[3] III. De negligentia ueterum in inquisitione de Motu et Mouentibus rerum Principiis. INQUISITIONEM de Natura in Motu contemplando et examinando maxime collocare, eius est qui opera spectet. Quieta autem rerum principia contemplari aut comminisci, eorum est qui sermones serere et disputationes alere uelint. Quieta autem uoco principia, quae docent ex quibus res conflentur et consistant, non autem qua ui et uia coalescant. Neque eniin ad agendum et potestatem siue operationem humanam amplificandam sufficit, aut magnopere attinet, nosse ex quibus res constent, si modos et uias mutationum et transformationum ignores. Nam sumpto exemplo a mechanicis (a quarum phantasia celebres illae de principiis rerum inquisitiones fluxisse uidentur), an forte qui simplicia theriacam ingredientia nouit, is pro certo theriacam componere potest ? Aut qui sacchari, uitri, panni, materialia recte descripta apud se habet, num propterea artem quae ad eorum praeparationem et effectionem pertinet tenere uidetur ? Atque in huiusmodi tamen principiis mortuis inuestigandis et èxaminandis hominum speculationes praecipue occupatae sunt ; ac si quis cadaueris naturae anatomiam inspicere, non naturae uiuae facultates et uirtutes inquirere, sibi proponat et destinet. De mouentibus autem rerum principiis sermofere in transitu habetur ; ut omnem adrnirationem superet, si intueamur quam negligenter et dissolute res omnium maxima et utilissima inquiratur et tractetur. Etenim si cogitationem de iis quae dicuntur paulisper suscipiamus ; num stimulus materiae per priuationem ? num efformatio materiae ad ideam? num aggregatio particularum similium ? num agitatio fortuita atomorum in uacuo? num lis et amicitia? num coeli et terrae impressiones reciprocae? num elementorum commercium per qualitates symbolizantes? num influxus coelestium ? num sympathiae et antipathiae rerum ? num occultae et specificae uirtutes et proprietates ? num fatum, fortuna, necessitas? num, inquam, huiusmodi generalia, quae nil aliud sunt quam spectra et simulachra in superficie rerum, ueluti in aquis, natantia et ludentia, humanum genus beabunt aut opes humanas efficient auctiores ? Ista enim phantasiam implent, uel inflant potius ; sed nil prorsus ad operum effectionem, corporum mutationem, aut motum regimen faciunt. Atque rursus, de motu naturali et uiolento, de motu ex seipso et aliunde, de terminis motuum, argutari et subtilitates captare ; et haec quoque nil admodum de corpore naturae stringunt ; sed potius in cortice describuntur. Itaque his missis, uel ad populares sermones damnatis et relegatis, illi demum rerum appetitus et inclinationes inuestigando sunt, a quibus ista, quam uidemus, tanta eflectuum et mutationum uarietas in operibus et naturae et artis conflatur et emergit. Atque tentandum ut naturae, ueluti Proteo, uincula iniiciamus. Sunt enim genera motuum recte inuenta et discreta, uera Protei uincula. Nam prout motuum, id est, incitationum et cohibitionum, stimuli et nodi adhibentur, ad illud sequitur materiae ipsius conuersio et transformatio.