis et manus numerosae admodum uidentur in libris et opificiis. Sed omnis ista uarietas sita est in subtilitate eximia, et deriuationibus paucarum rerum, quae innotuerunt; non in numero axiomatum. [1,8] VIII. Etiam opera, quae iam inuenta sunt, casui debentur et experientiae, magis quam scientiis: scientiae enim, quas nunc habemus, nihil aliud sunt quam quaedam concinnationes rerum antea inuentarum; non modi inueniendi, aut designationes nouorum operum. [1,9] IX. Causa uero et radix fere omnium malorum in scientiis ea una est; quod dum mentis humanae uires falso miramur et extollimus, uera eius auxilia non quaeramus. [1,10] X. Subtilitas naturae subtilitatem sensus et intellectus multis partibus superat; ut pulchrae illae meditationes et speculationes humanae et causationes res malesana sint, nisi quod non adsit qui aduertat. [1,11] XI. Sicut scientiae, quae nunc habentur, inutiles sunt ad inuentionem operum; ita et logica, quae nunc habetur, inutilis est ad inuentionem scientiarum. [1,12] XII. Logica, quae in usu est, ad errores (qui in notionibus uulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos ualet, potius quam ad inquisitionem ueritatis; ut magis damnosa sit, quam utilis. [1,13] XIII. Syllogismus ad principia scientiarum non adhibetur, ad media axiomata frustra adhibetur, cum sit subtilitati naturae longe impar. Assensum itaque constringit, non res. [1,14] XIV. Syllogismus ex propositionibus constat, propositiones ex uerbis, uerba notionum tesserae sunt. Itaque si notiones ipsae (id quod basis rei est) confusae sint, et temere a rebus abstractae; nihil in iis, quae superstruuntur, est firmitudinis. Itaque spes est una in inductione uera. [1,15] XV. In notionibus nil sani est, nec in logicis, nec in physicis: non substantia, non qualitas, agere, pati, ipsum esse, bonae notiones sunt; multo minus graue, leue, densum, tenue, humidum, siccum , generatio, corruptio, attrahere, fugare, elementum, materia, forma, et id genus; sed omnes phantasticae et male terminatae. [1,16] XVI. Notiones infimarum specierum, hominis, canis, columbae, et prehensionum immediatarum sensus, calidi, frigidi, albi, nigri, non fallunt magnopere; quae tamen ipsae a fluxu materiae et commissione rerum quandoque confunduntur; reliquae omnes (quibus homines hactenus usi sunt) aberrationes sunt, nec debitis modis a rebus abstractae et excitatae. [1,17] XVII. Nec minor est libido et aberratio in constituendis axiomatibus, quam in notionibus abstrahendis; idque in ipsis principiis, quae ab inductione uulgari pendent. At multo maior est in axiomatibus, et propositionibus inferioribus, quae educit syllogismus. [1,18] XVIII. Quae adhuc inuenta sunt in scientiis, ea huiusmodi sunt, ut notionibus uulgaribus fere subiaceant: ut uero ad interiora et remotiora naturae penetretur, necesse est ut tam notiones quam axiomata magis certa et munita uia a rebus abstrahantur, atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum ueniat. [1,19] XIX. Duae uiae sunt, atque esse possunt, ad inquirendam et inueniendam ueritatem. Altera a sensu et particularibus aduolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota ueritate iudicat et inuenit axiomata media; atque haec uia in usu est. Altera a sensu et particularibus excitat axiomata, ascendendo continenter et gradatim, ut ultimo loco perueniatur ad maxime generalia; quae uia uera est, sed intentata. [1,20] XX. Eandem ingreditur uiam (priorem scilicet) intellectus sibi permissus, quam facit ex ordine dialecticae. Gestit enim mens exsilire ad magis generalia, ut acquiescat; et post paruam moram fastidit experientiam: sed haec mala demum aucta sunt a dialectica ob pompas disputationum. [1,21] XXI. Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et graui (praesertim si a doctrinis receptis non impediatur), tentat nonnihil illam alteram uiam, quae recta est, send exiguo profectu; cum intellectus, nisi regatur et iuuetur, res inaequalis sit, et omnino inhabilis ad superandam rerum obscuritatem. [1,22] XXII. Utraque uia orditur a sensu et particularibus, et acquiescit in maxime generalibus: sed immensum quiddam discrepant; cum altera perstringat tantum experientiam et particularia cursim; altera in iis rite et ordine uersetur; altera rursus iam a principio constituat generalia quaedam abstracta et inutilia; altera gradatim exsurgat ad ea quae reuera naturae sunt notiora. [1,23] XXIII. Non leue quiddam interest inter humanae mentis idola, et diuinae mentis ideas; hoc est, inter placita quaedam inania, et ueras signaturas atque impressiones factas in creaturis, prout inueniuntur. [1,24] XXIV. Nullo modo fieri potest, ut axiomata per argumentationem constituta ad inuentionem nouorum operum ualeant; quia subtilitas naturae subtilitatem argumentandi multis partibus superat. Sed axiomata, a particularibus rite et ordine abstrata, noua particularia rursus facile indicant et designant; itaque scientias reddunt actiuas. [1,25] XXV. Axiomata, quae in usu sunt, ex tenui et manipulari experientia, et paucis particularibus, quae ut plurimum occurrunt, fluxere; et sunt fere ad mensuram eorum facta et extensa: ut nil mirum sit, si ad noua particularia non ducant. Quod si forte instantia aliqua, non prius animaduersa aut cognita, se offerat, axioma distinctione aliqua friuola saluatur, ubi emendari ipsum uerius foret. [1,26] XXVI. Rationem humanam, qua utimur ad naturam, anticipationes naturae (quia res temeraria est et praematura), at illam rationem quae debitis modis elicitur a rebus, interpretationem naturae, docendi gratia, uocare consueuimus. [1,27] XXVII. Anticipationes satis firmae sunt ad consensum; quandoquidem, si homines etiam insanirent ad unum modum et conformiter, illi satis bene inter se congruere possent. [1,28] XXVIII. Quin longe ualidiores sunt ad subeundum assensum anticipationes, quam interpretationes; quia ex paucis collectae, iisque maxime quae familiariter occurrunt, intellectum statim perstringunt, et phantasiam implent; ubi contra, interpretationes, ex rebus admodum uariis et multum distantibus sparsim collectae, intellectum subito percutere non possunt; ut necesse sit eas, quoad opiniones, duras et absonas, fere instar mysteriorum fidei uideri. [1,29] XXIX. In scientiis, quae in opinionibus et placitis fundatae sunt, bonus est usus anticipationum et dialecticae; quando opus est assensum subiugare, non res. [1,30] XXX. Non, si omnia omnium aetatum ingenia coierint, et labores contulerint et transmiserint, progressus magnus fieri poterit in scientiis per anticipationes: quia errores radicales, et in prima digestione mentis, ab excellentia functionum et remediorum sequentium non curantur. [1,31] XXXI. Frustra magnum expectatur augmentum in scientiis ex superinductione et insitione nouorum super uetera; sed instauratio facienda est ab imis fundamentis, nisi libeat perpetuo circumuolui in orbem, cum exili et quasi contemnendo progressu. [1,32] XXXII. Antiquis auctoribus suus constat honos, atque adeo omnibus; quia non ingeniorum aut facultatum inducitur comparatio, sed uiae; nosque non iudicis, sed indicis personam sustinemus. [1,33] XXXIII. Nullum (dicendum enim est aperte) recte fieri potest iudicium nec de uia nostra, nec de iis quae secundum eam inuenta sunt, per anticipationes (rationem scilicet quae in usu est), quia non postulandum est ut eius rei iudicio stetur, quae ipsa in iudicium uocatur. [1,34] XXXIV. Neque etiam tradendi aut explicandi ea, quae adducimus, facilis est ratio; quia, quae in se noua sunt, intelligentur tamen ex analogia ueterum. [1,35] XXXV. Dixit Borgia de expeditione Gallorum in Italiam, eos uenisse cum creta in manibus, ut diuersoria notarent, non cum armis, ut perrumperent. Itidem et nostra ratio est, ut doctrina nostra animos idoneos et capaces subintret; confutationum enim nullus est usus, ubi de principiis et ipsis notionibus, atque etiam de formis demonstrationum dissentimus. [1,36] XXXVI. Restat uero nobis modus tradendi unus et simplex, ut homines ad ipsa particularia et eorum series et ordines adducamus; et ut illi rursus imperent sibi ad tempus abnegationem notionum, et cum rebus ipsis consuescere incipiant. [1,37] XXXVII. Ratio eorum, qui acatalepsiam tenuerunt, et uia nostra initiis suis quodammodo consentiunt; exitu immensum disiunguntur et opponuntur. Illi enim nihil sciri posse simpliciter asserunt; nos, non multum sciri posse in natura, ea, quae nunc in usu est, uia: uerum illi exinde authoritatem sensus et intellectus destruunt; nos auxilia iisdem excogitamus et subministramus. [1,38] XXXVIII. Idola et notiones falsae, quae intellectum humanum iam occuparunt atque in eo alte haerent, non solum mentes hominum ita obsident, ut ueritati aditus difficilis pateat; sed etiam dato et concesso aditu, illa rursus in ipsa instauratione scientiarum occurrent et molesta erunt; nisi homines praemoniti aduersus ea se, quantum fieri potest, muniant. [1,39] XXXIX. Quatuor sunt genera idolorum, quae mentes humanas obsident. Iis (docendi gratia) nomina imposuimus; ut primum genus, idola tribus; secundum, idola specus; tertium, idola fori; quartum, idola theatri, uocentur. [1,40] XL. Excitatio notionum et axiomatum per inductionem ueram est certe proprium remedium ad idola arcenda et summouenda; sed tamen indicatio idolorum magni est usus. Doctrina enim de idolis similiter se habet ad interpretationem naturae, sicut doctrina de sophisticis elenchis ad dialecticam uulgarem. [1,41] XLI. Idola tribus sunt fundata in ipsa natura humana, atque in ipsa tribu seu gente hominum. Falso enim asseritur, sensum humanum esse mensuram rerum; quin contra, omnes perceptiones, tam sensus quam mentis, sunt ex analogia hominis, non ex analogia uniuersi. Estque intellectus humanus instar speculi inaequalis ad radios rerum, qui suam naturam naturae rerum immiscet, eamque distorquet et inficit. [1,42] XLII. Idola specus sunt idola hominis indiuidui. Habet enim unusquisque (praeter aberrationes naturae humanae in genere) specum siue cauernam quandam indiuiduam, quae lumen naturae frangit et corrumpit: uel propter naturam cuiusque propriam et singularem; uel propter educationem et conuersationem cum aliis; uel propter lectionem librorum, et authoritates eorum quos quisque colit et miratur; uel propter differentias impressionum, prout occurrunt in animo praeoccupato et praedisposito, aut in animo aequo et sedato, uel eiusmodi: ut plane spiritus humanus (prout disponitur in hominibus singulis) sit res uaria, et omnino perturbata, et quasi fortuita. Unde bene Heraclitus, homines scientias quaerere in minoribus mundis, et non in maiore siue communi. [1,43] XLIII. Sunt etiam idola tanquam ex contractu et societate humani generis ad inuicem, quae idola fori, propter hominum commercium et consortium, appellamus. Homines enim per sermones sociantur; at uerba ex captu uulgi imponuntur. Itaque mala et inepta uerborum impositio miris modis intellectum obsidet. Neque definitiones aut explicationes, quibus homines docti se munire et uindicare in nonnullis consueuerunt, rem ullo modo restituunt. Sed uerba plane uim faciunt intellectui, et omnia turbant; et homines ad inanes et innumeras controuersias et commenta deducunt. [1,44] XLIV. Sunt denique idola, quae immigrarunt in animos hominum ex diuersis dogmatibus philosophiarum, ac etiam ex peruersis legibus demonstrationum; quae idola theatri nominamus; quia quot philosophiae receptae aut inuentae sunt, tot fabulas productas et actas censemus, quae mundos effecerunt fictitios et scenicos. Neque de his quae iam habentur, aut etiam de ueteribus philosophiis et sectis tantum loquimur, cum complures aliae eiusmodi fabulae componi et concinnari possint; quandoquidem errorum prorsus diuersorum causae sint nihilominus fere communes. Neque rursus de philosophiis uniuersalibus tantum hoc intelligimus, sed etiam de principiis et axiomatibus compluribus scientiarum, quae ex traditione et fide et neglectu inualuerunt. Verum de singulis istis generibus idolorum, fusius et distinctius dicendum est, ut intellectui humano cautum sit. [1,45] XLV. Intellectus humanus ex proprietate sua facile supponit maiorem ordinem et aequalitatem in rebus, quam inuenit: et cum multa sint in natura monodica, et plena imparitatis, tamen affingit parallela, et correspondentia, et relatiua, quae non sunt. Hinc commenta illa, in coelestibus omnia moueri per circulos perfectos, lineis spiralibus et draconibus (nisi nomine tenus) prorsus reiectis. Hinc elementum ignis cum orbe suo introductum est ad constituendum quaternionem cum reliquis tribus, quae subiiciuntur sensui. Etiam elementis (quae uocant) imponitur ad placitum decupla proportio excessus in raritate ad inuicem; et huiusmodi somnia. Neque uanitas ista tantum ualet in dogmatibus, uerum etiam in notionibus simplicibus. [1,46] XLVI. Intellectus humanus in iis quae semel placuerunt (aut quia recepta sunt et credita, aut quia delectant), alia etiam omnia trahit ad suffragationem et consensum cum illis: et licet maior sit instantiarum uis et copia, quae occurrunt in contrarium; tamen eas aut non obseruat, aut contemnit, aut distinguendo summouet et reiicit, non sine magno et pernicioso praeiudicio, quo prioribus illis syllepsibus authoritas maneat inuiolata. Itaque recte respondit ille, qui, cum suspensa tabula in templo ei monstraretur eorum qui uota soluerant, quod naufragii periculo elapsi sint, atque interrogando premeretur, anne tum quidem Deorum numen agnosceret, quaesiuit denuo, At ubi sunt illi depicti qui post uota nuncupata perierint? Eadem ratio est fere omnis superstitionis, ut in astrologicis, in somniis, ominibus, nemesibus, et huiusmodi; in quibus homines delectati huiusmodi uanitatibus aduertunt euentus, ubi emplentur; ast ubi fallunt, licet multo frequentius, tamen negligunt et praetereunt. At longe subtilius serpit hoc malum in philosophiis et scientiis; in quibus quod semel placuit, reliqua (licet multo firmiora et potiora) inficit, et in ordinem redigit. Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et uanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moueatur et excitetur affirmatiuis, quam negatiuis; cum rite et ordine aequum se utrique praebere debeat; quin contra, in omni axiomate uero constituendo, maior est uis instantiae negatiuae. [1,47] XLVII. Intellectus humanus illis, quae simul et subito mentem ferire et subire possunt, maxime mouetur; a quibus phantasia impleri et inflari consueuit: reliqua uero modo quodam, licet imperceptibili, ita se habere fingit et supponit, quomodo se habent pauca illa quibus mens obsidetur; ad illum uero transcursum ad instantias remotas et heterogeneas, per quas axiomata tanquam igne probantur, tardus omnino intellectus est, et inhabilis, nisi hoc illi per duras leges et uiolentum imperium imponatur. [1,48] XLVIII. Gliscit intellectus humanus, neque consistere aut acquiescere potis est, sed ulterius petit; at frustra. Itaque incogitabile est ut sit aliquid extremum aut extimum mundi, sed semper quasi necessario occurrit ut sit aliquid ulterius. Neque rursus cogitari potest quomodo aeternitas defluxerit ad hunc diem; cum distinctio illa, quae recipi consueuit, quod sit infinitum a parte ante, et a parte post, nullo modo constare possit; quia inde sequeretur, quod sit unum infinitum alio infinito maius, atque ut consumatur infinitum, et uergat ad finitum. Similis est subtilitas de lineis semper diuisibilibus, ex impotentia cogitationis. At maiore cum pernicie interuenit haec impotentia mentis in inuentione causarum: nam cum maxime uniuersalia in natura positiua esse debeant, quemadmodum inueniuntur, neque sunt reuera causabilia; tamen intellectus humanus, nescius acquiescere, adhuc appetit notiora. Tum uero, ad ulteriora tendens, ad proximiora recidit, uidelicet ad causas finales, quae sunt plane ex natura hominis, potius quam uniuersi: atque ex hoc fonte philosophiam miris modis corruperunt. Est autem aeque imperiti et leuiter philosophantis, in maxime uniuersalibus causam requirere, ac in subordinatis et subalternis causam non desiderare. [1,49] XLIX. Intellectus humanus luminis sicci non est; sed recipit infusionem a uoluntate et affectibus, id quod generat ad quod uult scientias: quod enim mauult homo uerum esse, id potius credit. Reiicit itaque difficilia, ob inquirendi impatientiam; sobria, quia coarctant spem; altiora naturae, propter superstitionem; lumen experientiae, propter arrogantiam et fastum, ne uideatur mens uersari in uilibus et fluxis; paradoxa, propter opinionem uulgi; denique innumeris modis, iisque interdum imperceptibilibus, affectus intellectum imbuit et inficit. [1,50] L. At longe maximum impedimentum et aberratio intellectus humani prouenit a stupore et incompetentia et fallaciis sensuum; ut ea, quae sensum feriunt, illis, quae sensum immediate non feriunt, licet potioribus, praeponderent. Itaque contemplatio fere desinit cum aspectu; adeo ut rerum inuisibilium exigua aut nulla sit obseruatio. Itaque omnis operatio spirituum in corporibus tangibilibus inclusorum latet, et homines fugit. Omnis etiam subtilior meta schematismus in partibus rerum crassiorum (quem uulgo alterationem uocant, cum sit reuera latio per minima) latet similiter: et tamen nisi duo ista, quae diximus, explorata fuerint et in lucem producta, nihil magni fieri potest in natura quoad opera. Rursus ipsa natura aeris communis et corporum omnium, quae aerem tenuitate superant (quae plurima sunt), fere incognita est. Sensus enim per se res infirma est, et aberrans: neque organa ad amplificandos sensus aut acuendos multum ualent; sed omnis uerior interpretatio naturae conficitur per instantias, et experimenta idonea et apposita; ubi sensus de experimento tantum, experimentum de natura et re ipsa iudicat. [1,51] LI. Intellectus humanus fertur ad abstracta propter naturam propriam; atque ea, quae fluxa sunt, fingit esse constantia. Melius autem est naturam secare, quam abstrahere; id quod Democriti schola fecit, quae magis penetrauit in naturam, quam reliquae. Materia potius considerari debet, et eius schematismi, et meta-schematismi, atque actus purus, et lex actus siue motus; formae enim commenta animi humani sunt, nisi libeat leges illas actus formas appellare. [1,52] LII. Huiusmodi itaque sunt idola, quae uocamus idola tribus; quae ortum habent aut ex aequalitate substantiae spiritus humani; aut ex praeoccupatione eius; aut ab angustiis eius; aut ab inquieto motu eius; aut ab infusione affectuum; aut ab incompetentia sensuum; aut ab impressionis modo. [1,53] LIII. Idola specus ortum habent ex propria cuiusque natura et animi et corporis; atque etiam ex educatione, et consuetudine, et fortuitis. Quod genus, licet sit uarium et mulitplex, tamen ea proponemus, in quibus maxima cautio est, quaeque plurimum ualent ad polluendum intellectum, ne sit purus. [1,54] LIV. Adamant homines scientias et contemplationes particulares; aut quia authores et inuentores se earum credunt; aut quia plurimum in illis operae posuerunt, iisque maxime assueuerunt. Huiusmodi uero homines, si ad philosophiam et contemplationes uniuersales se contulerint, illas ex prioribus phantasiis detorquent, et corrumpunt; id quod maxime conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam philosophiam logicae suae prorsus mancipauit, ut eam fere inutilem et contentiosam reddiderit. Chemicorum autem genus, ex paucis experimentis fornacis, philosophiam constituerunt phantasticam, et ad pauca spectantem: quinetiam Gilbertus, postquam in contemplationibus magnetis se laboriosissime exercuisset, confinxit statim philosophiam consentaneam rei apud ipsum praepollenti. [1,55] LV. Maximum et uelut radicale discrimen ingeniorum, quoad philosophiam et scientias, illud est; quod alia ingenia sint fortiora et aptiora ad notandas rerum differentias; alia, ad notandas rerum similitudines. Ingenia enim constantia et acuta figere contemplationes, et morari, et haerere in omni subtilitate differentiarum possunt: ingenia autem sublimia et discursiua etiam tenuissimas et catholicas rerum similitudines et agnoscunt et componunt: utrumque autem ingenium facile labitur in excessum, prensando aut gradus rerum, aut umbras. [1,56] LVI. Reperiuntur ingenia alia in admirationem antiquitatis, alia in amorem et amplexum nouitatis effusa; pauca uero eius temperamenti sunt, ut modum tenere possint, quin aut quae recte posita sunt ab antiquis conuellant, aut ea contemnant quae recte afferuntur a nouis. Hoc uero magno scientiarum et philosophiae detrimento fit, quum studia potius sint antiquitatis et nouitatis, quam iudicia: ueritas autem non a felicitate temporis alicuius, quae res uaria est; sed a lumine naturae et experientiae, quod aeternum est, petenda est. Itaque abneganda sunt ista studia; et uidendum, ne intellectus ab illis ad consensum abripiatur. [1,57] LVII. Contemplationes naturae et corporum in simplicitate sua intellectum frangunt et comminuunt; contemplationes uero naturae et corporum in compositione et configuratione sua intellectum stupefaciunt et soluunt. Id optime cernitur in schola Leucippi et Democriti, collata cum reliquis philosophiis. Illa enim ita uersatur in particulis rerum, ut fabricas fere negligat; reliquae autem ita fabricas intuentur attonitae, ut ad simplicitatem naturae non penetrent: itaque alternandae sunt contemplationes istae, et uicissim sumendae; ut intellectus reddatur simul penetrans et capax; et euitentur ea, quae diximus, incommoda, atque idola ex iis prouenientia. [1,58] LVIII. Talis itaque esto prudentia contemplatiua in arcendis et summouendis idolis specus; quae aut ex praedominantia, aut ex excessu compositionis et diuisionis, aut ex studiis erga tempora, aut ex obiectis largis et minutis, maxime ortum habent. Generaliter autem pro suspecto habendum unicuique rerum naturam contemplanti quicquid intellectum suum potissimum capit et detinet; tantoque maior adhibenda in huiusmodi placitis est cautio, ut intellectus seruetur aequus et purus. [1,59] LIX. At idola fori omnium molestissima sunt; quae ex foedere uerborum et nominum se insinuarunt in intellectum. Credunt enim homines, rationem suam uerbis imperare. Sed fit etiam ut uerba uim suam super intellectum retorqueant et reflectant; quod philosophiam et scientias reddidit sophisticas et inactiuas. Verba autem plerunque ex captu uulgi induntur, atque per lineas uulgari intellectui maxime conspicuas res secant. Quum autem intellectus acutior, aut obseruatio diligentior, eas lineas transferre uelit, ut illae sint magis secundum naturam; uerba obstrepunt. Unde fit, ut magnae et solennes disputationes hominum doctorum saepe in controuersias circa uerba et nomina desinant; a quibus (ex more et prudentia mathematicorum) incipere consultius foret, easque per definitiones in ordinem redigere. Quae tamen definitiones, in naturalibus et materiatis, huic malo mederi non possunt; quoniam et ipsae definitiones ex uerbis constant, et uerba gignunt uerba: adeo ut necesse sit ad instantias particulares, earumque series et ordines recurrere; ut mox dicemus, quum ad modum et rationem constituendi notiones et axiomata deuentum fuerit. [1,60] LX. Idola, quae per uerba intellectui imponuntur, duorum generum sunt; aut enim sunt rerum nomina, quae non sunt (quemadmodum enim sunt res, quae nomine carent per inobseruationem; ita sunt et nomina, quae carent rebus, per suppositionem phantasticam), aut sunt nomina rerum, quae sunt, sed confusa et male terminata, et temere et inaequaliter a rebus abstracta. Prioris generis sunt, fortuna, primum mobile, planetarum orbes, elementum ignis, et huiusmodi commenta, quae a uanis et falsis theoriis ortum habent. Atque hoc genus idolorum facilius eiicitur, quia per constantem abnegationem et antiquationem theoriarum exterminari possunt. At alterum genus perplexum est, et alte haerens; quod ex mala et imperita abstractione excitatur. Exempli gratia, accipiatur aliquod uerbum (humidum, si placet), et uideamus quomodo sibi constent quae per hoc uerbum significantur: et inuenietur uerbum istud, humidum, nihil aliud quam nota confusa diuersarum actionum, quae nullam constantiam aut reductionem patiuntur. Significat enim et quod circa aliud corpus facile se circumfundit; et quod in se est indeterminabile, nec consistere potest; et quod facile cedit undique; et quod facile se diuidit et dispergit; et quod facile se unit et colligit; et quod facile fluit et in motu ponitur; et quod alteri corpori facile adhaeret, idque madefacit; et quod facile reducitur in liquidum, siue colliquatur, cum antea consisteret. Itaque quum ad huius nominis praedicationem et impositionem uentum sit; si alia accipias, flamma humida est; si alia accipias, aer humidus non est; si alia, puluis minutus humidus est; si alia, uitrum humidum est: ut facile appareat istam notionem ex aqua tantum et communibus et uulgaribus liquoribus, absque ulla debita uerificatione, temere abstractam esse. In uerbis autem gradus sunt quidam prauitatis et erroris. Minus uitiosum genus est nominum substantiae alicuius, praesertim specierum infirmarum, et bene deductarum (nam notio cretae, luti, bona; terrae, mala): uitiosius genus est actionum, ut generare, corrumpere, alterare: uitiosissimum qualitatum (exceptis obiectis sensus immediatis), ut grauis, leuis, tenuis, densi, etc.; et tamen in omnibus istis fieri non potest, quin sint aliae notiones aliis paulo meliores, prout in sensum humanum incidit rerum copia. [1,61] LXI. At idola theatri innata non sunt, nec occulto insinuata in intellectum; sed ex fabulis theoriarum, et peruersis legibus demonstrationum, plane indita et recepta. In his autem confutationes tentare et suscipere consentaneum prorsus non est illis, quae a nobis dicta sunt. Quum enim nec de principiis consentiamus, nec de demonstrationibus, tollitur omnis argumentatio. Id uero bono fit fato, ut antiquis suus constet honos. Nihil enim illis detrahitur, quum de uia omnino quaestio sit. Claudus enim (ut dicitur) in uia anteuertit cursorem extra uiam. Etiam illud manifesto liquet, currenti extra uiam, quo habilior sit et uelocior, eo maiorem contingere aberrationem. Nostra uero inueniendi scientias ea est ratio, ut non multum ingeniorum acumini et robori relinquatur; sed quae ingenia et intellectus fere exaequet. Quemadmodum enim ad hoc ut linea recta fiat, aut circulus perfectus describatur, multum est in constantia et exercitatione manus, si fiat ex ui manus propria, sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parum aut nihil; omnino similis est nostra ratio. Licet autem confutationum particularium nullus sit usus; de sectis tamen et generibus huiusmodi theoriarum nonnihil dicendum est; atque etiam paulo post de signis exterioribus, quod se male habeant; et postremo de causis tantae infelicitatis et tam diuturni et generalis in errore consensus; ut ad uera minus difficilis sit aditus, et intellectus humanus uolentius expurgetur et idola dimittat. [1,62] LXII. Idola theatri, siue theoriarum, multa sunt, et multo plura esse possunt, et aliquando fortasse erunt. Nisi enim per multa iam saecula hominum ingenia circa religionem et theologiam occupata fuissent; atque etiam politiae ciuiles (praesertim monarchiae) ab istiusmodi nouitatibus, etiam in contemplationibus, essent auersae; ut cum periculo et detrimento fortunarum suarum in illas homines incumbant, non solum praemio destituti, sed etiam contemptui et inuidiae expositi; complures aliae proculdubio philosophiarum et theoriarum sectae, similes illis, quae magna uarietate olim apud Graecos floruerunt introductae fuissent. Quemadmodum enim super phaenomena aetheris plura themata coeli confingi possunt; similiter, et multo magis, super phaenomena philosophiae fundari possunt et constitui uaria dogmata. Atque huiusmodi theatri fabulae habent etiam illud, quod in theatro poetarum usu uenit; ut narrationes fictae ad scenam narrationibus ex historia ueris concinniores sint et elegantiores, et quales quis magis uellet. In genere autem, in materiam philosophiae sumitur aut multum ex paucis, aut parum ex multis; ut utrinque philosophia super experientiae et naturalis historiae nimis angustam basin fundata sit, atque ex paucioribus, quam par est, pronunciet. Rationale enim genus philosophantium ex experientia arripiunt uaria et uulgaria, eaque neque certo comperta, nec diligenter examinata et pensitata; reliqua in meditatione atque ingenii agitatione ponunt. Est et aliud genus philosophantium, qui in paucis experimentis sedulo et accurate elaborarunt, atque inde philosophias educere et confingere ausi sunt; reliqua miris modis ad ea detorquentes. Est et tertium genus eorum, qui theologiam et traditiones ex fide et ueneratione immiscent; inter quos uanitas nonnullorum ad petendas et deriuandas scientias a spiritibus scilicet et geniis deflexit; ita ut stirps errorum et philosophia falsa genere triplex sit: sophistica, empirica, et superstitiosa. [1,63] LXIII. Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit: quum mundum ex categoriis effecerit; animae humanae, nobilissimae substantiae, genus ex uocibus secundae intentionis tribuerit; negotium densi et rari, per quod corpora subeunt maiores et minores dimensiones siue spatia, per frigidam distinctionem actus et potentiae transegerit; motum singulis corporibus unicum et proprium, et, si participent ex alio motu, id aliunde moueri, asseruerit: et innumera alia, pro arbitrio suo, naturae rerum imposuerit: magis ubique sollicitus quomodo quis respondendo se explicet, et aliquid reddatur in uerbis positiuum, quam de interna rerum ueritate; quod etiam optime se ostendit in comparatione philosophiae eius ad alias philosophias quae apud Graecos celebrabantur. Habent enim homoiomera Anaxagorae, atomi Leucippi et Democriti, coelum et terra Parmenidis, lis et amicitia Empedoclis, resolutio corporum in adiaphoram naturam ignis et replicatio eorundem ad densum Heracliti, aliquid ex philosopho naturali; et rerum naturam, et experientiam, et corpora sapiunt; ubi Aristotelis physica nihil aliud quam dialecticae uoces plerunque sonet: quam etiam in metaphysicis sub solenniore nomine, et ut magis scilicet realis, non nominalis, retractauit. Neque illud quenquam moueat, quod in libris eius De animalibus, et in Problematibus, et in aliis suis tractatibus, uersatio frequens sit in experimentis. Ille enim prius decreuerat, neque experientiam ad constituenda decreta et axiomata rite consuluit; sed postquam pro arbitrio suo decreuisset, experientiam ad sua placita tortam circumducit et captiuam; ut hoc etiam nomine magis accusandus sit, quam sectatores eius moderni (scholasticorum philosophorum genus) qui experientiam omnino deseruerunt. [1,64] LXIV. At philosophiae genus empiricum placita magis deformia et monstrosa educit, quam sophisticum aut rationale genus; quia non in luce notionum uulgarium (quae licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo uniuersalis, et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est. Itaque talis philosophia illis, qui in huiusmodi experimentis quotidie uersantur atque ex ipsis phantasiam contaminarunt, probabilis uidetur et quasi certa; caeteris, incredibilis et uana. Cuius exemplum notabile est in chemicis, eorumque dogmatibus; alibi autem uix hoc tempore inuenitur, nisi forte in philosophia Gilberti. Sed tamen circa huiusmodi philosophias cautio nullo modo praetermittenda erat; quia mente iam praeuidemus et auguramur, si quando homines, nostris monitis excitati, ad experientiam se serio contulerint (ualere iussis doctrinis sophisticis), tum demum, propter praematuram et praeproperam intellectus festinationem, et saltum siue uolatum ad generalia et rerum principia, fore ut magnum ab huiusmodi philosophiis periculum immineat; cui malo etiam nunc obuiam ire debemus. [1,65] LXV. At corruptio philosophiae ex superstitione, et theologia admista, latius omnino patet, et plurimum mali infert, aut in philosophias integras, aut in earum partes. Humanus enim intellectus non minus impressionibus phantasiae est obnoxius, quam impressionibus uulgarium notionum. Pugnax enim genus philosophiae et sophisticum illaqueat intellectum: at illud alterum phantasticum, et tumidum, et quasi poeticum, magis blanditur intellectui. Inest enim homini quaedam intellectus ambitio, non minor quam uoluntatis; praesertim in ingeniis altis et eleuatis. Huius autem generis exemplum inter Graecos illucescit, praecipue in Pythagora, sed cum superstitione magis crassa et onerosa coniunctum; at periculosius et subtilius in Platone atque eius schola. Inuenitur etiam hoc genus mali in partibus philosophiarum reliquarum, introducendo formas abstractas, et causas finales, et causas primas; omittendo saepissime medias, et huiusmodi. Huic autem rei summa adhibenda est cautio. Pessima enim res est errorum apotheosis, et pro peste intellectus habenda est, si uanis accedat ueneratio. Huic autem uanitati nonnulli ex modernis summa leuitate ita indulserunt, ut in primo capitulo Geneseos, et in libro Iob, et aliis Scripturis sacris, philosophiam naturalem fundare conati sint; inter uiua quaerentes mortua. Tantoque magis haec uanitas inhibenda uenit, et coercenda, quia ex diuinorum et humanorum malesana admistione non solum educitur philosophia phantasica, sed etiam religio haeretica. Itaque salutare admodum est, si mente sobria fidei tantum dentur quae fidei sunt. [1,66] LXVI. Et de malis authoritatibus philosophiarum, quae aut in uulgaribus notionibus, aut in paucis experimentis, aut in superstitione fundatae sunt, iam dictum est. Dicendum porro est et de uitiosa materia contemplationum, praesertim in philosophia naturali. Inficitur autem intellectus humanus ex intuitu eorum quae in artibus mechanicis fiunt, in quibus corpora per compositiones aut separationes ut plurimum alterantur; ut cogitet simile quiddam etiam in natura rerum uniuersali fieri. Unde fluxit commentum illud elementorum, atque illorum concursu, ad constituenda corpora naturalia Rursus, quum homo naturae libertatem contemplatur, incidit in species rerum, animalium, plantarum, mineralium; unde facile in eam labitur cogitationem, ut existimet esse in natura quasdam formas rerum primarias, quas natura educere molitur: atque reliquam uarietatem ex impedimentis et aberrationibus naturae in opere suo conficiendo, aut ex diuersarum specierum conflictu, et transplantatione alterius in alteram, prouenire. Atque prima cogitatio qualitates primas elementares, secunda proprietates occultas et uirtutes specificas nobis peperit; quarum utraque pertinet ad inania contemplationum compendia, in quibus acquiescit animus et a solidioribus auertitur. At medici in secundis rerum qualitatibus et operationibus, attrahendi, repellendi, attenuandi, inspissandi, dilatandi, astringendi, discutiendi, maturandi, et huiusmodi, operam praestant meliorem; atque, nixi ex illis duobus (quae dixi) compendiis (qualitatibus scilicet elementaribus, et uirtutibus specificis) illa altera (quae recte notata sunt) corrumperent, reducendo illa ad primas qualitates earumque mixturas subtiles et incommensurabiles, aut ea non producendo cum maiore et diligentiore obseruatione ad qualitates tertias et quartas, sed contemplationem intempestiue abrumpendo, illi multo melius profecissent. Neque huiusmodi uirtutes (non dico eaedem, sed similes) in humani corporis medicinis tantum exquirendae sunt; sed etiam in caeterorum corporum naturalium mutationibus. Sed multo adhuc maiore cum malo fit, quod quiescentia rerum principia, ex quibus; et non mouentia, per quae res fiunt, contemplentur et inquirant. Illa enim ad sermones, ista ad opera spectant. Neque enim uulgars illae differentiae motus, quae in naturali philosophia recepta notantur, generationis, corruptionis, augmentationis, diminutionis, alterationis, et lationis, ullius sunt pretii. Quippe hoc sibi uolunt; si corpus, alias non mutatum, loco tamen moueatur, hoc lationem esse; si, manente et loco et specie, qualitate mutetur, hoc alterationem esse; si uero ex illa mutatione moles ipsa et quantitas corporis non eadem maneat, hoc augmentationis et diminutionis motum esse; si eatenus mutentur, ut speciem ipsam et substantiam mutent, et in alia migrent, hoc generationem et corruptionem esse. At ista mere popularia sunt, et nullo modo in naturam penetrant; suntque mensurae et periodi tantum, non species motus. Innuunt enim illud, hucusque, et non quomodo, uel ex quo fonte. Neque enim de corporum appetitu, aut de partium eorum processu, aliquid significant; sed tantum quum motus ille rem aliter ac prius, crasso modo, sensui exhibeat, inde diuisionem suam auspicantur. Etiam quum de causis motuum aliquid significare uolunt, atque diuisionem ex illis instituere, differentiam motus naturalis et uiolenti, maxima cum socordia, introducunt; quae et ipsa omnino ex notione uulgari est; cum omnis motus uiolentus etiam naturalis reuera sit, scilicet cum externum efficiens naturam alio modo in opere ponet quam quo prius. At hisce omissis; si quis (exempli gratia) obseruauerit, inesse corporibus appetitum contactus ad inuicem, ut non patiantur unitatem naturae prorsus dirimi aut abscindi, ut uacuum detur: aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum se recipiendi in naturalem suam dimensionem uel tensuram, ut, si ultra eam aut citra eam comprimantur aut distrahantur, statim in ueterem sphaeram et exporrectionem suam se recuperare et remittere moliantur: aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum congregationis ad massas connaturalium suorum, densorum uidelicet uersus orbem terrae, tenuiorum et rariorum uersus ambitum coeli: haec et huiusmodi uere physica sunt genera motuum. At illa altera plane logica sunt et scholastica, ut ex hac collatione eorum manifesto liquet. Neque minus etiam malum est, quod in philosophiis et contemplationibus suis, in principiis rerum atque ultimatibus naturae inuestigandis et tractandis, opera insumatur; cum omnis utilitas et facultas operandi in mediis consistat. Hinc fit, ut abstrahere naturam homines non desinant, donec ad materiam potentialem et informem uentum fuerit; nec rursus secare naturam desinant, donec peruentum fuerit ad atomum; quae, etiamsi uera essent, tamen ad iuuandas hominum fortunas parum possunt. [1,67] LXVII. Danda est etiam cautio intellectui de intemperantiis philosophiarum, quoad assensum praebendum aut cohibendum; quia huiusmodi intemperantiae uidentur idola figere, et quodammodo perpetuare, ne detur aditus ad ea summouenda. Duplex autem est excessus: alter eorum, qui facile pronunciant, et scientias reddunt positiuas et magistrales; alter eorum, qui acatalepsiam introduxerunt, et inquisitionem uagam sine termino; quorum primus intellectum deprimit, alter eneruat. Nam Aristotelis philosophia, postquam caeteras philosophias (more Ottomanorum erga fratres suos) pugnacibus confutationibus contrucidasset, de singulis pronunciauit; et ipse rursus quaestiones ex arbitrio suo subornat, deinde conficit; ut omnia certa sint et decreta: quod etiam apud successiones suas ualet et in usu est. At Platonis schola acatalepsiam introduxit, primo tanquam per iocum et ironiam, in odium ueterum sophistarum, Protagorae, Hippiae, et reliquorum, qui nihil tam uerebantur, quam ne dubitare de re aliqua uiderentur. At noua academia acatalepsiam dogmatizauit, et ex professo tenuit: quae licet honestior ratio sit, quam pronunciandi licentia, quum ipsi pro se dicant se minime confundere inquisitionem, ut Pyrrho fecit et Ephectici, sed habere quod sequantur ut probabile, licet non habeant quod teneant ut uerum; tamen postquam animus humanus de ueritate inuenienda semel desperauerit, omnino omnia fiunt languidiora: ex quo fit, ut deflectant homines potius ad amoenas disputationes et discursus, et rerum quasdam peragrationes, quam in seueritate inquisitionis se sustineant. Verum, quod a principio diximus et perpetuo agimus, sensui et intellectui humano eorumque infirmitati authoritas non est deroganda, sed auxilia praebenda. [1,68] LXVIII. Atque de idolorum singulis generibus, eorumque apparatu iam diximus; quae onmia constanti et solenni decreto sunt abneganda et renuncianda, et intellectus ab iis omnino liberandus est et expurgandus; ut non alius fere sit aditus ad regnum hominis, quod fundatur in scientiis, quam ad regnum coelorum, in quod, nisi sub persona infantis, intrare non datur. [1,69] LXIX. At prauae demonstrationes, idolorum ueluti munitiones quaedam sunt et praesidia; eaeque, quas in dialecticis habemus, id fere agunt, ut mundum plane cogitationibus humanis, cogitationes autem uerbis addicant et mancipent. Demonstrationes uero potentia quadam philosophiae ipsae sunt et scientiae. Quales enim eae sunt, ac prout rite aut male institutae, tales sequuntur philosophiae et contemplationes. Fallunt autem et incompetentes sunt eae quibus utimur in uniuerso illo processu, qui a sensu et rebus ducit ad axiomata et conclusiones. Qui quidem processus quadruplex est, et uitia eius totidem. Primo, impressiones sensus ipsius uitiosae sunt; sensus enim et destituit et fallit. At destitutionibus substitutiones, fallaciis rectificationes debentur. Secundo, notiones ab impressionibus sensuum male abstrahuntur, et interminatae et confusae sunt, quas terminatas et bene finitas esse oportuit. Tertio, inductio mala est, quae per enumerationem simplicem principia concludit scientiarum, non adhibitis exclusionibus et solutionibus, siue separationibus naturae debitis. Postremo, modus ille inueniendi et probandi, ut primo principia maxime generalia constituantur, deinde media axiomata ad ea applicentur et probentur, errorum mater est, et scientiarum omnium calamitas. Verum de istis, quae iam obiter perstringimus, fusius dicemus, quum ueram interpretandae naturae uiam, absolutis istis expiationibus et expurgationibus mentis, proponemus. [1,70] LXX. Sed demonstratio longe optima est experientia; modo haereat in ipso experimento. Nam si traducatur ad alia quae similia existimantur, nisi rite et ordine fiat illa traductio, res fallax est. At modus experiendi, quo homines nunc utuntur, caecus est et stupidus. Itaque cum errant et uagantur nulla uia certa, sed ex occursu rerum tantum consilium capiunt, circumferuntur ad multa, sed parum promouent; et quandoque gestiunt, quandoque distrahuntur; et semper inueniunt quod ulterius quaerant. Fere autem ita fit, ut homines leuiter et tanquam per ludum experiantur, uariando paululum experimenta iam cognita; et, si res non succedat, fastidiendo et conatum deserendo. Quod si magis serio et constanter ac laboriose ad experimenta se accingant, tamen in uno aliquo experimento eruendo operam collocant; quemadmodum Gilbertus in magnete, Chymici in auro. Hoc autem faciunt homines instituto non minus imperito quam tenui. Nemo enim alicuius rei naturam in ipsa re feliciter perscrutatur; sed amplianda est inquisitio ad magis communia. Quod si etiam scientiam quandam et dogmata ex experimentis moliantur; tamen semper fere studio praepropero et intempestiuo deflectunt ad praxin: non tantum propter usum et fructum eiusmodi praxeos, sed ut in opere aliquo nouo ueluti pignus sibi arripiant, se non inutiliter in reliquis uersaturos: atque etiam aliis se uenditent, ad existimationem meliorem comparandam de iis in quibus occupati sunt. Ita fit ut, more Atalantae, de uia decedant ad tollendum aureum pomum; interim uero cursum interrumpant, et uictoriam emittant e manibus. Verum in experientiae uero curriculo eoque ad noua opera producendo, Diuina Sapientia omnino et ordo pro exemplari sumenda sunt. Deus autem primo die creationis lucem tantum creauit, eique operi diem integrum attribuit; nec aliquid materiati operis eo die creauit. Similiter et ex omnimoda experientia, primum inuentio causarum et axiomatum uerorum elicienda est: et lucifera experimenta, non fructifera quaerenda. Axiomata autem recte inuenta et constituta praxin non strictim sed confertim instruunt; et operum agmina ac turmas post se trahunt. Verum de experiendi uiis, quae non minus quam uiae iudicandi obsessae sunt et interclusae, postea dicemus; impraesentiarum de experientia uulgari, tanquam de mala demonstratione, tantum loquuti. Iam uero postulat ordo rerum, ut de iis quorum paulo ante mentionem fecimus, signis, quod philosophiae et contemplationes in usu male se habeant, et de causis rei primo intuitu tam mirabilis et incredibilis, quaedam subiungamus. Signorum enim notio praeparat assensum: causarum uero explicatio tollit miraculum. Quae duo ad extirpationem idolorum ex intellectu faciliorem et clementiorem multum iuuant. [1,71] LXXI. Scientiae, quas habemus, fere a Graecis fluxerunt. Quae enim scriptores Romani, aut Arabes, aut recentiores addiderunt, non multa aut magni momenti sunt: et qualiacunque sint, fundata sunt super basin eorum quae inuenta sunt a Graecis. Erat autem sapientia Graecorum professoria, et in disputationes effusa: quod genus inquisitioni ueritatis aduersissimum est. Itaque nomen illud sophistarum, quod per contemptum ab iis, qui se philosophos haberi uoluerunt, in antiquos rhetores reiectum et traductum est, Gorgiam, Protagoram, Hippiam, Polum, etiam uniuerso generi competit, Platoni, Aristoteli, Zenoni, Epicuro, Theophrasto, et eorum successoribus, Chrysippo, Carneadi, reliquis. Hoc tantum intererat: quod prius genus uagum fuerit et mercenarium, ciuitates circumcursando, et sapientiam suam ostentando, et mercedem exigendo; alterum uero solennius et generosius, quippe eorum qui sedes fixas habuerunt, et scholas aperuerunt, et gratis philosophati sunt. Sed tamen utrumque genus (licet caetera dispar) professorium erat, et ad disputationes rem deducebat, et sectas quasdam atque haereses philosophiae instituebat et propugnabat: ut essent fere doctrinae eorum (quod non male cauillatus est Dionysius in Platonem) "Verba otiosorum senum ad imperitos iuuenes". At antiquiores illi ex Graecis, Empedocles, Anaxagoras, Leucippus, Democritus, Parmenides, Heraclitus, Xenophanes, Philolaus, reliqui (nam Pythagoram, ut superstitiosum, omittimus), scholas (quod nouimus) non aperuerunt: sed maiore silentio, et seuerius, et simplicius, id est, minore cum affectatione et ostentatione, ad inquisitionem ueritatis se contulerunt. Itaque et melius, ut arbitramur, se gesserunt; nisi quod opera eorum a leuioribus istis, qui uulgari captui et affectui magis respondent ac placent, tractu temporis extincta sint: tempore (ut fluuio) leuiora et magis inflata ad nos deuehente, grauiora et solida mergente. Neque tamen isti a nationis uitio prorsus immunes erant: sed in ambitionem et uanitatem sectae condendae et aurae popularis captandae nimium propendebant. Pro desperata autem habenda est ueritatis inquisitio, cum ad huiusmodi inania deflectat. Etiam non omittendum uidetur iudicium illud, siue uaticinium potius, sacerdotis Aegyptii de Graecis: "Quod semper pueri essent; neque haberent antiquitatem scientiae, aut scientiam antiquitatis". Et certe habent id quod puerorum est; ut ad garriendum prompti sint, generare autem non possint: nam uerbosa uidetur sapientia eorum, et operum sterilis. Itaque ex ortu et gente philosophiae quae in usu est, quae capiuntur signa bona non sunt. [1,72] LXXII. Neque multo meliora sunt signa quae ex natura temporis et aetatis capi possunt, quam quae ex natura loci et nationis. Angusta enim erat et tenuis notitia per illam aetatem uel temporis uel orbis: quod longe pessimum est, praesertim iis qui mnia in experientia ponunt. Neque enim mille annorum historiam, quae digna erat nomine historiae, habebant; sed fabulas et rumores antiquitatis. Regionum uero tractuumque mundi exiguam partem nouerant: cum omnes hyperboreos, Scythas, omnes occidentales, Celtas indistincte appellarent; nil in Africa ultra citimam Aethiopiae partem, nil in Asia ultra Gangem, multo minus noui orbis prouincias, ne per auditum sane aut famam aliquam certam et constantem, nossent; imo et plurima climata et zonae, in quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiata sint; quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagorae, non longinquae profecto, sed potius suburbanae, ut magnum aliquid celebrarentur. Nostris autem temporibus, et noui orbis partes complures et ueteris orbis extrema undique innotescunt; et in infinitum experimentorum cumulus excreuit. Quare si ex natiuitatis aut geniturae tempore (astrologorum more) signa capienda sint, nil magni de istis philosophiis significari uidetur. [1,73] LXXIII. Inter signa, nullum magis certum aut nobile est, quam quod ex fructibus. Fructus enim et opera inuenta pro ueritate philosophiarum uelut sponsores et fideiussores sunt. Atque ex philosophiis istis Graecorum, et deriuationibus earum per particulares scientias, iam per tot annorum spatia, uix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum leuandum et iuuandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus uere acceptum referri possit. Idque Celsus ingenue ac prudenter fatetur; nimirum, experimenta medicinae primo inuenta fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse et causas indagasse et assignasse; non ordine inuerso euenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta inuenta aut deprompta essent. Itaque mirum non erat, apud Aegyptios (qui rerum inuentoribus diuinitatem et consecrationem attribuerunt) plures fuisse brutorum animalium imagines quam hominum: quia bruta animalia, per instinctus naturales, multa inuenta perpererunt; ubi homines, ex sermonibus et conclusionibus rationalibus, pauca aut nulla exhibuerint. At Chymicorum industria nonnulla peperit; sed tanquam fortuito et obiter, aut per experimentorum quandam uariationem (ut mechanici solent), non ex arte aut theoria aliqua; nam ea, quam confinxerunt, experimenta magis perturbat, quam iuuat. Eorum etiam, qui in magia (quam uocant) naturali uersati sunt, pauca reperiuntur inuenta; eaque leuia, et imposturae propiora. Quocirca, quemadmodum in religione cauetur, ut fides ex operibus monstretur; idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus iudicetur et uana habeatur quae sterilis sit: atque eo magis si, loco fructuum uuae et oliuae, producat disputationum et contentionum carduos et spinas. [1,74] LXXIV. Capienda etiam sunt signa ex incrementis et progressibus philosophiarum et scientiarum. Quae enim in natura fundata sunt, crescunt et augentur: quae autem in opinione, uariantur, non augentur. Itaque si istae doctrinae plane instar plantae a stirpibus suis reuulsae non essent, sed utero naturae adhaererent atque ab eadem alerentur, id minime euenturum fuisset, quod per annos bis mille iam fieri uidemus: nempe, ut scientiae suis haereant uestigiis, et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint; quin potius in primo authore maxime floruerint, et deinceps declinauerint. In artibus autem mechanicis, quae in natura et experientiae luce fundatae sunt, contra euenire uidemus: quae (quamdiu placent) ueluti spiritu quodam repletae continuo uegetant et crescunt; primo rudes, deinde commodae, postea excultae, et perpetuo auctae. [1,75] LXXV. Etiam aliud signum capiendum est (si modo signi appellatio huic competat; cum potius testimonium sit, atque adeo testimoniorum omnium ualidissimum); hoc est, propria confessio authorum, quos homines nunc sequuntur. Nam et illi qui tanta fiducia de rebus pronuntiant, tamen per interualla cum ad se redeunt, ad querimonias de naturae subtilitate, rerum obscuritate, humani ingenii infirmitate, se conuertunt. Hoc uero si simpliciter fieret, alios fortasse, qui sunt timidiores, ab ulteriori inquisitione deterrere, alios uero, qui sunt ingenio alacriori et magis fidenti, ad ulteriorem progressum acuere et incitare possit. Verum non satis illis est de se confiteri, sed quicquid sibi ipsis aut magistris suis incognitum aut intactum fuerit id extra terminos possibilis ponunt, et tanquam ex arte cognitu aut factu impossiblile pronuntiant: summa superbia et inuidia suorum inuentorum infirmitatem in naturae ipsius calumniam et aliorum omnium desperationem uertentes. Hinc schola