[5,0] De quanto Materiae certo, et quod mutatio fiat absque interitu. Omnia mutari, et nil uere interire, ac summam materiae prorsus eandem manere, satis constat. Atque ut omnipotentia Dei opus erat, ut aliquid crearetur e nihilo ; ita et similis omnipotentia requiritur, ut aliquid redigatur in nihilum. Id siue per destitutionem uirtutis conseruatricis siue per actum dissolutionis fiat, nihil ad rem : tantum necesse est, ut decretum intercedat Creatoris. Hoc posito, ne cogitatio abstrahatur aut materia aliqua fictitia intelligatur, etiam illud significamus ; eam a nobis introduci materiam, atque ea natura inuestitam, ut uere dici possit, huic corpori plus materae adesse, illi autem (licet eandem mensuram expleant) minus. Exempli gratia, plumbo plus, aquae minus, aeri multo minus: neque hoc solum indefinite et rationc incerta et surda, sed praecise; adeo ut calculos haec res pati possit, ueluti plus duplo, triplo, et similiter. Itaque si quis dicat aerem ex aqua fieri posse aut rursus aquam ex aere, audiam ; si uero dicat similem mensuram aquae in similem mensuram aeris uerti posse, non audiam ; idem enim est ac si dixisset aliquid posse redigi in nihilum. Similiter e conuerso, si dicat datam mensuram aeris (exempli gratia uesicam contenti certi aeris plenam) in similem mensuram aquae uerti posse, idem est ac si dicat aliquid fieri posse ex nihilo. Ex his itaque positis, tria praecepta siue consilia ad usum deriuare iam uisum est ; ut homines peritius, et propter peritiam felicius, cum natura negotientur. Primum huiusmodi est, ut homines frequenter naturam de rationibus suis reddendis interpellent; hoc est, cum corpus aliquod quod prius sensui manifestum erat aufugisse et disparuisse uideant, ut non prius rationes admittant aut liquident, quam demonstratum eis fuerit quo tandem corpus illud migrauerit, et ad quae receptum sit. Hoc, ut nunc sunt res, negligentissime fit, et contemplatio plerumque cum aspectu desinit ; adeo ut flammae, rei uulgatissimae, receptum homines non norint ; quandoquidem eam in corpus aeris mutari falsissimum sit. Secundum huiusmodi, ut cum homines considerent necessitatem naturae prorsus adamantinam quae materiae inest, ut se sustentet nec in nihilum cedat aut soluatur, illi rursus nullum genus uexationis et agitationis materiae praetermittant, si ultimas eius operationes et obstinationes detegere atque educere uelint. Atque hoc consilium non admodum artificiosum certe uideri possit; quis negat ? sed utile tamen quiddam uidetur, neque nïhil in eo est. Veruntamen, si placet, etiam nunc parum obseruationis huic rei adspergamus. Itaque sic habeto. Maximum certe homini, siue operanti siue experienti, impedimentum occurrit, quod materiae massam certam absque diminutione aut accessione seruare, et premere et subigere uix licet; sed separatione facta ultima uis eluditur. Separatio autem duplex interuenit, aut quod pars materiae euolet, ut in decoctione : aut saltem quod secessio fit, ut in flore lactis. Intentio itaque mutationis corporum profimdae et intimae non alia est, quam si materia omnino debitis modis uexetur; sed tamen istae duae separationes nihilominus interim prohibeantur. Tum enim materia uere constringitur, ubi fugae omnis uia intercipitur. Tertium denique huiusmodi, ut homines cum corporum alterationes in eadem materiae massa, neque aucta neque diminuta, fieri uideant, primum eo errore phantasiam liberent, qui alte haeret ; alterationem nempe tantummodo per separationem fieri ; deinde ut sedulo et perite distinguere incipiant de alterationibus, quando ad separationem referri debeant ; quando ad disordinationem tantum, et uariam positionem partium absque alia separatione; quando ad utramque. Neque enim (credo) cum pyrum immaturum et acerbum manibus fortius attrectamus, contundimus, et subigimus, unde illud dulcedinem acquirit ; aut cum succinum uel gemma in puluerem subtilissimum redacta colorem deponunt; materiae pars notabilis deperditur ; sed tantum partes corporis in noua positione constituuntur. Restat ut errorem quendam ex opinionibus hominum euellamus, cuius ea uis est, ut si fides ei adhibeatur, aliqua ex his quae diximus pro desperatis haberi possint. Vulgaris enim opinio est, rerum spiritus, cum ad intensiorem quendam gradum tenuitatis per calorem euecti sunt, etiam in uasis solidissimis (puta argenti, uitri), per occultos eorundem poros et meatus euolare ; quod minus uerum est. Neque enim aer aut spiritus, licet accedente calore rarefactus, non flamma ipsa, tam libenter se comminuit, ut per huiusmodi poros exitum sibi quaerere aut facere sustineat. Verum ut nec aqua per rimam ualde paruam, ita nec aer per huiusmodi poros effluit. Nam ut aer aqua longe tenuior, ita et tales pori rimis conspicuis longe subtiliores sunt ; neque opus haberet sub uase operto suffocari, si huiusmodi perspirationes illi ullo modo praesto essent aut competerent. Exemplum autem quod adducunt miserum est, uel potius miserandum ; ut sunt pleraeque contemplationes uulgaris philosophiae, cum ad particularia uentum est. Aiunt enim, si charta inflammata in poculum mittatur, et subito os poculi super uas aquae conuertatur, aquam sursum trahi ; propterea quod postquam flamma, et aer per flammam rarefactus, quae spatii aliquantum impleuerant, per poros uasis exhalauerint, restare ut corpus aliquod succedat. Idem in uentosis fieri, quae carnes trahunt. Atque de successione aquae uel carnis bene sentiunt; de causa quae praecedit, imperitissime. Neque enim est aliqua corporis emissio, quae spatium praebet, sed sola corporis contractio. Corpus enim in quod flamma recidit, longe minus spatium complet, quam flamma antequam exstingueretur. Hinc fit illud inane, quod successionem desiderat. Atque in uentosis hoc euidentissimum est. Nam cum eas fortius trahere uolunt, spongia aquae frigidae infusa illas tangunt, ut per frigus aer interior condensetur, et se in minus spatium colligat. Itaque demimus certe hominibus eam solicitudinem, ne de spirituum tam facili euolatione laborent : cum et illi spiritus, quos saepe desiderant, odorum, saporum, similium, non semper extra septa euolent, sed intra confundantur; hoc certissimum est.