[1,101] NOVUM ORGANUM. LIBER PRIMUS. APHORISMI DE INTERPRETATIONE NATURAE ET REGNO HOMINIS. CI. Postquam uero copia et materies Historiae Naturalis et Experientiae, talis qualis ad opus intellectus siue ad opus philosophicum requiritur, praesto iam sit et parata; tamen nullo modo sufficit intellectus, ut in illam materiem agat sponte et memoriter; non magis, quam si quis computationem alicuius ephemeridis memoriter se tenere et superare posse speret. Atque hactenus tamen potiores meditationis partes quam scriptionis in inueniendo fuerunt; neque adhuc Experientia literata facta est: atqui nulla nisi de scripto inuentio probanda est. Illa uero in usum inueniente, ab Experientia facta demum literata melius sperandum. [1,102] CII. Atque insuper cum tantus sit particularium numerus et quasi exercitus, isque ita sparsus et diffusus, ut intellectum disgreget et confundat, de uelitationibus et leuibus motibus et transcursibus intellectus non bene sperandum est; nisi fiat instructio et coordinatio, per tabulas inueniendi idoneas et bene dispositas et tanquam uiuas, eorum quae pertinent ad subiectum in quo uersatur inquisitio, atque ad harum tabularum auxilia praeparata et digesta mens applicetur. [1,103] CIII. Verum post copiam particularium rite et ordine ueluti sub oculos positorum, non statim transeundum est ad inquisitionem et inuentionem nouorum particularium aut operum; aut saltem, si hoc fiat, in eo non acquiescendum. Neque enim negamus, postquam omnia omnium artium experimenta collecta et digesta fuerint atque ad unius hominis notitam et iudicium peruenerint, quin ex ipsa traductione experimentorum unius artis in alias multa noua inueniri possint ad humanam uitam et statum utilia, per istam Experientiam quam uocamus Literatam: sed tamen minora de ea speranda sunt; maiora uero a noua luce Axiomatum ex particularibus illis certa uia et regula eductorum, quae rursus noua particularia indicent et designent. Neque enim in plano uia sita est, sed ascendendo et descendendo; ascendendo primo ad Axiomata, descendendo ad Opera. [1,104] CIV. Neque tamen permittendum est, ut intellectus a particularibus ad axiomata remota et quasi generalissima (qualia sunt principia, quae uocant, artium et rerum) saliat et uolet; et ad eorum immotam ueritatem axiomata media probet et expediat: quod adhuc factum est, prono ad hoc impetu naturali intellectus, atque etiam ad hoc ipsum, per demonstrationes quae fiunt per syllogismum, iampridem edocto et assuefacto. Sed de scientiis tum demum bene sperandum est, quando per scalam ueram, et per gradus continuos et non intermissos aut hiulcos, a particularibus ascendetur ad axiomata minora, et deinde ad media, alia aliis superiora, et postremo demum ad generalissima. Etenim axiomata infirma non multum ab experientia nuda discrepant. Suprema uero illa et generalissima (quae habentur) notionalia sunt et abstracta, et nil habent solidi. At media sunt axiomata illa uera et solida et uiua, in quibus humanae res et fortunae sitae sunt; et supra haec quoque, tandem ipsa illa generalissima; talia scilicet quae non abstracta sint, sed per haec media uere limitantur. Itaque hominum intellectui non plumae addendae, sed plumbum potius et pondera; ut cohibeant omnem saltum et uolatum. Atque hoc adhuc factum non est; quum uero factum fuerit, melius de scientiis sperare licebit. [1,105] CV. In constituendo autem axiomate, forma inductionis alia quam adhuc in usu fuit excogitanda est; eaque non ad principia tantum (quae uocant) probanda et inuenienda, sed etiam ad axiomata minora et media, denique omnia. Inductio enim quae procedit per enumerationem simplicem res puerilis est, et precario concludit, et periculo exponitur ab instantia contradictoria, et plerumque secundum pauciora quam par est, et ex his tantummodo quae praesto sunt, pronunciat. At inductio, quae ad inuentionem et demonstrationem scientiarum et artium erit utilis, naturam separare debet, per reiectiones et exclusiones debitas; ac deinde, post negatiuas tot quot sufficiunt, super affirmatiuas concludere; quod adhuc factum non est, nec tentatum certe, nisi tantummodo a Platone, qui ad excutiendas definitiones et ideas hac certe forma inductionis aliquatenus utitur. Verum ad huius inductionis, siue demonstrationis, instructionem bonam et legitimam quamplurima adhibenda sunt, quae adhuc nullius mortalium cogitationem subiere; adeo ut in ea maior sit consumenda opera, quam adhuc consumpta est in syllogismo. Atque huius inductionis auxilio, non solum ad axiomata inuenienda, uerum etiam ad notiones terminandas, utendum est. Atque in hac certe inductione spes maxima sita est. [1,106] CVI. At in axiomatibus constituendis per hanc inductionem, examinatio et probatio etiam facienda est, utrum quod constituitur axioma aptatum sit tantum et ad mensuram factum eorum particularium ex quibus extrahitur; an uero sit amplius et latius. Quod si sit amplius aut latius, uidendum an eam suam amplitudinem et latitudinem per nouorum particularium designationem, quasi fide-iussione quadam, firmet; ne uel in iam notis tantum haereamus, uel laxiore fortasse complexu umbras et formas abstractas, non solida et