[7,0] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI, DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM LIBER SEPTIMUS. AD REGEM SUUM. [7,1] CAPUT I. Partitio Ethicae in Doctrinam de Exemplari, et Georgica Animi. Partitio Exemplaris (scilicet Boni) in Bonum Simplex, et Bonum Comparatum. Partitio Boni Simplicis in Bonum Indiuiduale, et Bonum Communionis. PERVENTUM est (Rex optime) ad Ethicam, quae Voluntatem Humanam intuetur et tractat. Voluntatem gubernat recta ratio, seducit bonum apparens. Voluntatis stimuli, affectus ; ministri, organa et motus uoluntarii. De hac Salomon : "Ante omnia" (inquit) "custodi, Fili, cor tuum; nam inde procedunt actiones uitae". In huius Scientiae pertractatione, qui de ea scripserunt perinde mihi fecisse uidentur, ac si quis scribendi artem tradere pollicitus pulchra tantum exhibeat exemplaria literarum, tam simplicium quam copulatarum ; de calamo uero ducendo aut modis characteres efformandi nihil praecipiat. Ita et isti proposuerunt nobis exemplaria bella et luculenta atque descriptiones siue imagines accuratas Boni, Virtutis, Officiorum, Felicitatis, tanquam uera obiecta et scopos uoluntatis et appetitus humani ; uerum quomodo quis possit optime ad hos scopos (excellentes sane et bene ab illis positos) collimare ; hoc est, quibus rationibus et institutis animus ad illa assequenda subigi et componi possit; aut nihil praecipiunt, aut perfunctorie et minus utiliter. Disseramus quantum libuerit uirtutes morales in animo humano esse habitualiter, non naturaliter ; distinguamus solenniter inter Spiritus generosos et uulgus ignobile, quod illi rationum momentis, hi praemio aut poena ducantur ; praecipiamus ingeniose animum humanum, ut rectificetur, instar bacilli in contrariam partem inclinationis suae flecti oportere ; aliaque insuper huiusmodi hinc inde spargamus ; longe tamen abest, ut haec et alia id genus absentiam rei excusent quam modo requirimus. Huiusce neglectus causam haud aliam esse reor quam latentem illum scopulum, ad quem tot Scientiae nauiculae impingentes naufragia passae sunt; nimirum quod fastidiant scriptores uersari in rebus uulgatis et plebeiis, quia nec satis subtiles sint ad disputandum, nec satis illustres ad ornandum. Sane haud facile quis uerbis assequatur, quantum calamitatem attulerit hoc ipsum quod dicimus; quod homines ingenita superbia et gloria uana eas materias tractationum eosque modes tractandi sibi delegerint, quae ingenia ipsorum potius commendent quam lectorum utilitatibus inseruiant. Optime Seneca : "Nocet illis eloquentia, quibus non rerum facit cupiditatem, sed sui"; siquidem scripta talia esse debent ut amores documentorum ipsorum, non doctorum, excitent. Ii igitur recta incedunt uia, qui de consiliis suis id praedicare possint quod fecit Demosthenes, atque hac clausula ea concludere : "Quae si feceritis, non oratorem duntaxat in praesentia laudabitis, sed uosmetipsos etiam non ita multo post statu rerum uestrarum meliore". Ego certe (Rex optime), ut de meipso quod res est loquar, et in iis quae nunc edo et in iis quae in posterum meditor dignitatem ingenii et nominis mei (si qua sit) saepius sciens et uolens proiicio, dum commodis humanis inseruiam ; quique architectus fortasse in philosophia et scientiis esse debeam, etiam operarius et baiulus et quiduis demum fio ; cum haud pauca, quae omnino fieri necesse sit, alii autem ob innatam superbiam subterfugiant, ipse sustineam et exequar. Verum (ut ad rem redeamus) quod coepimus dicere, delegerunt sibi philosophi in Ethica massam quandam materiae splendidam et nitentem, in qua potissimum uel ingenii acumen uel eloquentiae uigorem uenditare possint. Quae uero practicam maxime instruunt, quandoquidem tam belle ornari non possint, maxima ex parte omiserunt. Neque tamen debuerant uiri tam eximii desperasse de fortuna simili ei quam poeta Virgilius et sibi spondere ausus et reuera consequutus est ; qui non minorem eloquentiae, ingenii, et eruditionis gloriam adeptus est in explicando obseruationes agriculturae, quam AEneae res gestes heroicas enarrando. "Nec sum animi dubius, uerbis ea uincere magnum Quam sit, et angustis his addere rebus honorem". Certe si serio hominibus cordi sit, non in otio scribere quae per otium legantur, sed reuera uitam actiuam instruere et subornare, Georgica ista Animi Humani non minore in pretio apud homines haberi debeant, quam heroicae illae effigies Virtutis, Boni, et Felicitatis, in quibus tam operose est insudatum. Partiemur igitur Ethicam in doctrinas principales duas ; alteram de Exemplari siue Imagine Boni; alteram de Regimine et Cultura Animi, quam etiam partem Georgica Animi appellare consueuimus. Illa Naturam Boni describit, haec Regulas de animo ad illam conformando praescribit. Doctrina de Exemplari (quae Boni Naturam intuetur et describit) Bonum considerat aut Simplex, aut Comparatum ; aut Genera (inquam) Boni, aut Gradus. In posteriore horum, disputationes illas infinitas et speculationes circa Boni Supremum Gradum, quem Felicitatem, Beatitudinem, Summum Bonum uocitarunt, (quae ethnicis instar theologiae erant) Christiana tandem fides sustulit, et missas fecit. Quemadmodum enim Aristoteles ait, "Adolescentes posse etiam beatos esse, sed non aliter quam spe"; eodem modo, a Christiana fide edocti, debemus nos omnes minorum et adolescentum loco statuere, ut non aliam felicitatem cogitemus quam quae in spe sita est. Liberati igitur (bonis auibus) ab hac Doctrina, tanquam de coelo ethnicorum, (qua in parte proculdubio eleuationem naturae humanae attribuerunt maiorem quam cuius illa esset capax ; uidemus enim quali cothurno Seneca, "Vere magnum habere fragilitatem hominis, securitatem Dei") reliqua certe ab illis circa Doctrinam Exemplaris tradita, minore aut ueritatis aut sobrietatis iactura, magna ex parte recipere possumus. Etenim quod ad Naturam Boni Positiui et Simplicis spectat, illam certe pulcherrime et ad uiuum ueluti in tabulis eximiis depinxerunt; uirtutum et officiorum figuras, posituras, genera, affinitates, partes, subiecta, prouincias, actiones, dispensationes, diligentissime sub oculos repraesentantes. Neque hic finis ; nam haec omnia animo humano, magno quoque argumentorum acumine et uiuacitate et suasionum dulcedine, commendarunt atque insinuarunt. Quinetiam (quantum uerbis praestari posait) eadem contra prauos et populares errores et insultus fidelissime muniuerunt. Quatenus uero ad Naturam Boni Comparati, huic rei etiam nullo modo defuerunt ; in constituendis trinis illis Ordinibus Bonorum; in collatione Vitae Contemplatiuae cum Actiua ; in discriminatione Virtutis cura Reluctatione et Virtutis iam Securitatem nactae et confirmatae ; in conflictu et pugna Honesti et Utilis ; in Virtutum inter se Libramine, nimirum cui quaeque praeponderet ; et similibus. Adeo ut hanc partem de Exemplari insigniter excultam iam esse, et antiquos in ea re mirabiles se uiros praestitisse, reperiam ; ita tamen, ut philosophos longo post se interuallo reliquerit pia et strenua theologorum diligentia, in Officiis et Virtutibus Moralibus et Casibus Conscientiae et Peccati Circumscriptionibus pensitandis et determinandis exercitata. Nihilo secius (ut ad Philosophos redeamus) si illi (antequam ad populares et receptas notiones Virtutis, Vitii, Doloris, Voluptatis, et caeteroram se applicassent) supersedissent paulisper, et radices ipsas Boni et Mali et radicum illarum fibras indagassent; ingentem meo iudicio lucem illis omnibus quae postea in inquisitionem uentura fuissent, affudissent; ante omnia, si Naturam Rerum non minus quam Axiomata Moralia consuluissent, doctrinas suas minus prolixas, magis autem profundas reddidissent. Quod cum ab illis aut omnino omissum aut confuse admodum tractatum fuerit, nos breuiter retractabimus, et Fontes ipsos Rerum Moralium aperire et purgare conabimur ; antequam ad Doctrinam de Cultura Animi, quam ponimus ut Desideratam, perueniamus. Hoc