[0] Epistulae. [1] AVSONIVS AD PATREM DE SVSCEPTO FILIO. Credideram nil posse meis affectibus addi, quo, uenerande pater, diligerere magis. Accessit (grates superis medioque nepoti, bina dedit nostris qui iuga nominibus. Ipse nepos te fecit auum, mihi filius idem et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres. Nec iam sola mihi pietas mea suadet amorem: nomine te gemini iam genitoris amo), accessit titulus, tua quo reuerentia crescat, quo doceam natum, quid sit amare patrem. Quippe tibi aequatus uideor, quia paruulus isto nomine honoratum me quoque nobilitat, paene aetas quia nostra eadem. Nam subparis aeui sum tibi ego et possum fratris habere uicem. Nec tantum nostris spatium interponitur annis, quanta solent alios tempora diuidere. Vidi ego natales fratrum distare tot annis, quot nostros: aeuum nomina non onerant. Pulchra iuuenta tibi senium sic iungit, ut aeuum quod prius est maneat, quod modo ut incipiat. Et placuisse reor geminis aetatibus, ut se non festinato tempore utraque daret, leniter haec flueret, haec non properata ueniret, maturam frugem flore manente ferens. Annos me nescire tuos, pater optime, testor totque putare tuos, quot reor esse meos. Nesciat hos natus: numeret properantior heres, testamenta magis quam pia uota fouens exemploque docens prauo iuuenescere natos, ut nolint patres se quoque habere senes. Verum ego primaeuo genitus genitore fatebor subparis haec aeui tempora grata mihi. Debeo quod natus, suadet pia cura nepotis addendum patri, quo ueneremur auum. Tu quoque, mi genitor, geminata uocabula gaude, nati primaeui nomine factus auus. Exiguum quod auus: faueant pia numina diuum deque nepote suo fiat auus proauus. Largius et poterunt producere fata senectam: set rata uota reor, quae moderata, magis. [2] PATER AD FILIVM CVM TEMPORIBVS TYRANNICIS IPSE TREVERIS REMANSISSET ET FILIVS AD PATRIAM PROFECTVS ESSET. HOC INCOHATVM NEQVE INPLETVM SIC DE LITVRARIIS SCRIPTVM. Debeo et hanc nostris, fili dulcissime, curis historiam: quamquam titulo non digna sereno anxia maestarum fuerit querimonia rerum. Iam super egelidae stagnantia terga Mosellae protulerat te, nate, ratis maestique parentis oscula et amplexus discreuerat inuidus amnis. Solus ego et quamuis coetu celebratus amico solus eram, profugaeque dabam pia uota carinae, solus, adhuc te, nate, uidens, celerisque remulci culpabam properos aduerso flumine cursus. Quis fuit ille dies? Non annus longior ille est, Attica quem docti collegit cura Metonis. Desertus uacuis solisque exerceor oris. Nunc ego pubentes salicum deuerbero frondes gramineos nunc frango toros uiridesque per uluas lubrica substratis uestigia libro lapillis. Sic lux prima abiit, sic altera meta diei, sic geminas alterna rotat uertigo tenebras, sic alias, totusque mihi sic annus abibit, restituant donec tua me tibi fata parentem. Hac ego condicione licet uel morte paciscar, dum decores suprema patris tu, nate, superstes. [3] AVSONIVS HESPERIO S.D. Qualis Picenae populator turdus oliuae clunes opimat cereas uel qui lucentes rapuit de uitibus uuas, pendetque nexus retibus, quae uespertinls fluitant nebulosa sub horis uel mane tenta roscido: tales hibernis ad te de saepibus, ipsos capi uolentes, misimus bis denos. Tot enim crepero sub lucis eoae praeceps uolatus intulit. Tum, quas uicinae suggessit praeda lacunae, anates maritas iunximus, remipedes, lato populantes caerula rostro et crure rubras Punico, iricolor uario pinxit quas pluma colore collum columbis aemulas. Defrudata meae non sunt haec fercula mensae: uescente te fruimur magis. Vale bene, ut ualeam. [4] AVSONIVS THEONI. Ausonius, cuius ferulam nunc sceptra uerentur, paganum Medulis iubeo saluere Theonem. Quid geris, extremis positus telluris in oris, cultor harenarum uates? Cui litus arandum Oceani finem iuxta solemque cadentem, uilis harundineis cohibet quem pergula tectis et tingit piceo lacrimosa colonica fumo. Quid rerum Musaeque gerunt et cantor Apollo? Musae non Helicone satae nec fonte caballi, set quae facundo de pectore Clementini inspirant uacuos aliena mente poetas. Iure quidem: nam quis malit sua carmina dici, qui te securo possit proscindere risu? Haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem, tu recita: et uere poterunt tua dicta uideri. Quam tamen exerces Medulorum in litore uitam? Mercatusne agitas, leuiore nomismate captans, insanis quod mox pretiis grauis auctio uendat? Albentis seui globulos et pinguia cerae pondera Naryciamque picem scissamque papyrum fumantesque olidum, paganica lumina, taedas? An maiora gerens tota regione uagantes persequeris fures, qui te postrema timentes in partem praedamque uocent? Tu mitis et osor sanguinis humani condonas crimina nummis erroremque uocas pretiumque imponis abactis bubus et in partem scelerum de iudice transis? An cum fratre uagos dumeta per auia ceruos circumdas maculis et multa indagine pinnae? Aut spumantis apri cursum clamoribus urges subsidisque fero? Moneo tamen, usque recuses stringere fulmineo uenabula comminus hosti. Exemplum de fratre time, qui ueste reducta ostentat foedas prope turpia membra lacunas perfossasque nates uicino podice nudat. Inde ostentator uolitat, mirentur ut ipsum Gedippa Ursinusque suus prolesque Iouini Taurinusque, ipsum priscis heroibus aequans, qualis in Olenio uictor Calydonius apro aut Erymantheo pubes fuit Attica monstro. Set tu parce feris uenatibus et fuge nota crimina siluarum, ne sis Cinyreia proles accedasque iterum Veneri plorandus Adonis. Sic certe crinem flauus niueusque lacertos caesariem rutilam per candida colla refundis, pectore sic tenero, plana sic iunceus aluo, per teretes feminum gyros surasque nitentes descendis, talos a uertice pulcher ad imos, Qualis floricoma quondam populator in Aetna uirgineas inter choreas Deoida raptam sustulit emersus Stygiis fornacibus Orcus. An, quia uenatus ob tanta pericula uitas, piscandi traheris studio? Nam tota supellex Dumnitoni tales solita est ostendere gazas, nodosas uestes animantum Nerinorum et iacula et fundas et nomina uilica lini colaque et insutos terrenis uermibus hamos. His opibus confise tumes? Domus omnis abundat litoreis diues spoliis. Referuntur ab unda corroco, letalis trygon mollesque platessae, urentes thynni et male tecti spina ligati nec duraturi post bina trihoria corui. An te carminibus iuuat incestare canoras Mnemosynes natas, aut tris aut octo sorores? Et quoniam huc uentum, si uis agnoscere, quid sit inter doctrinam deridendasque camenas, accipe