determinata in materia, prensemus. Haec uero cum in usum uenerint, solida tum demum spes merito affulserit. [1,107] CVII. Atque hic etiam resumendum est, quod superius dictum est de Naturali Philosophia producta et scientiis particularibus ad eam reductis, ut non fiat scissio et truncatio scientiarum; nam etiam absque hoc minus de progressu sperandum est. [1,108] CVIII. Atque de desperatione tollenda et spe facienda, ex praeteriti temporis erroribus ualere iussis aut rectificatis, iam dictum est. Videndum autem et si quae alia sint quae spem faciant. Illud uero occurrit; si hominibus non quaerentibus, et aliud agentibus, multa utilia, tanquam casu quodam aut per occasionem, inuenta sint; nemini dubium esse posse, quin iisdem quaerentibus et hoc agentibus, idque uia et ordine, non impetu et desultorie, longe plura detegi necesse sit. Licet enim semel aut iterum accidere possit, ut quispiam in id forte fortuna incidat, quod magno conatu et de industria scrutantem antea fugit; tamen in summa rerum proculdubio contrarium inuenitur. Itaque longe plura et meliora, atque per minora interualla, a ratione et industria et directione et intentione hominum speranda sunt, quam a casu et instinctu animalium et huiusmodi, quae hactenus principium inuentis dederunt. [1,109] CIX. Etiam illud ad spem trahi possit, quod nonnulla ex his quae iam inuenta sunt eius sint generis ut antequam inuenirentur haud facile cuiquam in mentem uenisset de iis aliquid suspicari; sed plane quis illa ut impossibilia contempsisset. Solent enim homines de rebus nouis ad exemplum ueterum, et secundum phantasiam ex iis praeceptam et inquinatam, hariolari; quod genus opinandi fallacissimum est, quandoquidem multa ex his quae ex fontibus rerum petuntur per riuulos consuetos non fluant. Veluti si quis, ante tormentorum igneorum inuentionem, rem per effectus descripsisset, atque in hunc modum dixisset: inuentum quoddam detectum esse, per quod muri et munitiones quaeque maximae ex longo interuallo concuti et deiici possint; homines sane de uiribus tormentorum et machinarum per pondera et rotas et huiusmodi arietationes et impulsus multiplicandis, multa et uaria secum cogitaturi fuissent; de uento autem igneo, tam subito et uiolenter se expandente et exsufflante, uix unquam aliquid alicuius imaginationi aut phantasiae occursurum fuisset; utpote cuius exemplum in proximo non uidisset, nisi forte in terrae motu aut fulmine, quae, ut magnalia naturae et non imitabilia ab homine, homines statim reiecturi fuissent. Eodem modo si, ante fili bombycini inuentionem, quispiam huiusmodi sermonem iniecisset: esse quoddam fili genus inuentum ad uestium et supellectilis usum, quod filum linteum aut laneum tenuitate, et nihilominus tenacitate, ac etiam splendore et mollitie, longe superaret; homines statim aut de serico aliquo uegetabili, aut de animalis alicuius pilis delicatioribus, aut de auium plumis et lanugine, aliquid opinaturi fuissent; uerum de uermis pusilli textura, eaque tam copiosa et se renouante et anniuersaria, nil fuissent certe commenturi. Quod si quis etiam de uermi uerbum aliquod iniecisset, ludibrio certe futurus fuisset, ut qui nouas aranearum operas somniaret. Similiter, si ante inuentionem acus nauticae quispiam huiusmodi sermonem intulisset: inuentum esse quoddam instrumentum, per quod cardines et puncta coeli exacte capi et dignosci possint; homines statim de magis exquisita fabricatione instrumentorum astronomicorum ad multa et uaria, per agitationem phantasiae, discursuri fuissent; quod uero aliquid inueniri possit, cuius motus cum coelestibus tam bene conueniret, atque ipsum tamen ex coelestibus non esset, sed tantum substantia lapidea aut metallica, omnino incredibile uisum fuisset. Atque haec tamen et similia per tot mundi aetates homines latuerunt, nec per philosophiam aut artes rationales inuenta sunt, sed casu et per occasionem; suntque illius (ut diximus) generis, ut ab iis quae antea cognita fuerunt plane heterogenea et remotissima sint, ut praenotio aliqua nihil prorsus ad illa conducere potuisset. Itaque sperandum omnino est, esse adhuc in naturae sinu multa excellentis usus recondita, quae nullam cum iam inuentis cognationem habent aut parallelismum, sed omnino sita sunt extra uias phantasiae; quae tamen adhuc inuenta non sunt; quae proculdubio per multos saeculorum circuitus et ambages et ipsa quandoque prodibunt, sicut illa superiora prodierunt; sed per uiam, quam nunc tractamus, propere et subito et simul repraesentari et anticipari possunt. [1,110] CX. Attamen conspiciuntur et alia inuenta eius generis, quae fidem faciant, posse genus humanum nobilia inuenta, etiam ante pedes posita, praeterire et transilire. Utcunque enim pulueris tormentarii uel fili bombycini uel acus nauticae uel sacchari uel papyri uel similium inuenta quibusdam rerum et naturae proprietatibus niti uideantur, at certe imprimendi artificium nil habet quod non sit apertum et fere obuium. Et nihilominus homines, non aduertentes literarum modulos difficilius scilicet collocari quam literae per motum manus scribantur, sed hoc interesse, quod literarum moduli semel collocati infinitis impressionibus, literae