[1,11] Accedamus nunc ad opprobria quibus literas aspergunt politici. Illa eiusmodi sunt : Artes emollire animos, militarique gloriae ineptos reddere ; tum in politicis quoque corrumpere ingenia, quae uel nimis curiosa efficiunt ex uarietate lectionis, uel nimis pertinacia ex rigore regularum, uel nimis tumida ex magnitudine exemplorum, uel nimis extrauagantia ex dissimilitudine exemplorum ; quin saltem utcunque auertere et alienare animos a negotiis et actione, otii ac secessus amorem instillantes ; dein rebus publicis inducere disciplinae relaxationem, dum unusquisque promptior est ad disputandum quam ad obtemperandum. Unde Cato Censorius, cum primis mortalium sapiens, ubi iuuentus Romana ad Carneadem philosophum, qui uenerat Romam legatus, dulcedine atque maiestate eloquentiae eius capta undique conflueret, frequenti senatu author fuit ut expeditis negotiis primo quoque tempore dimitterent hominem ; ne ciuium animos inficeret et fascinaret, et necopinantibus morum consuetudinumque patriarum mutationem induceret. Hoc etiam permouit Virgilium (dum studia sua patriae existimationi posthaberet) ut artes politicas a literariis segregaret, illas Romanis uendicans, has Graecis relinquens, in uersibus illis decantatis, "Tu regere imperio populos, Romane, memento : Hae tibi erunt artes". [1,12] Videmus etiam Anytum Socratis accusatorem pro crimine ei obiecisse, quod ui et uarietate sermonum ac disputationum suarum authoritatem et reuerentiam legum consuetudinumque patriarum apud adolescentes imminueret; quodque artem profiteretur perniciosam et periculo plenam, qua quis instructus deteriorem causam meliorem faceret, ueritatemque ipsam eloquentiae apparatu obrueret. [1,13] Verum hae criminationes, ceteraeque eiusdem farinae, potius personatam grauitatem prae se ferunt quam ueritatis candorem. Testatur enim experientia, sicut unos atque eosdem homines, sic una eademque tempora, et rerum bellicarum et optimarum artium gloria floruisse. Viros quod attinet, exemplo sit nobile par imperatorum, Alexander Magnus et Iulius Caesar Dictator, alter Aristotelis in philosophia discipulus, alter Ciceronis in dicendo riualis. Aut si quis requirat potius literatos qui in claros imperatores euaserunt quam imperatores qui insigniter docti fuerunt, praesto est Epaminondas Thebanus, aut Xenophon Atheniensis ; quorum ille primus fuit qui fregit potentiam Spartanorum, hic autem primus qui strauit uiam ad euersionem monarchiae Persarum. Istud uero armorum literarumque quasi coniugium clarius adhuc in temporibus quam in personis elucescit, quanto nimirum saeculum homine obiectum grandius est. Ipsa quippe eademque tempora apud AEgyptios, Assyrios, Persas, Graecos, Romanosque, quae propter bellicam uirtutem maxime celebrantur, etiam et literis plurimum fuerunt nobilitata ; adeo ut grauissimi authores philosophique, et clarissimi duces atque imperatores, eodem saeculo uixerint. Nec sane aliter fieri potest, quandoquidem ut in homine uigor corporis animique simul fere maturescunt, niai quod ille hunc paulo anteuertat ; sic in rebus publicis, militaris gloria literataque (quarum illa corpori reapondet, haec animo) aut coeua sunt, aut se proxime consequuntur. [1,14] Iam uero, eruditionem politicis impedimento esse potius quam adiumento, nil minus probabile. Fatemur omnes temerarium quiddam esse empiricis medicis corpus et ualetudinis curam tradere, qui solent pauca quaedam medicamenta quae illis uidentur panchresta uenditare, quorum fiducia nihil non audent tentare ; cum tamen neque causas morborum, neque aegrotorum habitus, neque symptomatum pericula, neque ueram sanandi methodum calleant. Videmus pariter errare eos, qui ad causas et lites suas expediendas adhibent leguleios in practica potius quam in libris iuris uersatos, quibus os facile oblinitur, si quid nouum aut extra experientiae suae canes tritos occurrat : consimiliter non potest non esse periculosissimum, quoties summa rerum empiricis consiliariis praecipue mandatur. E contra, uix exemplum adduci possit reipublicae infoeliciter administratae, ad clauum sedentibus uiris eruditis. Quamuis enim in more sit politicis literatos Pedantiorum nomine eleuare, Historia tamen ueritatis magistra in plurimis fidem facit, pupillares principes adultis longe praestitisse (non obstante aetatis incommodo) ea ipsa de causa quam politici suigillant, quod scilicet tunc temporis a paedagogis administratum sit imperium. Quia ignorat per decantatum illud quinquennium Neronis onus rerum incubuisse