congestas, mysteria friuola, nugas, quas tamen explicitis nequeas deprendere chartis, scillite decies si cor purgeris aceto anticipesque uiuum, Samii Lucumonis acumen. Aut adsit interpres tuus, aenigmatum qui cognitor fuit meorum, cum tibi Cadmi nigellas filias, Melonis albam paginam notasque furuae sepiae Gnidiosque nodos prodidit. Nunc adsit et certe, modo praesul creatus litteris, enucleabit protinus, quod militantes scribimus. Notos fingo tibi poeta uersus, quos scis hendecasyllabos uocari, set nescis modulis tribus moueri. Istos conposuit Phalaecus olim, qui penthemimeren habent priorem et post semipedem duos iambos. Sunt quos hexametri creant reuolsi, ut penthemimeres prior locetur, tum quod bucolice tome relinquit. Sunt et quos generat puella Sappho, quos primus regit hippius secundus, ut cludat choriambon antibacchus. Set iam non poteris, Theon, doceri, nec fas est mihi, regio magistro, plebeiam numeros docere pulpam. Verum protinus ede, quod requiro. Nil quaero, nisi quod libris tenetur et quod non opicae tegunt papyri. Quas si solueris, o poeta, nugas, totam trado tibi simul Vacunam, nec iam post metues ubique dictum: «hic est ille Theon poeta falsus, bonorum mala carminum Lauerna». [5] AUSONIUS THEONI. Ausonius salue caro mihi dico Theoni, uersibus expediens quod uolo quodue queror. Tertia fissipedes renouauit Luna iuuencas, ut fugitas nostram, dulcis amice, domum. Nonaginta dies sine te, carissime, traxi. Huc adde aestiuos: hoc mihi paene duplum est. Vis nouies denos dicam deciesque nouenos isse dies? Anni portio quarta abiit. Sexaginta horas super et duo milia centum te sine consumpsi, quo sine et hora grauis. Milia bis nongenta iubet dimensio legum adnumerata reos per tot obire dies. Iam potui Romam pedes ire pedesque reuerti, ex quo te dirimunt milia pauca mihi. Scirpea Dumnitoni tanti est habitatio uati? Pauliacos tanti non mihi uilla foret. An quia per tabulam qua Medica pugna notata debita summa mihi est, ne repetamus, abes? Bis septem rutilos, regale nomisma, Philippos, ne tanti fuerint, perdere malo, Theon, implicitum quam te nostris interne medullis defore tam longi temporis in spatio. Ergo aut praedictos iam nunc rescribe Darios et redime, ut mora sit libera desidiae, aut alios a me totidem dabo, dummodo cari conspicer ora uiri, pauperis usque licet. Puppe citus propera sinuosaque lintea ueli pande. Medullini te feret aura noti expositum subter paradas lectoque iacentem, corporis ut tanti non moueatur onus. Unus Dumnitoni te litore perferet aestus Condatem ad portum, Si modo deproperes. Inque uicem uenti, quotiens tua flamina cessant, remipedem iubeas protinus ire ratem. Inuenies praesto subiuncta petorrita mulis: uilla Lucani mox potieris aco. Rescisso disce conponere nomine uersum: Lucili uatis sic imitator eris. [6] AVSONIVS CONSVL VATEM RESALVTO THEONEM. Aurea mala, Theon, set plumbea carmina mittis. Unius massae quis putet has species? Unum nomen utrisque, set est discrimen utrisque, poma ut mala uoces, carmina uero mala. Vale beatus nomen a diuis Theon: metoche set ista saepe currentem indicat.. [7] AVSONIVS THEONI, CVM EI TRIGINTA OSTREA, GRANDIA QVIDEM, SET TAM PAVCA MISISSET. Exspectaueram, ut rescriberes ad ea, quae dudum ioculariter luseram de cessatione tua ualde impia et mea efflagitatione, cuius rei munus reciprocum quoniam in me colendo fastidisti, inuenta inter tineas epistula uetere, quam de ostreis et musculis affectata obscuritate condideram, quae adulescens temere fuderam, iam senior retractaui. Set in eundem modum instaurata est satirica et ridicula concinnatio, saltem ut nunc respondeas nouissimae cantilenae, qui illam nouiciam silentio condemnasti. Ostrea Baianis certantia, quae Medulorum dulcibus in stagnis reflui maris aestus opimat, accepi, dilecte Theon, numerabile munus. Verum quot fuerint, subiecta monosticha signant: quot ter luctatus cum pollice conputat index; Geryones quot erant, decies si multiplicentur; ter quot erant Phrygii numerata decennia belli aut ter ut Eolidi mensis tenet ignicomus Sol; cornibus a primis quot habet uaga Cynthia noctes; singula percurrit Titan quot signa diebus; quotque annis sublimis agit sua saecula Phaenon; quot numero annorum Vestalis uirgo ministrat Dardaniusque nepos regno quot protulit annos; Priamidae quot erant, si bis deni retrahantur; bisque uiros numeres, qui fata Amphrysia seruant; quot genuit fetus Albana sub ilicibus sus et quot sunt asses, ubi nonaginta trientes, uel quot habet iunctos Vasatica raeda caballos. Quod si figuras fabulis adumbratas numerumque doctis inuolutum ambagibus ignorat alto mens obesa uiscere, numerare saltim more uulgi ut noueris, in se retortas explicabo summulas. Ter denas puto quinquiesue senas uel bis quinque, dehinc decem decemque uel senas quater et bis adde ternas. Septenis quater adde unum et unum; duc binas decies semelque denas, aut ter quattuor adde bis nouenis octonas quater, hinc duae recedant; binas ter decies, semel quaternas; et sex adde nouem uel octo septem, aut septem geminis bis octo iunge, aut, ne sim tibi pluribus molestus, triginta numero fuere cunctae. Iunctus limicolis musculus ostreis primo composuit fercula prandio, gratus deliciis nobilium cibus et sumpti modicus pauperibus focis. Non hic nauifrago quaeritur aequore, ut crescat pretium grande periculis, set primore uado post refugum mare algoso legitur litore concolor. Nam testae duplicis conditur in specu, quae feruentis aquae fota uaporibus carnem lacteoli uisceris indicat. Set damnosa nimis panditur area. Fac campum replices, Musa, papyrium. Nec iam fissipedis per calami uias grassetur Gnidiae sulcus harundinis, pingens aridulae subdita paginae Cadmi filiolis atricoloribus. Aut cunctis pariter uersibus oblinat furuam lacticor sphongia sepiam. Parcamus uitio Dumnitonae domus, ne sit charta mihi carior ostreis. [8] AVSONIVS AXIO PAVLO RHETORI SAL. Tandem eluctati retinacula blanda morarum Burdigalae molles liquimus inlecebras Santonicamque urbem uicino accessimus agro. Quod tibi si gratum est, optime Paule, proba. Cornipedes rapiant inposta petorrita mulae, uel cisio triiugi, si placet, insilias, uel celerem mannum uel ruptum terga ueraedum conscendas, propere dummodo iam uenias, instantis reuocant quia nos sollemnia Paschae libera nec nobis est mora desidiae. Perfer in excursu uel teriuga milia epodon uel falsas lites, quas schola uestra serit, Nobiscum inuenies nullas, quia liquimus istic nugarum ueteres cum sale relliquias. [9] AVSONIVS PAVLO. Ostrea