autem per manum exaratae unicae tantum scriptioni, sufficiant; aut fortasse iterum non aduertentes atramentum ita inspissari posse, ut tingat, non fluat; praesertim literis resupinatis et impressione facta desuper; hoc pulcherrimo inuento (quod ad doctrinarum propagationem tantum facit) per tot saecula caruerunt. Solet autem mens humana, in hoc inuentionis curriculo, tam laeua saepenumero et male composita esse, ut primo diffidat, et paulo post se contemnat; atque primo incredibile ei uideatur aliquid tale inueniri posse, postquam autem inuentum sit, incredibile rursus uideatur id homines tamdiu fugere potuisse. Atque hoc ipsum ad spem rite trahitur; superesse nimirum adhuc magnum inuentorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex iam cognitis transferendis et componendis et applicandis, per eam quam diximus Experientiam Literatam, deduci possit. [1,111] CXI. Neque illud omittendum ad faciendam spem: reputent (si placet) homines infinitas ingenii, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus et studiis longe minoris usus et pretii collocant; quorum pars quota si ad sana et solida uerteretur, nulla non difficultas superari possit. Quod idcirco adiungere uisum est, quia plane fatemur Historiae Naturalis et Experimentalis collectionem, qualem animo metimur et qualis esse debet, opus esse magnum, et quasi regium, et multae operae atque impensae. [1,112] CXII. Interim particularium multitudinem nemo reformidet, quin potius hoc ipsum ad spem reuocet. Sunt enim artium et naturae particularia Phaenomena manipuli instar ad ingenii commenta, postquam ab euidentia rerum disiuncta et abstracta fuerint. Atque huius uiae exitus in aperto est, et fere in propinquo; alterius exitus nullus, sed implicatio infinita. Homines enim adhuc paruam in Experientia moram fecerunt, et eam leuiter perstrinxerunt, sed in meditationibus et commentationibus ingenii infinitum tempus contriuerunt. Apud nos uero si esset praesto quispiam qui de facto naturae ad interrogata responderet, paucorum annorum esset inuentio causarum et scientiarum omnium. [1,113] CXIII. Etiam nonnihil hominibus spei fieri posse putamus ab exemplo nostro proprio; neque iactantiae causa hoc dicimus sed quod utile dictu sit. Si qui diffidant, me uideant, hominem inter homines aetatis meae ciuilibus negotiis occupatissimum, nec firma admodum ualetudine (quod magnum habet temporis dispendium), atque in hac re plane protopirum, et uestigia nullius sequutum, neque haec ipsa cum ullo mortalium communicantem, et tamen ueram uiam constanter ingressum et ingenium rebus submittentem, haec ipsa aliquatenus (ut existimamus) prouexisse: et deinceps uideant, quid ab hominibus otio abundantibus, atque a laboribus consociatis, atque a temporum successione, post haec indicia nostra expectandum sit; praesertim in uia quae non singulis solummodo peruia est (ut fit in uia illa rationali), sed ubi hominum labores et operae (praesertim quantum ad experientiae collectam) optime distribui et deinde componi possint. Tum enim homines uires suas nosse incipient, cum non eadem infiniti, sed alia alii praestabunt. [1,114] CXIV. Postremo, etiamsi multo infirmior et obscurior aura spei ab ista Noua Continente spirauerit, tamen omnino experiendum esse (nisi uelimus animi esse plane abiecti) statuimus. Non enim res pari periculo non tentatur, et non succedit; cum in illo ingentis boni, in hoc exiguae humanae operae, iactura uertatur. Verum ex dictis, atque etiam ex non dictis, uisum est nobis spei abunde subesse, non tantum homini strenuo ad experiendum, sed etiam prudenti et sobrio ad credendum. [1,115] CXV. Atque de desperatione tollenda, quae inter causas potentissimas ad progressum scientiarum remorandum et inhibendum fuit, iam dictum est. Atque simul sermo de signis et causis errorum, et inertiae et ignorantiae quae inualuit, absolutus est; praesertim cum subtiliores causae, et quae in iudicium populare aut obseruationem non incurrunt, ad ea quae de Idolis animi humani dicta sunt referri debeant. Atque hic simul pars destruens Instaurationis nostrae claudi debet, quae perficitur tribus redargutionibus: redargutione nimirum Humanae Rationis Natiuae et sibi permissae; redargutione Demonstrationum; et redargutione Theoriarum, siue philosophiarum et doctrinarum quae receptae sunt. Redargutio uero earum talis fuit qualis esse potuit; uidelicet per signa, et euidentiam causarum; cum confutatio alia nulla a nobis (qui et de principiis et de demonstrationibus ab aliis dissentimus) adhiberi potuerit. Quocirca tempus est, ut ad ipsam artem et normam Interpretandi Naturam ueniamus; et tamen nonnihil restat quod praeuertendum est. Quum enim in hoc primo Aphorismorum libro illud nobis propositum sit, ut tam ad intelligendum quam ad recipiendum ea quae sequuntur mentes hominum praeparentur; expurgata iam et abrasa et aequata mentis area, sequitur ut mens sistatur in positione bona, et tanquam aspectu beneuolo, ad ea quae proponemus. Valet enim in re noua ad praeiudicium, non solum praeoccupatio fortis opinionis ueteris, sed et praeceptio siue praefiguratio falsa rei quae affertur. Itaque conabimur efficere ut habeantur bonae et uerae