[2,21] XXI. Post Tabulas comparentiae primae et reiectionem siue exclusiuam, nec non uindemiationem primam factam secundum eas, pergendum est ad reliqua auxilia intellectus circa interpretationem naturae et inductionem ueram ac perfectam. In quibus proponendis, ubi opus erit tabulis, procedemus super calidum et frigidum; ubi autem opus erit tantum exemplis paucioribus, procedemus per alia omnia: ut nec confundatur inquisitio, et tamen doctrina uersetur minus in angusto. Dicemus itaque primo loco, de Praerogatiuis Instantiarum: secundo, de Adminiculis Inductionis: tertio, de Rectificatione Inductionis: quarto, de Variatione Inquisitionis pro Natura Subiecti: quinto, de Praerogatiuis Naturarum quatenus ad inquisitionem, siue de eo quod inquirendum est prius et posterius: sexto, de Terminis Inquisitionis, siue de synopsi omnium naturarum in uniuerso: septimo, de Deductione ad Praxin, siue de eo quod est in ordine ad Hominem: octauo, de Parasceuis ad Inquisitionem: postremo autem, de Scala Ascensoria et Descensoria Axiomatum. [2,22] XXII. Inter Praerogatiuas Instantiarum, primo proponemus Instantias Solitarias. Eae autem sunt solitariae, quae exhibent naturam de qua fit inquisitio in talibus subiectis, quae nil habent commune cum aliis subiectis, praeter illam ipsam naturam; aut rursus quae non exhibent naturam de qua fit inquisitio in talibus subiectis, quae sunt similia per omnia cum aliis subiectis, praeterquam in illa ipsa natura. Manifestum enim est quod huiusmodi instantiae tollant ambages, atque accelerent et roborent exclusiuam; adeo ut paucae ex illis sint instar multarum. Exempli gratia: si fiat inquisitio de natura Coloris, Instantiae Solitariae sunt prismata, gemmae chrystallinae, quae reddunt colores non solum in se sed exterius supra parietam, item rores, etc. Istae enim nil habent commune cum coloribus fixis in floribus, gemmis coloratis, metallis, lignis, etc., praeter ipsum colorem. Unde facile colligitur, quod color nil aliud sit quam modificatio imaginis lucis immissae et receptae: in priore genere, per gradus diuersos incidentiae; in posteriore, per texturas et schematismos uarios corporis. Istae autem Instantiae sunt Solitariae quatenus ad similitudinem. Rursus in eadem inquisitione, uenae distinctae albi et nigri in marmoribus, et uariegationes colorum in floribus eiusdem speciei, sunt Instantiae Solitariae. Album enim et nigrum marmoris, et maculae albi et purpurei in floribus garyophylli, conueniunt fere in omnibus praeter ipsum colorem. Unde facile colligitur, colorem non multum rei habere cum naturis alicuius corporis intrinsecis, sed tantum situm esse in positura partium crassiori et quasi mechanica. Istae autem Instantiae sunt Solitariae, quatenus ad discrepantiam. Utrunque autem genus Instantias Solitarias appellare consueuimus; aut Ferinas, sumpto uocabulo ab astronomis. [2,23] XXIII. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus secundo loco Instantias Migrantes. Eae sunt, in quibus natura inquisita migrat ad generationem, cum prius non existeret; aut contra migrat ad corruptionem, cum prius existeret. Itaque in utraque antistrophe, instantiae tales sunt semper geminae; uel potius una instantia in motu siue transitu, producta ad periodum aduersam. At huiusmodi instantiae non solum accelerant et roborant exclusiuam, sed etiam compellunt affirmatiuam siue formam ipsam in angustum. Necesse est enim ut forma rei sit quippiam, quod per huiusmodi migrationem indatur, aut contra per huiusmodi migrationem tollatur et destruatur. Atque licet omnis exclusio promoueat affirmatiuam, tamen hoc magis directe fit in subiecto eodem quam in diuersis. Forma autem (ut ex omnibus quae dicta sunt manifesto liquet) prodens se in uno ducit ad omnia. Quo autem simplicior fuerit migratio, eo magis habenda est instantia in pretio. Praeterea Instantiae Migrantes magni sunt usus ad partem operatiuam; quia cum proponant formam copulatam cum efficiente aut priuante, perspicue designant praxin in aliquibus; unde