enim (ut arbitramur) Doctrinam de Exemplari nouis quodammodo uiribus donabit. Inditus est atque impressus unicuique rei appetitus ad duplicem Naturam Boni : alteram, qua res Totum quiddam est in seipsa; alteram, qua est Pars Totius alicuius Maioris. Atque posterior haec illa altera dignior est et potentior; cum tendat ad conseruationem Formae Amplioris. Nominetur prima Bonum Indiuiduale, siue Suitatis ; posterior Bonum Communionis. Ferrum sympathia particulari fertur ad magnetem ; at si paulo ponderosius fuerit, amores illos deserit, et tanquam bonus ciuis et amator patriae Terram petit; regionem scilicet connaturalium suorum. Ulterius paulo pergamus : Corpora densa et grauia terram petunt, congregationem magnam corporum densorum ; attamen, potius quam natura rerum diuulsionem patiatur, et detur (ut loquuntur) Vacuum, corpora huiusmodi in sursum ferentur, et cessabunt ab officio suo erga Terram, ut praestent ofiïcium suum Mundo ipsi debitum. Ita quasi perpetuo obtinet, ut conseruatio Formae magis Communis minores appetitus in ordinem redigat. At praerogatiua ista Boni Communionis signatur praecipue in homine, si non degenerauerit; iuxta memorabile illud Pompeii Magni dictum ; qui, quo tempore Romam fames premeret, annonae importandae praepositus, uehementissime autem ab amicis interpellatus ne mari atroce tempestate ingruente se committeret, illud tantum respondit ; "Necesse est ut eam, non ut uiuam" ; adeo ut uitae desiderium (quod in indiuiduo maximum est) amore et fide in rempublicam apud eum non praeponderaret. Sed quid moramur ? Nulla omnibus saeculis reperta est uel philosophia uel secta uel religio uel lex aut disciplina, quae in tantum Communionis Bonum exaltauit, Bonum uero Indiuiduale depressit, quantum Sancta Fides Christiana ; unde liquido pateat unum eundemque Deum fuisse, qui creaturis leges illas Naturae, hominibus uero legem Christianam dedisset. Propterea legimus nonnullos ex electis et sanctis uiris optasse se potius erasos ex Libro Vitae, quam ut salus ad fratres suos non perueniret ; ecstasi quadam charitatis et impotenti desiderio Boni Communionis incitati. Hoc positum, ita ut immotum maneat et inconcussum, nonnullis ex grauissimis in Morali Philosophia controuersiis finem imponit. Primo enim quaestionem illam determinat, de Vita Contemplatiua Actiuae praeferenda ; idque contra sententiam Aristotelis. Omnes siquidem rationes, quae ab illo pro Contemplatiua afferuntur, Bonum Priuatum respiciunt, atque Indiuidui tantum ipsius uoluptatem aut dignitatem ; quibus in rebus Contemplatiua palmam haud dubie reportat. Etenim Contemplatiua non absimilis est comparationi qua usus est Pythagoras, ut philosophiae et contemplationi honorem ac decus assereret. Qui ab Hierone, quisnam esset, interrogatus, resapondit; "Hieronem non latere (si forte unquam Olympicis certaminibus interfuisset) id ibi loci contingere, ut ueniant eo alii fortunae suae in agonibus periculum facturi ; alii uero ut mercatores, ad merces distrahendas; alii ut amicos undique confluentes conuenirent, et epulis ac hilaritati indulgerent ; alii denique ut caeterorum essent spectatores ; se autem unum esse ex illis, qui spectandi gratia uenerit". Verum homines nosse debent, in hoc humanae uitae theatro, Deo et Angelis solum conuenire ut spectatores sint. Neque sana fieri potuit, ut hac de re dubitatio in ecclesia unquam suscitaretur (utcunque plurimis in ore fuerit dictum illud, "pretiosa in oculis Domini mors sanctorum eius" ; ex quo loco mortem illam ciuilem, et instituta uitae monasticae et regularis attollere soleant); nisi illud etiam una subesset, quod uita illa monastica mere contemplatiua non sit, uerum plane in officiis ecclesiasticis uersetur; qualia sunt iugis oratio, et uotorum sacrificia Deo oblata, librorum item theologicorum multo in otio conscriptio ad legis diuinae doctrinam propagandam ; quemadmodum et Moses fecit, cum per tot dies in montis secessu moratus esset. Quinetiam Henoch, ab Adamo septimus, qui uidetur fuisse princeps Vitae Contemplatiuae (etenim cum Deo ambulasse perhibetur), nihilominus ecclesiam Prophetiae Libro (qui etiam a Sancto Iuda citatur) dotauit. Contemplatiuam uero quod attinet meram, et in seipsa terminatam, quaeque radios nullos siue caloris siue luminis in societatem humanam diffundat ; nescit eam certe Theologia. Determinat etiam quaestionem, tanta contentione agitatam, inter scholas Zenonis et Socratis ex una parte, qui felicitatem in uirtute, aut sola aut adornata, (cuius semper in officiis uitae partes potissimae) collocarunt, et reliquas complures sectas et scholas ex altera parte ; ueluti scholas Cyrenaicorum et Epicureorum, qui eam in uoluptate constituerunt, uirtutem autem (sicut fit in comoediis aliquibus, ubi hera cum famula uestem mutet) plane ancillam statuerunt, utpote sine qua uoluptati commode ministrari non posset; nec minus illam alteram Epicuri scholam, quasi Reformatam, quae felicitatem nihil aliud esse praedicabat quam animi tranquillitatem et serenitatem, a perturbationibus liberi et uacui; ac si Iouem de solio deturbare uellent et Saturnum cum aureo saeculo reducere, quando neque testas nec bruma fuissent, non uer nec autumnus, sed una et aequabilis aeris temperies; denique et illam explosam Pyrrhonis et Herilli scholam, qui sitam autumauerunt felicitatem in scrupulis quibusque animi prorsus eliminandis ; nullam statuentes fixam et constantem boni aut mali naturam; sed actiones pro bonis aut malis habentes, prout ex animo, motu puro et irrefracto aut contra cum auersatione et reluctatione, prodirent ; quae tamen opinio in haeresi Anabaptistarum reuixit; qui cuncta metiebantur iuxta motus et instinctus spiritus, et constantiam uel uacillationem fidei. Liquet autem ista quae recensuimus omnia ad priuatam animorum tranquillitatem et complacentiam, nullo modo autem ad Bonum Communions, spectare. Porro redarguit etiam Philosophiam Epicteti, qui hoc utitur praesupposito ; felicitatem in iis poni debere quae in potestate nostra sunt; ne scilicet fortunae et casibus simus obnoxii ; quasi uero non multo fuerit felicius in rectis et generosis intentionibus et finibus, qui publicum bonum amplectantur, successu destitui et frustrari, quam in omnibus quae ad priuatam tantum fortunam nostram referuntur uoti perpetuo compotes fieri. Sicut Consaluus, Neapolim digito militibus indicans, generosa uoce testatus est, "Multo sibi optatius fore, unum pedem promouendo, ad interitum certum ruere; quam unius pedis recessu, uitam in multos annos producere". Cui etiam concinit Coelestis Dux et Imperator, qui pronunciauit "Conscientiam bonam iuge esse conuiuium"; quibus uerbis aperte significat, mentem bonarum intentionum sibi consciam, utcunque successu careat, uerius et purius et naturae magis consentaneum praebere gaudium, quam uniuersum illum apparatum quo instrui possit homo, uel ut desideriis suis fruatur uel ut animo conquiescat. Redarguit itidem philosophiae abusum illum, circa Epicteti tempora grassari coeptum : nempe quod philosophia uersa fuerit in genus quoddam uitae professorium, et tanquam in artem; quasi scilicet institutum philosophiae esset, non ut perturbationes compescerentur et extinguerentur, sed ut causae et occasiones ipsarum euitarentur et summouerentur; ideoque particularis quaedam uitae ratio ad hoc obtinendum ineunda esset ; introducendo sane tale genus sanitatis in animum, quale fuit Herodici in corpore, cuius meminit Aristoteles ; illum scilicet nihil aliud per totam uitam egisse quam ut ualetudinem curaret, et proinde ab infinitis rebus abstineret, corporis interim usu quasi multatus ; ubi si hominibus officia societatis consectari cordi sit, illa demum ualetudo maxime est expetenda quae quaslibet mutationes et impetus quoscunque ferre et uincere queat. Eodem modo et animus ille demum uere et proprie sanus et ualidus censendus est, qui per plurimas et maximas tentationes