[1,81] Quantum ad Iulium Caesarem, non est opus ut de praestantia eruditionis eius, aut ex educatione aut ex familiaribus aut ex responsis eius coniecturam faciamus. Haec siquidem eminet in eius scriptis et libris, quorum alii exstant, alii infeliciter desiderantur. Primo enim, hodie in manibus habetur insignis illa bellorum suorum historia, cui nomen et titulum Commentariorum duntaxat praefixit ; in quo omnes posteri solidum rerum pondus, et uiua tam actionum quam personarum simulachra, cum castissima puritate sermonis narrationisque perapicuitate eximia coniuncta, admirantur; quas quidem dotes non a natura infusas fuisse sed a praeceptis institutisque doctrinae acquisitas, testatur liber eius de Analogia, qui nihil aliud erat quam grammaticalis quaedam philosophia ; in quo sedulo dedit operam ut uox ad Placitum redderetur uox ad Licitum ; et consuetudo quoquo modo loquendi ad congruitatem reuocaretur emendate loquendi ; et uerba, quae sunt rerum imagines, rebus ipsis conuenirent, non uulgi prorsus arbitrium sequerentur. Ita etiam, ueluti monumentum doctrinae non minus quam potentiae, emendatam eius edicto habemus computationem anni; quae diserte testatur aeque eum gloriae sibi duxisse siderum in coelis leges pernosse, ac hominibus in terris leges dedisse. [1,82] Ex libro quoque, cui titulum praeposuit Anti-Cato, facile constat eum tanto studio accensum ad uictoriam ingenii, quanto belli et armorum, obtinendam ; certamen calami tum suscipientem contra maximum eo tempore pugilem, Ciceronem oratorem. Rursus, in libro Apophthegmatum quae collegit, uidemus honorificentius sibi putasse si seipsum tanquam in tabellas aut codicillos mutaret, in quos prudentia aliorum dicta grauiaque referrentur, quam si dicta sua propria uelut oracula sacrarentur, sicut inepti principes nonnulli, adulatione corrupti, sibi fieri gestiunt. Attamen si recensere uellem pleraque eius dicta (ut feci in Alexandro), sunt ea certe huiusmodi, qualia notat Salomon, "Verba sapientum sunt tanquam aculei, et tanquam claui in altum defixi". Itaque tria hic tantum proponam, non tam elegantia quam ui et efficacia mirabilia. [1,83] Primo igitur, magister sit oportet loquendi, qui unico uerbo seditionem in exercitu comprimere potuit. Sic autem se res habuit. Romanis mos fuit, dum exercitum duces alloquerentur, Milites uti eos appellarent ; cum magistratus populum, Quirites. Tumultuabantur milites Caesaris, ac missionem seditiose flagitabant ; non quod hoc ipsi cuperent, aed ut hoc postulato Caesarem ad alias conditiones adigerent. Ille immotus atque inconcussus, silentio facto, sic exorsus est: "Ego, Quirites"; quo uerbo eos iam dimissos significabat. Eo perculsi milites, et plane obstupefacti, concionantem deinceps perpetuo obturbabant, et postulato illo missionis posthabito, contra obnixe petebant ut Militum appellatio eis restitueretur. [1,84] Secundum fuit huiusmodi. Regis nomen Caesar summe affectabat. Itaque subornati sunt nonnulli, qui praetereuntem populari acclamatione Regem salutarent. Ille sentiens acclamationem tenuem fuisse ac raram, negotium ioco transmisit, ac si erratum esset in cognomine, "Non Rex sum", inquit, "sed Caesar". Dictum sane huiusmodi, ut si diligenter excutiatur, uigor eius et pondus uix exprimi possit. Primum enim recusationem nominis prae se ferebat, sed neutiquam seriam. Deinde ingentem quandam confidentiam et magnanimitatem monstrabat ; ac si Caesaris appellatio illustrior titulus esset quam Regis; quod haud secus euenit, et usque in hodiernum diem obtinuit. Sed quod illius maxime intererat, hoc dictum summo artificio finem suum urgebat. Hoc enim innuebat S. P. Q. R. de re leui, hoc est nomine tantum (nam potestatem regiam iampridem habebat), secum contendere ; ac tali nomine, quale complures etiam ex familiis obscuris gerebant ; nam cognomen Regis multis Romanorum gentilitium erat, quemadmodum et nos simile quiddam nostro idiomate habemus. [1,85] Ultimum quod hoc loco repetere placet, tale fuit. Cum Caesar post bellum initum Romam occupasset, atque sanctius aerarium reclusisset, ut pecunias ibi congestas in usus belli tolleret, restitit Metellus, utpote tunc temporis Tribunus ; cui Caesar, "Si perstes", inquit, "mortuus es". Dein reprimens se paulum, subiecit : "Adolescens, durius