facilis etiam est transitus ad proxima. Subest tamen in illis nonnihil periculi, quod indiget cautione; hoc uidelicet, ne formam nimis retrahant ad efficientem, et intellectum perfundant uel saltem perstringant falsa opinione de forma ex intuitu efficientis. Efficiens uero semper ponitur nil aliud esse quam uehiculum siue deferens formae. Verum huic rei, per exclusiuam legitime factam, facile adhibetur remedium. Proponendum itaque est iam exemplum instantiae migrantis. Sit natura inquisita Candor siue Albedo: instantia migrans ad generationem est uitrum integrum et uitrum puluerizatum. Similiter, aqua simplex et aqua agitata in spumam. Vitrum enim integrum et aqua simplex diaphana sunt, non alba; at uitrum puluerizatum et aqua in spuma, alba, non diaphana. Itaque quaerendum quid acciderit ex ista migratione uitro aut aquae. Manifestum enim est formam albedinis deferri et inuehi per istam contusionem uitri et agitationem aquae. Nihil autem reperitur accessisse, praeter comminutionem partium uitri et aquae, et aeris insertionem. Neque uero parum profectum est ad inueniendam formam albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer et uitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis. Verum hac in re proponendum est etiam exemplum periculi et cautionis, de quibus diximus. Nimirum facile hic occurret intellectui ab huiusmodi efficientibus deprauato, quod ad formam albedinis aer semper requiratur, aut quod albedo generetur tantum per corpora diaphana; quae omnino falsa sunt, et per multas exclusiones conuicta. Quin potius apparebit (misso aere et huiusmodi) corpora omnino aequalia (secundum portiones opticas) dare diaphanum; corpora uero inaequalia per texturam simplicem, dare album; corpora inaequalia secundum texturam compositam, sed ordinatam, dare reliquos colores, praeter nigrum; corpora uero inaequalia per texturam compositam, sed omnino inordinatam et confusam, dare nigrum. Itaque de instantia migrante ad generationem in natura inquisita albedinis, propositum est iam exemplum. Instantia autem migrans ad corruptionem in eadem natura albedinis, est spuma dissoluta, aut nix dissoluta. Exuit enim albedinem et induit diaphanum aqua, postquam fit integrale sine aere. Neque uero illud ullo modo praetermittendum est, quod sub Instantiis Migrantibus comprehendi debeant non tantum illae quae migrant ad generationem et priuationem, sed etiam illae quae migrant ad maiorationem et minorationem; cum illae etiam tendant ad inueniendam formam, ut per definitionem formae superius factam et tabulam graduum manifesto liquet. Itaque papyrus, quae sicca cum fuerit alba est, at madefacta (excluso aere et recepta aqua) minus alba est et magis uergit ad diaphanum, similem habet rationem cum instantiis supradictis. [2,24] XXIV. Inter praerogatiuas instantiarum, tertio loco ponemus Instantias Ostensiuas, de quibus in uindemiatione prima de Calido mentionem fecimus; quas etiam Elucescentias, siue Instantias Liberatas et Praedominantes, appellare consueuimus. Eae sunt, quae ostendunt naturam inquisitam nudam et substantiuam, atque etiam in exaltatione sua aut summo gradu potentiae suae; emancipatam scilicet, et liberatam ab impedimentis, uel saltem per fortitudinem suae uirtutis dominantem super ipsa, eaque supprimentem et coercentem. Cum enim omne corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concreto, fit ut alia aliam retundat, deprimat, frangat, et liget; unde obscurantur formae singulae. Inueniuntur autem subiecta nonnulla in quibus natura inquisita prae aliis est in suo uigore, uel per absentiam impedimenti uel per praedominantiam uirtutis. Huiusmodi autem instantiae sunt maxime ostensiuae formae. Verum et in his ipsis instantiis adhibenda est cautio, et cohibedus impetus intellectus. Quicquid enim ostentat formam, eamque trudit, ut uideatur occurrere intellectui, pro suspecto habendum est, et recurrendum ad exclusiuam seueram et diligentem. Exempli gratia; sit natura inquisita Calidum. Instantia