de iis quae adducimus opiniones, licet ad tempus tantummodo, et tanquam usurariae, donec res ipsa pernoscatur. [1,116] CXVI. Primo itaque postulandum uidetur, ne existiment homines nos, more antiquorum Graecorum, aut quorundam nouorum hominum, Telesii, Patricii, Seuerini, sectam aliquam in philosophia condere uelle. Neque enim hoc agimus; neque etiam multum interesse putamus ad hominum fortunas quales quis opiniones abstractas de natura et rerum principiis habeat; neque dubium est, quin multa huiusmodi et uetera reuocari et noua introduci possint; quemadmodum et complura themata coeli supponi possunt, quae cum phaenomenis sat bene conueniunt, inter se tamen dissentiunt. At nos de huiusmodi rebus opinabilibus, et simul inutilibus, non laboramus. At contra nobis constitutum est experiri, an reuera potentiae et amplitudinis humanae firmiora fundamenta iacere ac fines in latius proferre possimus. Atque licet sparsim, et in aliquibus subiectis specialibus, longe ueriora habeamus et certiora (ut arbitramur) atque etiam magis fructuosa quam quibus homines adhuc utuntur (quae in quintam Instaurationis nostrae partem congessimus), tamen theoriam nullam uniuersalem aut integram proponimus. Neque enim huic rei tempus adhuc adesse uidetur. Quin nec spem habemus uitae producendae ad sextam. Instaurationis partem (quae philosophiae per legitimam Naturae Interpretationem inuentae destinata est) absoluendam; sed satis habemus si in mediis sobrie et utiliter nos geramus, atque interim semina ueritatis sincerioris in poteros spargamus, atque initiis rerum magnarum non desimus. [1,117] CXVII. Atque quemadmodum sectae conditores non sumus, ita nec operum particularium largitores aut promissores. Attamen possit aliquis hoc modo occurrere; quod nos, qui tam saepe operum mentionem faciamus et omnia eo trahamus, etiam operum, etiam operum aliquorum pignora exhibeamus. Verum uia nostra et ratio (ut saepe perspicue diximus et adhuc dicere iuuat) ea est; ut non opera ex operibus siue experimenta ex experimentis (ut empirici), sed ex operibus et experimentis causas et axiomata, atque ex causis et axiomatibus rursus noua opera et experimenta (ut legitimi Naturae Interpretes), extrahamus. Atque licet in tabulis nostris inueniendi (ex quibus quarta pars Instaurationis consistit), atque etiam exemplis particularium (quae in secunda parte adduximus), atque insuper in obseruationibus nostris super historiam (quae in tertia parte operis descripta est), quiuis uel mediocris perspicaciae et solertiae complurium operum nobilium indicationes et designationes ubique notabit; ingenue tamen fatemur, historiam naturalem quam adhuc habemus, aut ex libris aut ex inquisitione propria, non tam copiosam esse et uerificatam, ut legitimae Interpretationi satisfacere aut ministrare possit. Itaque si quis ad mechanica sit magis aptus et paratus, atque sagax ad uenanda opera ex conuersatione sola cum experimentis, ei permittimus et relinquimus illam industriam, ut ex historia nostra et tabulis multa tanquam in uia decerpat et applicet ad opera, ac ueluti foenus recipiat ad tempus, donec sors haberi possit. Nos uero, cum ad maiora contendamus, moram omnem praeproperam et praematuram in istiusmodi rebus tanquam Atalantae pilas (ut saepius solemus dicere) damnamus. Neque enim aurea poma pueriliter affectamus, sed omnia in uictoria cursus artis super naturam ponimus; neque muscum aut segetem herbidam demetere festinamus, sed messem tempestiuam expectamus. [1,118] CXVIII. Occurret etiam alicui proculdubio, postquam ipsam historiam nostram et inuentionis tabulas perlegerit, aliquid in ipsis experimentis minus certum, uel omnino falsum; atque propterea secum fortasse reputabit, fundamentis et principiis falsis et dubiis inuenta nostra niti. Verum hoc nihil est; necesse enim est talia sub initiis euenire. Simile enim est ac si in scriptione aut impressione una forte litera aut altera perperam posita aut collocata sit; id enim legentem non multum impedire solet, quandoquidem errata ab ipso sensu facile corriguntur. Ita etiam cogitent homines, multa in historia naturali experimenta falso credi et recipi posse, quae paulo post a causis et axiomatibus inuentis facile expunguntur et reiiciuntur. Sed tamen uerum est, si in historia naturali et experimentis magna et crebra et continua fuerint errata, illa nulla ingenii aut artis foelicitate corrigi aut emendari posse. Itaque si in historia nostra naturali, quae tanta diligentia et seueritate et fere religione probata et collecta est, aliquid in particularibus quandoque subsit falsitatis aut erroris, quid tandem de naturali historia uulgari, quae prae nostra tam negligens est et facilis, dicendum erit? aut de philosophia et scientiis super huiusmodi arenas (uel syrtes potius) aedificatis? Itaque hoc quod diximus neminem moueat. [1,119] CXIX. Occurrent etiam in historia nostra et experimentis plurimae res, primo leues et uulgatae, deinde uiles et illiberales, postremo nimis subtiles ac mere speculatiuae, et quasi nullius usus: quod genus rerum hominum studia auertere et alienare possit. Atque de istis rebus, quae uidentur uulgatae, illud homines cogitent; solere sane eos