Senecae pasdagogo ? Quin et Gordianus Iunior decennium laudis Misitheo paedagogo debuit. Neque infoelicius imperium gessit Alexander Seuerus dum minor fuit, quo tempore omnia procurabant mulieres, sed ex consilio praeceptorum. Imo, conuertamus oculos ad regimen Pontificium, ae nominatim Pii Quinti uel Sixti Quinti nostro saeculo, qui sub initiis suis habiti sunt pro fraterculis rerum imperitis ; reperiemusque acta paparum eius generis magis esse solere memorabilia quam eorum qui in negotiis ciuilibus et principum aulis enutriti ad papatum ascenderint. Quamuis enim qui in literis uitam maxime traduxerunt minus sollertes sint atque uersatiles in occasionibus prensandis atque accommodandis rebus, quo spectant ea quae ab Italis "Ragioni di Stato" dicuntur (quorum nomen ipsum auersatus est Pius Quintus, solitus dicere "Esse mera malorum hominum commenta, quae opponerentur religioni et uirtutibus moralibus": in eo tamen abunde fit compensatio, quod per tutum planumque iter religionis, iustitiae, honestatis, uirtutumque moralium, prompte atque expedite incedant; quam uiam qui constanter tenuerint, illis alteris remediis non magis indigebunt quam corpus sanum medicina. Porro autem curriculum uitae in uno homine suppeditare non potest exemplorum copiam ad regendos euentus uitae, etiam in uno homine. Sicut enim interdum fit, ut nepos uel pronepos auum uel proauum magis referat quam patrem; eodem modo haud raro euenit, ut negotia praesentia magis quadrent cum exemplis uetustioribus quam cum recentioribus. Postremo, unius ingenium tantum cedit amplitudini literarum, quantum priuati reditus aerario. [1,15] Quod si detur, deprauationes illas et impedimenta quae a politicis imputantur literis aliquid uirium habere et ueritatis, attamen simul monendum, eruditionem in singulis plus remedii quam mali afferre. Esto enim, literae tacita quadam ui animum reddunt incertum atque perplexum ; at certe liquido praecipiunt quomodo cogitationes sint expediendae, et quousque sit deliberandum, quando demum statuendum ; imo ostendunt quomodo res interim absque periculo trahi possint et suspendi. Esto etiam, animos efficiunt magis pertinaces et difficiles ; at simul docent quae res demonstrationibus, quae coniecturis innituntur ; neque minus distinctionum et exceptionum usum quam canonum et principiorum constantiam proponunt. Esto rursus, seducunt et detorquent animos exemplorum uel imparitate uel dissimilitudine ; nescio ; sed satis noui eas tam circumstantiarum efficacias quam comparationum errores et applicationum cautiones explicare ; adeo ut in uniuersum magis corrigant animos quam corrumpant. Haec autem remedia insinuant undequaque literae, magna ui et uarietate exemplorum. Perpendat quis errores Clementis Septimi, a Guicciardino, qui ei fuit quasi domesticus, tam luculenter depictos ; aut uacillationes Ciceronis, in Epistolis ad Atticum manu propria ad uiuum resectas ; omnino inconstantiam et crebras conciliorum mutationes uitabit. Inspiciat errores Phocionis, peruicaciam exhorrebit. Fabulam Ixionis legat, et nimias spes et huiusmodi fumos ac nebulas dispellet. Intueatur Catonem Secundum, neque unquam migrabit ad Antipodas et contraria praesenti saeculo uestigia figet. [1,16] Iam qui putant literas desidiae amicas esse otiique et secessus dulcedine perfundere animum, mirum praestabunt, si quae assuefaciunt mentem perpetuae agitationi, socordiae patronas ostendant ; cum contra uere affirmari possit, inter omnia hominum genera nullum negotia amare propter ipsa negotia, praeter literatum. Alii enim res et negotia diligunt quaestus gratia, ut conductitii opus propter mercedem. Alii honoris ergo ; etenim dum res gerunt, uiuunt in oculis hominum, existimationique suae inseruiunt alioqui euaniturae. Alii propter potentiam et fortunae praerogatiuam, ut amicos remunerare, inimicos ulcisci possint. Alii ut facultatem aliquam suam quam adamant exerceant, ac sibi ipsis hoc nomine saepius gratulentur et arrideant. Alii denique, ut alios suos fines consequantur. Adeo ut quod de gloriosis dici solet, eorum fortitudinem sitam esse in spectantium oculis, sic huiusmodi hominum diligentia et strenuitas hoc uidetur agere, aut ut alii plaudant aut ut ipsi intra se gestiant. Soli literati negotiis et occupationibus delectantur, tanquam actionibus naturae consentaneis, et non minus salubribus animo quam exercitatio est corpori, ipsam rem non emolumentum intuentes ; ita ut omnium minime sint defatigabiles, si modo res sit huiusmodi ut