nobilium cenis sumptuque nepotum cognita diuersoque maris defensa profundo, aut refugis nudata uadis aut scrupea subter antra et muriceis scopulorum mersa lacunis, quae uiridis muscus, quae dedecor alga recondit, quae testis concreta suis ceu saxa cohaerent, quae mutata loco, pingui mox consita limo nutrit secretus conclusae uliginis umor, enumerare iubes, uetus o mihi Paule sodalis, adsuefacte meis ioculari carmine nugis. Adgrediar, quamuis curam non ista senilem sollicitent frugique uiro dignanda putentur. Nam mihi non Saliare epulum, non cena dapalis, qualem Penelopae nebulonum mensa procorum Alcinoique habuit nitidae cutis uncta iuuentus. Enumerabo tamen famam testesque secutus pro studiis hominum semper diuersa probantum. Set mihi prae cunctis ditissima, quae Medulorum educat oceanus, quae, Burdigalensia nomen, usque ad Caesareas tulit admiratio mensas, non laudata minus nostri quam gloria uini. Haec inter cunctas palmam meruere priorem omnibus ex longo cedentibus, ista et opimi uisceris et niuei dulcique tenerrima suco miscent aequoreum tenui sale tincta saporem. Proxima sint quamuis, set longe proxima multo ex interuallo, quae Massiliensia, portum quae Narbo ad Veneris nutrit, cultuque carentia Hellespontiaci quae protegit aequor Abydi, uel quae Baianis pendent fluitantia palis, Santonico quae tecta salo, quae nota Gelanis, aut Eborae mixtus pelago quae protegit amnis, ut multo iaceant algarum obducta recessu, aspera quae testis, sed dulcia, carnis opimae. Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti, et quae Pictonici legit accola litoris, et quae, mira, Caledoniis nonnumquam detegit aestus. Accedunt quae fama recens Byzantia subter litora et insana generata Propontidis acta Promoti celebrata ducis de nomine laudat. Haec tibi non uates, non historicus neque toto orbe uagus conuiua loquor, set tradita multis, ut solitum, quotiens dextrae inuitatio mensae sollicitat lenem comi sermone Lyaeum. Haec non per uulgum mihi cognita perque popinas, aut parasitorum collegia Plautinorum, set festos quia saepe dies partim ipse meorum excolui inque uicem conuiua uocatus adiui, natalis si forte fuit sollemnis amico coniugioque dapes aut sacra repotia patrum, audiui meminique bonos laudare frequentes. [10] INVITATIO AD PAVLVM. Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis nec plasma semper adlinunt, Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum alumne quondam, nunc pater aut auus aut proauis antiquior, ut fuit olim Tartesiorum regulus, intemerata tibi maneant promissa memento. Phoebus iubet uerum loqui. Etsi Pierias patitur lirare sorores, numquam ipse torquet aulaka. Te quoque ne pigeat consponsi foederis: et iam citus ueni remo aut rota, aequoris undosi qua multiplicata recursu Garumna pontum prouocat, aut iteratarum qua glarea trita uiarum fert militarem ad Blauiam. Nos etenim primis sanctum post Pascha diebus auemus agrum uisere. Nam populi coetus et compita sordida rixis fastidientes cernimus angustas feruere uias et congrege uolgo nomen plateas perdere. Turbida congestis referitur uocibus echo: «tene, feri, duc, da, caue», sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saeuo et impares plaustro boues. Nec prodest penetrale domus et operta subire: per tecta clamores meant. Haec et quae possunt placidos offendere mores cogunt relinqui moenia, dulcia secreti repetantur ut otia ruris, nugis amica ac seriis, tempora disponas ubi tu tua iusque tuum sit, ut nil agas uel quod uoles. Ad quae si properas, tota cum merce tuarum ueni Camenarum citus. Dactylicos, elegos, choriambum carmen, epodos, socci et cothurni musicam carpentis impone tuis: nam tota supellex uatum piorum chartea est. Nobiscum inuenies kat'enantia, si libet uti non Poena, sed Graeca fide. [11] RESCRIPTVM PAVLO SVO Versus meos utili et conscio sibi pudore celatos carmine tuo et sermone praemissis dum putas elici, repressisti. Nam qui ipse facundus et musicus editionis alienae prolectat audaciam, consilio quo suadet exterret. Tegat oportet auditor doctrinam suam, qui uolet ad dicendum sollicitare trepidantem nec emerita aduersum tirunculos arma concutiat ueterana calliditas. Sensit hoc Venus de pulchritudinis palma diu ambiguo ampliata iudicio. Pudenter enim ut apud patrem uelata certauerat nec deterrebat aemulas ornatus aequalis. At postquam in pastoris examen deducta est lis dearum, qualis emerserat mari aut cum Marte conuenerat, et consternauit arbitrum et contendentium certamen oppressit. Ergo nisi Delirus tuus in re tenui non tenuiter laboratus opuscula mea, quae promi studueras, retardasset, iamdudum ego ut palmes audacior in hibernas adhuc auras improbum germen egissem, periculum iudicii grauis inconsulta festinatione subiturus. Denique pisonem, quem tollenonem existimo proprie a philologis appellatum, adhibui, ut iubebas; recenti, uersuum tuorum lectione non ausus, ea, quae tibi iam cursim fuerant recitata, transmisi. Etenim hoc poposcisti atque id ego malui, tu ut tua culpa ad eundem lapidem bis offenderes a, ego autem quaecumque fortuna esset semel erubescerem. Vide, mi Paule, quam ineptum lacessieris, in uerbis rudem, in eloquendo hiulcum, a propositis discrepantem, in uersibus concinnationis expertem, in cauillando nec natura uenustum nec arte conditum, diluti salis, fellis ignaui, nec de mimo planipedem nec de comoediis histrionem. Ac nisi haec a nobis missa ipse lecturus esses, etiam de pronuntiatione rideres. Nunc commodiore fato sunt, quod licet apud nos genuina, aput te erunt adoptiua. Vinum cum biiugo parabo plaustro primo tempore Santonos uehendum, ouum tu quoque passeris marini, quod nunc promus ait procul relictum in fundo patriae Bigerritanae. [12] AYSONIOS PAULOI. Helladikes metochon Mouses Latiaeque Camenae, Axion Ausonios sermone adludo bilingui, Musae, quid facimus? ti kenaisin eph'elpisin autos ludimus aphradiesin en hemati geraskontes? Santonikois campoisin, hopoi kryos axenos estin, erramus gelidotromeroi kai frigdopoetae, Pieridon teneroplokamon therapontes inertes. Panta d'echei pagetos te pedum kai krousmos odonton, thalpore quia nulla phokou chionodei chorei, et duplicant frigus psychra carmina metioontes. Apchomenos d'ara meni neoi Ianou te Calendais primitias Pauloi nostrae pempsomen aoides. Mnemosynes kredemnokomou polycantica tekna, ennea uerbosae krinnostephanoi te puellae, enth' age moi polyrisa hepe, skourodea molpen, frontibus hymeterais pterinon praeferte triumphum. Hymas gar kaleo kainos Dionysopoietes: Pauloi