et perturbationes perrumpere potest. Ita ut optime Diogenes dixisse uisus sit, qui eas uires animi laudarit "quae non ad caute abstinendum sed ad fortiter sustinendum ualerent"; {Cfr. Diogène Laërce, Vie d'Aristippe} quaeque animi impetum etiam in maximis praecipitiis cohibere possint; quaeque (id quod in equis bene subactis laudatur) praestent ut breuissimo spatio et sistere se et uertere possint. Postremo, redarguit idem teneritudinem quandam et ineptitudinem ad morigerandum, in nonnullis ex antiquissimis philosophis et maxime in ueneratione habitis notatam ; qui nimis facile se a rebus ciuilibus subduxerint, ut indignitatibus et perturbationibus se exuerent, atque magis, sua opinione, illibati et tanquam sacrosancti uiuerent; ubi consentaneum esset, constantiam hominis uere moralis talem fore, qualem idem Consaluus in homine militari requirebat; nimirum ut honor eius contexeretur tanquam "e tela crassiore" ; minimeque tam tenui ut quiduis illud uellicare et lacerare possit. [7,2] CAPUT II. Partitio Boni Indiuidualis, uel Suitatis, in Bonum Actiuum, et Bonum Passiuum. Partitio Boni Passiui in Bonum Conseruatiuum, et Bonum Perfectiuum. Partitio Boni Communionis in Officia Generalia, et Respectiua. REPETAMUS igitur iam et persequamur primum Bonum Indiuiduale, et Suitatis. Illud partiemur in Bonum Actiuum, et Bonum Passiuum. Etenim haec quoque differentia Boni (non absimilis certe illis appellationibus quae Romanis in Oeconomicis erant familiares, "Promi" scilicet et "Condi") in uniuersa rerum natura impressa reperitur; praecipue autem se prodit in duplici rerum creatarum appetitu; altero se Conseruandi et Muniendi, altero se Multiplicandi et Propagandi. Atque hic posterior, qui Actiuus est et ueluti "Promus", potentior uidetur et dignior; ille autem prior, qui Passiuus est et ueluti "Condus", inferior censeri potest. Etenim in uniuersitate rerum natura coelestis praecipue Agens est, at natura terrestris Patiens. Etiam in delectationibus animantium maior uoluptas est generandi, quam pascendi. In oraculis quoque diuinis pronunciatur "Beatius esse dare, quam accipere". Quin et in uita communi nemo inuenitur ingenio tam molli et effoeminato, quin pluris faciat, aliquid quod ei in uotis erat perficere et ad exitum perducere, quam sensualitatem aliquam aut delectamentum. Atque ista quidem Boni Actiui praeeminentia in immensum exaltatur ex intuitu conditionis humanae, quod sit et mortalis et fortunae ictibus exposita. Nam si in uoluptatibus hominum posset obtineri perpetuitas atque certitudo, magnum pretium eis accederet propter securitatem et moram. Quandoquidem autem uidemus huc rem recidere, "Magni aestimamus mori tardius"; et "Ne glorieris de crastino; nescis partum diei"; mirum minime est, si omni contentione feramur ad ea quae temporis iniurias non reformident. Ea uero nulla esse possunt, praeter opera nostra; sicut dicitur, "Opera eorum sequuntur eos". Est et altera praeeminentia Boni Actiui haud exigua, et indita et sustentata ex eo affectu qui humanae naturae, ut comes indiuiduus, lateri adhaeret; amor scilicet nouitatis aut uarietatis. Ille uero in sensuum uoluptatibus (quae Boni Passiui pars sunt uel maxima) angustus admodum est, nec Iatitudinem habet aliquam insignem : "Cogita quamdiu eadem feceris ; cibus, somnus, ludus ; per hunc circulum curritur; mori uelle non tantum fortis, aut miser, aut prudens, sed etiam fastidiosus potest". At in actis uitae nostrae et institutis et ambitionibus insignis est uarietas ; eaque multa cum uoluptate percipitur, dum inchoamus, progredimur, interquiescimus, regredimur ut uires augeamus, appropinquamus, denique obtinemus, et huiusmodi ; ut uere admodum dictum sit, "Vita sine proposito languida et uaga est". Quod simul et prudentibus et stultissimis competit, ut ait Salomon, "Pro desiderio quaerit cerebrosus, omnibus immiscet se". Quinetiam uidemus reges potentissimos, ad quorum nutum quaecunque sensibus grata sunt parari possent, nihilominus procurasse sibi interdum desideria humilia et inania (quemadmodum cithara fuit Neroni, gladiatoria Commodo, Antonino aurigatio, et alia aliis), quae tamen ipsis fuerint omni affluentia uoluptatum sensualium potiora. Tanto uoluptatem maiorem affert ut aliquid agamus, quam ut fruamur. Illud interim paulo attentius notandum est, Bonum Actiuum Indiuiduale a Bono Communionis prorsus differre, quanquam nonnunquam ambo coincidant. Quamuis enim Bonum istud Indiuiduale Actiuum saepe opera beneficentiae (quae ex Virtutibus Communionis est) pariat et producat ; illud tamen interest, quod illa opera ab hominibus plurimis fiant non animo alios iuuandi aut beandi, sed plane propter se, atque potentiam et amplitudinem propriam. Id quod optime cernitur, quando Bonum Actiuum in aliquid impingit, quod sit Bono Communionis contrarium. Siquidem gigantea illa animi conditio, qua abripiuntur magni isti orbis terrarum perturbatores, (qualis fuit L. Sylla, et plurimi alii, licet in modulo longe minore, qui uidentur ad hoc anhelare, ut omnes felices et aerumnosi sint prout sibi fuerint amici uel inimici, atque ut mundus tanquam ipsorum praeferat imaginem; quae uera est Theomachia); haec inquam ipsa aspirat ad Bonum Actiuum Indiuiduale, saltem Apparens, etsi a Bono Communionis omnium maxime recedat. At Bonum Passiuum partiemur in Bonum Conseruatiuum, et Bonum Perfectiuum. Etenim inditus est unicuique rei triplex appetitus, quatenus ad Bonum Suitatis, siue Indiuidui. Primus, ut se conseruet; secundus, ut se perficiat; tertius, ut se multiplicet siue diffundat. Atque hic postremus appetitus ad Bonum Actiuum refertur, de quo iam modo diximus. Supersunt igitur reliqua tantum duo, quae diximus, Bona ; ex quibus praecellit Perfectiuum. Minus enim quiddam est, conseruare rem in suo statu; maius uero, eandem ad naturam sublimiorem euehere. Reperiuntur siquidem per res uniuersas naturae aliquae nobiliores, ad quarum dignitatem et excellentiam naturae inferiores aspirant, ueluti ad origines et fontes suos. Sic de hominibus, non male cecinit ille : "Igneus est ollis uigor, et caelestis origo". Homini enim, assumptio aut approximatio ad diuinam aut angelicam naturam est formae sue perfectio. Cuius quidem Boni Perfectiui praua et praepostera imitatio pestis est ipsa uitae humanae, et turbo quidam rapidus qui omnia abripit et subuertit; nimirum, dum homines, exaltationis uice formalis atque essentialis, coeca ambitione aduolent ad exaltationem tantummodo localem. Quemadmodum enim aegri, remedium mali sui non inuenientes, de loco in locum corpus agitant et uoluunt, quasi ex mutatione loci a seipsis abscedere et internum malum effugere possint; eodem modo euenit in ambitione, ut homines, simulacro quodam falso naturae suae exaltandae abrepti, nihil aliud adipiscantur quam loci quandam celsitudinem et fastigium. Bonum uero Conseruatiuum nihil aliud est, quam receptio et fruitio rerum nature nostrae congruentium. Hoc uero Bonum, licet maxime sit simplex et natiuum, tamen ex Bonis uidetur mollissimum atque infimum. Quin et hoc ipsum Bonum recipit differentiam nonnullam ; circa quam partim uacillauit iudicium hominum, partim omissa est inquisitio. Boni siquidem Fruitionis, siue, quod uulgo dicitur, Iucundi, dignitas et commendatio aut in Sinceritate fruitionis sita est, aut in eiusdem Vigore; quorum alterum inducit et praestat AEqualitas, alterum autem Varietas et Vicissitudo ; alterum minorem habet mixturam Mali, alterum impressionem magis fortem et uiuidam Boni. Caeterum horum utrum melius, ambigitur ; dein, num natura humana utrunque simul apud se retinere possit, non inquiritur. Atque quantum ad id de quo ambigitur, uentilari coepit illa controuersia inter Socratem et sophistam quendam. Ac Socrates quidem asserebat, "Felicitatem sitam esse in animi pace constante et tranquillitate" ; sophista uero in hoc, "ut quis multum appetat, et multum fruatur". Quin et ab argumentis delapsi