[18] XVIII. DIOMEDES, SIVE ZELUS. DIOMEDES cum magna et eximia gloria floreret et Palladi percarus esset, exstimulatus ab ea est (et ipse promptior quam oportebat), ut si forte Veneri in pugna occurreret, illi neutiquam parceret ; quod et ille audacter exsecutus est, et Veneris dextram uulnerauit. Hoc facinus ille ad tempus impune tulit, et rebus gestis clarus et inclytus in patriam rediit ; ubi domestica mala expertus, ad exteros in Italiam profugit. Ibi quoque initia satis prospera habuit, et regis Dauni hospitio, et donis cultus et ornatus est, et multae illi statuae per eam regionem exstructae. Sed sub primam calamitatem, quae populum, ad quem diuerterat, afflixit, statim subiit Daunum cogitatio, se intra penates suos duxisse hominem impium, et diis inuisum, et theomachum, qui deam, quam uel tangere religio erat, ferro inuaserat et uiolauerat. Itaque ut patriam suam piaculo obstrictam liberaret, nihil hospitii iura reueritus, cum ei ius religionis uideretur antiquius, Diomedem subito obtruncat ; statuas et honores eius prosterni et aboleri iubet. Neque huiusmodi grauem casum uel miserari tutum erat ; sed et ipsi comites eius, cum mortem ducis sui lugerent, et questibus omnia implerent, in aues quasdam ex genre olorum mutati sunt, qui et ipsi sub mortem suam quiddam dulce et lugubre sonant. Habet haec fabula subiectum rarum et fere singulare. Neque enim memoriae proditum est in aliqua alia fabula, heroem ullum praeter unum Diomedem ferro uiolasse aliquem ex diis. Atque certe uidetur fabula imaginem in illo depinxisse hominis et fortunae eius, qui ex professo hunc finem actionum suarum sibi proponit et destinat, ut cultum aliquem diuinum, siue sectam religionis, licet uanam et leuem, ui et ferro insectetur et debellet. Quamquam enim cruenta religionis dissidia ueteribus incognita essent (cum dii ethnici zelotypia, quod est Dei ueri attributum, non tangerentur), tamen tanta et tam lata uidetur fuisse prisci seculi sapientia, ut quae experiundo non nossent, tamen meditatione et simulacris comprehenderent. Qui itaque sectam aliquam religionis, licet uanam et corruptam, et infamem (id quod sub persona Veneris significatur), non ui rationis et doctrinae, et sanctitate uitae, atque exemplorum et auctoritatum pondere, corrigere et conuincere; sed ferro et flamma, et poenarum acerbitate exscindere, et exterminare nituntur : incenduntur fortasse ad hoc ipsum a Pallade ; id est, prudentia quadam acri et iudicii seueritate, quarum uigore et efficacia huiusmodi errorum fallacias et commenta penitus introspiciunt : et ab odio prauitatis et zelo bono ; et ad tempus fere magnam gloriam adipiscuntur, atque a uulgo (cui nihil moderatum, gratum esse potest), ut unici ueritatis et religionis uindices (cum caeteri tepidi uideantur et meticulosi), celebrantur et fere adorantur. Attamen haec gloria et felicitas raro ad exitum durat : sed omnis fere uiolentia, nisi morte celeri uicissitudines rerum effugiat, sub finem improspera est. Quod si eueniat ut rerum commutatio fiat, et secta illa proscripta et depressa uires acquirat et insurgat, tum uero huiusmodi hominum zeli et contentiones damnantur, et nomen ipsum odio est, et omnes honores eorum in opprobrium desinunt. Quod autem ab hospite interfectus est Diomedes ; id eo spectat, quod religionis dissidium, etiam inter coniunctissimos, insidias et proditiones excitet. Illud uero de luctu ipso, et querimoniis minime toleratis, sed supplicio affectis, huiusmodi est, ut moneat, in omni fere scelere miserationi hominum locum esse, ut etiam qui crimina oderunt, personas tamen et calamitates reorum, humanitatis causa, commiserentur; extremum autem malorum esse, si misericordiae commercia interdicantur. Atque tamen in causa religionis et impietatis, etiam mise rationes hominum notari et suspectas esse. Contra uero comitum Diomedis, id est, hominum, qui eiusdem sunt sectae et opinonis, querimoniae et deplorationes argutae admodum et canorae esse solent, instar olorum, aut auium Diomedis ; in quo etiam illa pars allegoriae nobilis est et insignis ; eorum, qui propter causam religionis supplicia subeunt, uoces sub tempus mortis, tanquam cycneas cantiones, animos hominum mirum in modum flectere, et in memoriis et sensibus eorum diutissime inhaerere et permanere.