epharmosaite memigmenobarbaron oiden. Ou gar moi themis estin in hac regione menonti Axion ab nostris epideuea eine kamenais. Keinos emoi panton metoches, qui seria nostra, qui ioca pantodape nouit tractare polaistrei. Kai nyn sepositus monachoi eni rure Krebennou, astaphyloi eni choroi, habet thymalgea leschen, oute philois etarois nec mensae accommodus ulli, hotti athelxinoois aeger symmempheto Mousais. Iam satis, o phile Paule, ponon apepeirethemen en te foroi causais te kai ingrataisi kathedrais rhetorikois ludoisi kai epleto ouden oneiar. All'ede keinos men apas iuuenalios idros ekkechytai meleon, tromere de paresti senectus kai minus in sumptum dapanas leuis arca ministrat. Ou gar echei apalamnos aner kouaistodea lucron kleinos oute geron kryseen ergazet'amoiben. Aequanimus quod si fueris et panta uel ainein malueris, lethe ponou essetai ede peneies. Keino de pancalliston, ut omnibus undique Musis syn phialeique oinoique, eteon synopaoni Mouson, thymou apechemenou solacia blanda requiras. Hic erit et fructus Demetros aglaokarpou, entha syes thaleroi polychandea pocula t', entha kirnan, ei ke thelois, nektar uinoio bonoio. Ambo igitur nostrae parathelxomen otia uitae, dum res et aetas et sororum nemata porphyrea pleketai. [13] AYSONIOS PAULOI. Romaion hypatos aretalogoi ede poietei, Ausonios Pauloi: speude philous ideein. [14] AUSONIUS PAULO. Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam, te propter campos incolo Santonicos. Congressus igitur nostros pete; si tibi cura, quae mihi, conspectu iam potiere meo. Sed tantum adpropera, quantum pote corpore et aeuo; ut saluum uideam, sat cito te uideo. Si post infaustas uigor integratus habenas et rediit membris iam sua mobilitas, si riguam laetis recolis Pimpleida Musis, iam uates et non flagrifer Automedon, pelle soporiferi senium nubemque ueterni atque alacri mediam carpe uigore uiam. Sed cisium aut pigrum cautus conscende ueraedum: non tibi sit raedae, non amor acris equi. Cantheris moneo male nota petorrita uites nec celeres mulas ipse Metiscus agas. Sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompta et memor, et liquidi mel fluat eloquii: sic, qui uenalis tam longa aetate Crebennus non habet emptorem, sit tibi pro pretio. Attamen ut citius uenias leuiusque uehare, historiam, mimos, carmina linque domi. Grande onus in musis: tot saecula condita chartis, quae sua uix tolerant tempora, nostra grauant. Nobiscum inuenies epeon polymorphea plethyn, grammatikon te plokas kai logodaidalien, daktylon heroion kai aoidopolon choriambon, syn Thalies komoi syrmata Terpsichores, sotadikon te kinaidon, ionikon amphoterothen, rythmon Pindarikon ennomon euepien, eilipoden skazonta kai ou skazonta trimetron, okto Toukydidou, ennea Herodotou: rhetorikon theama, sophon erikydea phyla, panta mal'hoss'etheleis, kai pleon, ei ke thelois. Hoc tibi de nostris aspastikon offero libris. Vale. Valere si uoles me, iam ueni. [15] AVSONIVS TETRADIO SAL. O qui uenustos uberi facundia sales opimas, Tetradi, cauesque, ne sit tristis et dulci carens amara concinnatio; qui felle carmen atque melle temperans torpere musas non sinis pariterque fucas quaeque gustu ignaua sunt et quae sapore tristia; rudes camenas qui Suessae praeuenis aeuoque cedis, non stilo: cur me propinquum Santonorum moenibus declinas, ut Lucas boues olim resumpto praeferoces proelio fugit iuuentus Romula? Non tigris te, non leonis impetu, amore sed caro expeto. Videre alumni gestio uoltus mei et indole optata frui. Inuitus olim deuoraui absentiae necessitatem pristinae, quondam docendi munere adstrictum graui Iculisma cum te absconderet, et inuidebam deuio ac solo loco opus Camenarum tegi. At nunc frequentes atque claros nec procul cum floreas inter uiros tibique nostras uentus auras deferat auresque sermo uerberet, cur me supino pectoris fastu tumens spernis poetam consulem, tuique amantem teque mirantem ac tua desiderantem carmina oblitus alto neglegis fastidio? Plectendus exemplo tuo, ni stabilis aeuo pectoris nostri fides quamquam recusantes amet. Vale. Valere si uoles me, peruola cum scrinio et Musis tuis. [16] AVSONIVS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO SAL. Oblata per antiquarios mora scio promissi mei gratiam exspectatione consumptam, Probe, uir optime; in secundis tamen habeo non fefellisse. Apologos Titiani et Nepotis chronica, quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi, gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conferatur. Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos, studio in te obseruantiae meae impudentissimo, paucos quidem, ut ego loquax iudico: uerum tu, cum legeris, etiam nimium multos putabis. Adiuro beneuolentiam tuam, uerecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione fluxisse. Nam quis hos diu cogitaret? Quod sane ipsi per se probabunt. Fors fuat, ut si mihi uita suppetet, aliquid rerum tuarum, quamuis incultus expoliam: quod tu etsi lectum non probes, scriptum boni consules. Cumque ego imitatus sim uesaniam Chocrili s, tu ignoscas magnanimitate Alexandri. Hi igitur interim, ut Plautus ait a, erunt antelogium fabularum, garruli et deceptores, qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium conuicium concurrerunt. Vale ac me dilige. Perge, o libelle, Sirmium, et dic ero meo ac tuo haue atque salue plurimum. Quis iste sit nobis erus, nescis, libelle? An, cum scias, libenter audis quod iuuat? Possem absolute dicere, sed dulcius circumloquar diuque fando perfruar. Hunc dico, qui lingua potens minorem Atridam praeterit orando pauca at musica; qui grandines Ulixei et mel fluentem Nestora concinnat ore Tullii; qui solus exceptis tribus eris erorum primus est praetorioque maximus. Dico hunc senati praesulem, praefectum eundem et consulem: nam consul aeternum cluet collega Augusti consulis, columen curulis Romulae primum in secundis fascibus;. nam primus e cunctis erit consul, secundus principi. Generi hic superstes aureo satorque prolis aureae conuincit Ascraeum senem non esse saeclum ferreum. Qui uincit aeui iniuriam stirpis nouator Anniae paribusque comit infulis Aniciorum stemmata. Probum loquor, scis optime, quem nemo fando dixerit, qui non prius laudauerit. Perge, o libelle, et utere felicitate intermina. Quin et require, si sinet tenore fari obnoxio: «age, uera proles Romuli, effare causam nominis. Utrumne mores hoc tui nomen dedere: an nomen hoc secuta morum regula? An ille uenturi sciens mundi supremus arbiter, qualem creauit