sunt ad conuitia; dicente sophista "Felicitatem Socratis stipitis uel lapidis esse fcelicitatem"; e contra Socrate, "sophistae Felicitatem, felicitatem esse scabiosi, qui perpetuo pruriret et scalperet". Neque tamen desunt utrique sententiae sua firmamenta. Nam Socrati assentitur uel Epicuri schola ipsa, quae uirtutis ad felicitatem partes esse maximas non diffiteatur. Quod si ita sit, certo certius est uirtutis maiorem esse usum in perturbationibus sedandis, quam in rebus cupitis adipiscendis. Sophistae autem nonnihil suffragari uidetur assertio illa cuius a nobis mentio modo facta est, quod uidelicet Bonum Perfectiuum Bono Conseruatiuo sit superius; quippe quia cupitarum rerum adeptiones naturam uideantur sensim perficere ; quod licet uere non faciant, tamen et motus ipse in circulo apeciem nonnullam prae se fert Motus Progressiui. At secunda quaestio (num, scilicet, natura humana non possit et animi tranquillitatem et fruendi uigorem simul retinere), rite diffinita, priorem illam reddit otiosam et superuacaneam. Annon enim uidemus haud raro animos nonnullorum ita factos et compositos, ut uoluptatibus afficiantur uel maxime cum adsint, et tamen earum iacturam non grauate ferant? Ita ut series illa philosophica, "Non uti, ut non appetas; non appetere, ut non metuas"; uideatur esse pusilli cuiusdam animi et diffidentis. Sane doctrinae pleraeque philosophorum uidentur esse paulo timidiores, et cauere hominibus plusquam natura rerum postulat. Veluti cum mortis formidinem medendo augent. Etenim cum nihil aliud fere uitam humanam faciant quam mortis quandam praeparationem et disciplinam, quomodo fieri possit, ut ille hostis mirum in modum non uideatur terribilis, contra quem muniendi nullus sit finis ? Melius poeta (ut inter ethnicos), "Qui finem uitae extremum inter munera ponat Naturae". Similiter et in omnibus annisi sunt philosophi animum humanum reddere nimis uniformem et harmonicum, cum motibus contrariis et extremis minime assuefaciendo. Cuius causam arbitror fuisse, quod ipsi uitae se priuatae dedicarunt, a negotiis et aliorum obsequiis immuni et liberae. Quin potius imitentur homines prudentiam gemmariorum ; qui, si forte in gemma inueniatur nubecula aliqua aut glaciecula quae ita posset eximi ut magnitudini lapidis non nimium detrahatur, eam tollunt; aliter uero intactam eam relinquunt. Pari ratione, serenitati animorum ita consulendum est, ut non destruatur magnanimitas. Atque de Bono Indiuidnali hactenus. Postquam igitur de Bono Suitatis (quod etiam Particulare, Priuatum, Indiuiduale, appellare solemus) iam dixerimus ; repetamus Bonum Communionis, quod Societatem intuetur. Istud nomine Officii uocari consueuit. Siquidem uocabulum Officii magis proprie attribuitur animo bene disposito erga alios ; uocabulum Virtutis animo intra se recte formato et composito. Verum ista pars, primo intuitu, Scientiae Ciuili deberi uidetur. Attamen si diligentius attendas, non ita. Siquidem tractat regimen et imperium uniuscuiusque in seipsum, neutiquam uero in alios. Atque sicut in Architectura alia res est postes, trabes, et caeteras aedificii partes efformare, et ad aedificandi usum praeparare ; alia autem easdem ad inuicem aptare et compaginare; sicut etiam in Mechanicis, instrumentum aut machinam fabricare et conficere, non idem est quod fabricatum erigere, mouere, et in opere ponere : sic doctrina de Coniugatione ipsa Hominum in Ciuitate, siue Societate, differt ab ea quae eos reddit ad huiusmodi Societatis commoda conformes et bene affectos. Ista pars de Officiis etiam in duas portiones tribuitur ; quarum altera tractat de Officio Hominis in Communi ; altera de Officiis Specialibus et Respectiuis, pro singulorum professione, uocatione, statu, persona, et gradu. Harum primam satis excultam, diligenterque a ueteribus et aliis explicatam, iam antea retulimus ; alteram quoque, sparsim quidem tractatam, licet non in corpus aliquod integrum scientiae digestam reperimus. Neque tamen hoc ipsum, quod sparsim tractetur, reprehendimus; quinimo de hoc argumento per partes scribi longe consultius existimamus. Quis enim tanta fuerit uel perspicacia uel confidentia, ut de Officiis Peculiaribus et Relatiuis singulorum ordinum et conditionum perite et ad uiuum disceptare et diffinire possit aut sustineat? Tractatus autern qui experientiam non sapiunt, sed ex notitia rerum generali et scholastica tantummodo deprompti sunt, de rebus huiusmodi, inanes plerunque euadunt et inutiles. Quamuis enim aliquando contingat spectatorem es animaduertere quae lusorem fugiant, atque iactetur prouerbium quoddam magis audaculum quam sanum, de censura uulgi circa actiones principum, "Stantem in ualle optime perlustrare montem" ; optandum tamen inprimis esset, ut non nisi expertissimus et uersatissimus quisque se huiusmodi argumentis immisceret. Hominum enim speculatiuorum in materiis actiuis lucubrationes, iis qui in agendo fuerint exercitati nihilo meliores uidentur quam dissertationes Phormionis de bellis aestimatae sunt ab Hannibale, qui eas habuit pro somniis et deliriis. Unum duntaxat uitium illos oocupat qui de rebus ad suum munus aut artem pertinentibus libros conscribunt ; quod scilicet in illis ipsis Spartis suis ornandis atque attollendis modum tenere nesciant. In hoc genere librorum piaculum foret non meminisse (honoris causa) excellentissimi illius operis, a Maiestate tua elucubrati, "De Ofiîcio Regis" {Basilikon doron}. Scriptum enim hoc plurimos intra se cumnlauit ac recondidit thesauros, tam conspicuos quam occultos, Theologiae, Ethicae, et Politicae, insigni cum aspersione aliarum artium; estque meo iudicio, inter scripta quae mihi perlegere contigerit, praecipue sanum et solidum. Non illud ullo loco aut inuentionis feruore aestuat, aut indiligentiae frigore torpet aut dormitat; non uertigine aliquando corripitur, unde in ordine suo seruando confundatur aut excidat; non digressionibus distrahitur, ut illa quae nihil ad rhombum sunt expatiatione aliqua flexuosa complectatur ; non odoramentorum aut pigmentorum fucis adulteratur, qualibus illi utuntur qui lectorum potius delectationi quam argumenti naturae inseruiunt; ante omnia uero, spiritu ualet istud opus non minus quam corpore ; utpote quod et cum ueritate optime consentiat et ad usum sit accommodatissimum. Quinetiam uitio illo, de quo paulo ante diximus (quod si in alio quopiam, in rege certe et scripto de maiestate regia tolerandum fuerit) omnino caret; nempe, quod culmen et fastigium regium non immodice aut inuidiose extollat. Siquidem Maiestas tua regem non depinxit aliquem Assyriae aut Persiae gloria et externo fastu nitentem et coruscantem ; sed uere Mosem aut Dauidem, pastores scilicet populi sui. Neque uero unquam memoria excidet dictum quoddam uere regium, quod in lite grauieaima terminanda Maiestas tua, pro sacro illo quo praeditus es spiritu, ad populos regendos pronunciauit; nimirum, "Reges iuxta leges regnorum suorum gubernacula tractare, quemadmodum et Deus iuxta leges naturae ; et aeque raro praerogatiuam illam suam quae leges transcendit ab illis usurpandam, ac a Deo uidemus usurpari potestatem miracula patrandi". Nihilo tamen secius ex libro illo altero a Maiestate tua conscripto, "De Libera Monarchia", satis omnibus innotescit, non minus Maiestati tuae cognitam esse et perspectam plenitudinem potestatis regise, atque ultimitates (ut scholastici loquuntur) iurium regalium, quam officii et muneris regii limites et cancellos. Non dubitaui igitur in medium adducere librum illum, a Maiestatis tuae calamo exaratum, tanquam exemplum primarium et maxime illustre tractatuum de Peculiaribus et Respectiuis Officiis. Quo de libro quae a me iam dicta sunt, dixissem profecto, si ante annos mille a rege quopiam conscriptus fuisset. Neque uero mouet decorum illud, quod uulgo praescribitur, ne quis coram laudetur ; modo laudes illae nec modum excedant, nec intempestiue aut nulla data occasione