[0] PARS SECUNDA OPERIS, QUAE DICITUR NOVUM ORGANUM, SIVE INDICIA VERA DE INTERPRETATIONE NATURAE. PRAEFATIO. [1] Qui de natura, tanquam de re explorata, pronuntiare ausi sunt, siue hoc ex animi fiducia fecerint siue ambitiose et more professorio, maximis illi philosophiam et scientias detrimentis affecere. Ut enim ad fidem faciendam ualidi, ita etiam ad inquisitionem extinguendam et abrumpendam efficaces fuerunt. Neque uirtute propria tantum profuerunt, quantum in hoc nocuerunt, quod aliorum uirtutem corruperint et perdiderint. Qui autem contrariam huic uiam ingressi sunt atque nihil prorsus sciri posse asseruerunt, siue ex sophistarum ueterum odio siue ex animi fluctuatione aut etiam ex quadam doctrinae copia in hanc opinionem delapsi sint, certe non contemnendas eius rationes adduxerunt; ueruntamen nec a ueris initiis sententiam suam deriuarunt, et, studio quodam atque affectatione prouecti, prorsus modum excesserunt. At antiquiores ex Graecis (quorum scripta perierunt) inter pronuntiandi iactantiam et Acatalepsiae desperationem prudentius se sustinuerunt: atque de inquisitionis difficultate et rerum obscuritate saepius querimonias et indignationes miscentes, et ueluti fraenum mordentes, tamen propositum urgere atque naturae se immiscere non destiterunt; consentaneum (ut uidetur) existimantes, hoc ipsum (uidelicet utrum aliquid sciri possit) non disputare, sed experiri. Et tamen illi ipsi, impetu tantum intellectus usi, regulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione et mentis uolutatione et agitatione perpetua posuerunt. [2] Nostra autem ratio, ut opere ardua, ita dictu facilis est. Ea enim est, ut certitudinis gradus constituamus, sensum per reductionem quandam tueamur, sed mentis opus quod sensum subsequitur plerunque reiiciamus; nouam autem et certam uiam, ab ipsis sensuum perceptionibus, menti aperiamus et muniamus. Atque hoc proculdubio uiderunt et illi qui tantas dialecticae partes tribuerunt. Ex quo liquet, illos intellectui adminicula quaesiuisse, mentis autem processum natiuum et sponte mouentem, suspectum habuisse. Sed serum plane rebus perditis hoc adhibetur remedium; postquam mens ex quotidiana uitae consuetudine, et auditionibus et doctrinis inquinatis occupata, et uanissimis idolis obsessa fuerit. Itaque ars illa dialecticae, sero (ut diximus) cauens, neque rem ullo modo restituens, ad errores potius figendos quam ad ueritatem aperiendam ualuit. Restat unica salus ac sanitas, ut opus mentis uniuersum de integro resumatur; ac mens, iam ab ipso principio, nullo modo sibi permittatur, sed perpetuo regatur; ac res ueluti per machinas conficiatur. Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum ui et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis uiribus tractare non dubitarunt, paruae admodum fuissent res quas mouere et uincere potuissent, licet operas enixas atque etiam coniunctas praestitissent. Atque si paulisper morari, atque in hoc ipsum exemplum, ueluti in speculum, intueri uelimus; exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi uel huiusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnae cuiusdam esse dementiae spectator quispiam rei sobrius fateretur? Quod si numerum augerent operariorum, atque hoc modo se ualere posse confiderent, annon tanto magis? Sin autem delectum quendam adhibere uellent, atque imbecilliores separare, et robustis tantum et uigentibus uti, atque hinc saltem se uoti compotes fore sperarent, annon adhuc eos impensius delirare diceret? Quin etiam si hoc ipso non contenti, artem tandem athleticam consulere statuerent, ac omnes deinceps manibus et lacertis et neruis ex arte bene unctis et medicatis adesse iuberent, annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaret? Atque homines tamen simili malesano impetu et conspiratione inutili feruntur in intellectualibus; dum ab ingeniorum uel multitudine et consensu uel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quae quaedam athletica censeri possit) mentis neruos roborant; sed interim, licet tanto studio et conatu, (si quis uere iudicauerit) intellectum nudum applicare non desinunt. Manifestissimum autem est, in omni opere magno, quod manus hominis praestat, sine instrumentis et machinis, uires nec singulorum