[30,0] XXX. METIS, SIVE CONSILIUM. NARRANT poetae antiqui Iouem cepisse in uxorem Metin, cuius nomen non obscure consilium significat : eam autem ex illo grauidam factum fuisse : quod cum ille sensisset, partum eius nullo modo exspectasse, sed utique eam deuorasse, unde et ipse praegnans factus sit : puerperium autem mirum fuisse ; nam ex capite siiue cerebro Palladem armatam peperisse. Huius fabulae, monstrosae et primo au4litu insulsissimae sensus arcanum imperii continere uidetur, qua arte, scilicet, reges se uersus concilia -sua gerere soleant, ut auctoritas et maiestas eorum non solum illibata conseruetur, uerum apud populum augeatur et extollatur. Nam reges se cum conciliis suis uinculo ueluti nuptiali copulare et coniungere, et de rebus maximis cum eis deliberare, recto et prudente instituto consueuerunt ; idque maiestatem eorum neutiquam imminuere haud abs re iudicant: uerum cum res iam ad decretum spectat, quod instar partus est, concilii partes non ultra tendere sinunt, ne acta ex concilii arbitrio pendere uideantur. Verurn, tum demum reges (nisi huiusmodi res sit ut inuidiam a se deriuare cupiant) quicquid a concilio elaboraturn et ueluti in utero, efformatum est, in se transferre consueuerunt, ut decretum et executio (quae, quia cum potestate procedit et necessitatem infert, eleganter sub figura Palladis armatae inuoluitur) ab ipsis emanare uideatur. Neque satis est ut hoc ab auctoritate regum et eorum uoluntate soluta, et libera et non obnoxia, profectum uideatur ; nisi etiam hoc sibi reges sumant, ut ex capite eorum, id est, ex iudicio et prudentia propria, decreta nata existimentur.