[1,71] Quae felicitas temporum sub eruditis principibus (ut semper breuitati studeam, adhibens non nisi lectissima quaeque exempla et maxime illustria) praecipue cernitur eo in saeculo, quod a morte Domitiani imperatoris usque ad imperium Commodi defluxit ; successionem sex principum eruditorum, aut certe eruditioni impense fauentium, complectente ; omniumque (si temporalia bona spectemus) quae unquam uidit Roma, totius orbis tunc epitome, longe florentissimo. Id quod Domitiano, pridie eius diei quo interfectus est, in somnis praemonstratum erat ; quippe qui uidere uisus est "caput aureum sibi pene ceruicem enatum esse" ; quod sane uaticinium aureis illis subsequentibus saeculis adimpletum est; de quibus sigillatim sed breuissime uerba faciam. [1,72] Nerua uir doctus fuit, Apollonii illius Pythagorei familiaris et quasi discipulus, qui etiam fere expirauit in uersu illo Homeri, "Telis, Phoebe, tuis lacrymae ulciscere nostras". Traianus non ipse quidem doctus, sed doctrinae admirator et erga literatos munificus, bibliothecarum institutor, et in cuius aula (licet imperatoris bellicosi) professores et paedagogos gratiosissimos fuisse memoriae proditum est. Adrianus curiosissimus mortalium, et inexplebilis omnis uarietatis et secreti inuestigator. Antoninus subtilis et quasi scholasticus, unde etiam Cymini Sector uocatus est. Ex Diuis Fratribus autem, Lucius Commodus molliori literarum genere eruditus ; Marcus etiam cognomine ipso philosophus. Hi principes, ut doctissimi, ita et optimi fuerunt. Nerua clementissimus imperator, quique, si nihil aliud, orbi Traianum dedit. Traianus, omnium qui imperarunt, et belli et pacis artibus maxime florens ; idem imperii fines longissime protulit ; idem uim dominationis modestissime cohibuit ; maximorum etiam exstructor operum, unde a Constantino Parietaria per inuidiam uocatus est, propter nomen eius tot parietibus incisum. Adrianus temporis ipsius aemulus; iniurias enim et ruinas temporis, in quoquo genere, cura et munificentia sua reparauit. Antoninus (ut etiam appellatus est) uir maxime Pius, natiua quadam et insita bonitate omnibus ordinibus gratus, cuiusque regnum (licet haud breue) omnis calamitatis expers. Lucius Commodus fratri quidem bonitate cedens, reliquos imperatores plurimos superans. Marcus, uir ad exemplar uirtutis compositus, cuique scurra ille in Conuiuio Deorum nihil habuit quod obiiceret, praeter patientiam erga mores uxoris. In hac itaque continua sex principum serie uidere cuiuis liceat felicissimos fructus doctrinae in imperio collocatae, in maxima orbis terrarum tabula depictos. [1,73] Iam uero doctrina non in ciuilia tantum atque artes pacis influxum habet, sed et in militari uirtute exercet uim suam ac potentiam ; ut clare perspicitur in exemplis Alexandri Magni et Caesaris dictatoris ; quorum antea obiter memini.rnus, nunc uero ea paulo fusius retractabimus. Horum uirtutes militares et res in bello gestas superuacaneum esset notare aut recensere, cum in eo genre mundi miracula exstiterint; sed de amore ipsorum et studio erga literas, necnon in iisdem excellentia propria, non alienum erit si paucu subiungamus. [1,74] Educatus fuit Alexander edoctusque ab Aristotele (philosopho certe magno), qui nonnullos e libris suis philosophicis ei nuncupauit. A latere illius nunquam discedebat Callisthenes aliique pereruditi uiri, qui castra sequebantur, et perpetui erant omnium eius itinerum et expeditionum comites. Quo autem pretio literas habuerit, haud pauca liquido demonstrant; ueluti inuidia qua dignam censuit Achillis fortunam, quod gestarum rerum laudumque suarum Homerum praeconem inuenerat; iudicium de pretiosa Darii arcula inter reliqua spolia reperta, de qua cum quaestio moueretur quidnam potissimum dignum esset quod in ea asseruaretur, ipse, cum alii alia dicerent, pro Homeri operibus sententiam tulit ; epistola obiurgatoria ad Aristotelem missa, postquam libros Physicorum edidisset, in qua expostulat quod philosophiae mysteria euulgasset; simulque rescribit malle se omnibus doctrina et cognitione quam potentia ac imperio praecellere. Sunt et alia quae huc spectant. Ipse uero quam egregie animum excoluisset doctrina, in omnibus eius dictis et responsis apparet, uel potius refulget, eruditione plenissimis; in quibus, licet numero pauca sint quae adhuc supersint, singularam scientiarum uestigia alte impressa reperias. [1,75] In Moralibus, obseruetur primo Alexandri apophthegma circa Diogenem, et aduerte (si placet) si forte non unam ex grauissimis quaestionibus Moralia Philosophies constituat : "Utrum qui fruitur externis bonis felicior sit, an qui contemnit?" Cum enim Diogenem cerneret tam paruo contentum, conuersus ad