adhuc nihil aliud agere, quam ut eorum quae rara sunt causas ad ea quae frequenter fiunt referant et accommodent, at ipsorum quae frequenter eueniunt nullas causas inquirant, sed ea ipsa recipiant tanquam concessa et admissa. Itaque non ponderis, non rotationis coelestium, non caloris, non frigoris, non luminis, non duri, non mollis, non tenuis, non densi, non liquidi, non consistentis, non animati, non inanimati, non similaris, non dissimilaris, nec demum organici, causas quaerunt; sed illis, tanquam pro euidentibus et manifestis, receptis, de ceteris rebus, quae non tam frequenter et familiariter occurrunt, disputant et iudicant. Nos uero, qui satis scimus nullum de rebus raris aut notabilibus iudicium fieri posse, multo minus res nouas in lucem protrahi, absque uulgarium rerum causis et causarum causis rite examinatis et repertis, necessario ad res uulgarissimas in historiam nostram recipiendas compellimur. Quinetiam nil magis philosophiae offecisse deprehendimus quam quod res, quae familiares sunt et frequenter occurrunt, contemplationem hominum non morentur et detineant, sed recipiantur obiter, neque earum causae quaeri soleant: ut non saepius requiratur informatio de rebus ignotis, quam attentio in notis. [1,120] CXX. Quod uero ad rerum uilitatem attinet, uel etiam turpitudinem, quibus (ut ait Plinius) honos praefandus est; eae res, non minus quam lautissimae et pretiosissimae, in historiam naturalem recipiendae sunt. Neque propterea polluitur naturalis historia: sol enim aeque palatia et cloacas ingreditur, neque tamen polluitur. Nos autem non Capitolium aliquod aut Pyramidem hominum superbiae dedicamus aut condimus, sed templum sanctum ad exemplar mundi in intellectu humano fundamus. Itaque exemplar sequimur. Nam quicquid essentia dignum est, id etiam scientia dignum, quae est essentiae imago. At uilia aeque subsistunt ac lauta. Quinetiam, ut e quibusdam putridis materiis, ueluti musco et zibetho, aliquando optimi odores generantur; ita et ab instantiis uilibus et sordidis quandoque eximia lux et informatio emanat. Verum de hoc nimis multa; cum hoc genus fastidii sit plane puerile et effoeminatum. [1,121] CXXI. At de illo omnino magis accurate dispiciendum; quod plurima in historia nostra captui uulgari, aut etiam cuiuis intellectui (rebus praesentibus assuefacto), uidebuntur curiosae cuiusdam et inutilis subtilitatis. Itaque de hoc ante omnia et dictum et dicendum est: hoc scilicet; nos iam sub initiis et ad tempus, tantum lucifera experimenta, non fructifera quaerere; ad exemplum creationis diuinae, quod saepius diximus, quae primo die lucem tantum produxit, eique soli unum integrum diem attribuit, neque illo die quicquam materiati operis immiscuit. Itaque si quis istiusmodi res nullius esse usus putet, idem cogitat ac si nullum etiam lucis esse usum censeat, quia res scilicet solida aut materiata non sit. Atque reuera dicendum est, simplicum naturarum cognitionem bene examinatam et definitam instar lucis esse; quae ad uniuersa operum penetralia aditum praebet, atque tota agmina operum et turmas, et axiomatum nobilissimorum fontes, potestate quadam complectitur et post se trahit; in se tamen non ita magni usus est. Quin et literarum elementa per se et separatim nihil significant nec alicuius usus sunt, sed tamen ad omnis sermonis compositionem et apparatum instar materiae primae sunt. Etiam semina rerum potestate ualida, usu (nisi in processu suo) nihili sunt. Atque lucis ipsius radii dispersi, nisi coeant, beneficium suum non impertiuntur. Quod si quis subtilitatibus speculatiuis offendatur, quid de scholasticis uiris dicendum erit, qui subtilitatibus immensum indulserunt? quae tamen subtilitates in uerbis, aut saltem uulgaribus notionibus (quod tantundem ualet), non in rebus aut natura consumptae fuerunt, atque utilitatis expertes erant, non tantum in origine, sed etiam in consequentiis; tales autem non fuerunt, ut haberent in praesens utilitatem nullam, sed per consequens infinitam; quales sunt eae de quibus loquimur. Hoc uero sciant homines pro certo, omnem subtilitatem disputationum et discursuum mentis, si adhibeatur tantum post axiomata inuenta, seram esse et praeposteram; et subtilitatis tempus uerum ac proprium, aut saltem praecipuum, uersari in pensitanda experientia et inde constituendis axiomatibus: nam illa altera subtilitas naturam prensat et captat, sed nunquam apprehendit aut capit. Et uerissimum certe est quod de occasione siue fortuna dici solet, si transferatur ad naturam: uidelicet, eam a fronte comatam, ab occipitio caluam esse. Denique de contemptu in naturali historia rerum aut uulgarium, aut uilium, aut nimis subtilium et in originibus suis inutilium, illa uox mulierculae ad tumidum principem, qui petitionem eius ut rem indignam et maiestate sua inferiorem abiecisset, pro oraculo sit; Disne ergo rex esse: quia certissimum est, imperium in naturam, si quis huiusmodi rebus ut nimis exilibus et minutis uacare nolit, nec obtineri nec geri posse. [1,122] CXXII. Occurrit etiam et illud; mirabile quiddam esse et durum, quod nos omnes scientias atque omnes authores simul ac ueluti uno ictu et impetu summoueamus: idque non assumpto