Academiae nouae, quae acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnauit. Hinc opinio, quod formae siue uerae rerum differentiae (quae reuera sunt leges actus puri) inuentu impossibiles sint, et ultra hominem. Hinc opiniones illae in actiua et operatiua parte: calorem solis et ignis toto genere differre; ne scilicet homines putent se per opera ignis aliquid simile iis quae in natura fiunt educere et formare posse. Hinc illud: compositionem tantum opus hominis, mistionem uero opus solius naturae esse; ne scilicet homines sperent aliquam ex arte corporum naturalium generationem aut transformationem. Itaque ex hoc signo homines sibi persuaderi facile patientur, ne cum dogmatibus non solum desperatis, sed etiam desperationi deuotis, fortunas suas et labores misceant. [1,76] LXXVI. Neque illud signum praetermittendum est, quod tanta fuerit inter philosophos olim dissensio et scholarum ipsarum uarietas: quod satis ostendit, uiam a sensu ad intellectum non bene munitam fuisse, cum eadem materia philosophiae (natura scilicet rerum) in tam uagos et multiplices errores abrepta fuerit et distracta. Atque licet hisce temporibus dissensiones et dogmatum diuersitates circa principia ipsa, et philosophias integras, ut plurimum extinctae sint; tamen circa partes philosophiae innumerae manent quaestiones et controuersiae; ut plane appareat, neque in philosophiis ipsis, neque in modis demonstrationum aliquid certi aut sani esse. [1,77] LXXVII. Quod uero putant homines, in philosophia Aristotelis magnum utique consensum esse; cum post illam editam antiquorum philosophiae cessauerint et exoleuerint; ast apud tempora, quae sequuta sunt, nil melius inuentum fuerit; adeo ut illa tam bene posita et fundata uideatur, ut utrumque tempus ad se traxerit: primo, quod de cessatione antiquarum philosophiarum post Aristotelis opera edita homines cogitant, id falsum est; diu enim postea, usque ad tempora Ciceronis et secula sequentia, manserunt opera ueterum philosophorum. Sed temporibus insequentibus, ex inundatione Barbarorum in imperium Romanum, postquam doctrina humana uelut naufragium perpessa esset; tum demum philosophiae Aristotelis et Platonis, tanquam tabulae ex materia leuiore et minus solida, per fluctus temporum seruatae sunt. Illud etiam de consensu fallit homines, si acutius rem introspiciant. Verus enim consensus is est, qui ex libertate iudicii (re prius explorata) in idem conueniete consistit. At numerus longe maximus eorum, qui in Aristotelis philosophiam consenserunt, ex praeiudicio et authoritate aliorum se illi mancipauit: ut sequacitas sit potius et coitio, quam consensus. Quod si fuisset ille uerus consensus et late patens, tantum abest ut consensus pro uera et solida authoritate haberi debeat, ut etiam uiolentam praesumptionem inducat in contrarium. Pessimum enim omnium est augurium, quod ex consensu capitur in rebus intellectualibus: exceptis diuinis et politicis, in quibus suffragiorum ius est. Nihil enim multis placet, nisi imaginationem feriat, aut intellectum uulgarium notionum nodis astringat, ut supra dictum est. Itaque optime traducitur illud Phocionis a moribus ad intellectualia: Ut statim se examinare debeant homines, quid errauerint aut peccauerint, si multitudo consentiat et complaudat. Hoc signum igitur ex auersissimis est. Itaque quod signa ueritatis et sanitatis philosophiarum et scientiarum, quae in usu sunt, male se habeant; siue capiantur ex originibus ipsarum, siue ex fructibus, siue ex progressibus, siue ex confessionibus authorum, siue ex consensu; iam dictum est. [1,78] LXXVIII. Iam uero ueniendum ad causas errorum, et tam diuturnae in illis per tot secula morae; quae plurimae sunt et potentissimae: ut tollatur omnis admiratio, haec quae adducimus homines hucusque latuisse et fugisse; et maneat tantum admiratio, illa nunc tandem alicui mortalium in mentem uenire potuisse, aut cogitationem cuiuspiam subiisse: quod etiam (ut nos existimamus) foelicitatis magis est cuiusdam, quam excellentis alicuius facultatis; ut potius pro temporis partu haberi debeat, quam pro partu ingenii. Primo autem tot seculorum numerus, uere rem reputanti, ad magnas angustias recidit. Nam ex uiginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria et doctrina hominum fere uersatur, uix sex centuriae seponi et excerpi possunt, quae scientiarum feraces earumue prouentui utiles fuerunt. Sunt enim non minus temporum quam regionum eremi et uastitates. Tres enim tantum doctrinarum reuolutiones et periodi recte numerari possunt: una, apud Graecos; altera, apud Romanos; ultima, apud nos, occidentales scilicet Europae nationes: quibus singulis uix duae centuriae annorum merito attribui possunt. Media mundi tempora, quoad scientiarum segetem uberem aut laetam, infelicia fuerunt. Neque enim causa est ut uel Arabum uel scholasticorum mentio fiat: qui per intermedia tempora scientias potius contriuerunt numerosis tractatibus, quam pondus earum auxerunt. Itaque prima causa tam pusilli in scientiis profectus ad angustias temporis erga illas propitii rite et ordine refertur. [1,79] LXXIX. At secundo loco se offert causa illa magni certe per omnia momenti: ea uidelicet, quod per illas ipsas aetates, quibus hominum ingenia et literae maxime uel etiam mediocriter floruerint, naturalis philosophia minimam partem humanae operae sortita sit. Atque haec ipsa nihilominus pro magna scientiarum matre haberi debet. Omnes enim artes et scientiae, ab hac stirpe reuulsae, poliuntur fortasse et in usum effinguntur; sed nil admodum crescunt. At manifestum est, postquam Christiana fides recepta fuisset et adoleuisset, longe maximam ingeniorum praestantissimorum praestantissimorum partem ad theologiam se contulisse; atque huic rei et amplissima praemia proposita, et omnis generis adiumenta copiosissime subministrata fuisse: atque hoc theologiae studium praecipue occupasse tertiam illam partem siue periodum temporis apud nos Europaeos occidentales; eo magis, quod sub idem fere tempus et literae florere, et controuersiae circa religionem pullulare coeperint. At aeuo superiori, durante periodo illa secunda apud Romanos, potissimae philosophorum meditationes et industriae in morali philosophia (quae ethnicis uice theologiae erat) occupatae et consumptae fuerunt: etiam summa ingenia illis temporibus ut plurimum ad res ciuiles se applicuerunt, propter magnitudinem imperii Romani, quod plurimorum hominum opera indigebat. At illa aetas, qua naturalis philosophia apud Graecos maxime florere uisa est, particula fuit temporis minime diuturna; cum et antiquioribus temporibus septem illi, qui sapientes nominabantur, omnes (praeter Thaletem) ad moralem philosophiam et ciuilia se applicuerint; et posterioribus temporibus postquam Socrates philosophiam de coelo in terras deduxisset, adhuc magis inualuerit moralis philosophia, et ingenia hominum a naturali auerterit. At ipsissima illa periodus temporis, in qua inquisitiones de natura uiguerunt, contradictionibus et nouorum placitorum ambitione corrupta est, et inutilis reddita. Itaque quandoquidem per tres istas periodos naturalis philosophia maiorem in modum neglecta aut impedita fuerit, nil mirum si homines parum in ea re profecerint, cum omnino aliud egerint. [1,80] LXXX. Accedit et illud, quod naturalis philosophia in iis ipsis uiris, qui ei incubuerint, uacantem et integrum hominem, praesertim his recentioribus temporibus, uix nacta sit; nisi forte quis monachi alicuius in cellula, aut nobilis in uillula lucubrantis, exemplum adduxerit: sed facta est demum naturalis philosophia instar transitus cuiusdam et pontisternii ad alia. Atque magna ista scientiarum mater mira indignitate ad officia ancillae detrusa est; quae medicinae aut mathematices operibus ministret, et rursus quae adolescentium immatura ingenia lauet et imbuat uelut tinctura quadam prima, ut aliam postea foelicius et commodius excipiant. Interim nemo expectet magnum progressum in scientiis (praesertim in parte earum operatiua), nisi philosophia naturalis ad scientias particulares producta fuerit, et scientiae particulares rursus ad naturalem philosophiam reductae. Hinc enim fit, ut astronomia, optica, musica, plurimae artes mechanicae, atque ipsa medicina, atque (quod quis magis miretur) philosophia moralis et ciuilis, et scientiae logicae, nil fere habeant altitudinis in profundo: sed per superficiem et uarietatem rerum tantum labantur: quia, postquam particulares istae scientiae dispertitae et constitutae fuerint, a philosophia naturali non amplius aluntur; quae ex fontibus et ueris contemplationibus motuum, radiorum, sonorum, texturae, et schematismi corporum, affectuum, et prehensionum intellectualium, nouas uires et augmenta illis impertiri potuerit. Itaque minime mirum est si scientiae non crescant, cum a radicibus suis sint separatae. [1,81] NOVUM ORGANUM. LIBER PRIMUS. APHORISMI DE INTERPRETATIONE NATURAE ET REGNO HOMINIS. LXXXI. Rursus se ostendit alia causa potens et magna, cur scientiae parum promouerint. Ea uero haec est; quod fieri non possit, ut recte procedatur in curriculo, ubi ipsa meta non recte posita sit et defixa. Meta autem scientiarum uera et legitima non alia est quam ut dotetur uita humana nouis inuentis et copiis. At turba longe maxima nihil ex hoc sapit, sed meritoria plane est et professoria; nisi forte quandoque eueniat, ut artifex aliquis acrioris ingenii, et gloriae cupidus, nouo alicui inuento det operam; quod fere fit cum facultatum dispendio. At apud plerosque tantum abest ut homines id sibi proponant, ut scientiarum et artium massa augmentum obtineat, ut ex ea, quae praesto est, massa nil amplius sumant aut quaerant, quam quantum ad usum professorium aut lucrum aut existimationem aut huiusmodi compendia conuertere possint. Quod si quis ex tanta multitudine scientiam affectu ingenuo et propter se expetat; inuenietur tamen ille ipse potius contemplationum et doctrinarum uarietatem, quam ueritatis seueram et rigidam inquisitionem sequi. Rursus, si alius quispiam fortasse ueritatis inquisitor sit seuerior; tamen et ille ipse talem sibi proponet ueritatis conditionem, quae menti et intellectui satisfaciat in redditione causarum rerum quae iampridem sunt cognitae; non eam, quae noua operum pignora, et nouam axiomatum lucem assequatur. Itaque, si finis scientiarum a nemine adhuc bene positus sit, non mirum est si in iis, quae sunt subordinata ad finem, sequatur aberatio. [1,82] LXXXII. Quemadmodum autem finis et meta scientiarum male posita sunt apud homines; ita rursus etiamsi illa recte posita fuissent, uiam tamen sibi delegerunt omnino erroneam et imperuiam. Quod stupore quodam animum rite rem reputanti perculserit; non ulli mortalium curae aut cordi fuisse, ut intellectui humano ab ipso sensu et experientia ordinata et bene condita uia aperiretur et muniretur; sed omnia uel traditionum caligini, uel argumentorum uertigini et turbini, uel casus et experientiae uagae et inconditae undis et ambagibus permissa esse. Atque cogitet quis sobrie et diligenter, qualis sit ea uia, quam in inquisitione et inuentione alicuius rei homines adhibere consueuerunt. Et primo notabit proculdubio inueniendi modum simplicem et inartificiosum, qui hominibus maxime est familiaris. Hic autem non alius est, quam ut is, qui se ad inueniendum aliquid comparat et accingit, primo quae ab aliis circa illa dicta sint inquirat et euoluat; deinde propriam meditationem addat, atque per mentis multam agitationem spiritum suum proprium sollicitet, et quasi inuocet, ut sibi oracula pandat: quae res omnino sine fundamento est, et in opinionibus tantum uoluitur. At alius quispiam dialecticam ad inueniendum aduocet, quae nomine tenus tantum ad id quod agitur pertinet. Inuentio enim dialecticae non est principiorum et axiomatum praecipuorum, ex quibus artes constant, sed eorum tantum quae illis consentanea uidentur. Dialectica enim magis curiosos et importunos, et sibi negotium facessentes, eamque interpellantes de probationibus et inuentionibus principiorum, siue axiomatum primorum, ad fidem, et ueluti sacramentum cuilibet arti praestandum, notissimo responso reiicit. Restat experientia mera: quae, si occurrat, casus; si quaesita sit, experimentum nominatur. Hoc autem experientiae genus nihil aliud est, quam (quod aiunt) scopae dissolutae, et mera palpatio, quali homines noctu utuntur, omnia pertentando, si forte in rectam uiam incidere detur; quibus multo satius et consultius foret diem praestolari, aut lumen accendere, et deinceps uiam inire. At contra, uerus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta noua; quum nec uerbum diuinum in rerum massam absque ordine operatum sit. Itaque desinant homines mirari si spatium scientiarum non confectum sit, cum a uia omnino aberrauerint; relicta prorsus et deserta experientia, aut in ipsa (tanquam in labyrintho) se intricando, et circumcursando; cum rite institutus ordo per experientiae syluas ad aperta axiomatum tramite constanti ducat. [1,83] LXXXIII. Excreuit autem mirum in modum istud malum ex opinione quadam, siue aestimatione inueterata, uerum tumida et damnosa; minui nempe mentis humanae maiestatem, si experimentis, et rebus particularibus sensui subiectis et in materia detriminatis, diu ac multum uersetur: praesertim quum huiusmodi res ad inquirendum laboriosae, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperae, ad practicam illiberales, numero infinitae, et subtilitate tenues esse soleant. Itaque iam tandem huc res rediit, ut uia uera non tantum deserta, sed etiam interclusa et obstructa sit; fastidita experientia, nedum relicta, aut male administrata. [1,84] LXXXIV. Rursus uero homines a progressu in scientiis detinuit et fere incantauit reuerentia antiquitatis, et uirorum, qui in philosophia magni habiti sunt, authoritas, atque deinde consensus. Atque de consensu superius dictum est. De antiquitate autem opinio, quam homines de ipsa fouent, negligens omnino est, etuix uerbo ipsi congrua. Mundi enim senium et gradaeuitas pro antiquitate uere habenda sunt; quae temporibus nostris tribui debent, non iuniori aetati mundi, qualis apud antiquos fuit. Illa enim aetas, respectu nostri, antiqua et maior; respectu mundi ipsius, noua et minor fuit. Atque reuera quemadmodum maiorem rerum humanarum notitiam et maturius iudicium ab homine sene expectamus quam a iuuene, propter experientiam et rerum, quas uidit, et audiuit, et cogitauit, uarietatem et copiam; eodem modo et a nostra aetate (si uires suas nosset, et experiri et intendere uellet) maiora multo quam a priscis temporibus expectari par est; utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et obseruationibus aucta et cumulata. Neque pro nihilo aestimandum, quod per longinquas nauigationes et peregrinationes (quae seculis nostris increbuerunt) plurima in natura patuerint, et reperta sint, quae nouam philosophiae lucem immittere possint. Quin et turpe hominibus foret, si globi materialis tractus, terrarum uidelicet, marium, astrorum, nostris temporibus immensum aperti et illustrati sint; globi autem intellectualis finis inter ueterum inuenta et angustias cohibeantur. Authores uero quod attinet, summae pusillanimitatis est authoribus infinita tribuere, authori autem authorum, atque adeo omnis authoritatis, Tempori, ius suum denegare. Recte enim Veritas Temporis filia dicitur, non Authoritatis. Itaque mirum non est, si fascina ista antiquitatis et authorum et consensus, hominum uirtutem ita ligauerint, ut cum rebus ipsis consuescere (tanquam maleficiati) non potuerint. [1,85] LXXXV. Neque solum admiratio antiquitatis, authoritatis, et consensus, hominum industriam in iis, quae iam inuenta sunt, acquiescere compulit; uerum etiam operum ipsorum admiratio, quorum copia iampridem facta est humano generi. Etenim quum quis rerum uarietatem, et pulcherrimum apparatum qui per artes mechanicas ad cultum humanum congestus et introductus est, oculis subiecerit, eo certe inclinabit, ut potius ad opulentiae humanae admirationem, quam ad inopiae sensum accedat; minime aduertens primitiuas hominis obseruationes atque naturae operationes (quae ad omnem illam uarietatem instar animae sunt, et primi motus) nec multas, nec alte petitas esse; caetera ad patientiam hominum tantum, et subtilem et ordinatum manus uel intrumentorum motum, pertinere. Res enim (exempli gratia) subtilis est certe et accurata confectio horologiorum, talis scilicet, quae coelestia in rotis, pulsum animalium in motu successiuo et ordinato, uideatur imitari; quae tamen res ex uno aut altero naturae axiomate pendet. Quod si quis rursus subtilitatem illam intueatur quae ad artes liberales pertinet; aut etiam eam quae ad corporum naturalium praeparationem per artes mechanicas spectat, et huiusmodi res suspiciat; ueluti inuentionem motuum coelestium in astronomia, concentuum in musica, literarum alphabeti (quae etiam adhuc in regno Sinarum in usu non sunt) in grammatica; aut rursus in mechanicis, factorum Bacchi et Cereris, hoc est, praeparationum uini et ceruisiae, panificiorum, aut etiam mensae delitiarum, et distillationum, et similium: ille quoque, si secum cogitet, et animum aduertat, per quantos temporum circuitus (cum haec omnia, praeter distillationes, antiqua fuerint) haec ad eam, quam nunc habemus, culturam perducta sint, et (ut iam de horologiis dictum est) quam parum habeant ex obseruationibus et axiomatibus naturae, atque quam facile, et tanquam per occasiones obuias et contemplationes incurrentes, ista inueniri potuerint: ille (inquam) ab omni admiratione se facile liberabit, et potius humanae conditionis miserebitur, quod per tot secula tanta fuerit rerum et inuentorum penuria et sterilitas. Atque haec ipsa tamen, quorum nunc mentionem fecimus, inuenta, philosophia et artibus intellectus antiquiora fuerunt: adeo ut(si uerum dicendum sit) cum huiusmodi scientiae rationales et dogmaticae inceperint, inuentio operum utilium desierit. Quod si quis ab officinis ad bibliothecas se conuerterit, et immensam, quam uidemus, librorum uarietatem in admiratione habuerit, is, examinatis et diligentius introspectis ipsorum librorum materiis et contentis, obstupescet certe in contrarium; et postquam nullum dari finem repetitionibus obseruauerit, quamque homines eadem agant et loquantur, ab admiratione uarietatis transibit ad miraculum indigentiae et paucitatis earum rerum quae hominum mentes adhuc tenuerunt et occuparunt. Quod si quis ad intuendum ea, quae magis curiosa habentur quam sana, animum submiserit, et alchymistarum aut magorum opera penitius introspexerit, is dubitabit forsitan utrum risu an lachrymis potius illa digna sint. Alchymista enim spem alit aeternam, atque ubi res non succedit errores proprios reos substituit; secum accusatorie reputando, se aut artis aut authorum uocabula non satis intellexisse, unde ad traditiones et auriculares susurros animum applicat; aut in practicae suae scrupulis et momentis aliquid titubatum esse, unde experimenta in infinitum repetit: ac interim quum inter experimentorum sortes in quaedam incidit aut ipsa facie noua aut utilitate non contemnenda; huiusmodi pignoribus animum pascit, eaque in maius ostentat et celebrat: reliqua spe sustentat. Neque tamen negandum est, alchymistas non pauca inuenisse, et inuentis utilibus homines donasse. Verum fabula illa non male in illos quadrat de sene, qui filiis aurum in uinea defossum (sed locum se nescire simulans) legauerit; unde illi uineae fodiendae diligenter incubuerunt, et aurum quidem nullum repertum, sed uindemia ex ea cultura facta est uberior. At naturalis magiae cultores, qui per rerum sympathias et antipathias omnia expediunt, ex coniecturis otiosis et supinissimis, rebus uirtutes et operationes admirabiles affinxerunt; atque si quando opera exhibuerint, ea illius sunt generis, ut ad admirationem et nouitatem, non ad fructum et utilitatem, accommodata sint. In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animaduertendum est, esse tantummodo certi cuiusdam et definiti generis subiecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint. Itaque ista missa faciamus. Interim nil mirum est, si opinio copiae causam inopiae dederit. [1,86] LXXXVI. Atque hominum admirationi, quoad doctrinas et artes, per se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et artificio qui scientias tractauerunt et tradiderunt. Illi enim ea ambitione et affectatione eas proponunt, atque in eum modum efformatas ac ueluti personatas in hominum conspectum producunt, ac si illae omni ex parte perfectae essent et ad exitum perductae. Si enim methodum aspicias et partitiones, illae prorsus omnia complecti et concludere uidentur, quae in illud subiectum cadere possunt. Atque licet membra illa male impleta et ueluti capsulae inanes sint; tamen apud intellectum uulgarem scientiae formam et rationem integrae prae se ferunt. At primi et antiquissimi ueritatis inquisitores, meliore fide et fato, cognitionem illam, quam ex rerum contemplatione decerpere, et in usum recondere statuebant, in aphorismos, siue breues easdemque sparsas nec methodo reuinctas sententias, coniicere solebant; neque se artem uniuersam complecti simulabant aut profitebantur. At eo quo nunc res agitur modo, minime mirum est, si homines in iis ulteriora non quaerant, quae pro perfectis et numeris suis iampridem absolutis traduntur. [1,87] LXXXVII. Etaim antiqua magnum existimationis et fidei incrementum acceperunt ex eorum uanitate et leuitate, qui noua proposuerunt; praesertim in philosophiae naturalis parte actiua et operatiua. Neque enim defuerunt homines uaniloqui et phantastici, qui partim ex credulitate, partim ex impostura, genus humanum promissis onerarunt: uitae prolongationem, senectutis retardationem, dolorum leuationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes et exaltationes, substantiarum transmutationes, et motuum ad libitum roborationes et multiplicationes, aeris impressiones et alterationes, coelestium influentiarum deductiones et procurationes, rerum futurarum diuinationes, remotarum repraesentationes, occultarum reuelationes, et alia complura pollicitando et ostentando. Verum de istis largitoribus non multum aberrauerit, qui istiusmodi iudicium fecerit, tantum nimirum in doctrinis philosophiae inter horum uanitates et ueras artes interesse, quantum inter res gestas Iulii Caesaris, aut Alexandri Magni, et res gestas Amadicii ex Gallia, aut Arthuri ex Britannia, in historiae narrationibus intersit. Inueniuntur enim clarissimi illi imperatores reuera maiora gessisse, quam umbratiles isti heroes etiam fecisse fingantur; sed modis et uiis scilicet actionum minime fabulosis et prodigiosis. Neque propterea aequum est uerae memoriae fidem derogari, quod a fabulis illa quandoque laesa sit et uiolata. Sed interim minime mirum est, si propositionibus nouis (praesertim cum mentione operum) magnum sit factum praeiudicium per istos impostores, qui similia tentauerunt; cum uanitatis excessus et fastidium etiam nunc omnem in eiusmodi conatibus magnanimitatem destruxerit. [1,88] LXXXVIII. At longe maiora a pusillanimitate, et pensorum, quae humana industria sibi proposuit, paruitate et tenuitate, detrimenta in scientias inuecta sunt. Et tamen (quod pessimum est) pusillanimitas ista non sine arrogantia et fastidio se offert. Primum enim, omnium artium illa reperitur cautela iam facta familiaris, ut in qualibet arte authores artis suae infirmitatem in naturae calumniam uertant; et quod ars ipsorum non assequitur, id ex eadem arte impossibile in natura pronunciant. Neque certe damnari potest ars, si ipsa iudicet. Etiam philosophia, quae nunc in manibus est, in sinu suo posita quaedam fouet, aut placita, quibus (si diligentius inquiratur) hoc hominibus omnino persuaderi uolunt; nil ab arte, uel hominis opere, arduum, aut in naturam imperiosum et ualidum, expectari debere; ut de heterogenia caloris astri et ignis, et mistione, superius dictum est. Quae si notentur accuratius, omnino pertinent ad humanae potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quaesitam et artificiosam desperationem, quae non solum spei auguria turbet, sed etiam omnes industriae stimulos et neruos incidat, atque ipsius experientiae aleas abiiciat; dum de hoc tantum solliciti sint, ut ars eorum perfecta censeatur; gloriae uanissimae et perditissimae dantes operam, scilicet ut quicquid adhuc inuentum et comprehensum non sit, id omnino nec inueniri, nec comprehendi posse in futurum credatur. At si quis rebus addere se et nouum aliquid reperire conetur, ille tamen omnino sibi proponet et destinabit unum aliquod inuentum (nec ultra) perscrutari et eruere; ut magnetis naturam, maris fluxum et refluxum, thema coeli, et huiusmodi, quae secreti aliquid habere uidentur, et hactenus parum feliciter tractata sint: quum summae sit imperitiae, rei alicuius naturam in se ipsa perscrutari; quandoquidem eadem natura, quae in aliis uidetur latens et occulta, in aliis manifesta sit et quasi palpabilis, atque in illis admirationem, in his ne attentionem quidem moueat; ut fit in natura consistentiae, quae in ligno uel lapide non notatur, sed solidi appellatione transmittitur, neque amplius de fuga separationis aut solutionis continuitatis inquiritur; at in aquarum bullis eadem res uidetur subtilis et ingeniosa; quae bullae se coniiciunt in pelliculas quasdam, in hemisphaerii formam curiose effictas, ut ad momentum temporis euitetur solutio continuitatis. Atque prorsus illa ipsa, quae habentur pro secretis, in aliis habent naturam manifestam et communem; quae nunquam se dabit conspiciendam, si hominum experimenta aut contemplationes in illis ipsis tantum uersentur. Generaliter autem et uulgo, in operibus mechanicis habentur pro nouis inuentis, si quis iampridem inuenta subtilius poliat, uel ornet elegantius, uel simul uniat et componat, uel cum usu commodius copulet, aut opus maiore, aut etiam minore, quam fieri consueuit, mole uel uolumine exhibeat, et similia. Itaque minime mirum est, si nobila et genere humano digna inuenta in lucem extracta non sint, quum homines huiusmodi exiguis pensis et puerilibus contenti et delectati fuerint; quinetiam in iisdem se magnum aliquod sequutos, aut assequutos putauerint. [1,89] LXXXIX. Neque illud praetermittendum est, quod nacta sit philosophia naturalis per omnes aetates aduersarium molestum et difficilem; superstitionem nimirum, et zelum religionis caecum et immoderatum. Etenim uidere est apud Graecos, eos, qui primum causas naturales fulminis et tempestatum insuetis adhuc hominum auribus proposuerunt, impietatis in deos eo nomine damnatos: nec multo melius a nonnullis antiquorum patrum religionis Christianae exceptos fuisse eos, qui ex certissimis demonstrationibus (quibus nemo hodie sanus contradixerit) terram rotundam esse posuerunt, atque ex consequenti antipodas esse asseruerunt. Quinetiam, ut nunc sunt res, conditio sermonum de natura facta est durior et magis cum periculo, propter theologorum scholasticorum summas et methodos; qui cum theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint, et in artis formam effinxerint, hoc insuper effecerunt, ut pugnax et spinosa Aristotelis philosophia corpori religionis, plus quam par erat, immisceretur. Eodem etiam spectant (licet diuerso modo) eorum commentationes, qui ueritatem Christianae religionis ex principiis ex authoritatibus philosophorum deducere et confirmare haud ueriti sunt; fidei et sensus coniugium tanquam legitimum multa pompa et solennitate celebrates, et grata rerum uarietate animos hominum permulcentes; sed interim diuina humanis, impari conditione, permiscentes. At in huiusmodi misturis theologiae cum philosophia, ea tantum, quae nunc in philosophia recepta sunt, comprehenduntur; sed noua, licet in melius mutata, tantum non summouentur et exterminantur. Denique inuenias, ex quorundam theologorum imperitia, aditum alicui philosophiae, quamuis emendatae, pene interclusum esse. Alii siquidem simplicius subuerentur, ne forte altior in naturam inquisitio ultra concessum sobrietatis terminum penetret; traducentes et perperam torquentes ea, quae de diuinis mysteriis in Scripturis sacris aduersus rimantes secreta diuina dicuntur, ad occulta naturae, quae nullo interdicto prohibentur. Alii callidus coniiciunt et animo uersant, si media ignorentur, singula ad manum et uirgulam diuinam (quod religionis, ut putant, maxime intersit) facilius posse referri: quod nihil aliud est, quam Deo per mendacium gratificari uelle. Alii ab exemplo metuunt, ne motus et mutationes circa philosophiam in religionem incurrant ac desinant. Alii denique solliciti uidentur, ne in naturae inquisitione aliquid inueniri possit, quod religionem (praesertim apud indoctos) subuertat, aut saltem labefactet. At isti duo posteriores metus nobis uidentur omnino sapientiam animalem sapere; ac si homines, in mentis suae recessibus et secretis cogitationibus de firmitudine religionis, et fidei in sensum imperio diffiderent ac dubitarent; et propterea ab inquisitione ueritatis in naturalibus periculum illis impendere metuerent. At uere rem reputanti, philosophia naturalis, post uerbum Dei, certissima superstitionis medicina est; eademque probatissimum fidei alimentum. Itaque merito religioni donatur tanquam fidissima ancilla: cum altera uoluntatem Dei, altera potestatem manifestet. Neque enim errauit Ille, quit dixit; erratis, nescientes Scripturas et potestatem Dei: informationem de uoluntate et meditationem de potestate nexu indiuiduo commiscens et copulans. Interim minus mirum est, si naturalis philosophiae incrementa cohibita sint; cum religio, quae plurimum apud animos hominum pollet, per quorundam imperitiam et zelum incautum in partem contrariam transierit et abrepta fuerit. [1,90] XC. Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conuentuum, quae doctorum hominum sedibus et eruditionis culturae destinata sunt, omnia progressui scientiarum aduersa inueniuntur. Lectiones enim et exercitia ita sunt disposita, ut aliud a consuetis haud facile cuiquam in mentem ueniat cogitare aut contemplari. Si uero unus aut alter fortasse iudicii libertate uti sustinuerit, is sibi soli hanc operam imponere possit; ab aliorum autem consortio nihil capiet utilitatis. Sin et hoc tolerauerit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non leui impedimento fore experietur. Studia enim hominum in eiusmodi locis in quorundam authorum scripta, ueluti in carceres, conclusa sunt; a quibus si quis dissentiat, continuo ut homo turbidus et rerum nouarum cupidus corripitur. At magnum certe discrimen inter res ciuiles et artes: non enim idem periculum a nouo motu et a noua luce. Verum in rebus ciuilibus mutatio etiam in melius suspecta est ob perturbationem; cum ciuilia authoritate, consensu, fama, et opinione, non demonstratione, nitantur. In artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia nouis operibus et ulterioribus progressibus circumstrepere debent. Atque secundum rectam rationem res ita se habet, sed interim non ita utitur: sed ista, quam diximus, doctrinarum administratio et politia scientiarum augmenta durius premere consueuit. [1,91] XCI. Atque insuper licet ista inuidia cessauerit; tamen satis est ad cohibendum augmentum scientiarum, quod huiusmodi conatus et industriae praemiis careant. Non enim penes eosdem est cultura scientiarum et praemium. Scientiarum enim augmenta a magnis utique ingeniis proueniunt; at pretia et praemia scientiarum sunt penes uulgus aut principes uiros, qui (nisi raro admodum) uix mediocriter docti sunt. Quinetiam huiusmodi progressus non solum praemiis et beneficentia hominum, uerum etiam ipsa populari laude destituti sunt. Sunt enim illi supra captum maximae partis hominum, et ab opinionum uulgarium uentis facile obruuntur et extinguuntur. Itaque nil mirum, si res illa non foeliciter successerit, quae in honore non fuit. [1,92] XCII. Sed longe maximum progressibus scientiarum, et nouis pensis ac prouinciis in iisdem suscipiendis, obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione impossibilis. Solent enim uiri prudentes et seueri in huiusmodi rebus plane diffidere: naturae obscuritatem, uitae breuitatem, sensuum fallacias, iudicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes. Itaque existimant, esse quosdam scientiarum, per temporum et aetatum mundi reuolutiones, fluxus et refluxus; cum aliis temporibus crescant et floreant, aliis declinent et iaceant: ita tamen, ut cum ad certum quendam gradum et statum peruenerint, nil ulterius possint. Itaque si quis maiora credat aut spondeat, id putant esse cuiusdam impotentis et immaturi animi; atque huiusmodi conatus initia scilicet laeta, media ardua, extrema confusa habere. Atque cum huiusmodi cogitationes eae sint, quae in uiros graues et iudicio praestantes facile cadant, currandum reuera est, ne rei optimae et pulcherrimae amore capti seueritatem iudicii relaxemus, aut minuamus; et sedulo uidendum, quid spei affulgeat, et ex qua parte se ostendat; atque auris leuioribus spei reiectis, eae, quae plus firmitudinis habere uidentur, omnino discutiendae sunt et pensitandae. Quinetiam prudentia ciuilis ad consilium uocanda est et adhibenda, quae ex praescripto diffidit, et de rebus humanis in deterius coniicit. Itaque iam et de spe dicendum est; praesertim cum nos promissores non simus, nec uim aut insidias hominum iudiciis faciamus aut struamus, sed homines manu et sponte ducamus. Atque licet longe potentissimum futurum sit remedium ad spem imprimendam, quando homines ad particularia, praesertim in tabulis nostris inueniendi digesta et disposita (quae partim ad secundam, sed multo magis ad quartam Instaurationis nostrae partem pertinent), adducemus; cum hoc ipsum sit non spes tantum, sed tanquam res ipsa: tamen ut omnia clementius fiant, pergendum est in instituto nostro de praeparandis hominum mentibus; cuius praeparationis ista ostensio spei pars est non exigua. Nam absque ea, reliqua faciunt magis ad contristationem hominum (scilicet, ut deteriorem et uiliorem habeant de iis, quae iam in usu sunt, opinionem, quam nunc habent, et suae conditionis infortunium plus sentiant et pernoscant), quam ad alacritatem aliquam inducendam, aut industriam experiendi acuendam. Itaque coniecturae nostrae, quae spem in hac re faciunt probabilem, aperiendae sunt et proponendae: sicut Columbus fecit, ante nauigationem illam suam mirabilem maris Atlantici: cum rationes adduxerit, cur ipse nouas terras et continentes praeter eas, quae ante cognitae fuerunt, inueniri posse confideret: quae rationes, licet primo reiectae, postea tamen experimento probatae sunt, et rerum maximarum causae et initia fuerunt. [1,93] XCIII. Principium autem sumendum a Deo: hoc nimirum quod agitur, propter excellentem in ipso boni naturam, manifeste a Deo esse, qui author boni, et pater luminum est. In operationibus autem diuinis, initia quaeque tenuissima exitum certo trahunt. Atque quod de spiritualibus dictum est, Regnum Dei non uenit cum obseruatione, id etiam in omni maiore opere Prouidentiae euenire reperitur; ut omnia sine strepitu et sonitu placide labantur, atque res plane agatur priusquam homines eam agi putent aut aduertant. Neque omittenda est prophetia Danielis de ultimis mundi temporibus; Multi pertransibunt, et multiplex erit scientia: manifeste innuens et significans, esse in fatis, id est, in Prouidentia, ut pertransitus mundi (qui per tot longinquas nauigationes impletus plane aut iam in opere esse uidetur) et augmenta scientiarum in eandem aetatem incidant. [1,94] XCIV. Sequitur ratio omnium maxima ad faciendam spem; nempe ex erroribus temporis praeteriti et uiarum adhuc tentatarum. Optima enim est ea reprehensio, quam de statu ciuili haud prudenter administrato quispiam his uerbis complexus est: Quod ad praeterita pessimum est, id ad futura optimum uideri debet. Si enim uos omnia, quae ad officium uestrum spectant, praestitissetis, neque tamen res uestrae in meliore loco essent; ne spes quidem ulla reliqua foret, eas in melius prouehi posse. Sed cum rerum uestrarum status, non a ui ipsa rerum, sed ab erroribus uestris male se habeat; sperandum est, illis erroribus missis aut correctis, magnam rerum in melius mutationem fieri posse. Simili modo, si homines per tanta annorum spatia uiam ueram inueniendi et colendi scientias tenuissent, nec tamen ulterius progredi potuissent; audax proculdubio et temeraria foret opinio, posse rem in ulterius prouehi. Quod si in uia ipsa erratum sit, atque hominum opera in iis consumpta, in quibus minime oportebat; sequitur ex eo, non in rebus ipsis difficultatem oriri, quae potestatis nostrae non sunt, sed in intellectu humano eiusque usu et applicatione; quae res remedium et medicinam suscipit. Itaque optimum fuerit illos ipsos errores proponere: quot enim fuerint errorum impedimenta in praeterito, tot sunt spei argumenta in futurum. Ea uero licet in his, quae superius dicta sunt, non intacta omnino fuerint; tamen ea etiam nunc breuiter, uerbis nudis ac simplicibus, repraesentare uisum est. [1,95] XCV. Qui tractauerunt scientias aut empirici aut dogmatici fuerunt. Empirici, formicae more, congerunt tantum, et utuntur: rationales, aranearum more, telas ex se conficiunt: apis uero ratio media est, quae materiam ex floribus horti et agri elicit; sed tamen eam propria facultate uertit et digerit. Neque absimile philosophiae uerum opificium est; quod nec mentis uiribus tantum aut praecipue nititur, neque ex historia naturali et mechanicis experimentis praebitam materiam, in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam, reponit. Itaque ex harum facultatum (experimentalis scilicet et rationalis) arctiore et sanctiore foedere (quod adhuc factum non est) bene sperandum est. [1,96] XCVI. Naturalis philosophia adhuc sincera non inuenitur, sed infecta et corrupta: in Aristotelis schola, per logicam, in Platonis schola, per theologiam naturalem; in secunda schola Platonis, Procli, et aliorum, per mathematicam; quae philosophiam naturalem terminare, non generare aut procreare debet. At ex philosophia naturali pura et impermista meliora speranda sunt. [1,97] XCVII. Nemo adhuc tanta mentis constantia et rigore inuentus est, ut decreuerit et sibi imposuerit theorias et notiones communes penitus abolere, et intellectum abrasum et aequum ad particularia de integro applicare. Itaque ratio illa humana, quam habemus, ex multa fide, et multo etiam casu, nec non ex puerilibus, quas primo hausimus, notionibus, farrago quaedam est et congeries. Quod si quis aetate matura, et sensibus integris, et mente repurgata, se ad experientiam et ad particularia de integro applicet, de eo melius sperandum est. Atque hac in parte nobis spondemus fortunam Alexandri Magni: neque quis nos uanitatis arguat, antequam exitum rei audiat, quae ad exuendam omnem uanitatem spectat. Etenim de Alexandro et eius rebus gestis Aeschines ita loquutus est: Nos certe uitam mortalem non uiuimus; sed in hoc nati sumus, ut posteritas de nobis portenta narret et praedicet: perinde ac si Alexandri res gestas pro miraculo habuisset. At aeuis sequentibus Titus Liuius melius rem aduertit et introspexit, atque de Alexandro huiusmodi quippiam dixit: Eum non aliud quam bene ausum uana contemnere. Atque simile etiam de nobis iudicium futuris temporibus factum iri existimamus: Nos nil magni fecisse; sed tantum ea, quae pro magnis habentur, minoris fecisse. Sed interim (quod iam diximus) non est spes nisi in regeneratione scientiarum; ut eae scilicet ab experientia certo ordine excitentur et rursus condantur: quod adhuc factum esse aut cogitatum nemo (ut arbitramur) affirmauerit. [1,98] XCVIII. Atque experientiae fundamenta (quando ad hanc omnino deueniendum est) aut nulla, aut admodum infirma adhuc fuerunt; nec particularium sylua et materies, uel numero, uel genere, uel certitudine, informando intellectui competens, aut ullo modo sufficiens, adhuc quaesita est et congesta. Sed contra homines docti (supini sane et faciles) rumores quosdam experientiae, et quasi famas et auras eius, ad philosophiam suam uel constituendam uel confirmandam exceperunt, atque illis nihilominus pondus legitimi testimonii attribuerunt. Ac ueluti si regnum aliquod aut status non ex literis et relationibus a legatis et nuntiis fide dignis missis, sed ex urbanorum sermunculis et ex triuiis consilia sua et negotia gubernaret; omnino talis in philosphiam administratio, quatenus ad experientiam, introducta est. Nil debitis modis exquisitum, nil uerificatum, nil numeratum, nil appensum, nil dimensum in naturali historia reperitur. At quod in obseruatione indefinitum et uagum, id in informatione fallax et infidum est. Quod si cui haec mira dictu uideantur, et querelae minus iustae propiora, cum Aristoteles tantus ipse uir, et tanti regis opibus subnixus, tam accuratam de animalibus historiam confecerit, atque alii nonnulli maiore diligentia (licet strepitu minore) multe adiecerint, et rursus alii de plantis, de metallis, et fossilibus, historias et narrationes copiosas conscripserint; is sane non satis attendere et perspicere uidetur, quid agatur in praesentia. Alia enim est ratio naturalis historiae, quae propter se confecta est; alia eius, quae collecta est ad informandum intellectum in ordine ad condendam philosophiam. Atque hae duae historiae tum aliis rebus, tum praecipue in hoc differunt; quod prima ex illis specierum naturalium uarietatem, non artium mechanicarum experimenta contineat. Quemadmodum enim in ciuilibus ingenium cuiusque, et occultus animi affectuumque sensus, melius elicitur, cum quis in perturbatione ponitur, quam alias: simili modo, et occulta naturae magis se produnt per uexationes artium, quam cum cursu suo meant. Itaque tum demum bene sperandum est de naturali philosophia, postquam historia naturalis (quae eius basis est et fundamentum) melius instructa fuerit; antea uero minime. [1,99] XCIX. Atque rursus in ipsa experimentorum mechanicorum copia, summa eorum, quae ad intellectus informationem maxime faciunt et iuuant, detegitur inopia. Mechanicus enim, de ueritatis inquisitione nullo modo sollicitus, non ad alia quam quae operi suo subseruiunt aut animum erigit aut manum porrigit. Tum uero de scientiarum ulteriore progressu spes bene fundabitur, quum in Historiam Naturalem recipientur et aggregabuntur complura experimenta, quae in se nullius sunt usus, se ad inuentionem causarum et axiomatum tantum faciunt; quae nos lucifera experimenta, ad differentiam fructiferorum, appellare consueuimus. Illa autem miram habent in se uirtutem et conditionem; hanc uidelicet, quod nunquam fallant aut frustrentur. Cum enim ad hoc adhibeantur, non ut opus aliquod efficiant sed ut causam naturalem in aliquo reuelent, quaquauersum cadunt, intentioni aeque satisfaciunt; cum quaestionem terminent. [1,100] C. At non solum copia maior experimentorum quaerenda est et procuranda, atque etiam alterius generis, quam adhuc factum est; sed etiam methodus plane alia et ordo et processus continuande et prouehendae Experientiae introducenda. Vaga enim Experientia et se tantum sequens (ut superius dictum est) mera palpatio est, et homines potius stupefacit quam informat. At cum Experientia lege certa procedet, seriatim et continenter, de scientiis aliquid melius sperari poterit. [1,101] NOVUM ORGANUM. LIBER PRIMUS. APHORISMI DE INTERPRETATIONE NATURAE ET REGNO HOMINIS. CI. Postquam uero copia et materies Historiae Naturalis et Experientiae, talis qualis ad opus intellectus siue ad opus philosophicum requiritur, praesto iam sit et parata; tamen nullo modo sufficit intellectus, ut in illam materiem agat sponte et memoriter; non magis, quam si quis computationem alicuius ephemeridis memoriter se tenere et superare posse speret. Atque hactenus tamen potiores meditationis partes quam scriptionis in inueniendo fuerunt; neque adhuc Experientia literata facta est: atqui nulla nisi de scripto inuentio probanda est. Illa uero in usum inueniente, ab Experientia facta demum literata melius sperandum. [1,102] CII. Atque insuper cum tantus sit particularium numerus et quasi exercitus, isque ita sparsus et diffusus, ut intellectum disgreget et confundat, de uelitationibus et leuibus motibus et transcursibus intellectus non bene sperandum est; nisi fiat instructio et coordinatio, per tabulas inueniendi idoneas et bene dispositas et tanquam uiuas, eorum quae pertinent ad subiectum in quo uersatur inquisitio, atque ad harum tabularum auxilia praeparata et digesta mens applicetur. [1,103] CIII. Verum post copiam particularium rite et ordine ueluti sub oculos positorum, non statim transeundum est ad inquisitionem et inuentionem nouorum particularium aut operum; aut saltem, si hoc fiat, in eo non acquiescendum. Neque enim negamus, postquam omnia omnium artium experimenta collecta et digesta fuerint atque ad unius hominis notitam et iudicium peruenerint, quin ex ipsa traductione experimentorum unius artis in alias multa noua inueniri possint ad humanam uitam et statum utilia, per istam Experientiam quam uocamus Literatam: sed tamen minora de ea speranda sunt; maiora uero a noua luce Axiomatum ex particularibus illis certa uia et regula eductorum, quae rursus noua particularia indicent et designent. Neque enim in plano uia sita est, sed ascendendo et descendendo; ascendendo primo ad Axiomata, descendendo ad Opera. [1,104] CIV. Neque tamen permittendum est, ut intellectus a particularibus ad axiomata remota et quasi generalissima (qualia sunt principia, quae uocant, artium et rerum) saliat et uolet; et ad eorum immotam ueritatem axiomata media probet et expediat: quod adhuc factum est, prono ad hoc impetu naturali intellectus, atque etiam ad hoc ipsum, per demonstrationes quae fiunt per syllogismum, iampridem edocto et assuefacto. Sed de scientiis tum demum bene sperandum est, quando per scalam ueram, et per gradus continuos et non intermissos aut hiulcos, a particularibus ascendetur ad axiomata minora, et deinde ad media, alia aliis superiora, et postremo demum ad generalissima. Etenim axiomata infirma non multum ab experientia nuda discrepant. Suprema uero illa et generalissima (quae habentur) notionalia sunt et abstracta, et nil habent solidi. At media sunt axiomata illa uera et solida et uiua, in quibus humanae res et fortunae sitae sunt; et supra haec quoque, tandem ipsa illa generalissima; talia scilicet quae non abstracta sint, sed per haec media uere limitantur. Itaque hominum intellectui non plumae addendae, sed plumbum potius et pondera; ut cohibeant omnem saltum et uolatum. Atque hoc adhuc factum non est; quum uero factum fuerit, melius de scientiis sperare licebit. [1,105] CV. In constituendo autem axiomate, forma inductionis alia quam adhuc in usu fuit excogitanda est; eaque non ad principia tantum (quae uocant) probanda et inuenienda, sed etiam ad axiomata minora et media, denique omnia. Inductio enim quae procedit per enumerationem simplicem res puerilis est, et precario concludit, et periculo exponitur ab instantia contradictoria, et plerumque secundum pauciora quam par est, et ex his tantummodo quae praesto sunt, pronunciat. At inductio, quae ad inuentionem et demonstrationem scientiarum et artium erit utilis, naturam separare debet, per reiectiones et exclusiones debitas; ac deinde, post negatiuas tot quot sufficiunt, super affirmatiuas concludere; quod adhuc factum non est, nec tentatum certe, nisi tantummodo a Platone, qui ad excutiendas definitiones et ideas hac certe forma inductionis aliquatenus utitur. Verum ad huius inductionis, siue demonstrationis, instructionem bonam et legitimam quamplurima adhibenda sunt, quae adhuc nullius mortalium cogitationem subiere; adeo ut in ea maior sit consumenda opera, quam adhuc consumpta est in syllogismo. Atque huius inductionis auxilio, non solum ad axiomata inuenienda, uerum etiam ad notiones terminandas, utendum est. Atque in hac certe inductione spes maxima sita est. [1,106] CVI. At in axiomatibus constituendis per hanc inductionem, examinatio et probatio etiam facienda est, utrum quod constituitur axioma aptatum sit tantum et ad mensuram factum eorum particularium ex quibus extrahitur; an uero sit amplius et latius. Quod si sit amplius aut latius, uidendum an eam suam amplitudinem et latitudinem per nouorum particularium designationem, quasi fide-iussione quadam, firmet; ne uel in iam notis tantum haereamus, uel laxiore fortasse complexu umbras et formas abstractas, non solida et determinata in materia, prensemus. Haec uero cum in usum uenerint, solida tum demum spes merito affulserit. [1,107] CVII. Atque hic etiam resumendum est, quod superius dictum est de Naturali Philosophia producta et scientiis particularibus ad eam reductis, ut non fiat scissio et truncatio scientiarum; nam etiam absque hoc minus de progressu sperandum est. [1,108] CVIII. Atque de desperatione tollenda et spe facienda, ex praeteriti temporis erroribus ualere iussis aut rectificatis, iam dictum est. Videndum autem et si quae alia sint quae spem faciant. Illud uero occurrit; si hominibus non quaerentibus, et aliud agentibus, multa utilia, tanquam casu quodam aut per occasionem, inuenta sint; nemini dubium esse posse, quin iisdem quaerentibus et hoc agentibus, idque uia et ordine, non impetu et desultorie, longe plura detegi necesse sit. Licet enim semel aut iterum accidere possit, ut quispiam in id forte fortuna incidat, quod magno conatu et de industria scrutantem antea fugit; tamen in summa rerum proculdubio contrarium inuenitur. Itaque longe plura et meliora, atque per minora interualla, a ratione et industria et directione et intentione hominum speranda sunt, quam a casu et instinctu animalium et huiusmodi, quae hactenus principium inuentis dederunt. [1,109] CIX. Etiam illud ad spem trahi possit, quod nonnulla ex his quae iam inuenta sunt eius sint generis ut antequam inuenirentur haud facile cuiquam in mentem uenisset de iis aliquid suspicari; sed plane quis illa ut impossibilia contempsisset. Solent enim homines de rebus nouis ad exemplum ueterum, et secundum phantasiam ex iis praeceptam et inquinatam, hariolari; quod genus opinandi fallacissimum est, quandoquidem multa ex his quae ex fontibus rerum petuntur per riuulos consuetos non fluant. Veluti si quis, ante tormentorum igneorum inuentionem, rem per effectus descripsisset, atque in hunc modum dixisset: inuentum quoddam detectum esse, per quod muri et munitiones quaeque maximae ex longo interuallo concuti et deiici possint; homines sane de uiribus tormentorum et machinarum per pondera et rotas et huiusmodi arietationes et impulsus multiplicandis, multa et uaria secum cogitaturi fuissent; de uento autem igneo, tam subito et uiolenter se expandente et exsufflante, uix unquam aliquid alicuius imaginationi aut phantasiae occursurum fuisset; utpote cuius exemplum in proximo non uidisset, nisi forte in terrae motu aut fulmine, quae, ut magnalia naturae et non imitabilia ab homine, homines statim reiecturi fuissent. Eodem modo si, ante fili bombycini inuentionem, quispiam huiusmodi sermonem iniecisset: esse quoddam fili genus inuentum ad uestium et supellectilis usum, quod filum linteum aut laneum tenuitate, et nihilominus tenacitate, ac etiam splendore et mollitie, longe superaret; homines statim aut de serico aliquo uegetabili, aut de animalis alicuius pilis delicatioribus, aut de auium plumis et lanugine, aliquid opinaturi fuissent; uerum de uermis pusilli textura, eaque tam copiosa et se renouante et anniuersaria, nil fuissent certe commenturi. Quod si quis etiam de uermi uerbum aliquod iniecisset, ludibrio certe futurus fuisset, ut qui nouas aranearum operas somniaret. Similiter, si ante inuentionem acus nauticae quispiam huiusmodi sermonem intulisset: inuentum esse quoddam instrumentum, per quod cardines et puncta coeli exacte capi et dignosci possint; homines statim de magis exquisita fabricatione instrumentorum astronomicorum ad multa et uaria, per agitationem phantasiae, discursuri fuissent; quod uero aliquid inueniri possit, cuius motus cum coelestibus tam bene conueniret, atque ipsum tamen ex coelestibus non esset, sed tantum