circumstantes, qui eius conditionem subsannabant, "Nisi essem", inquit, Alexander, optarem esse Diogenes". At Seneca in hac comparatione Diogenem praetulit, cum diceret, "Plus erat quod Diogenes nollet accipere, quam quod Alexander posset dare". [1,76] In Naturalibus, obseruetur illud quod crebro usurpabat, "In duabus se rebus mortalitatem suam maxime percipere, somno et libidine" : quod sane dictum ex intima Naturali Philosophia depromptum est, non tam Alexandrum quam Aristotelem aut Democritum sapiens ; cum tam indigentia quam redundantia naturae, per illa duo designata, mortis sint tanquam arrhabones. [1,77] In Poeticis, obseruetur dictum illud, quum sanguine e uulneribus eius effluente, accerseret unum ex adulatoribus qui ei diuinitatem tribuere solebat, "Specta", inquit, "hominis iste sanguis est, non talis liquor qualem duit Homerus Veneris e manu manasse, uulnerata a Diomede"; hoc dicto et poetas et assentatores suos et seipsum ridens. [1,78] In Dialecticis, accipe reprehensionem illam argutiarum dialecticarum circa reiicienda et retorquenda argumenta, in dicto suo quo perstrinxit Cassandrum delatores patris sui Antipatri repellentem. Cum enim Alexander forte dixisset, "Nunquid putas hos homines tam longum iter suscepturos fuisse, nisi iustam doloris causam habuissent ?" reepondit Cassander, "Imo hoc ipsum animos eis dedit, quod sperabant longinquitatem uiae obstituram quo minus calumnia proderetur". "Euge", inquit rex, "strophas Aristotelis, rem pro et contra detorquentes". Attamen hac ipsa quam in alio carpebat arte, cum res postularet, in commodum suum uti probe nouerat. Ita enim accidit, ut Callisthenes (quem odio clam habebat, quod nouae eius inter Diuos relationi refragaretur) in quodam conuiuio rogatus esset ab una discumbentibus, ut oblectationis gratis (cum esset uir eloquentissimus) thema aliquod pro arbitrio sibi sumeret, de quo subito diceret; ille autem annuens, et laudes gentis Macedonicae eligens, mirifico cum omnium applausu disseruit. At neutiquam hoc delectatus Alexander subiecit, "In bona causa facile est cuilibet esse eloquenti ; quin uerte, inquit, stilum, et quid contra nos possis audiamus". Callisthenes negotium in se recepit, idque tam acerbe tamque aculeate praestitit, ut Alexander interpellans diceret, "Etiam malus animus, aeque ac bona causa, indid eloquentiam". [1,79] In Rhetoricis, ad quae tropi et ornamenta pertinent, ecce tibi elegantissimum metaphorae usum, qua Antipatrum imperiosum et tyrannicum praesidem perstrinxit. Cum enim amicus quidam Antipatri laudaret eum coram Alexandre, quod tam moderatus esset, neque in Persicum (prout alii praefecti) luxum, usumque purpurae, ueteri Macedoniae amictu exuto, degeneraret, "At intus", inquit Alexander, "Antipater est totus purpureus". Etiam et illa metaphora insignis : cnm Parmenio ad eum accederet in campis Arbellae, eique ingentem hostium exercitum monstraret, qui oculis subiacens noctu propter infinitum numerum ignium ueluti alterum firmamentum stellatum repraesentabat, ideoque consuleret ut nocturno praelio illos inuaderet, "Nolo", inquit Alexander, "suffurari uictoriam". [1,80] In Politicis, attende grauissimam ilium et prudentissimam distinctionem, (quam omnis posteritas amplexa est,) qua duos ex praecipuis eius amicis, Hephaestionem et Craterum, discreuit, quum diceret "alterum Alexandrum amare, alterum amare regem"; dissimilitudinem maximi ponderis etiam inter fidelissimos regum seruos constituens, quod alii magis dominorum suorum personas uero affectu prosequantur, alii potius moueantur officio erga principatum ipsum. Spectetur etiam quam eximie redargueret errorem, principum consiliariis familiarem, qui plerumque consilia pro modulo sui animi et fortunae, non dominorum, suggerunt. Cum enim Darius magnas Alexandro offerret conditiones, Parmenio, "Ego", inquit, "si essem Alexander, acciperem". Subiecit Alexander, "Et ego equidem, si essem Parmenio". Postremo, excutiatur acre illud atque acutum responsum ad amicos interrogantes, quid sibi reseruaret cum tot et tanta donaret ? "Spem", inquit : quippe qui probe sciret, subductis rationibus, spem ueram esse sortem et tanquam haereditatem ad magna aepirantium. Haec Iulii Caesaris sors, cum proficiscens in Galliam uniuersas opes profusis largitionibus exhausisset. Haec etiam sors Henrici Ducis Guisii, nobilissimi principis licet nimium ambitiosi, de quo illud increbuit," Faeneratorem eum fuisse unum omnium Gallorum maximum, eo quod omnes opes in nominibus haberet, atque patrimonium uniuersum in obligationes conuertisset". Caeterum admiratio huius principis, dum eum mihi non ut Alexandrum Magnum sed ut Aristotelis discipulum propono, longius forfasse me prouexit.