aliquo ex antiquis in auxilium et praesidium nostrum, sed quasi uiribus propriis. Nos autem scimus, si minus sincera fide agere uoluissemus, non difficile fuisse nobis, ista quae afferuntur uel ad antiqua saecula ante Graecorum tempora (cum scientiae de natura magis fortasse sed tamen maiore cum silentio floruerint, neque in Graecorum tubas et fistulas adhuc incidissent), uel etiam (per partes certe) ad aliquos ex Graecis ipsis referre, atque astipulationem et honorem inde petere: more nouorum hominum, qui nobilitatem sibi ex antiqua aliqua prosapia, per genealogiarum fauores, astruunt et affingunt. Nos uero rerum euidentia freti, omnem commenti et imposturae conditionem reiicimus; neque ad id quod agitur plus interesse putamus, utrum quae iam inuenientur antiquis olim cognita, et per rerum uicissitudines et saecula occidentia et orientia sint, quam hominibus curae esse debere, utrum Nouus Orbis fuerit insula illa Atlantis et ueteri mundo cognita, an nunc primum reperta. Rerum enim inuentio a naturae luce petenda, non ab antiquitatis tenebris repetenda est. Quod uero ad uniuersalem istam reprehensionem attinet, certissimum est uere rem reputanti, eam et magis probabilem esse et magis modestam, quam si facta fuisset ex parte. Si enim in primis notionibus errores radicati non fuissent, fieri non potuisset quin nonnulla recte inuenta alia perperam inuenta correxissent. Sed cum errores fundamentales fuerint, atque eiusmodi, ut homines potius res neglexerint ac praeterierint, quam de illis prauum aut falsum iudicium fecerint; minime mirum est, si homines id non obtinuerint quod non egerint, nec ad metam peruenerint quam non posuerint aut collocarint, neque uiam emensi sint quam non ingressi sint aut tenuerint. Atque insolentiam rei quod attinet; certe si quis manus constantia atque oculi uigore lineam magis rectam aut circulum magis perfectum se describere posse quam alium quempiam sibi assumat, inducitur scilicet facultatis comparatio: quod si quis asserat se adhibita regula aut circumducto circino lineam magis rectam aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium ui sola oculi et manus, is certe non admodum iactator fuerit. Quin hoc, quod dicimus, non solum in hoc nostro conatu primo et incoeptiuo locum habet; sed etiam pertinet ad eos qui huic rei posthac incumbent. Nostra enim uia inueniendi scientias exaequat fere ingenia, et non multum excellentiae eorum relinquit: cum omnia per certissimas regulas et demonstrationes transigat. Itaque haec nostra (ut saepe diximus) foelicitatis cuiusdam sunt potius quam facultatis, et potius temporis partus quam ingenii. Est enim certe casus aliquis non minus in cogitationibus humanis, quam in operibus et factis. [1,123] CXXIII. Itaque dicendum de nobis ipsis quod ille per iocum dixit, praesertim cum tam bene rem secet: fieri non potest ut idem sentiant, qui aquam et qui uinum bibant. At caeteri homines, tam ueteres quam noui, liquorem biberunt crudum in scientiis, tanquam aquam uel sponte ex intellectu manantem, uel per dialecticam, tanquam per rotas ex puteo, haustam. At nos liquorem bibimus et propinamus ex infinitis confectam uuis, iisque maturis et tempestiuis, et per racemos quosdam collectis ac decerptis, et subinde in torculari pressis, ac postremo in uase repurgatis et clarificatis. Itaque nil mirum si nobis cum aliis non conueniat. [1,124] CXXIV. Occurret proculdubio et illud: nec metam aut scopum scientiarum a nobis ipsis (id quod in aliis reprehendimus) uerum et optimum praefixum esse. Esse enim contemplationem ueritatis omni operum utilitate et magnitudine digniorem et celsiorem: longam uero istam et sollicitam moram in experientia et materia et rerum particularium fluctibus mentem ueluti humo affigere, uel potius in Tartarum quoddam confusionis et perturbationis deiicere; atque ab abstractae sapientiae serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diuiniore) arcere et summouere. Nos uero huic rationi libenter assentimur; et hoc ipsum, quod innuunt ac praeoptant, praecipue atque ante omnia agimus. Etenim uerum exemplar mundi in intellectu humano fundamus; quale inuenitur, non quale cuipiam sua propria ratio dictauerit. Hoc autem perfici non potest, nisi facta mundi dissectione atque anatomia diligentissima. Modulos uero ineptos mundorum et tanquam simiolas, quas in philosophiis phantasiae hominum extruxerunt, omnino dissipandas edicimus. Sciant itaque homines (id quod superius diximus) quantum intersit inter humanae mentis idola et diuinae mentis ideas. Illa enim nihil aliud sunt quam abstractiones ad placitum: hae autem sunt uera signacula Creatoris super creaturas, prout in materia per lineas ueras et exquisitas imprimuntur et terminantur. Itaque ipsissimae res sunt (in hoc genere) ueritas et utilitas: atque opera ipsa pluris facienda sunt, quatenus sunt ueritatis pignora, quam propter uitae commoda. [1,125] CXXV. Occurret fortasse et illud: nos tanquam actum agere, atque antiquos ipsos eandem quam nos uiam tenuisse. Itaque uerisimile putabit quispiam etiam nos, post tantum motum et molitionem, deuenturos tandem ad aliquam ex illis philosophiis quae apud antiquos ualuerunt. Nam