Ostensiua motus expansionis, quae (ut superius dictum est) portio est praecipua formae calidi, est uitrum calendare aeris. Etenim flamma, licet manifesto exhibeat expansionem, tamen propter momentaneam extinctionem non ostendit progressum expansionis. Aqua autem feruens, propter facilem transitionem aquae in uaporem et aerem, non tam bene ostendit expansionem aquae in corpore suo. Rursus ferrum ignitum, et similia, tantum abest ut progressum ostendant, ut contra per retusionem et fractionem spiritus per partes compactas et crassas (quae domant et fraenant expansionem) ipsa expansio non sit omnino conspicua ad sensum. At uitrum calendare clare ostendit expansionem in aere, et conspicuam et progredientem et durantem, neque transeuntem. Rursus, exempli gratia, sit natura inquisita Pondus. Instantia Ostensiua ponderis est argentum uiuum. Omnia enim superat pondere magno interuallo, praeter aurum; quod non multo grauius est. At praestantior instantia est ad indicandam formam ponderis argentum uiuum quam aurum; quia aurum solidum est et consistens, quod genus referri uidetur ad densum; at argentum uiuum liquidum est et turgens spiritu, et tamen multis partibus exuperat grauitate diamantem, et ea quae putantur solidissima. Ex quo ostenditur formam grauis siue ponderosi dominari simpliciter in copia materiae, et non in arcta compage. [2,25] XXV. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus quarto loco Instantias Clandestinas, quas etiam Instantias Crepusculi appellare consueuimus. Eae sunt ueluti oppositae instantiis ostensiuis. Exhibent enim naturam inquisitam in infirma uirtute, et tanquam in incunabulis et rudimentis suis; tentantem et tanquam primo experientem, sed sub contraria natura latentem et subactam. Sunt autem huiusmodi instantiae magni omnino momenti ad inueniendas formas; quia sicut ostensiuae ducunt facile ad differentias, ita clandestinae ducunt optime ad genera; id est, ad naturas illas communes, quarum naturae inquisitae nihil aliud sunt quam limitationes. Exempli gratia; sit natura inquisita Consistens, siue se determinans; cuius contrarium est Liquidum, siue fluens. Instantiae clandestinae sunt illae quae exhibent gradum nonnullum debilem et infimum consistentis in fluido; ueluti bulla aquae, quae est tanquam pellicula quaedam consistens et determinata, facta ex corpore aquae. Similiter stillicidia, quae, si adfuerit aqua quae succedat, producunt se in filum admodum tenue, ne discontinuetur aqua; at si non detur talis copia aquae quae succedere possit, cadit aqua in guttis rotundis, quae est figura quae optime aquam sustinet contra discontinuationem. At in ipso temporis articulo, cum desinit filum aquae et incipit descensus in guttis, resilit ipsa aqua sursum ad euitandam discontinuationem. Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent. Simile quoddam est instantia speculorum puerilium, quae solent facere pueruli in scirpis ex saliua, ubi cernitur etiam pellicula consistens aquae. At multo melius se ostendit hoc ipsum in altero illo ludicro puerili, quando capiunt aquam, per saponem factam paulo tenaciorem, atque inflant eam per calamum cauum, atque inde formant aquam tanquam in castellum bullarum; quae per interpositionem aeris inducit consistentiam eo usque ut se proiici nonnihil patiatur absque discontinuatione. Optime autem cernitur hoc in spuma et niue, quae talem induunt consistentiam ut fere secari possint; cum tamen sint corpora formata ex aere et aqua, quae utraque sunt liquida. Quae omnia non obscure innuunt Liquidum et Consistens esse notiones tantum plebeias, et ad sensum; inesse autem reuera omnibus corporibus fugam et euitationem se discontinuandi; eam uero in corporibus homogeneis (qualia sunt liquida) esse debilem et infirmam, in corporibus uero, quae sunt composita ex heterogeneis, magis esse uiuidam et fortem; propterea quod admotio heterogenei constringit corpora, at subintratio homogenei soluit et relaxat. Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita Attractio, siue Coitio Corporum. Instantia circa formam eius ostensiua maxime insignis est magnes. Contraria autem natura attrahenti est non attrahens, licet in substantia simili. Veluti ferrum, quod non attrahit ferrum, quemadmodum nec plumbum plumbum, nec lignum lignum, nec aquam aqua. Instantia autem clandestina est magnes ferro armatus, uel potius ferrum in magnete armato. Nam ita fert natura, ut magnes armatus in distantia aliqua non trahat ferrum fortius quam magnes non armatus. Verum si admoueatur ferrum, ita ut tangat ferrum in magnete armato, tunc magnes armatus longe maius pondus ferri sustinet quam magnes simplex et inermis, propter similitudinem substantiae ferri uersus ferrum; quae operatio erat omnino clandestina et latens in ferro, antequam magnes accessisset. Itaque manifestum est formam coitionis esse quippiam quod in magnete sit uiuidum et robustum, in ferro debile et latens. Itidem notatum est sagittas paruas ligneas absque cuspide ferrea, emissas ex sclopetis grandibus, altius penetrare in materiam ligneam (puta latera nauium, ut similia), quam easdem sagittas ferro acuminatas, propter similitudinem substantiae ligni ad lignum, licet hoc ante in ligno latuerit. Itidem, licet aer aerem aut aqua aquam manifesto non trahat in corporibus integris, tamen bulla approximata bullae facilius dissoluit bullam quam si bulla illa altera abesset, ob appetitum coitionis aquae cum aqua et aeris cum aere Atque huiusmodi Instantiae Clandestinae (quae sunt usus nobilissimi, ut dictum est) in portionibus corporum paruis et subtilibus maxime se dant conspiciendas. Quia massae rerum maiores sequuntur formas magis catholicas et generales; ut suo loco dicetur. [2,26] XXVI. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus quinto loco Instantias Constitutiuas, quas etiam Manipulares appellare consueuimus. Eae sunt quae constituunt unam speciem naturae inquisitae tanquam Formam Minorem. Cum enim formae legitimae (quae sunt semper conuertibiles cum naturis inquisitis) lateant in profundo nec facile inueniantur, postulat res et infirmitas humani intellectus ut formae particulares, quae sunt congregatiuae Manipulorum quorundam instantiarum (neutiquam uero omnium) in notionem aliquam communem, non negligantur, uerum diligentius notentur. Quicquid enim unit naturam, licet modis imperfectis, ad inuentionem formarum uiam sternit. Itaque instantiae, quae ad hoc utiles sunt non sunt contemnendae potestatis, sed habent nonnullam praerogatiuam. Verum in his diligens est adhibenda cautio, ne intellectus humanus, postquam complures ex istis formis particularibus adinuenerit atque inde partitiones siue diuisiones naturae inquisitae confecerit, in illis omnino acquiescat, atque ad inuentionem legitimam Formae Magnae se non accingat, sed praesupponat naturam uelut a radicibus esse multiplicem et diuisam, atque ulteriorem naturae unionem, tanquam rem superuacuae subtilitatis et uergentem ad merum abstractum, fastidiat et reiiciat. Exempli gratia; sit natura inquisita Memoria, siue Excitans et Adiuuans memoriam. Instantiae constitutiuae sunt, ordo siue distributio, quae manifesto iuuat memoriam; item Loci in memoria artificiali, qui aut possunt esse loci secundum proprium sensum, ueluti ianua, angulus, fenestra, et similia, aut possunt esse personae familiares et notae, aut possunt esse quiduis ad placitum (modo in ordine certo ponantur), ueluti animalia, herbae; etiam uerba, literae, characteres, personae historicae, et caetera; licet nonnulla ex his magis apta sint et commoda, alia minus. Huiusmodi autem Loci memoriam insigniter iuuant, eamque longe supra uires naturales exaltant. Item carmina facilius haerent et discuntur memoriter quam prosa. Atque ex isto manipulo trium instantiarum, uidelicet ordinis, locorum artificialis memoriae, et uersuum, constituitur species una auxilii ad Memoriam. Species autem illa Abscissio Infiniti recte uocari possit. Cum enim quis aliquid reminisci aut reuocare in memoriam nititur, si nullam