tribuantur. Cicero certe, in luculentissima illa oratione sua pro M. Marcello, nihil aliud agit quam ut exhibeat tabulam quandam singulari artificio depictam de laudibus Caesaris, licet coram ipso oratio illa haberetur. Quod et Plinius Secundus fecit erga Traianum. Itaque iam ad propositum reuertamur. Pertinet porro ad hanc partem de Officiis Respectiuis Vocationum et Professionum singularum, doctrina alia, tanquam priori relatiua siue opposita ; nimirum de Fraudibus, Cautelis, Imposturis, et Vitiis ipsarum; siquidem deprauationes et uitia officiis et uirtutibus opponuntur. Neque omnino de his, in plurimis scriptis et tractatibus, siletur; sed saepe ad illa notanda saltem obiter excurritur. At quo tandem modo? Per satiram scilicet, et cynice (more Luciani), potius quam serio et grauiter. Etenim plus operae impenditur, ut pleraque in artibus etiam utilia et sana maligno dente uellicentur, et ad ludibrium hominibus exponantur, quam ut quae in iisdem corrupta sunt et uitiosa secernantur a salubribus et incorruptis. At optime Salomon : "Quaerenti derisori scientiam ipsa se abscondit, sed studioso fit obuiam". Quicunque enim ad scientiam accedat animo irridendi et aspernandi, inueniet proculdubio quae cauilletur plurima, ex quibus uero doctior fiat perpauca. Verum tractatio huius de quo loquimur argumenti grauis et prudens, atque cum integritate quadam et sinceritate coniuncta, inter munitissima uirtutis ac probitatis propugnacula uidetur numeranda. Nam sicut fabulose perhibetur de Basilisco, si primus quempiam conspexerit, illico hominem perimit; si quis ilium prior, basiliscus perit; pari ratione fraudes, imposturae, et malae artes, si quis eas prior detexerit, nocendi facultate priuantur, quod si illae praeuenerint, tum uero, non alias, periculum creant. Est itaque quod gratias agamus Macciauello et huiusmodi scriptoribus, qui aperte et indiesimulanter proferunt quid hommes facere soleant, non quid debeant. Fieri enim nullo modo potest, ut coniungatur serpentin illa prudentia cum innocentia columbina, nisi quis mali ipsius naturam penitus pernoscat. Absque hoc enim deerunt uirtuti sua praesidia et munimenta. Imo, neque ullo modo possit uir bonus et probus malos et improbos corrigere et emendare, nisi ipse prius omnia malitiae latibula et profunda explorauerit. Etenim qui iudicio plane corrupto sunt et deprauato hoc habent, ut praesupponant honestatem in hominibus ab inscitia et simplicitate quadam morum oriri ; atque ab eo tantum, quod fides habeatur concionatoribus et paedagogis ; item libris, praeceptis moralibus, et iis qui uulgo praedicantur et decantantur sermonibus. Adeo ut nisi plane perspiciant opiniones suas prauas ac corrupta et detorta principia non minus illis qui hortantur et admonent quam sibi ipsis esse explorata et cognita, probitatem omnem morurn et consiliorum aspernentur: iuxta oraculum illud Salomonis mirabile : "Non recipit stultus uerba prudentiae, nisi ea dixeris quae uersantur in corde eius". Hanc autem partem de Cautelis et Vitiis Respectiuis inter Desiderata numeramus; eamque nomine Satirae Seriae, siue Tractatus de Interioribus Rerum, appellabimus. Etiam ad doctrinam de Officiis Respectiuis pertinent Officia Mutua, inter maritum et uxorem, parentes et liberos, dominum et seruum ; similiter leges amicitiae, et gratitudinis ; necnon ciuiles obligationes fraternitatum, collegiorum ; etiam uicinitatis; ac similium. Verum intelligatur hoc semper, illa istic tractari, non quatenus sunt partes Societatis Ciuilis (id enim ad Politicam refertur,) sed quatenus animi singulorum ad illa Societatis Vincula tuenda instrui et praedisponi debeant. At doctrina de Bono Communionis (quemadmodum et illa de Indiuiduali) Bonum tractat non tantum simpliciter, sed et comparate ; quo spectat officia perpendere inter hominem et hominem; inter casum et casum; inter priuata et publica; inter tempus praesens et futurum. Sicut uidere est in animaduersione illa seuera et atroci L. Bruti contra filios suos, illam a plerisque in coelum laudibus efferri; at alius quispiam dixit, "Infelix, utcunque ferent ea facta minores". Id ipsum licet intueri in coena illa, ad quam inuitati sunt M. Brutus, C. Cassius, et alii. Illic enim cum ad animos explorandos circa conspirationem in caput Caesaris intentam, quaestio astute mota esset : "Num licitum foret tyrannum occidere ?" ibant conuiuae in opiniones diuersas; dum alii dicerent, plane licere, "quod seruitus ultimum esset malorum"; alii minime, "quod tyrannis minus exitialis esset quam bellum ciuile" ; tertium autem genus ueluti ex schola Epicuri asserebat, "indignum esse prudentes periclitari pro stultis". Verum plurimi sunt casus de Officiis Comparatis, inter quos frequenter ille interuenit; utrum a iustitia "deflectendum sit propter salutem patriae, aut huiusmodi aliquod insigne bonum in futuro?" Circa quem Iason Thessalus dicere solebat, "Aliqua sunt iniuste facienda, ut multa iuste fieri possint": uerum replicatio in promptu est; "Authorem praesentis iustitiae habes ; sponsorem futurae non habes". Sequantur homines quae in praesentia bona et iusta sunt; futura Diuinae Prouidentiae remittentes. Atque circa doctrinam de Exemplari, siue de Bono, haec dicta sint. [7,3] CAPUT IIL Partitio Doctrinae de Cultura Animi, in Doctrinam de Characteribus Animorum, de Affectibus, et de Remediis siue Curationibus. Appendix Doctrinae eiusdem, de Congruitate inter Bonum Animi et Bonum Corporis. NUNC igitur, postquam de Fructu Vitae (sensu intelligimus philosophico) uerba fecerimus ; superest ut de Cultura Animi quae ei debetur dicamus ; sine qua pars prior, nihil aliud uidetur quam imago quaedam aut statua, pulchra quidem aspectu, sed motu et uita destituta. Cui sententiae Aristoteles ipse disertis uerbis suffragatur : "Necesse est igitur de uirtute dicere, et quid sit, et ex quibus gignatur. Inutile enim fere fuerit, uirtutem quidem nosse, acquirendae autem eius modos et uias ignorare. Non enim de uirtute tantum, qua specie sit, quaerendum est ; sed et quomodo sui copiam faciat; utrunque enim uolumus, et rem ipsam nosse, et eius compotes fieri. Hoc autem ex uoto non succedet, nisi sciamus et ex quibus, et quo modo". Verbis adeo expressis, atque etiam iterato, han: partem inculcat ; quam tamen ipse non persequitur. Hoc similiter illud est, quod Cicero Catoni Iuniori ueluti laudem non uulgarem attribuit; quod scilicet Philosophiam amplexus esset, "Non disputandi causa, ut magna pars, sed ita uiuendi". Quamuis autem, pro temporum in quibus uiuimus socordia, paucis curae sit ut animum sedulo colant et componant, et uitae rationem ad normam aliquam instituant (secundum illud Senecae, "De partibus uitae quisque deliberat; de summa nemo": adeo ut haec pars censeri possit superuacua); illud tamen minime nos mouet ut eam intactam relinquamus, quin potius cum illo Hippocratis aphorismo concludimus : "Qui graui morbo correpti dolores non sentiunt, iis mens aegrotat". Medicina illis hominibus opus est, non solum ad curandum morbum, sed ad sensum expergefaciendum. Quod si quis obiiciat animorum curationem Theologiae Sacrae munus esse, uerissimum est quod asserit; attamen Philosophiam Moralem in famulitium Theologiae recipi instar ancillae prudentis et pedissequae fidelis, quae ad omnes eius nutus praesto sit et ministret, quid prohibeat? Etenim quemadmodum in Psalmo habetur, quod "oculi ancillae perpetuo ad manus dominae respiciunt", cum tamen minime dubium sit, quin haud pauca ancillae iudicio et curae relinquantur; eodem modo et Ethica obsequium Theologiae omnino praestare debet, eiusque praeceptis morigera esse ; ita tamen ut et ipsa, intra suos limites, haud pauca sana et utilia documenta continere possit. Hanc igitur partem (quando praestantiam eius in animo recolo) in Corpus Doctrinae nondum redactam, non possum non uehementer mirari. Eam igitur, ex more nostro, cum inter Desiderata collocemus, aliqua ex