[0] INCERTI AVCTORIS LIBER DE ORIGINE GENTIS ROMANAE. A Iano et Saturno conditoribus, per succedentes sibimet reges, usque ad consulatum decimum Constantii, digesta ex auctoribus Verrio Flacco, Antiate (ut quidem idem Verrius maluit dicere, quam Antia), tum ex annalibus pontificum, dein Cincio, Egnatio, Veratio, Fabio Pictore, Licinio Macro, Varrone, Caesare, Tuberone, atque ex omni priscorum historia; proinde ut quisque neotericorum asseuerauit, hoc est et Liuias et Victor Afer. [1] I. 1 Primus in Italiam creditur uenisse Saturnus; ut etiam Maronis Musa testatur illis uersibus: Primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo, Arma Iouis fugiens, etc. 2 Tanta autem usque id tempus antiquorum hominum traditur fuisse simplicitas, ut uenientes ad se aduenas, qui modo consilio ac sapientia praediti ad instruendam uitam formandosque mores aliquid conferrent, quod eorum parentes atque originem ignorabant, caelo et terra edites non solum ipsi crederent, uerum etiam posteris affirmarent, ueluti hunc ipsum Saturnum, quem Caeli et Terrae filium esse dixerunt. 3 Quod cum ita existimetur, certum tamen est priorem Ianum in Italiam deuenisse ab eoque postea uenientem exceptum esse Saturnum. 4 Unde intelligendum est Vergilium quoque non ignoratione ueteris historiae, sed suo more primum dixisse Saturnum, non ante quem nemo, sed principem, ut: Troiae qui primus ab oris. 5 Cum procul dubio constet ante Aeneam priorem Antenorem in Italiam esse peruectum eumque non in ora litori proxima, sed in interioribus locis, id est Illyrico, urbem Patauium condidisse, ut quidem idem supradictus Vergilius illis uersibus ex persona Veneris apud Iouem de aerumnis Aeneae sui conquerentis: Antenor potuit mediis elapsus Achiuis Illyricos penetrare sinus atque intima tutus cet. 6 Quare autem addiderit tutus, suo loco plenissime annotauimus in commentatione, quam hoc scribere coepimus, cognita ex libro, qui inscriptus est De Origine Patauina. 7 Itaque nunc primus ex ea quoque significatione est, e qua illud etiam in secundo Aeneidos de enumeratione eorum, qui equo durio degrediebantur. 8 Nam cum nominasset Thessandrum, Sthenelum, Ulixem, Acamanta, Thoanta, Neoptolemum, post intulit: primusque Machaon. 9 De quo quaeri potest: quomodo potest primus dici, post tantos, qui supra dicti sunt? Verum intelligemus primum pro principe, uel quia is ad perfectum illis temporibus circa peritiam medicae artis praecipuus fuisse traditur. [2] II. 1 Sed ut ad propositum reuertamur, ferunt Creusam Erechthei regis Atheniensium filiam speciosissimam stupratam ab Apolline enisam puerum, eumque Delphos olim educandum esse missum; ipsam uero a patre istarum rerum inscio Xutho cuidam comiti collocatam. 2 Ex qua cum ille pater non posset exsistere, Delphos eum petiisse ad consulendum oraculum, quomodo pater fieri posset. Tam illi deum respondisse, ut quem postera die obuiam habuisset, eum sibi adoptaret. 3 Itaque supra dictum puerum, qui ex Apolline genitus erat, obuiam illi fuisse eumque adoptatum. 4 Cum adoleuisset, non contentum patrio regno cum magna classe in Italiam deuenisse occupatoque monte urbem ibidem constituisse eamque ex suo nomine Ianiculum cognominasse. [3] III. 1 Igitur Iano regnante apud indigenas rudes incultosque Saturnus regno profugus, cum in Italiam deuenisset, benigne exceptus hospitio est ibique haud procul a Ianiculo arcem suo nomine Saturniam constituit. 2 Isque primus agriculturam edocuit ferosque homines et rapto uiuere assuetos ad compositam uitam eduxit, secundum quod Vergilius in octauo sic ait: Haec loca indigenae Fauni Nymphaeque tenebant, Gensque uirum truncis et duro robore nata, Quis neque mos neque cultus erat nec iungere tauros Aut componere opes norant aut parcere parto, Sed rami atque asper uictu uenatus alebat. 