[8,0] X. ACTAEON ET PENTHEUS, SIVE CURIOSUS. CURIOSITAS humana in secretis rimandis, et eorum notitia appetitu male sano concupiscenda, et prensanda, duplici exemplo apud antiquos coercetur : altero Actaeonis, altero Penthei. Actaeon, cum Dianam imprudens et casu sine ueste uidisset, in ceruum uersus, a canibus, quos alebat, dilaceratus est. Pentheus, cum sacrificiorum Bacchi occultorum, conscensa arbore, spectator esse uoluisset, furore percitus est. Fuit autem Penthei dementia eius generis, ut res congeminasse existimaret, et duo soles et rursus duae Thebae ei ob oculos uersarentur ; adeo ut, cum Thebas properaret, statim alteris Thebis conspectis retraheretur : atque hoc modo perpetuo et irrequiete sursum et deorsum ferretur. "Eumenidum ueluti demens uidet agmina Pentheus, Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas". Fabularum prima, ad secreta principum ; secunda, ad secreta diuina pertinere uidetur. Qui enim principibus non admissi, et praeter eorum uoluntatem secretorum conscii sunt, odium certissimum apud eos consequuntur. Itaque gnari se peti, et occasiones captari, uitam degunt, ceruorum more, timidam et suspicionibus plenum. Quin et illud saepius accidit, ut a seruis et domesticis, in gratiam principum, accusentur et subuertantur. Ubi enim principis offensio manifesta est ; quot serui, tot fere proditores esse consueuerunt; ut Actaeonis fatum illos maneat. Alia est Penthei calamitas. Qui enim ausu temerario, mortalitatis parum memores, per excelsa naturae et philosophiae fastigia (tanquam arbore conscensa) ad mysteria diuina aspirant, his poena proposita est, perpetuae inconstantiae, et iudicii uacillantis et perplexi. Cum enim aliud sit lumen naturae, aliud diuinum ; ita cum illis fit, ac si duos soles uiderent. Cumque actiones uitae et decreta uoluntatis ab intellectu pendeant, sequitur etiam ut non minus uoluntate, quam opinione, haesitent, nec sibi omnino constent : itaque et duas Thebas similiter uident. Per Thebas enim actionum fines describuntur (cum Thebis Pentheo esset domus et perfugium). Hinc fit, ut nesciant quo se uertant, sed, de summa rerum incerti et fluctuantes, tantum subitis mentis impulsibus in singulis circumagantur.