parte adumbrabimus. Ante omnia igitur in hac re (sicut et in uniuersis quae spectant ad practicam) ratio nobis est subducenda, quid in nostra sit potestate, quid non. In altero enim datur alteratio, in altero uero applicatio tantum. Agricolae nullum est imperium aut in naturam soli, aut in aeris temperies ; itidem nec medico aut in crasin et constitutionem naturalem aegri, aut in accidentium uarietatem. At in Cultura Animi, et morbis eius persanandis, tria in considerationem ueniunt; Characteres diuersi Dispositionum ; Affectus; et Remedia; quemadmodum et in corporibus medicandis proponuntur illa tria, Complexio siue Constitutio aegri; Morbus; et Curatio. Ex illis autem tribus, postremum tantum in nostra potestate situm est, priora duo non item. Verum et in illis ipsis quae in potestate nostra non sunt non minus diligens facienda est inquisitio, quam in illis quae potestati nostrae subiiciuntur. Etenim illorum perspicax et accurata cognitio substernenda est doctrinae de Remediis, ut eadem commodius et felicius applicentur. Neque enim uestis corpori aptari possit, nisi mensura corporis ante excipiatur. Primus igitur articulus doctrinae de Cultura Animi uersabitur circa diuersos Characteres Ingeniorum siue Dispositionum. Neque tamen loquimur de uulgatis illis propensionibus in uirtutes et uitia, aut etiam in perturbationes et affectus ; sed de magis intrinsecis et radicalibus. Sane subiit animum etiam in hac parte nonnunquam admiratio, quod a scriptoribus, tam Ethicis quam Politicis, ut plurimum neglecta aut praetermissa sit; cum utrique scientiae clarissimum luminis iubar affundere possit. In Traditionibus Astrologiae non inscite omnino distincta sunt ingenia et dispositiones hominum, ex praedominantiis planetarum ; quod alii a natura facti sint ad Contemplationes, alii ad Res Ciuiles ; alii ad Militiam ; alii ad Ambitum ; alii ad Amores; alii ad Artes; alii ad Genus Vitae Varium. Item apud Poetas (heroicos, satiricos, tragicos, comicos) sparguntur ubique simulachra ingeniorum, licet fere cura excessu et praeter modum ueritatis. Quin et hoc ipsum argumentum, de Diuersis Characteribus Ingeniorum, est ex iis rebus in quibus sermones hominum communes (quod ualde raro, interdum tamen contingit) libris ipsis sunt prudentiores. At longe optima huius tractatus suppellex et sylua peti debet ab Historicis prudentioribus ; neque tamen ab elogiis tantum, quae sub obitum personae alicuius illustris subnectere solent ; sed multo magis ex corpore integro Historiae, quoties huiusmodi persona ueluti scenam conscendat. Illa enim intertexta imago potior uidetur descriptio, quam elogii censura; qualis habetur apud T. Liuium, Africani et Catonis Maioris ; apud Tacitum, Tiberii, Claudii, et Neronis; apnd Herodianum, Septimii Seueri; apud Philippum Comineum, Ludouici undecimi Gallorum Regis ; apud Franciscum Guicciardinum, Ferdinandi Hispani, Maximiliani Caesaris, et Leonis et Clementis Pontificum. Isti enim scriptores, harum personarum quas sibi depingendas deligerunt effigies quasi perpetuo intuentes, nunquam fere rerum gestarum ab ipsis mentionem faciunt, quin et aliquid insuper de natura ipsorum inspergant. Etiam nonnullae in quas incidimus Relationes de Conclauibus Pontificum, characteres de moribus Cardinalium bonos exhibuerunt ; sicut et literae legatorum, de consiliariis principum. Fiat itaque ex ea quam diximus materia (quae certe fertilis est et copiosa) tractatus diligens et plenus. Neque uero uolumus, ut Characteres isti in Ethicis (ut fit apud historicos, et poetas, et in sermonibus communibus) excipiantur, tanquam imagines ciuiles integrae; sed potius ut imaginum ipsarum lineae et ductus magis simplices ; quae inter se campositae et commixtae quascunque effigies constituunt; quot et quales eae sint et quomodo inter se connexae et subordinatae; ut fiat tanquam artificiosa et accurata ingeniorum et animorum dissectio, atque ut dispositionum in hominibus indiuiduis secreta prodantur, atque ex eorum notitia curationum animi praecepta rectius instituantur. Neque uero Characteres Ingeniorum ex natura impressi, recipi tantum in hunc tractatum debent ; sed et illi qui alias animo imponuntur, ex Sexu, AEtate, Patria, Valetudine, Forma, et similibus ; atque insuper illi qui ex Fortuna ; ueluti Principum, Nobilium, Ignobilium, Diuitum, Pauperum, Magistratuum, Idiotarum, Felicium, AErumnosorum, et huiusmodi. Videmus enim Plautum miraculi loco habere, quod senex quis sit beneficus; "Benignitas huius ut adolescentuli est". D. autem Paulus, seueritatem disciplinae erga Cretenses praecipiens (Increpa eos dure) ingenium gentis ex Poeta accusat, "Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri". Sallustius id in regum ingeniis notat, quod apud eos frequens sit contradictoria appetere: "Plerunque regiae uoluntates, ut uehementes sunt, sic mobiles, saepeque ipsae sibi aduersae". Tacitus obseruat honores et dignitates ingenia hominum in deterius saepius flectere quam in melius : "Solus Vespasianus mutatus est in melius". Pindarus illud animaduertit, fortunam subitam et indulgentem animos plerunque eneruare et soluere : "Sunt qui magnum felicitatem concoquere non possunt". Psalmus innuit, facilius esse modum adhibere et temperamentum in fortunae statu, quam in incremento : "Diuitiae si affluant, nolite cor apponere". De similibus quibusdam obseruationibus ab Aristotele in Rhetoricis mentionem obiter factum non inficior; necnon in aliorum scriptis nonnullis sparsim ; uerum nunquam adhuc incorporatae fuerunt in Moralem Philosophiam ; ad quam principaliter pertinent ; non minus certe quam ad agriculturam tractatus de diuersitate soli et glebae, aut ad medicinam, tractatus de complexionibus aut habitibus corporum diuersis. Id autem nunc tandem fieri oportet, nisi forte imitari uelimus temeritatem empiricorum, qui iisdem utuntur medicamentis ad aegrotos omnes, cuiuscunque sint constitutionis. Sequitur doctrinam de Characteribus, doctrina de Affectibus et Perturbationibus ; qui loco morborum animi sunt, ut iam dictum est. Quemadmodum enim politici prisci de democratiis dicere solebant, quod "populus esset mari ipsi similis, oratores autem uentis"; quia sicut Mare per se placidum foret et tranquillum, nisi a Ventis agitaretur et turbaretur, sic et Populus esset natura sua pacatus et tractabilis, nisi a Seditiosis Oratoribus impelleretur et incitaretur; similiter uere affirmari possit naturam Mentis Humaine sedatam fore et sibi constantem, si Affectus, tanquam uenti, non tumultuarentur ac omnia miscerent. Et hic rursus subiit noua admiratio, Aristotelem, qui tot libros de Ethicis conscripsit, Affectus ut membrum Ethicae principale in illis non tractasse ; in Rhetoricis antem ubi tractandi interueniunt secundario (quatenus scilicet oratione cieri aut commoueri possint) locum illis reperisse; (in quo tamen loco, de iis quantum tam paucis fieri potuit, acute et bene disseruit). Nam disceptationes eius de Voluptate et Dolore huic tractatui nullo modo satisfaciunt; non maois, quam qui de Luce et Lumine tantum scriberet, de Particularium Colorum Natura scripsisse diceretur; siquidem Voluptas et Dolor erga Affectus Particulares ita se habent, ut Lux erga Colores. Meliorem certe in hoc argumento (quatenus ex his quae nunc extant coniicere liceat) diligentiam adhibuerunt Stoici ; attamen talem, quae potius in diffinitionum subtilitate quam in tractatu aliquo pleno et fuso consisteret. Equidem reperio etiam libellos quosdam elegantes de nonnullis ex Affectibus ; ueluti de Ira, de Inutili Verecundia, et aliis perpaucis. Sed si uerum omnino dicendum sit, doctores huius scientiae praecipui sunt Poetae et Historici ; in quibus ad uiuum depingi et dissecari solet, Quomodo Affectus excitandi sunt et accendendi? Quomodo leniendi et sopiendi ? Quomodo rursus continendi ac refraenandi, ne in actus erumpant? Quomodo itidem se, licet compressi et occultati, prodant? Quas