substantia lapidea aut metallica, omnino incredibile uisum fuisset. Atque haec tamen et similia per tot mundi aetates homines latuerunt, nec per philosophiam aut artes rationales inuenta sunt, sed casu et per occasionem; suntque illius (ut diximus) generis, ut ab iis quae antea cognita fuerunt plane heterogenea et remotissima sint, ut praenotio aliqua nihil prorsus ad illa conducere potuisset. Itaque sperandum omnino est, esse adhuc in naturae sinu multa excellentis usus recondita, quae nullam cum iam inuentis cognationem habent aut parallelismum, sed omnino sita sunt extra uias phantasiae; quae tamen adhuc inuenta non sunt; quae proculdubio per multos saeculorum circuitus et ambages et ipsa quandoque prodibunt, sicut illa superiora prodierunt; sed per uiam, quam nunc tractamus, propere et subito et simul repraesentari et anticipari possunt. [1,110] CX. Attamen conspiciuntur et alia inuenta eius generis, quae fidem faciant, posse genus humanum nobilia inuenta, etiam ante pedes posita, praeterire et transilire. Utcunque enim pulueris tormentarii uel fili bombycini uel acus nauticae uel sacchari uel papyri uel similium inuenta quibusdam rerum et naturae proprietatibus niti uideantur, at certe imprimendi artificium nil habet quod non sit apertum et fere obuium. Et nihilominus homines, non aduertentes literarum modulos difficilius scilicet collocari quam literae per motum manus scribantur, sed hoc interesse, quod literarum moduli semel collocati infinitis impressionibus, literae autem per manum exaratae unicae tantum scriptioni, sufficiant; aut fortasse iterum non aduertentes atramentum ita inspissari posse, ut tingat, non fluat; praesertim literis resupinatis et impressione facta desuper; hoc pulcherrimo inuento (quod ad doctrinarum propagationem tantum facit) per tot saecula caruerunt. Solet autem mens humana, in hoc inuentionis curriculo, tam laeua saepenumero et male composita esse, ut primo diffidat, et paulo post se contemnat; atque primo incredibile ei uideatur aliquid tale inueniri posse, postquam autem inuentum sit, incredibile rursus uideatur id homines tamdiu fugere potuisse. Atque hoc ipsum ad spem rite trahitur; superesse nimirum adhuc magnum inuentorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex iam cognitis transferendis et componendis et applicandis, per eam quam diximus Experientiam Literatam, deduci possit. [1,111] CXI. Neque illud omittendum ad faciendam spem: reputent (si placet) homines infinitas ingenii, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus et studiis longe minoris usus et pretii collocant; quorum pars quota si ad sana et solida uerteretur, nulla non difficultas superari possit. Quod idcirco adiungere uisum est, quia plane fatemur Historiae Naturalis et Experimentalis collectionem, qualem animo metimur et qualis esse debet, opus esse magnum, et quasi regium, et multae operae atque impensae. [1,112] CXII. Interim particularium multitudinem nemo reformidet, quin potius hoc ipsum ad spem reuocet. Sunt enim artium et naturae particularia Phaenomena manipuli instar ad ingenii commenta, postquam ab euidentia rerum disiuncta et abstracta fuerint. Atque huius uiae exitus in aperto est, et fere in propinquo; alterius exitus nullus, sed implicatio infinita. Homines enim adhuc paruam in Experientia moram fecerunt, et eam leuiter perstrinxerunt, sed in meditationibus et commentationibus ingenii infinitum tempus contriuerunt. Apud nos uero si esset praesto quispiam qui de facto naturae ad interrogata responderet, paucorum annorum esset inuentio causarum et scientiarum omnium. [1,113] CXIII. Etiam nonnihil hominibus spei fieri posse putamus ab exemplo nostro proprio; neque iactantiae causa hoc dicimus sed quod utile dictu sit. Si qui diffidant, me uideant, hominem inter homines aetatis meae ciuilibus negotiis occupatissimum, nec firma admodum ualetudine (quod magnum habet temporis dispendium), atque in hac re plane protopirum, et uestigia nullius sequutum, neque haec ipsa cum ullo mortalium communicantem, et tamen ueram uiam constanter ingressum et ingenium rebus submittentem, haec ipsa aliquatenus (ut existimamus) prouexisse: et deinceps uideant, quid ab hominibus otio abundantibus, atque a laboribus consociatis, atque a temporum successione, post haec indicia nostra expectandum sit; praesertim in uia quae non singulis solummodo peruia est (ut fit in uia illa rationali), sed ubi hominum labores et operae (praesertim quantum ad experientiae collectam) optime distribui et deinde componi possint. Tum enim homines uires suas nosse incipient, cum non eadem infiniti, sed alia alii praestabunt. [1,114] CXIV. Postremo, etiamsi multo infirmior et obscurior aura spei ab ista Noua Continente spirauerit, tamen omnino experiendum esse (nisi uelimus animi esse plane abiecti) statuimus. Non enim res pari periculo non tentatur, et non succedit; cum in illo ingentis boni, in hoc exiguae humanae operae, iactura uertatur. Verum ex dictis, atque etiam ex non dictis, uisum est nobis spei abunde subesse, non tantum homini strenuo ad experiendum, sed etiam prudenti et sobrio ad credendum. [1,115] CXV. Atque de desperatione tollenda, quae inter causas potentissimas ad progressum scientiarum remorandum et inhibendum fuit, iam dictum est. Atque simul sermo de signis et causis errorum, et inertiae et ignorantiae quae inualuit, absolutus est; praesertim cum subtiliores causae, et quae in iudicium populare aut obseruationem non incurrunt, ad ea quae de Idolis animi humani dicta sunt referri debeant. Atque hic simul pars destruens Instaurationis nostrae claudi debet, quae perficitur tribus redargutionibus: redargutione nimirum Humanae Rationis Natiuae et sibi permissae; redargutione Demonstrationum; et redargutione Theoriarum, siue philosophiarum et doctrinarum quae receptae sunt. Redargutio uero earum talis fuit qualis esse potuit; uidelicet per signa, et euidentiam causarum; cum confutatio alia nulla a nobis (qui et de principiis et de demonstrationibus ab aliis dissentimus) adhiberi potuerit. Quocirca tempus est, ut ad ipsam artem et normam Interpretandi Naturam ueniamus; et tamen nonnihil restat quod praeuertendum est. Quum enim in hoc primo Aphorismorum libro illud nobis propositum sit, ut tam ad intelligendum quam ad recipiendum ea quae sequuntur mentes hominum praeparentur; expurgata iam et abrasa et aequata mentis area, sequitur ut mens sistatur in positione bona, et tanquam aspectu beneuolo, ad ea quae proponemus. Valet enim in re noua ad praeiudicium, non solum praeoccupatio fortis opinionis ueteris, sed et praeceptio siue praefiguratio falsa rei quae affertur. Itaque conabimur efficere ut habeantur bonae et uerae de iis quae adducimus opiniones, licet ad tempus tantummodo, et tanquam usurariae, donec res ipsa pernoscatur. [1,116] CXVI. Primo itaque postulandum uidetur, ne existiment homines nos, more antiquorum Graecorum, aut quorundam nouorum hominum, Telesii, Patricii, Seuerini, sectam aliquam in philosophia condere uelle. Neque enim hoc agimus; neque etiam multum interesse putamus ad hominum fortunas quales quis opiniones abstractas de natura et rerum principiis habeat; neque dubium est, quin multa huiusmodi et uetera reuocari et noua introduci possint; quemadmodum et complura themata coeli supponi possunt, quae cum phaenomenis sat bene conueniunt, inter se tamen dissentiunt. At nos de huiusmodi rebus opinabilibus, et simul inutilibus, non laboramus. At contra nobis constitutum est experiri, an reuera potentiae et amplitudinis humanae firmiora fundamenta iacere ac fines in latius proferre possimus. Atque licet sparsim, et in aliquibus subiectis specialibus, longe ueriora habeamus et certiora (ut arbitramur) atque etiam magis fructuosa quam quibus homines adhuc utuntur (quae in quintam Instaurationis nostrae partem congessimus), tamen theoriam nullam uniuersalem aut integram proponimus. Neque enim huic rei tempus adhuc adesse uidetur. Quin nec spem habemus uitae producendae ad sextam. Instaurationis partem (quae philosophiae per legitimam Naturae Interpretationem inuentae destinata est) absoluendam; sed satis habemus si in mediis sobrie et utiliter nos geramus, atque interim semina ueritatis sincerioris in poteros spargamus, atque initiis rerum magnarum non desimus. [1,117] CXVII. Atque quemadmodum sectae conditores non sumus, ita nec operum particularium largitores aut promissores. Attamen possit aliquis hoc modo occurrere; quod nos, qui tam saepe operum mentionem faciamus et omnia eo trahamus, etiam operum, etiam operum aliquorum pignora exhibeamus. Verum uia nostra et ratio (ut saepe perspicue diximus et adhuc dicere iuuat) ea est; ut non opera ex operibus siue experimenta ex experimentis (ut empirici), sed ex operibus et experimentis causas et axiomata, atque ex causis et axiomatibus rursus noua opera et experimenta (ut legitimi Naturae Interpretes), extrahamus. Atque licet in tabulis nostris inueniendi (ex quibus quarta pars Instaurationis consistit), atque etiam exemplis particularium (quae in secunda parte adduximus), atque insuper in obseruationibus nostris super historiam (quae in tertia parte operis descripta est), quiuis uel mediocris perspicaciae et solertiae complurium operum nobilium indicationes et designationes ubique notabit; ingenue tamen fatemur, historiam naturalem quam adhuc habemus, aut ex libris aut ex inquisitione propria, non tam copiosam esse et uerificatam, ut legitimae Interpretationi satisfacere aut ministrare possit. Itaque si quis ad mechanica sit magis aptus et paratus, atque sagax ad uenanda opera ex conuersatione sola cum experimentis, ei permittimus et relinquimus illam industriam, ut ex historia nostra et tabulis multa tanquam in uia decerpat et applicet ad opera, ac ueluti foenus recipiat ad tempus, donec sors haberi possit. Nos uero, cum ad maiora contendamus, moram omnem praeproperam et praematuram in istiusmodi rebus tanquam Atalantae pilas (ut saepius solemus dicere) damnamus. Neque enim aurea poma pueriliter affectamus, sed omnia in uictoria cursus artis super naturam ponimus; neque muscum aut segetem herbidam demetere festinamus, sed messem tempestiuam expectamus. [1,118] CXVIII. Occurret etiam alicui proculdubio, postquam ipsam historiam nostram et inuentionis tabulas perlegerit, aliquid in ipsis experimentis minus certum, uel omnino falsum; atque propterea secum fortasse reputabit, fundamentis et principiis falsis et dubiis inuenta nostra niti. Verum hoc nihil est; necesse enim est talia sub initiis euenire. Simile enim est ac si in scriptione aut impressione una forte litera aut altera perperam posita aut collocata sit; id enim legentem non multum impedire solet, quandoquidem errata ab ipso sensu facile corriguntur. Ita etiam cogitent homines, multa in historia naturali experimenta falso credi et recipi posse, quae paulo post a causis et axiomatibus inuentis facile expunguntur et reiiciuntur. Sed tamen uerum est, si in historia naturali et experimentis magna et crebra et continua fuerint errata, illa nulla ingenii aut artis foelicitate corrigi aut emendari posse. Itaque si in historia nostra naturali, quae tanta diligentia et seueritate et fere religione probata et collecta est, aliquid in particularibus quandoque subsit falsitatis aut erroris, quid tandem de naturali historia uulgari, quae prae nostra tam negligens est et facilis, dicendum erit? aut de philosophia et scientiis super huiusmodi arenas (uel syrtes potius) aedificatis? Itaque hoc quod diximus neminem moueat. [1,119] CXIX. Occurrent etiam in historia nostra et experimentis plurimae res, primo leues et uulgatae, deinde uiles et illiberales, postremo nimis subtiles ac mere speculatiuae, et quasi nullius usus: quod genus rerum hominum studia auertere et alienare possit. Atque de istis rebus, quae uidentur uulgatae, illud homines cogitent; solere sane eos adhuc nihil aliud agere, quam ut eorum quae rara sunt causas ad ea quae frequenter fiunt referant et accommodent, at ipsorum quae frequenter eueniunt nullas causas inquirant, sed ea ipsa recipiant tanquam concessa et admissa. Itaque non ponderis, non rotationis coelestium, non caloris, non frigoris, non luminis, non duri, non mollis, non tenuis, non densi, non liquidi, non consistentis, non animati, non inanimati, non similaris, non dissimilaris, nec demum organici, causas quaerunt; sed illis, tanquam pro euidentibus et manifestis, receptis, de ceteris rebus, quae non tam frequenter et familiariter occurrunt, disputant et iudicant. Nos uero, qui satis scimus nullum de rebus raris aut notabilibus iudicium fieri posse, multo minus res nouas in lucem protrahi, absque uulgarium rerum causis et causarum causis rite examinatis et repertis, necessario ad res uulgarissimas in historiam nostram recipiendas compellimur. Quinetiam nil magis philosophiae offecisse deprehendimus quam quod res, quae familiares sunt et frequenter occurrunt, contemplationem hominum non morentur et detineant, sed recipiantur obiter, neque earum causae quaeri soleant: ut non saepius requiratur informatio de rebus ignotis, quam attentio in notis. [1,120] CXX. Quod uero ad rerum uilitatem attinet, uel etiam turpitudinem, quibus (ut ait Plinius) honos praefandus est; eae res, non minus quam lautissimae et pretiosissimae, in historiam naturalem recipiendae sunt. Neque propterea polluitur naturalis historia: sol enim aeque palatia et cloacas ingreditur, neque tamen polluitur. Nos autem non Capitolium aliquod aut Pyramidem hominum superbiae dedicamus aut condimus, sed templum sanctum ad exemplar mundi in intellectu humano fundamus. Itaque exemplar sequimur. Nam quicquid essentia dignum est, id etiam scientia dignum, quae est essentiae imago. At uilia aeque subsistunt ac lauta. Quinetiam, ut e quibusdam putridis materiis, ueluti musco et zibetho, aliquando optimi odores generantur; ita et ab instantiis uilibus et sordidis quandoque eximia lux et informatio emanat. Verum de hoc nimis multa; cum hoc genus fastidii sit plane puerile et effoeminatum. [1,121] CXXI. At de illo omnino magis accurate dispiciendum; quod plurima in historia nostra captui uulgari, aut etiam cuiuis intellectui (rebus praesentibus assuefacto), uidebuntur curiosae cuiusdam et inutilis subtilitatis. Itaque de hoc ante omnia et dictum et dicendum est: hoc scilicet; nos iam sub initiis et ad tempus, tantum lucifera experimenta, non fructifera quaerere; ad exemplum creationis diuinae, quod saepius diximus, quae primo die lucem tantum produxit, eique soli unum integrum diem attribuit, neque illo die quicquam materiati operis immiscuit. Itaque si quis istiusmodi res nullius esse usus putet, idem cogitat ac si nullum etiam lucis esse usum censeat, quia res scilicet solida aut materiata non sit. Atque reuera dicendum est, simplicum naturarum cognitionem bene examinatam et definitam instar lucis esse; quae ad uniuersa operum penetralia aditum praebet, atque tota agmina operum et turmas, et axiomatum nobilissimorum fontes, potestate quadam complectitur et post se trahit; in se tamen non ita magni usus est. Quin et literarum elementa per se et separatim nihil significant nec alicuius usus sunt, sed tamen ad omnis sermonis compositionem et apparatum instar materiae primae sunt. Etiam semina rerum potestate ualida, usu (nisi in processu suo) nihili sunt. Atque lucis ipsius radii dispersi, nisi coeant, beneficium suum non impertiuntur. Quod si quis subtilitatibus speculatiuis offendatur, quid de scholasticis uiris dicendum erit, qui subtilitatibus immensum indulserunt? quae tamen subtilitates in uerbis, aut saltem uulgaribus notionibus (quod tantundem ualet), non in rebus aut natura consumptae fuerunt, atque utilitatis expertes erant, non tantum in origine, sed etiam in consequentiis; tales autem non fuerunt, ut haberent in praesens utilitatem nullam, sed per consequens infinitam; quales sunt eae de quibus loquimur. Hoc uero sciant homines pro certo, omnem subtilitatem disputationum et discursuum mentis, si adhibeatur tantum post axiomata inuenta, seram esse et praeposteram; et subtilitatis tempus uerum ac proprium, aut saltem praecipuum, uersari in pensitanda experientia et inde constituendis axiomatibus: nam illa altera subtilitas naturam prensat et captat, sed nunquam apprehendit aut capit. Et uerissimum certe est quod de occasione siue fortuna dici solet, si transferatur ad naturam: uidelicet, eam a fronte comatam, ab occipitio caluam esse. Denique de contemptu in naturali historia rerum aut uulgarium, aut uilium, aut nimis subtilium et in originibus suis inutilium, illa uox mulierculae ad tumidum principem, qui petitionem eius ut rem indignam et maiestate sua inferiorem abiecisset, pro oraculo sit; Disne ergo rex esse: quia certissimum est, imperium in naturam, si quis huiusmodi rebus ut nimis exilibus et minutis uacare nolit, nec obtineri nec geri posse. [1,122] CXXII. Occurrit etiam et illud; mirabile quiddam esse et durum, quod nos omnes scientias atque omnes authores simul ac ueluti uno ictu et impetu summoueamus: idque non assumpto aliquo ex antiquis in auxilium et praesidium nostrum, sed quasi uiribus propriis. Nos autem scimus, si minus sincera fide agere uoluissemus, non difficile fuisse nobis, ista quae afferuntur uel ad antiqua saecula ante Graecorum tempora (cum scientiae de natura magis fortasse sed tamen maiore cum silentio floruerint, neque in Graecorum tubas et fistulas adhuc incidissent), uel etiam (per partes certe) ad aliquos ex Graecis ipsis referre, atque astipulationem et honorem inde petere: more nouorum hominum, qui nobilitatem sibi ex antiqua aliqua prosapia, per genealogiarum fauores, astruunt et affingunt. Nos uero rerum euidentia freti, omnem commenti et imposturae conditionem reiicimus; neque ad id quod agitur plus interesse putamus, utrum quae iam inuenientur antiquis olim cognita, et per rerum uicissitudines et saecula occidentia et orientia sint, quam hominibus curae esse debere, utrum Nouus Orbis fuerit insula illa Atlantis et ueteri mundo cognita, an nunc primum reperta. Rerum enim inuentio a naturae luce petenda, non ab antiquitatis tenebris repetenda est. Quod uero ad uniuersalem istam reprehensionem attinet, certissimum est uere rem reputanti, eam et magis probabilem esse et magis modestam, quam si facta fuisset ex parte. Si enim in primis notionibus errores radicati non fuissent, fieri non potuisset quin nonnulla recte inuenta alia perperam inuenta correxissent. Sed cum errores fundamentales fuerint, atque eiusmodi, ut homines potius res neglexerint ac praeterierint, quam de illis prauum aut falsum iudicium fecerint; minime mirum est, si homines id non obtinuerint quod non egerint, nec ad metam peruenerint quam non posuerint aut collocarint, neque uiam emensi sint quam non ingressi sint aut tenuerint. Atque insolentiam rei quod attinet; certe si quis manus constantia atque oculi uigore lineam magis rectam aut circulum magis perfectum se describere posse quam alium quempiam sibi assumat, inducitur scilicet facultatis comparatio: quod si quis asserat se adhibita regula aut circumducto circino lineam magis rectam aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium ui sola oculi et manus, is certe non admodum iactator fuerit. Quin hoc, quod dicimus, non solum in hoc nostro conatu primo et incoeptiuo locum habet; sed etiam pertinet ad eos qui huic rei posthac incumbent. Nostra enim uia inueniendi scientias exaequat fere ingenia, et non multum excellentiae eorum relinquit: cum omnia per certissimas regulas et demonstrationes transigat. Itaque haec nostra (ut saepe diximus) foelicitatis cuiusdam sunt potius quam facultatis, et potius temporis partus quam ingenii. Est enim certe casus aliquis non minus in cogitationibus humanis, quam in operibus et factis. [1,123] CXXIII. Itaque dicendum de nobis ipsis quod ille per iocum dixit, praesertim cum tam bene rem secet: fieri non potest ut idem sentiant, qui aquam et qui uinum bibant. At caeteri homines, tam ueteres quam noui, liquorem biberunt crudum in scientiis, tanquam aquam uel sponte ex intellectu manantem, uel per dialecticam, tanquam per rotas ex puteo, haustam. At nos liquorem bibimus et propinamus ex infinitis confectam uuis, iisque maturis et tempestiuis, et per racemos quosdam collectis ac decerptis, et subinde in torculari pressis, ac postremo in uase repurgatis et clarificatis. Itaque nil mirum si nobis cum aliis non conueniat. [1,124] CXXIV. Occurret proculdubio et illud: nec metam aut scopum scientiarum a nobis ipsis (id quod in aliis reprehendimus) uerum et optimum praefixum esse. Esse enim contemplationem ueritatis omni operum utilitate et magnitudine digniorem et celsiorem: longam uero istam et sollicitam moram in experientia et materia et rerum particularium fluctibus mentem ueluti humo affigere, uel potius in Tartarum quoddam confusionis et perturbationis deiicere; atque ab abstractae sapientiae serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diuiniore) arcere et summouere. Nos uero huic rationi libenter assentimur; et hoc ipsum, quod innuunt ac praeoptant, praecipue atque ante omnia agimus. Etenim uerum exemplar mundi in intellectu humano fundamus; quale inuenitur, non quale cuipiam sua propria ratio dictauerit. Hoc autem perfici non potest, nisi facta mundi dissectione atque anatomia diligentissima. Modulos uero ineptos mundorum et tanquam simiolas, quas in philosophiis phantasiae hominum extruxerunt, omnino dissipandas edicimus. Sciant itaque homines (id quod superius diximus) quantum intersit inter humanae mentis idola et diuinae mentis ideas. Illa enim nihil aliud sunt quam abstractiones ad placitum: hae autem sunt uera signacula Creatoris super creaturas, prout in materia per lineas ueras et exquisitas imprimuntur et terminantur. Itaque ipsissimae res sunt (in hoc genere) ueritas et utilitas: atque opera ipsa pluris facienda sunt, quatenus sunt ueritatis pignora, quam propter uitae commoda. [1,125] CXXV. Occurret fortasse et illud: nos tanquam actum agere, atque antiquos ipsos eandem quam nos uiam tenuisse. Itaque uerisimile putabit quispiam etiam nos, post tantum motum et molitionem, deuenturos tandem ad aliquam ex illis philosophiis quae apud antiquos ualuerunt. Nam et illos in meditationum suarum principiis uim et copiam magnam exemplorum et particularium parauisse, atque in commentarios per locos et titulos digessisse, atque inde philosophias suas et artes confecisse, et postea, re comperta, pronuntiasse, et exempla ad fidem et docendi lumen sparsim addidisse; sed particularium notas et codicillos ac commentarios suos in lucem edere superuacuum et molestum putasse: ideoque fecisse quod in aedificando fieri solet, nempe post aedificii structuram machinas et scalas a conspectu amouisse. Neque aliter factum esse credere certe oportet. Verum nisi quis omnino oblitus fuerit eorum quae superius dicta sunt, huic obiectioni (aut scrupulo potius) facile respondebit. Formam enim inquirendi et inueniendi apud antiquos et ipsi profitemur, et scripta eorum prae se ferunt. Ea autem non alia fuit, quam ut ab exemplis quibusdam et particularibus (additis notionibus communibus, et fortasse portione nonnulla ex opinionibus receptis, quae maxime placuerunt) ad conclusiones maxime generales siue principia scientiarum aduolarent, ad quorum ueritatem immotam et fixam conclusiones inferiores per media educerent ac probarent; ex quibus artem constituebant. Tum demum si noua particularia et exempla mota essent et adducta quae placitis suis refragarentur, illa aut per distinctiones aut per regularum suarum explanationes in ordinem subtiliter redigebant, aut demum per exceptiones grosso modo summouebant: at rerum particularium non refragantium causas ad illa principia sua laboriose et pertinaciter accommodabant. Verum nec historia naturalis et experientia illa erat, quam fuisse oportebat (longe certe abest), et ista aduolatio ad generalissima omnia perdidit. [1,126] CXXVI. Occurret et illud: nos, propter inhibitionem quandam pronuntiandi et principia certa ponendi donec per medios gradus ad generalissima rite peruentum sit, suspensionem quandam iudicii tueri, atque ad Acatalepsiam rem deducere. Nos uero non Acatalepsiam, sed Eucatalepsiam meditamur et proponimus: sensui enim non derogamus, sed ministramus; et intellectum non contemnimus, sed regimus. Atque melius est scire quantum opus sit, et tamen nos non penitus scire putare, quam penitus scire nos putare, et tamen nil eorum quae opus est scire. [1,127] CXXVII. Etiam dubitabit quispiam potius quam obiiciet, utrum nos de Naturali tantum Philosophia, an etiam de scientiis reliquis, Logicis, Ethicis, Politicis, secundum uiam nostram perficiendis loquamur. At nos certe de uniuersis haec quae dicta sunt intelligimus: atque quemadmodum uulgaris logica, quae regit res per syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet; ita et nostra, quae procedit per inductionem, omnia complectitur. Tam enim historiam et tabulas inueniendi conficimus de ira, metu, et uerecundia, et similibus; ac etiam de exemplis rerum ciuilium: nec minus de motibus mentalibus memoriae, compositionis et diuisionis, iudicii, et reliquorum, quam de calido et frigido, aut luce, aut uegetatione, aut similibus. Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam praeparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica uulgaris), sed et rerum naturam intueatur; ita mentem regimus, ut ad rerum naturam se, aptis per omnia modis, applicare possit. Atque propterea multa et diuersa in doctrina interpretationis praecipimus, quae ad subiecti, de quo inquirimus, qualitatem et conditionem, modum inueniendi nonnulla ex parte applicent. [1,128] CXXVIII. At illud de nobis ne dubitare quidem fas sit; utrum nos philosophiam et artes et scientias quibus utimur destruere et demoliri cupiamus: contra enim, earum et usum et cultum et honores libenter amplectimur. Neque enim ullo modo officimus, quin istae, quae inualuerunt, et disputationes alant, et sermones ornent, et ad professoria munera ac uitae ciuilis compendia adhibeantur et ualeant; denique, tanquam numismata quaedam, consensu inter homines recipiantur. Quinetiam significamus aperte, ea quae nos adducimus ad istas res non multum idonea futura; cum ad uulgi captum deduci omnino non possint, nisi per effecta et opera tantum. At hoc ipsum, quod de affectu nostro et bona uoluntate erga scientias receptas dicimus, quam uere profiteamur, scripta nostra in publicum edita (praesertim libri De Progressu Scientiarum) fidem faciant. Itaque id uerbis amplius uincere non conabimur. Illud interim constanter et diserte monemus; his modis, qui in usu sunt, nec magnos in scientiarum doctrinis et contemplatione progressus fieri, nec illas ad amplitudinem operum deduci posse. [1,129] CXXIX. Superest ut de Finis excellentia pauca dicamus. Ea si prius dicta fuissent, uotis similia uideri potuissent: sed spe iam facta, et iniquis praeiudiciis sublatis, plus fortasse ponderis habebunt. Quod si nos omnia perfecissemus et plane absoluissemus, nec alios in partem et consortium laborum subinde uocaremus, etiam ab huiusmodi uerbis abstinuissemus, ne acciperentur in praedicationem meriti nostri. Cum uero aliorum industria acuenda sit et animi excitandi atque accendendi, consentaneum est ut quaedam hominibus in mentem redigamus. Primo itaque, uidetur inuentorum nobilium introductio inter actiones humanas longe primas partes tenere: id quod antiqua saecula iudicauerunt. Ea enim rerum inuentoribus diuinos honores tribuerunt; iis autem qui in rebus ciuilibus merebantur (quales erant urbium et imperiorum conditores, legislatores, patriarum a diuturnis malis liberatores, tyrannidum debellatores, et his similes), heroum tantum honores decreuerunt. Atque certe si quis ea recte conferat, iustum hoc prisci saeculi iudicium reperiet. Etenim inuentorum beneficia ad uniuersum genus humanum pertinere possunt, ciuilia ad certas tantummodo hominum sedes: haec etiam non ultra paucas aetates durant, illa quasi perpetuis temporibus. Atque status emendatio in ciuilibus non sine ui et perturbatione plerumque procedit: at inuenta beant, et beneficium deferunt absque alicuius iniuria aut tristitia. Etiam inuenta quasi nouae creationes sunt, et diuinorum operum imitamenta; ut bene cecinit ille: 'Primum frugiferos foetus mortalibus aegris Dididerant quondam praestanti nomine Athenae; Et RECREAVERUNT uitam, legesque rogarunt.' Atque uidetur notatu dignum in Solomone; quod cum imperio, auro, magnificentia operum, satellitio, famulitio, classe insuper, et nominis claritate, ac summa hominum admiratione floreret, tamen nihil horum delegerit sibi ad gloriam sed ita pronuntiauerit: Gloriam Dei esse, celare rem; gloriam regis, inuestigare rem. Rursus (si placet) reputet quipiam, quantum intersit inter hominum uitam in excultissima quapiam Europae prouincia, et in regione aliqua Nouae Indiae maxime fera et barbara: ea tantum differre existimabit, ut merito hominem homini Deum esse, non solum propter auxilium et beneficium, sed etiam per status comparationem, recte dici possit. Atque hoc non solum, non coelum, non corpora, sed artes praestant. Rursus, uim et uirtutem et consequentias rerum inuentarum notare iuuat; quae non in aliis manifestius occurrunt, quam in illis tribus quae antiquis incognitae, et quarum primordia, licet recentia, obscura et ingloria sunt: Artis nimirum Imprimendi, Pulueris Tormentarii, et Acus Nauticae. Haec enim tria rerum faciem et statum in orbe terrarum mutauerunt: primum, in re literaria; secundum, in re bellica; tertium, in nauigationibus: unde innumerae rerum mutationes sequutae sunt; ut non imperium aliquod, non secta, non stella, maiorem efficaciam et quasi influxum super res humanas exercuisse uideatur, quam ista mechanica exercuerunt. Praeterea non abs re fuerit, tria hominum ambitionis genera et quasi gradus distinguere. Primum eorum, qui propriam potentiam in patria sua amplificare cupiunt; quod genus uulgare est et degener. Secundum eorum, qui patriae potentiam et imperium inter humanum genus amplificare nituntur; illud plus certe habet dignitatis, cupiditatis haud minus. Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum uniuersitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita uocanda sit) reliquis et sanior est et augustior. Hominis autem imperium in res, in solis artibus et scientiis ponitur. Naturae enim non imperatur, nisi parendo. Praeterea, si unius alicuius particularis inuenti utilitas ita homines affecerit, ut eum qui genus humanum uniuersum beneficio aliquo deuincire potuerit homine maiorem putauerint; quanto celsius uidebitur tale aliquid inuenire, per quod alia omnia expedite inueniri possint? Et tamen (ut uerum omnino dicamus) quemadmodum luci magnam habemus gratiam, quod per eam uias inire, artes exercere, legere, nos inuicem dignoscere possimus; et nihilominus ipsa uisio lucis res praestantior est et pulchrior, quam multiplex eius usus: ita certe ipsa contemplatio rerum prout sunt, sine superstitione aut impostura, errore aut confusione, in seipsa magis digna est, quam uniuersus inuentorum fructus. Postremo, siquis deprauationem scientiarum et artium ad malitiam et luxuriam et similia obiecerit; id neminem moueat. Illud enim de omnibus mundanis bonis dici potest, ingenio, fortitudine, uiribus, forma, diuitiis, luce ipsa, et reliquis. Recuperet modo genus humanum ius suum in naturam quod ei ex dotatione diuina competit, et detur ei copia: usum uero recta ratio et sana religio gubernabit. [1,130] CXXX. Iam uero tempus est ut artem ipsam Interpretandi Naturam proponamus: in qua licet nos utilissima et uerissima praecepisse arbitremur, tamen necessitatem ei absolutam (ac si absque ea nil agi possit) aut etiam perfectionem non attribuimus. Etenim in ea opinione sumus: si iustam Naturae et Experientiae Historiam praesto haberent homines, atque in ea sedulo uersarentur, sibique duas res imperare possent; unam, ut receptas opiniones et notiones deponerent; alteram, ut mentem a generalissimis et proximis ab illis ad tempus cohiberent; fore ut etiam ui propria et genuina mentis, absque alia arte, in formam nostram Interpretandi incidere possent. Est enim Interpretatio uerum et naturale opus mentis, demptis iis quae obstant: sed tamen omnia certe per nostra praecepta erunt magis in procinctu, et multo firmiora. Neque tamen illis nihil addi posse affirmamus: sed contra, nos, qui mentem respicimus non tantum in facultate propria, sed quatenus copulatur cum rebus, Artem inueniendi cum Inuentis adolescere posse, statuere debemus. [2,0] LIBER SECUNDUS APHORISMORUM DE INTERPRETATIONE NATURAE SIVE DE REGNO HOMINIS. [2,1] I. Super datum corpus nouam naturam siue nouas naturas generare et superinducere, opus et intentio est humanae potentiae. Datae autem naturae Formam, siue differentiam ueram, siue naturam naturantem, siue fontem emanationis (ista enim uocabula habemus, quae ad indicationem rei proxime accedunt) inuenire, opus et intentio est humanae scientiae. Atque his operibus primariis subordinantur alia opera duo secundaria et inferioris notae; priori, transformatio corporum concretorum de alio in aliud, intra terminos Possibilis; posteriori, inuentio in omni generatione et motu latentis processus, continuati ab efficiente manifesto et materia manifesta usque ad Formam inditam; et inuentio similiter latentis schematismi corporum quiescentium et non in motu. [2,2] II. Quam infeliciter se habeat scientia humana, quae in usu est, etiam ex illis liquet quae uulgo asseruntur. Recte ponitur; Vere scire, esse per causas scire. Etiam non male constituuntur causae quatuor; Materia, Forma, Efficiens, et Finis. At ex his causa finalis tantum abest ut prosit, ut etiam scientias corrumpat, nisi in hominis actionibus. Formae inuentio habetur pro desperata. Efficiens uero, et materia (quales quaeruntur et recipiuntur, remotae scilicet, absque latenti processu ad formam) res perfunctoriae sunt, et superficiales, et nihili fere ad scientiam ueram et actiuam. Neque tamen obliti sumus nos superius notasse et correxisse errorem mentis humanae, in deferendo formis primas essentiae. Licet enim in natura nihil uere existat praeter corpora indiuidua, edentia actus puros indiuiduos ex lege; in doctrinis tamen, illa ipsa lex, eiusque inquisitio et inuentio atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quam ad operandum. Eam autem legem, eiusque paragraphos, formarum nomine intelligimus; praesertim cum hoc uocabulum inualuerit, et familiariter occurrat. [2,3] III. Qui causam alicuius naturae (ueluti albedinis aut caloris) in certis tantum subiectis nouit; eius scientia imperfecta est: et qui effectum super certas tantum materias (inter eas, quae sunt susceptibiles) inducere potest; eius potentia pariter imperfecta est. At qui efficientem et materialem causam tantummodo nouit (quae causae fluxae sunt, et nihil aliud quam uehicula et causae formam deferentes in aliquibus), is ad noua inuenta, in materia aliquatenus simili et praeparata, peruenire potest; sed rerum terminos altius fixos non mouet. At qui formas nouit, is naturae unitatem in materiis dissimillimis complectitur; itaque quae adhuc facta non sunt, qualia nec naturae uicissitudines, neque experimentales industriae, neque casus ipse, in actum unquam perduxissent, neque cogitationem humanam subitura fuissent, detegere et producere potest. Quare ex formarum inuentione sequitur contemplatio uera, et operatio libera. [2,4] IV. Licet uiae ad potentiam atque ad scientiam humanam coniunctissimae sint et fere eaedem, tamen propter perniciosam et inueteratam consuetudinem uersandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare scientias ab iis fundamentis quae in ordine sunt ad partem actiuam, atque ut illa ipsa partem contemplatiuam signet et determinet. Videndum itaque est, ad aliquam naturam super corpus datum generandam et superinducendam, quale quis praeceptum aut qualem quis directionem aut deductionem maxime optaret; idque sermone simplici et minime abstruso. Exempli gratia; si quis argento cupiat superinducere flauum colorem auri aut augmentum ponderis (seruatis legibus materiae), aut lapidi alicui non diaphano diaphaneitatem, aut uitro tenacitatem, aut corpori alicui non uegetabili uegetationem; uidendum (inquam) est, quale quis praeceptum aut deductionem potissimum sibi dari exoptet. Atque primo, exoptabit aliquis proculdubio sibi monstrari aliquid huiusmodi, quod opere non frustret neque experimento fallat. Secundo, exoptabit quis aliquid sibi praescribi, quod ipsum non astringat et coerceat ad media quaedam et modos quosdam operandi particulares. Fortasse enim destituetur, nec habebit facultatem et commoditatem talia media comparandi et procurandi. Quod si sint et alia media et alii modi (praeter illud praeceptum) progignendae talis naturae, ea fortasse ex iis erunt quae sunt in operantis potestate; a quibus nihilominus per angustias praecepti excludetur, nec fructum capiet. Tertio, optabit aliquid sibi monstrari, quod non sit aeque difficile ac illa ipsa operatio de qua inquiritur, sed propius accedat ad praxin. Itaque de praecepto uero et perfecto operandi, pronuntiatum erit tale; ut sit certum, liberum, et disponens siue in ordine ad actionem. Atque hoc ipsum idem est cum inuentione formae uerae. Etenim forma naturae alicuius talis est ut, ea posita, natura data infallibiliter sequatur. Itaque adest perpetuo, quando natura illa adest, atque eam uniuersaliter affirmat, atque inest omni. Eadem forma talis est ut, ea amota, natura data infallibiliter fugiat. Itaque abest perpetuo, quando natura illa abest, eamque perpetuo abnegat, atque inest soli. Postremo, forma uera talis est, ut naturam datam ex fonte aliquo essentiae deducat quae inest pluribus, et notior est naturae (ut loquuntur) quam ipsa forma. Itaque de axiomate uero et perfecto sciendi pronuntiatum et praeceptum tale est; ut inueniatur natura alia, quae sit cum natura data conuertibilis, et tamen sit limitatio naturae notioris, instar generis ueri. Ista autem duo pronuntiata, actiuum et contemplatiuum, res eadem sunt; et quod in operando utilissimum, id in sciendo uerissimum. [2,5] V. At praeceptum siue axioma de transformatione corporum duplicis est generis. Primum intuetur corpus, ut turmam siue coniugationem naturarum simplicium: ut in auro haec conueniunt; quod sit flauum; quod sit ponderosum, ad pondus tale; quod sit malleabile aut ductile, ad extensionem talem; quod non fiat uolatile, nec deperdat de quanto suo per ignem; quod fluat fluore tali; quod separetur et soluatur modis talibus; et similiter de caeteris naturis, quae in auro concurrunt. Itaque huiusmodi axioma rem deducit ex formis naturarum simplicium. Nam qui formas et modos nouit superinducendi flaui, ponderis, ductilis, fixi, fluoris, solutionum, et sic de reliquis, et eorum graduationes et modos, uidebit et curabit ut ista coniungi possint in aliquo corpore, unde sequatur transformatio in aurum. Atque hoc genus operandi pertinet ad actionem primariam. Eadem enim est ratio generandi naturam unam aliquam simplicem, et plures; nisi quod arctetur magis restringatur homo in operando, si plures requirantur, propter difficultatem tot naturas coadunandi; quae non facile conueniunt, nisi per uias naturae tritas et ordinarias. Utcunque tamen dicendum est, quod iste modus operandi (qui naturas intuetur simplices, licet in corpore concreto) procedat ex iis, quae in natura sunt constantia et aeterna et catholica, et latas praebeat potentiae humanae uias, quales (ut nunc sunt res) cogitatio humana uix capere aut repraesentare possit. At secundum genus axiomatis (quod a latentis processus inuentione pendet) non per naturas simplices procedit, sed per concreta corpora, quemadmodum in natura inueniuntur, cursu ordinario. Exempli gratia; in casu ubi fit inquisitio, ex quibus initiis, et quo modo, et quo processu, aurum aut aliud quoduis metallum aut lapis generetur, a primis menstruis aut rudimentis suis usque ad mineram perfectam; aut similiter, quo processu herbae generentur, a primis concretionibus succorum in terra, aut a seminibus, usque ad plantam formatam, cum uniuersa illa successione motus, et diuersis et continuatis naturae nixibus; similiter, de generatione ordinatim explicata animalium, ab initu ad partum; et similiter de corporibus aliis. Enimuero neque ad generationes corporum tantum spectat haec inquisitio, sed etiam ad alios motus et opificia naturae. Exempli gratia; in casu ubi fit inquisitio de uniuersa serie et continuatis actionibus alimentandi, a prima receptione alimenti ad assimilationem perfectam; aut similiter de motu uoluntario in animalibus, a prima impressione imaginationis et continuatis nixibus spiritus usque ad flexiones et motus artuum; aut de explicato motu linguae et labiorum et instrumentorum reliquorum usque ad editionem uocum articulatarum. Nam haec quoque spectant ad naturas concretas, siue collegiatas et in fabrica; et intuentur ueluti consuetudines naturae particulares et speciales, non leges fundamentales et communes, quae constituunt formas. Veruntamen omnino fatendum est, rationem istam uideri expeditiorem et magis sitam in propinquo, et spem iniicere magis, quam illam primariam. At pars Operatiua similiter, quae huic parti Contemplatiuae respondet, operationem extendit et promouet ab iis quae ordinario in natura inueniuntur ad quaedam proxima, aut a proximis non admodum remota; sed altiores et radicales operationes super naturam pendent utique ab axiomatibus primariis. Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in coelestibus (neque enim ceditur homini operari in coelestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius siue ueritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (ueluti de natura rotationis spontaneae, attractionis siue uirtutis magneticae, et aliorum complurium quae magis communia sunt quam ipsa coelestia) refertur. Neque enim speret aliquis terminare quaestionem, utrum in motu diurno reuera terra aut coelum rotet, nisi naturam rotationis spontaneae prius comprehenderit. [2,6] VI. Latens autem Processus, de quo loquimur, longe alia res est quam animis hominum (qualiter nunc obsidentur) facile possit occurrere. Neque enim intelligimus mensuras quasdam, aut signa, aut scalas processus in corporibus spectabiles; sed plane processum continuatum, qui maxima ex parte sensum fugit. Exempli gratia; in omni generatione et transformatione corporum, inquirendum quid deperdatur et euolet, quid maneat, quid accedat; quid dilatetur, quid contrahatur; quid uniatur, quid separetur; quid continuetur, quid abscindatur; quid impellat, quid impediat; quid dominetur, quid succumbat; et alia complura. Neque hic rursus, haec tantum in generatione aut transformatione corporum quaerenda sunt; sed et in omnibus aliis alterationibus et motibus similiter inquirendum quid antecedat, quid succedat; quid sit incitatius, quid remissius; quid motum praebeat, quid regat; et huiusmodi. Ista uero omnia scientiis (quae nunc pinguissima Minerua et prorsus inhabili contexuntur) incognita sunt et intacta. Cum enim omnis actio naturalis per minima transigatur, aut saltem per illa quae sunt minora quam ut sensum feriant, nemo se naturam regere aut uertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit et notauerit. [2,7] VII. Similiter, inquisitio et inuentio latentis schematismi in corporibus res noua est, non minus quam inuentio latentis processus et formae. Versamur enim plane adhuc in atriis naturae, neque ad interiora paramus aditum. At nemo corpus datum noua natura dotare uel in nouum corpus foeliciter et apposite transmutare potest, nisi corporis alterandi aut transformandi bonam habuerit notitiam. In modos enim uanos incurret, aut saltem difficiles et peruersos, nec pro corporis natura in quod operatur. Itaque ad hoc etiam uia plane est aperienda et munienda. Atque in anatomia corporum organicorum (qualia sunt hominis et animalium) opera sane recte et utiliter insumitur, et uidetur res subtilis et scrutinium naturae bonum. At hoc genus anatomiae spectabile est, et sensui subiectum, et in corporibus tantum organicis locum habet. Verum hoc ipsum obuium quiddam est, et in promptu situm, prae anatomia uera schematismi latentis in corporibus quae habentur pro similaribus: praesertim in rebus specificatis et earum partibus, ut ferri, lapidis; et partibus similaribus plantae, animalis, ueluti radicis, folii, floris, carnis, sanguinis, ossis, etc. At etiam in hoc genere non prorsus cessauit industria humana; hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat. Quod etiam ex usu est, et facit ad id quod quaerimus; licet saepius res fallax sit; quia complures naturae separationi imputantur et attribuuntur, ac si prius substitissent in composito, quas reuera ignis et calor et alii modi apertionum de nouo indunt et superinducunt. Sed et haec quoque parua pars est operis, ad inueniendum schematismum uerum in composito; qui schematismus res est longe subtilior et accuratior, et ab operibus ignis potius confunditur quam eruitur et elucescit. Itaque facienda est corporum separatio et solutio; non per ignem certe, sed per rationem et inductionem ueram, cum experimentis auxiliaribus; et per comparationem ad alia corpora, et reductionem ad naturas simplices et earum formas, quae in composito conueniunt et complicantur; et transeundum plane a Vulcano ad Mineruam, si in animo sit ueras corporum texturas et schematismos (unde omnis occulta atque, ut uocant, specifica proprietas et uirtus in rebus pendet; unde etiam omnis potentis alterationis et transformationis norma educitur) in lucem protrahere. Exempli gratia; inquirendum, quid sit in omni corpore spiritus, quid essentiae tangibilis; atque ille ipse spiritus, utrum sit copiosus et turgeat, an ieiunus et paucus; tenuis, aut crassior; magis aereus, aut igneus; acris, aut deses; exilis, aut robustus; in progressu, aut in regressu; abscissus, aut continuatus; consentiens cum externis et ambientibus, aut dissentiens; etc. Et similiter, essentia tangibilis (quae non pauciores recipit differentias, quam spiritus) atque eius uilli, et fibrae, et omnimoda textura; rursus autem collocatio spiritus per corpoream molem, eiusque pori, meatus, uenae, et cellulae, et rudimenta, siue tentamenta corporis organici, sub eandem inquisitionem cadunt. Sed et in his quoque, atque adeo in omni latentis schematismi inuentione, lux uera et clara ab axiomatibus primariis immittitur, quae certe caliginem omnem et subtilitatem discutit. [2,8] VIII. Neque propterea res deducetur ad atomum, quae praesupponit uacuum et materiam non fluxam (quorum utrumque falsum est) sed ad particulas ueras, quales inueniuntur. Neque rursus est, quod exhorreat quispiam istam subtilitatem, ut inexplicabilem; sed contra, quo magis uergit inquisitio ad naturas simplices, eo magis omnia erunt sita in plano et perspicuo; translato negotio a multiplici in simplex, et ab incommensurabili ad commensurabile, et a surdo ad computabile, et ab infinito et uago ad definitum et certum; ut fit in elementis literarum, et tonis concentuum. Optime autem cedit inquisitio naturalis, quando physicum terminatur in mathematico. At rursus multitudinem aut fractiones nemo reformidet. In rebus enim, quae per numeros transiguntur, tam facile quis posuerit aut cogitauerit millenarium, quam unum; aut millesimam partem unius, quam unum integrum. [2,9] IX. Ex duobus generibus axiomatum, quae superius posita sunt, oritur uera diuisio philosophiae et scientiarum; translatis uocabulis receptis (quae ad indicationem rei proxime accedunt) ad sensum nostrum. Videlicet, ut inquisitio formarum, quae sunt (ratione certe, et sua lege) aeternae et immobiles, constituat metaphysicam; inquisitio uero efficientis, et materiae, et latentis processus, et latentis schematismi (quae omnia cursum naturae communem et ordinarium, non leges fundamentales et aeternas respiciunt) constituat physicam: atque his subordinentur similiter practicae duae; physicae mechanica; metaphysicae (perpurgato nomine) magia, propter latas eius uias et maius imperium in naturam. [2,10] X. Posito itaque doctrinae scopo, pergendum ad praecepta; idque ordine minime peruerso aut perturbato. Atque indicia de interpretatione naturae complectuntur partes in genere duas; primam, de educendis aut excitandis axiomatibus ab experientia; secundam, de deducendis aut deriuandis experimentis nouis ab axiomatibus. Prior autem trifariam diuiditur: in tres nempe ministrationes; ministrationem ad sensum, ministrationem ad memoriam, et ministrationem ad mentem siue rationem. Primo enim paranda est historia naturalis et experimentalis, sufficiens et bona; quod fundamentum rei est: neque enim fingendum, aut excogitandum, sed inueniendum, quid natura faciat aut ferat. Historia uero naturalis et experimentalis tam uaria est et sparsa, ut intellectum confundat et disgreget, nisi sistatur et compareat ordine idoneo. Itaque formandae sunt tabulae et coordinationes instantiarum, tali modo et instructione ut in eas agere possit intellectus. Id quoque licet fiat, tamen intellectus sibi permissus, et sponte mouens, incompetens est et inhabilis ad opificium axiomatum, nisi regatur et muniatur. Itaque tertio, adhibenda est inductio legitima et uera, quae ipsa clauis est interpretationis. Incipiendum autem est a fine, et retro pergendum ad reliqua. [2,11] XI. Inquisitio formarum sic procedit; super naturam datam primo facienda est comparentia ad intellectum omnium instantiarum notarum, quae in eadem natura conueniunt, per materias licet dissimillimas. Atque huiusmodi collectio facienda est historice, absque contemplatione praefestina, aut subtilitate aliqua maiore. Exempli gratia; in inquisitione de forma calidi. Instantiae conuenientes in natura calidi. 1. Radii solis, praesertim aestate et meridie. 2. Radii solis, reflexi et constipati, ut inter montes, aut per parientes, et maxime omnium in speculis comburentibus. 3. Meteora ignita. 4. Fulmina comburentia. 5. Eructationes flammarum ex cauis montium, etc. 6. Flamma omnis. 7. Ignita solida. 8. Balnea calida naturalia. 9. Liquida feruentia, aut calefacta. 10. Vapores et fumi feruentes, atque aer ipse, qui fortissimum et furentem suscipit calorem, si concludatur; ut in reuerberatoriis. 11. Tempestates aliquae sudae per ipsam constitutionem aeris, non habita ratione temporis anni. 12. Aer conclusus et subterraneus in cauernis nonnullis, praesertim hyeme. 13. Omnia uillosa, ut lana, pelles animalium, et plumagines, habent nonnihil teporis. 14. Corpora omnia, tam solida, quam liquida, et tam densa, quam tenuia (qualis est ipse aer), igni ad tempus approximata. 15. Scintillae ex silice et chalybe per fortem percussionem. 16. Omne corpus fortiter attritum, ut lapis, lignum, pannus, etc.; adeo ut temones et axes rotarum aliquando flammam concipiant: et mos excitandi ignis apud Indos occidentales fuerit per attritionem. 17. Herbae uirides et humidae simul conclusae et contrusae, ut rosae, pisae in corbibus; adeo ut foenum, si repositum fuerit madidum, saepe concipiat flammam. 18. Calx uiua, aqua aspersa. 19. Ferrum, cum primo dissoluitur per aquas fortes in uitro, idque absque ulla admotione ad ignem: et stannum similiter, etc. sed non adeo intense. 20. Animalia, praesertim et perpetuo per interiora; licet in insectis calor ob paruitatem corporis non deprehendatur ad tactum. 21. Fimus equinus, et huiusmodi excrementa animalium recentia. 22. Oleum forte sulphuris et uitrioli exequitur opera caloris, in linteo adurendo. 23. Oleum origani, et huiusmodi, exequitur opera caloris in adurendis ossibus dentium. 24. Spiritus uini fortis et bene rectificatus exequitur opera caloris; adeo ut si albumen oui in eum iniiciatur, concrescat et albescat, fere in modum albuminis cocti; panis iniectus torrefiat et incrustetur, ad modum panis tosti. 25. Aromata, et herbae calidae, ut dracunculus, nasturtium uetus, etc. licet ad manum non sint calida (nec integra, nec pulueres eorum), tamen ad linguam et palatum parum masticata percipiuntur calida, et quasi adurentia. 