3 Omissoque Iano, qui nihil aliud quam ritum colendorum deorum religionesque intulerat, se Saturno maluit annectere, qui uitam moresque feris etiam tum mentibus insinuans ad communem utilitatem, ut supra diximus, disciplinam colendi ruris edocuit, ut quidem indicant illi uersus: Is genus indocile ac dispersum montibus altis Composuit legesque dedit Latiumque uocari Maluit. 4 Is tum etiam usum signandi aeris ac monetae in formam incutiendae ostendisse traditur, in quam ab una parte caput eius imprimeretur, altera nauis, qua uectus illo erat. 5 Unde hodieque aleatores posito nummo opertoque optionem collusoribus ponunt enuntiandi, quid putent subesse, caput, aut nauem: quod nunc uulgo corrumpentes nauiam dicunt. 6 Aedes quoque sub cliuo Capitolino, in qua pecnuiam conditam habebat, aerarium Saturni hodieque dicitur. 7 Verum quia, ut supra diximus, prior illuc Ianus aduenerat, cum eos post obitum diuinis honoribus cumulandos censuissent, in sacris omnibus primum locum Iano detuleruat, usque eo, ut etiam, cum aliis diis sacrificium fit, dato ture in altaria, Ianus prior nominetur, cognomento quoque addito Pater, secundum quod noster sic intulit: Hanc Ianus Pater, hanc Saturnus condidit arcem. Ac subinde: Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen. Eique, eo quod mire praeteritorum memor, tum etiani futuri - - -. Rex arua Latinus et urbes Iam senior longa placidas in pace regebat. quo regnante Troianos refert in Italiam deuenisse, quaeritur, quomodo Sallustius dicat: Cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum? [4] IV. 1 Quidam autem tradunt terris diluuio coopertis passim multos diuersarum regionum in montibus, ad quos confugerant, constitisse: ex quibus quosdam aedem quaerentes peruectos in Italiam Aborigines appellatos, Graeca scilicet appellatione, a cacuminibus montium, quae illi g-oreh faciunt. 2 Alii uolunt eos, quod errantes illo uenerint, primo Aberrigines, post mutata una littera altera adempta Aborigines cognominatos. 3 Eos aduenientes Picus excepit permissos uiuere ut uellent. Post Picum regnauit in Italia Faunus, quem a fando dictum uolunt, quod is solet futura praecinere uersibus, quos Saturnios dicimus; quod genus metri in uaticinatione Saturniae primum proditum est. 5 Eius rei Ennius testis est, cum ait: Versibus, quos olim Fauni uatesque canebant. 6 Hunc Faunum plerique eundem Siluanum a siluis, Inuum deum, quidam etiam Pana uel Pan esse dixerunt. [5] V. 1 Igitur regnante Fauno ante annos circiter sexaginta, quam Aeneas in Italiam deferretur, Euander Arcas, Mercurii et Carmentis Nymphae filius, simul cum matre eodem uenit. 2 quam quidam memoriae prodiderunt primo Nicostraten dictam, post Garmentam, de carminibus, eo quod uidelicet omnium litterarum peritissima futurorumque prudens uersibus canere sit solita, adeo, ut plerique uelint non tam ipsam a carmine Carmentam, quam carmina, a qua dicta essent, appellata. 3 Huius admonitu transuectus in Italiam Euander ob singularem eruditionem atque scientiam litterarum breui tempore in familiaritatem Fauni se insinuant atque ab eo hospitaliter benigneque exceptus non paruum agri modum ad incolendum accepit, quem suis comitibus distribuit exaedificatis domiciliis in eo monte, quem primo tum illi a Pallante Pallanteum, postea nos Palatium diximus; ibique Pani deo fanum dedicauit, quippe is familiaris Arcadiae deus est, teste etiam Marone, qui ait: Pan Deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit. Primus itaque omnium Euander Italicos homines legere et scribere edocuit litteris, partim quas ipse antea didicerat; idemque frugea in Graecia primum inuentas ostendit serendique usum edocuit terraeque excolendae gratia primus boues in Italia iunxit. [6] VI. 1 Eo regnante forte Recaranus quidam, Graecae originis, ingentis corporis et magnarum uirium pastor, qui erat forma et uirtute ceteris antecellens, Hercules appellatus, eodem uenit. 