operationes edant? Quas uices subeant? Qualiter sibi mutuo implicentur? Qualiter inter se digladientur et opponantur? et innumera huius generis. Inter quae hoc ultimum plurimi est usus in Moralibus et Ciuilibus; Qualiter (inquam) Affectus Affectum in ordinem cogat, et alterius auxilio ad alterum subiugandum uti liceat ? uenatorum et aucupum more, qui bestiae opera ad bestias, uolucris alicuius ad uolucres, capiendas utuntur; quod fortasse aliter ex sese, absque brutorum auxilio, homo tam facile praestare non possit. Quin et hoc fundamento nititur excellens ille et per omnia patens usus in ciuilibus Praemii et Poenae; quae rerum publicarum columen sunt ; cum Affectus illi praedominantes, Formidinis et Spei, alios omnes Affectus noxios coerceant et supprimant. Etiam sicut in regimine status non raro fit, ut factio factione in officio contineatur, similiter fit et in regimine mentis interno. Peruenimus nunc ad illa, quae in nostra sunt potestate; quaeque operantur in animum, uoluntatemque et appetitum afficiunt et circumagunt, ideoque ad immutandos mores plurimum ualent. Qua in parte debuerant Philosophi strenue et gnauiter inquirere, de uiribus et energia Consuetudinis, Exercitationis, Habitus, Educationis, Imitationis, AEmulationis, Conuictus, Amicitiae, Laudis, Reprehensionis, Exhortationis, Famae, Legum, Librorum, Studiorum, et si quae sunt alia. Haec enim sunt illa quae regnant in Moralibus; ab istis agentibus animus patitur et disponitur; ab istis, ueluti ingredientibus, conficiuntur pharmaca, quae ad conseruandam et recuperandam animi sanitatem conducant ; quatenus remediis humanis id praestari possit. Ex quorum numero unum aut alterum seligemus, in quibus paululum immoremur, ut reliquis sint exemplo. De Consuetudine igitur et Habitu, pauca delibabimus. Opinio illa Aristotelis, plane mihi uidetur angustias quasdam contemplationis et negligentiam sapere, cum asserit in illas actiones quae naturales sunt Consuetudinem nihil posse ; exemplo usus, quod "si lapis millies proiiciatur in altum, ne inclinationem quidem sponte ascendendi acquirit ; quinetiam, quod saepius uidendo aut audiendo, nihilo melius aut uidemus aut audimus". Quamuis enim hoc teneat in aliquibus ubi natura est peremptoria (cuius rei causas reddere in praesentia non uacat), aliter tamen in illis fit in quibus natura, secundum latitudinem quandam, patitur intentionem et remissionem. Sane uidere potuit chirothecam paulo arctiorem, manui saepius inducendo, laxiorem reddi; baculum usu et mora in contrarium flexus sui naturalis incuruari, et in eodem statu paulo post durare ; uocem exercitando magis fieri robustam et sonoram ; frigora aestumque consuetudine tolerari ; et eiusdem generis complura. Quae quidem posteriora duo exempla propius accedunt ad rem, quam quae ab ipso adducta sunt. Attamen, utcunque hoc se habeat, quo magis uerum fuerit tam uirtutes quam uitia in habitu consistere, eo magis ei contendendum fuerat ut normas praescriberet, quomodo huiusmodi habitus fuerint acquirendi aut amouendi. Plurima siquidem confici possint praecepta de prudenti institutione exercitationum animi, non minus quam corporis. IIlorum paucula recensebimus. Primum erit, ut iam a principio caueamus a pensis uel magis arduis uel magis pusillis quam res postulat. Nam si oneris nimium imponatur, apud ingenium mediocre, bene sperandi alacritatem obtundes ; apud ingenium fiduciae plenum, opinionem concitabis qua plus sibi polliceatur quam praestare possit; quod secum trahit socordiam. In utroque autem ingenii temperamento, fiet ut experimentum expectationi non satisficiat ; id quod animum semper deiicit et confundit. Quod si pensa leuiora fuerint, magna inducitur in progressionis summa iactura. Secundum erit, ut ad exercendam facultatem aliquam, quo habitus comparetur, duo imprimis tempora obseruentur; alterum, quando animus optime fuerit ad rem dispositus ; alterum quando pessime. Ut ex priore, plurimum in uia promoueamus; ex posteriore, nodos obicesque animi contentione strenua deteramus; unde tempora media facile et placide labentur. Tertium erit illud praeceptum, cuius Aristoteles obiter meminit ; ut "totis uiribus" (citra tamen uitium) "nitamur in contrarium illius, ad quod natura maxime impellimur"; sicut cum in aduersum gurgitis remigamus, aut baculum incuruum, ut rectum fiat, in contrarium flectimus. Quartum praeceptum ex illo axiomate pendet, quod uerissimum est ; "animum ad quaecunque felicius trahi et suauius, si illud quo tendimus in intentione operantis non sit principale, sed tanquam aliud agendo superetur"; quoniam ita fert Natura, ut necessitatem et imperium durum ferme oderit. Sunt et alia multa quae utiliter praecipi possint de regimine Consuetudinis. Consuetudo enim, si prudenter et perite inducatur, fit reuers (ut uulgo dicitur) altera natura ; quod si imperite et fortuito administretur, erit tantum simia naturae ; quae nihil ad uiuum imitetur, sed inscite tantum et deformiter. Similiter, si de Libris et Studiis, eorumque ad Mores uirtute et influentia, uerba facere uellemus ; numnam desunt plurima praecepta et consilia fructuosa eo spectantia? Annon unus ex Patribus, magna cum indignatione, Poesim appellauit "uinum daemonum" ; cum reuera progignat plurimas tentationes, cupiditates, et opiniones uanas ? Annon prudens admodum, et digna quae bene perpendatur, est sententia Aristotelis: "Iuuenes non esse idoneos Moralis Philosophiae auditores"; quia in illis perturbationum aestuatio nondum sedata est, nec tempore et rerum experientia consopita ? Atque ut uerum dicamus, annon ideo fit, ut scriptorum priscorum praestantissimi libri et sermones (quibus ad uirtutem homines efficacissime inuitati sunt ; tam augustam eius maiestatem omnium oculis repraesentando, quam opiniones populares in uirtutis ignominiam, tanquam habitu parasitorum indutas, derisui propinando) tam parum prosint ad uitae honestatem et mores prauos corrigendos, quia perlegi et reuolui non consueuerunt a uiris aetate et iudicio maturis, sed pueris tantum et tironibus relinquuntur? Annon et hoc uerum est, iuuenes multo minus Politicae quam Ethicae auditores idoneos esse, antequam Religione et Doctrina de Moribus et Officiis plane imbuantur ; ne forte iudicio deprauati et corrupti in eam opinionem ueniant, non esse rerum differentias morales ueras et solidas, sed omnia ex utilitate aut successu metienda? Sicut poeta canit : "Prosperum et felix scelus uirtus uocatur" : et rursus, "Ille crucem pretium sceleris tulit, hic diadema". Ac poetae quidem haec satirice, et per indignationem loqui uidentur ; at Libri nonnulli Politici idem serio et positiue supponunt. Sic enim Macciauello dicere placet, "Quod si contigisset Caesarem bello superatum fuisse, Catilina ipso fuisset odiosior" ; quasi uero nihil interfuisset, praeter fortunam solam, inter furiam quandam ex libidine et sanguine conflatam, atque animum excelsum et inter homines natnrales maxime omnium (si ambitio abfuisset) suspiciendum. Videmus etiam ex hoc ipso quam necessarium sit homines doctrinas pias et Ethicas, antequam Politicam degustent, plenis faucibus haurire ; nimirum, quod qui in aulis principum et negotiis ciuilibus a teneris (ut aiunt) unguiculis innutriti sunt, nunquam fere sinceram et internam morum probitatem assequantur ; quanto minus, si accesserit etiam librorum disciplina ? Porro et in documentis ipsis moralibus, uel saltem aliquibus eorum, annon cautio pariter est adhibenda, ne inde fiant homines pertinaces, arrogantes, et insociabiles, iuxta illud Ciceronis de M. Catone : "Haec bona, quae uidemus, diuina et egregia, ipsius scitote esse propria; quae nonnunquam requirimus, ea sunt omnia non a natura, sed a magistris ?" Sunt et axiomata alia complura de iis quae a Studiis et Libris hominum animis ingenerantur. Verum est enim quod dicit ille, "Abeunt studia in mores" : quod pariter affirmandum de caeteris illis rebus, Conuictu, Fama, Legibus