moribus, iussit uocari nomine?» Nomen datum praeconiis uitaeque testimonio. Libelle felix, quem sinu uir tantus euoluet suo nec occupari tempora grato queretur otio, quem melleae uocis modis leni aut susurro impertiet cuique uigiles luminum uacare dignabunt corae, quem mente et aure consciis quibusdam omissis perleget. Quaecumque fortuna est tibi, perge, o libelle, et utere felicitate intermina. Dic me ualere et uiuere, dic uiuere ex uoto pio, sanctis precantem uocibus, ut quem curulis proxima collegio nati dedit, hunc rursus Augustus prior suis perennet fascibus, Subnecte et illud leniter: «apologos en misit tibi ab usque Rheni limite Ausonius, nomen Italum, praeceptor Augusti tui, Aesopiam trimetriam, quam uertit exili stilo pedestre concinnans opus fandi Titianus artifex; ut hinc aui ac patris decus, mixto resurgens sanguine, Probiano atque Anicio, ut quondam in Albae moenibus supremus Aenea satus Siluios Iulis miscuit, sic iste, qui natus tibi, flos flosculorum Romuli, nutricis inter lemmata lallique somniferos modos suescat peritus fabulis simul iocari et discere». adde uotum, quod pio concepimus rei deo: «ut genitor Augustus dedit collegio nati Probum, sic Gratianus hunc nouum stirpi futurae copulet». Rata sunt futura, quae loquor. Sic merita et fatum iubent. Sed iam ut loquatur Iulius, fandi modum inuita accipe uolucripes dimetria haueque dicto dic uale. [17] AVSONIVS SYMMACHO. Modo intellego, quam mellea res sit oratio, quam delenifica et quam suada facundia. Persuasisti mihi, quod epistulae meae aput Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset, set hoc non diutius, quam dum epistulam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem tuis uelut suco nectaris delibuta perducit. Ubi uero chartulam pono et me ipsum interrogo, tum absinthium meum resipit et circumlita melle tuo pocula deprehendo. Si uero, id quod saepe facio, ad epistulam tuam redii, rursus inlicior: et rursum ille suauissimus, ille floridus tui sermonis adflatus deposita lectione uanescit et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. Hoc me uelut aerius bratteae fucus aut picta nebula non longius quam dum uidetur oblectat, chamaeleontis bestiolae uice, quae de subiectis sumit colorem. Aliud sentio ex epistula tua, aliud ex conscientia mea. Et tu me audes facundissimorum hominum laude dignari? Tu, inquam, mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti? Aut quisquam ita nitet, ut conparatus tibi non sordeat? Quis ita Aesopi uenustatem, quis sophisticas Isocratis conclusiones? Quis ita ad enthymemata Demosthenis aut opulentiam Tullianam aut proprietatem nostri Maronis accedat? Quis ita affectet singula, ut tu imples omnia? Quid enim aliud es quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? Haec, domine mi fil Symmache, non uereor, ne in te blandius dicta uideantur esse quam uerius. Et expertus es fidem meam mentis atque dictorum, dum in comitatu degimus ambo aeuo dispari, ubi tu ueteris militiae praemia tiro meruisti, ego tirocinium iam ueteranus exercui. In comitatu tibi uerus fui, nedum me peregre existimes conposita fabulari: in comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, tibi me et parentem et amicum et, si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti. Set abeamus ab his, ne ista haec conmemoratio ad illam Sosiae formidinem uideatur accedere. Illud, quod paene praeterii, qua adfectatione addidisti, ut ad te didascalicum aliquod opusculum aut sermonem protrepticum mitterem? Ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? Aut ego te uegetum atque alacrem conmonebo? Eadem opera et Musas hortabor, ut canant, et maria, ut effluant, et auras, ut uigeant, et ignes, ut caleant, admonebo et, si quid inuitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. Sat est unius erroris, quod aliquid meorum me paenitente uulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit. Nam si contra {id} euenisset, nec tu mihi persuaderes placere me posse. Haec ad litteras tuas responsa sint: cetera, quae noscere aues, conpendi faciam; sic quoque iam longa est epistula. Iulianum tamen familiarem domus uestrae, si quid de nobis percontandum arbitraris, allego; simul admoneo, ut, cum causam aduentus eius agnoueris, iuues studium, quod ex parte fouisti. Vale. [18] AD VRSVLVM GRAMMATICVM TREVERORVM CVI STRENAS KALENDIS IANVARIIS AB IMPERATORE NON DATAS REDDI FECIMUS. Primus iucundi foret hic tibi fructus honoris, Augustae faustum munus habere manus. Proximus ex longo gradus est, quaestoris amici curam pro strenis excubuisse tuis. Ergo interceptos, regale nomisma, Philippos accipe tot numero, quot duo Geryones: quot terni biiuges demptoque triente Camenae quotque super terram sidera zodiaci; quot commissa uiris Romana Albanaque fata quotque doces horis quotque domi resides; ostia quot pro parte aperit stridentia circus excepto, medium quod patet ad stadium; quot pedibus gradiuntur apes et uersus Homeri quotque horis pelagus profluit aut refluit; protulit in scaenam quot dramata fabellarum, Arcadiae medio qui iacet in gremio; uel quot iuncturas geometrica forma fauorum conserit extremis omnibus et mediis; quot telios primus numerus solusque probatur, quot par atque impar partibus aequiperat, bis ternos et ter binos qui conserit unus, qui solus totidem congeminatus habet; quot faciunt iuncti subterque supraque locati; qui numerant Hyadas Pleiadasque simul. - - -. Ursule collega nobilis Harmonio, Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus et Asper, quem sibi conferret Varro priorque Crates, quique sacri lacerum collegit corpus Homeri, quique notas spuriis uersibus apposuit: Cecropiae commune decus Latiaeque Camenae, solus qui Chium miscet et Amineum. Vale. [19] AVSONIVS PONTIO PAVLINO FILIO CVM ILLE MISISSET POEMATIVM VERSIBVS PLVRIMIS DE REGIBVS EX TRANQVILLO COLLECTIS. Condiderat iam Solis equos Tartesia Calpe stridebatque freto Titanius ignis Hibero: iam succedentes quatiebat Luna iuuencas, uinceret ut tenebras radiis uelut aemula fratris: iam uolucres hominumque genus superabile curis mulcebant placidi tranquilla obliuia somni; transierant Idus, medius suprema December tempora uenturo properabat iungere Iano; et nonas decimas ab se nox longa Kalendas o iugiter acciri celebranda ad festa iubebat. Nescis, puto, quid uelim tot uersibus dicere. Medius fidius ncque ipse bene intellego: tamen suspicor. Iam prima nox erat ante diem nonum decimum Kal. Ian., cum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. His