intendi nec omnium coire posse. [3] Itaque ex his quae diximus praemissis, statuimus duas esse res de quibus homines plane monitos uolumus, ne forte illae eos fugiant aut praetereant. Quarum prima huiusmodi est; fieri fato quodam (ut existimamus) bono, ad extinguendas et depellendas contradictiones et tumores animorum, ut et ueteribus honor et reuerentia intacta et imminuta maneant, et nos destinata perficere et tamen modestiae nostrae fructum percipere possimus. Nam nos, si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam illi uiam ingressi, nulla uerborum arte efficere possimus, quin inducatur quaedam ingenii uel excellentiae uel facultatis comparatio siue contentio; non ea quidem illicita aut noua; -- quidni enim possimus pro iure nostro (neque eo ipso alio, quam omnium) si quid apud eos non recte inuentum aut positum sit, reprehendere aut notare? -- sed tamen utcunque iusta aut permissa, nihilominus impar fortasse fuisset ea ipsa contentio, ob uirium nostrarum modum. Verum quum per nos illud agatur, ut alia omnino uia intellectui aperiatur illis intentata et incognita, commutata iam ratio est; cessant studium et partes; nosque indicis tantummodo personam sustinemus, quod mediocris certe est authoritatis, et fortunae cuiusdam potius quam facultatis et excellentiae. Atque haec moniti species ad personas pertinet; altera ad res ipsas. [4] Nos siquidem de deturbanda ea quae nunc floret philosophia, aut si quae alia sit aut erit hac emendatior aut auctior, minime laboramus. Neque enim officimus, quin philosophia ista recepta, et aliae id genus, disputationes alant, sermones ornent, ad professoria munera et uitae ciuilis compendia adhibeantur et ualeant. Quin etiam aperte significamus et declaramus, eam quam nos adducimus philosophiam ad istas res admodum utilem non futuram. Non praesto est, neque in transitu capitur, neque ex praenotionibus intellectui blanditur, neque ad uulgi captum nisi per utilitatem et effecta descendet. [5] Sint itaque (quod felix faustumque sit utrique parti) duae doctrinarum emanationes, ac duae dispensationes; duae similiter contemplantium siue philosophantium tribus ac ueluti cognationes; atque illae neutiquam inter se inimicae aut alienae, sed foederatae et mutuis auxiliis deuinctae: sit denique alia scientias colendi, alia inueniendi ratio. Atque quibus prima potior et acceptior est, ob festinationem, uel uitae ciuilis rationes, uel quod illam alteram ob mentis infirmitatem capere et complecti non possint (id quod longe plurimis accidere necesse est), optamus ut iis foeliciter et ex uoto succedat quod agunt, atque ut quod sequuntur teneant. Quod si cui mortalium cordi et curae sit, non tantum inuentis haerere atque iis uti, sed ad ulteriora penetrate; atque non disputando aduersarium, sed opere naturam uincere; denique, non belle et probabiliter opinari, sed certo et ostensiue scire; tales, tanquam ueri scientiarum filii, nobis (si uidebitur) se adiungant; ut omissis naturae atriis, quae infiniti contriuerunt, aditus aliquando ad interiora patefiat. Atque ut melius intelligamur, utque illud ipsum quod uolumus ex nominibus impositis magis familiariter occurrat, altera ratio siue uia Anticipatio Mentis, altera Interpretatio Naturae, a nobis appellari consueuit. [6] Est etiam quod petendum uidetur. Nos certe cogitationem suscepimus et curam adhibuimus, ut quae a nobis proponentur non tantum uera essent, sed etiam ad animos hominum (licet miris modis occupatos et interclusos) non incommode aut aspere accederent. Veruntamen aequum est, ut ab hominibus impetremus (in tanta praesertim doctrinarum et scientiarum restauratione) ut qui de hisce nostris aliquid, siue ex sensu proprio, siue ex authoritatum turba, siue ex demonstrationum formis (quae nunc tanquam leges quaedam iudicialis inualuerunt), statuere aut existimare uelit, ne id in transitu et uelut aliud agendo facere se posse speret; sed ut rem pernoscat; nostram, quam describimus et munimus, uiam ipse paullatim tentet; subtilitati rerum quae in experientia signata est assuescat; prauos denique atque alte haerentes mentis habitus tempestiua et quasi legitima mora corrigat; atque tum demum (si placuerit) postquam in potestate sua esse coeperit, iudicio suo utatur.