26. Acetum forte, et omnia acida, in membro ubi non sit epidermis, ut in oculo, lingua, aut aliqua alia parte uulnerata, et cute detecta, dolorem cient, non multum discrepantem ab eo, qui inducitur a calido. 27. Etiam frigora acria et intensa inducunt sensum quendam ustionis; Nam Boreae penetrabile frigus adurit. 28. Alia. Hanc tabulam essentiae et praesentiae appellare consueuimus. [2,12] XII. Secundo, facienda est comparentia ad intellectum instantiarum, quae natura data priuantur: quia forma (ut dictum est) non minus abesse debet, ubi natura data abest, quam adesse, ubi adest. Hoc uero infinitum esset in omnibus. Itaque subiungenda sunt negatiua affirmatiuis, et priuationes inspiciendae tantum in illis subiectis quae sunt maxime cognata illis alteris, in quibus natura data inest et comparet. Hanc tabulam declinationis, siue absentiae in proximo, appellare consueuimus Instantiae in proximo, quae priuantur natura Calidi. Ad Instantiam primam affirmatiuam, Instantia prima negatiua uel subiunctiua. 1. Lunae et stellarum et cometarum radii non inueniuntur calidi ad tactum: quinetiam obseruari solent acerrima frigora in pleniluniis. At stellae fixae maiores, quando sol eas subit aut iis approximatur, existimantur feruores solis augere et intendere; ut fit cum sol sistitur in Leone, et diebus canicularibus. Ad 2am 2a. 2. Radii solis in media (quam uocant) regione aeris non calefaciunt; cuius ratio uulgo non male redditur; quia regio illa nec satis appropinquat ad corpus solis, unde radii emanant, nec etiam ad terram, unde reflectuntur. Atque hoc liquet ex fastigiis montium (nisi sint praealti), ubi niues perpetuo durant. Sed contra notatum est a nonnullis, quod in cacumine Picus de Tenariph, atque etiam in Andis Peruuiae, ipsa fastigia montium niue destituta sint; niuibus iacentibus tantum inferius in ascensu. Atque insuper aer illis ipsis uerticibus montium deprehenditur minime frigidus, sed tenuis tantum et acer; adeo ut in Andis pungat et uulneret oculos per nimiam acrimoniam, atque etiam pungat os uentriculi, et inducat uomitum. Atque ab antiquis notatum est, in uertice Olympi tantam fuisse aeris tenuitatem, ut necesse fuerit illis qui eo ascenderant secum deferre spongias aceto et aqua madefactas, easque ad os et nares subinde apponere, quia aer ob tenuitatem non sufficiebat respirationi: in quo uertice etiam relatum est, tantam fuisse serenitatem et tranquillitatem a pluuiis et niuibus et uentis, ut sacrificantibus literae descriptae digito in cineribus sacrificiorum super aram Iouis, manerent in annum proximum absque ulla perturbatione. Atque etiam hodie ascendentes ad uerticem Picus de Tenariph eo uadunt noctu et non interdiu; et paulo post ortum solis monentur et excitantur a ducibus suis ut festinent descendere, propter periculum (ut uidetur) a tenuitate aeris, ne soluat spiritus et suffocet. Ad 2am 3a. 3. Reflexio radiorum solis, in regionibus prope circulos polares, admodum debilis et inefficax inuenitur in calore: adeo ut Belgae, qui hybernarunt in Noua Zembla, cum expectarent nauis suae liberationem et deobstructionem a glaciali mole (quae eam obsederat) per initia mensis Iulii spe sua frustrati sint, et coacti scaphae se committere. Itaque radii solis directi uidentur parum posse, etiam super terram planam; nec reflexi etiam, nisi multiplicentur et uniantur, quod fit cum sol magis uergit ad perpendiculum, quia tum incidentia radiorum facit angulos acutiores, ut lineae radiorum sint magis in propinquo: ubi contra in magnis obliquitatibus solis anguli sint ualde obtusi, et proinde lineae radiorum magis distantes. Sed interim notandum est, multas esse posse operationes radiorum solis, atque etiam ex natura calidi, quae non sunt proportionatae ad tactum nostrum: adeo ut respectu nostri non operentur usque ad calefactionem, sed respectu aliorum nonnullorum corporum exequantur opera calidi. Ad 2am 4a. 4. Fiat huiusmodi experimentum. Accipiatur speculum fabricatum contra ac fit in speculis comburentibus, et interponatur inter manum et radios solis; et fiat obseruatio, utrum minuat calorem solis, quemadmodum speculum comburens eundem auget et intendit. Manifestum est enim, quoad radios opticos, prout fabricatur speculum in densitate inaequali respectu medii et laterum, ita apparere simulachra magis diffusa aut magis contracta. Itaque idem uidendum in calore. Ad 2am 5a. 5. Fiat experimentum diligenter, utrum per specula comburentia fortissima et optime fabricata radii lunae possint excipi et colligi in aliquem uel minimum gradum teporis. Is uero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad uitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam; ita ut radii lunae per speculum comburens incidant et iaciantur in summitatem uitri huiusmodi; atque tum notetur, si fiat depressio aquae per teporem. Ad 2am 6a. 6. Practicetur etiam uitrum comburens super calidum, quod non sit radiosum aut luminosum; ut ferri et lapidis calefacti sed non igniti, aut aquae feruentis, aut similium; et notetur utrum fiat augmentum et intentio calidi, ut in radiis solis. Ad 2am 7a. 7. Practicetur etiam speculum comburens in flamma communi. Ad 3am 8a. 8. Cometarum (si et illos numerare inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint. Quinetiam trabes et columnae lucidae et chasmata et similia apparent saepius temporibus hybernis quam aestiuis; et maxime per intensissima frigora, sed coniuncta cum siccitatibus. Fulmina tamen et coruscationes et tonitrua raro eueniunt hyeme, sed sub tempus magnorum feruorum. At stellae (quas uocant) cadentes existimantur uulgo magis constare ex uiscosa aliqua materia splendida et accensa, quam esse naturae igneae fortioris. Sed de hoc inquiratur ulterius. Ad 4am 9a. 9. Sunt quaedam coruscationes quae praebent lumen sed non urunt; eae uero semper fiunt sine tonitru. Ad 5am 10a. 10. Eructationes et eruptiones flammarum inueniuntur non minus in regionibus frigidis quam calidis; ut in Islandia et Groenlandia: quemadmodum et arbores per regiones frigidas magis sunt quandoque inflammabiles et magis piceae ac resinosae quam per regiones calidas; ut fit in abiete, pinu, et reliquis: uerum in quali situ et natura soli huiusmodi eruptiones fieri soleant, ut possimus affirmatiuae subiungere negatiuam, non satis quaesitum est. Ad 6am 11a. 11. Omnis flamma perpetuo est calida magis aut minus, neque omnino subiungitur negatiua: et tamen referunt ignem fatuum (quem uocant), qui etiam aliquando impingitur in parietem, non multum habere caloris; fortasse instar flammae spiritus uini, quae clemens et lenis est. Sed adhuc lenior uidetur ea flamma quae in nonnullis historiis fidis et grauibus inuenitur apparuisse circa capita et comas puerorum et uirginum; quae nullo modo comas adurebat, sed molliter circum eas trepidabat. Atque certissimum est, circa equum in itinere sudantem noctu et suda tempestate apparuisse quandoque coruscationem quandam absque manifesto calore. Atque paucis abhinc annis, notissimum est et pro miraculo quasi habitum gremiale cuiusdam puellae paulo motum aut fricatum coruscasse; quod fortasse factum est ob alumen aut sales quibus gremiale tinctum erat paulo crassius haerentia et incrustata, et ex fricatione fracta. Atque certissimum est saccharum omne, siue conditum (ut uocant) siue simplex, modo sit durius, in tenebris fractum aut cultello scalptum coruscare. Similiter aqua marina et salsa noctu interdum inuenitur, remis fortiter percussa, coruscare. Atque etiam in tempestatibus spuma maris fortiter agitata noctu coruscat; quam coruscationem Hispani pulmonem marinum uocant. De illa flamma autem quam antiqui nautae uocabant Castorem et Pollucem, et moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat non satis quaesitum est. Ad 7am 12a. 12. Omne ignitum ita ut uertatur in ruborem igneum etiam sine flamma perpetuo calidum est, neque huic affirmatiuae subiungitur negatiua; sed quod in proximo est uidetur esse lignum putre, quod splendet noctu neque tamen deprehenditur calidum; et squamae piscium putrescentes, quae etiam splendent noctu, nec inueniuntur ad tactum calidae; neque etiam corpus cicindelae aut muscae (quam uocant luciolam) calidum ad tactum deprehenditur. Ad 8am 13a. 13. De balneis calidis, in quo situ et natura soli emanare soleant, non satis quaesitum est; itaque non subiungitur negatiua. Ad 9am 14a 14. Liquidis feruentibus subiungitur negatiua ipsius liquidi in natura sua. Nullum enim inuenitur liquidum tangibile quod sit in natura sua et maneat constanter calidum, sed superinducitur ad tempus tantum calor, ut natura ascititia: adeo ut quae potestate et operatione sunt maxime calida, ut spiritus uini, olea aromatum chymica, etiam olea uitrioli et sulphuris, et similia, quae paulo post adurunt, ad primum tactum sint frigida. Aqua autem balneorum naturalium excepta in uas aliquod et separata a fontibus suis deferuescit perinde ac aqua igne calefacta. At uerum est corpora oleosa ad tactum paulo minus esse frigida quam aquea; ut oleum minus quam aqua, sericum minus quam linteum. Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum de Frigido. Ad 10am 15a. 15. Similiter uapori feruido subiungitur negatiua naturae ipsius uaporis, qualis apud nos inuenitur. Etenim exhalationes ex oleosis, licet facile inflammabiles, tamen non inueniuntur calidae, nisi a corpore calido recenter exhalauerint. Ad 10am 16a. 16. Similiter aeri ipsi feruenti subiungitur negatiua naturae aeris ipsius. Neque enim inuenitur apud nos aer calidus; nisi fuerit aut conclusus, aut attritus, aut manifeste calefactus a sole, igne, aut aliquo alio corpore calido. Ad 11am 17a. 17. Subiungitur negatiua tempestatum frigidarum magis quam pro ratione temporis anni, quae eueniunt apud nos flante Euro et Borea; quemadmodum et contrariae tempestates eueniunt flante Austro et Zephyro. Etaim inclinatio ad pluuiam (praesertim temporibus hyemalibus) comitatur tempestatem tepidam; at gelu contra frigidam. Ad 12am 18a. 18. Subiungitur negatiua aeris conclusi in cauernis tempore aestiuo. At de aere concluso omnino diligentius inquirendum. Primo enim non absque causa in dubitationem uenit, qualis sit natura aeris quatenus ad calidum et frigidum in natura sua propria. Recipit enim aer calidum manifesto ex impressione coelestium; frigidum autem fortasse ab expiratione terrae; et rursus in media (quam uocant) regione aeris a uaporibus frigidis et niuibus: ut nullum iudicium fieri possit de aeris natura per aerem qui foras est et sub dio, sed uerius foret iudicium per aerem conclusum. Atqui opus est etiam ut aer concludatur in tali uasi et materia quae nec ipsa imbuat aerem calido uel frigido ex ui propria, nec facile admittat uim aeris extranei. Fiat itaque experimentum per ollam figularem multiplici corio obductam ad muniendam ipsam ab aere extraneo, facta mora per tres aut quatuor dies in uase bene occluso; deprehensio autem fit post apertionem uasis uel per manum uel per uitrum graduum ordine applicatum. Ad 13am 19a. 19. Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana et pellibus et plumis et huiusmodi fiat ex quodam exili calore inhaerente, quatenus excernuntur ab animalibus; aut etiam ob pinguedinem quandam et oleositatem, quae sit naturae congruae cum tepore; uel plane ob conclusionem et fractionem aeris, ut in articulo praecedente dictum est. Videtur enim omnis aer abscissus a continuitate aeris forinseci habere nonnihil teporis. Itaque fiat experimentum in fibrosis quae fiunt ex lino; non ex lana aut plumis aut serico, quae excernuntur ab animatis. Notandum est etiam, omnes pulueres (ubi manifesto includitur aer) minus esse frigidos quam corpora integra ipsorum; quemadmodum etiam existimamus omnem spumam (utpote quae aerem contineat) minus esse frigidam quam liquorem ipsum. Ad 14am 20a. 20. Huic non subiungitur negatiua. Nihil enim reperitur apud nos siue tangibile siue spiritale, quod admotum igni non excipiat calorem. In eo tamen differunt, quod alia excipiant calorem citius, ut aer, oleum, et aqua; alia tardius, ut lapis et metalla. Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum. Ad 15am 21a. 21. Huic Instantiae non subiungitur negatiua alia, quam ut bene notetur non excitari scintillas ex silice et chalybe aut alia aliqua substantia dura nisi ubi excutiuntur minutiae aliquae ex ipsa substantia lapidis uel metalli, neque aerem attritum unquam per se generare scintillas, ut uulgo putant; quin et ipsae illae scintillae ex pondere corporis igniti magis uergunt deorsum quam sursum, et in extinctione redeunt in quandam fuliginem corpoream. Ad 16am 22a. 22. Existimamus huic instantiae non subiungi negatiuam. Nullum enim inuenitur apud nos corpus tangibile, quod non ex attritione manifesto calescat; adeo ut ueteres somniarent non inesse coelestibus aliam uiam aut uirtutem calefaciendi nisi ex attritione aeris per rotationem rapidam et incitatam. Verum in hoc genere ulterius inquirendum est, utrum corpora quae emittuntur ex machinis (qualia sunt pilae ex tormentis) non ex ipsa percussione contrahant aliquem gradum caloris; adeo ut postquam deciderint inueniantur nonnihil calida. At aer motus magis infrigidat quam calefacit; ut in uentis et follibus et flatu oris contracti. Verum huiusmodi motus non est tam rapidus ut excitet calorem, et fit secundum totum, non per particulas; ut mirum non sit, si non generet calorem. Ad 17am 23a. 23. Circa hanc instantiam facienda est inquisitio diligentior. Videntur enim herbae et uegetabilia uiridia et humida aliquid habere in se occulti caloris. Ille uero calor tam tenuis est ut in singulis non percipiatur ad tactum; uerum postquam illa adunata sint et conclusa, ut spiritus ipsorum non expiret in aerem sed se inuicem foueat, tum uero oritur calor manifestus, et nonnunquam flamma in materia congrua. Ad 18am 24a. 24. Etiam circa hanc instantiam diligentior facienda est inquisitio. Videtur enim calx uiua aqua aspersa concipere calorem uel propter unionem caloris qui antea distrahebatur (ut ante dictum est de herbis conclusis), uel ob irritationem ex exasperationem spiritus ignei ab aqua, ut fiat quidam conflictus et antiperistasis. Utra uero res sit in causa facilius apparebit, si loco aquae immittatur oleum; oleum enim aeque ac aqua ualebit ad unionem spiritus inclusi, sed non ad irritationem. Etiam faciendum est experimentum latius tam in cineribus et calcibus diuersorum corporum, quam per immissionem diuersorum liquorum. Ad 19am 25a. 25. Huic instantiae subiungitur negatiua aliorum metallorum, quae sunt magis mollia et fluxa. Etenim bracteolae auri, solutae in liquorem per aquam regis, nullum dant calorem ad tactum in dissolutione; neque similiter plumbum in aqua forti; neque etiam argentum uiuum (ut memini); sed argentum ipsum parum excitat caloris, atque etiam cuprum (ut memini), sed magis manifesto stannum, atque omnium maxime ferrum et chalybs, quae non solum fortem excitant calorem in dissolutione, sed etiam uiolentam ebullitionem. Itaque uidetur calor fieri per conflictum, cum aquae fortes penetrant et fodiunt et diuellunt partes corporis, et corpora ipsa resistunt. Ubi uero corpora facilius cedunt, uix excitatur calor. Ad 20am 26a. 26. Calori animalium nulla subiungitur negatiua, nisi insectorum (ut dictum est) ob paruitatem corporis. Etenim in piscibus collatis ad animalia terrestria magis notatur gradus caloris quam priuatio. In uegetabilibus autem et plantis nullus percipitur gradus caloris ad tactum, neque in lachrymis ipsorum, neque in medullis recenter apertis. At in animalibus magna reperitur diuersitas caloris, tum in partibus ipsorum (alius est enim calor circa cor, alius in cerebro, alius circa externa), tum in accidentibus eorum, ut in exercitatione uehementi et febribus. Ad 21am 27a. 27. Huic instantiae uix subiungitur negatiua. Quinetiam excrementa animalium non recentia manifeste habent calorem potentialem, ut cernitur in impinguatione soli. Ad 22am et 23am 28a. 28. Liquores (siue aquae uocentur siue olea) qui habent magnam et intensam acrimoniam exequuntur opera caloris in diuulsione corporum, atque adustione post aliquam moram; sed tamen ad ipsum tactum manus non sunt calidi ab initio. Operantur autem secundum analogiam et poros corporis cui adiunguntur. Aqua enim regis aurum soluit, argentum minime; at contra aqua fortis argentum soluit, aurum minime; neutrum autem soluit uitrum. Et sic de caeteris. Ad 24am 29a. 29. Fiat experimentum spiritus uini in lignis, ac etiam in butyro aut cera aut pice; si forte per calorem suum ea aliquatenus liquefaciat. Etenim instantia 24a ostendit potestatem eius imitatiuam caloris in incrustationibus. Itaque fiat similiter experimentum in liquefactionibus. Fiat etiam experimentum per uitrum graduum siue calendare quod concauum sit in summitate sua per exterius; et immittatur in illud concauum exterius spiritus uini bene rectificatus, cum operculo, ut melius contineat calorem suum; et notetur utrum per calorem suum faciat aquam descendere. Ad 25am 30a. 30. Aromata, et herbae acres ad palatum, multo magis sumptae interius, percipiuntur calida. Videndum itaque in quibus aliis materiis exequantur opera caloris. Atque referunt nautae, cum cumuli et massae aromatum diu conclusae subito aperiuntur, periculum instare illis, qui eas primo agitant et extrahunt, a febribus et inflammationibus spiritus. Similiter fieri poterit experimentum, utrum pulueres huiusmodi aromatum aut herbarum non arefaciant laridum et carnem suspensam super ipsos, ueluti fumus ignis. Ad 26am 31a. 31. Acrimonia siue penetratio inest tam frigidis, qualia sunt acetum et oleum uitrioli, quam calidis, qualia sunt oleum origani et similia. Itaque similiter et in animatis cient dolorem et in non animatis diuellunt partes et consumunt. Neque huic instantiae subiungitur negatiua. Atque in animatis nullus reperitur dolor, nisi cum quodam sensu caloris. Ad 27am 32a. 32. Communes sunt complures actiones et calidi et frigidi, licet diuersa admodum ratione. Nam et niues puerorum manus uidentur paulo post urere; et frigora tuentur carnes a putrefactione, non minus quam ignis; et calores contrahunt corpora in minus, quod faciunt et frigida. Verum haec et similia opportunius est referre ad Inquisitionem de Frigido. [2,13,0] XIII. Tertio facienda est comparentia ad intellectum instantiarum in quibus natura, de qua fit inquisitio, inest secundum magis et minus; siue facta comparatione incrementi et decrementi in eodem subiecto, siue facta comparatione ad inuicem in subiectis diuersis. Cum enim forma rei sit ipsissima res; neque differat res a forma, aliter quam differunt apparens et existens, aut exterius et interius, aut in ordine ad hominem et in ordine ad uniuersum; omnino sequitur ut non recipiatur aliqua natura pro uera forma, nisi perpetuo decrescat quando natura ipsa decrescit, et similiter perpetuo augeatur quando natura ipsa augetur. Hanc itaque tabulam Tabulam Graduum siue Tabulam Comparatiuae appellare consueuimus. Tabula Graduum siue Comparatiuae in Calido. Primo itaque dicemus de iis quae nullum prorsus gradum caloris habent ad tactum, sed uidentur habere potentialem tantum quendam calorem, siue dispositionem et praeparationem ad calidum. Postea demum descendemus ad ea quae sunt actu siue ad tactum calida, eorumque fortitudines et gradus. [2,13,1] 1. In corporibus solidis et tangibilibus non inuenitur aliquid quod in natura sua calidum sit originaliter. Non enim lapis aliquis, non metallum, non suphur, non fossile aliquod, non lignum, non aqua, non cadauer animalis, inueniuntur calida. Aquae autem calidae in balneis uidentur calefieri per accidens, siue per flammam aut ignem subterraneum, qualis ex Aetna et montibus aliis compluribus euomitur, siue ex conflictu corporum, quemadmodum calor fit in ferri et stanni dissolutionibus. Itaque gradus caloris in inanimatis, quatenus ad tactum humanum, nullus est; ueruntamen illa gradu frigoris differunt; non enim aeque frigidum est lignum ac metallum. Sed hoc pertinet ad Tabulam Graduum in Frigido. 2. Attamen quoad potentiales calores et praeparationes ad flammam, complura inueniuntur inanimata admodum disposita, ut sulphur, naphtha, petrelaeum. 3. Quae antea incaluerunt, ut fimus equinus ex animali, aut calx, aut fortasse cinis aut fuligo ex igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris retinent. Itaque fiunt quaedam distillationes et separationes corporum per sepulturam in fimo equino; atque excitatur calor in calce per aspersionem aquae; ut iam dictum est. 4. Inter uegetabilia non inuenitur aliqua planta siue pars plantae (ueluti lachryma aut medulla) quae sit ad tactum humanum calida. Sed tamen (ut superius dictum est) herbae uirides conclusae calescunt; atque ad interiorem tactum, ueluti ad palatum aut ad stomachum aut etiam ad exteriores partes, post aliquam moram (ut in emplastris et unguentis) alia uegetabilia inueniuntur calida, alia frigida. 5. Non inuenitur in partibus animalium, postquam fuerint mortuae aut separatae, aliquid calidum ad tactum humanum. Nam neque fimus equinus ipse, nisi fuerit conclusus et sepultus, calorem retinet. Sed tamen omnis fimus habere uidetur calorem potentialem, ut in agrorum impinguatione. Et similiter, cadauera animalium huiusmodi habent latentem et potentialem calorem; adeo ut in coemeteriis, ubi quotidie fiunt sepulturae, terra calorem quendam occultum colligat, qui cadauer aliquod recenter impositum consumit longe citius quam terra pura. Atque apud orientales traditur inueniri textile quoddam tenue et molle, factum ex auium plumagine, quod ui innata butyrum soluat et liquefaciat in ipso leuiter inuolutum. 6. Quae impinguant agros, ut fimi omnis generis, creta, arena maris, sal, et similia, dispositionem nonnullam habent ad calidum. 7. Omnis putrefactio in se rudimenta quaedam exilis caloris habet, licet non hucusque ut ad tactum percipiatur. Nam nec ea ipsa quae putrefacta soluuntur in animalcula, ut caro, caseus, ad tactum percipiuntur calida; neque lignum putre, quod noctu splendet, deprehenditur ad tactum calidum. Calor autem in putridis quandoque se prodit per odores tetros et fortes. 8. Primus itaque caloris gradus, ex iis quae ad tactum humanum percipiuntur calida, uidetur esse calor animalium, qui bene magnam habet graduum latitudinem. Nam infimus gradus (ut in insectis) uix ad tactum deprenditur; summus autem gradus uix attingit ad gradum caloris radiorum solis in regionibus et temporibus maxime feruentibus, neque ita acris est quin tolerari possit a manu. Et tamen referunt de Constantio, aliisque nonnullis qui constitutionis et habitus corporis admodum sicci fuerunt, quod acutissimis febribus correpti ita incaluerint ut manum admotam aliquantulum urere uisi sint. 9. Animalia, ex motu et exercitatione, ex uino et epulis, ex uenere, ex febribus ardentibus, et ex dolore, augentur calore. 10. Animalia, in accessibus febrium intermittentium, a principio frigore et horrore corripiuntur, sed paulo post maiorem in modum incalescunt; quod etiam faciunt a principio in causonibus et febribus pestilentialibus. [2,13,11] 11. Inquiratur ulterius de calore comparato in diuersis animalibus, ueluti piscibus, quadrupedibus, serpentibus, auibus; atque etiam secundum species ipsorum, ut in leone, miluio, homine; nam ex uulgari opinione, pisces per interiora minus calidi sunt, aues autem maxime calidae; praesertim columbae, accipitres, struthiones. 12. Inquiratur ulterius de calore comparato in eodem animali, secundum partes et membra eius diuersa. Nam lac, sanguis, sperma, oua, inueniuntur gradu modico tepida, et minus calida quam ipsa caro exterior in animali quando mouetur aut agitatur. Qualis uero gradus sit caloris in cerebro, stomacho, corde, et reliquis, similiter adhuc non est quaesitum. 13. Animalia omnia, per hyemem et tempestates frigidas, secundum exterius frigent; sed per interiora etiam magis esse calida existimantur. 14. Calor coelestium, etiam in regione calidissima atque temporibus anni et diei calidissimis, non eum gradum caloris obtinet, qui uel lignum aridissimum uel stramen uel etiam linteum ustum incendat aut adurat, nisi per specula comburentia roboretur; sed tamen e rebus humidis uaporem excitare potest. 15. Ex traditione astronomorum ponuntur stellae aliae magis, aliae minus calidae. Inter planetas enim post solem ponitur Mars calidissimus, deinde Iupiter, deinde Venus; ponuntur autem tanquam frigidi Luna et deinde omnium maxime Saturnus. Inter fixas autem ponitur calidissimus Sirius, deinde Cor Leonis, siue Regulus, deinde Canicula, etc. 16. Sol magis calefacit, quo magis uergit ad perpendiculum siue Zenith, quod etiam credendum est de aliis planetis, pro modulo suo caloris; exempli gratia, Iouem magis apud nos calefacere, cum positus sit sub Cancro aut Leone quam sub Capricorno aut Aquario. 17. Credendum est solem ipsum et planetas reliquos magis calefacere in perigaeis suis, propter propinquitatem ad terram, quam in apogaeis. Quod si eueniat ut in aliqua regione sol sit simul in perigaeo et propius ad perpendiculum, necesse est ut magis calefaciat quam in regione ubi sol sit similiter in perigaeo sed magis ad obliquum. Adeo ut comparatio exaltationis planetarum notari debeat, prout ex perpendiculo aut obliquitate participet, secundum regionum uarietatem. 18. Sol etiam, et similiter reliqui planetae calefacere magis existimantur cum sint in proximo ad stellas fixas maiores; ueluti cum sol ponitur in Leone, magis uicinus fit Cordi Leonis, Caudae Leonis, et Spicae Virginis, et Sirio, et Caniculae, quam cum ponitur in Cancro, ubi tamen magis sistitur ad perpendiculum. Atque credendum est partes coeli maiorem infundere calorem (licet ad tactum minime perceptibilem) quo magis ornatae sint stellis, praesertim maioribus. 19. Omnino calor coelestium augetur tribus modis; uidelicet ex perpendiculo, ex propinquitate siue perigaeo, et ex coniunctione siue consortio stellarum. 20. Magnum omnino inuenitur interuallum inter calorem animalium ac etiam radiorum coelestium (prout ad nos deferuntur), atque flammam, licet lenissimam, atque etiam ignita omnia, atque insuper liquores, aut aerem ipsum maiorem in modum ab igne calefactum. Etenim flamma spiritus uini, praesertim rara nec constipata, tamen potis est stramen aut linteum aut papyrum incendere; quod nunquam faciet calor animalis uel solis, absque speculis comburentibus. [2,13,21] 21. Flammae autem et ignitorum plurimi sunt gradus in fortitudine et debilitate caloris. Verum de his nulla est facta diligens inquisitio; ut necesse sit ista leuiter transmittere. Videtur autem ex flammis illa ex spiritu uini esse mollissima; nisi forte ignis fatuus, aut flammae seu coruscationes ex sudoribus animalium, sint molliores. Hanc sequi opinamur flammam ex uegetabilibus leuibus et porosis, ut stramine, scirpis, et foliis arefactis, a quibus non multum differre flammam ex pilis aut plumis. Hanc sequitur fortasse flamma ex lignis, praesertim iis quae non multum habent ex resina aut pice; ita tamen ut flamma ex lignis quae parua sunt mole (quae uulgo colligantur in fasciculos) lenior sit quam quae fit ex truncis arborum et radicibus. Id quod uulgo experiri licet in fornacibus quae ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis et ramis arborum non est admodum utilis. Hanc sequitur (ut arbitramur) flamma ex oleo et seuo et cera, et huiusmodi oleosis et pinguibus, quae sunt sine magna acrimonia. Fortissimus autem calor reperitur in pice et resina; atque adhuc magis in sulphure et caphura, et naphtha et petrelaeo et salibus (postquam materia cruda eruperit), et in horum compositionibus, ueluti puluere tormentario, igne Graeco (quem uulgo ignem ferum uocant), et diuersis eius generibus, quae tam obstinatum habent calorem ut ab aquis non facile exstinguantur. 22. Existimamus etiam flammam, quae resultat ex nonnullis metallis imperfectis, esse ualde robustam et acrem. Verum de istis omnibus inquiratur ulterius. 23. Videtur autem flamma fulminum potentiorum has omnes flammas superare; adeo ut ferrum ipsum perfectum aliquando colliquauerit in guttas, quod flammae illae alterae facere non possunt. 24. In ignitis autem diuersi sunt etiam gradus caloris, de quibus etiam non facta est diligens inquisitio. Calorem maxime debilem existimamus esse ex linteo usto, quali ad flammae excitationem uti solemus; et similiter ex ligno illo spongioso aut funiculis arefactis qui ad tormentorum accensionem adhibentur. Post hunc sequitur carbo ignitus ex lignis et anthracibus, atque etiam ex lateribus ignitis, et similibus. Ignitorum autem uehementissime calida existimamus esse metalla ignita, ut ferrum et cuprum et caetera. Verum de his etiam facienda est ulterior inquisitio. 25. Inueniuntur ex ignitis nonnulla longe calidiora quam nonnullae ex flammis. Multo enim calidius est et magis adurens ferrum ignitum quam flamma spiritus uini. 26. Inueniuntur etiam ex illis quae ignita non sunt sed tantum ab igne calefacta, sicut aquae feruentes et aer conclusus in reuerberatoriis, nonnulla quae superant calore multa ex flammis ipsis et ignitis. 27. Motus auget calorem; ut uidere est in follibus et flatu; adeo ut duriora ex metallis non soluantur aut liquefiant per ignem mortuum aut quietum, nisi flatu excitetur. 28. Fiat experimentum per specula comburentia, in quibus (ut memini) hoc fit; ut si speculum ponatur (exempli gratia) ad distantiam spithamae ab obiecto combustibili, non tantopere incendat aut adurat quam si positum fuerit speculum (exempli gratia) ad distantiam semi spithamae, et gradatim et lente trahatur ad distantiam spithamae. Conus tamen et unio radiorum eadem sunt, sed ipse motus auget operationem caloris. 29. Existimantur incendia illa, quae fiunt flante uento forti, maiores progressus facere aduersus uentum quam secundum uentum; quia scilicet flamma resilit motu perniciore, uento remittente, quam procedit, uento impellente. 30. Flamma non emicat aut generatur, nisi detur aliquid concaui in quo flamma mouere possit et ludere; praeterquam in flammis flatuosis pulueris tormentarii, et similibus, ubi compressio et incarceratio flammae auget eius furorem. [2,13,31] 31. Incus per malleum calefit admodum; adeo ut si incus fuerit laminae tenuioris, existimemus illam per fortes et continuos ictus mallei posse rubescere, ut ferum ignitum; sed de hoc fiat experimentum. 32. At in ignitis quae sunt porosa, ita ut detur spatium ad exercendum motum ignis, si cohibeatur huiusmodi motus per compressionem fortem, statim extinguitur ignis; ueluti cum linteum ustum aut filum ardens candelae aut lampadis aut etiam carbo aut pruna ardens comprimitur per pressorium aut pedis conculcationem aut huiusmodi, statim cessant operationes ignis. 33. Approximatio ad corpus calidum auget calorem, pro gradu approximationis; quod etiam fit in lumine: nam quo proprius collocatur obiectum ad lumen eo magis est uisibile. 34. Unio calorum diuersorum auget calorem, nisi facta sit commistio corporum. Nam focus magnus et focus paruus in eodem loco nonnihil inuicem augent calorem; at aqua tepida immissa in aquam feruentem refrigerat. 35. Mora corporis calidi auget calorem. Etenim calor perpetuo transiens et emanans commiscetur cum calore praeinexistente, adeo ut multiplicet calorem. Nam focus non aeque calefacit cubiculum per moram semihorae ac si idem focus duret per horam integram. At hoc non facit lumen; etenim lampas aut candela in aliquo loco posita non magis illuminat per moram diuturnam quam statim ab initio. 36. Irritatio per frigidum ambiens auget calorem; ut in focis uidere est per gelu acre. Quod existimamus fieri non tantum per conclusionem et contractionem caloris, quae est species unionis, sed per exasperationem; ueluti cum aer aut baculum uiolenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium. Itaque fiat diligens experimentum per baculum uel simile aliquid immissum in flammam, utrum ad latera flammae non uratur citius quam in medio flammae. 37. Gradus autem in susceptione caloris sunt complures. Atque primo omnium notandum est, quam paruus et exilis calor etiam ea corpora, quae caloris minime omnium sunt susceptiua, immutet tamen et nonnihil calefaciat. Nam ipse calor manus globulum plumbi aut alicuius metalli paulisper detentum nonnihil calefacit. Adeo facile et in omnibus transmittitur et excitatur calor, corpore nullo modo ad apparentiam immutato. 38. Facillime omnium corporum apud nos et excipit et remittit calorem aer; quod optime cernitur in uitris calendaribus. Eorum confectio est talis: accipiatur uitrum uentre concauo, collo tenui et oblongo; resupinetur et demittatur huiusmodi uitrum, ore deorsum uerso, uentre sursum, in aliud uasculum uitreum ubi sit aqua, tangendo fundum uasculi illius recipientis extremo ore uitri immissi, et incumbat paullulum uitri immissi collum ad os uitri recipientis, ita ut stare possit; quod ut commodius fiat, apponatur parum cerae ad os uitri recipientis; ita tamen ut non penitus obturetur os eius, ne ob defectum aeris succedentis impediatur motus de quo iam dicetur, qui est admodum facilis et delicatus. Oportet autem ut uitrum demissum, antequam inseratur in alterum, calefiat ad ignem a parte superiori, uentre scilicet. Postquam autem fuerit uitrum illud collocatum, ut diximus, recipiet et contrahet se aer (qui dilatatus erat per calefactionem), post moram sufficientem pro extinctione illius ascititii caloris, ad talem extensionem siue dimensionem qualis erit aeris ambientis aut communis tunc temporis quando immittitur uitrum, atque attrahet aquam in sursum ad huiusmodi mensuram. Debet autem appendi charta angusta et oblonga, et gradibus (quot libuerit) interstincta. Videbis autem, prout tempestas diei incalescit aut frigescit, aerem se contrahere in angustius per frigidum et extendere se in latius per calidum; id quod conspicietur per aquam ascendentem quando contrahitur aer, et descendentem siue depressum quando dilatatur aer. Sensus autem aeris, quatenus ad calidum et frigidum, tam subtilis est et exquisitus ut facultatem tactus humani multum superet; adeo ut solis radius aliquis, aut calor anhelitus, multo magis calor manus, super uitri summitatem positus, statim deprimat aquam manifesto. Attamen existimamus spiritum animalium magis adhuc exquisitum sensum habere calidi et frigidi, nisi quod a mole corporea impediatur et hebetetur. 39. Post aerem, existimamus corpora esse maxime sensitiua caloris ea quae a frigore recenter immutata sint et compressa, qualia sunt nix et glacies; ea enim leni aliquo tepore solui incipiunt et colliquari. Post illa sequitur fortasse argentum uiuum. Post illud sequuntur corpora pinguia, ut oleum butyrum, et similia; deinde lignum; deinde aqua; postremo lapides et metalla, quae non facile calefiunt, praesertim interius. Illa tamen calorem semel susceptum diutissime retinent; ita ut later aut lapis aut ferrum ignitum in peluim aquae frigidae immissum et demersum, per quartam partem horae (plus minus) retineat calorem, ita ut tangi non possit. 40. Quo minor est corporis moles, eo citius per corpus calidum approximatum incalescit; id quod demonstrat omnem calorem apud nos esse corpori tangibili quodammodo aduersum. 41. Calidum, quatenus ad sensum et tactum humanum, res uaria est et respectiua: adeo ut aqua tepida, si manus frigore occupetur, sentiatur esse calida; sin manus incaluerit, frigida. [2,14] XIV. Quam inopes simus historiae quiuis facile aduertet, cum in tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adiecta dubiae fidei et auctoritatis nota), saepenumero etiam hisce uerbis, fiat experimentum, uel inquiratur ulterius, uti cogamur. [2,15] XV. Atque opus et officium harum trium tabularum Comparentiam instantiarum ad intellectum uocare consueuimus. Facta autem comparentia, in opere ponenda est ipsa inductio. Inuenienda est enim, super comparentiam omnium et singularum instantiarum, natura talis, quae cum natura data perpetuo adsit, absit, atque crescat, et decrescat; sitque (ut superius dictum est) limitatio naturae magis communis. Hoc si mens iam ab initio facere tentet affirmatiue (quod sibi permissa semper facere solet), occurrent phantasmata et opinabilia et notionalia male terminata et axiomata quotidie emendanda; nisi libeat (scholarum more) pugnare pro falsis. Ea tamen proculdubio erunt meliora aut prauiora pro facultate et robore intellectus qui operatur. At omnino Deo (formarum inditori et opifici) aut fortasse angelis et intelligentiis competit formas per affirmationem immediate nosse, atque ab initio contemplationis. Sed certe supra hominem est; cui tantum conceditur, procedere primo per negatiuas, et postremo loco desinere in affirmatiuas, post omnimodam exclusionem. [2,16] XVI. Itaque naturae facienda est prorsus solutio et separatio; non per ignem certe, sed per mentem, tanquam ignem diuinum. Est itaque inductionis uerae opus primum (quatenus ad inueniendas formas) reiectio siue exclusiua naturarum singularum, quae non inueniuntur in aliqua instantia, ubi natura data adest; aut inueniuntur in aliqua instantia, ubi natura data abest; aut inueniuntur in aliqua instantia crescere, cum natura data decrescat; aut decrescere, cum natura data crescat. Tum uero post reiectionem et exclusiuam debitis modis factam, secundo loco (tanquam in fundo) manebit (abeuntibus in fumum opinionibus uolatilibus) forma affirmatiua, solida, et uera, et bene terminata. Atque hoc breue dictu est, sed per multas ambages ad hoc peruenitur. Nos autem nihil fortasse ex iis, quae ad hoc faciunt, praetermittemus. [2,17] XVII. Cauendum autem est, et monendum quasi perpetuo, ne, cum tantae partes formis uideantur a nobis tribui, trahantur ea, quae dicimus, ad formas eas, quibus hominum contemplationes et cogitationes hactenus assueuerunt. Primo enim, de formis copulatis, quae sunt (ut diximus) naturarum simplicium coniugia ex cursu communi uniuersi, ut leonis, aquilae, rosae, auri, et huiusmodi, impraesentiarum non loquimur. Tempus enim erit de iis tractandi, cum uentum fuerit ad latentes processus, et latentes schematismos, eorumque inuentionem, prout reperiuntur in substantiis (quas uocant) seu naturis concretis. Rursus uero, non intelligantur ea quae dicimus (etiam quatenus ad naturas simplices) de formis et ideis abstractis, aut in materia non determinatis, aut male determinatis. Nos enim, quum de formis loquimur, nil aliud intelligimus quam leges illas et determinationes actus puri, quae naturam aliquam simplicem ordinant et constituunt, ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia et subiecto susceptibili. Itaque eadem res est forma calidi aut forma luminis, et lex calidi siue lex luminis; neque uero a rebus ipsis et parte operatiua unquam nos abstrahimus aut recedimus. Quare cum dicimus (exempli gratia) in inquisitione formae caloris, Reiice tenuitatem, aut Tenuitas non est ex forma caloris; idem est ac si dicamus, Potest homo superinducere calorem in corpus densum, aut contra, Potest homo auferre aut arcere calorem a corpore tenui. Quod si cuiquam uideantur etiam formae nostrae habere nonnihil abstracti, quod misceant et coniungant heterogenea (uidentur enim ualde esse heterogenea calor coelestium, et ignis; rubor fixus in rosa aut similibus, et apparens in iride aut radiis opalii aut adamantis; mors ex summersione, ex crematione, ex punctura gladii, ex apoplexia, ex atrophia; et tamen conueniunt ista in natura calidi, ruboris, mortis), is se habere intellectum norit consuetudine et integralitate rerum et opinionibus captum et detentum. Certissimum enim est ista, utcunque heterogenea et aliena, coire in formam siue legem eam, quae ordinat calorem, aut ruborem, aut mortem; nec emancipari posse potentiam humanam et liberari a naturae cursu communi, et expandi et exaltari ad efficientia noua et modos operandi nouos, nisi per reuelationem et inuentionem huiusmodi formarum; et tamen post istam unionem naturae, quae est res maxime principalis, de naturae diuisionibus et uenis, tam ordinariis quam interioribus et uerioribus, suo loco postea dicetur. [2,18] XVIII. Iam uero proponendum est exemplum exclusionis siue reiectionis naturarum, quae per tabulas comparentiae reperiuntur non esse ex forma calidi; illud interim monendo, non solum sufficere singulas tabulas ad reiectionem alicuius naturae, sed etiam unamquamque ex instantiis singularibus in illis contentis. Manifestum enim est ex iis, quae dicta sunt, omnem instantiam contradictoriam destruere opinabile de forma. Sed nihilominus quandoque perspicuitatis causa, et ut usus tabularum clarius demonstretur, exclusiuam duplicamus aut repetimus. Exemplum exclusiuae, siue reiectionis naturarum a forma calidi. 1. Per radios solis, reiice naturam elementarem. 2. Per ignem communem, et maxime per ignes subterraneos (qui remotissimi sunt, et plurimum intercluduntur a radiis coelestibus), reiice naturam coelestem. 3. Per calefactionem omnigenum corporum (hoc est, mineralium, uegetabilium, partium exteriorum animalium, aquae, olei, aeris, et reliquorum) ex approximatione sola ad ignem aut aliud corpus calidum, reiice omnem uarietatem siue subtiliorem texturam corporum. 4. Per ferrum et metalla ignita, quae calefaciunt alia corpora, nec tamen omnino pondere aut substantia minuuntur, reiice inditionem siue mixturam substantiae alterius calidi. 5. Per aquam feruentem atque aerem, atque etiam per metalla et alia solida calefacta, sed non usque ad ignitionem siue ruborem, reiice lucem et lumen. 6. Per radios lunae et aliarum stellarum (excepto sole), reiice etiam lucem et lumen. 7. Per comparatiuam ferri igniti et flammae spiritus uini (ex quibus ferrum ignitum plus habet calidi et minus lucidi, flamma autem spiritus uini plus lucidi et minus calidi), reiice etiam lucem et lumen. 8. Per aurum et alia metalla ignita, quae densissimi sunt corporis secundum totum, reiice tenuitatem. 9. Per aerem, qui inuenitur ut plurimum frigidus, et tamen manet tenuis, reiice etiam tenuitatem. 10. Per ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem uisibilem, reiice motum localem aut expansiuum secundum totum. 11. Per dilatationem aeris in uitris calendariis et similibus, qui mouetur localiter et expansiue manifesto, neque tamen colligit manifestum augmentum caloris, reiice etiam motum localem aut expansiuum secundum totum. 12. Per facilem tepefactionem omnium corporum, absque aliqua destructione aut alteratione notabili, reiice naturam destructiuam aut inditionem uiolentam alicuius naturae nouae. 13. Per consensum et conformitatem operum similium quae eduntur a calore et a frigore, reiice motum tam expansiuum quam contractiuum secundum totum. 14. Per accensionem caloris ex attritione corporum, reiice naturam principialem. Naturam principialem uocamus eam, quae positiua reperitur in natura, nec causatur a natura praecedente. Sunt et aliae naturae: neque enim tabulas conficimus perfectas, sed exempla tantum. Omnes et singulae naturae praedictae non sunt ex forma calidi. Atque ab omnibus naturis praedictis liberatur homo in operatione super calidum. [2,19] XIX. Atque in exclusiua iacta sunt fundamenta inductionis uerae, quae tamen non perficitur donec sistatur in affirmatiua. Neque uero ipsa exclusiua ullo modo perfecta est, neque adeo esse potest sub initiis. Est enim exclusiua (ut plane liquet) reiectio naturarum simplicium. Quod si non habeamus adhuc bonas et ueras notiones naturarum simplicium, quomodo rectificari potest exclusiua? At nonnullae ex supradictis (ueluti notio naturae elementaris, notio naturae coelestis, notio tenuitatis) sunt notiones uagae, nec bene terminatae. Itaque nos, qui nec ignari sumus nec obliti quantum opus aggrediamur (uiz. ut faciamus intellectum humanum rebus et naturae parem), nullo modo acquiescimus in his, quae adhuc praecepimus: sed et rem in ulterius prouehimus, et fortiora auxilia in usum intellectus machinamur et ministramus; quae nunc subiungemus. Et certe in interpretatione naturae animus omnino taliter est praeparandus et formandus, ut et sustineat se in gradibus debitis certitudinis, et tamen cogitet (praesertim sub initiis) ea quae adsunt multum pendere ex iis quae supersunt. [2,20] XX. Attamen quia citius emergit ueritas ex errore quam ex confusione, utile putamus, ut fiat permissio intellectui, post tres tabulas comparentiae primae (quales posuimus) factas et pensitatas, accingendi se et tentandi opus interpretationis naturae in affirmatiua; tam ex instantiis tabularum, quam ex iis quae alias occurrent. Quod genus tentamenti, permissionem intellectus, siue interpretationem inchoatam, siue uindemiationem primam appellare consueuimus. Vindemiatio prima de forma calidi. Animaduertendum autem est, formam rei inesse (ut ex iis quae dicta sunt plane liquet) instantiis uniuersis et singulis, in quibus res ipsa inest; aliter enim forma non esset: itaque nulla plane dari potest instantia contradictoria. Attamen longe magis conspicua inuenitur forma et euidens in aliquibus instantiis, quam in aliis; in iis uidelicet, ubi minus cohibita est natura formae et impedita et redacta in ordinem per naturas alias. Huiusmodi autem instantias, elucescentias uel instantias ostensiuas appellare consueuimus. Pergendum itaque est ad uindemiationem ipsam primam de forma calidi. Per uniuersas et singulas instantias, natura cuius limitatio est calor uidetur esse motus. Hoc autem maxime ostenditur in flamma, quae perpetuo mouetur; et in liquoribus feruentibus aut bullientibus, qui etiam perpetuo mouentur. Atque ostenditur etiam in incitatione siue incremento caloris facto per motum; ut in follibus, et uentis; de quo uide Instant. 29. Tab. 3. Atque similiter in aliis modis motus, de quibus uide Instant. 28. et 31. Tab. 3. Rursus ostenditur in extinctione ignis et caloris per omnem fortem compressionem, quae fraenat et cessare facit motum; de qua uide Instant. 30. et 32. Tab. 3. Ostenditur etiam in hoc, quod omne corpus destruitur aut saltem insigniter alteratur ab omni igne et calore forti ac uehementi; unde liquido constat, fieri a calore tumultum et perturbationem et motum acrem in partibus internis corporis, qui sensim uergit ad dissolutionem. Intelligatur hoc quod diximus de motu (nempe, ut sit instar generis ad calorem), non quod calor generet motum, aut quod motus generet calorem (licet et haec in aliquibus uera sint), sed quod ipsissimus calor, siue quid ipsum caloris, sit motus et nihil aliud; limitatus tamen per differentias quas mox subiungemus, postquam nonnullas cautiones adiecerimus ad euitandum aequiuocum. Calidum ad sensum res respectiua est, et in ordine ad hominem non ad uniuersum; et ponitur recte ut effectus caloris tantum in spiritum animalem. Quin etiam in seipso res uaria est, cum idem corpus (prout sensus praedisponitur) inducat perceptionem tam calidi quam frigidi; ut patet per Instant. 41. Tab. 3. Neque uero communicatio caloris, siue natura eius transitiua per quam corpus admotum corpori calido incalescit, confundi debet cum forma calidi. Aliud enim est calidum, aliud calefactiuum. Nam per motum attritionis inducitur calor absque aliquo calido praecedente, unde excluditur calefactiuum a forma calidi. Atque etiam ubi calidum efficitur per approximationem calidi, hoc ipsum non fit ex forma calidi, sed omnino pendet a natura altiore et magis communi; uiz. ex natura assimilationis siue multiplicationis sui; de qua facienda est separatim inquisitio. At notio ignis plebeia est, et nihil ualet: composita enim est ex concursu qui fit calidi et lucidi in aliquo corpore; ut in flamma communi, et corporibus accensis usque ad ruborem. Remoto itaque omni aequiuoco, ueniendum iam tandem est ad differentias ueras, quae limitant motum et constituunt eum in formam calidi. Prima igitur differentia ea est, quod calor sit motus expansiuus, per quem corpus nititur ad dilatationem sui, et recipiendi se in maiorem sphaeram siue dimensionem quam prius occupauerat. Haec autem differentia maxime ostenditur in flamma; ubi fumus siue halitus pinguis manifesto dilatatur et aperit se in flammam. Ostenditur etiam in omni liquore feruente, qui manifesto intumescit, insurgit, et emittit bullas; atque urget processum expandendi se, donec uertatur in corpus longe magis extensum et dilatatum quam sit ipse liquor; uiz. in uaporem aut fumum aut aerem. Ostenditur etiam in omni ligno et combustibili; ubi fit aliquando exudatio, at semper euaporatio. Ostenditur etiam in colliquatione metallorum, quae (cum sint corporis compactissimi) non facile intumescunt et se dilatant; sed tamen spiritus eorum, postquam fuerit in se dilatatus, et maiorem adeo dilatationem concupierit, trudit plane et agit partes crassiores in liquidum. Quod si etiam calor fortius intendatur, soluit et uertit multum ex iis in uolatile. Ostenditur etiam in ferro aut lapidibus; quae licet non liquefiant aut fundantur, tamen emolliuntur. Quod etiam fit in baculis ligni; quae calefacta paululum in cineribus calidis fiunt flexibilia. Optime autem cernitur iste motus in aere, qui per exiguum calorem se dilatat continuo et manifesto; ut per Instant. 38. Tab. 3. Ostenditur etiam in natura contraria frigidi. Frigus enim omne corpus contrahit et cogit in angustius; adeo ut per intensa frigora claui excidant ex parietibus, aera dissiliant, uitrum etiam calefactum et subito positum in frigido dissiliat et frangatur. Similiter aer per leuem infrigidationem recipit se in angustius; ut per Instant. 38. Tab. 3. Verum de his fusius dicetur in inquisitione de Frigido. Neque mirum est si calidum et frigidum edant complures actiones communes (de quo uide Instant. 32. Tab. 2), cum inueniantur duae ex sequentibus differentiis (de quibus mox dicemus) quae competunt utrique naturae; licet in hac differentia (de qua nunc loquimur) actiones sint ex diametro oppositae. Calidum enim dat motum expansiuum et dilatantem, Frigidum autem dat motum contractiuum et coeuntem. Secunda differentia est modificatio prioris; haec uidelicet, quod calor sit motus expansiuus siue uersus circumferentiam; hac lege tamen, ut una feratur corpus sursum. Dubium enim non est quin sint motus complures mixti. Exempli gratia; sagitta aut spiculum simul et progrediendo rotat, et rotando progreditur. Similiter et motus caloris simul est et expansiuus et latio in sursum. Haec uero differentia ostenditur in forcipe, aut bacillo ferreo immisso in ignem: quia si immittatur perpendiculariter tenendo manum superius, cito manum adurit; sin ex latere aut inferius, omnino tardius. Conspicua etiam est in distillationibus per descensorium; quibus utuntur homines ad flores delicatiores, quorum odores facile euanescunt. Nam hoc reperit industria, ut collocent ignem non subter sed supra, ut adurat minus. Neque enim flamma tantum uergit sursum, sed etiam omne calidum. Fiat autem experimentum huius rei in contraria natura frigidi: uiz. utrum frigus non contrahat corpus descendendo deorsum, quemadmodum calidum dilatat corpus ascendendo sursum. Itaque adhibeantur duo bacilla ferrea, uel duo tubi uitrei, quoad caetera pares, et calefiant nonnihil; et ponatur spongia cum aqua frigida, uel nix, subter unam, et similiter super alteram. Existimamus enim celeriorem fore refrigerationem ad extremitates in eo bacillo ubi nix ponitur supra quam in eo ubi nix ponitur subter: contra ac fit in calido. Tertia differentia ea est; ut calor sit motus, non expansiuus uniformiter secundum totum, sed expansiuus per particulas minores corporis; et simul cohibitus et repulsus et reuerberatus, adeo ut induat motum alternatiuum et perpetuo trepidantem et tentantem et nitentem et ex repercussione irritatum; unde furor ille ignis et caloris ortum habet. Ista uero differentia ostenditur maxime in flamma et liquoribus bullientibus; quae perpetuo trepidant, et in paruis portionibus tument, et rursus subsidunt. Ostenditur etiam in iis corporibus, quae sunt tam durae compagis ut calefacta ut ignita non intumescant aut dilatentur mole; ut ferrum ignitum, in quo calor est acerrimus. Ostenditur etiam in hoc, quod per frigidissimas tempestates focus ardeat acerrime. Ostenditur etiam in hoc, quod cum extenditur aer in uitro calendari absque impedimento aut repulsione, uniformiter scilicet et aequaliter, non percipiatur calor. Etiam in uentis conclusis, licet erumpant ui maxima, tamen non percipitur calor insignis; quia scilicet motus fit secundum totum, absque motu alternante in particulis. Atque ad hoc fiat experimentum, utrum flamma non urat acrius uersus latera quam in medio flammae. Ostenditur etiam in hoc, quod omnis ustio transigatur per minutos poros corporis quod uritur; adeo ut ustio subruat et penetret et fodicet et stimulet, perinde ac si essent infinitae cuspides acus. Itaque ex hoc illud etiam fit, quod omnes aquae fortes (si proportionatae sint ad corpus in quod agunt) edant opera ignis, ex natura sua corrodente et pungente. Atque ista differentia (de qua nunc dicimus) communis est cum natura frigidi; in quo cohibetur motus contractiuus per renitentiam expandendi; quemadmodum in calido cohibetur motus expansiuus per renitentiam contrahendi. Itaque siue partes corporis penetrent uersus interius siue penetrent uersus exterius, similis est ratio; licet impar admodum sit fortitudo; quia non habemus hic apud nos in superficie terrae aliquid quod sit impense frigidum. Vide Instant. 