longe iucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille de regibus dedit, in epitomen coegisti, tanta elegantia, solus ut mihi uideare adsecutus, quod contra rerum naturam est, breuitas ut obscura non esset. In his uersibus ego ista cognoui: Europamque Asiamque, duo uel maxima terrae membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit Europae adiunctam, possit cum tertia dici, regnatas multis, quos fama oblitterat et quos barbara Romanae non tradunt nomina linguae, Illibanum Numidamque Auelim Parthumque Vononem et Caranum, Pellaea dedit qui nomina regum, quique magos docuit mysteria uana Nechepsos, et qui regnauit sine nomine moxque Sesostris.... Haec tu quam perite et concinne, quam modulate et dulciter, ita iuxta naturam Romanorum accentuum enuntiasti, ut tamen ueris et primigenis uocibus sua fastigia non perirent. Iam quid de eloquentia dicam? Liquido adiurare possum nullum tibi ad poeticam facundiam Romanae iuuentutis aequari. Certe ita mihi uideris. Si erro, pater sum, ferme et noli exigere iudicium obstante pietate. Verum ego cum pie diligam, sincere ac seuere iudico. Affice me, oro, tali munere frequenter, quo et oblector et honoror. Accessit tibi ad artem poeticam mellea adulatio. Quid enim aliud agunt: audax Icario qui fecit nomina ponto, et qui Chalcidicas moderate enauit ad arces, nisi ut tu uegetam et sublimem alacritatem tuam temeritatem uoces, me uero et consultum et quem filius debeat imitari, salutari prudentia praeditum dicas? Quod equidem contra est. Nam tu summa sic appetis, ut non decidas: senectus mea satis habet, si consistat. Haec ad te breuiter et illico uesperis illius secuto mane dictaui. Ita enim tabellarius tuus, ut epistulam referret, instabat. Nam si mihi otium fuerit, oblectabile negotium erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi ut satisfaciam. Vale. [20] AVSONIVS PAVLINO. Paulino Ausonius: metrum sic suasit, ut esses tu prior et nomen praegrederere meum; quamquam et fastorum titulo prior et tua Romae praecessit nostrum sella curulis ebur et, quae iamdudum tibi palma poetica pollet, lemnisco ornata est, quo mea palma caret. Longaeuae tantum superamus honore senectae. Quid refert? Cornix non ideo ante cycnum; nec quia mille annos uiuit Gangeticus ales, uincit centum oculos, regie paue, tuos. Cedimus ingenio, quantum praecedimus aeuo: adsurgit Musae nostra Camena tuae. Viue uale et totidem uenturos consere ianos, quot tuus aut noster conseruere patres. [21] AVSONIVS PAVLINO Quanto me affecit beneficio non delata equidem, sed suscepta querimonia mea, Pauline fili I Veritus displicuisse oleum quod miseras, munus iterasti: addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius praestitisti. Scis autem me id nomen muriae, quod in usu uulgi est, nec solere nec posse dicere, cum scientissimi ueterum et Graeca uocabula fastidientes Latinum in gari appellatione non habeant. Sed ego, quocumque nomine liquor iste sociorum uocatur, iam patinas implebo meas, ut parcior ille maiorum mensis applaria sucus inundet. Quid autem tam amabile tamque hospitale, quam quod tu, me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum nouitate defrudas? O melle dulcior, o Gratiarum uenustate festiuior, o ab omnibus patrio stringende complexu! Sed haec atque alia huiusmodi documenta liberalis animi aliquis fortasse et aliquando, quamuis rarus: illud de epistularum tuarum eruditione, de poematis iucunditate, de inuentione et concinnatione, iuro omnia nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur imitandum. De quo opusculo, ut iubes, faciam. Exquisitim uniuersa limabo et quamuis per te manus summa contigerit, caelum superfluae expolitionis adhibebo, magis ut tibi paream, quam ut perfectis aliquid adiciam. Interea tamen, ne sine corollario poetico tabellarius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum putaui, dum illud, quod a me heroico metro desideras, incohatur. Isti tamen, ita te et Hesperium saluos habeam, quod spatio lucubratiunculae unius effusi, quamquam hoc ipsi de se probabunt, tamen nihil diligentiae ulterioris habuerunt. Vale. Iambe Parthis et Cydonum spiculis, iambe pinnis alitum uelocior, Padi ruentis impetu torrentior, magna sonorae grandinis ui densior, flammis corusci fulguris uibratior, iam nunc per auras Persei talaribus petasoque ditis Arcados uectus uola. Si uera fama est, Hippocrene, quam pedis pulsu citatam cornipes fudit fremens, I0 tu fonte in ipso procreatus Pegasi, primus nouorum metra iunxisti pedum, idemque, Musis concinentibus nouem, caedem in draconis concitasti Delium. Fer hanc salutem praepes et uolucripes Paulini ad usque moenia, Ebromagum loquor, et protinus, iam si resumptis uiribus alacri refecti corporis motu uiget, saluere iussum mox reposce mutuum. Nihil moreris iamque, dum loquor, redi, imitatus illum stirpis auctorem tuae, triplici furentem qui Chimaeram incendio superuolauit tutus igne proximo. Dic: « ualere», dic: «saluere te iubet amicus et uicinus et fautor tuus, honoris auctor, altor ingeni tui». Dic et magister, dic parens, dic omnia blanda atque sancta caritatis nomina haueque dicto dic uale actutum et redi. Quod si rogabit, quid super scriptis nouis maturus aeui nec rudis diiudicem, nescire dices, sed paratum iam fore heroicorum uersuum plenum essedum. Cui subiugabo de molarum ambagibus, qui machinali saxa uoluunt pondere, tripedes caballos terga ruptos uerbere, his ut uehantur tres sodales nuntii. Fors et rogabit, quos sodales dixeris simul uenire: dic: «trinodem dactylum uidi paratum crucianti cantherio: spondeus illi lentipes ibat comes, paribus moratur qui locis cursum meum, mihique similis, semper aduersus tamen, nec par nec impar, qui trochaeus dicitur». Haec fare cursim nec moratus peruola, aliquid reportans interim munusculi de largitate musici promptarii. [22] AVSONIVS PAVLINO. Multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. Nam quia nihil poscente me abnuis, magis acuis procaciam quam retundis, ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Ebromagum conditis mercibus, quas per agros diuersos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio, inmature periclitatur expelli. Quod nisi indulseris rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur et nauso aliaue qua naui usque ad oppidum praebita frugis aliquantum nostrae aduehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Curculionem Plauti pertinebit. Hoc quo facilius impetrarem aut quo maiorem uerereris molestiam, si negares, concinnatam