patriis, et reliquis, quas paulo ante recensuimus. Caeterum Animi quaedam est Cultura, quae adhuc magis accurata et elaborata uidetur quam reliquae. Nititur autem hoc fundamento ; quod omnium mortalium animi certis temporibus reperiantur in statu perfectiore ; aliis in statu magis deprauato. Huius igitur culturae intentio fuerit et institutum, ut bona illa tempora foueantur, praua uero tanquam ex kalendario deleantur et expungantur. Ac bonorum quidem temporum fixatio duobus modis procuratur ; uotis, aut saltem constantissimis animi decretis ; et obseruantiis atque exercitationbus ; quae non tantum in se ualent, quantum in hoc, quod animum in offcio et obedientia iugiter contineant. Malorum temporum obliteratio duplici itidem ratione perfici potest ; redemptione aliqua uel expiatione praeteritorum ; et nouo uitae instituto, ueluti de integro. Verum haec pars ad Religionem plane spectare uidetur ; nec mirum, cum Moralis Philosophia uera et genuina (sicut ante dictum est) ancillae tantum uices erga Theologiam suppleat. Quamobrem concludemus hanc partem de Cultura Animi cum eo remedio, quod omnium est maxime compendiosum et summarium, et rursus maxime nobile et efficax, quo animus ad uirtutem efformetur, et in statu collocetur perfectioni proximo. Hoc autem est, ut fines uite actionumque deligamus et nobis ipsis proponamus rectos et uirtuti congruos ; qui tamen tales sint ut eos assequendi nobis aliquatenus suppetat facultas. Si enim haec duo supponantur; ut et fines actionum sint honesti et boni, et decretum animi de iis assequendis et obtinendis fixum sit et constans; sequetur ut continuo uertat et efformet se animus una opera in uirtutes omnes. Atque haec certe illa est operatio quae Naturae ipsius opus referat; cum reliquae, quas diximus, uideantur esse solummodo sicut opera Manus. Quemadmodum enim Statuarius, quando simulachrum aliquod sculpit sut incidit, illius solummodo partis figuram effingit circa quam manus occupata est, non autem caeterarum ; (ueluti si faciem efformet, corpus reliquum rude permanet et informe saxum, donec ad illud quoque peruenerit;) e contra uero Natura, quando florem molitur aut animal, rudimenta partium omnium simul parit et producit; eodem modo, quando uirtutes habitu acquiruntur, dum temperantiae incumbimus, ad fortitudinem aut reliquas parum proficimus ; quando autem Rectis et Honestis Finibus nos dedicauerimus penitus et deuouerimus, quaecunque fuerit uirtus quam animo nostro commendauerint et imperauerint fines illi, reperiemus nos iamdudum imbutos et praedispositos habilitate et propensione nunnulla ad eam assequendam et exprimendam. Atque hic possit esse status ille animi, qui egregie ab Aristotele describitur, et ab eo non Virtutis sed Diuinitatis cuiusdam charactere insignitur. Ipsa eius uerba haec sunt : "Immanitati autem consentaneum est opponere eam quae supra humanitatem est, Heroicam siue Diuinam uirtutem". Et paulo post : "Nam ut ferae neque uitium neque uirtus est, sic neque Dei. Sed hic quidem status altius quiddam uirtute est; ille aliud quiddam a uitio". Plinius certe Secundus, ex licentia magniloquentiae ethnicae, Traiani uirtutem Diuinae non tanquam imitamentum, sed tanquam exemplar, proponit, cum ait : "Opus non esse hominibus alias ad Deos preces fundere, quam ut benignos aeque et propitios se dominos mortalibus praestarent, ac Traianus praestitisset". Verum haec profanam ethnicorum iactantiam sapiunt, qui umbras quasdam corpore maiores prensabant. At religio uera et sancta fides Christiana rem ipsam petit; imprimendo animis hominum charitatem, quae appositissime uinculum perfectionis appellatur, quia uirtutes omnes simul colligat et reuincit. Sane elegantissime dictum est a Menandro de Amore Sensuali, qui Diuinum illum perperam imitatur, "Amor melior sophista laeuo ad humanam uitam". Quibus innuit, morum decus melius ab amore efformari quam a sophista et praeceptore inepto, quem laeuum appellat. Siquidem uniuersis suis operosis regulis et praeceptionibus hominem tam dextre et expedite effingere nequeat ut seipsum et in pretio habeat et se belle in omnibus componat, quam amor facit. Sic proculdubio, si animus cuiuspiam feruore Charitatis uerae incendatur, ad maiorem perfectionem euehetur quam per uniuersam Ethicam Doctrinam ; quae Sophistae profecto habet rationem, si cum altera illa conferatur. Quinetiam, sicut Xenophon recte obseruauit, "Caeteros affectus, licet animum attollant, cum tamen distorquere et discomponere per ecstases et excessus suos ; amorem uero solum eum simul et dilatare et componere"; sic omnes aliae humanae quas admiramur dotes, dum naturam in maius exaltant, excessui interim sunt obnoxiae ; sola autem charitas non admittit excessum. Angeli, dum ad Potentiam diuinae parem aspirarent, prsauaricati sunt et ceciderunt ; "Ascendam et ero similis Altissimo". Homo, dum ad Scientiam diuinae parem aspiraret, praeuaricatus est et lapsus ; "Eritis sicut Dii, scientes bonum et malum". Verum ad similitudinem diuinae Bonitatis aut Charitatis aspirando, nec angelus nec homo unquam in periculum uenit aut ueniet. Imo ad hanc ipsam imitationem etiam inuitamur ; "Diligite inimicos uestros, benefacile his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos" Quin et in ipso archetypo Naturae Diuinae, uerba sic collocat religio ethnica, "Optima Maximus" ; scriptura autem Sacra pronunciat, "Misericordia eius super omnia opera eius". Hanc itaque Moralis Doctrinee partem, de Georgicis Animi, iam absoluimus. In qua, si ex intuitu portionum eius quas perstrinximus, quis existimet operam nostram in hoc tantummodo etiam esse, ut ea in Artem seu Doctrinam redigeremus quae ab aliis scriptoribus praetermissa sint tanquam uulgata et obuia, et per se satis clara et perspicua ; suo iudicio libere utatur. Interim illud meminerit, quod ab initio monuimus, propositum a nobis esse non rerum pulchritudinem, sed usum et ueritatem sectari. Recordetur etiam paulisper commentum illud parabolae antiquae, de geminis Somni portis. "Sunt geminae Somni porte, quarum altera fertur Cornea, qua ueris facilis datur exitus umbris; Altera candenti perfecta nitens elephanto, Sed falsa ad coelum mittunt insomnia Manes". Insignis sane magnificentia portae eburneae ; tamen somnia uera per corneam commeant. Additamenti uice poni possit circa doctrinam Ethicam obseruatio illa, inueniri nimirum relationem et congruitatem quandam inter Bonum Animi et Bonum Corporis. Nam sicut Bonum Corporis constare diximus ex Sanitate, Pulchritudine, Robore, ac Voluptate ; sic Animi Bonum, si iuxta Moralis Doctrinae scita illud contemplemur, huc tendere perspiciemus; ut animum reddat sanum, et a perturbationibus immunem ; pulchrum, uerique decoris ornamentis excultum ; fortem ac agilem ad omnia uitae munia obeunda; denique non stupidum, sed uoluptatis et solatii honesti sensum uiuide retinentem. Haec autem, sicut in Corpore, ita et in Animo, raro simul omnia coniunguntur. Facile enim uidere est multos ingenii uiribus et fortitudine animi pollentes, quos infestant tamen perturbationes, quorumque etiam moribus uix aliquid elegantiae aut uenustatis aspergitur ; alios, quibus abunde est in moribus elegantiae et uenustatis, illis tamen non suppetit aut probitas animi ut uelint aut uires ut possint recte agere ; alios, animo praeditos honesto atque a uitiorum labe repurgato, qui tamen nec sibi ipsis ornamento sunt, nec reipublicee utiles ; alios qui istorum fortasse trium compotes sunt, sed tamen, Stoica quadam tristitia et stupiditate praediti, uirtutis quidem actiones exercent, gaudiis non perfruuntur. Quod si contingat, ex quatuor istis duo aut tria aliquando concurrere, rarissime tamen fit, quemadmodum diximus, ut omnia. Iam uero principale istud membrum Philosophiae Humanae, quae Hominem contemplatur quatenus ex Corpore consistit atque Anima, sed tamen Segregatum et citra Societatem, a nobis pertractatum est.