[5,1] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM LIBER QUINTUS. AD REGEM SUUM. CAPUT I. Partitio Doctrinae circa Usum et Obiecta Facultatum Animae Humanae in Logicam, et Ethicam. Partitio Logicae in Artes Inueniendi, Iudicandi, Retinendi, et Tradendi. DOCTRINA circa Intellectum (Rex optime) atque illa altera circa Voluntatem Hominis, in natalibus suis tanquam gemellae sunt. Etenim Illuminationis Puritas et Arbitrii Libertas simul incoeperunt, simul corruerunt. Neque datur in uniuersitate rerum tam intima sympathia, quam illa Veri et Boni. Quo magis rubori fuerit uiris doctis, si scientia sint tanquam angeli alati, cupiditatibus uero tanquam serpentes, qui humi reptant; circumgerentes animas instar speculi sane, sed menstruati. Venimus iam ad doctrinam circa Usum et Obiecta Facultatum Animae Humanae. Illa duas habet partes, easque notissimas et consensu receptas; Logicam et Ethicam: nisi quod Doctrinam Ciuilem, quae uulgo ut pars Ethicae collocatur, iam ante emancipauerimus, et in integram doctrinam de Homine Congregato siue in Societate constituerimus; hic tantum de homine segregato tractantes. Logica de Intellectu et Ratione; Ethica de Voluntate, Appetitu, et Affectibus disserit: altera Decreta, altera Actiones progignit. Verum quidem est, quod Phantasia in utraque prouincia, tam iudiciali quam ministeriali, legati cuiusdam aut internuncii aut proouratoris reciproci uices gerit. Nam Sensus idola omnigena Phantasiae tradit, de quibus postea Ratio iudicat: at Ratio uicissim idola electa et probata Phantasiae transmittit, priusquam fiat executio decreti. Siquidem motum uoluntarium perpetuo praecedit eumque incitat phantasia; adeo ut phantasia sit utrique, tam rationi quam uoluntati, instrumentum commune ; nisi quod Ianus iste bifrons sit et duas obuertat facies. Facies enim rationem aspiciens, ueritatis habet eflīgiem ; facies autem actionem aspiciens, effigiem bonitatis ; quae tamen sint facies, "quales decet esse sororum". Neque uero merus et nudus internuncius est phantasia ; sed authoritatem non exiguam uel accipit uel usurpat, praeter delationem simplicem mandati. Recte enim Aristoteles : "Id imperii habet anima in corpus, quod dominus in mancipium : ratio uero in phantasiam, quod in libera ciuitate magistratus in ciuem", ad quem possit sua uice redire dominatio. Videmus enim quod in iis quae sunt fidei et religionis, phantasia supra ipsam rationem scandat et euehatur ; non quod illuminatio diuina locum habeat in phantasia, (quin potius in ipsa arce mentis et intellectus) ; uerum quemadmodum gratia diuina in uirtutibus utitur motibus uoluntatis, ita similiter gratia diuina in illuminationibus utitur motibus phantasiae ; unde fit ut religio semper aditum sibi ac uiam ad animum quaesierit per Similitudines, Typos, Parabolas, Visiones, Insomnia. Rursus haud humile est regnum phantasiae in persuasionibus, a ui eloquentiae insinuatis. Nam ubi per orationis artificia hominum animi demulcentur, inflammantur, et in quamcunque partem pertrahuntur, totum illud fit per exuscitationem phantasiae, quae impotens iam facta non solum rationi insultat, uerum eidem uim quodammodo facit, partim occaecando partim extimulando. Neque tamen causa uidetur, cur a partitione priore discedamus. Nam phantasia scientias fere non parit ; siquidem poesis (quae principio phantasiae attributa est) pro lusu potius ingenii quam pro scientia habenda. Potestatem autem phantasiae in naturalibus, doctrinae de Anima paulo ante assignauimus. Eam uero quam habet cum rhetorica oognationem illi ipsi arti (de qua infra tractabimus) remitti par est. Pars ista Humanae Philosophiae quae ad Logicam spectat, ingeniorum plurimorum gustui ac palato minus grata est; et nihil aliud uidetur quam spinosae subtilitatis laqueus ac tendicula. Nam sicut uere dicitur, "Scientiam esse animi pabulum" ; ita in hoc pabulo appetendo et deligendo plerique palatum nacti sunt Israelitarum simile in deserto ; quos cupido incessit redeundi ad ollas carnium, mannae autem fastidium cepit; quae licet cibus fuerit coelestis, minus tamen sentiebatur almus et sapidus. Eodem modo (ut plurimum) illa Scientiae placent, quae habent infusionem nonnullam carnium magis esculentam ; quales sunt Historia Ciuilis, Mores, Prudentia Politica, circa quas hominum cupiditates, laudes, fortunae, uertuntur et occupatae sunt. At istud lumen siccum plurimorum mollia et madida ingenia offendit et torret. Caeterum unamquamque rem propria si placet dignitate metiri, Rationales Scientiae reliquarum omnino claues sunt. Atque quemadmodum "manus instrumentum instrumentorum, anima forma formarum", ita et illae artes artium ponendae sunt. Neque solum dirigunt, sed et roborant ; sicut sagittandi usus et habitus non tantum facit ut melius quis collimet, sed ut arcum tendat fortiorem. Artes Logicae quatuor numero sunt; diuisae ex finibus suis in quos tendunt. Id enim agit homo in Rationalibus, aut ut inueniat quod quaesiuerit ; aut iudicet quod inuenerit ; aut retineat quod iudicauerit; aut tradat quod retinuerit. Necesse igitur est, ut totidem sint Artes Rationales ; Ars Inquisitionis seu Inuentionis; Ars Examinis seu Iudicii; Ars Custodiae seu Memoriae; et Ars Elocutionis seu Traditionis. De quibus iam sigillatim dicemus.