animum pro dignitate eius impleat et detineat. Quod si reperiantur interdum nonnulli in legendo strenui, in agendo cessatores ; non hoc a literis ortum habet, sed ab imbecillitate et mollicie quadam corporis animiue ; quales notat Seneca, "Quidam", inquit, "tam sunt umbratiles, ut putent in turbido esse quicquid in luce est". Usuuenire poterit fortasse, ut huiusmodi ingenii sibi conscii se dent literis ; eruditio autem ipsa huiusmodi ingenia minime indit aut progignit. Quod si quis illud nihilominus mordicus teneat, literas nimium absumere temporis, quod alias rectius impendi possit; aio, neminem adeo distringi negotiis, quin habeat sua otii interualla, donec agendi uices atque aestus refluant, nisi aut admodum hebes sit in expediendis negotiis, aut parum cum dignitate ambitiosus in negotiis cuiuscunque generis captandis. Restat igitur quaerendum, qua in re et quomodo has subseciuas horas collocare oporteat; studiis an uoluptatibus, genio an ingenio, indulgendum ? Sicut recte respondit Demosthenes Ęschini, homini uoluptatibus dedito, qui cum per contumeliam obiecisset "Orationes eius lucernam olere"; "Pol", inquit, "multum interest inter ea quae ego ac tu ad lucernam facimus". Quare neutiquam metuendum ne literae eliminent negotia ; quin potius uindicant animum ab otio et uoluptate, quae alias sensim ad utriusque damnum, et negotiorum et literarum, subintrare solent. [1,17] Dein, quod oggerunt, literas reuerentiam legum atque imperii conuellere ; calumnia mera est, nec probabiliter ad criminandum inducta. Nam qui caecam obedientiam fortius obligare contenderit quam officium oculatum una opera asserat caecum manu ductum certius incedere quam qui luce et oculis utitur. Imo citra omnem controuersiam artes emolliunt mores, teneros reddunt, sequaces, cereos, et ad mandata imperii ductiles ; ignorantia contra, contumaces, refractarios, seditiosos : quod ex historia clarissime patet, quandoquidem tempora maxime indocta, inculta, barbara, tumultibus, seditionibus, mutationibusque maxime obnoxia fuerint. [1,18] De Catonis Censoris iudicio hoc dictum esto, meritissimas eum blasphemiae in literas luisse poenas, cum septuagenario maior quasi repuerascens Graecam linguam cupidissime addisceret ; ex quo liquet, priorem illam censuram Graecae literaturae ex affectata potius grauitate quam quod ita penitus sentiret fluxisse. Ad Virgilii uero carmina quod attinet, utcunque illi libitum fuerit uniuerso mundo insultare, Romanis asserendo artes imperandi, caeteras tanquam populares aliis relinquendo; in hoc tamen manifesto tenetur, Romanos nunquam imperii fastigium conscendisse, donec ad artium culmen simul peruenissent. Namque duobus primis Caesaribus, uiris imperandi peritissimis, contemporanei erant optimus poeta ille ipse Virgilius Maro, optimus historicus Titus Liuius, optimus antiquarius Marcus Varro, optimus aut optimo proximus orator Marcus Cicero ; principes certe, ex omni memoria, in sua quique facultate. Postremo, quantum ad Socratis accusationem, id dico tantum ; recordemur temporum, quibus intentata est; nimirum sub Triginta Tyrannis, mortalium omnium crudelissimis, sceleratissimis, imperioque indignissimis ; qui rerum et temporum orbis postquam circumactus esset, Socrates ille (flagitiosus scilicet) heroibus annumeratus est, et memoria eius omnibus tam diuinis quam humanis honoribus cumulata ; quin disputationes eius, tanquam corruptrices morum prius habitae, pro praesentissimis mentis morumque antidotis ab omni posteritate celebrantur. [1,19] Atque haec sufficiant ad respondendum politicis, qui superciliosa seueritate aut fucata grauitate ausi sunt literas incessere contumeliis ;quae tamen confutatio impraesentiarum, nisi quod nesciamus an ad posteros permanaturi sint labores nostri, minus necessaria uideatur ; cum aspectus et fauor duorum literatissimorum principum, Elizabethae reginae et Maiestatis tuae, tanquam Castoris et Pollucis, lucidorum syderum, tantum apud nos in Britannia literis amorem reuerentiamque conciliauerint. [1,20] Nunc ad tertium uituperationum genus peruenimus, quod a literatis ipsis in literas redundat, altiusque caeteris solet haerere. Eae uel a fortuna, uel a moribus, uel a studiis ipsorum originem ducunt. Quarum prima extra potestatem ipsorum est, secunda extra rem, ut tertia sola proprie in disquisitionem uenire uideatur. Quia tamen non tam de uero rerum pondere quam de uulgi aestimatione sermo instituendus est, haud abs re fuerit etiam de alteris duabus pauca quaedam innuere.