est mihi hoc dicere quam facere": dictum tam mirifice ex terrore et clementia conflatum, ut nihil supra. Verum ut Caesarem mittamus, perspicunm est eum probe sibi conscium suae eximiae eruditionis fuisse; ut liquet ex eo, quod demirantibus nonnullis Lucii Syllae consilium in deponenda dictatura, cauillans dixit : "Sylla nesciuit literas, dictare non potuit". [1,86] Nunc autem tempus uidetur imponendi finem huic dissertationi de arcta coniunctione militaris uirtutis et literariae (quid enim in hoc genere post Alexandrum et Caesarem afferri potest?) nisi quod moueor unius alterius exempli dignitate et insolentia, eo quod tam subito transierit a ludibrio ad miraculum. Est autem Xenophontis philosophi, qui e Socratis ludo profectus est in Asiam cum Cyro Iuniore, in expeditione contra regem Artaxerxem. Hic Xenophon eo tempore peradolescens fuit, et nunquam aciem aut castra uiderat, neque tunc praefecturam aliquam in exercitu gerebat, sed tantum sponte ob amicitiam Proxeni proficiscebatur. Aderat forte fortuna, cum Falinus a Magno Rege legatus ad Graecos ueniret, postquam Cyrus in acie occubuisset, Graeci autem (manipulus tantummodo hominum) duce orbati, in medio prouinciarum Persiae, a patria sua plurimorum milliarium interuallis et fluminibus maximis atque altissimis interclusi essent. Legatio huc spectabat, ut positis armis atque deditis se regiae clementiae submitterent. Cui legationi antequam publice responsum esset, complures ex exercitu familiariter cum Falino colloquebantur, inter quos Xenophon ita forte locutus est : "Imo", inquit, "Faline, haec duo tantum nobis iam supersunt, arma et uirtus; si igitur arma dedamus, cui usui (obsecro) nobis erit uirtus ?" At Falinus subridens, "Ni fallor" (inquit) "Atheniensis es (adolescens) et philosophiae incumbis, atque bellula sunt quae dicis sed ualde erras, si uirtutem uestram regiis copiis parem esse arbitreris". Ecce ludibrium ; sequitur miraculum. Nouitius iste ex schola, et philosophus, postquam omnes duces et praefecti proditione interempti essent, decem millia peditum Babylone in Graeciam reduxit per medias Regis prouincias, omnibus eius copiis frustra obnitentibus; quo facto stuporem iniecit omnibus, Graecis autem ab eo tempore ingentes addidit animos et spiritus ad Persarum regnum inuadendum et subuertendum. Quod et mox cogitauit sane et designauit Iason Thessalus; tentauit et inchoauit Agesilaus Spartanus; perfecit demum Alexander Macedo, omnes literati istius praeuii egregio facinore incitati. [1,87] Pergamus ab imperatoria militarique uirtute ad moralem, et eam quae est hominum priuatorum. Primo, certisaimum est illud poetae : "Scilicet ingenuas didicisse fideliter artes Emollit mores, nec sinit esse feros". Eruditio siquidem humanas mentes feritate atque barbarie exuit. Veruntamen opus est, ut accentus sit in uoce illa Fideliter. Nam tumultuaria cognitio flectit potius in contrarium. Eruditio, inquam, leuitatem, temeritatem, atque insolentiam tollit ; dum omnia pericula et ambigua simul cum re ipsa suggerit, rationum et argumentorum pondera in utramque partem librat, prima quaeque quae se offerunt animo eique arrident pro suspectis habet, iterque omne tanquam explorato inire docet. Eadem admirationem rerum uanam et nimiam euellit, radicem ipsam omnis infirmi consilii : quippe admiramur res, uel quia nouae sunt, uel quia magnae. Quantum ad nouitatem, nemo est qui literas et rerum contemplationem penitus imbibent, quin illud cordi impressum habeat, "Nil noui super terram". Neque enim puparum ludum quisquam magnopere mirabitur, qui pone aulaea caput inserens organa quibus mouentur et filamenta cernit. Quantum ad magnitudinem, quemadmodum Alexander Magnus ingentibus praeliis et uictoriis in Asia assuetus, cum interdum acciperet e Graecia literas de expeditionibus et dimicationibus quibusdam illic factis, quae plerunque propter pontem aliquem aut castellum, aut ad summum pro expugnatione oppidi alicuius, suscipiebantur, dicere solebat, "Videri sibi nuncium allatum de ranarum et murium pugna, de qua Homerus": sic certe, qui uniuersitatem rerum eiusque fabricam intueatur, illi terrae globus, cum hominibus superstantibus, (si diuinitatem animarum seponas) haud maius quidpiam uidebitur quam colliculus formicarum ; quarum aliae