[13,0] XIII. PROTEUS, SIVE MATERIA. [13,1] NARRANT poetae Proteum Neptuno pastorem fuisse ; eundemque senem et uatem ; uatem scilicet praestantissimum et ueluti ter maximum. Nouerat enim non futura solummodo, sed et praeterita et praesentia, adeo ut, praeter diuinationem, etiam omnis antiquitatis et omnium secretorum nuncius ac interpres esset. Morabatur autem sub ingenti specu. Ibi ei mos erat sub meridiem gregem suum phocarum numerare, atque deinde somno se dare. Qui autem opera eius aliqua in re uti uolebat, is non alio modo apud eum ualere poterat, nisi eum manicis comprehensum uinculis constringeret. Ille contra, ut se liberaret, in omnes formas, atque rerum miracula, ignem, lympham, feras, se uertere solebat ; donec tandem in pristinam formam restitueretur. [13,2] Sensus fabulae ad abdita naturae et conditiones materiae pertinere uidetur. Sub Protei enim persona materia significatur, omnium rerum post Deum antiquissima. Materia autem sub coeli concauo, tanquam sub specu, habitat. Neptuni autem mancipium est, quia omnis materiae operatio et dispensatio in liquidis praecipue exercetur. Pecus autem, siue grex Protei, non aliud uidetur esse, quam species ordinariae animalium, plantarum, metallorum, in quibus materia uidetur se diffundere et quasi consumere ; adeo ut postquam istas species effinxerit, et absoluerit (tanquam penso completo) dormire et quiescere uideatur, nec alias amplius species moliri, tentare, aut parare. [13,3] Atque haec est Protei pecoris numeratio, et subinde somnus. Hoc autem sub meridiem, non auroram et uesperum, fieri dicitur ; id est, cum tempus iam uenerit, quod speciebus ex materia debite praeparata et praedisposita perficiendis et excludendis maturum sit, et quasi legitimum, et inter rudimenta earum et declinationes medium ; quod nos satis scimus ex historia sacra sub tempus ipsum creationis fuisse ; tum enim per uirtutem illam diuini uerbi "Producat", materia ad imperium Creatoris, non per ambages suas, sed subito confluxit, et opus suum in actum affatim perduxit, ac species constituit. [13,4] Atque hucusque fabula narrationem suam de Proteo libero et soluto cum pecore suo complet. Nam uniuersitas rerum, cum structuris et fabricis specierum ordinariis, est materiae non constrictae aut deuinctae, et gregis materiatorum facies. Nihilominus si quis peritus naturae minister uim adhibeat materiae, et materiam uexet, atque urgeat, tanquam hoc ipso destinato et proposito, ut illam in nihilum redigat; illa contra (cum annihilatio, aut interitus uerus, nisi per Dei omnipotentiam fieri non possit) in tali necessitate posita in miras rerum transformationes et effigies se uertit : adeo ut tandem ueluti in orbem se mutet, et periodum impleat, et quasi se restituat, si uis continuetur. [13,5] Eius autem constrictionis seu alligationis ratio magis facilis erit et expedita, si materia per manicas comprehendatur, id est, per extremitates. Quod autem additur in fabula, Proteum uatem fuisse, et trium temporum gnarum, id cum materiae natura optime consentit. Necesse est enim, ut qui materiae passiones et processus nouerit, rerum summam et earum, quae factae sunt, et quae fiunt, et quae insuper futurae sunt, comprehendat, licet ad partes et singularia cognitio non extendatur.