iambis signatamque ad te epistulam misi, ne subornatum diceres tabellarium, si ad te sine signi fide ueniret. Signaui autem non, ut Plautus ait, «per ceram et linum litterasque interpretes», sed per poeticum characterem, magis notam inustam quam signum impressum iudicares. Philon, meis qui uilicatus praediis, ut ipse uult, epitropos, (nam gloriosum Graeculus nomen putat, quod sermo fucat Dorius) suis querellis adserit nostras preces, quas ipse lentus prosequor. Videbis ipsum, qualis adstet comminus, imago fortunae suae, canus, comosus, hispidus, trux, acriuox Terentianus Phormio, horrens capillis ut marinus asperis echinus aut uersus mei, Hic saepe falsus messibus uegrandibus nomen perosus Villici semente sera siue multum praecoqua, et siderali inscitia caelum lacessens seque culpae subtrahens reos peregit caelites. Non cultor instans, non arator gnaruris, promusque quam condus magis, terram infidelem nec feracem criminans negotiari maluit. Mercatur quo foro uenalium mutator ad Graecam fidem, sapiensque supra Graeciae septem uiros octauus accessit sophos. Et nunc parauit triticum casco sale nouusque pollet emporus. Adit inquilinos, rura, uicos, oppida soli et sali conmercio: acatis, phaselis, lyntribus, stlattis, rate Tarnim et Garumnam permeat ac lucra damnis, damna mutans fraudibus se ditat et me pauperat. Is nunc ad usque uectus Ebromagum tuam sedem locauit mercibus, - - - - - - ut inde nauso deuehat nostros in usus, ut refert. Hunc ergo paucis ne graueris hospitem - - - adlatus ut mox nauis auxilio tuae ad usque portus oppidi iam iam Perusina, iam Saguntina fame Lucaniacum liberet. Hoc si impetratum munus abs te accepero, prior colere quam Ceres. Triptolemon olim, siue Epimeniden uocant, aut uiliconum Buzygem tuo locabo postferendos numini: nam munus hoc fiet tuum. [23] AD EVNDEM CVM ILLE AD ALIA MAGIS RESPONDERET NEQVE SE VENTVRVM POLLICERETVR. Discutimus, Pauline, iugum, quod nota fouebat temperies, leue quod positu et uenerabile iunctis tractabat paribus concordia mitis habenis; quod per tam longam seriem uoluentibus annis fabula non umquam, numquam querimonia mouit, {nulla querella loco pepulit, non ira nec error, nec quae conpositis malesuada et credula causis concinnat ueri similes suspicio culpas; tam placidum, tam mite iugum, quod utrique parentes ad senium nostri traxere ab origine uitae inpositumque piis heredibus usque manere optarunt, dum longa dies dissolueret aeuum. Et mansit, dum laeta fides nec cura laborat officii seruare uices, set sponte feruntur incustoditum sibi continuantia cursum. Hoc tam mite iugum docili ceruice subirent Martis equi stabuloque feri Diomedis abacti et qui mutatis ignoti Solis habenis fulmineum Phaethonta Pado mersere iugales. Discutitur, Pauline, tamen: nec culpa duorum ista, set unius tantum tua. Namque ego semper contenta ceruice feram. Consorte laborum destituor nec tam promptum gestata duobus unum deficiente pari perferre sodalem. Non animus uiresque labant, sed iniqua ferendo condicio est oneri, cum manus utrumque relicto ingruit acceduntque alienae pondera librae. Sic pars aegra hominis trahit ad contagia sanum corpus et exigui quamuis discrimine membri tota per innumeros artus conpago uacillat. Obruar usque tamen, ueteris ne desit amici me durante fides memorique ut fixa sub aeuo restituant profugum - solacia cassa - sodalem. Inpie, Pirithoo disiungere Thesea posses Euryalumque suo socium secernere Niso; te suadente fugam Pylades liquisset Oresten nec custodisset Siculus uadimonia Damon. {Quantum oblectamen populi, quae uota bonorum sperato fraudata bono? Gratantia cuncti uerba loquebantur. Iam nomina nostra parabant inserere antiquis aeui melioris amicis. Cedebat Pylades, Phrygii quoque gloria Nisi iam minor et promissa obiens uadimonia Damon. Nos documenta magis felicia, qualia magnus Scipio longaeuique dedit sapientia Laeli; nos studiis animisque isdem miracula cunctis, hoc maiora, pares fuimus quod dispare in aeuo. Ocius illa iugi fatalis soluere lora Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis principiis et utroque caput celantia nodo. Grande aliquod uerbum nimirum diximus, ut se inferret nimiis uindex Rhamnusia uotis; Arsacidae ut quondam regis non laeta triumphis grandia uerba premens ultrix dea Medica belli sistere Cecropidum in terris monumenta paranti obstitit et Graio iam iam figenda tropaeo ultro etiam uictis Nemesis stetit Attica Persis. Quae tibi Romulidas proceres uexare libido est? In Medos Arabasque tuos per nubila et atrum perge chaos. Romana procul tibi nomina sunto. Illic quaere alios oppugnatura sodales, liuor ubi iste tuus ferrugineumque uenenum opportuna tuis inimicat pectora fucis. Paulinum Ausoniumque, uiros quos sacra Quirini purpura et auratus trabeae uelauit amictus, non decet insidiis peregrinae cedere diuae. Quid queror eoique insector crimina monstri? Occidui me ripa Tagi, me Punica laedit Barcino, me bimaris iuga ninguida Pyrenaei: . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . moenibus et patrio forsan quoque uestis et oris . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quemque suo longe dirimat prouincia tractu trans montes solemque alium, trans flumina et urbes et quod terrarum caelique extenditur inter Emeritensis Anae lataeque fluenta Garumnae. Quod si interualli spatium tolerabile limes poneret exiguus (quamuis longa omnia credant, qui simul esse uolunt), faceret tamen ipsa propinquos cura locos, medus iungens distantia uerbis; Santonus ut sibi Burdigalam, mox iungit Aginnum illa sibi et populos Aquitanica rura colentes, utque duplex Arelas Alpinae tecta Viennae Narbonemque pari spatio sibi conserit et mox quinquiplicem socias tibi, Martie Narbo, Tolosam. Hoc mihi si spatium uicinis moenibus esset, tunc ego te ut nostris aptum conplecterer ulnis adflaretque tuas aures nostrae aura loquellae. Nunc tibi trans Alpes et marmoream Pyrenen Caesareae Augustae domus , Tyrrhenica propter Tarraco et ostrifero super addita Barcino ponto; me iuga Burdigalae, trino me flumina coetu secernunt turbis popularibus otiaque inter uitiferi exercent colles laetumque colonis uber agri, tum prata uirentia, tum nemus umbris mobilibus celebrique frequens ecclesia uico, totque mea in Nouaro sibi proxima praedia pago dispositis totum uicibus uariata per annum, egelidae ut tepeant hiemes rabidosque per aestus adspirent tenues frigus subtile Aquilones. Te sine set nullus grata uice prouenit annus. Ver pluuium sine flore fugit, Canis aestifer ardet, nulla