cum granis, aliae cum ouis suis, aliae uacuae, omnes hinc inde circa exiguum puluisculi aceruum reptant et cursitant. Porro eruditio aufert, aut saltem minuit, timorem mortis atque aduersae fortunae, quo nihil magis uirtutibus moribusque officere solet. Si enim animus cuiuspiam contemplatione mortalitatis et rerum naturae corruptibilis imbutus fuerit et intinctus, iuxta cum Epicteto sentiet; qui, cum pridie exiens mulierculam ob fractam ollam plorantem cerneret, postridie etiam exiens aliam mortuum filium deflentem conspiceret, dixit : "Heri uidi fragilem frangi, hodie uidi mortalem mori". Quare optime et ualde sapienter Virgilius cognitionem causarum cum metus omnis profligatione copulauit, tanquam concomitantia : "Felix qui potuit rerum cognoscere causas, Quique metus omnes et inexorabile fatum Subiecit pedibus, strepitumque Acherontis auari". [1,88] Nimis longum esset singula percurrere remedia, quae singulis animi morbis doctrina suppeditat; aliquando uitiosos humores expurgans, nonnunquam obstructiones aperiens, alias concoctionem iuuans, alias appetitum excitans, non raro uulnera eius et ulcera sanans, et similia. Quare concludam cum hoc, quod uidetur rationem habere totius ; ita nimirum animum doctrinam disponere et flectere, ut nunquam protinus acquiescat et tanquam congeletur in defectibus suis, quin incitet se semper progressumque spiret. Nescit illiteratus quid sit in se descendere aut secum inire rationes, aut quam suauis uita sit quae indies sentit se fieri meliorem ; si qua forte uirtute praeditus sit, eam uenditabit scilicet, et ubique spectandam exponet, eaque utetur forsitan commode, quam tamen excolere et augere negligit. Rursus, si quo uitio laborat, artem atque industriam illud celandi atque occultandi, minime autem corrigendi, adhibebit; tanquam malus messor, qui perpetuo demetit, falcem autem nunquam exacuit. Literatus contra non tantum utitur animo uirtutesque exercet, sed continuo emendat se et in uirtutem proficit. Imo, ut in summa dicam, pro certo est ueritatem et bonitatem distingui tantum sicut sigillum et impressionem ; nam ueritas bonitatem signat; et contra, uitiorum ac perturbationum procellae ex erroris et falsitatis nubibus erumpunt. [1,89] A uirtute transeamus ad potentiam et imperium ; et dispiciamus, si uapiam inueniatur tanta potentia et regnum, quanto eruditio hominis naturam inuestit et coronat. Videmus dignitatem imperandi sequi dignitatem eius cui imperatur. Imperium in belluas et pecora, quale bubulcorum aut opilionum, res uilis ; impenum in pueros, quale ludimagistrorum, minus honorificum ; imperium in mancipia potius dedecori est quam honori; neque multo praestantius est imperium tyrannorum in populum seruilem atque animis et generosa indole exutum. Unde hoc semper manauit iudicium, honores in liberis monarchiis aut rebuspublicis suauiores esse quam sub tyrannis, quia imperium honorificum magis supra uolentes est, quam supra inuitos et coactos. Ideoque Virgilius, cum ex intimo artificio inter humanos honores longe uellet optimos expromere, quoa Augusto Caesari assignaret, in haec ipsa uerba loquitur : "Victorque uolentes Per populos dat iura, uiamque affectat Olympo". [1,90] Ast imperium scientiae longe celsius est quam imperium in uoluntatem, licet liberam et non astrictam. Illa enim rationi, fidei, et intellectui ipsi dominatur, qui est altissima pars animi et uoluntatem ipsam regit. Etenim nulla proculdubio terrena eat potestas quae in spiritibus hominum et animalibus, eorumque cogitationibus et phantasiis, assensu quoque et fide, thronum et quasi cathedram suam erigit et collocat, praeter doctrinam et scientiam. Ac idcirco uidemus detestabilem illam et immensam delectationem, qua haeresiarchae, falsi prophetae, et impostores magni perfunduntur et rapiuntur, postquam senserint in fide et conscientiis hominum coepisse se regnare ; tantam certe, ut qui eam semel degustauerit nullis fere persecutionibus aut tormentis adigi possit ut hoc regno se abdicet. Sicut autem hoc illud est, quod in Apocalypsi dicitur "abyssus siue profunda Sathanae" ; ita e contrario iustus et legitimus in animos hominum dominatus, ueritatis ipsa euidentia ac commendatione dulcissima stabilitus, sane quam proxime ad potestatis diuinae similitudinem accedit.