et illos in meditationum suarum principiis uim et copiam magnam exemplorum et particularium parauisse, atque in commentarios per locos et titulos digessisse, atque inde philosophias suas et artes confecisse, et postea, re comperta, pronuntiasse, et exempla ad fidem et docendi lumen sparsim addidisse; sed particularium notas et codicillos ac commentarios suos in lucem edere superuacuum et molestum putasse: ideoque fecisse quod in aedificando fieri solet, nempe post aedificii structuram machinas et scalas a conspectu amouisse. Neque aliter factum esse credere certe oportet. Verum nisi quis omnino oblitus fuerit eorum quae superius dicta sunt, huic obiectioni (aut scrupulo potius) facile respondebit. Formam enim inquirendi et inueniendi apud antiquos et ipsi profitemur, et scripta eorum prae se ferunt. Ea autem non alia fuit, quam ut ab exemplis quibusdam et particularibus (additis notionibus communibus, et fortasse portione nonnulla ex opinionibus receptis, quae maxime placuerunt) ad conclusiones maxime generales siue principia scientiarum aduolarent, ad quorum ueritatem immotam et fixam conclusiones inferiores per media educerent ac probarent; ex quibus artem constituebant. Tum demum si noua particularia et exempla mota essent et adducta quae placitis suis refragarentur, illa aut per distinctiones aut per regularum suarum explanationes in ordinem subtiliter redigebant, aut demum per exceptiones grosso modo summouebant: at rerum particularium non refragantium causas ad illa principia sua laboriose et pertinaciter accommodabant. Verum nec historia naturalis et experientia illa erat, quam fuisse oportebat (longe certe abest), et ista aduolatio ad generalissima omnia perdidit. [1,126] CXXVI. Occurret et illud: nos, propter inhibitionem quandam pronuntiandi et principia certa ponendi donec per medios gradus ad generalissima rite peruentum sit, suspensionem quandam iudicii tueri, atque ad Acatalepsiam rem deducere. Nos uero non Acatalepsiam, sed Eucatalepsiam meditamur et proponimus: sensui enim non derogamus, sed ministramus; et intellectum non contemnimus, sed regimus. Atque melius est scire quantum opus sit, et tamen nos non penitus scire putare, quam penitus scire nos putare, et tamen nil eorum quae opus est scire. [1,127] CXXVII. Etiam dubitabit quispiam potius quam obiiciet, utrum nos de Naturali tantum Philosophia, an etiam de scientiis reliquis, Logicis, Ethicis, Politicis, secundum uiam nostram perficiendis loquamur. At nos certe de uniuersis haec quae dicta sunt intelligimus: atque quemadmodum uulgaris logica, quae regit res per syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet; ita et nostra, quae procedit per inductionem, omnia complectitur. Tam enim historiam et tabulas inueniendi conficimus de ira, metu, et uerecundia, et similibus; ac etiam de exemplis rerum ciuilium: nec minus de motibus mentalibus memoriae, compositionis et diuisionis, iudicii, et reliquorum, quam de calido et frigido, aut luce, aut uegetatione, aut similibus. Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam praeparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica uulgaris), sed et rerum naturam intueatur; ita mentem regimus, ut ad rerum naturam se, aptis per omnia modis, applicare possit. Atque propterea multa et diuersa in doctrina interpretationis praecipimus, quae ad subiecti, de quo inquirimus, qualitatem et conditionem, modum inueniendi nonnulla ex parte applicent. [1,128] CXXVIII. At illud de nobis ne dubitare quidem fas sit; utrum nos philosophiam et artes et scientias quibus utimur destruere et demoliri cupiamus: contra enim, earum et usum et cultum et honores libenter amplectimur. Neque enim ullo modo officimus, quin istae, quae inualuerunt, et disputationes alant, et sermones ornent, et ad professoria munera ac uitae ciuilis compendia adhibeantur et ualeant; denique, tanquam numismata quaedam, consensu inter homines recipiantur. Quinetiam significamus aperte, ea quae nos adducimus ad istas res non multum idonea futura; cum ad uulgi captum deduci omnino non possint, nisi per effecta et opera tantum. At hoc ipsum, quod de affectu nostro et bona uoluntate erga scientias receptas dicimus, quam uere profiteamur, scripta nostra in publicum edita (praesertim libri De Progressu Scientiarum) fidem faciant. Itaque id uerbis amplius uincere non conabimur. Illud interim constanter et diserte monemus; his modis, qui in usu sunt, nec magnos in scientiarum doctrinis et contemplatione progressus fieri, nec illas ad amplitudinem operum deduci posse. [1,129] CXXIX. Superest ut de Finis excellentia pauca dicamus. Ea si prius dicta fuissent, uotis similia uideri potuissent: sed spe iam facta, et iniquis praeiudiciis sublatis, plus fortasse ponderis habebunt. Quod si nos omnia perfecissemus et plane absoluissemus, nec alios in partem et consortium laborum subinde uocaremus, etiam ab huiusmodi uerbis abstinuissemus, ne acciperentur in praedicationem meriti nostri. Cum uero aliorum industria acuenda sit et animi excitandi atque accendendi, consentaneum est ut quaedam hominibus in mentem redigamus. Primo itaque, uidetur inuentorum nobilium introductio inter actiones