praenotionem habeat aut perceptionem eius quod quaerit, quaerit certe et molitur et hac illac discurrit, tanquam in infinito. Quod si certam aliquam praenotionem habeat, statim abscinditur infinitum, et fit discursus memoriae magis in uicino. In tribus autem illis instantiis quae superius dictae sunt, praenotio perspicua est et certa. In prima uidelicet, debet esse aliquid quod congruat cum ordine; in secunda debet esse imago quae relationem aliquam habeat siue conuenientiam ad illa loca certa; in tertia, debent esse uerba quae cadant in uersum. Atque ita abscinditur infinitum. Aliae autem instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut quicquid deducat intellectuale ad feriendum sensum (quae ratio etiam praecipue uiget in artificiali memoria) iuuet memoriam. Aliae instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut quae faciunt impressionem in affectu forti, incutientia scilicet metum, admirationem, pudorem, delectationem, iuuent memoriam. Aliae instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut quae maxime imprimuntur a mente pura et minus praeoccupata ante uel post, ueluti quae discuntur in pueritia aut quae commentamur ante somnum, etiam primae quaeque rerum uices, magis haereant in memoria. Aliae instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut multitudo circumstantiarum siue ansarum iuuet memoriam, ueluti scriptio per partes non continuatas, lectio, siue recitatio uoce alta. Aliae denique instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut quae expectantur et attentionem excitant melius haereant, quam quae praeteruolant. Itaque si scriptum aliquod uicies perlegeris, non tam facile illud memoriter disces quam si illud legas decies, tentando interim illud recitare, et ubi deficit memoria inspiciendo librum. Ita ut sint ueluti sex Formae Minores eorum quae iuuant Memoriam; uidelicet abscissio infiniti; deductio intellectualis ad sensibile; impressio in affectu forti; impressio in mente pura; multitudo ansarum; praeexpectatio. Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita Gustus, siue Gustatio. Instantiae quae sequuntur sunt Constitutiuae: uidelicet, quod qui non olfaciunt, sed sensu eo a natura destituti sunt, non percipiant aut gustu distinguant cibum rancidum aut putridum, neque similiter alliatum aut rosatum, aut huiusmodi. Rursus, illi, qui per accidens nares habent per descensum rheumatis obstructas, non discernunt aut percipiunt aliquid putridum aut rancidum aut aqua rosacea inspersum. Rursus, qui afficiuntur huiusmodi rheumate, si in ipso momento, cum aliquid foetidum aut odoratum habent in ore siue palato, emungant fortiter, in ipso instanti manifestam perceptionem habent rancidi uel odorati. Quae instantiae dabunt et constituent hanc speciem, uel partem potius gustus; ut sensus gustationis ex parte nihil aliud sit quam olfactus interior, transiens et descendens a narium meatibus superioribus in os et palatum. At contra, salsum et dulce et acre et acidum et austerum et amarum, et similia, haec (inquam) omnia aeque sentiunt illi in quibus olfactus deest aut obturatur, ac quisquam alius; ut manifestum sit sensum gustus esse compositum quiddam ex olfactu interiori et tactu quodam exquisito; de quo nunc non est dicendi locus. Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita Communicatio Qualitatis absque Commistione Substantiae. Instantia Lucis dabit uel constituet unam speciem communicationis; Calor uero et Magnes alteram. Communicatio enim lucis est tanquam momentanea, et statim perit, amota luce originali. At calidum et uirtus magnetica, postquam tramissa fuerint uel potius excitata in alio corpore, haerent et manent ad tempus non paruum, amoto primo mouente. Denique magna est omnino praerogatiua instantiarum constitutiuarum, ut quae plurimum faciant et ad definitiones (praesertim particulares) et ad diuisiones siue partitiones naturarum; de quo non male dixit Plato, Quod habendus sit tanquam pro Deo, qui definire et diuidere bene sciat.