27. Tab. 9. Quarta differentia est modificatio prioris: haec scilicet, quod motus ille stimulationis aut penetrationis debeat esse nonnihil rapidus et minime lentus; atque fiat etiam per particulas, licet minutas; tamen non ad extremam subtilitatem, sed quasi maiusculas. Ostenditur haec differentia in comparatione operum quae edit ignis cum iis quae edit tempus siue aetas. Aetas enim siue tempus arefacit, consumit, subruit, et incinerat, non minus quam ignis; uel potius longe subtilius: sed quia motus eiusmodi est lentus admodum et per particulas ualde exiles, non percipitur calor. Ostenditur etiam in comparatione dissolutionum ferri et auri. Aurum enim dissoluitur absque calore excitato; ferrum autem cum uehementi excitatione caloris, licet simili fere interuallo quoad tempus. Quia scilicet in auro, ingressus aquae separationis est clemens et subtiliter insinuans, et cessio partium auri facilis; at in ferro, ingressus est asper et cum conflictu, et partes ferri habent obstinationem maiorem. Ostenditur etiam aliquatenus in gangraenis nonnullis et mortificationibus carnium; quae non excitant magnum calorem aut dolorem, ob subtilitatem putrefactionis. Atque haec sit Prima Vindemiatio, siue Interpretatio inchoata de Forma Calidi, facta per Permissionem Intellectus. Ex Vindemiatione autem ista Prima, forma siue definitio uera caloris (eius qui est in ordine ad uniuersum, non relatiuus tantummodo ad sensum) talis est, breui uerborum complexu: Calor est motus expansiuus, cohibitus, et nitens per partes minores. Modificatur autem expansio: ut expandendo in ambitum, nonnihil tamen inclinet uersus superiora. Modificatur autem et nixus ille per partes; ut non sit omnino segnis, sed incitatus et cum impetu nonnullo. Quod uero ad Operatiuam attinet, eadem res est. Nam designatio est talis: Si in aliquo corpore naturali poteris excitare motum ad se dilatandum aut expandendum; eumque motum ita reprimere et in se uertere, ut dilatatio illa non procedat aequaliter, sed partim obtineat, partim retrudatur; proculdubio generabis calidum: non habita ratione, siue corpus illud sit elementare (ut loquuntur), siue imbutum a coelestibus; siue luminosum, siue opacum; siue tenue, siue densum; siue localiter expansum, siue intra claustra dimensionis primae contentum; siue uergens ad dissolutionem, siue manens in statu; siue animal, siue uegetabile, siue minerale, siue aqua, siue oleum, siue aer, aut aliqua alia substantia quaecunque susceptiua motus praedicti. Calidum autem ad sensum res eadem est; sed cum analogia, qualis competit sensui. Nunc uero ad ulteriora auxilia procedendum est. [2,21] XXI. Post Tabulas comparentiae primae et reiectionem siue exclusiuam, nec non uindemiationem primam factam secundum eas, pergendum est ad reliqua auxilia intellectus circa interpretationem naturae et inductionem ueram ac perfectam. In quibus proponendis, ubi opus erit tabulis, procedemus super calidum et frigidum; ubi autem opus erit tantum exemplis paucioribus, procedemus per alia omnia: ut nec confundatur inquisitio, et tamen doctrina uersetur minus in angusto. Dicemus itaque primo loco, de Praerogatiuis Instantiarum: secundo, de Adminiculis Inductionis: tertio, de Rectificatione Inductionis: quarto, de Variatione Inquisitionis pro Natura Subiecti: quinto, de Praerogatiuis Naturarum quatenus ad inquisitionem, siue de eo quod inquirendum est prius et posterius: sexto, de Terminis Inquisitionis, siue de synopsi omnium naturarum in uniuerso: septimo, de Deductione ad Praxin, siue de eo quod est in ordine ad Hominem: octauo, de Parasceuis ad Inquisitionem: postremo autem, de Scala Ascensoria et Descensoria Axiomatum. [2,22] XXII. Inter Praerogatiuas Instantiarum, primo proponemus Instantias Solitarias. Eae autem sunt solitariae, quae exhibent naturam de qua fit inquisitio in talibus subiectis, quae nil habent commune cum aliis subiectis, praeter illam ipsam naturam; aut rursus quae non exhibent naturam de qua fit inquisitio in talibus subiectis, quae sunt similia per omnia cum aliis subiectis, praeterquam in illa ipsa natura. Manifestum enim est quod huiusmodi instantiae tollant ambages, atque accelerent et roborent exclusiuam; adeo ut paucae ex illis sint instar multarum. Exempli gratia: si fiat inquisitio de natura Coloris, Instantiae Solitariae sunt prismata, gemmae chrystallinae, quae reddunt colores non solum in se sed exterius supra parietam, item rores, etc. Istae enim nil habent commune cum coloribus fixis in floribus, gemmis coloratis, metallis, lignis, etc., praeter ipsum colorem. Unde facile colligitur, quod color nil aliud sit quam modificatio imaginis lucis immissae et receptae: in priore genere, per gradus diuersos incidentiae; in posteriore, per texturas et schematismos uarios corporis. Istae autem Instantiae sunt Solitariae quatenus ad similitudinem. Rursus in eadem inquisitione, uenae distinctae albi et nigri in marmoribus, et uariegationes colorum in floribus eiusdem speciei, sunt Instantiae Solitariae. Album enim et nigrum marmoris, et maculae albi et purpurei in floribus garyophylli, conueniunt fere in omnibus praeter ipsum colorem. Unde facile colligitur, colorem non multum rei habere cum naturis alicuius corporis intrinsecis, sed tantum situm esse in positura partium crassiori et quasi mechanica. Istae autem Instantiae sunt Solitariae, quatenus ad discrepantiam. Utrunque autem genus Instantias Solitarias appellare consueuimus; aut Ferinas, sumpto uocabulo ab astronomis. [2,23] XXIII. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus secundo loco Instantias Migrantes. Eae sunt, in quibus natura inquisita migrat ad generationem, cum prius non existeret; aut contra migrat ad corruptionem, cum prius existeret. Itaque in utraque antistrophe, instantiae tales sunt semper geminae; uel potius una instantia in motu siue transitu, producta ad periodum aduersam. At huiusmodi instantiae non solum accelerant et roborant exclusiuam, sed etiam compellunt affirmatiuam siue formam ipsam in angustum. Necesse est enim ut forma rei sit quippiam, quod per huiusmodi migrationem indatur, aut contra per huiusmodi migrationem tollatur et destruatur. Atque licet omnis exclusio promoueat affirmatiuam, tamen hoc magis directe fit in subiecto eodem quam in diuersis. Forma autem (ut ex omnibus quae dicta sunt manifesto liquet) prodens se in uno ducit ad omnia. Quo autem simplicior fuerit migratio, eo magis habenda est instantia in pretio. Praeterea Instantiae Migrantes magni sunt usus ad partem operatiuam; quia cum proponant formam copulatam cum efficiente aut priuante, perspicue designant praxin in aliquibus; unde facilis etiam est transitus ad proxima. Subest tamen in illis nonnihil periculi, quod indiget cautione; hoc uidelicet, ne formam nimis retrahant ad efficientem, et intellectum perfundant uel saltem perstringant falsa opinione de forma ex intuitu efficientis. Efficiens uero semper ponitur nil aliud esse quam uehiculum siue deferens formae. Verum huic rei, per exclusiuam legitime factam, facile adhibetur remedium. Proponendum itaque est iam exemplum instantiae migrantis. Sit natura inquisita Candor siue Albedo: instantia migrans ad generationem est uitrum integrum et uitrum puluerizatum. Similiter, aqua simplex et aqua agitata in spumam. Vitrum enim integrum et aqua simplex diaphana sunt, non alba; at uitrum puluerizatum et aqua in spuma, alba, non diaphana. Itaque quaerendum quid acciderit ex ista migratione uitro aut aquae. Manifestum enim est formam albedinis deferri et inuehi per istam contusionem uitri et agitationem aquae. Nihil autem reperitur accessisse, praeter comminutionem partium uitri et aquae, et aeris insertionem. Neque uero parum profectum est ad inueniendam formam albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer et uitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis. Verum hac in re proponendum est etiam exemplum periculi et cautionis, de quibus diximus. Nimirum facile hic occurret intellectui ab huiusmodi efficientibus deprauato, quod ad formam albedinis aer semper requiratur, aut quod albedo generetur tantum per corpora diaphana; quae omnino falsa sunt, et per multas exclusiones conuicta. Quin potius apparebit (misso aere et huiusmodi) corpora omnino aequalia (secundum portiones opticas) dare diaphanum; corpora uero inaequalia per texturam simplicem, dare album; corpora inaequalia secundum texturam compositam, sed ordinatam, dare reliquos colores, praeter nigrum; corpora uero inaequalia per texturam compositam, sed omnino inordinatam et confusam, dare nigrum. Itaque de instantia migrante ad generationem in natura inquisita albedinis, propositum est iam exemplum. Instantia autem migrans ad corruptionem in eadem natura albedinis, est spuma dissoluta, aut nix dissoluta. Exuit enim albedinem et induit diaphanum aqua, postquam fit integrale sine aere. Neque uero illud ullo modo praetermittendum est, quod sub Instantiis Migrantibus comprehendi debeant non tantum illae quae migrant ad generationem et priuationem, sed etiam illae quae migrant ad maiorationem et minorationem; cum illae etiam tendant ad inueniendam formam, ut per definitionem formae superius factam et tabulam graduum manifesto liquet. Itaque papyrus, quae sicca cum fuerit alba est, at madefacta (excluso aere et recepta aqua) minus alba est et magis uergit ad diaphanum, similem habet rationem cum instantiis supradictis. [2,24] XXIV. Inter praerogatiuas instantiarum, tertio loco ponemus Instantias Ostensiuas, de quibus in uindemiatione prima de Calido mentionem fecimus; quas etiam Elucescentias, siue Instantias Liberatas et Praedominantes, appellare consueuimus. Eae sunt, quae ostendunt naturam inquisitam nudam et substantiuam, atque etiam in exaltatione sua aut summo gradu potentiae suae; emancipatam scilicet, et liberatam ab impedimentis, uel saltem per fortitudinem suae uirtutis dominantem super ipsa, eaque supprimentem et coercentem. Cum enim omne corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concreto, fit ut alia aliam retundat, deprimat, frangat, et liget; unde obscurantur formae singulae. Inueniuntur autem subiecta nonnulla in quibus natura inquisita prae aliis est in suo uigore, uel per absentiam impedimenti uel per praedominantiam uirtutis. Huiusmodi autem instantiae sunt maxime ostensiuae formae. Verum et in his ipsis instantiis adhibenda est cautio, et cohibedus impetus intellectus. Quicquid enim ostentat formam, eamque trudit, ut uideatur occurrere intellectui, pro suspecto habendum est, et recurrendum ad exclusiuam seueram et diligentem. Exempli gratia; sit natura inquisita Calidum. Instantia Ostensiua motus expansionis, quae (ut superius dictum est) portio est praecipua formae calidi, est uitrum calendare aeris. Etenim flamma, licet manifesto exhibeat expansionem, tamen propter momentaneam extinctionem non ostendit progressum expansionis. Aqua autem feruens, propter facilem transitionem aquae in uaporem et aerem, non tam bene ostendit expansionem aquae in corpore suo. Rursus ferrum ignitum, et similia, tantum abest ut progressum ostendant, ut contra per retusionem et fractionem spiritus per partes compactas et crassas (quae domant et fraenant expansionem) ipsa expansio non sit omnino conspicua ad sensum. At uitrum calendare clare ostendit expansionem in aere, et conspicuam et progredientem et durantem, neque transeuntem. Rursus, exempli gratia, sit natura inquisita Pondus. Instantia Ostensiua ponderis est argentum uiuum. Omnia enim superat pondere magno interuallo, praeter aurum; quod non multo grauius est. At praestantior instantia est ad indicandam formam ponderis argentum uiuum quam aurum; quia aurum solidum est et consistens, quod genus referri uidetur ad densum; at argentum uiuum liquidum est et turgens spiritu, et tamen multis partibus exuperat grauitate diamantem, et ea quae putantur solidissima. Ex quo ostenditur formam grauis siue ponderosi dominari simpliciter in copia materiae, et non in arcta compage. [2,25] XXV. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus quarto loco Instantias Clandestinas, quas etiam Instantias Crepusculi appellare consueuimus. Eae sunt ueluti oppositae instantiis ostensiuis. Exhibent enim naturam inquisitam in infirma uirtute, et tanquam in incunabulis et rudimentis suis; tentantem et tanquam primo experientem, sed sub contraria natura latentem et subactam. Sunt autem huiusmodi instantiae magni omnino momenti ad inueniendas formas; quia sicut ostensiuae ducunt facile ad differentias, ita clandestinae ducunt optime ad genera; id est, ad naturas illas communes, quarum naturae inquisitae nihil aliud sunt quam limitationes. Exempli gratia; sit natura inquisita Consistens, siue se determinans; cuius contrarium est Liquidum, siue fluens. Instantiae clandestinae sunt illae quae exhibent gradum nonnullum debilem et infimum consistentis in fluido; ueluti bulla aquae, quae est tanquam pellicula quaedam consistens et determinata, facta ex corpore aquae. Similiter stillicidia, quae, si adfuerit aqua quae succedat, producunt se in filum admodum tenue, ne discontinuetur aqua; at si non detur talis copia aquae quae succedere possit, cadit aqua in guttis rotundis, quae est figura quae optime aquam sustinet contra discontinuationem. At in ipso temporis articulo, cum desinit filum aquae et incipit descensus in guttis, resilit ipsa aqua sursum ad euitandam discontinuationem. Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent. Simile quoddam est instantia speculorum puerilium, quae solent facere pueruli in scirpis ex saliua, ubi cernitur etiam pellicula consistens aquae. At multo melius se ostendit hoc ipsum in altero illo ludicro puerili, quando capiunt aquam, per saponem factam paulo tenaciorem, atque inflant eam per calamum cauum, atque inde formant aquam tanquam in castellum bullarum; quae per interpositionem aeris inducit consistentiam eo usque ut se proiici nonnihil patiatur absque discontinuatione. Optime autem cernitur hoc in spuma et niue, quae talem induunt consistentiam ut fere secari possint; cum tamen sint corpora formata ex aere et aqua, quae utraque sunt liquida. Quae omnia non obscure innuunt Liquidum et Consistens esse notiones tantum plebeias, et ad sensum; inesse autem reuera omnibus corporibus fugam et euitationem se discontinuandi; eam uero in corporibus homogeneis (qualia sunt liquida) esse debilem et infirmam, in corporibus uero, quae sunt composita ex heterogeneis, magis esse uiuidam et fortem; propterea quod admotio heterogenei constringit corpora, at subintratio homogenei soluit et relaxat. Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita Attractio, siue Coitio Corporum. Instantia circa formam eius ostensiua maxime insignis est magnes. Contraria autem natura attrahenti est non attrahens, licet in substantia simili. Veluti ferrum, quod non attrahit ferrum, quemadmodum nec plumbum plumbum, nec lignum lignum, nec aquam aqua. Instantia autem clandestina est magnes ferro armatus, uel potius ferrum in magnete armato. Nam ita fert natura, ut magnes armatus in distantia aliqua non trahat ferrum fortius quam magnes non armatus. Verum si admoueatur ferrum, ita ut tangat ferrum in magnete armato, tunc magnes armatus longe maius pondus ferri sustinet quam magnes simplex et inermis, propter similitudinem substantiae ferri uersus ferrum; quae operatio erat omnino clandestina et latens in ferro, antequam magnes accessisset. Itaque manifestum est formam coitionis esse quippiam quod in magnete sit uiuidum et robustum, in ferro debile et latens. Itidem notatum est sagittas paruas ligneas absque cuspide ferrea, emissas ex sclopetis grandibus, altius penetrare in materiam ligneam (puta latera nauium, ut similia), quam easdem sagittas ferro acuminatas, propter similitudinem substantiae ligni ad lignum, licet hoc ante in ligno latuerit. Itidem, licet aer aerem aut aqua aquam manifesto non trahat in corporibus integris, tamen bulla approximata bullae facilius dissoluit bullam quam si bulla illa altera abesset, ob appetitum coitionis aquae cum aqua et aeris cum aere Atque huiusmodi Instantiae Clandestinae (quae sunt usus nobilissimi, ut dictum est) in portionibus corporum paruis et subtilibus maxime se dant conspiciendas. Quia massae rerum maiores sequuntur formas magis catholicas et generales; ut suo loco dicetur. [2,26] XXVI. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus quinto loco Instantias Constitutiuas, quas etiam Manipulares appellare consueuimus. Eae sunt quae constituunt unam speciem naturae inquisitae tanquam Formam Minorem. Cum enim formae legitimae (quae sunt semper conuertibiles cum naturis inquisitis) lateant in profundo nec facile inueniantur, postulat res et infirmitas humani intellectus ut formae particulares, quae sunt congregatiuae Manipulorum quorundam instantiarum (neutiquam uero omnium) in notionem aliquam communem, non negligantur, uerum diligentius notentur. Quicquid enim unit naturam, licet modis imperfectis, ad inuentionem formarum uiam sternit. Itaque instantiae, quae ad hoc utiles sunt non sunt contemnendae potestatis, sed habent nonnullam praerogatiuam. Verum in his diligens est adhibenda cautio, ne intellectus humanus, postquam complures ex istis formis particularibus adinuenerit atque inde partitiones siue diuisiones naturae inquisitae confecerit, in illis omnino acquiescat, atque ad inuentionem legitimam Formae Magnae se non accingat, sed praesupponat naturam uelut a radicibus esse multiplicem et diuisam, atque ulteriorem naturae unionem, tanquam rem superuacuae subtilitatis et uergentem ad merum abstractum, fastidiat et reiiciat. Exempli gratia; sit natura inquisita Memoria, siue Excitans et Adiuuans memoriam. Instantiae constitutiuae sunt, ordo siue distributio, quae manifesto iuuat memoriam; item Loci in memoria artificiali, qui aut possunt esse loci secundum proprium sensum, ueluti ianua, angulus, fenestra, et similia, aut possunt esse personae familiares et notae, aut possunt esse quiduis ad placitum (modo in ordine certo ponantur), ueluti animalia, herbae; etiam uerba, literae, characteres, personae historicae, et caetera; licet nonnulla ex his magis apta sint et commoda, alia minus. Huiusmodi autem Loci memoriam insigniter iuuant, eamque longe supra uires naturales exaltant. Item carmina facilius haerent et discuntur memoriter quam prosa. Atque ex isto manipulo trium instantiarum, uidelicet ordinis, locorum artificialis memoriae, et uersuum, constituitur species una auxilii ad Memoriam. Species autem illa Abscissio Infiniti recte uocari possit. Cum enim quis aliquid reminisci aut reuocare in memoriam nititur, si nullam praenotionem habeat aut perceptionem eius quod quaerit, quaerit certe et molitur et hac illac discurrit, tanquam in infinito. Quod si certam aliquam praenotionem habeat, statim abscinditur infinitum, et fit discursus memoriae magis in uicino. In tribus autem illis instantiis quae superius dictae sunt, praenotio perspicua est et certa. In prima uidelicet, debet esse aliquid quod congruat cum ordine; in secunda debet esse imago quae relationem aliquam habeat siue conuenientiam ad illa loca certa; in tertia, debent esse uerba quae cadant in uersum. Atque ita abscinditur infinitum. Aliae autem instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut quicquid deducat intellectuale ad feriendum sensum (quae ratio etiam praecipue uiget in artificiali memoria) iuuet memoriam. Aliae instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut quae faciunt impressionem in affectu forti, incutientia scilicet metum, admirationem, pudorem, delectationem, iuuent memoriam. Aliae instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut quae maxime imprimuntur a mente pura et minus praeoccupata ante uel post, ueluti quae discuntur in pueritia aut quae commentamur ante somnum, etiam primae quaeque rerum uices, magis haereant in memoria. Aliae instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut multitudo circumstantiarum siue ansarum iuuet memoriam, ueluti scriptio per partes non continuatas, lectio, siue recitatio uoce alta. Aliae denique instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut quae expectantur et attentionem excitant melius haereant, quam quae praeteruolant. Itaque si scriptum aliquod uicies perlegeris, non tam facile illud memoriter disces quam si illud legas decies, tentando interim illud recitare, et ubi deficit memoria inspiciendo librum. Ita ut sint ueluti sex Formae Minores eorum quae iuuant Memoriam; uidelicet abscissio infiniti; deductio intellectualis ad sensibile; impressio in affectu forti; impressio in mente pura; multitudo ansarum; praeexpectatio. Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita Gustus, siue Gustatio. Instantiae quae sequuntur sunt Constitutiuae: uidelicet, quod qui non olfaciunt, sed sensu eo a natura destituti sunt, non percipiant aut gustu distinguant cibum rancidum aut putridum, neque similiter alliatum aut rosatum, aut huiusmodi. Rursus, illi, qui per accidens nares habent per descensum rheumatis obstructas, non discernunt aut percipiunt aliquid putridum aut rancidum aut aqua rosacea inspersum. Rursus, qui afficiuntur huiusmodi rheumate, si in ipso momento, cum aliquid foetidum aut odoratum habent in ore siue palato, emungant fortiter, in ipso instanti manifestam perceptionem habent rancidi uel odorati. Quae instantiae dabunt et constituent hanc speciem, uel partem potius gustus; ut sensus gustationis ex parte nihil aliud sit quam olfactus interior, transiens et descendens a narium meatibus superioribus in os et palatum. At contra, salsum et dulce et acre et acidum et austerum et amarum, et similia, haec (inquam) omnia aeque sentiunt illi in quibus olfactus deest aut obturatur, ac quisquam alius; ut manifestum sit sensum gustus esse compositum quiddam ex olfactu interiori et tactu quodam exquisito; de quo nunc non est dicendi locus. Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita Communicatio Qualitatis absque Commistione Substantiae. Instantia Lucis dabit uel constituet unam speciem communicationis; Calor uero et Magnes alteram. Communicatio enim lucis est tanquam momentanea, et statim perit, amota luce originali. At calidum et uirtus magnetica, postquam tramissa fuerint uel potius excitata in alio corpore, haerent et manent ad tempus non paruum, amoto primo mouente. Denique magna est omnino praerogatiua instantiarum constitutiuarum, ut quae plurimum faciant et ad definitiones (praesertim particulares) et ad diuisiones siue partitiones naturarum; de quo non male dixit Plato, Quod habendus sit tanquam pro Deo, qui definire et diuidere bene sciat. [2,27] XXVII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus sexto loco Instantias Conformes, siue Proportionatas; quas etiam Parallelas, siue Similitudines Physicas, appellare consueuimus. Eae uero sunt, quae ostendunt similitudines et coniugationes rerum, non in formis minoribus (quod faciunt instantiae constitutiuae) sed plane in concreto. Itaque sunt tanquam primi et infimi gradus ad unionem naturae. Neque constituunt aliquod axioma statim ab initio, sed indicant et obseruant tantum quendam consensum corporum. Attamen licet non multum promoueant ad inueniendas formas, nihilominus magna cum utilitate reuelant partium uniuersi fabricam, et in membris eius exercent ueluti anatomiam quandam; atque proinde ueluti manu ducunt interdum ad axiomata sublimia et nobilia, praesertim illa quae ad mundi configurationem pertinent, potius quam ad naturas et formas simplices. Exempli gratia; Instantiae Conformes sunt quae sequuntur: speculum, et oculus; et similiter fabrica auris, et loca reddentia echo. Ex qua conformitate, praeter ipsam obseruationem similitudinis, quae ad multa utilis est, procliue est insuper colligere et formare illud axioma; uidelicet, organa sensuum et corpora quae pariunt reflexiones ad sensus esse similis naturae. Rursus ex hoc ipso admonitus intellectus non aegre insurgit ad axioma quoddam altius et nobilius. Hoc nimirum; nihil interesse inter consensus siue sympathias corporum sensu praeditorum, et inanimatorum sine sensu, nisi quod in illis accedat spiritus animalis ad corpus ita dispositum, in his autem absit. Adeo ut quot sint consensus in corporibus inanimatis, tot possint esse sensus in animalibus, si essent perforationes in corpore animato ad discursum spiritus animalis in membrum rite dispositum, tanquam in organum idoneum. Et rursus, quot sint sensus in animalibus, tot sint proculdubio motus in corpore inanimato ubi spiritus animalis abfuerit; licet necesse sit multo plures esse motus in corporibus inanimatis quam sensus in animatis, propter paucitatem organorum sensus. Atque huius rei ostendit se exemplum ualde manifestum in doloribus. Etenim quum sint plura genera doloris in animalibus, et tanquam uarii illius characteres (ueluti alius est dolor ustionis, alius frigoris intensi, alius puncturae, alius compressionis, alius extensionis, et similium), certissimum est omnia illa, quoad motum, inesse corporibus inanimatis; ueluti ligno aut lapidi, cum uritur, aut per gelu constringitur, aut pungitur, aut scinditur, aut flectitur, aut tunditur, et sic de aliis; licet non subintrent sensus, propter absentiam spiritus animalis. Item instantiae conformes (quod mirum fortasse dictu) sunt radices et rami plantarum. Omne enim uegetabile intumescit, et extrudit partes in circumferentiam, tam sursum quam deorsum. Neque alia est differentia radicum et ramorum, quam quod radix includatur in terra, et rami exponantur aeri et soli. Si quis enim accipiat ramum tenerum et uegetum arboris, atque illum reflectat in aliquam terrae particulam, licet non cohaereat ipsi solo, gignit statim non ramum, sed radicem. Atque uice uersa, si terra ponatur superius, atque ita obstruatur lapide aut aliqua dura substantia, ut planta cohibeatur nec possit frondescere sursum, edet ramos in aerem deorsum. Item instantiae conformes sunt gummi arborum, et pleraeque gemmae rupium. Utraque enim nil aliud sunt quam exudationes et percolationes succorum: in primo genere scilicet, succorum ex arboribus; in secundo, ex saxis; unde gignitur claritudo et splendor in utrisque, per percolationem nimirum tenuem et accuratam. Nam inde fit etiam, quod pili animalium non sint tam pulchri et tam uiuidi coloris quam auium plumae complures: quia succi non tam delicate percolantur per cutem quam per calamum. Item instantiae conformes sunt scrotum in animalibus masculis, et matrix in femellis. Adeo ut nobilis illa fabrica per quam sexus differunt (quatenus ad animalia terrestria), nil aliud uideatur esse, quam secundum exterius et interius; ui scilicet maiore caloris genitalia in sexu masculo protrudente in exterius, ubi in femellis nimis debilis est calor quam ut hoc facere possit; unde accidit quod contineantur interius. Item instantiae conformes sunt pinnae piscium, et pedes quadrupedum, aut pedes et alae uolucrum; quibus addidit Aristoteles quatuor uolumina in motu serpentum. Adeo ut in fabrica uniuersi motus uiuentium plerunque uideatur expediri per quaterniones artuum siue flexionum. Item dentes in animalibus terrestribus, et rostra in auibus, sunt instantiae conformes; unde manifestum est, in omnibus animalibus perfectis fluere duram quandam substantiam uersus os. Item non absurda est similitudo et conformitas illa, ut homo sit tanquam planta inuersa. Nam radix neruorum et facultatum animalium est caput; partes autem seminales sunt infirmae, non computatis extremitatibus tibiarum et brachiorum. At in planta, radix (quae instar capitis est) regulariter infimo loco collocatur; semina autem supremo. Denique illud omnino praecipiendum est et saepius monendum; ut diligentia hominum in inquisitione et congerie Naturalis Historiae deinceps mutetur plane, et uertatur in contrarium eius quod nunc in usu est. Magna enim hucusque atque adeo curiosa fuit hominum industria in notanda rerum uarietate atque explicandis accuratis animalium, herbarum, et fossilium differentiis; quarum pleraeque magis sunt lusus naturae quam seriae alicuius utilitatis uersus scientias. Faciunt certe huiusmodi res ad delectationem, atque etiam quandoque ad praxin; uerum ad introspiciendam naturam parum aut nihil. Itaque conuertenda plane est opera ad inquirendas et notandas rerum similitudines et analoga, tam in integralibus quam partibus. Illae enim sunt quae naturam uniunt, et constituere scientias incipiunt. Verum in his omnino est adhibenda cautio grauis et seuera; ut accipiantur pro instantiis conformibus et proportionatis illae, quae denotant similitudines (ut ab initio diximus) physicas; id est, reales et substantiales et immersas in natura, non fortuitas et ad speciem; multo minus superstitiosas aut curiosas, quales naturalis magiae scriptores (homines leuissimi, et in rebus tam seriis quales nunc agimus uix nominandi) ubique ostentant; magna cum uanitate et desipientia, inanes similitudines et sympathias rerum describentes atque etiam quandoque affingentes. Verum his missis, etiam in ipsa configuratione mundi in maioribus non sunt negligendae instantiae conformes; ueluti Africa, et regio Peruuiana cum continente se porrigente usque ad Fretum Magellanicum. Utraque enim regio habet similes isthmos et similia promontoria, quod non temere accidit. Item Nouus et Vetus Orbis; in eo quod utrique orbes uersus septentriones lati sunt et exporrecti, uersus austrum autem angusti et acuminati. Item instantiae conformes nobilissimae sunt frigora intensa in media (quam uocant) aeris regione, et ignes acerrimi qui saepe reperiuntur erumpentes ex locis subterraneis; quae duae res sunt ultimitates et extrema; naturae scilicet frigidi uersus ambitum coeli, et naturae calidi uersus uiscera terrae; per antiperistasin, siue reiectionem naturae contrariae. Postremo autem in axiomatibus scientiarum notatu digna est conformitas instantiarum. Veluti tropus rhetoricae, qui dicitur Praeter Expectatum, conformis est tropo musicae, qui uocatur Declinatio Cadentiae. Similiter, postulatum mathematicum, ut quae eidem tertio aequalia sunt etiam inter se sint aequalia, conforme est cum fabrica syllogismi in logica, qui unit ea quae conueniunt in medio. Denique multum utilis est in quamplurimis sagacitas quaedam in conquirendis et indagandis conformitatibus et similitudinibus physicis. [2,28] XXVIII. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus septimo loco Instantias Monodicas; quas etiam Irregulares siue Heteroclitas (sumpto uocabulo a grammaticis) appellare consueuimus. Eae sunt, quae ostendunt corpora in concreto, quae uidentur esse extrauagantia et quasi abrupta in natura, et minime conuenire cum aliis rebus eiusdem generis. Etenim instantiae conformes sunt similes alterius, at instantiae monodicae sunt sui similes. Usus uero instantiarum monodicarum est talis qualis est instantiarum clandestinarum: uiz. ad euehendam et uniendam naturam ad inuenienda genera siue communes naturas, limitandas postea per differentias ueras. Neque enim desistendum ab inquisitione donec proprietates et qualitates, quae inueniuntur in huiusmodi rebus quae possunt censeri pro miraculis naturae, reducantur et comprehendantur sub aliqua forma siue lege certa: ut irregularitas siue singularitas omnis reperiatur pendere ab aliqua forma communi; miraculum uero illud sit tandem solummodo in differentiis accuratis et gradu et concursu raro, et non in ipsa specie: ubi nunc contemplationes hominum non procedant ultra quam ut ponant huiusmodi res pro secretis et magnalibus naturae, et tanquam incausabilibus, et pro exceptionibus regularum generalium. Exempla instantiarum monodicarum sunt, sol et luna, inter astra; magnes, inter lapides; argentum uiuum, inter metalla; elephas, inter quadrupedes; sensus ueneris, inter genera tactus; odor uenaticus in canibus, inter genera olfactus. Etiam S litera apud grammaticos, habetur pro monodica; ob facilem compositionem quam sustinet cum consonantibus, aliquando duplicibus, aliquando triplicibus; quod nulla alia litera facit. Plurimi autem faciendae sunt huiusmodi instantiae; quia acuunt et uiuificant inquisitionem, et medentur intellectui deprauato a consuetudine et ab iis quae fiunt plerunque. [2,29] XXIX. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus loco octauo Instantias Deuiantes; errores scilicet naturae, et uaga, ac monstra: ubi natura declinat et deflectit a cursu ordinario. Differunt enim errores naturae ab instantiis monodicis in hoc; quod monodicae sint miracula specierum, at errores sint miracula indiuiduorum. Similis autem fere sunt usus; quia rectificant intellectum aduersus consueta, et reuelant formas communes. Neque enim in his etiam desistendum ab inquisitione donec inueniatur causa huiusmodi declinationis. Veruntamen causa illa non exurgit ad formam aliquam proprie, sed tantum ad latentem processum ad formam. Qui enim uias naturae nouerit, is deuiationes etiam facilius obseruabit. At rursus, qui deuiationes nouerit, is accuratius uias describet. Atque in illo differunt etiam ab instantiis monodicis, quod multo magis instruant praxin et operatiuam. Nam nouas species generare arduum admodum foret; at species notas uariare, et inde rara multa ac inusitata producere, minus arduum. Facilis autem transitus est a miraculis naturae ad miracula artis. Si enim deprehendatur semel natura in uariatione sua, eiusque ratio manifesta fuerit, expeditum erit eo deducere naturam per artem quo per casum aberrauerit. Neque solum eo, sed et aliorsum; cum errores ex una parte monstrent et aperiant uiam ad errores et deflexiones undequaque. Hic uero exemplis non est opus, propter eorundem copiam. Facienda enim est congeries siue historia naturalis particularis omnium monstrorum et partuum naturae prodigiosorum; omnis denique nouitatis et raritatis et inconsueti in natura. Hoc uero faciendum est cum seuerissimo delectu, ut constet fides. Maxime autem habenda sunt pro suspectis quae pendent quomodocunque a religione, ut prodigia Liuii: nec minus, quae inueniuntur in scriptoribus magiae naturalis, aut etiam alchymiae, et huiusmodi hominibus; qui tanquam proci sunt et amatores fabularum. Sed depromenda sunt illa ex graui et fida historia, et auditionibus certis. [2,30] XXX. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus loco nono Instantias Limitaneas; quas etiam Participia uocare consueuimus. Eae uero sunt, quae exhibent species corporum tales, quae uidentur esse compositae ex speciebus duabus, uel rudimenta inter speciem unam et alteram. Hae uero instantiae inter instantias monodicas siue heteroclitas recte numerari possunt: sunt enim in uniuersitate rerum rarae et extraordinariae. Sed tamen ob dignitatem seorsim tractandae et ponendae sunt; optime enim indicant compositionem et fabricam rerum, et innuunt causas numeri et qualitatis specierum ordinariarum in uniuerso, et deducunt intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest. Harum exempla sunt: muscus, inter putredinem et plantam; cometae nonnulli, inter stellas et meteora ignita; pisces uolantes, inter aues et pisces; uespertiliones, inter aues et quadrupedes; etiam 'Simia quam similis turpissima bestia nobis;' et partus animalium biformes et commisti ex speciebus diuersis; et similia. [2,31] XXXI. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus decimo loco Instantias Potestatis, siue Fascium (sumpto uocabulo ab insignibus imperii), quas etiam Ingenia, siue Manus Hominis appellare consueuimus. Eae sunt opera maxime nobilia et perfecta, et tanquam ultima in unaquaque arte. Cum enim hoc agatur praecipue ut natura pareat rebus et commodis humanis; consentaneum est prorsus, ut opera, quae iampridem in potestate hominis fuerunt (quasi prouinciae antea occupatae et subactae), notentur et numerentur; praesertim ea quae sunt maxime enucleata et perfecta: propterea quod ab istis procliuior et magis in propinquo sit transitus ad noua et hactenus non inuenta. Si quis enim ab horum contemplatione attenta propositum acriter et strenue urgere uelit, fiet certe ut aut producat illa paulo longius, aut deflectat illa ad aliquid quod finitimum est, aut etiam applicet et transferat illa ad usum aliquem nobiliorem. Neque hic finis. Verum quemadmodum ab operibus naturae raris et inconsuetis erigitur intellectus et eleuatur ad inquirendas et inueniendas formas, quae etiam illorum sunt capaces, ita etiam in operibus artis egregiis et admirandis hoc usu-uenit; idque multo magis; quia modus efficiendi et operandi huiusmodi miracula artis manifestus ut plurimum est, cum plerunque in miraculis naturae sit magis obscurus. Attamen in his ipsis cautio est adhibenda uel maxime, ne deprimant scilicet intellectum et eum quasi humo affigant. Periculum enim est, ne per huiusmodi opera artis, quae uidentur uelut summitates quaedam et fastigia industriae humanae, reddatur intellectus attonitus et ligatus et quasi maleficiatus quoad illa, ita ut cum aliis consuescere non possit, sed cogitet nihil eius generis fieri posse nisi eadem uia qua illa effecta sunt, accedente tantummode diligentia maiore et praeparatione magis accurata. Contra, illud ponendum est pro certo: uias et modos efficiendi res et opera, quae adhuc reperta sunt et notata, res esse plerunque pauperculas; atque omnem potentiam maiorem pendere et ordine deriuari a fontibus formarum, quarum nulla adhuc inuenta est. Itaque (ut alibi diximus) qui de machinis et arietibus, quales erant apud ueteres, cogitasset, licet hoc fecisset obnixe atque aetatem in eo consumpsisset, nunquam tamen incidisset in inuentum tormentorum igneorum operantium per puluerem pyrium. Neque rursus, qui in lanificiis et serico uegetabili obseruationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset naturam uermis aut serici bombycini. Quocirca omnia inuenta, quae censeri possunt magis nobilia (si animum aduertas), in lucem prodiere, nullo modo per pusillas enucleationes et extensiones artium, sed omnino per casum. Nihil autem repraesentat aut anticipat casum (cuius mos est ut tantum per longa saecula operetur), praeter inuentionem formarum. Exempla autem huiusmodi instantiarum particularia nihil opus est adducere, propter copiam eorundem. Nam hoc omnino agendum; ut uisitentur et penitus introspiciantur omnes artes mechanicae, atque liberales etiam (quatenus ad opera), atque inde facienda est congeries siue historia particularis, tanquam magnalium et operum magistralium et maxime perfectorum in unaquaque ipsarum, una cum modis effectionis siue operationis. Neque tamen astringimus diligentiam, quae adhibenda est in huiusmodi collecta, ad ea quae censentur pro magisteriis et arcanis alicuius artis tantum, atque mouent admirationem. Admiratio enim proles est raritatis; siquidem rara, licet in genere sint ex uulgatis naturis, tamen admirationem pariunt. At contra, quae reuera admirationi esse debent propter discrepantiam quae inest illis in specie collatis ad alias species, tamen si in usu familiari praesto sint leuiter notantur. Debent autem notari monodica artis, non minus quam monodica naturae; de quibus antea diximus. Atque quemadmodum in monodicis naturae posuimus solem, lunam, magnetem, et similia, quae re uulgatissima sunt sed natura tamen fere singulari: idem et de monodicis artis faciendum est. Exempli gratia; instantia monodica artis est papyrus; res admodum uulgata. At si diligenter animum aduertas, materiae artificiales aut plane textiles sunt per fila directa et transuersa; qualia sunt pannus sericus, aut laneus, et linteus, et huiusmodi: aut coagmentantur ex succis concretis; qualia sunt later, aut argilla figularis, aut uitrum, aut esmalta, aut porcellana, et similia; quae si bene uniantur splendent, sin minus, indurantur certe, sed non splendent. Attamen omnia talia, quae fiunt ex succis concretis, sunt fragilia, nec ullo modo haerentia et tenacia. At contra, papyrus est corpus tenax, quod scindi et lacerari possit; ita ut imitetur et fere aemuletur pellem siue membranam alicuius animalis, aut folium alicuius uegetabilis, et huiusmodi opificia naturae. Nam neque fragilis est, ut uitrum; neque textilis, ut pannus; sed habet fibras certe, non fila distincta, omnino ad modum materiarum naturalium: ut inter artificiales materias uix inueniatur simile aliquod, sed sit plane monodicum. Atque praeferenda sane sunt in artificialibus ea quae maxime accedunt ad imitationem naturae, aut e contrario eam potenter regunt et inuertunt. Rursus, inter ingenia et manus hominis, non prorsus contemnenda sunt praestigiae et iocularia. Nonnulla enim ex istis, licet sint usu leuia et ludicra, tamen informatione ualida esse possunt. Postremo, neque omnino omittenda sunt superstitiosa, et (prout uocabulum sensu uulgari accipitur) magica. Licet enim huiusmodi res sint in immensum obrutae grandi mole mendaciorum et fabularum, tamen inspiciendum paulisper si forte subsit et lateat in aliquibus earum aliqua operatio naturalis; ut in fascino, et fortificatione imaginationis, et consensu rerum ad distans, et transmissione impressionum a spiritu ad spiritum non minus quam a corpore ad corpus, et similibus. [2,32] XXXII. Ex iis, quae ante dicta sunt, patet quod quinque illa instantiarum genera de quibus diximus (uiz. instantiarum conformium, instantiarum monodicarum, instantiarum deuiantium, instantiarum limitanearum, instantiarum potestatis) non debeant reseruari, donec inquiratur natura aliqua certa (quemadmodum instantiae reliquae, quas primo loco proposuimus, nec non plurimae ex iis quae sequentur, reseruari debent); sed statim iam ab initio facienda est earum collectio, tanquam historia quaedam particularis; eo quod digerant ea quae ingrediuntur intellectum, et corrigant prauam complexionem intellectus ipsius, quem omnino necesse est imbui et infici et demum peruerti ac distorqueri ab incursibus quotidianis et consuetis. Itaque adhibendae sunt eae instantiae tanquam praeparatiuum aliquod, ad rectificandum et expurgandum intellectum. Quicquid enim abducit intellectum a consuetis, aequat et complanat aream eius ad recipiendum lumen siccum et purum notionum uerarum. Quin etiam huiusmodi instantiae sternunt et praestruunt uiam ad operatiuam; ut suo loco dicemus, quando de Deductionibus ad Praxin sermo erit. [2,33] XXXIII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco undecimo Instantias Comitatus, atque Hostiles; quas etiam Instantias Propositionum Fixarum appellare consueuimus. Eae sunt instantiae, quae exhibent aliquod corpus siue concretum tale, in quo natura inquisita perpetuo sequatur tanquam comes quidam indiuiduus: aut contra, in quo natura inquisita perpetuo fugiat atque ex comitatu excludatur, ut hostis et inimicus. Nam ex huiusmodi instantiis formantur propositiones certae et uniuersales, aut affirmatiuae aut negatiuae; in quibus subiectum erit tale corpus in concreto, praedicatum uero natura ipsa inquisita. Etenim propositiones particulares omnino fixae non sunt, ubi scilicet natura inquisita reperitur in aliquo concreto fluxa et mobilis, uiz. accedens siue acquisita, aut rursus recedens siue deposita. Quocirca particulares propositiones non habent praerogatiuam aliquam maiorem, nisi tantum in casu migrationis; de quo antea dictum est. Et nihilominus, etiam particulares illae propositiones comparatae et collatae cum uniuersalibus multum iuuant; ut suo loco dicetur. Neque tamen, etiam in uniuersalibus istis propositionibus exactam aut absolutam affirmationem uel abnegationem requirimus. Sufficit enim ad id quod agitur, etiamsi exceptionem nonnullam singularem aut raram patiantur. Usus autem instantiarum comitatus est ad angustiandam affirmatiuam formae. Quemadmodum enim in instantiis migrantibus angustiatur affirmatiua formae; uiz. ut necessario poni debeat forma rei esse aliquid quod per actum illum migrationis inditur aut destruitur; ita etiam in instantiis comitatus angustiatur affirmatiua formae; ut necessario poni debeat forma rei esse aliquid quod talem concretionem corporis subingrediatur, aut contra ab eadem abhorreat; ut qui bene norit constitutionem aut schematismum huiusmodi corporis non longe abfuerit ab extrahenda in lucem forma naturae inquisitae. Exempli gratia; sit natura inquisita Calidum. Instantia comitatus est flamma. Etenim in aqua, aere, lapide, metallo, et aliis quamplurimis, calor est mobilis, et accedere potest et recedere: at omnis flamma est calida, ita ut calor in concretione flammae perpetuo sequatur. At instantia hostilis calidi nulla reperitur apud nos. Nam de uisceribus terrae nihil constat ad sensum; sed eorum corporum quae nobis nota sunt nulla prorsus est concretio quae non est susceptibilis caloris. At rursus, sit natura inquisita Consistens. Instantia hostilis est aer. Etenim metallum potest fluere, potest consistere; similiter uitrum; etiam aqua potest consistere, cum conglaciatur: at impossibile est ut aer unquam consistat, aut exuat fluorem. Verum de instantiis huiusmodi propositionum fixarum supersunt duo monita, quae utilia sunt ad id quod agitur. Primum, ut si defuerit plane uniuersalis affirmatiua aut negatiua, illud ipsum diligenter notetur tanquam non-ens; sicut fecimus de calido, ubi uniuersalis negatiua (quatenus ad entia quae ad nostram notitiam peruenerint) in rerum natura deest. Similiter, si natura inquisita sit aeternum aut incorruptibile, deest affirmatiua uniuersalis hic apud nos. Neque enim praedicari potest Aeternum aut Incorruptibile de aliquo corpore eorum quae infra coelestia sunt, aut supra interiora terrae. Alterum monitum est, ut propositionibus uniuersalibus, tam affirmatiuis quam negatiuis, de aliquo concreto, subiungantur simul ea concreta quae proxime uidentur accedere ad id quod est ex non-entibus: ut in calore, flammae mollissimae et minimum adurentes; in incorruptibili, aurum, quod proxime accedit. Omnia enim ista indicant terminos naturae inter ens et non-ens; et faciunt ad circumscriptiones formarum, ne gliscant et uagentur extra conditiones materiae. [2,34] XXXIV. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus loco duodecimo ipsas illas Instantias Subiunctiuas, de quibus in superiori aphorismo diximus: quas etiam Instantias Ultimitatis siue Termini appellare consueuimus. Neque enim huiusmodi instantiae utiles sunt tantum, quatenus subiunguntur propositionibus fixis; uerum etiam per se, et in proprietate sua. Indicant enim non obscure ueras sectiones naturae, et mensuras rerum, et illud Quousque natura quid faciat et ferat, et deinde transitus naturae ad aliud. Talia sunt, aurum, in pondere; ferrum, in duritie; cete, in quantitate animalium; canis, in odore; inflammatio pulueris pyrii, in expansione celeri; et alia id genus. Nec minus exhibenda sunt ea quae sunt ultima gradu infimo, quam quae supremo; ut spiritus uini, in pondere; sericum, in mollitie; uermiculi cutis, in quantitate animalium; et caetera. [2,35] XXXV. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus loco decimo tertio Instantias Foederis siue Unionis. Eae sunt, quae confundunt et adunant naturas, quae existimantur esse heterogeneae, et pro talibus notantur et signantur per diuisiones receptas. At instantiae foederis ostendunt operationes et effectus, quae deputantur alicui ex illis heterogeneis ut propria, competere etiam aliis ex heterogeneis; ut conuincatur ista heterogenia (quae in opinione est) uera non esse aut essentialis, sed nil aliud esse quam modificatio naturae communis. Optimi itaque sunt usus ad eleuandum et euehendum intellectum a differentiis ad genera; et ad tollendum laruas et simulachra rerum, prout occurrunt et prodeunt personatae in substantiis concretis. Exempli gratia: sit natura inquisita Calidum. Omnino uidetur esse diuisio solennis et authentica, quod sint tria genera caloris; uiz. calor coelestium, calor animalium, et calor ignis; quodque isti calores (praesertim unus ex illis comparatus ad reliquos duos) sint ipsa essentia et specie, siue natura specifica, differentes et plane heterogenei: quandoquidem calor coelestium et animalium generet et foueat, at calor ignis contra corrumpat et destruat. Est itaque instantia foederis experimentum illud satis uulgatum, cum recipitur ramus aliquis uitis intra domum ubi sit focus assiduus, ex quo maturescunt uuae etiam mense integro citius quam foras; ita ut maturatio fructus etiam pendentis super arborem fieri possit, scilicet ab igne, cum hoc ipsum uideatur esse opus proprium solis. Itaque ab hoc initio facile insurgit intellectus, repudiata heterogenia essentiali, ad inquirendum quae sint differentiae illae quae reuera reperiuntur inter calorem solis et ignis, ex quibus fit ut eorum operationes sint tam dissimiles, utcunque illi ipsi participent ex natura communi. Quae differentiae reperientur quatuor: uiz. primo, quod calor solis respectu caloris ignis sit gradu longe clementior et lenior; secundo, quod sit (praesertim ut defertur ad nos per aerem) qualitate multo humidior; tertio (quod caput rei est), quod sit summe inaequalis, atque accedens et auctus, et deinceps recedens et diminutus; id quod maxime confert ad generationem corporum. Recte enim asseruit Aristoteles causam principalem generationum et corruptionum, quae fiunt hic apud nos in superficie terrae, esse uiam obliquam solis per zodiacum; unde calor solis, partim per uicissitudines diei et noctis, partim per successiones aestatis et hyemis, euadit miris modis inaequalis. Neque tamen desinit ille uir id quod ab eo recte inuentum fuit statim corrumpere et deprauare. Nam ut arbiter scilicet naturae (quod illi in more est) ualde magistraliter assignat causam generationis accessui solis, causam autem corruptionis recessui; cum utraque res (accessus uidelicet solis et recessus) non respectiue, sed quasi indifferenter, praebeat causam tam generationi quam corruptioni; quandoquidem inaequalitas caloris generationi et corruptioni rerum, aequalitas conseruationi tantum ministret. Est et quarta differentia inter calorem solis et ignis, magni prorsus momenti: uiz. quod sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia, ubi operationes ignis (urgente hominum impatientia) per breuiora interualla ad exitum perducantur. Quod si quis id sedulo agat, ut calorem ignis attemperet et reducat ad gradum moderatiorem et leniorem (quod multis modis facile fit), deinde etiam inspergat et admisceat nonnullam humiditatem, maxime autem si imitetur calorem solis in inaequalitate, postremo si moram patienter toleret (non certe eam quae sit proportionata operibus solis, sed largiorem quam homines adhibere solent in operibus ignis), is facile missam faciet heterogeniam illam caloris, et uel tentabit uel exaequabit uel in aliquibus uincet opera solis, per calorem ignis. Similis instantia foederis est resuscitatio papilionum ex frigore stupentium et tanquam emortuarum, per exiguum teporem ignis; ut facile cernas non magis negatum esse igni uiuificare animantia quam maturare uegetabilia. Etiam inuentum illud celebre Fracastorii de sartagine acriter calefacta, qua circundant medici capita apoplecticorum desperatorum, expandit manifeste spiritus animales ab humoribus et obstructionibus cerebri compressos et quasi extinctos, illosque ad motum excitat, non aliter quam ignis operatur in aquam aut aerem, et tamen per consequens uiuificat. Etiam oua aliquando excluduntur per calorem ignis, id quod prorsus imitatur calorem animalem; et complura eiusmodi; ut nemo dubitare possit quin calor ignis in multis subiectis modificari possit ad imaginem caloris coelestium et animalium. Similiter sint naturae inquisitae Motus et Quies. Videtur esse diuisio solennis atque ex intima philosophia, quod corpora naturalia uel rotent, uel ferantur recta, uel stent siue quiescant. Aut enim est motus sine termino, aut statio in termino, aut latio ad terminum. At motus ille perennis rotationis uidetur esse coelestium proprius; statio siue quies uidetur competere globo ipsi terrae; at corpora caetera (grauia quae uocant et leuia, extra loca scilicet connaturalitatis suae sita) feruntur recta ad massas siue congregationes similium; leuia sursum, uersus ambitum coeli; grauia deorsum, uersus terram. Atque ista pulchra dictu sunt. At instantia foederis est cometa aliquis humilior; qui cum sit longe infra coelum, tamen rotat. Atque commentum Aristotelis de alligatione siue sequacitate cometae ad astrum aliquod iampridem explosum est; non tantum quia ratio eius non est probabilis, sed propter experientiam manifestam discursus et irregularis motus cometarum per uaria loca coeli. At rursus alia instantia foederis circa hoc subiectum est motus aeris; qui intra tropicos (ubi circuli rotationis sunt maiores) uidetur et ipse rotare ab oriente in occidentem. Et alia rursus instantia foret fluxus et refluxus maris, si modo aquae ipsae deprehendantur ferri motu rotationis (licet tardo et euanido) ab oriente in occidentem; ita tamen ut bis in die repercutiantur. Itaque, si haec ita se habeant, manifestum est motum istum rotationis non terminari in coelestibus, sed communicari aeri et aquae. Etiam ista proprietas leuium, nimirum ut ferantur sursum, uacillat nonnihil. Atque in hoc sumi potest pro instantia foederis bulla aquae. Si enim aer fuerit subter aquam, ascendit rapide uersus superficiem aquae, per motum illum plagae (quam uocat Democritus), per quam aqua descendens percutit et attollit aerem sursum; non autem per contentionem aut nixum aeris ipsius. Atqui ubi ad superficiem ipsam aquae uentum fuerit, tum cohibetur aer ab ulteriore ascensu, per leuem resistentiam quam reperit in aqua non statim tolerante se discontinuari: ita ut exilis admodum sit appetitus aeris ad superiora. Similiter sit natura inquisita Pondus. Est plane diuisio recepta, ut densa et solida ferantur uersus centrum terrae, rara autem et tenuia uersus ambitum coeli; tanquam ad loca sua propria. Atque loca quod attinet, (licet in scholis huiusmodi res ualeant) plane inepta et puerilis cogitatio est, locum aliquid posse. Itaque nugantur philosophi cum dicant quod, si perforata esset terra, corpora grauia se sisterent quando uentum esset ad centrum. Esset enim certe uirtuosum plane et efficax genus nihili, aut puncti mathematici, quod aut alia afficeret, aut rursus quod alia appeterent: corpus enim non nisi a corpore patitur. Verum iste appetitus ascendendi et descendendi aut est in schematismo corporis quod mouetur, aut in sympathia siue consensu cum alio corpore. Quod si inueniatur aliquod corpus densum et solidum, quod nihilominus non feratur ad terram, confunditur huiusmodi diuisio. At si recipiatur opinio Gilberti, quod magnetica uis terrae ad alliciendum grauia non extendatur ultra orbem uirtutis suae (quae operatur semper ad distantiam certam, et non ultra), hocque per aliquam instantiam uerificetur; ea demum erit instantia foederis circa hoc subiectum. Neque tamen occurrit impraesentiarum aliqua instantia super hoc certa et manifesta. Proxime uidentur accedere cataractae coeli, quae in nauigationibus per Oceanum Atlanticum uersus Indias utrasque saepe conspiciuntur. Tanta enim uidetur esse uis et moles aquarum quae per huiusmodi cataractas subito effunditur, ut uideatur collectio aquarum fuisse ante facta, atque in his locis haesisse et mansisse; et postea potius per causam uiolentam deiecta et detrusa esse, quam naturali motu grauitatis cecidisse; adeo ut coniici possit, corpoream molem densam atque compactam in magna distantia a terra fore pensilem tanquam terram ipsam, nec casuram nisi deiiciatur. Verum de hoc nil certi affirmamus. Interim in hoc et in multis aliis facile apparebit, quam inopes simus historiae naturalis; cum loco instantiarum certarum nonnunquam suppositiones afferre pro exemplis cogamur. Similiter sit natura inquisita Discursus Ingenii. Videtur omnino diuisio uera, rationis humanae et solertiae brutorum. Attamen sunt nonnullae instantiae actionum quae eduntur a brutis, per quas uidentur etiam bruta quasi syllogizare: ut memoriae proditum est de coruo, qui per magnas siccitates fere enectus siti conspexit aquam in trunco cauo arboris; atque cum non daretur ei intrare propter angustias, non cessauit iacere multos lapillos, per quos surgeret et ascenderet aqua ut bibere posset; quod postea cessit in prouerbium. Similiter sit natura inquisita Visibile. Videtur omnino esse diuisio uera et certa, lucis, quae est uisibile originale et primam copiam facit uisui, et coloris, qui est uisibile secundarium et sine luce non cernitur, ita ut uideatur nil aliud esse quam imago aut modificatio lucis. Attamen ex utraque parte circa hoc uidentur esse instantiae foederis; scilicet, nix in magna quantitate, et flamma sulphuris; in quarum altera uidetur esse color primulum lucens, in altera lux uergens ad colorem. [2,36] XXXVI. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus loco decimo quarto Instantias Crucis; translato uocabulo a Crucibus, quae erectae in biuiis indicant et signant uiarum separationes. Has etiam Instantias Decisorias et Iudiciales, et in casibus nonnullis Instantias Oraculi et Mandati, appellare consueuimus. Earum ratio talis est. Cum in inquisitione naturae alicuius intellectus ponitur tanquam in aequilibrio, ut incertus sit utri naturarum e duabus, uel quandoque pluribus, causa naturae inquisitae attribui aut assignari debeat, propter complurium naturarum concursum frequentem et ordinarium, instantiae crucis ostendunt consortium unius ex naturis (quoad naturam inquisitam) fidum et indissolubile, alterius autem uarium et separabile; unde terminatur quaestio, et recipitur natura illa prior pro causa, missa altera et repudiata. Itaque huiusmodi instantiae sunt maximae lucis, et quasi magnae authoritatis; ita ut curriculum interpretationis quandoque in illas desinat, et per illas perficiatur. Interdum autem Instantiae Crucis illae occurrunt et inueniuntur inter iampridem notatas; at ut plurimum nouae sunt, et de industria atque ex composito quaesitae et applicatae, et diligentia sedula et acri tandem erutae. 1. Exempli gratia; sit natura inquisita Fluxus et Refluxus Maris, ille bis repetitus in die atque sexhorarius in accessibus et recessibus singulis, cum differentia nonnulla quae coincidit in motum lunae. Biuium circa hanc naturam tale est. Necesse prorsus est ut iste motus efficiatur, uel ab aquarum progressu et regressu, in modum aquae in pelui agitatae, quae quando latus unum peluis alluit, deserit alterum; uel a sublatione et subsidentia aquarum e profundo, in modum aquae ebullientis et rursus subsidentis. Utri uero causae fluxus et refluxus ille assignari debeat, oritur dubitatio. Quod si recipiatur prior assertio, necesse est ut cum sit fluxus in mari ex una parte, fiat sub idem tempus alicubi in mari refluxus ex alia. Itaque ad hoc reducitur inquisitio. Atqui obseruauit Acosta, cum aliis nonnullis (diligenti facta inquisitione), quod ad litora Floridae et ad litora aduersa Hispaniae et Africae, fiant fluxus maris ad eadem tempora, et refluxus itidem ad eadem tempora; non contra, quod cum fluxus fit ad littora Floridae, fiat refluxus ad littora Hispaniae et Africae. Attamen adhuc diligentius attendenti, non per hoc euincitur motus attolens, et abnegatur motus in progressu. Fieri enim potest, quod sit motus aquarum in progressu, et nihilominus inundet aduersa littora eiusdem aluei simul; si aquae scilicet illae contrudantur et compellantur aliunde, quemadmodum fit in fluuiis, qui fluunt et refluunt ad utrumque littus horis iisdem, cum tamen iste motus liquido sit motus in progressu, nempe aquarum ingredientium ostia fluminum ex mari. Itaque simili modo fieri potest, ut aquae uenientes magna mole ab Oceano Orientali Indico compellantur et trudantur in alueum Maris Atlantici, et propterea inundent utrumque latus simul. Quaerendum itaque est, an sit alius alueus per quem aquae possint iisdem temporibus minui et refluere. Atque praesto est Mare Australe, Mari Atlantico neutiquam minus, sed potius magis latum et extensum, quod ad hoc sufficere possit. Itaque iam tandem peruentum est ad instantiam crucis circa hoc subiectum. Ea talis est: si pro certo inueniatur, quod cum fit fluxus ad littora aduersa tam Floridae quam Hispaniae in Mari Atlantico, fiat simul fluxus ad littora Peruuiae et iuxta dorsum Chinae in Mari Australi; tum certe per hanc instantiam decisoriam abiudicanda est assertio quod fluxus et refluxus maris, de quo inquiritur, fiat per motum progressiuum: neque enim relinquitur aliud mare aut locus, ubi possit ad eadem tempora fieri regressus aut refluxus. Commodissime autem hoc sciri possit, si inquiratur ab incolis Panamae et Limae (ubi uterque Oceanus, Atlanticus et Australis, per paruum Isthmum separantur), utrum ad contrarias Isthmi partes fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra. Verum haec decisio siue abiudicatio certa uidetur, posito quod terra stet immobilis. Quod si terra rotet, fieri fortasse potest ut ex inaequali rotatione (quatenus ad celeritatem siue incitationem) terrae et aquarum maris, sequatur compulsio uiolenta aquarum in cumulum sursum, quae sit fluxus: et relaxatio earundem (postquam amplius cumulari non sustinuerint) in deorsum, quae sit refluxus. Verum de hoc facienda est inquisitio separatim. Attamen etiam hoc supposito, illud aeque manet fixum, quod necesse sit fieri alicubi refluxum maris ad eadem tempora quibus fiunt fluxus in aliis partibus. Similiter, sit natura inquisita posterior ille motus ex duobus quos supposuimus, uidelicet motus maris se attollens et rursus subsidens; si forte ita acciderit ut (diligenti facto examine) reiiciatur motus alter, de quo diximus, progressiuus. Tum uero erit triuium circa hanc naturam tale. Necesse est ut motus iste, per quem aquae in fluxibus et refluxibus se attollunt et rursus relabuntur, absque aliqua accessione aquarum aliarum quae aduoluuntur, fiat per unum ex his tribus modis; uel quod ista aquarum copia emanet ex interioribus terrae et rursus in illa se recipiat; uel quod non sit aliqua amplior moles aquarum, sed quod eaedem aquae (non aucto quanto suo) extendantur siue rarefiant, ita ut maiorem locum et dimensionem occupent, et rursus se contrahant; uel quod nec copia accedat maior nec extensio amplior, sed eaedem aquae (prout sunt tam copia quam densitate aut raritate) per uim aliquam magneticam desuper eas attrahentem et euocantem, et per consensum, se attollant et deinde se remittant. Itaque reducatur (si placet) iam inquisitio (missis duobus illis motibus prioribus) ad hunc ultimum; et inquiratur si fiat aliqua talis sublatio per consensum siue uim magneticam. Atqui primo manifestum est uniuersas aquas, prout ponuntur in fossa siue cauo maris, non posse simul attolli, quia defuerit quod succedat in fundo; adeo ut si foret in aquis aliquis huiusmodi appetitus se attollendi, ille ipse tamen a nexu rerum, siue (ut uulgo loquuntur) ne detur uacuum, fractus foret et cohibitus. Relinquitur, ut attollantur aquae ex aliqua parte, et per hoc minuantur et cedant ex alia. Enimuero rursus necessario sequetur ut uis illa magnetica, cum super totum operari non possit, circa medium operetur intensissime; ita ut aquas in medio attollat, illae uero sublatae latera per successionem deserant et destituant. Itaque iam tandem peruentum est ad instantiam crucis circa hoc subiectum. Ea talis est: si inueniatur quod in refluxibus maris aquarum superficies in mari sit arcuata magis et rotunda, attollentibus se scilicet aquis in medio maris et deficientibus circa latera, quae sunt litora; et in fluxibus eadem superficies sit magis plana et aequa, redeuntibus scilicet aquis ad priorem suam positionem; tum certe per hanc instantiam decisoriam potest recipi sublatio per uim magneticam, aliter prorsus abiudicanda est. Hoc uero in fretis per lineas nauticas non difficile est experiri; uidelicet utrum in refluxibus uersus medium maris, mare non sit magis altum siue profundum quam in fluxibus. Notandum autem est, si hoc ita sit, fieri (contra ac creditur) ut attollant se aquae in refluxibus, demittant se tantum in fluxibus, ita ut littora uestiant et inundent. 2. Similiter, sit natura inquisita Motus Rotationis spontaneus; et speciatim, utrum Motus Diurnus, per quem sol et stellae ad conspectum nostrum oriuntur et occidunt, sit motus rotationis uerus in coelestibus, aut motus apparens in coelestibus, uerus in terra. Poterit esse instantia crucis super hoc subiectum talis. Si inueniatur motus aliquis in oceano ab oriente in occidentem, licet admodum languidus et eneruatus; si idem motus reperiatur paulo incitatior in aere, praesertim intra tropicos, ubi propter maiores circulos est magis perceptibilis; si idem motus reperiatur in humilioribus cometis, iam factus uiuus et ualidus; si idem motus reperiatur in planetis, ita tamen dispensatus et graduatus ut quo proprius absit a terra sit tardior, quo longius celerior, atque in coelo demum stellato sit uelocissimus: tum certe recipi debet motus diurnus pro uero in coelis, et abnegandus est motus terrae; quia manifestum erit, motum ab oriente in occidentem esse plane cosmicum et ex consensu uniuersi, qui in summitatibus coeli maxime rapidus gradatim labascat, et tandem desinat et extinguatur in immobili, uidelicet terra. Similiter, sit natura inquisita Motus Rotationis ille alter apud astronomos decantatus, renitens et contrarius Motui Diurno, uidelicet ab occidente in orientem; quem ueteres astronomi attribuunt planetis, etiam coelo stellato, at Copernicus et eius sectatores terrae quoque; et quaeratur utrum inueniatur in rerum natura aliquis talis motus, an potius res conficta sit et supposita, ad compendia et commoditates calculationum, et ad pulchrum illud, scilicet de expediendis motibus coelestibus per circulos perfectos. Neutiquam enim euincitur iste motus esse in supernis uerus et realis, nec per defectum restitutionis planetae in motu diurno ad idem punctum coeli stellati, nec per diuersam politatem zodiaci, habito respectu ad polos mundi; quae duo nobis hunc motum pepererunt. Primum enim phaenomenon per anteuersionem et derelictionem optime saluatur; secundum per lineas spirales; adeo ut inaequalitas restitutionis et declinatio ad tropicos possint esse potius modificationes motus unici illius diurni, quam motus renitentes aut circa diuersos polos. Et certissimum est, si paulisper pro plebeiis nos geramus (missis astronomorum et scholae commentis, quibus illud in more est ut sensui in multis immerito uim faciant, et obscuriora malint), talem esse motum istum ad sensum, qualem diximus; cuius imaginem per fila ferrea (ueluti in machina) aliquando repraesentari fecimus. Verum instantia crucis super hoc subiectum poterit esse talis. Si inueniatur in aliqua historia fide digna, fuisse cometam aliquem uel sublimiorem uel humiliorem qui non rotauerit cum consensu manifesto (licet admodum irregulariter) motus diurni, sed potius rotauerit in contrarium coeli; tum certe hucusque iudicandum est posse esse in natura aliquem talem motum. Sin nihil huiusmodi inueniatur, habendus est pro suspecto, et ad alias instantias crucis circa hoc confugiendum. 3. Similiter, sit natura inquisita Pondus siue Graue. Biuium circa hanc naturam tale est. Necesse est ut grauia et ponderosa uel tendant ex natura sua ad centrum terrae, per proprium schematismum; uel ut a massa corporea ipsius terrae, tanquam a congregatione corporum connaturalium, attrahantur et rapiantur, et ad eam per consensum ferantur. At posterius hoc si in causa sit, sequitur ut quo propius grauia appropinquant ad terram, eo fortius et maiore cum impetu ferantur ad eam; quo longius ab ea absint, debilius et tardius (ut fit in attractionibus magneticis); idque fieri intra spatium certum; adeo ut si elongata fuerint a terra tali distantia ut uirtus terrae in ea agere non possit, pensilia mansura sint, ut et ipsa terra, nec omnino decasura. Itaque talis circa hanc rem poterit esse instantia crucis. Sumatur horologium ex iis quae mouentur per pondera plumbea, et aliud ex iis quae mouentur per compressionem laminae ferreae; atque uere probentur, ne alterum altero uelocius sit aut tardius; deinde ponatur horologium illud mouens per pondera super fastigium alicuius templi altissimi, altero illo infra detento; et notetur diligenter si horologium in alto situm tardius moueatur quam solebat, propter diminutam uirtutem ponderum. Idem fiat experimentum in profundis minerarum alte sub terra depressarum, utrum horologium huiusmodi non moueatur uelocius quam solebat, propter auctam uirtutem ponderum. Quod si inueniatur uirtus ponderum minui in sublimi, aggrauari in subterraneis, recipiatur pro causa ponderis attractio a massa corporea terrae. 4. Similiter, sit natura inquisita Verticitas Acus Ferreae, tactae magnete. Circa hanc naturam tale erit biuium. Necesse est ut tactus magnetis uel ex se indat ferro uerticitatem ad septentriones et austrum; uel ut excitet ferrum tantummodo et habilitet, motus autem ipse indatur ex praesentia terrae; ut Gilbertus opinatur, et tanto conatu probare nititur. Itaque huc spectant ea, quae ille perspicaci industria conquisiuit. Nimirum quod clauus ferreus, qui diu durauit in situ uersus septentriones et austrum, colligat mora diutina uerticitatem, absque tactu magnetis: ac si terra ipsa, quae ob distantiam debiliter operatur (namque superficies aut extima incrustatio terrae uirtutis magneticae, ut ille uult, expers est), per moram tamen longam magnetis tactum suppleret, et ferrum exciret, deinde excitum conformaret et uerteret. Rursus, quod ferrum ignitum et cadens, si in extinctione sua exporrigatur inter septentriones et austrum, colligat quoque uerticitatem absque tactu magnetis: ac si partes ferri in motu positae per ignitionem, et postea se recipientes, in ipso articulo extinctionis suae magis essent susceptiuae et quasi sensitiuae uirtutis manantis a terra quam alias, et inde fierent tanquam excitae. Verum haec, licet bene obseruata, tamen non euincunt prorsus quod ille asserit. Instantia crucis autem circa hoc subiectum poterit esse talis. Capiatur terrella ex magnete, et notentur poli eius; et ponantur poli terrellae uersus orientem et occasum, non uersus septentriones et austrum, atque ita iaceant; deinde superponatur acus ferrea intacta, et permittatur ita manere ad dies sex aut septem. Acus uero (nam de hoc non dubitatur) dum manet super magnetem, relictis polis mundi, se uertet ad polos magnetis; itaque quamdiu ita manet, uertitur scilicet ad orientem et occidentem mundi. Quod si inueniatur acus illa, remota a magnete et posita super uersorium, statim se applicare ad septentriones et austrum, uel etiam paulatim se eo recipere, tum recipienda est pro causa, praesentia terrae; sin aut uertatur (ut prius) in orientem et occidentem, aut perdat uerticitatem, habenda est illa causa pro suspecta, et ulterius inquirendum est. 5. Similiter, sit natura inquisita Corporea Substantia Lunae: an sit tenuis, flammea, siue aerea, ut plurimi ex priscis philosophis opinati sunt; an solida et densa, ut Gilbertus et multi moderni, cum nonnullis ex antiquis, tenent. Rationes posterioris istius opinionis fundantur in hoc maxime, quod luna radios solis reflectat; neque uidetur fieri reflexio lucis nisi a solidis. Itaque instantiae crucis circa hoc subiectum eae esse poterint (si modo aliquae sint) quae demonstrent reflexionem a corpore tenui, qualis est flamma, modo sit crassitiei sufficientis. Certe causa crepusculi, inter alias, est reflexio radiorum solis a superiore parte aeris. Etiam quandoque reflecti uidemus radios solis temporibus uespertinis serenis a fimbriis nubium roscidarum, non minori splendore, sed potius illustriori et magis glorioso, quam qui redditur a corpore lunae; neque tamen constat eas nubes coaluisse in corpus densum aquae. Etiam uidemus aerem tenebrosum pone fenestras noctu reflectere lucem candelae, non minus quam corpus densum. Tentandum etiam foret experimentum immissionis radiorum solis per foramen super flammam aliquam subfuscam et caeruleam. Sane radii aperti solis, incidentes in flammas obscuriores, uidentur eas quasi mortificare, ut conspiciantur magis instar fumi albi quam flammae. Atque haec impraesentiarum occurrunt, quae sint ex natura instantiarum crucis circa hanc rem; et meliora fortasse reperiri possunt. Sed notandum semper est, reflexionem a flamma non esse expectandam, nisi a flamma alicuius profunditatis; nam aliter uergit ad diaphanum. Hoc autem pro certo ponendum, lucem semper in corpore aequali aut excipi et transmitti, aut resilire. 6. Similiter, sit natura inquisita Motus Missilium, ueluti spiculorum, sagittarum, globulorum, per aerem. Hunc motum Schola (more suo) ualde negligenter expedit; satis habens, si eum nomine motus uiolenti a naturali (quem uocant) distinguat; et quod ad primam percussionem siue impulsionem attinet, per illud, (quod duo corpora non possint esse in uno loco, ne fiat penetratio dimensionum,) sibi satisfaciat; et de processu continuato istius motus nihil curet. At circa hanc naturam biuium est tale: aut iste motus fit ab aere uehente et pone corpus emissum se colligente, instar fluuii erga scapham aut uenti erga paleas; aut a partibus ipsius corporis non sustinentibus impressionem, sed ad eandem laxandam per successionem se promouentibus. Atque priorem illum recipit Fracastorius, et fere omnes qui de hoc motu paulo subtilius inquisiuerunt: neque dubium est, quin sint aeris partes in hac re nonnullae; sed alter motus proculdubio uerus est, ut ex infinitis constat experimentis. Sed inter caeteras, poterit esse circa hoc subiectum instantia crucis talis; quod lamina, aut filum ferri paulo contumacius, uel etiam calamus siue penna in medio diuisa, adducta et curuata inter pollicem et digitum exiliant. Manifestum enim est, hoc non posse imputari aeri se pone corpus colligenti, quia fons motus est in medio laminae uel calami, non in extremis. 7. Similiter sit natura inquisita motus ille rapidus et potens Expansionis Pulueris Pyrii in flammam; unde tantae moles subuertuntur, tanta pondera emittuntur, quanta in cuniculis maioribus et bombardis uidemus. Biuium circa hanc naturam tale est. Aut excitatur iste motus a mero corporis appetitu se dilatandi, postquam fuerit inflammatum; aut ab appetitu mixto spiritus crudi, qui rapide fugit ignem, et ex eo circumfuso, tanquam ex carcere, uiolenter erumpit. Schola autem et uulgaris opinio tantum uersatur circa priorem illum appetitum. Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem corpus expleuerat cum subiret formam pulueris, atque inde sequi motum istum. Interim minime aduertunt, licet hoc uerum sit, posito quod flamma generetur, tamen posse impediri flammae generationem a tanta mole, quae illam comprimere et suffocare queat; ut non deducatur res ad istam necessitatem de qua loquuntur. Nam quod necesse sit fieri expansionem, atque inde sequi emissionem aut remotionem corporis quod obstat, si generetur flamma, recte putant. Sed ista necessitas plane euitatur, si moles illa solida flammam supprimat antequam generetur. Atque uidemus flammam, praesertim in prima generatione, mollem esse et lenem, et requirere cauum in quo experiri et ludere possit. Itaque tanta uiolentia huic rei per se assignari non potest. Sed illud uerum; generationem huiusmodi flammarum flatulentarum, et ueluti uentorum igneorum, fieri ex conflictu duorum corporum, eorumque naturae inter se plane contrariae; alterius admodum inflammabilis, quae natura uiget in sulphure; alterius flammam exhorrentis, qualis est spiritus crudus qui est in nitro; adeo ut fiat conflictus mirabilis, inflammante se sulphure quantum potest (nam tertium corpus, nimirum carbo salicis, nil aliud fere praestat, quam ut illa duo corpora incorporet et commode uniat), et erumpente spiritu nitri quantum potest, et una se dilatante (nam hoc faciunt et aer, et omnia cruda, et aqua, ut a calore dilatentur), et per istam fugam et eruptionem interim flammam sulphuris, tanquam follibus occultis, undequaque exufflante. Poterant autem esse instantiae crucis circa hoc subiectum duorum generum. Alterum eorum corporum quae maxime sunt inflammabilia, qualia sunt sulphur, caphura, naphtha, et huiusmodi, cum eorum misturis; quae citius et facilius concipiunt flammam quam puluis pyrius, si non impediantur: ex quo liquet appetitum inflammandi per se effectum illum stupendum non operari. Alterum eorum quae flammam fugiunt et exhorrent, qualia sunt sales omnes. Videmus enim, si iaciantur in ignem, spiritum aqueum erumpere cum fragore antequam flamma concipiatur; quod etiam leniter fit in foliis paulo contumacioribus, parte aquea erumpente antequam oleosa concipiat flammam. Sed maxime cernitur hoc in argento uiuo, quod non male dicitur aqua mineralis. Hoc enim, absque inflammatione, per eruptionem et expansionem simplicem uires pulueris pyrii fere adaequat; quod etiam admixtum pulueri pyrio eius uires multiplicare dicitur. 8. Similiter sit natura inquisita, Transitoria Natura Flammae, et Extinctio eius Momentanea. Non enim uidetur natura flammea hic apud nos figi et consistere, sed singulis quasi momentis generari, et statim extingui. Manifestum enim est in flammis, quae hic continuantur et durant, istam durationem non esse eiusdem flammae in indiuiduo, sed fieri per successionem nouae flammae seriatim generatae, minime autem manere eandem flammam numero; id quod facile perspicitur ex hoc, quod, subtracto alimento siue fomite flammae, flamma statim pereat. Biuium autem circa hanc naturam tale est. Momentanea ista natura aut fit remittente se causa quae eam primo genuit, ut in lumine, sonis, et motibus (quos uocant) uiolentis; aut quod flamma in natura sua possit hic apud nos manere, sed a contrariis naturis circumfusis uim patiatur et destruatur. Itaque poterit esse circa hoc subiectum instantia crucis talis. Videmus flammas in incendiis maioribus, quam alte in sursum ascendant. Quanto enim basis flammae est latior, tanto uertex sublimior. Itaque uidetur principium extinctionis fieri circa latera, ubi ab aere flamma comprimitur et male habetur. At meditullia flammae, quae aer non contingit sed alia flamma undique circumdat, eadem numero manent, neque extinguuntur donec paulatim angustientur ab aere per latera circumfuso. Itaque omnis flamma pyramidalis est basi circa fomitem largior, uertice autem (inimicante aere, nec suppeditante fomite) acutior. At fumus angustior circa basin ascendendo dilatatur, et fit tanquam pyramis inuersa; quia scilicet aer fumum recipit, flammam (neque enim quispiam somniet aerem esse flammam accensam, cum sint corpora plane heterogenea) comprimit. Accuratior autem poterit esse instantia crucis ad hanc rem accommodata, si res forte manifestari possit per flammas bicolores. Capiatur igitur situla parua ex metallo, et in ea figatur parua candela cerea accensa; ponatur situla in patera, et circumfundatur spiritus uini in modica quantitate, quae ad labra situlae non attingat; tum accende spiritum uini. At spiritus ille uini exhibebit flammam magis scilicet caeruleam, lychnus candelae autem magis flauam. Notetur itaque utrum flamma lychni (quam facile est per colorem a flamma spiritus uini distinguere; neque enim flammae, ut liquores, statim commiscentur) maneat pyramidalis, an potius magis tendat ad formam globosam, cum nihil inueniatur quod eam destruat aut comprimat. At hoc posterius si fiat, manere flammam eandem numero, quamdiu intra aliam flammam concludatur nec uim inimicam aeris experiatur, pro certo ponendum est. Atque de instantiis crucis haec dicta sint. Longiores autem in iis tractandis ad hunc finem fuimus, ut homines paulatim discant et assuefiant de natura iudicare per instantias crucis et experimenta lucifera, et non per rationes probabiles. [2,37] XXXVII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco decimo quinto Instantias Diuortii; quae indicant separationes naturarum earum quae ut plurimum occurrunt. Differunt autem ab instantiis quae subiunguntur instantiis comitatus; quia illae indicant separationes naturae alicuius ab aliquo concreto cum quo illa familiariter consuescit, hae uero separationes naturae alicuius ab altera natura. Differunt etiam ab instantiis crucis; quia nihil determinant, sed monent tantum de separabilitate unius naturae ab altera. Usus autem earum est ad prodendas falsas formas, et dissipandas leues contemplationes ex rebus obuiis orientes; adeo ut ueluti plumbum et pondera intellectui addant. Exempli gratia: sint naturae inquisitae quatuor naturae illae, quas Contubernales uult esse Telesius, et tanquam ex eadem camera; uiz. calidum, lucidum, tenue, mobile siue promptum ad motum. At plurimae inueniuntur instantiae diuortii inter ipsas. Aer enim tenuis est et habilis ad motum, non calidus aut lucidus; luna lucida, absque calore; aqua feruens calida, absque lumine; motus acus ferreae super uersorium pernix et agilis, et tamen in corpore frigido, denso, opaco; et complura id genus. Similiter sint naturae inquisitae Natura Corporea et Actio Naturalis. Videtur enim non inueniri actio naturalis, nisi subsistens in aliquo corpore. Attamen possit fortasse esse circa hanc rem instantia nonnulla diuortii. Ea est actio magnetica, per quam ferrum fertur ad magnetem, grauia ad globum terrae. Addi etiam possint aliae nonnullae operationes ad distans. Actio siquidem huiusmodi et in tempore fit, per momenta non in puncto temporis, et in loco, per gradus et spatia. Est itaque aliquod momentum temporis, et aliquod interuallum loci, in quibus ista uirtus siue actio haeret in medio inter duo illa corpora quae motum cient. Reducitur itaque contemplatio ad hoc; utrum illa corpora quae sunt termini motus disponant uel alterent corpora media, ut per successionem et tactum uerum labatur uirtus a termino ad terminum, et interim subsistat in corpore medio; an horum nihil sit, praeter corpora et uirtutem et spatia? Atque in radiis opticis et sonis et calore et aliis nonnullis operantibus ad distans, probabile est media corpora disponi et alterari: eo magis, quod requiratur medium qualificatum ad deferendam operationem talem. At magnetica illa siue coitiua uirtus admittit media tanquam adiaphora, nec impeditur uirtus in omnigeno medio. Quod si nil rei habeat uirtus illa aut actio cum corpore medio, sequitur quod sit uirtus aut actio naturalis ad tempus nonnullum et in loco nonnullo subsistens sine corpore; cum neque subsistat in corporibus terminantibus, nec in mediis. Quare actio magnetica poterit esse instantia diuortii circa naturam corpoream et actionem naturalem. Cui hoc adiici potest tanquam corollarium aut lucrum non praetermittendum: uiz. quod etiam secundum sensum philosophanti sumi possit probatio quod sint entia et substantiae separatae et incorporeae. Si enim uirtus et actio naturalis, emanans a corpore, subsistere possit aliquo tempore et aliquo loco omnino sine corpore; prope est ut possit etiam emanare in origine sua a substantia incorporea. Videtur enim non minus requiri natura corporea ad actionem naturalem sustentandam et deuehendam, quam ad excitandam aut generandum. [2,38] XXXVIII. Sequuntur quinque ordines instantiarum, quas uno uocabulo generali Instantias Lampadis siue Informationis Primae appellare consueuimus. Eae sunt quae auxiliantur sensui. Cum enim omnis interpretatio naturae incipiat a sensu, atque a sensuum perceptionibus recta, constanti, et munita uia ducat ad perceptiones intellectus, quae sunt notiones uerae et axiomata; necesse est ut, quanto magis copiosae et exactae fuerint repraesentationes siue praebitiones ipsius sensus, tanto omnia cedant facilius et foelicius. Harum autem quinque instantiarum lampadis, primae roborant, ampliant, et rectificant actiones sensus immediatas; secundae deducunt non-sensibile ad sensibile; tertiae indicant processus continuatos siue series earum rerum et motuum quae (ut plurimum) non notantur nisi in exitu aut periodis; quartae aliquid substituunt sensui in meris destitutionibus; quintae excitant attentionem sensus et aduertentiam, atque una limitant subtilitatem rerum. De his autem singulis iam dicendum est. [2,39] XXXIX. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco decimo sexto Instantias Ianuae siue Portae: eo enim nomine eas appellamus quae iuuant actiones sensus immediatas. Inter sensus autem manifestum est partes primas tenere Visum, quoad informationem; quare huic sensui praecipue auxilia conquirenda. Auxilia autem triplicia esse posse uidentur: uel ut percipiat non uisa; uel ut maiore interuallo; uel ut exactius et distinctius. Primi generis sunt (missis bis-oculis et huiusmodi, quae ualent tantum ad corrigendam et leuandam infirmitatem uisus non bene dispositi, atque ideo nihil amplius informant) ea quae nuper inuenta sunt perspicilla; quae latentes et inuisibiles corporum minutias, et occultos schematismos et motus (aucta insigniter specierum magnitudine) demonstrant; quorum ui, in pulice, musca, uermiculis, accurata corporis figura et lineamenta, necnon colores et motus prius non conspicui, non sine admiratione cernuntur. Quinetiam aiunt lineam rectam calamo uel penecillo descriptam, per huiusmodi perspicilla inaequalem admodum et tortuosam cerni: quia scilicet nec motus manus, licet per regulam adiutae, nec impressio atramenti aut coloris reuera aequalia existant; licet illae inaequalitates tam minutae sint ut sine adiumento huiusmodi perspicillorum conspici nequeant. Etiam superstitiosam quandam obseruationem in hac re (ut fit in rebus nouis et miris) addiderunt homines: uiz. quod huiusmodi perspicilla opera naturae illustrent, artis dehonestent. Illud uero nihil aliud est quam quod texturae naturales multo subtiliores sint quam artificiosae. Perspicillum enim illud ad minuta tantum ualet: quale perspicillum si uidisset Democritus, exiluisset forte, et modum uidendi atomum (quem ille inuisibilem omnino affirmauit) inuentum fuisse putasset. Verum incompetentia huiusmodi perspicillorum, praeterquam ad minutias tantum (neque ad ipsas quoque, si fuerint in corpore maiusculo), usum rei destruit. Si enim inuentum extendi posset ad corpora maiora, aut corporum maiorum minutias, adeo ut textura panni lintei conspici posset tanquam rete, atque hoc modo minutiae latentes et inaequalitates gemmarum, liquorum, urinarum, sanguinis, uulnerum, et multarum aliarum rerum, cerni possent, magnae proculdubio ex eo inuento commoditates capi possent. Secundi generis sunt illa altera perspicilla quae memorabili conatu adinuenit Galilaeus; quorum ope, tanquam per scaphas aut nauiculas, aperiri et exerceri possint propiora cum coelestibus commercia. Hinc enim constat, galaxiam esse nodum siue coaceruationem stellarum paruarum, plane numeratarum et distinctarum; de qua re apud antiquos tantum suspicio fuit. Hinc demonstrari uidetur, quod spatia orbium (quos uocant) planetarum non sint plane uacua aliis stellis, sed quod coelum incipiat stellescere antequam ad coelum ipsum stellatum uentum sit; licet stellis minoribus quam ut sine perspicillis istis conspici possint. Hinc choreas illas stellarum paruarum circa planetam Iouis (unde coniici possit esse in motibus stellarum plura centra) intueri licet. Hinc inaequalitates luminosi et opaci in luna distinctius cernuntur et locantur; adeo ut fieri possit quaedam seleno-graphia. Hinc maculae in sole, et id genus: omnia certe inuenta nobilia, quatenus fides huiusmodi demonstrationibus tuto adhiberi possit. Quae nobis ob hoc maxime suspectae sunt, quod in istis paucis sistatur experimentum, neque alia complura inuestigatu aeque digna eadem ratione inuenta sint. Tertii generis sunt bacilla illa ad terras mensurandas, astrolabia, et similia; quae sensum uidendi non ampliant, sed rectificant et dirigunt. Quod si sint aliae instantiae quae reliquos sensus iuuent in ipsorum actionibus immediatis et indiuiduis, tamen si eiusmodi sint quae informationi ipsi nihil addant plus quam iam habetur, ad id quod nunc agitur non faciunt. Itaque earum mentionem non fecimus. [2,40] XL. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco decimo septimo Instantias Citantes, sumpto uocabulo a foris ciuilibus, quia citant ea ut compareant quae prius non comparuerunt; quas etiam Instantias Euocantes appellare consueuimus. Eae deducunt non-sensibile ad sensibile. Sensum autem fugiunt res, uel propter distantiam obiecti locati; uel propter interceptionem sensus per corpora media; uel quia obiectum non est habile ad impressionem in sensu faciendam; uel quia deficit quantum in obiecto pro feriendo sensu; uel quia tempus non est proportionatum ad actuandum sensum; uel quia obiecti percussio non toleratur a sensu; uel quia obiectum ante impleuit et possedit sensum, ut nouo motui non sit locus. Atque haec praecipue ad uisum pertinent, et deinde ad tactum. Nam hi duo sensus sunt informatiui ad largum, atque de communibus obiectis; ubi reliqui tres non informent fere, nisi immediate et de propriis obiectis. 1. In primo genere non fit deductio ad sensibile, nisi rei, quae cerni non possit propter distantiam, adiiciatur aut substituatur alia res quae sensum magis e longinquo prouocare et ferire possit: ueluti in significatione rerum per ignes, campanas, et similia. 2. In secundo genere fit deductio, cum ea quae interius propter interpositionem corporum latent, nec commode aperiri possunt, per ea quae sunt in superficie, aut ab interioribus effluunt, perducuntur ad sensum: ut status humanorum corporum per pulsus, et urinas, et similia. 3 and 4. At tertii et quarti generis deductiones ad plurima spectant, atque undique in rerum inquisitione sunt conquirendae. Huius rei exempla sunt. Patet quod aer, et spiritus, et huiusmodi res quae sunt toto corpore tenues et subtiles, nec cerni nec tangi possint. Quare in inquisitione circa huiusmodi corpora deductionibus omnino est opus. Sit itaque natura inquisita Actio et Motus Spiritus qui includitur in corporibus tangibilibus. Omne enim tangibile apud nos continet spiritum inuisibilem et intactilem, eique obducitur atque eum quasi uestit. Hinc fons triplex potens ille et mirabilis processus spiritus in corpore tangibili. Spiritus enim in re tangibili, emissus, corpora contrahit et desiccat; detentus, corpora intenerat et colliquat; nec prorsus emissus nec prorsus detentus, informat, membrificat, assimilat, egerit, organizat, et similia. Atque haec omnia deducuntur ad sensibile per effectus conspicuos. Etenim in omni corpore tangibili inanimato, spiritus inclusus primo multiplicat se, et tanquam depascit partes tangibiles eas quae sunt maxime ad hoc faciles et praeparatae, easque digerit et conficit et uertit in spiritum, et deinde una euolant. Atque haec confectio et multiplicatio spiritus deducitur ad sensum per diminutionem ponderis. In omni enim desiccatione, aliquid defluit de quanto; neque id ipsum ex spiritu tantum praeinexistente, sed ex corpore quod prius fuit tangibile et nouiter uersum est: spiritus enim non ponderat. Egressus autem siue emissio spiritus deducitur ad sensibile in rubigine metallorum, et aliis putrefactionibus eius generis quae sistunt se antequam peruenerint ad rudimenta uitae; nam illae ad tertium genus processus pertinent. Etenim in corporibus magis compactis spiritus non inuenit poros et meatus per quos euolet: itaque cogitur partes ipsas tangibiles protrudere et ante se agere, ita ut illae simul exeant; atque inde fit rubigo, et similia. At contractio partium tangibilium, postquam aliquid de spiritu fuerit emissum (unde sequitur illa desiccatio), deducitur ad sensibile tum per ipsam duritiem rei auctam, tum multo magis per scissuras, angustiationes, corrugationes, et complicationes corporum, quae inde sequuntur. Etenim partes ligni desiliunt et angustiantur; pelles currugantur; neque id solum, sed (si subita fuerit emissio spiritus per calorem ignis) tantum properant ad contractionem ut se complicent et conuoluant. At contra, ubi spiritus detinetur, et tamen dilatatur et excitatur per calorem aut eius analoga (id quod fit in corporibus magis solidis aut tenacibus), tum uero corpora emolliuntur, ut ferrum candens; fluunt, ut metalla; liquefiunt, ut gummi, cera, et similia. Itaque contrariae illae operationes caloris (ut ex eo alia durescant, alia liquescant) facile conciliantur; quia in illis spiritus emittitur, in his agitatur et detinetur: quorum posterius est actio propria caloris et spiritus; prius, actio partium tangibilium tantum per occasionem spiritus emissi. Ast ubi spiritus nec detinetur prorsus nec prorsus emittitur, sed tantum inter claustra sua tentat et experitur, atque nacta est partes tangibiles obedientes et sequaces in promptu, ita ut quo spiritus agit eae simul sequantur; tum uero sequitur efformatio in corpus organicum, et membrificatio, et reliquae actiones uitales, tam in uegetabilibus quam in animalibus. Atque haec maxime deducuntur ad sensum per notationes diligentes primorum incoeptuum et rudimentorum siue tentamentorum uitae in animalculis ex putrefactione natis: ut in ouis formicarum, uermibus, muscis, ranis post imbrem, etc. Requiritur autem ad uiuificationem et lenitas caloris et lentor corporis; ut spiritus nec per festinationem erumpat, nec per contumaciam partium coerceatur, quin potius ad cerae modum illas plicare et effingere possit. Rursus, differentia illa spiritus, maxime nobilis et ad plurima pertinens (uiz. spiritus abscissi, ramosi simpliciter, ramosi simul et cellulati; ex quibus prior est spiritus omnium corporum inanimatorum, secundus uegetabilium, tertius animalium), per plurimas instantias deductorias tanquam sub oculos ponitur. Similiter patet, quod subtiliores texturae et schematismi rerum (licet toto corpore uisibilium aut tangibilium) nec cernantur nec tangantur. Quare in his quoque per deductionem procedit informatio. At differentia schematismorum maxime radicalis et primaria sumitur ex copia uel paucitate materiae quae subit idem spatium siue dimensum. Reliqui enim schematismi (qui referuntur ad dissimilaritates partium, quae in eodem corpore continentur, et collocationes ac posituras earundem) prae illo altero sunt secundarii. Sit itaque natura inquisita Expansio siue Coitio Materiae in corporibus respectiue: uiz. quantum materiae impleat quantum dimensum in singulis. Etenim nil uerius in natura quam propositio illa gemella, ex nihilo nihil fieri, neque quicquam in nihilum redigi: uerum quantum ipsum materiae siue summam totalem constare, nec augeri aut minui. Nec illud minus uerum, ex quanto illo materiae sub iisdem spatiis siue dimensionibus, pro diuersitate corporum, plus et minus contineri: ut in aqua plus, in aere minus; adeo ut si quis asserat aliquod contentum aquae in par contentum aeris uerti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse redigi in nihilum; contra, si quis asserat aliquod contentum aeris in par contentum aquae uerti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse fieri ex nihilo. Atque ex copia ista et paucitate materiae notiones illae densi et rari, quae uarie et promiscue accipiuntur, proprie abstrahuntur. Assumenda est et assertio illa tertia, etiam satis certa: quod hoc de quo loquimur plus et minus materiae in corpore hoc uel illo ad calculos (facta collatione) et proportiones exactas aut exactis propinquas reduci possit. Veluti si quis dicat inesse in dato contento auri talem coaceruationem materiae, ut opus habeat spiritus uini, ad tale quantum materiae aequandum, spatio uicies et semel maiore quam implet aurum, non errauerit. Coaceruatio autem materiae et rationes eius deducuntur ad sensibile per pondus. Pondus enim respondet copiae materiae, quoad partes rei tangibilis; spiritus autem, et eius quantum ex materia, non uenit in computationem per pondus; leuat enim pondus potius quam grauat. At nos huius rei tabulam fecimus satis accuratam; in qua pondera et spatia singulorum metallorum, lapidum praecipuorum, lignorum, liquorum, oleorum, et plurimorum aliorum corporum tam naturalium quam artificialium, excepimus: rem polychrestam, tam ad lucem informationis quam ad normam operationis; et quae multas res reuelet omnino praeter expectatum. Neque illud pro minimo habendum est, quod demonstret omnem uarietatem quae in corporibus tangibilibus nobis notis uersatur (intelligimus autem corpora bene unita, nec plane spongiosa et caua et magna ex parte aere impleta) non ultra rationes partium 21 excedere: tam finita scilicet est natura, aut saltem illa pars eius cuius usus ad nos maxime pertinet. Etiam diligentiae nostrae esse putauimus, experiri si forte capi possint rationes corporum non tangibilium siue pneumaticorum, respectu corporum tangibilium. Id quod tali molitione aggressi sumus. Phialam uitream accepimus, quae unciam fortasse unam capere possit; paruitate uasis usi, ut minori cum calore posset fieri euaporatio sequens. Hanc phialam spiritu uini impleuimus fere ad collum; eligentes spiritum uini, quod per tabulam priorem eum esse ex corporibus tangibilibus (quae bene unita, nec caua sunt) rarissimum, et minimum continens materiae sub suo dimenso, obseruauimus. Deinde pondus aquae cum phiala ipsa exacte notauimus. Postea uesicam accepimus, quae circa duas pintas contineret. Ex ea aerem omnem, quoad fieri potuit, expressimus eo usque ut uesicae ambo latera essent contigua: etiam prius uesicam oleo obleuimus cum fricatione leni, quo uesica esset clausior: eius, si qua erat, porositate oleo obturata. Hanc uesicam circa os phialae, ore phialae intra os uesicae recepto, fortiter ligauimus; filo parum cerato, ut melius adhaeresceret arctius ligaret. Tum demum phialam supra carbones ardentes in foculo collocauimus. At paulo post uapor siue aura spiritus uini, per calorem dilatati et in pneumaticum uersi, uesicam paulatim sufflauit, eamque uniuersam ueli instar undequaque extendit. Id postquam factum fuit, continuo uitrum ab igne remouimus, et super tapetem posuimus ne frigore disrumperetur; statim quoque in summitate uesicae foramen fecimus, ne uapor, cessante calore, in liquorem restitutus resideret, et rationes confunderet. Tum uero uesicam ipsam sustulimus, et rursus pondus excepimus spiritus uini qui remanebat. Inde quantum consumptum fuisset in uaporem seu pneumaticum computauimus: et facta collatione quantum locum siue spatium illud corpus implesset quando esset spiritus uini in phiala, et rursus quantum spatium impleuerit postquam factum fuisset pneumaticum in uesica, rationes subduximus: ex quibus manifeste liquebat, corpus istud ita uersum et mutatum expansionem centuplo maiorem quam antea habuisset acquisiuisse. Similiter sit natura inquisita Calor aut Frigus; eius nempe gradus, ut a sensu non percipiantur ob debilitatem. Haec deducuntur ad sensum per uitrum calendare, quale superius descripsimus. Calor enim et frigus, ipsa non percipiuntur ad tactum; at calor aerem expandit, frigus contrahit. Neque rursus illa expansio et contractio aeris percipitur ad uisum; at aer ille expansus aquam deprimit, contractus attollit; ac tum demum fit deductio ad uisum, non ante, aut alias. Similiter sit natura inquisita Mistura Corporum: uiz. quid habeant ex aqueo, quid ex oleoso, quid ex spiritu, quid ex cinere et salibus, et huiusmodi; uel etiam (in particulari) quid habeat lac butyri, quid coaguli, quid seri, et huiusmodi. Haec deducuntur ad sensum per artificiosas et peritas separationes, quatenus ad tangibilia. At natura spiritus in ipsis, licet immediate non percipiatur, tamen deprehenditur per uarios motus et nixus corporum tangibilium in ipso actu et processu separationis suae; atque etiam per acrimonias, corrosiones, et diuersos colores, odores, et sapores eorundem corporum post separationem. Atque in hac parte, per distillationes atque artificiosas separationes, strenue sane ab hominibus elaboratum est; sed non multo foelicius quam in caeteris experimentis, quae adhuc in usu sunt: modis nimirum prorsus palpatoriis, et uiis caecis, et magis operose quam intelligenter; et (quod pessimum est) nulla cum imitatione aut aut aemulatione naturae, sed cum destructione (per calores uehementes aut uirtutes nimis ualidas) omnis subtilioris schematismi, in quo occultae rerum uirtutes et consensus praecipue sitae sunt. Neque illud etiam, quod alias monuimus, hominibus in mentem aut obseruationem uenire solet in huiusmodi separationibus: hoc est, plurimas qualitates, in corporum uexationibus tam per ignem quam alios modos, indi ab ipso igne iisque corporibus quae ad separationem adhibentur, quae in composito prius non fuerunt; unde mirae fallaciae. Neque enim scilicet uapor uniuersus, qui ex aqua emittitur per ignem, uapor aut aer antea fuit in corpore aquae; sed factus est maxima ex parte per dilatationem aquae ex calore ignis. Similiter in genere omnes exquisitae probationes corporum siue naturalium siue artificialium, per quas uera dignoscuntur ab adulterinis, meliora a uilioribus, huc referri debent: deducunt enim non-sensibile ad sensibile. Sunt itaque diligenti cura undique conquirendae. 5. Quintum uero genus latitantiae quod attinet, manifestum est actionem sensus transigi in motu, motum in tempore. Si igitur motus alicuius corporis sit uel tam tardus, uel tam uelox, ut non sit proportionatus ad momenta in quibus transigitur actio sensus, obiectum omnino non percipitur; ut in motu indicis horologii, et rursus in motu pilae sclopeti. Atque motus qui ob tarditatem non percipitur, facile et ordinario deducitur ad sensum per summas motus; qui uero ob uelocitatem, adhuc non bene mensurari consueuit; sed tamen postulat inquisitio naturae ut hoc fiat in aliquibus. 6. Sextum autem genus, ubi impeditur sensus propter nobilitatem obiecti, recipit deductionem, uel per elongationem maiorem obiecti a sensu; uel per hebetationem obiecti per interpositionem medii talis, quod obiectum debilitet, non annihilet; uel per admissionem et exceptionem obiecti reflexi, ubi percussio directa sit nimis fortis, ut solis in pelui aquae. 7. Septimum autem genus latitantiae, ubi sensus ita oneratur obiecto ut nouae admissioni non sit locus, non habet fere locum nisi in olfactu et odoribus; nec ad id quod agitur multum pertinet. Quare de deductionibus non-sensibilis ad sensibile, haec dicta sint. Quandoque tamen deductio fit non ad sensum hominis, sed ad sensum alicuius alterius animalis cuius sensus in aliquibus humanum excellet: ut nonnullorum odorum, ad sensum canis; lucis, quae in aere non extrinsecus illuminato latenter existit, ad sensum felis, noctuae, et huiusmodi animalium quae cernunt noctu. Recte enim notauit Telesius, etiam in aere ipso inesse lucem quandam originalem, licet exilem et tenuem, et maxima ex parte oculis hominum aut plurimorum animalium non inseruientem; qui illa animalia, ad quorum sensum huiusmodi lux est proportionata, cernant noctu; id quod uel sine luce fieri, uel per lucem internam, minus credibile est. Atque illud utique notandum est, de destitutionibus sensuum eorumque remediis hic nos tractare. Nam fallaciae sensuum ad proprias inquisitiones de sensu et sensibili remittendae sunt: excepta illa magna fallacia sensuum nimirum quod constituant lineas rerum ex analogia hominis, et non ex analogia uniuersi; quae non corrigitur nisi per rationem et philosophiam uniuersalem. [2,41] XLI. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco decimo octauo Instantias Viae, quas etiam Instantias Itinerantes et Instantias Articulatas appellare consueuimus. Eae sunt quae indicant naturae motus gradatim continuatos. Hoc autem genus instantiarum potius fugit obseruationem quam sensum. Mira enim est hominum circa hanc rem indiligentia. Contemplantur siquidem naturam tantummodo desultorie et per periodos, et postquam corpora fuerint absoluta ac completa, et non in operatione sua. Quod si artificis alicuius ingenia et industriam explorare et contemplari quis cuperet, is non tantum materias rudes artis atque deinde opera perfecta conspicere desideraret, sed potius praesens esse cum artifex operatur et opus suum promouet. Atque simile quiddam circa naturam faciendum est. Exempli gratia; si quis de uegetatione plantarum inquirat, ei inspiciendum est ab ipsa satione seminis alicuius (id quod per extractionem, quasi singulis diebus, seminum quae per biduum, triduum, quatriduum, et sic deinceps, in terra manserunt, eorumque diligentem intuitum, facile fieri potest), quomodo et quando semen intumescere et turgere incipiat et ueluti spiritu impleri; deinde quomodo corticulam rumpere et emittere fibras, cum latione nonnulla sui interim sursum, nisi terra fuerit admodum contumax; quomodo etiam emittat fibras, partim radicales deorsum, partim cauliculares sursum, aliquando serpendo per latera, si ex ea parte inueniat terram apertam et magis facilem; et complura id genus. Similiter facere oportet circa exclusionem ouorum; ubi facile conspici dabitur processus uiuificandi et organizandi, et quid et quae partes fiant ex uitello, quid ex albumine oui, et alia. Similis est ratio circa animalia ex putrefactione. Nam circa animalia perfecta et terrestria, per exectiones foetuum ex utero, minus humanum esset ista inquirere; nisi forte per occasiones abortuum, et uenationum, et similium. Omnino igitur uigilia quaedam seruanda est circa naturam, ut quae melius se conspiciendam praebeat noctu quam interdiu. Istae enim contemplationes tanquam nocturnae censeri possint, ob lucernae paruitatem et perpetuationem. Quin et in inanimatis idem tentandum est; id quod nos fecimus in inquirendis aperturis liquorum per ignem. Alius enim est modus aperturae in aqua, alius in uino, alius in aceto, alius in omphacio; longe alius in lacte, et oleo, et caeteris. Id quod facile cernere erat per ebullitionem super ignem lenem, et in uase uitreo, ubi omnia cerni perspicue possint. Verum haec breuius perstringimus; fusius et exactius de iis sermones habituri, cum ad inuentionem latentis rerum processus uentum erit. Semper enim memoria tenendum est, nos hoc loco non res ipsas tractare, sed exempla tantum adducere. [2,42] XLII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco decimo nono Instantias Supplementi, siue Substitutionis; quas etiam Instantias Perfugii appellare consueuimus. Eae sunt, quae supplent informationem ubi sensus plane destituitur; atque idcirco ad eas confugimus cum instantiae propriae haberi non possint. Dupliciter autem fit substitutio; aut per Graduationem, aut per Analoga. Exempli gratia: non inuenitur medium quod inhibeat prorsus operationem magnetis in mouendo ferrum; non aurum interpositum, non argentum, non lapis, non uitrum, lignum, aqua, oleum, pannus aut corpora fibrosa, aer, flamma, et caetera. Attamen per probationem exactam fortasse inueniri possit aliquod medium, quod hebetet uirtutem ipsius plus quam aliquod aliud, comparatiue et in aliquo gradu: ueluti quod non trahat magnes ferrum per tantam crassitiem auri quam per par spatium aeris; aut per tantum argentum ignitum quam per frigidum; et sic de similibus. Nam de his nos experimentum non fecimus; sed sufficit tamen ut proponantur loco exempli. Similiter non inuenitur hic apud nos corpus quod non suscipiat calidum igni approximatum. Attamen longe citius suscipit calorem aer quam lapis. Atque talis est substitutio quae fit per Gradus. Substitutio autem per Analoga, utilis sane, sed minus certa est; atque idcirco cum iudicio quodam adhibenda. Ea fit, cum deducitur non-sensibile ad sensum, non per operationes sensibiles ipsius corporis insensibilis, sed per contemplationem corporis alicuius cognati sensibilis. Exempli gratia: si inquiratur de Mistura Spirituum, qui sunt corpora non-uisibilia, uidetur esse cognatio quaedam inter corpora et fomites siue alimenta sua. Fomes autem flammae uidetur esse oleum et pinguia; aeris, aqua et aquea: flammae enim multiplicant se super halitus olei, aer super uapores aquae. Videndum itaque de mistura aquae et olei, quae se manifestat ad sensum; quandoquidem mistura aeris et flammei generis fugiat sensum. At oleum et aqua inter se per compositionem aut agitationem imperfecte admodum miscentur: eadem in herbis, et sanguine, et partibus animalium, accurate et delicate miscentur. Itaque simile quiddam fieri possit circa misturam flammei et aerei generis in spiritalibus: quae per confusionem simplicem non bene sustinent misturam, eadem tamen in spiritibus plantarum et animalium misceri uidentur; praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos. Similiter si non de perfectioribus misturis spiritalium, sed de compositione tantum inquiratur; nempe, utrum facile inter se incorporentur, an potius (exempli gratia) sint aliqui uenti et exhalationes, aut alia corpora spiritalia, quae non miscentur cum aere communi, sed tantum haerent et natant in eo, in globulis et guttis, et potius franguntur ac comminuuntur ab aere quam in ipsum recipiuntur et incorporantur: hoc in aere communi et aliis spiritalibus, ob subtilitatem corporum, percipi ad sensum non potest; attamen imago quaedam huius rei, quatenus fiat, concipi possit in liquoribus argenti uiui, olei, aquae; atque etiam in aere, et fractione eius, quando dissipatur et ascendit in paruis portiunculis per aquam; atque etiam in fumis crassioribus; denique in puluere excitato et haerente in aere; in quibus omnibus non fit incorporatio. Atque repraesentatio praedicta in hoc subiecto non mala est, si illud primo diligenter inquisitum fuerit, utrum possit esse talis heterogenia inter spiritalia qualis inuenitur inter liquida; nam tum demum haec simulacra per Analogiam non incommode substituentur. Atque de instantiis istis supplementi, quod diximus informationem ab iis hauriendam esse, quando desint instantiae propriae, loco perfugii; nihilominus intelligi uolumus, quod illae etiam magni sint usus etiam cum propriae instantiae adsint; ad roborandam scilicet informationem una cum propriis. Verum de his exactius dicemus quando ad Adminicula Inductionis tractanda sermo ordine dilabetur. [2,43] XLIII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo Instantias Persecantes; quas etiam Instantias Vellicantes appellare consueuimus, sed diuersa ratione. Vellicantes enim eas appellamus, quia uellicant intellectum, persecantes, quia persecant naturam: unde etiam illas quandoque Instantias Democriti nominamus. Eae sunt, quae de admirabili et exquisita subtilitate naturae intellectum submonent, ut excitetur et expergiscatur ad attentionem et obseruationem et inquisitionem debitam. Exempli gratia: quod parum guttulae atramenti ad tot literas uel lineas extendatur; quod argentum, exterius tantum inauratum, ad tantam longitudinem fili inaurati continuetur; quod pusillus uermiculus, qualis in cute inuenitur, habeat in se spiritum simul et figuram dissimilarem partium; quod parum croci etiam dolium aquae colore inficiat; quod parum zibethi aut aromatis longe maius contentum aeris odore; quod exiguo suffitu tanta excitetur nubes fumi; quod sonorum tam accuratae differentiae, quales sint uoces articulatae, per aerem undequaque uehantur, atque per foramina et poros etiam ligni et aquae (licet admodum extenuatae) penetrent, quin etiam repercutiantur, idque tam distincte et uelociter; quod lux et color, etiam tanto ambitu et tam perniciter, per corpora solida uitri, aquae, et cum tanta et tam exquisita uarietate imaginum permeent, etiam refringantur et reflectantur; quod magnes per corpora omnigena, etiam maxime compacta, operetur: sed (quod magis mirum est) quod in his omnibus, in medio adiaphoro (quale est aer) unius actio aliam non magnopere impediat; nempe quod eodem tempore per spatia aeris deuehantur et uisibilium tot imagines, et uocis articulatae tot percussiones, et tot odores specificati, ut uiolae, rosae; etiam calor et frigus et uirtutes magneticae; omnia (inquam) simul, uno alterum non impediente, ac si singula haberent uias et meatus suos proprios separatos, neque unum in alterum impingeret aut incurreret. Solemus tamen utiliter huiusmodi instantiis persecantibus subiungere instantias, quas Metas Persecationis appellare consueuimus; ueluti quod in iis, quae diximus, una actio in diuerso genere aliam non perturbet aut impediat, cum tamen in eodem genere una aliam domet et extinguat: ueluti, lux solis, lucem cicindelae; sonitus bombardae, uocem; fortior odor, delicatiorem; intensior calor, remissiorem; lamina ferri interposita inter magnetem et aliud ferrum, operationem magnetis. Verum de his quoque inter Adminicula Inductionis erit proprius dicendi locus. [2,44] XLIV. Atque de instantiis quae iuuant sensum, iam dictum est; quae praecipui usus sunt ad Partem Informatiuam. Informatio enim incipit a sensu. At uniuersum negotium desinit in Opera; atque quemadmodum illud principium, ita hoc finis rei est. Sequentur itaque instantiae praecipui usus ad partem operatiuam. Eae genere duae sunt, numero septem; quas uniuersas, generali nomine, Instantias Practicas appellare consueuimus. Operatiuae autem partis, uitia duo; totidemque dignitates instantiarum in genere. Aut enim fallit operatio, aut onerat nimis. Fallit operatio maxime (praesertim post diligentem naturarum inquisitionem) propter male determinatas et mensuratas corporum uires et actiones. Vires autem et actiones corporum circumscribuntur et mensurantur, aut per spatia loci, aut per momenta temporis, aut per unionem quanti, aut per praedominantiam uirtutis; quae quatuor nisi fuerint probe et diligenter pensitata, erunt fortasse scientiae speculatione quidem pulchrae, sed opere inactiuae. Instantias uero quatuor itidem, quae huc referuntur, uno nomine Instantias Mathematicas uocamus, et Instantias Mensurae. Onerosa autem fit praxis, uel propter misturam rerum inutilium, uel propter multiplicationem instrumentorum, uel propter molem materiae et corporum quae ad aliquod opus requiri contigerint. Itaque eae instantiae in pretio esse debent, quae aut dirigunt operatiuam ad ea quae maxime hominum intersunt; aut quae parcunt instrumentis; aut quae parcunt materiae siue supellectili. Eas autem tres instantias quae huc pertinent, uno nomine Instantias Propitias siue Beneuolas uocamus. Itaque de his septem instantiis iam sigillatim dicemus; atque cum iis partem illam de Praerogatiuis siue Dignitatibus Instantiarum claudemus. [2,45] XLV. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo primo Instantias Virgae, siue Radii; quas etiam Instantias Perlationis, uel de Non Ultra appellare consueuimus. Virtutes enim rerum et motus operantur et expediuntur per spatia non indefinita aut fortuita, sed finita et certa; quae ut in singulis naturis inquisitis teneantur et notentur plurimum interest practicae, non solum ad hoc, ut non fallat, sed etiam ut magis sit aucta et potens. Etenim interdum datur uirtutes producere, et distantias tanquam retrahere in propius; ut in perspecillis. Atque plurimae uirtutes operantur et afficiunt tantum per tactum manifestum; ut fit in percussione corporum, ubi alterum non summouet alterum, nisi impellens impulsum tangat. Etiam medicinae quae exterius applicantur, ut unguenta, emplastra, non exercent uires suas nisi per tactum corporis. Denique obiecta sensuum tactus et gustus non feriunt nisi contigua organis. Sunt et aliae uirtutes quae operantur ad distantiam, uerum ualde exiguam, quarum paucae adhuc notatae sunt, cum tamen plures sint quam homines suspicentur: ut (capiendo exempla ex uulgatis) cum succinum aut gagates trahunt paleas; bullae approximatae soluunt bullas; medicinae nonnullae purgatiuae eliciunt humores ex alto, et huiusmodi. At uirtus illa magnetica per quam ferrum et magnes, uel magnetes inuicem, coeunt, operatur intra orbem uirtutis certum, sed paruum; ubi contra, si sit aliqua uirtus magnetica emanans ab ipsa terra (paulo nimirum interiore) super acum ferream, quatenus ad uerticitatem, operatio fiat ad distantiam magnam. Rursus, si sit aliqua uis magnetica quae operetur per consensum inter globum terrae et ponderosa, aut inter globum lunae et aquas maris (quae maxime credibilis uidetur in fluxibus et refluxibus semi-menstruis), aut inter coelum stellatum et planetas, per quam euocentur et attollantur ad sua apogaea; haec omnia operantur ad distantias admodum longinquas. Inueniuntur et quaedam inflammationes siue conceptiones flammae, quae fiunt ad distantias bene magnas, in aliquibus materiis; ut referunt de naphtha Babylonica. Calores etiam insinuant se per distantias amplas, quod etiam faciunt frigora; adeo ut habitantibus circa Canadam moles siue massae glaciales, quae abrumpuntur et natant per oceanum septentrionalem et deferuntur per Atlanticum uersus illas oras, percipiantur et incutiant frigora e longinquo. Odores quoque (licet in his uideatur semper esse quaedam emissio corporea) operantur ad distantias notabiles; ut euenire solet nauigantibus iuxta litora Floridae, aut etiam nonnulla Hispaniae, ubi sunt syluae totae ex arboribus limonum, arantiorum, et huiusmodi plantarum odoratarum, aut frutices rorismarini, maioranae, et similium. Postremo radiationes lucis et impressiones sonorum operantur scilicet ad distantias spatiosas. Verum haec omnia, utcunque operentur ad distantias paruas siue magnas, operantur certe ad finitas et naturae notas, ut sit quiddam Non Ultra: idque pro rationibus, aut molis seu quanti corporum; aut uigoris et debilitatis uirtutum; aut fauoribus et impedimentis mediorum; quae omnia in computationem uenire et notari debent. Quinetiam mensurae motuum uiolentorum (quos uocant), ut missilium, tormentorum, rotarum, et similium, cum hae quoque manifesto suos habeant limites certos, notandae sunt. Inueniuntur etiam quidam motus et uirtutes contrariae illis, quae operantur per tactum et non ad distans; quae operantur scilicet ad distans et non ad tactum; et rursus, quae operantur remissius ad distantiam minorem et fortius ad distantiam maiorem. Etenim uisio non bene transigitur ad tactum, sed indiget medio et distantia. Licet meminerim me audisse ex relatione cuiusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parua argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae remoueret et truderet in angulum oculi) clarissime uidisset festucam illam supra ipsam pupillam mouentem. Quod utcunque uerum esse possit, manifestum est maiora corpora non bene aut distincte cerni nisi in cuspide coni, coeuntibus radiis obiecti ad nonnullam distantiam. Quin etiam in senibus oculus melius cernit remoto obiecto paulo longius, quam propius. In missilibus autem certum est percussionem non fieri tam fortem ad distantiam nimis paruam, quam paulo post. Haec itaque et similia in mensuris motuum quoad distantias notanda sunt. Est et aliud genus mensurae localis motuum, quod non praetermittendum est. Illud uero pertinet ad motus non progressiuos, sed sphaericos; hoc est, ad expansionem corporum in maiorem sphaeram, aut contractionem in minorem. Inquirendum enim est inter mensuras istas motuum, quantam compressionem aut extensionem corpora (pro natura ipsorum) facile et libenter patiantur, et ad quem terminum reluctari incipiant, adeo ut ad extremum Non Ultra ferant; ut cum uesica inflata comprimitur, sustinet illa compressionem nonnullam aeris, sed si maior fuerit, non patitur aer, sed rumpitur uesica. At nos hoc ipsum subtiliore experimento magis exacte probauimus. Accepimus enim campanulam ex metallo, leuiorem scilicet et tenuiorem, quali ad excipiendum salem utimur; eamque in peluim aquae immisimus, ita ut deportaret secum aerem qui continebatur in concauo usque ad fundum peluis. Locaueramus autem prius globulum in fundo peluis, super quem campanula imponenda esset. Quare illud eueniebat, ut si globulus ille esset minusculus (pro ratione concaui), reciperet se aer in locum minorem, et contruderetur solum, non extruderetur. Quod si grandioris esset magnitudinis quam ut aer libenter cederet, tum aer maioris pressurae impatiens campanulam ex aliqua parte eleuabat, et in bullis ascendebat. Etiam ad probandum qualem extensionem (non minus quam compressionem) pateretur aer, tale quippiam practicauimus. Ouum uitreum accepimus, cum paruo foramine in uno extremo oui. Aerem per foramen exuctione forti attraximus, et statim digito foramen illud obturauimus, et ouum in aquam immersimus, et dein digitum remouimus. Aer uero tensura illa per exuctionem facta tortus et magis quam pro natura sua dilatatus, ideoque se recipere et contrahere nitens (ita ut si ouum illud in aquam non fuisset immersum, aerem ipsum traxisset cum sibilo), aquam traxit ad tale quantum quale sufficere posset ad hoc, ut aer antiquam recuperaret sphaeram siue dimensionem. Atque certum est corpora tenuiora (quale est aer) pati contractionem nonnullam notabilem, ut dictum est; at corpora tangibilia (quale est aqua) multo aegrius et ad minus spatium patiuntur compressionem. Qualem autem patiatur, tali experimento inquisiuimus. Fieri fecimus globum ex plumbo cauum, qui duas circiter pintas uinarias contineret; eumque satis per latera crassum, ut maiorem uim sustineret. In illum aquam immisimus, per foramen alicubi factum; atque foramen illud, postquam globus aqua impletus fuisset, plumbo liquefacto obturauimus, ut globus deueniret plane consolidatus. Dein globum forti malleo ad duo latera aduersa complanauimus; ex quo necesse fuit aquam in minus contrahi, cum sphaera figurarum sit capacissima. Deinde, cum malleatio non amplius sufficeret, aegrius se recipiente aqua, molendino seu torculari usi sumus; ut tandem aqua, impatiens pressurae ulterioris, per solida plumbi (instar roris delicati) exstillaret. Postea, quantum spatii per eam compressionem imminutum foret computauimus; atque tantam compressionem passam esse aquam (sed uiolentia magna subactam) intelleximus. At solidiora, sicca, aut magis compacta, qualia sunt lapides et ligna, necnon metalla, multo adhuc minorem compressionem aut extensionem, et fere imperceptibilem ferunt; sed uel fractione, uel progressione, uel aliis pertentationibus se liberant: ut in curuationibus ligni aut metalli, horologiis mouentibus per complicationem laminae, missilibus, malleationibus, et innumeris aliis motibus apparet. Atque haec omnia cum mensuris suis in indagatione naturae notanda et exploranda sunt, aut in certitudine sua, aut per aestimatiuas, aut per comparatiuas, prout dabitur copia. [2,46] XLVI. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo secundo Instantias Curriculi, quas etiam Instantias ad Aquam appellare consueuimus; sumpto uocabulo a clepsydris apud antiquos, in quas infundebatur aqua, loco arenae. Eae mensurant naturam per momenta temporis, quemadmodum Instantiae Virgae per gradus spatii. Omnis enim motus siue actio naturalis transigitur in tempore; alius uelocius, alius tardius, sed utcunque momentis certis et naturae notis. Etiam illae actiones quae subito uidentur operari, et in ictu oculi (ut loquimur), deprehenduntur recipere maius et minus quoad tempus. Primo itaque uidemus restitutiones corporum coelestium fieri per tempora numerata; etiam fluxus et refluxus maris. Latio autem grauium uersus terram et leuium uersus ambitum coeli fit per certa momenta, pro ratione corporis quod fertur, et medii. At uelificationes nauium, motus animalium, perlationes missilium, omnes fiunt itidem per tempora (quantum ad summas) numerabilia. Calorem uero quod attinet, uidemus pueros per hyemem manus in flamma lauare, nec tamen uri; et ioculatores uasa plena uino uel aqua, per motus agiles et aequales, uertere deorsum et sursum recuperare, non effuso liquore; et multa huiusmodi. Nec minus ipsae compressiones et dilatationes et eruptiones corporum fiunt, aliae uelocius, aliae tardius, pro natura corporis et motus, sed per momenta certa. Quinetiam in explosione plurium bombardarum simul, quae exaudiuntur quandoque ad distantiam triginta milliarium, percipitur sonus prius ab iis qui prope absunt a loco ubi fit sonitus, quam ab iis qui longe. At in uisu (cuius actio est pernicissima) liquet etiam requiri ad eum actuandum momenta certa temporis: idque probatur ex iis quae propter motus uelocitatem non cernuntur; ut ex latione pilae ex sclopeto. Velocior enim est praeteruolatio pilae quam impressio speciei eius quae deferri poterat ad uisum. Atque hoc, cum similibus, nobis quandoque dubitationem peperit plane monstrosam: uidelicet, utrum coeli sereni et stellati facies ad idem tempus cernatur quando uere existit, an potius aliquanto post; et utrum non sit (quatenus ad uisum coelestium) non minus tempus uerum et tempus uisum, quam locus uerus et locus uisus, qui notatur ab astronomis in parallaxibus. Adeo incredibile nobis uidebatur, species siue radios corporum coelestium per tam immensa spatia milliarium subito deferri posse ad uisum; sed potius debere eas in tempore aliquo notabili delabi. Verum illa dubitatio (quoad maius aliquod interuallum temporis inter tempus uerum et uisum) postea plane euanuit: reputantibus nobis iacturam illam infinitam et diminutionem quanti, quatenus ad apparentiam, inter corpus stellae uerum et speciem uisam, quae causatur a distantia; atque simul notantibus ad quantam distantiam (sexaginta scilicet ad minimum milliariorum) corpora, eaque tantum albicantia, subito hic apud nos cernantur; cum dubium non sit lucem coelestium, non tantum albedinis uiuidum colorem, uerum etiam omnis flammae (quae apud nos nota est) lucem, quoad uigorem radiationis, multis partibus excedere. Etiam immensa illa uelocitas in ipso corpore, quae cernitur in motu diurno (quae etiam uiros graues ita obstupefecit ut mallent credere motum terrae), facit motum illum eiaculationis radiorum ab ipsis (licet celeritate, ut diximus, mirabilem) magis credibilem. Maxime uero omnium nos mouit, quod si interponeretur interuallum temporis aliquod notabile inter ueritatem et uisum, foret ut species per nubes interim orientes et similes medii perturbationes interciperentur saepenumero, et confunderentur. Atque de mensuris temporum simplicibus haec dicta sint. Verum non solum quaerenda est mensura motuum et actionum simpliciter, sed multo magis comparatiue: id enim eximii est usus, et ad plurima spectat. Atque uidemus flammam alicuius tormenti ignei citius cerni, quam sonitus audiatur; licet necesse sit pilam prius aerem percutere, quam flamma quae pone erat exire potuerit; fieri hoc autem propter uelociorem transactionem motus lucis, quam soni. Videmus etiam species uisibiles a uisu citius excipi quam dimitti; unde fit quod nerui fidium, digito impulsi, duplicentur aut triplicentur quoad speciem, quia species noua recipitur, antequam prior demittatur; ex quo etiam fit, ut annuli rotati uideantur globosi, et fax ardens, noctu uelociter portata, conspiciatur caudata. Etiam ex hoc fundamento inaequalitatis motuum quoad uelocitatem, excogitauit Galilaeus causam fluxus et refluxus maris; rotante terra uelocius, aquis tardius; ideoque accumulantibus se aquis in sursum, et deinde per uices se remittentibus in deorsum, ut demonstratur in uase aquae incitatius mouente. Sed hoc commentus est concesso non concessibili (quod terra nempe moueatur), ac etiam non bene informatus de oceani motu sexhorario. At exemplum huius rei de qua agitur, uidelicet, de comparatiuis mensuris motuum, neque solum rei ipsius, sed et usus insignis eius (de quo paulo ante loquuti sumus), eminet in cuniculis subterraneis, in quibus collocatur puluis pyrius; ubi immensae moles terrae, aedificiorum, et similium, subuertuntur, et in altum iaciuntur, a pusilla quantitate pulueris pyrii. Cuius causa pro certo illa est, quod motus dilatationis pulueris, qui impellit, multis partibus sit pernicior, quam motus grauitatis per quem fieri possit aliqua resistentia; adeo ut primus motus perfunctus sit, antequam motus aduersus inceperit; ut in principiis nullitas quaedam sit resistentiae. Hinc etiam fit, quod in omni missili, ictus, non tam robustus quam acutus et celer, ad perlationem potissimum ualeat. Neque etiam fieri potuisset, ut parua quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam uastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter uelocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam. Denique, hoc unum ex praecipuis fundamentis est experimentorum magicorum, de quibus mox dicemus; ubi scilicet parua moles materiae longe maiorem superat et in ordinem redigit: hoc, inquam, si fieri possit anteuersio motuum per uelocitatem unius, antequam alter se expediat. Postremo, hoc ipsum Prius et Posterius in omni actione naturali notari debet; ueluti quod in infusione rhabarbari eliciatur purgatiua uis prius, astrictiua post; simile quiddam etiam in infusione uiolarum in acetum experti sumus; ubi primo excipitur suauis et delicatus floris odor; post, pars floris magis terrea, quae odorem confundit. Itaque si infundantur uiolae per diem integrum, odor multo languidius excipitur: quod si infundantur per partem quartam horae tantum, et extrahantur; et (quia paucus est spiritus odoratus qui subsistit in uiola) infundantur post singulas quartas horae uiolae nouae et recentes ad sexies; tum demum nobilitatur infusio, ita ut licet non manserint uiolae, utcunque renouatae, plus quam ad sesquihoram, tamen permanserit odor gratissimus, et uiola ipsa non inferior, ad annum integrum. Notandum tamen est, quod non se colligat odor ad uires suas plenas, nisi post mensem ab infusione. In distillationibus uero aromatum maceratorum in spiritu uini patet quod surgat primo phlegma aqueum et inutile, deinde aqua plus habens ex spiritu uini, deinde post aqua plus habens ex aromate. Atque huius generis quamplurima inueniuntur in distillationibus notatu digna. Verum haec sufficiant ad exempla. [2,47] XLVII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo tertio Instantias Quanti, quas etiam Doses Naturae (sumpto uocabulo a Medicinis) uocare consueuimus. Eae sunt quae mensurant uirtutes per Quanta corporum, et indicant quid Quantum Corporis faciat ad Modum Virtutis. Ac primo sunt quaedam uirtutes quae non subsistunt nisi in quanto cosmico, hoc est, tali quanto quod habeat consensum cum configuratione et fabrica uniuersi. Terra enim stat; partes eius cadunt. Aquae in maribus fluunt et refluunt; in fluuiis minime, nisi per ingressum maris. Deinde etiam omnes fere uirtutes particulares secundum multum aut paruum corporis operantur. Aquae largae non facile corrumpuntur; exiguae cito. Mustum et ceruisia maturescunt longe citius, et fiunt potabilia, in utribus paruis, quam in doliis magnis. Si herba ponatur in maiore portione liquoris, fit infusio, magis quam imbibitio; si in minore, fit imbibitio, magis quam infusio. Aliud igitur erga corpus humanum est balneum, aliud leuis irroratio. Etiam parui rores in aere nunquam cadunt, sed dissipantur et cum aere incorporantur. Et uidere est in anhelitu super gemmas, parum illud humoris, quasi nubeculam uento dissipatam, continuo solui. Etiam frustum eiusdem magnetis non trahit tantum ferri, quantum magnes integer. Sunt etiam uirtutes in quibus paruitas quanti magis potest; ut in penetrationibus, stylus acutus citius penetrat, quam obtusus; adamas punctuatus sculpit in uitro; et similia. Verum non hic morandum est in indefinitis, sed etiam de rationibus quanti corporis erga modum uirtutis inquirendum. Procliue enim foret credere, quod rationes quanti rationes uirtutis adaequarent; ut si pila plumbea unius unciae caderet in tali tempore, pila unciarum duarum deberet cadere duplo celerius, quod falsissimum est. Nec eaedem rationes in omni genere uirtutum ualent, sed longe diuersae. Itaque hae mensurae ex rebus ipsis petendae sunt, et non ex uerisimilitudine aut coniecturis. Denique in omni inquisitione naturae Quantum corporis requiratur ad aliquod effectum, tanquam dosis, notandum; et cautiones de Nimis et Parum aspergendae. [2,48a] XLVIII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo quarto Instantias Luctae; quas etiam Instantias Praedominantiae appellare consueuimus. Eae indicant praedominantiam et cessionem uirtutum ad inuicem; et quae ex illis sit fortior et uincat, quae infirmior et succumbat. Sunt enim motus et nixus corporum compositi, decompositi, et complicati, non minus quam corpora ipsa. Proponemus igitur primum species praecipuas motuum siue uirtutum actiuarum; ut magis perspicua sit ipsarum comparatio in robore, et exinde demonstratio atque designatio instantiarum luctae et praedominantiae. 1. Motus Primus sit Motus Antitypiae materiae, quae inest in singulis portionibus eius; per quem plane annihilari non uult: ita ut nullum incendium, nullum pondus aut depressio, nulla uiolentia, nulla denique aetas aut diuturnitas temporis possit redigere aliquam uel minimam portionem materiae in nihilum; quin illa et sit aliquid, et loci aliquid occupet, et se (in qualicunque necessitate ponatur), uel formam mutando uel locum, liberet, uel (si non detur copia) ut est subsistat; neque unquam res eo deueniat, ut aut nihil sit, aut nullibi. Quem motum Schola (quae semper fere et denominat et definit res potius per effectus et incommoda quam per causas interiores) uel denotat per illud axioma, quod Duo corpora non possint esse in uno loco; uel uocat motum Ne fiat penetratio dimensionum. Neque huius motus exempla proponi consentaneum est: inest enim omni corpori. 2. Sit Motus Secundus, Motus (quem appellamus) Nexus; per quem corpora non patiuntur se ulla ex parte sui dirimi a contactu alterius corporis, ut quae mutuo nexu et contactu gaudeant. Quem motum Schola uocat Motum "Ne detur uacuum": ueluti cum aqua attrahitur sursum exuctione, aut per fistulas; caro per uentosas; aut cum aqua sistitur nec effluit in hydriis perforatis, nisi os hydriae ad immittendum aerem aperiatur; et innumera id genus. 3. Sit Motus Tertius, Motus (quem appellamus) Libertatis; per quem corpora se liberare nituntur a pressura aut tensura praeter-naturali, et restituere se in dimensum corpori suo conueniens. Cuius motus etiam innumera sunt exempla: ueluti (quatenus ad liberationem a pressura) aquae in natando, aeris in uolando; aquae in remigando, aeris in undulationibus uentorum; laminae in horologiis. Nec ineleganter se ostendit motus aeris compressi in sclopettis ludicris puerorum, cum alnum aut simile quiddam excauant, et infarciunt frusto alicuius radicis succulentae, uel similium, ad utrosque fines; deinde per embolum trudunt radicem uel huiusmodi farcimentum in foramen alterum; unde emittitur et eiicitur radix cum sonitu ad foramen alterum, idque antequam tangatur a radice aut farcimento citimo, aut embolo. Quatenus uero ad liberationem a tensura, ostendit se hic motus in aere post exuctionem in ouis uitreis remanente, in chordis, in corio, et panno, resilientibus post tensuras suas, nisi tensurae illae per moram inualuerint, etc. Atque hunc motum Schola sub nomine Motus "ex Forma Elementi" innuit: satis quidem inscite, cum hic motus non tantum ad aerem, aquam, aut flammam pertineat, sed ad omnem diuersitatem consistentiae; ut ligni, ferri, plumbi, panni, membranae, etc., in quibus singula corpora suae habent dimensionis modulum, et ab eo aegre ad spatium aliquod notabile abripiuntur. Verum quia motus iste libertatis omnium est maxime obuius, et ad infinita spectans, consultum fuerit eum bene et perspicue distinguere. Quidam enim ualde negligenter confundunt hunc motum cum gemino illo motu antitypiae et nexus; liberationem scilicet a pressura, cum motu antitypiae; a tensura, cum motu nexus; ac si ideo cederent aut se dilatarent corpora compressa, ne sequeretur penetratio dimensionum; ideo resilirent et contraherent se corpora tensa, ne sequeretur uacuum. Atqui si aer compressus se uellet recipere in densitatem aquae, aut lignum in densitatem lapidis, nil opus foret penetratione dimensionum; et nihilominus longe maior posset esse compressio illorum, quam illa ullo modo patiuntur. Eodem modo si aqua se dilatare uellet in raritatem aeris, aut lapis in raritatem ligni, non opus foret uacuo; et tamen longe maior posset fieri extensio eorum, quam illa ullo modo patiuntur. Itaque non reducitur res ad penetrationem dimensionum et uacuum, nisi in ultimitatibus condensationis et rarefactionis; cum tamen isti motus longe citra eas sistant et uersentur, neque aliud sint quam desideria corporum conseruandi se in consistentiis suis (siue, si malint, in formis suis), nec ab iis recedendi subito, nisi per modos suaues ac per consensum alterentur. At longe magis necessarium est (quia multa secum trahit), ut intimetur hominibus, motum uiolentum (quem nos mechanicum, Democritus, qui in motibus suis primis expediendis etiam infra mediocres philosophos ponendus est, motum plagae uocauit) nil aliud esse quam Motum Libertatis, scilicet a compressione ad relaxationem. Etenim in omni siue simplici protrusione siue uolatu per aerem, non fit summotio aut latio localis, antequam partes corporis praeter-naturaliter patiantur et comprimantur ab impellente. Tum uero partibus aliis alias per successionem trudentibus, fertur totum; nec solum progrediendo, sed etiam rotando simul; ut etiam hoc modo partes se liberare, aut magis ex aequo tolerare possint. Atque de hoc motu hactenus. 4. Sit Motus Quartus, motus cui nomen dedimus Motus Hyles: qui motus antistrophus est quodammodo Motui, de quo diximus, Libertatis. Etenim in Motu Libertatis, corpora nouum dimensum siue nouam sphaeram siue nouam dilatationem aut contractionem (haec enim uerborum uarietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac ueterem consistentiam recuperare totis uiribus contendunt. At contra in hoc Motu Hyles, corpora nouam sphaeram siue dimensum appetunt; atque ad illud libenter et propere, et quandoque ualentissimo nixu (ut in puluere pyrio) aspirant. Instrumenta autem huius motus, non sola certe, sed potentissima, aut saltem frequentissima, sunt calor et frigus. Exempli gratia: aer, si per tensuram (uelut per exuctionem in ouis uitreis) dilatetur, magno laboret desiderio seipsum restituendi. At admoto calore, e contra appetit dilatari, et concupiscet nouam sphaeram, et transit et migrat in illam libenter, tanquam in nouam formam (ut loquuntur); nec post dilatationem nonnullam de reditu curat, nisi per admotionem frigidi ad eam inuitetur; quae non reditus est, sed transmutatio repetita. Eodem modo et aqua, si per compressionem arctetur, recalcitrat; et uult fieri qualis fuit, scilicet latior. At si interueniat frigus intensum et continuatum, mutat se sponte sua et libenter in condensationem glaciei; atque si plane continuetur frigus, nec a teporibus interrumpatur (ut fit in speluncis et cauernis paulo profundioribus), uertitur in crystallum aut materiam similem, nec unquam restituitur. 5. Sit Motus Quintus, Motus Continuationis. Intelligimus autem non continuationis simplicis et primariae, cum corpore aliquo altero (nam ille est Motus Nexus); sed continuationis sui, in corpore certo. Certissimum enim est, quod corpora omnia solutionem continuitatis exhorreant; alia magis, alia minus, sed omnia aliquatenus. Nam ut in corporibus duris (ueluti chalybis, uitri) reluctatio contra discontinuationem est maxime robusta et ualida, ita etiam in liquoribus, ubi cessare aut languere saltem uidetur motus eiusmodi, tamen non prorsus reperitur priuatio eius; sed plane inest ipsis in gradu tanquam infimo, et prodit se in experimentis plurimis; sicut in bullis, in rotunditate guttarum, in filis tenuioribus stillicidiorum, et in sequacitate corporum glutinosorum, et eiusmodi. Sed maxime omnium se ostendit appetitus iste, si discontinuatio tentetur usque ad fractiones minores. Nam in mortariis, post contusionem ad certum gradum, non amplius operatur pistillum; aqua non subintrat rimas minores; quin et ipse aer, non obstante subtilitate corporis ipsius, poros uasorum paulo solidiorum non pertransit subito, nec nisi per diuturnam insinuationem. 6. Sit Motus Sextus, motus quem nominamus Motum ad Lucrum, siue Motum Indigentiae. Is est, per quem corpora, quando uersantur inter plane heterogenea et quasi inimica, si forte nanciscantur copiam aut commoditatem euitandi illa heterogenea et se applicandi ad magis cognata, (licet illa ipsa cognata talia fuerint quae non habeant arctum consensum cum ipsis) tamen statim ea amplectuntur, et tanquam potiora malunt: et lucri loco (unde uocabulum sumpsimus) hoc ponere uidentur, tanquam talium corporum indiga. Exempli gratia: aurum, aut aliud metallum foliatum non delectatur aere circumfuso. Itaque si corpus aliquod tangibile et crassum nanciscatur (ut digitum, papyrum, quiduis aliud), adhaeret statim, nec facile diuellitur. Etiam papyrus, aut pannus, et huiusmodi, non bene se habent cum aere qui inseritur et commistus est in ipsorum poris. Itaque aquam aut liquorem libenter imbibunt, et aerem exterminant. Etiam saccharum, aut spongia infusa in aquam aut uinum, licet pars ipsorum emineat et longe attollatur supra uinum aut aquam, tamen aquam aut uinum paulatim et per gradus attrahunt in sursum. Unde optimus canon sumitur aperturae et solutionum corporum. Missis enim corrosiuis et aquis fortibus, quae uiam sibi aperiunt, si possit inueniri corpus proportionatum et magis consentiens et amicum corpori alicui solido quam illud cum quo tanquam per necessitatem commiscetur, statim se aperit et relaxat corpus, et illud alterum intro recipit, priore excluso aut summoto. Neque operatur aut potest iste motus ad lucrum solummodo ad tactum. Nam electrica operatio (de qua Gilbertus et alii post eum tantas excitarunt fabulas) non alia est quam corporis per fricationem leuem excitati appetitus; qui aerem non bene tolerat, sed aliud tangibile mauult, si reperiatur in propinquo. 7. Sit motus Septimus, Motus (quem appellamus) Congregationis Maioris; per quem corpora feruntur ad massas connaturalium suorum: grauia, ad globum terrae; leuia, ad ambitum coeli. Hunc Schola nomine Motus Naturalis insigniuit: leui contemplatione, quia scilicet nil spectabile erat ab extra quod eum motum cieret (itaque rebus ipsis innatum atque insitum putauit); aut forte quia non cessat. Nec mirum: semper enim praesto sunt coelum et terra; cum e contra causae et origines plurimorum ex reliquis motibus interdum absint, interdum adsint. Itaque hunc, quia non intermittit sed caeteris intermittentibus statim occurrit, perpetuum et proprium; reliquos ascititios posuit. Est autem iste motus reuera satis infirmus et hebes, tanquam is qui (nisi sit moles corporis maior) caeteris motibus, quamdiu operantur, cedat et succumbat. Atque cum hic motus hominum cogitationes ita impleuerit ut fere reliquos motus occultauerit, tamen parum est quod homines de eo sciunt, sed in multis circa illum erroribus uersantur. 8. Sit Motus Octauus, Motus Congregationis Minoris; per quem partes homogeneae in corpore aliquo separant se ab heterogeneis, et coeunt inter sese; per quem etiam corpora integra ex similitudine substantiae se amplectuntur et fouent, et quandoque ad distantiam aliquam congregantur, attrahuntur, et conueniunt: ueluti cum in lacte flos lactis post moram aliquam supernatat; in uino faeces et tartarum subsidunt. Neque enim haec fiunt per motum grauitatis et leuitatis tantum, ut aliae partes summitatem petant, aliae ad imum uergant; sed multo magis per desiderium homogeneorum inter se coeundi et se uniendi. Differt autem iste motus a motu indigentiae, in duobus. Uno, quod in motu indigentiae sit stimulus maior naturae malignae et contrariae; at in hoc motu (si modo impedimenta et uincula absint) uniuntur partes per amicitiam, licet absit natura aliena quae litem moueat: altero, quod arctior sit unio, et tanquam maiore cum delectu. In illo enim, modo euitetur corpus inimicum, corpora etiam non admodum cognata concurrunt; at in hoc coeunt substantiae, germana plane similitudine deuinctae, et conflantur tanquam in unum. Atque hic motus omnibus corporibus compositis inest; et se facile conspiciendum in singulis daret, nisi ligaretur et fraenaretur per alios corporum appetitus et necessitates, quae istam coitionem disturbant. [2,48b] Ligatur autem motus iste plerumque tribus modis: torpore corporum; fraeno corporis dominantis; et motu externo. Ad torporem corporum quod attinet; certum est inesse corporibus tangibilibus pigritiam quandam secundum magis et minus, et exhorrentiam motus localis; ut, nisi excitentur, malint statu suo (prout sunt) esse contenta quam in melius se expedire. Discutitur autem iste torpor triplici auxilio: aut per calorem, aut per uirtutem alicuius cognati corporis eminentem, aut per motum uiuidum et potentem. Atque primo quoad auxilium caloris; hinc fit, quod calor pronuntietur esse illud quod separet heterogenea, congreget homogenea. Quam definitionem Peripateticorum merito derisit Gilbertus; dicens eam esse perinde ac si quis diceret ac definiret hominem illud esse quod serat triticum et plantet uineas: esse enim definitionem tantum per effectus, eosque particulares. Sed adhuc magis culpanda est illa definitio; quia etiam effectus illi (quales quales sunt) non sunt ex proprietate caloris, sed tantum per accidens (idem enim facit frigus, ut postea dicemus), nempe ex desiderio partium homogenearum coeundi, adiuuante tantum calore ad discutiendum torporem, qui torpor desiderium illud antea ligauerat. Quoad uero auxilium uirtutis inditae a corpore cognato; illud mirabiliter elucescit in magnete armato, qui excitat in ferro uirtutem detinendi ferrum per similitudinem substantiae, discusso torpore ferri per uirtutem magnetis. Quoad uero auxilium motus; conspicitur illud in sagittis ligneis, cuspide etiam lignea, quae altius penetrant in alia ligna quam si fuissent armatae ferro, per similitudinem substantiae, discusso torpore ligni per motum celerem: de quibus duobus experimentis etiam in aphorismo de instantiis clandestinis diximus. Ligatio uero motus congregationis minoris, quae fit per fraenum corporis dominantis, conspicitur in solutione sanguinis et urinarum per frigus. Quamdiu enim repleta fuerint corpora illa spiritu agili, qui singulas eorum partes cuiuscunque generis ipse ut dominus totius ordinat et cohibet, tamdiu non coeunt heterogenea propter fraenum; sed postquam ille spiritus euaporauerit, aut suffocatus fuerit per frigus, tum solutae partes a fraeno coeunt secundum desiderium suum naturale. Atque ideo fit, ut omnia corpora quae continent spiritum acrem (ut sales, et huiusmodi) durent et non soluantur, ob fraenum permanens et durabile spiritus dominantis et imperiosi. Ligatio uero motus congregationis minoris, quae fit per motum externum, maxime conspicitur in agitationibus corporum per quas arcetur putrefactio. Omnis enim putrefactio fundatur in congregatione homogeneorum; unde paulatim fit corruptio prioris (quam uocant) formae, et generatio nouae. Nam putrefactionem, quae sternit uiam ad generationem nouae formae, praecedit solutio ueteris; quae est ipsa coitio ad homogeniam. Ea uero, si non impedita fuerit, fit solutio simplex: sin occurrant uaria quae obstant, sequuntur putrefactiones quae sunt rudimenta generationis nouae. Quod si (id quod nunc agitur) fiat agitatio frequens per motum externum, tum uero motus iste coitionis (qui est delicatus et mollis et indiget quiete ab externis) disturbatur et cessat; ut fieri uidemus in innumeris: ueluti cum quotidiana agitatio aut profluentia aquae arceat putrefactionem; uenti arceant pestilentiam aeris; grana in granariis uersa et agitata maneant pura; omnia denique agitata exterius non facile putrefiant interius. Superest ut non omittatur coitio illa partium corporum, unde fit praecipue induratio et desiccatio. Postquam enim spiritus, aut humidum in spiritum uersum, euolauerit in aliquo corpore porosiore (ut in ligno, osse, membrana, et huiusmodi), tum partes crassiores maiore nixu contrahuntur et coeunt, unde sequitur induratio aut desiccatio: quod existimamus fieri, non tam ob motum nexus, ne detur uacuum, quam per motum istum amicitiae et unionis. Ad coitionem uero ad distans quod attinet, ea infrequens est et rara; et tamen in pluribus inest quam quibus obseruatur. Huius simulacra sunt, cum bulla soluat bullam; medicamenta ex similitudine substantiae trahant humores; chorda in diuersis fidibus ad unisonum moueat chordam; et huiusmodi. Etiam in spiritibus animalium hunc motum uigere existimamus, sed plane incognitum. At eminet certe in magnete, et ferro excito. Cum autem de motibus magnetis loquimur, distinguendi plane sunt. Quatuor enim uirtutes siue operationes sunt in magnete, quae non confundi, sed separari debent; licet admiratio hominum et stupor eas commiscuerit. Una, coitionis magnetis ad magnetem, uel ferri ad magnetem, uel ferri exciti ad ferrum. Secunda, uerticitatis eius ad septentriones et austrum, atque simul declinationis eius. Tertia, penetrationis eius per aurum, uitrum, lapidem, omnia. Quarta, communicationis uirtutis eius de lapide in ferrum, et de ferro in ferrum, absque communicatione substantiae. Verum hoc loco de prima uirtute eius tantum loquimur, uidelicet coitionis. Insignis etiam est motus coitionis argenti uiui et auri: adeo ut aurum alliciat argentum uiuum, licet confectum in unguenta; atque operarii inter uapores argenti uiui soleant tenere in ore frustum auri, ad colligendas emissiones argenti uiui, alias crania et ossa eorum inuasuras; unde etiam frustum illud paulo post albescit. Atque de motu congregationis minoris haec dicta sint. 9. Sit Motus Nonus, Motus Magneticus; qui licet sit ex genere motus congregationis minoris, tamen si operetur ad distantias magnas et super massas rerum magnas, inquisitionem meretur separatam; praesertim si nec incipiat a tactu, quemadmodum plurimi, nec perducat actionem ad tactum, quemadmodum omnes motus congregatiui; sed corpora tantum eleuet, aut ea intumescere faciat, nec quicquam ultra. Nam si luna attollat aquas, aut turgescere aut intumescere faciat humida; aut coelum stellatum attrahat planetas uersus sua apogaea; aut sol alliget astra Veneris et Mercurii, ne longius absint a corpore eius quam ad distantiam certam; uidentur hi motus nec sub congregatione maiore nec sub congregatione minore bene collocari, sed esse tanquam congregatiua media et imperfecta, ideoque speciem debere constituere propriam. 10. Sit Motus Decimus, Motus Fugae; motus scilicet motui congregationis minoris contrarius; per quem corpora ex antipathia fugiunt et fugant inimica, seque ab illis separant, aut cum illis miscere se recusant. Quamuis enim uideri possit in aliquibus hic motus esse motus tantum per accidens aut per consequens, respectu motus congregationis minoris, quia nequeunt coire homogenea, nisi heterogeneis exclusis et remotis; tamen ponendus est motus iste per se, et in speciem constituendus, quia in multis appetitus fugae cernitur magis principalis quam appetitus coitionis. Eminet autem hic motus insigniter in excretionibus animalium; nec minus etiam in sensuum nonnullorum odiosis obiectis, praecipue in olfactu et gustu. Odor enim foetidus ita reiicitur ab olfactu, ut etiam inducat in os stomachi motum expulsionis per consensum; sapor amarus et horridus ita reiicitur a palato aut gutture, ut inducat per consensum capitis conquassationem et horrorem. Veruntamen etiam in aliis locum habet iste motus. Conspicitur enim in antiperistasibus nonnullis; ut in aeris media regione, cuius frigora uidentur esse reiectiones naturae frigidae ex confiniis coelestium; quemadmodum etiam uidentur magni illi feruores et inflammationes, quae inueniuntur in locis subterraneis, esse reiectiones naturae calidae ab interioribus terrae. Calor enim et frigus, si fuerint in quanto minore, se inuicem perimunt; sin fuerint in massis maioribus et tanquam iustis exercitibus, tum uero per conflictum se locis inuicem summouent et eiiciunt. Etiam tradunt cinamomum et odorifera, sita iuxta latrinas et loca foetida, diutius odorem retinere; quia recusant exire et commisceri cum foetidis. Certe argentum uiuum, quod alias se reuniret in corpus integrum, prohibetur per saliuam hominis, aut axungiam porci, aut terebinthinam, et huiusmodi, ne partes eius coeant; propter malum consensum quem habent cum huiusmodi corporibus; a quibus undique circumfusis se retrahunt; adeo ut fortior sit earum fuga ab istis interiacentibus quam desiderium uniendi se cum partibus sui similibus; id quod uocant mortificationem argenti uiui. Etiam quod oleum cum aqua non misceatur, non tantum in causa est differentia leuitatis, sed malus ipsorum consensus: ut uidere est in spiritu uini, qui cum leuior sit oleo, tamen se bene miscet cum aqua. At maxime omnium insignis est motus fugae in nitro, et huiusmodi corporibus crudis, quae flammam exhorrent; ut in puluere pyrio, argento uiuo, necnon in auro. Fuga uero ferri ab altero polo magnetis a Gilberto bene notatur non esse fuga propria, sed conformitas, et coitio ad situm magis accommodatum. [2,48c] 11. Sit Motus Undecimus, Motus Assimilationis, siue Multiplicationis sui, siue etiam Generationis Simplicis. Generationem autem simplicem dicimus non corporum integralium, ut in plantis, aut animalibus; sed corporum similarium. Nempe per hunc motum corpora similaria uertunt corpora alia affinia, aut saltem bene disposita et praeparata, in substantiam et naturam suam: ut flamma, quae super halitus et oleosa multiplicat se, et generat nouam flammam; aer, qui super aquam et aquea multiplicat se, et generat nouum aerum; spiritus uegetabilis et animalis, qui super tenuiores partes tam aquei quam oleosi in alimentis suis multiplicat se, et generat nouum spiritum; partes solidae plantarum et animalium, ueluti folium, flos, caro, os, et sic de caeteris, quae singulae ex succis alimentorum assimilant et generant substantiam successiuam et epiusiam. Neque enim quenquam cum Paracelso delirare iuuet, qui (distillationibus suis scilicet occaecatus) nutritionem per separationem tantum fieri uoluit; quodque in pane uel cibo lateat oculus, nasus cerebrum, iecur; in succo terrae radix, folium, flos. Etenim sicut faber ex rudi massa lapidis uel ligni, per separationem et reiectionem superflui, educit folium, florem, oculum, nasum, manum, pedem, et similia; ita Archaeum illum Fabrum internum ex alimento per separationem et reiectionem educere singula membra et partes asserit ille. Verum missis nugis, certissimum est partes singulas, tam similares quam organicas, in uegetabilibus et animalibus, succos alimentorum suorum fere communes, aut non multum diuersos, primo attrahere cum nonnullo delectu, deinde assimilare, et uertere in naturam suam. Neque assimilatio ista, aut generatio simplex, fit solum in corporibus animatis, uerum et inanimata ex hac re participant; ueluti de flamma et aere dictum est. Quinetiam spiritus emortuus, qui in omni tangibili animato continetur, id perpetuo agit, ut partes crassiores digerat et uertat in spiritum, qui deinde exeat; unde fit diminutio ponderis et exsiccatio, ut alibi diximus. Neque etiam respuenda est in assimilatione accretio illa, quam uulgo ab alimentatione distinguunt; ueluti cum lutum inter lapillos concrescit, et uertitur in materiam lapideam; squammae circa dentes uertuntur in substantiam non minus duram quam sunt dentes ipsi, etc. Sumus enim in ea opinione, inesse corporibus omnibus desiderium assimilandi, non minus quam coeundi ad homogenea; uerum ligatur ista uirtus, sicut et illa, licet non iisdem modis. Sed modos illos, necnon solutionem ab iisdem, omni diligentia inquirere oportet, quia pertinent ad senectutis refocillationem. Postremo uidetur notatu dignum, quod in nouem illis motibus, de quibus diximus, corpora tantum naturae suae conseruationem appetere uidentur; in hoc decimo autem propagationem. 