humanas longe primas partes tenere: id quod antiqua saecula iudicauerunt. Ea enim rerum inuentoribus diuinos honores tribuerunt; iis autem qui in rebus ciuilibus merebantur (quales erant urbium et imperiorum conditores, legislatores, patriarum a diuturnis malis liberatores, tyrannidum debellatores, et his similes), heroum tantum honores decreuerunt. Atque certe si quis ea recte conferat, iustum hoc prisci saeculi iudicium reperiet. Etenim inuentorum beneficia ad uniuersum genus humanum pertinere possunt, ciuilia ad certas tantummodo hominum sedes: haec etiam non ultra paucas aetates durant, illa quasi perpetuis temporibus. Atque status emendatio in ciuilibus non sine ui et perturbatione plerumque procedit: at inuenta beant, et beneficium deferunt absque alicuius iniuria aut tristitia. Etiam inuenta quasi nouae creationes sunt, et diuinorum operum imitamenta; ut bene cecinit ille: 'Primum frugiferos foetus mortalibus aegris Dididerant quondam praestanti nomine Athenae; Et RECREAVERUNT uitam, legesque rogarunt.' Atque uidetur notatu dignum in Solomone; quod cum imperio, auro, magnificentia operum, satellitio, famulitio, classe insuper, et nominis claritate, ac summa hominum admiratione floreret, tamen nihil horum delegerit sibi ad gloriam sed ita pronuntiauerit: Gloriam Dei esse, celare rem; gloriam regis, inuestigare rem. Rursus (si placet) reputet quipiam, quantum intersit inter hominum uitam in excultissima quapiam Europae prouincia, et in regione aliqua Nouae Indiae maxime fera et barbara: ea tantum differre existimabit, ut merito hominem homini Deum esse, non solum propter auxilium et beneficium, sed etiam per status comparationem, recte dici possit. Atque hoc non solum, non coelum, non corpora, sed artes praestant. Rursus, uim et uirtutem et consequentias rerum inuentarum notare iuuat; quae non in aliis manifestius occurrunt, quam in illis tribus quae antiquis incognitae, et quarum primordia, licet recentia, obscura et ingloria sunt: Artis nimirum Imprimendi, Pulueris Tormentarii, et Acus Nauticae. Haec enim tria rerum faciem et statum in orbe terrarum mutauerunt: primum, in re literaria; secundum, in re bellica; tertium, in nauigationibus: unde innumerae rerum mutationes sequutae sunt; ut non imperium aliquod, non secta, non stella, maiorem efficaciam et quasi influxum super res humanas exercuisse uideatur, quam ista mechanica exercuerunt. Praeterea non abs re fuerit, tria hominum ambitionis genera et quasi gradus distinguere. Primum eorum, qui propriam potentiam in patria sua amplificare cupiunt; quod genus uulgare est et degener. Secundum eorum, qui patriae potentiam et imperium inter humanum genus amplificare nituntur; illud plus certe habet dignitatis, cupiditatis haud minus. Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum uniuersitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita uocanda sit) reliquis et sanior est et augustior. Hominis autem imperium in res, in solis artibus et scientiis ponitur. Naturae enim non imperatur, nisi parendo. Praeterea, si unius alicuius particularis inuenti utilitas ita homines affecerit, ut eum qui genus humanum uniuersum beneficio aliquo deuincire potuerit homine maiorem putauerint; quanto celsius uidebitur tale aliquid inuenire, per quod alia omnia expedite inueniri possint? Et tamen (ut uerum omnino dicamus) quemadmodum luci magnam habemus gratiam, quod per eam uias inire, artes exercere, legere, nos inuicem dignoscere possimus; et nihilominus ipsa uisio lucis res praestantior est et pulchrior, quam multiplex eius usus: ita certe ipsa contemplatio rerum prout sunt, sine superstitione aut impostura, errore aut confusione, in seipsa magis digna est, quam uniuersus inuentorum fructus. Postremo, siquis deprauationem scientiarum et artium ad malitiam et luxuriam et similia obiecerit; id neminem moueat. Illud enim de omnibus mundanis bonis dici potest, ingenio, fortitudine, uiribus, forma, diuitiis, luce ipsa, et reliquis. Recuperet modo genus humanum ius suum in naturam quod ei ex dotatione diuina competit, et detur ei copia: usum uero recta ratio et sana religio gubernabit. [1,130] CXXX. Iam uero tempus est ut artem ipsam Interpretandi Naturam proponamus: in qua licet nos utilissima et uerissima praecepisse arbitremur, tamen necessitatem ei absolutam (ac si absque ea nil agi possit) aut etiam perfectionem non attribuimus. Etenim in ea opinione sumus: si iustam Naturae et Experientiae Historiam praesto haberent homines, atque in ea sedulo uersarentur, sibique duas res imperare possent; unam, ut receptas opiniones et notiones deponerent; alteram, ut mentem a generalissimis et proximis ab illis ad tempus cohiberent; fore ut etiam ui propria et genuina mentis, absque alia arte, in formam nostram Interpretandi incidere possent. Est enim Interpretatio uerum et naturale opus mentis, demptis iis quae obstant: sed tamen omnia certe per nostra praecepta erunt magis in procinctu, et multo firmiora. Neque tamen illis nihil addi posse affirmamus: sed contra, nos, qui mentem respicimus non tantum in facultate propria, sed quatenus copulatur cum rebus, Artem inueniendi cum Inuentis adolescere posse, statuere debemus.