autumnales uariat Pomona sapores effusaque hiemem contristat Aquarius unda. Agnoscisne tuam, Ponti dulcissime, culpam? Nam mihi certa fides nec conmutabilis umquam Paulini illius ueteris reuerentia durat quaeque meoque tuoque fuit concordia patri. Si tendi facilis cuiquam fuit arcus Ulixei aut praeter dominum uibrabilis ornus Achilli, nos quoque tam longo Rhamnusia foedere soluet. Set cur tam maesto sero tristia carmina uersu et non in meliora animus se uota propinquat? Sit procul iste metus. Certa est fiducia nobis, si genitor natusque dei pia uerba uolentum accipiat, nostro reddi te posse precatu, ne sparsam raptamque domum lacerataque centum per dominos ueteris Paulini regna fleamus teque uagum toto quam longa Hispania tractu inmemorem ueterum peregrinis fidere amicis. Accurre, o nostrum decus, o mea maxima cura, uotis ominibusque bonis precibusque uocatus, adpropera, dum tu iuuenis, dum nostra senectus seruat inexhaustum tibi gratificata uigorem}. Ecquando iste meas inpellet nuntius aures? Ecce tuus Paulinus adest. Iam ninguida linquit oppida Hiberorum, Tarbellica iam tenet arua. Ebromagi iam tecta subit, iam praedia fratris uicina ingreditur, iam labitur amne secundo iamque in conspectu est, iam prora obuertitur amni ingressusque sui celebrata per ostia portus totum occursantis populi praeuertitur agmen: et sua praeteriens iam iam tua limina pulsat. Credimus? An qui amant ipsi sibi somnia fingunt? [24] AD EVNDEM PONTIVM PAVLINVM EPISTOLA SVBINDE SCRIPTA. Proxima quae nostrae fuerat querimonia chartae credideram, quod te, Pauline, inflectere posset eliceretque tuam blanda obiurgatio uocem. Set tu iuratis uelut alta silentia sacris deuotus teneas, perstas in lege tacendi, Non licet? Anne pudet, si quis tibi iure paterno uiuat amicus adhuc maneasque obnoxius heres? Ignauos agitet talis timor. At tibi nullus sit metus et morem missae acceptaeque salutis audacter retine. Vel si tibi proditor instat, aut quaesitoris grauior censura timetur, occurre ingenio, quo saepe occulta teguntur. Thraeicii quondam quam saeua licentia regis fecerat elinguem, per licia texta querellas edidit et tacitis mandauit crimina telis. Et pudibunda suos malo commisit amores uirgo nec erubuit tacituro conscia pomo. Depressis scrobibus uitium regale minister credidit idque diu texit fidissima tellus: inspirata dehinc uento cantauit harundo. Lacte incide notas: arescens charta tenebit semper inaspicuas, prodentur scripta fauillis. Vel Lacedaemoniam scytalen imitare, libelli segmina Pergamei tereti circumdata ligno perpetuo inscribens uersu, qui deinde solutus non respondentes sparso dabit ordine formas, donec consimilis ligni replicetur in orbem. Innumeras possum celandi ostendere formas et clandestinas ueterum reserare loquellas, si prodi, Pauline, times nostraeque uereris crimen amicitiae; Tanaquil tua nesciat istud. Tu contemne alios nec dedignare parentem adfari uerbis. Ego sum tuus altor et ille praeceptor primus, ueterum largitor honorum, primus in Aonidum qui te collegia duxi: [25] CVM PONTIVS PAVLINVS IVNIOR QVARTIS IAM LITTERIS NON RESPONDISSET, SIC AD EVM SCRIPTVM EST. Quarta tibi haec notos detexit epistula questus, Pauline, et blando residem sermone lacessit. Officium set nulla pium mihi pagina reddit, fausta salutigeris adscribens orsa libellis. Unde istam meruit non felix charta repulsam, spernit tam longo cessatio quam tua fastu? Hostis ab hoste tamen per barbara uerba salutem accipit et Salue mediis interuenit armis. Respondent et saxa homini et percussus ab antris o sermo redit, redit et nemorum uocalis imago. Litorei clamant scopuli, dant murmura riui, Hyblaeis apibus saepes depasta susurrat. Est et harundineis modulatio musica ripis cumque suis loquitur tremulum coma pinea uentis. Incubuit foliis quotiens leuis eurus acutis, Dindyma Gargarico respondent cantica luco. Nil mutum natura dedit. Non aeris ales quadrupedesue silent, habet et sua sibila serpens et pecus aequoreum tenui uice uocis anhelat. Cymbala dant flictu sonitum, dant pulpita saltu icta pedum, tentis reboant caua tympana tergis; Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus, nec Dodonaei cessat tinnitus aeni, in numerum quotiens radiis ferientibus ictae respondent dociles modulato uerbere pelues. Te uelut Oebaliis habites taciturnus Amyclis aut tua Sigalion Aegyptius oscula signet, obnixum, Pauline, taces. Agnosco pudorem, quod uitium fouet ipsa suum cessatio iugis. Dumque pudet tacuisse diu, placet officiorum non seruare uices et amant longa otia culpam. Quis prohibet Salue atque Vale breuitate parata scribere felicesque notas mandare libellis? Non ego longinquos ut texat pagina uersus postulo multiplicique oneret sermone tabellas. Una fuit tantum, qua respondere Lacones littera, et irato regi placuere negantes. Est etenim comis breuitas. Sic fama renatum Pythagoram docuisse refert. Cum multa loquaces ambiguis sererent uerbis, contra omnia solum est respondebat uel non. O certa loquendi regula! Nam breuius nihil est nec plenius istis, quae firmata probant aut infirmata relidunt. Nemo silens placuit, multi breuitate loquendi. Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus prouehor? Ut diuersa sibi uicinaque culpa est! Multa loquens et cuncta silens non ambo placemus nec possum reticere, iugum quod libera numquam fert pietas nec amat blandis posponere uerum. Vertisti, Pauline, tuos dulcissime mores? Vasconis hoc saltus et ninguida Pyrenaei hospitia et nostri facit hoc obliuio caeli? Inprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus! Te populent Poeni, te perfidus Hannibal urat, te belli sedem repetat Sertorius exul. Ergo meum patriaeque decus columenque senati Bilbilis aut haerens scopulis Calagurris habebit aut quae deiectis iuga per scruposa ruinis arida torrentem Sicorim despectat Ilerda? Hic trabeam, Pauline, tuam Latiamque curulem constituis patriosque istic sepelibis honores? Quis tamen ista tibi tam longa silentia suasit? Impius ut nullos hic uocem uertat in usus, gaudia non illum uegetent, non dulcia uatum carmina, non blandae modulatio flexa querellae, non fera, non illum pecudes, non mulceat ales, non quae pastorum nemoralibus abdita lucis solatur nostras echo resecuta loquellas. Tristis, egens deserta colat tacitusque pererret alpini conuexa iugi, ceu dicitur olim mentis inops coetus hominum et uestigia uitans auia perlustrasse uagus loca Bellerophontes. Haec praecor, hanc uocem, Boeotia numina Musae, accipite et Latiis uatem reuocate Camenis.