12. Sit Motus Duodecimus, Motus Excitationis; qui motus uidetur esse ex genere assimilationis, atque eo nomine quandoque a nobis promiscue uocatur. Est enim motus diffusiuus, et communicatiuus, et transitiuus, et multiplicatiuus, sicut et ille; atque effectu (ut plurimum) consentiunt, licet efficiendi modo et subiecto differant. Motus enim assimilationis procedit tanquam cum imperio et potestate; iubet enim et cogit assimilatum in assimilantem uerti et mutari. At motus excitationis procedit tanquam arte et insinuatione et furtim; et inuitat tantum, et disponit excitatum ad naturam excitantis. Etiam motus assimilationis multiplicat et transformat corpora et substantias; ueluti, plus fit flammae, plus aeris, plus spiritus, plus carnis. At in motu excitationis, multiplicantur et transeunt uirtutes tantum; et plus fit calidi, plus magnetici, plus putridi. Eminet autem iste motus praecipue in calido et frigido. Neque enim calor diffundit se in calefaciendo per communicationem primi caloris; sed tantum per excitationem partium corporis ad motum illum qui est Forma Calidi; de quo in uindemiatione prima de natura calidi diximus. Itaque longe tardius et difficilius excitatur calor in lapide aut metallo quam in aere, ob inhabilitatem et impromptitudinem corporum illorum ad motum illum; ita ut uerisimile sit posse esse interius uersus uiscera terrae materias quae calefieri prorsus respuant; quia ob condensationem maiorem spiritu illo destituuntur a quo motus iste excitationis plerunque incipit. Similiter magnes induit ferrum noua partium dispositione et motu conformi; ipse autem nihil ex uirtute perdit. Similiter fermentum panis, et flos ceruisiae, et coagulum lactis, et nonnulla ex uenenis, excitant et inuitant motum in massa farinaria, aut ceruisia, aut caseo, aut corpore humano, successiuum et continuatum; non tam ex ui excitantis quam ex praedispositione et facili cessione excitati. 13. Sit Motus Decimus Tertius, Motus Impressionis; qui motus est etiam ex genere motus assimilationis, estque ex diffusiuis motibus subtilissimus. Nobis autem uisum est eum in speciem propriam constituere, propter differentiam insignem quam habet erga priores duos. Motus enim assimilationis simplex corpora ipsa transformat; ita ut si tollas primum mouens nihil intersit ad ea quae sequuntur. Neque enim prima accensio in flammam, aut prima uersio in aerem, aliquid facit ad flammam aut aerem in generatione succedentem. Similiter, motus excitationis omnino manet, remoto primo mouente, ad tempora bene diuturna; ut in corpore calefacto, remoto primo calore; in ferro excito, remoto magnete; in massa farinaria, remoto fermento. At Motus Impressionis, licet sit diffusiuus, et transitiuus, tamen perpetuo pendere uidetur ex primo mouente; adeo ut, sublato aut cessante illo, statim deficiat et pereat; itaque etiam momento, aut saltem exiguo tempore, transigitur. Quare motus illos assimilationis et excitationis, motus generationis Iouis, quia generatio manet; hunc autem motum Motum Generationis Saturni, quia natus statim deuoratur et absorbetur, appellare consueuimus. Manifestat se uero hic motus in tribus; in lucis radiis; sonorum percussionibus; et magneticis, quatenus ad communicationem. Etenim amota luce, statim pereunt colores et reliquae imagines eius; amota percussione prima et quassatione corporis inde facta, paulo post perit sonus. Licet enim soni etiam in medio per uentos tanquam per undas agitentur; tamen diligentius notandum est, quod sonus non tam diu durat quam fit resonatio. Etenim impulsa campana, sonus ad bene magnum tempus continuari uidetur; unde quis facile in errorem labatur, si existimet toto illo tempore sonum tanquam natare et haerere in aere; quod falsissimum est. Etenim illa resonatio non est idem sonus numero, sed renouatur. Hoc autem manifestatur ex sedatione siue cohibitione corporis percussi. Si enim sistatur et detineatur campana fortiter et fiat immobilis, statim perit sonus nec resonat amplius; ut in chordis, si post primam percussionem tangatur chorda, uel digito ut in lyra, uel calamo ut in espinetis, statim desinit resonatio. Magnete autem remoto, statim ferrum decidit. Luna autem a mari non potest remoueri; nec terra a ponderoso dum cadit. Itaque de illis nullum fieri potest experimentum; sed ratio eadem est. 14. Sit Motus Decimus Quartus, Motus Configurationis, aut Situs; per quem corpora appetere uidentur, non coitionem aut separationem aliquam, sed situm, et collocationem, et configurationem cum aliis. Est autem iste motus ualde abstrusus, nec bene inquisitus. Atque in quibusdam uidetur quasi incausabilis; licet reuera (ut existimamus) non ita sit. Etenim si quaeratur cur potius coelum uoluatur ab oriente in occidentem quam ab occidente in orientem; aut cur uertatur circa polos positos iuxta Ursas potius quam circa Orionem, aut ex alia aliqua parte coeli: uidetur ista quaestio tanquam quaedam extasis, cum ista potius ab experientia, et ut positiua recipi debeant. At in natura profecto sunt quaedam ultima et incausabilia; uerum hoc ex illis non esse uidetur. Etenim hoc fieri existimamus ex quadam harmonia et consensu mundi, qui adhuc non uenit in obseruationem. Quod si recipiatur motus terrae ab occidente in orientem, eaedem manent quaestiones. Nam et ipsa super aliquos polos mouetur. Atque cur tandem debeant isti poli collocari magis ubi sunt quam alibi? Item uerticitas, et directio, et declinatio magnetis ad hunc motum referuntur. Etiam inueniuntur in corporibus tam naturalibus quam artificialibus, praesertim consistentibus et non fluidis, collatio quaedam et positura partium, et tanquam uilli et fibrae, quae diligenter inuestigandae sunt; utpote sine quarum inuentione corpora illa commode tractari aut regi non possunt. At circulationes illas in liquidis, per quas illa dum pressa sint, antequam se liberare possunt, se inuicem releuant, ut compressionem illam ex aequo tolerent, motui libertatis uerius assignamus. 15. Sit Motus Decimus Quintus, Motus Pertransitionis, siue Motus secundum Meatus; per quem uirtutes corporum magis aut minus impediuntur aut prouehuntur a mediis ipsorum, pro natura corporum et uirtutum operantium, atque etiam medii. Aliud enim medium luci conuenit, aliud sono, aliud calori et frigori, aliud uirtutibus magneticis, necnon aliis nonnullis respectiue. 16. Sit Motus Decimus Sextus, Motus Regius (ita enim eum appellamus) siue Politicus; per quem partes in corpore aliquo praedominantes et imperantes reliquas partes fraenant, domant, subigunt, ordinant, et cogunt eas adunari, separari, consistere, moueri, collocari, non ex desideriis suis, sed prout in ordine sit et conducat ad bene esse partis illius imperantis; adeo ut sit quasi Regimen et Politia quaedam, quam exercet pars regens in partes subditas. Eminet autem hic motus praecipue in spiritibus animalium, qui motus omnes partium reliquarum, quamdiu ipse in uigore est, contemperat. Inuenitur autem in aliis corporibus in gradu quodam inferiore; quemadmodum dictum est de sanguine et urinis, quae non soluuntur donec spiritus, qui partes earum commiscebat et cohibebat, emissus fuerit aut suffocatus. Neque iste motus omnino spiritibus proprius est, licet in plerisque corporibus spiritus dominentur ob motum celerem et penetrationem. Veruntamen in corporibus magis condensatis, nec spiritu uiuido et uigente (qualis inest argento uiuo et uitriolo) repletis, dominantur potius partes crassiores; adeo ut nisi fraenum et iugum hoc arte aliqua excutiatur, de noua aliqua huiusmodi corporum transformatione minime sperandum sit. Neque uero quispiam nos oblitos esse existimet eius quod nunc agitur; quia cum ista series et distributio motuum ad nil aliud spectet, quam ut illorum praedominantia per instantias luctae melius inquiratur, iam inter motus ipsos praedominantiae mentionem faciamus. Non enim in descriptione motus istius regii, de praedominantia motuum aut uirtutum tractamus, sed praedominantia partium in corporibus. Haec enim ea est praedominantia, quae speciem istam motus peculiarem constituit. [2,48d] 17. Sit Motus Decimus Septimus, Motus Rotationis Spontaneus; per quem corpora motu gaudentia, et bene collocata, natura sua fruuntur, atque seipsa sequuntur, non aliud, et tanquam proprios petunt amplexus. Etenim uidentur corpora aut mouere sine termino; aut plane quiescere; aut ferri ad terminum, ubi pro natura sua aut rotent aut quiescant. Atque quae bene collocata sunt, si motu gaudeant, mouent per circulum: motu scilicet aeterno et infinito. Quae bene collocata sunt, et motum exhorrent, prorsus quiescunt. Quae non bene collocata sunt, mouent in linea recta (tanquam tramite breuissimo) ad consortia suorum connaturalium. Recipit autem motus iste rotationis differentias nouem. Primam, centri sui, circa quod corpora mouent: secundam, polorum suorum, supra quos mouent: tertiam, circumferentiae siue ambitus sui, prout distant a centro: quartam, incitationis suae, prout celerius aut tardius rotant: quintam, consequutionis motus sui, ueluti ab oriente in occidentem, aut ab occidente in orientem: sextam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a centro suo: septimam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a polis suis: octauam, distantiae proprioris aut longioris spirarum suarum ad inuicem: nonam et ultimam, uariationis ipsorum polorum, si sint mobiles: quae ipsa ad rotationem non pertinet, nisi fiat circulariter. Atque iste motus communi et inueterata opinione habetur pro proprio coelestium. Attamen grauis de illo motu lis est inter nonnullos tam ex antiquis quam modernis, qui rotationem terrae attribuerunt. At multo fortasse iustior mouetur controuersia (si modo res non sit omnino extra controuersiam), an motus uidelicet iste (concesso quod terra stet) coeli finibus contineatur, an potius descendat, et communicetur aeri et aquis. Motum autem rotationis in missilibus, ut in spiculis, sagittis, pilis sclopetorum, et similibus, omnino ad motum libertatis reiicimus. 18. Sit Motus Decimus Octauus, Motus Trepidationis, cui (ut ab astronomis intelligitur) non multum fidei adhibemus. Nobis autem corporum naturalium appetitus ubique serio perscrutantibus occurrit iste motus; et constitui debere uidetur in speciem. Est autem hic motus ueluti aeternae cuiusdam captiuitatis. Videlicet ubi corpora non omnino pro natura sua bene locata, et tamen non prorsus male se habentia, perpetuo trepidant, et irrequiete se agant, nec statu suo contenta, nec ulterius ausa progredi. Talis inuenitur motus in corde et pulsibus animalium; et necesse est ut sit in omnibus corporibus, quae statu ancipiti ita degunt inter commoda et incommoda, ut distracta liberare se tentent, et denuo repulsam patiantur, et tamen perpetuo experiantur. 19. Sit Motus Decimus Nonus et postremus, motus ille cui uix nomen motus competit, et tamen est plane motus. Quem motum, Motum Decubitus, siue Motum Exhorrentiae Motus, uocare licet. Per hunc motum terra stat mole sua, mouentibus se extremis suis in medium; non ad centrum imaginatiuum, sed ad unionem. Per hunc etiam appetitum omnia maiorem in modum condensata motum exhorrent, atque illis pro omni appetitu est non moueri; et licet infinitis modis uellicentur et prouocentur ad motum, tamen naturam suam (quoad possunt) tuentur. Quod si ad motum compellantur, tamen hoc agere semper uidentur ut quietem et statum suum recuperent, neque amplius moueant. Atque circa hoc certe se agilia praebent, et satis perniciter et rapide (ut pertaesa et impatientia omnis morae) contendunt. Huius autem appetitus imago ex parte tantum cerni potest; quia hic apud nos, ex subactione et concoctione coelestium, omne tangibile non tantum non condensatum est ad ultimitatem, sed etiam cum spiritu nonnullo miscetur. Proposuimus itaque iam species siue elementa simplicia motuum, appetituum, et uirtutum actiuarum, quae sunt in natura maxime catholica. Neque parum scientiae naturalis sub illis adumbratum est. Non negamus tamen et alias species fortasse addi posse, atque istas ipsas diuisiones secundum ueriores rerum uenas transferri, denique in minorem numerum posse redigi. Neque tamen hoc de diuisionibus aliquibus abstractis intelligimus: ueluti si quis dicat corpora appetere uel conseruationem, uel exaltationem, uel propagationem, uel fruitionem naturae suae; aut si quis dicat motus rerum tendere ad conseruationem et bonum, uel uniuersi, ut antitypiam et nexum; uel uniuersitatum magnarum, ut motus congregationis maioris, rotationis, et exhorrentiae motus; uel formarum specialium, ut reliquos. Licet enim haec uera sint, tamen nisi terminentur in materia et fabrica secundum ueras lineas, speculatiua sunt, et minus utilia. Interim sufficient et boni erunt usus ad pensitandas praedominantias uirtutum et exquirendas instantias luctae; id quod nunc agitur. Etenim ex his quos proposuimus motibus alii prorsus sunt inuincibiles; alii aliis sunt fortiores, et illos ligant, fraenant, disponunt; alii aliis longius iaculantur; alii alios tempore et celeritate praeuertunt; alii alios fouent, roborant, ampliant, accelerant. Motus antitypiae omnino est adamantinus et inuincibilis. Utrum uero Motus nexus sit inuincibilis adhuc haeremus. Neque enim pro certo affirmauerimus utrum detur Vacuum, siue coaceruatum siue permistum. At de illo nobis constat, rationem illam, propter quam introductum est Vacuum a Leucippo et Democrito (uidelicet quod absque eo non possent eadem corpora complecti et implere maiora et minora spatia), falsam esse. Est enim plane plica materiae complicantis et replicantis se per spatia, inter certos fines, absque interpositione uacui; neque est in aere ex uacuo bis millies (tantum enim esse oportet) plus quam in auro. Id quod ex potentissimis corporum pneumaticorum uirtutibus (quae aliter tanquam pulueris minuti natarent in uacuo), et multis aliis demonstrationibus, nobis satis liquet. Reliqui uero Motus regunt et reguntur inuicem, pro rationibus uigoris, quanti, incitationis, eiaculationis, necnon tum auxiliorum tum impedimentorum quae occurrunt. Exempli gratia: magnes armatus nonnullus detinet et suspendit ferrum, ad sexagecuplum pondus ipsius; eo usque dominatur motus congregationis minoris super motum congregationis maioris; quod si maius fuerit pondus, succumbit. Vectis tanti roboris subleuabit tantum pondus; eo usque dominatur motus libertatis super motum congregationis maioris; sin maius fuerit pondus, succumbit. Corium tensum ad tensuram talem non rumpitur; eo usque dominatur motus continuationis super motum tensurae; quod si ulterior fuerit tensura, rumpitur corium, et succumbit motus continuationis. Aqua per rimam perforationis talis effluit; eo usque dominatur motus congregationis maioris super motum continuationis; quod si minor fuerit rima, succumbit, et uincit motus continuationis. In puluere sulphuris solius immissi in sclopetum cum pila, et admoto igne, non emittitur pila; in eo motus congregationis maioris uincit motum hyles. At in puluere pyrio immisso uincit motus hyles in sulphure, adiutus motibus hyles et fugae in nitro. Et sic de caeteris. Etenim instantiae luctae (quae indicant praedominantiam uirtutum, et secundum quas rationes et calculos praedominentur et succumbant) acri et sedula diligentia undique sunt conquirendae. Etiam modi et rationes ipsius succumbentiae motuum diligenter sunt introspiciendae. Nempe, an omnino cessent, uel potius usque nitantur, sed ligentur. Etenim in corporibus hic apud nos, nulla uera est quies, nec in integris nec in partibus; sed tantum secundum apparentiam. Quies autem ista apparens causatur aut per aequilibrium, aut per absolutam praedominantiam motuum. Per aequilibrium, ut in bilancibus, quae stant si aequa sint pondera. Per praedominantiam, ut in hydriis perforatis, ubi quiescit aqua et detinetur a decasu, per praedominantiam motus nexus. Notandum tamen est (ut diximus) quatenus nitantur motus illi succumbentes. Etenim si quis per luctam detineatur extensus in terra, brachiis et tibiis uinctis, aut aliter detentis; atque ille tamen totis uiribus resurgere nitatur; non est minor nixus, licet non proficiat. Huius autem rei conditio (scilicet utrum per praedominantiam motus succumbens quasi annihiletur, an potius continuetur nixus, licet non conspiciatur), quae latet in conflictibus, apparebit fortasse in concurrentiis. Exempli gratia; fiat experimentum in sclopetis, utrum sclopetus, pro tanto spatio quo emittat pilam in linea directa, siue (ut uulgo loquuntur) in puncto blanco, debiliorem edat percussionem eiaculando in supra, ubi Motus Ictus est simplex, quam desuper, ubi Motus Grauitatis concurrit cum Ictu. Etiam canones praedominantiarum qui occurrunt colligendi sunt. Veluti, quod quo communius est bonum quod appetitur, eo motus est fortior ut motus nexus, qui respicit communionem uniuersi, fortior est motu grauitatis, qui respicit communionem densorum. Etiam quod appetitus qui sunt boni priuati, non praeualent plerunque contra appetitus boni magis publici, nisi in paruis quantis. Quae utinam obtinerent in ciuilibus. [2,49] XLIX. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo quinto Instantias Innuentes; eas scilicet, quae commoda hominum innuunt aut designant. Etenim ipsum Posse et ipsum Scire naturam humanam amplificant, non beant. Itaque decerpenda sunt ex uniuersitate rerum ea quae ad usus uitae maxime faciunt. Verum de iis erit magis proprius dicendi locus, cum Deductiones ad Praxim tractabimus. Quinetiam in ipso opere Interpretationis circa singula subiecta, locum semper Chartae Humanae, siue Chartae Optatiuae, assignamus. Etenim et quaerere et optare non inepte, pars scientiae est. [2,50a] L. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo sexto Instantias Polychrestas. Eae sunt, quae pertinent ad uaria et saepius occurrunt; ideoque operae et nouis probationibus haud parum parcunt. Atque de instrumentis ipsis atque ingeniationibus proprius erit dicendi locus, cum Deductiones ad Praxim et Experimentandi Modos tractabimus. Quinetiam quae adhuc cognita sunt et in usum uenerunt, in Historiis Particularibus singularum artium describentur. In praesenti autem subiungemus quaedam catholica circa ea pro exemplis tantum polychresti. Operatur igitur homo super corpora naturalia (praeter ipsam admotionem et amotionem corporum simplicem) septem praecipue modis: nempe, uel per exclusionem eorum quae impediunt et disturbant; uel per compressiones, extensiones, agitationes, et huiusmodi; uel per calorem et frigus; uel per moram in loco conuenienti; uel per fraenum et regimen motus; uel per consensus speciales; uel per alternationem tempestiuam et debitam, atque seriem et successionem horum omnium; aut saltem nonnullorum ex illis. 1. Ad primum igitur quod attinet; aer communis qui undique praesto est et se ingerit, atque radii coelestium, multum turbant. Quae itaque ad illorum exclusionem faciunt, merito haberi possint pro polychrestis. Huc igitur pertinent materies et crassities uasorum, in quibus corpora ad operationem praeparata reponuntur. Similiter, modi accurati obturationis uasorum, per consolidationem et lutum sapientiae, ut loquuntur chymici. Etiam clausura per liquores in extimis, utilissima res est; ut cum infundunt oleum super uinum aut succos herbarum, quod expandendo se in summitate instar operculi, optime ea conseruat illaesa ab aere. Neque pulueres res malae sunt; qui, licet contineant aerem permistum, tamen uim aeris coaceruati et circumfusi arcent: ut fit in conseruatione uuarum et fructuum intra arenam, et farinam. Etiam cera, mel, pix, et huiusmodi tenacia, recte obducuntur ad clausuram perfectiorem, et ad summouendum aerem et coelestia. Etiam nos experimentum quandoque fecimus, ponendo uas, necnon aliqua alia corpora, intra argentum uiuum, quod omnium longe densissimum est ex iis quae circumfundi possunt. Quinetiam specus et cauernae subterraneae magni usus sunt ad prohibendum insolationem et aerem istum apertum praedatorium; qualibus utuntur Germani Septentrionales pro granariis. Necnon repositio corporum in fundo aquarum ad hoc spectat: ut memini me quippiam audisse de utribus uini demissis in profundum puteum, ad infrigidationem scilicet, sed casu et per neglectum ac obliuionem ibidem remanentibus per multos annos, et deinde extractis; unde uinum factum est non solum non uapidum aut emortuum, sed multo magis nobile ad gustum, per commixtionem partium suarum (ut uidetur) magis exquisitam. Quod si postulet res ut corpora demittantur ad fundum aquarum, ueluti intra fluuios aut mare, neque tamen aquas tangant, nec in uasibus obturatis concludantur, sed aere tantum circumdentur; bonus est usus uasis illius quod adhibitum est nonnunquam ad operandum subter aquis super nauigia demersa, ut urinatores diutius manere possint sub aquis, et per uices ad tempus respirare. Illud huiusmodi erat. Conficiebatur dolium ex metallo concauum, quod demittebatur aequabiliter ad superficiem aquae, atque sic deportabat totum aerem qui continebatur in dolio secum in fundum maris. Stabat autem super pedes tres (instar tripodis), qui longitudinis erant aliquanto minoris statura hominis; ita ut urinator posset cum anhelitus deficeret, immittere caput in cauum dolii, et respirare, et deinde opus continuare. Atque audiuimus inuentam esse iam machinam aliquam nauiculae aut scaphae, quae homines subter aquis uehere possit ad spatia nonnnulla. Verum sub tali uase, quale modo diximus, corpora quaeuis facile suspendi possint; cuius causa hoc experimentum adduximus. Est et alius usus diligentis et perfectae clausurae corporum: nempe, non solum ut prohibeatur aditus aeris per exterius (de quo iam dictum est), uerum etiam ut cohibeatur exitus spiritus corporis, super quod fit operatio per interius. Necesse est enim ut operanti circa corpora naturalia constet de summis suis: uiz. quod nihil expirarit aut effluxerit. Fiunt enim profundae alterationes in corporibus, quando, natura prohibente annihilationem, ars prohibeat etiam deperditionem aut euolationem alicuius partis. Atque hac de re inualuit opinio falsa (quae si uera esset, de ista conseruatione summae certae absque diminutione esset fere desperandum): uiz. spiritus corporum, et aerem maiori gradu caloris attenuatum, nullis uasorum claustris posse contineri, quin per poros uasorum subtiliores euolent. Atque in hanc opinionem adducti sunt homines per uulgata illa experimenta, poculi inuersi super aquam cum candela aut charta inflammata, ex quo fit ut aqua sursum attrahatur; atque similiter uentosarum, quae super flammam calefactae trahunt carnes. Existimant enim in utroque experimento aerem attenuatum emitti, et inde quantum ipsius minui, ideoque aquam aut carnes per nexum succedere. Quod falsissimum est. Aer enim non quanto diminuitur, sed spatio contrahitur; neque incipit motus iste successionis aquae, antequam fiat extinctio flammae aut refrigeratio aeris: adeo ut medici, quo fortius attrahant uentosae, ponant spongias frigidas aqua madefactas super uentosas. Itaque non est cur homines multum sibi metuant de facili exitu aeris aut spirituum. Licet enim uerum sit etiam solidissima corpora habere suos poros, tamen aegre patitur aer aut spiritus comminutionem sui ad tantam subtilitatem; quemadmodum et aqua exire recusat per rimam minusculam. [2,50b] 2. De secundo uero modo ex septem praedictis illud imprimis notandum est, ualere certe compressiones et huiusmodi uiolentias ad motum localem, atque alia id genus, potentissime; ut in machinis et missilibus: etiam ad destructionem corporis organici, atque earum uirtutum quae consistunt plane in motu. Omnis enim uita, immo etiam omnis flamma et ignitio destruitur per compressiones; ut et omnis machina corrumpitur et confunditur per easdem. Etiam ad destructionem uirtutum quae consistunt in posituris, et dissimilaritate partium paulo crassiore; ut in coloribus (neque enim idem color floris integri et contusi, neque succini integri et puluerizati); etiam in saporibus (neque enim idem sapor pyri immaturi, et eiusdem compressi ac subacti; nam manifesto dulcedinem maiorem concipit). Verum ad transformationes et alterationes nobiliores corporum similarium non multum ualent istae uiolentiae; quia corpora per eas non acquirunt consistentiam aliquam nouam constantem et quiescentem, sed transitoriam, et nitentem semper ad restitutionem et liberationem sui. Attamen non abs re foret huius rei facere experimenta aliqua diligentiora; ad hoc scilicet, utrum condensatio corporis bene similaris (qualia sunt aer, aqua, oleum, et huiusmodi), aut rarefactio similiter per uiolentiam indita, possint fieri constantes et fixae et quasi mutatae in naturam. Id quod primo experiendum per moram simplicem; deinde per auxilia et consensus. Atque illud nobis in promptu fuisset (si modo in mentem uenisset), cum aquam (de qua alibi) per malleationes et pressoria condensauimus, antequam erumperet. Debueramus enim sphaeram complanatam per aliquot dies sibi permisisse, et tum demum aquam extraxisse; ut fieret experimentum, utrum statim impletura fuisset talem dimensionem, qualem habebat ante condensationem. Quod si non fecisset aut statim, aut certe paulo post, constans uidelicet facta uideri potuisset ista condensatio; sin minus, apparuisset factam fuisse restitutionem, et compressionem fuisse transitoriam. Etiam simile quiddam faciendum erat circa extensionem aeris in ouis uitreis. Etenim debuerat fieri, post exuctionem fortem, subita et firma obturatio; deinde debuerant oua illa manere ita obturata per nonnullos dies; et tum demum experiendum fuisset, utrum aperto foramine attractus fuisset aer cum sibilo, aut etiam attracta fuisset tanta quantitas aquae post immersionem, quanta fuisset ab initio, si nulla adhibita fuisset mora. Probabile enim, aut saltem dignum probatione est, haec fieri potuisse et posse; propterea quod in corporibus paulo magis dissimilaribus similia efficiat mora temporis. Etenim baculum per compressionem curuatum post aliquod tempus non resilit; neque id imputandum est alicui deperditioni ex quanto ligni per moram; nam idem fiet in lamina ferri (si augeatur mora), quae non est expirabilis. Quod si non succedat experimentum per moram simplicem, tamen non deserendum est negotium, sed auxilia alia adhibenda. Non enim parum lucri fit, si per uiolentias indi possint corporibus naturae fixae et constantes. Hac enim ratione aer possit uerti in aquam per condensationes, et complura alia id genus. Dominus enim est homo motuum uiolentorum, magis quam caeterorum. [2,50c] 3. At tertius ex septem modis refertur ad magnum illud organum, tam naturae quam artis, quoad operandum; uidelicet calidum et frigidum. Atque in hac parte claudicat plane potentia humana, tanquam ex uno pede. Habemus enim calorem ignis, qui caloribus solis (prout ad nos deferuntur) et caloribus animalium quasi infinitis partibus potentior est et intensior. At deest frigus, nisi quale per tempestates hyemales, aut per cauernas, aut per circundationes niuis et glaciei, haberi potest: quod in comparatione aequari potest cum calore fortasse solis meridiano in regione aliqua ex torridis, aucto insuper per reuerberationes montium et parietum; nam huiusmodi utique tam calores quam frigora ab animalibus ad tempus exiguum tolerari possunt. Nihili autem sunt fere prae calore fornacis ardentis, aut alicuius frigoris quod huic gradui respondeat. Itaque omnia hic apud nos uergunt ad rarefactionem, et desiccationem, et consumptionem: nihil fere ad condensationem et intenerationem, nisi per misturas et modos quasi spurios. Quare Instantiae Frigoris omni diligentia sunt conquirendae: quales uidentur inueniri in expositione corporum super turres quando gelat acriter; in cauernis subterraneis; circundationibus niuis et glaciei in locis profundioribus, et ad hoc excauatis; demissione corporum in puteos; sepulturis corporum in argento uiuo et metallis; immersione corporum in aquis, quae uertunt ligna in lapides; defossione corporum in terra (qualis fertur apud Chinenses esse confectio porcellanae, ubi massae ad hoc factae dicuntur manere intra terram per quadraginta aut quinquaginta annos, et transmitti ad haeredes, tanquam minerae quaedam artificiales); et huiusmodi. Quinetiam quae interueniunt in natura condensationes, factae per frigora, similiter sunt inuestigandae; ut, causis eorum cognitis, transferri possint in artes. Quales cernuntur in exudatione marmoris et lapidum; in rorationibus super uitra per interius fenestrarum, sub auroram, post gelu noctis; in originibus et collectionibus uaporum in aquas sub terra, unde saepe scaturiunt fontes; et quaecunque sunt huius generis. Inueniuntur autem, praeter illa quae sunt frigida ad tactum, quaedam alia potestate frigida, quae etiam condensant; ueruntamen operari uidentur super corpora animalium tantum, et uix ultra. Huius generis se ostendunt multa in medicinis et emplastris. Alia autem condensant carnes et partes tangibiles; qualia sunt medicamenta astringentia, atque etiam inspissantiae: alia condensant spiritus; id quod maxime cernitur in soporiferis. Duplex autem est modus condensationis spirituum, per medicamenta soporifera, siue prouocantia somnum: alter per sedationem motus; alter per fugam spirituum. Etenim uiola, rosa sicca, lactuca, et huiusmodi benedicta siue benigna, per uapores suos amicos et moderate refrigerantes, inuitant spiritus ut se uniant, et ipsorum acrem et inquietum motum compescunt. Etiam aqua rosacea, apposita ad nares in deliquiis animae, spiritus resolutos et nimium relaxatos se recipere facit, et tanquam alit. At opiata et eorum affinia spiritus plane fugant, ex qualitate sua maligna et inimica. Itaque si applicentur parti exteriori, statim aufugiunt spiritus ab illa parte, nec amplius libenter influunt: sin sumantur interius, uapores eorum, ascendentes ad caput, spiritus in uentriculis cerebri contentos undequaque fugant; cumque se retrahant spiritus neque in aliam partem effugere possint, per consequens coeunt et condensantur; et quandoque plane extinguuntur et suffocantur; licet rursus eadem opiata moderate sumpta, per accidens secundarium (uidelicet condensationem illam quae a coitione succedit), confortent spiritus, eosque reddant magis robustos, et retundant eorum inutiles et incensiuos motus, ex quo ad curas morborum, et uitae prolongationem haud parum conferant. Etiam praeparationes corporum ad excipiendum frigus non sunt omittendae; ueluti quod aqua parum tepida facilius conglacietur quam omnino frigida, et huiusmodi. Praeterea, quia natura frigus tam parce suppeditat, faciendum est quemadmodum pharmacopolae solent; qui, quando simplex aliquod haberi non possit, capiunt succedaneum eius, et quid pro quo, ut uocant: ueluti lignum aloes pro xylobalsamo, cassiam pro cinamomo. Simili modo diligenter circumspiciendum est, si quae sint succedanea frigoris; uidelicet quibus modis fieri possint condensationes in corporibus, aliter quam per frigus, quod illas efficit ut opus suum proprium. Illae autem condensationes uidentur intra quaternum numerum (quantum adhuc liquet) contineri. Quarum prima uidetur fieri per contrusionem simplicem; quae parum potest ad densitatem constantem (resiliunt enim corpora) sed nihilominus forte res auxiliaris esse queat. Secunda fit per contractionem partium crassiorum in corpore aliquo, post euolationem aut exitum partium tenuiorum, ut fit in indurationibus per ignem, et repetitis extinctionibus metallorum, et similibus. Tertia fit per coitionem partium homogenearum, quae sunt maxime solidae in corpore aliquo, atque antea fuerant distractae, et cum minus solidis commistae: ueluti in restitutione mercurii sublimati, qui in puluere longe maius occupat spatium quam mercurius simplex, et similiter in omni repurgatione metallorum a scoriis suis. Quarta fit per consensus, admouendo quae ex ui corporum occulta condensant; qui consensus adhuc raro se ostendunt; quod mirum minime est, quoniam antequam inuentio succedat formarum et schematismorum, de inquisitione consensuum non multum sperandum est. Certe quoad corpora animalium, dubium non est quin sint complures medicinae, tam interius quam exterius sumptae, quae condensant tanquam per consensum, ut paulo ante diximus. Sed inanimatis rara est huiusmodi operatio. Percrebuit sane, tam scriptis quam fama, narratio de arbore in una ex insulis siue Terceris siue Canariis (neque enim bene memini), quae perpetuo stillat; adeo ut inhabitantibus nonnullam commoditatem aquae praebeat. Paracelsus autem ait, herbam uocatam Rorem Solis meridie et feruente sole rore impleri, cum aliae herbae undique sint siccae. At nos utramque narrationem fabulosam esse existimamus. Omnino autem illae instantiae nobilissimi forent usus, et introspectione dignissimae, si essent uerae. Etiam rores illos mellitos, et instar mannae, qui super foliis quercus inueniuntur mense Maio, non existimamus fieri et densari a consensu aliquo, siue a proprietate folii quercus; sed cum super aliis foliis pariter cadant, contineri scilicet et durare in foliis quercus, quia sunt bene unita, nec spongiosa, ut plurima ex aliis. Calorem uero quod attinet, copia et potestas nimirum homini abunde adest; obseruatio autem et inquisitio deficit in nonnullis, iisque maxime necessariis, utcunque spagyrici se uenditent. Etenim caloris intensioris opificia exquiruntur et conspiciuntur; remissioris uero, quae maxime in uias naturae incidunt, non tentantur, ideoque latent. Itaque uidemus per uulcanos istos qui in pretio sunt, spiritus corporum magnopere exaltari, ut in aquis fortibus, et nonnullis aliis oleis chymicis; partes tangibiles indurari, et, emisso uolatili, aliquando figi; partes homogeneas separari; etiam corpora heterogenea grosso modo incorporari et commisceri; maxime autem compages corporum compositorum et subtiliores schematismos destrui et confundi. Debuerant autem opificia caloris lenioris tentari et exquiri; unde subtiliores misturae et schematismi ordinati gigni possint et educi, ad exemplum naturae et imitationem operum solis; quemadmodum in aphorismo de instantiis foederis quaedam adumbrauimus. Opificia enim naturae transiguntur per longe minores portiones, et posituras magis exquisitas et uarias, quam opificia ignis, prout nunc adhibetur. Tum uero uideatur homo reuera auctus potestate, si per calores et potentias artificiales opera naturae possint specie repraesentari, uirtute perfici, copia uariari; quibus addere oportet accelerationem temporis. Nam rubigo ferri longo tempore procedit, at uersio in crocum Martis subito; et similiter de aerugine et cerussa. Christallum longo tempore conficitur, uitrum subito conflatur. Lapides longo tempore concrescunt, lateres subito coquuntur, etc. Interim (quod nunc agitur) omnes diuersitates caloris cum effectibus suis respectiue diligenter et industrie undique sunt colligendae et exquirendae: coelestium, per radios suos directos, reflexos, refractos, et unitos in speculis comburentibus; fulguris, flammae, ignis carbonum; ignis ex diuersis materiis; ignis aperti, conclusi, angustiati, et inundantis, denique per diuersas fabricas fornacium qualificati; ignis flatu exciti, quieti et non exciti; ignis ad maiorem aut minorem distantiam remoti; ignis per uaria media permeantis; calorum humidorum, ut balnei Mariae, fimi, caloris animalium per exterius, caloris animalium per interius, foeni conclusi; calorum aridorum, cineris, calcis, arenae tepidae; denique calorum cuiusuis generis cum gradibus eorum. Praecipue uero tentanda est inquisitio et inuentio effectuum et opificiorum caloris accedentis et recedentis graduatim, et ordinatim, et periodice, et per debita spatia et moras. Ista enim inaequalitas ordinata reuera filia coeli est, et generationis mater; neque a calore aut uehementi, aut praecipiti, aut subsultorio, aliquid magni expectandum est. Etenim et in uegetabilibus hoc manifestissimum est; atque etiam in uteris animalium magna est caloris inaequalitas, ex motu, somno, alimentationibus et passionibus foemellarum quae uterum gestant; denique in ipsis matricibus terrae, iis nimirum in quibus metalla et fossilia efformantur, locum habet et uiget ista inaequalitas. Quo magis notanda est inscitia aliquorum alchymistarum ex reformatis, qui per calores aequabiles lampadum et huiusmodi, perpetuo uno tenore ardentium, se uoti compotes fore existimarunt. Atque de opificiis et effectibus caloris haec dicta sint. Neque uero tempestiuum est illa penitus scrutari, antequam rerum formae et corporum schematismi ulterius inuestigati fuerint, et in lucem prodierint. Tum enim quaerenda et adoperanda et aptanda sunt instrumenta, quando de exemplaribus constiterit. [2,50d] 4. Quartus modus operandi est per moram, quae certe et promus et condus naturae est, et quaedam dispensatrix. Moram appellamus, cum corpus aliquod sibi permittitur ad tempus notabile, munitum interim et defensum ab aliqua ui externa. Tum enim motus intestini se produnt et perficiunt, cum motus extranei et aduentitii cessant. Opera autem aetatis sunt longe subtiliora quam ignis. Neque enim possit fieri talis clarificatio uini per ignem, qualis fit per moram; neque etiam incinerationes per ignem tam sunt exquisitae, quam resolutiones et consumptiones per saecula. Incorporationes etiam, et mistiones subitae et praecipitatae per ignem, longe inferiores sunt illis, quae fiunt per moram. At dissimilares et uarii schematismi, quos corpora per moras tentant (quales sunt putredines), per ignem aut calorem uehementiorem destruuntur. Illud interim non abs re fuerit notare; motus corporum penitus conclusorum habere nonnihil ex uiolento. Incarceratio enim illa impedit motus spontaneos corporis. Itaque mora in uase aperto plus facit ad separationes; in uase penitus clauso ad commistiones; in uase nonnihil clauso, sed subintrante aere, ad putrefactiones. Utcunque de opificiis et effectibus morae undique sunt diligenter conquirendae instantiae. [2,50e] 5. At regimen motus (quod est quintus ex modis operandi) non parum ualet. Regimen autem motus uocamus, cum corpus aliud occurrens corporis alterius motum spontaneum impedit, repellit, admittit, dirigit. Hoc uero plerunque in figuris et situ uasorum consistit. Etenim conus erectus iuuat ad condensationem uaporum in alembicis; at conus inuersus iuuat defaecationem sacchari in uasis resupinatis. Aliquando autem sinuatio requiritur, et angustiatio, et dilatatio per uices, et huiusmodi. Etiam omnis percolatio huc spectat; scilicet cum corpus occurrens uni parti corporis alterius uiam aperit, alteri obstruit. Neque semper percolatio aut aliud regimen motus fit per extra; sed etiam per corpus in corpore: ut cum lapilli immittuntur in aquas ad colligendam limositatem ipsarum; syrupi clarificantur cum albuminibus ouorum, ut crassiores partes adhaerescant, et postea separari possint. Etiam huic regimini motus satis leuiter et inscite attribuit Telesius figuras animalium, ob riuulos scilicet et loculos matricis. Debuerat autem notare similem efformationem in testis ouorum, ubi non sunt rugae aut inaequalitas. At uerum est regimen motus efformationes perficere in modulis et proplasticis. [2,50f] 6. Operationes uero per consensus aut fugas (qui sextus modus est) latent saepenumero in profundo. Istae enim (quas uocant) proprietates occultae, et specificae, et sympathiae, et antipathiae, sunt magna ex parte corruptelae philosophiae. Neque de consensibus rerum inueniendis multum sperandum est, ante inuentionem formarum et schematismorum simplicium. Consensus enim nil aliud est quam symmetria formarum et schematismorum ad inuicem. Atqui maiores et magis catholici rerum consensus non prorsus obscuri sunt. Itaque ab iis ordiendum. Eorum prima et summa diuersitas ea est; ut quaedam corpora copia et raritate materiae admodum discrepent, schematismis consentiant: alia contra copia et raritate materiae consentiant, schematismis discrepent. Nam non male notatum est a chymicis, in principiorum suorum triade, sulphur et mercurium quasi per uniuersitatem rerum permeare. (Nam de sale inepta ratio est, sed introducta ut possit comprehendere corpora terrea, sicca, et fixa.) At certe in illis duobus uidetur consensus quidam naturae ex maxime catholicis conspici. Etenim consentiunt sulphur; oleum, et exhalatio pinguis; flamma; et fortasse corpus stellae. Ex altera parte consentiunt mercurius; aqua et uapores aquei; aer; et fortasse aether purus et interstellaris. Attamen istae quaterniones geminae, siue magnae rerum tribus (utraque intra ordines suos), copia materiae atque densitate immensum differunt, sed schematismo ualde conueniunt; ut in plurimis se produnt. At contra metalla diuersa copia et densitate multum conueniunt (praesertim respectu uegetabilium, etc.), sed schematismo multifariam differunt; et similiter uegetabilia et animalia diuersa schematismis quasi infinitis uariantur, sed intra copiam materiae siue densitatem paucorum graduum continentur. Sequitur consensus maxime post priorem catholicus, uidelicet corporum principalium et fomitum suorum; uidelicet menstruorum, et alimentorum. Itaque exquirendum, sub quibus climatibus, et in qua tellure, et ad quam profunditatem metalla singula generentur; et similiter de gemmis, siue ex rupibus, siue inter mineras natis; in qua gleba terrae, arbores singulae, et frutices, et herbae potissimum proueniant, et tanquam gaudeant; et insimul quae impinguationes, siue per stercorationes cuiuscunque generis, siue per cretam, arenam maris, cineres, etc., maxime iuuent; et quae sint ex his pro uarietate glebarum magis aptae et auxiliares. Etiam insitio et inoculatio arborum et plantarum, earumque ratio, quae scilicet plantae super quas foelicius inserantur, etc., multum pendet de consensu. In qua parte non iniucundum foret experimentum, quod nouiter audiuimus esse tentatum, de insitione arborum syluestrium (quae hucusque in arboribus hortensibus fieri consueuit), unde folia et glandes maiorem in modum amplificantur, et arbores fiunt magis umbrosae. Similiter, alimenta animalium respectiue notanda sunt in genere, et cum negatiuis. Neque enim carniuora sustinent herbis nutriri; unde etiam Ordo Folitanorum (licet uoluntas humana plus possit quam animantium caeterorum super corpus suum), post experientiam factam (ut aiunt), tanquam ab humana natura non tolerabilis, fere euanuit. Etiam materiae diuersae putrefactionum, unde animalcula generantur, notandae sunt. Atque consensus corporum principalium erga subordinata sua (tales enim ii possint censeri quos notauimus) satis in aperto sunt. Quibus addi possunt sensuum consensus erga obiecta sua. Qui consensus, cum manifestissimi sint, bene notati, et acriter excussi, etiam aliis consensibus qui latent magnam praebere possint lucem. At interiores corporum consensus et fugae, siue amicitiae et lites (taedet enim nos fere uocabulorum sympathiae et antipathiae, propter superstitiones et inania), aut falso ascriptae, aut fabulis conspersae, aut per neglectum rarae admodum sunt. Etenim si quis asserat inter uineam et brassicam esse dissidium, quia iuxta sata minus laete proueniunt, praesto ratio est: quod utraque planta succulenta sit et depraedatrix, unde altera alteram defraudat. Si quis asserat esse consensum et amicitiam inter segetes et cyaneum, aut papauer syluestre, quia herbae illae fere non proueniunt nisi in aruis cultis: debuit is potius asserere dissidium esse inter ea, quia papauer et cyaneus emittuntur et creantur ex tali succo terrae qualem segetes reliquerint et repudiauerint; adeo ut satio segetum terram praeparet ad eorum prouentum. Atque huiusmodi falsarum ascriptionum magnus est numerus. Quoad fabulas uero, illae omnino sunt exterminandae. Restat tenuis certe copia eorum consensuum, qui certo probati sunt experimento; quales sunt magnetis et ferri, atque auri et argenti uiui, et similium. At in experimentis chymicis circa metalla inueniuntur et alii nonnulli obseruatione digni. Maxima uero frequentia eorum (ut in tanta paucitate) inuenitur in medicinis nonnullis, quae, ex proprietatibus suis occultis (quas uocant) et specificis, respiciunt aut membra, aut humores, aut morbos, aut quandoque naturas indiuiduas. Neque omittendi sunt consensus inter motus et affectus lunae et passiones corporum inferiorum, prout ex experimentis agriculturae, nauticae, et medicinae, aut alias cum delectu seuero et sincero colligi et recipi possint. Verum instantiae uniuersae consensuum secretiorum, quo magis sunt infrequentes, eo maiori cum diligentia sunt inquirendae, per traditiones, et narrationes fidas et probas; modo hoc fiat absque ulla leuitate, aut credulitate, sed fide anxia et quasi dubitabunda. Restat consensus corporum modo operandi tanquam inartificialis, sed usu polychrestus, qui nullo modo omittendus est, sed sedula obseruatione inuestigandus. Is est coitio siue unio corporum, procliuis aut difficilis, per compositionem, siue appositionem simplicem. Etenim corpora nonnulla facile et libenter commiscentur et incorporantur, alia autem aegre et peruerse: ueluti pulueres melius incorporantur cum aquis; calces et cineres, cum oleis; et sic de similibus. Neque tantum sunt colligendae instantiae propensionis aut auersionis corporum erga misturam, sed etiam collocationis partium, et distributionis, et digestionis, postquam commista sint; denique et praedominantiae post misturam transactam. [2,50g] 7. Superest ultimo loco ex modis septem operandi septimus et postremus: operatio scilicet per alternationem et uicissitudines priorum sex; de quo antequam in singulos illos paulo altius fuerit inquisitum, tempestiuum non foret exempla proponere. Series autem siue catena huiusmodi alternationis, prout ad singula effecta accommodari possit, res est et cognitu maxime difficilis, et ad opera maxime ualida. Summa autem detinet et occupat homines impatientia huiusmodi tam inquisitionis, quam praxeos; cum tamen sit instar fili labyrinthi, quoad opera maiora. Atque haec sufficiant ad exemplum Polychresti. [2,51] LI. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus loco uicesimo septimo atque ultimo Instantias Magicas. Hoc nomine illas appellamus, in quibus materia aut efficiens tenuis aut parua est, pro magnitudine operis et effectus qui sequitur; adeo ut etiamsi fuerint uulgares, tamen sint instar miraculi; aliae primo intuitu, aliae etiam attentius contemplanti. Has uero natura ex sese subministrat parce; quid uero factura sit sinu excusso, et post inuentionem formarum, et processuum, et schematismorum, futuris temporibus apparebit. At ista effecta magica (quantum adhuc coniicimus) fiunt tribus modis: aut per multiplicationem sui, ut in igne, et uenenis, quae uocant specifica; necnon in motibus, qui transeunt et fortificantur de rota in rotam: aut per excitationem siue inuitationem in altero, ut in magnete, qui excit acus innumeras, uirtute nullatenus deperdita aut diminuta; aut in fermento, et huiusmodi: aut per anteuersionem motus, ut dictum est de puluere pyrio, et bombardis, et cuniculis: quorum priores duo modi indagationem consensuum requirunt; tertius, mensurae motuum. Utrum uero sit aliquis modus mutandi corpora per minima (ut uocant), et transponendi subtiliores materiae schematismos (id quod ad omnimodas corporum transformationes pertinet, ut ars breui tempore illud facere possit, quod natura per multas ambages molitur), de eo nulla hactenus nobis constant indicia. Quemadmodum autem in solidis et ueris aspiramus ad ultima et summa; ita uana et tumida perpetuo odimus, et quantum in nobis est profligamus. [2,52] LII. Atque de Dignitatibus siue Praerogatiuis Instantiarum haec dicta sint. Illud uero monendum, nos in hoc nostro Organo tractare logicam, non philosophiam. Sed cum logica nostra doceat intellectum et erudiat ad hoc, ut non tenuibus mentis quasi clauiculis rerum abstracta captet et prenset (ut logica uulgaris), sed naturam reuera persecet, et corporum uirtutes et actus eorumque leges in materia determinatas inueniat; ita ut non solum ex natura mentis, sed ex natura rerum quoque haec scientia emanet: mirum non est, si ubique naturalibus contemplationibus et experimentis, ad exempla artis nostrae, conspersa fuerit et illustrata. Sunt autem (ut ex iis quae dicta sunt patet) Praerogatiuae Instantiarum numero 27; nominibus: Instantiae Solitariae: Instantiae Migrantes: Instantiae Ostensiuae: Instantiae Clandestinae: Instantiae Constitutiuae: Instantiae Conformes: Instantiae Monodicae: Instantiae Deuiantes: Instantiae Limitaneae: Instantiae Potestatis: Instantiae Comitatus et Hostiles: Instantiae Subiunctiuae: Instantiae Foederis: Instantiae Crucis: Instantiae Diuortii: Instantiae Ianuae: Instantiae Citantes: Instantiae Viae: Instantiae Supplementi: Instantiae Persecantes: Instantiae Virgae: Instantiae Curriculi: Doses Naturae: Instantiae Luctae: Instantiae Innuentes: Instantiae Polychrestae: Instantiae Magicae. Usus autem harum instantiarum, in quo instantias uulgares excellunt, uersatur in genere aut circa partem informatiuam; aut circa operatiuam; aut circa utramque. Atque quoad informatiuam, iuuant illae aut sensum, aut intellectum. Sensum, ut quinque Instantiae Lampadis: intellectum, aut accelerando exclusiuam formae, ut Solitariae; aut angustiando et propius indicando affirmatiuam formae, ut Migrantes, Ostensiuae, Comitatus, cum Subiunctiuis; aut erigendo intellectum, et ducendo ad genera et naturas communes; idque aut immediate, ut Clandestinae, Monodicae, Foederis; aut gradu proximo, ut Constitutiuae; aut gradu infimo, ut Conformes; aut rectificando intellectum a consuetis, ut Deuiantes; aut ducendo ad Formam Magnam, siue Fabricam Uniuersi, ut Limitaneae; aut cauendo de formis et causis falsis, ut Crucis et Diuortii. Quod uero ad Operatiuam attinet; illae practicam aut designant, aut mensurant, aut subleuant. Designant aut ostendendo a quibus incipiendum, ne actum agamus, ut Instantiae Potestatis; aut ad quid aspirandum, si detur facultas, ut Innuentes: mensurant quatuor illae Mathematicae: subleuant Polychrestae et Magicae. Rursus ex istis instantiis 27, nonnullarum (ut superius diximus de aliquibus) facienda est collectio iam ab initio, nec expectanda particularis inquisitio naturarum. Cuius generis sunt instantiae conformes, monodicae, deuiantes, limitaneae, potestatis, ianuae, innuentes, polychrestae, magicae. Hae enim aut auxiliantur et medentur intellectui et sensui, aut instruunt praxin in genere. Reliquae tum demum conquirendae sunt, cum conficiemus tabulas comparentiae ad opus interpretis circa aliquam naturam particularem. Sunt enim instantiae praerogatiuis istis insignitae et donatae animae instar, inter uulgares instantias comparentiae; et ut ab initio diximus, paucae illarum sunt uice multarum; quocirca cum tabulas conficimus, illae omni studio sunt inuestigandae, et in tabulas referendae. Erit etiam earum mentio necessaria in iis quae sequuntur. Praeponendus itaque erat earum tractatus. Nunc uero ad adminicula et rectificationes Inductionis, et deinceps ad concreta, et latentes processus, et latentes schematismos, et reliqua quae Aphorismo 21. ordine proposuimus, pergendum; ut tandem (tanquam curatores probi et fideles) tradamus hominibus fortunas suas, emancipato intellectu, et facto tanquam maiore: unde necesse est sequi emendationem status hominis, et ampliationem potestatis eius super naturam. Homo enim per lapsum et de statu innocentiae decidit, et de regno in creaturas. Utraque autem res etiam in hac uita nonnulla ex parte reparari potest; prior per religionem et fidem, posterior per artes et scientias. Neque enim per maledictionem facta est creatura prorsus et ad extremum rebellis. Sed in uirtute illius diplomatis, In sudore uultus comedes panem tuum, per labores uarios (non per disputationes certe, aut per otiosas ceremonias magicas), tandem et aliqua ex parte ad panem homini praebendum, id est, ad usus uitae humanae subigitur. Finis Libri Secundi Noui Organi.