2 Cumque armenta eius circa flumen Albulam pascerentur, Cacus Euandri seruus, nequitiae uersutus et praeter cetera furacissimus, Recarani hospitia bouea surripuit ac, ne quod esset indicium, auersas in speluncam attraxit. 3 Cumque Recaranus uicinis regionibus peragratis scrutatisque omnibus eiuscemodi latebris desperasset inuenturum utcumque aequo animo dispendium ferens, excedere his finibus constituerat. 4 At uero Euander, excellentissimae iustitiae uir, postquam rem uti acta erat, comperit, seruum noxae dedit bouesque restitui fecit. 5 Tum Recaranus sub Auentino Inuentori Patri aram dedicauit appellauitque Maximam, et apud eam decimam sui pecoris profanauit. 6 Cumque ante moris esset, uti homines decimam fructuum regibus suis praestarent, aequius sibi ait uideri deos potius illo honore impartiendos esse quam regea; inde uidelicet tractum, ut Herculi decimam profanari mos esset, secundum quod Plautus In partem, inquit, Herculaneam, id est, decimam. 7 Consecrata igitur ara Maxima profanataque apud eam decima Recaranus, eo quod Carmentis inuitata ad id sacrum non affuisset, sanxit, ne cui feminae fas esset uesci ex eo, quod eidem arae sacratum esset: atque ab ea re diuina feminae in totum remotae. [7] VII. 1 Haec Cassius libro primo. At uero in libris Pontificalium traditur Hercules, Ioue atque Alcmena genitus, superato Geryone, agens nobile armentum, cupidus eius generis boues in Graecia instituendi, forte in ea loca uenisse et ubertate pabuli delectatus, ut ex longo itinere homines sui et pecora reficerentur, aliquamdiu sedem ibi constituisse. 2 Quae cum in ualle, ubi nunc est circus maximus, pascerentur, neglecta custodia, quod nemo credebatur ausurus uiolare Herculis praedam, latronem quendam regionis eiusdem, magnitudine corporis et uirtute ceteris praeualentem, octo boues in speluncam, quo minus furtum uestigiis colligi posset, candis abstraxisse. 3 Cumque inde Hercules proficiscens reliquum armentum casu praeter eandem speluncam ageret, forte quadam inclusas boues transeuntibus admugisse atque ita furtum detectum; 4 interfectoque Caco Euandrum re comporta hospiti obuiam iuisse gratantem, quod tanto malo fines suos liberasset, compertoque, quibus parentibus ortus Hercules esset, rem ita, uti erat gesta, ad Faunum pertulisse. Tum eum quoque amicitiam Herculis cupidissime appetisse. Quam opinionem sequi metuit noster Maro. [8] VIII. 1 Cum ergo Recaranus siue Hercules patri Inuentori aram maximam consecrasset, duos ex Italia, quos eadem sacra certo ritu administranda edoceret, asciuit, Potitium et Pinarium. 2 Sed eorum Potitio, quia prior uenerat, ad comedenda exta admisso Pinarius, eo quod tardius uenisset, posterique eius submoti. Unde hodieque seruatur: Nemini Pinariae gentis in eis sacris uesci licet. 3 Eosque alio uocabulo prius appellatos nonnulli uolunt, post uero Pinarios dictos apo tou peinan, quod uidelicet ieiuni ac per hoc esurientes ab eiusmodi sacrificiis discedant. 4 Isque mos permansit usque Appium Claudium censorem, ut Potitiia sacra facientibus uescentibusque de eo boue, quem immolauerant, postquam inde nihil reliquissent, Pinarii deinde admitterentur. 5 Verum postea Appius Claudius accepta pecunia Potitios illexit, ut administrationem sacrorum Herculis seruos publicos edocerent nes non etiam mulieres admitterent. 6 Quo facto aiunt intra dies triginta omnem familiam Potitiorum, quae prior in sacris habebatur, exstinctam atque ita sacra penes Pinarios resedisse eosque tam religione quam etiam pietate edoctos mysteria eiusmodi fideliter custodisse. [9] IX. 1 Post Faunum Latino, eius filio, in Italia regnante, Aeneas, Ilio Achiuis prodito ab Antenore aliisque principibus, cum prae se deos penates patremque Anchisen humeris gestanc nec non et paruulum filium manu trahens noctu excederet, orta luce cognitus ab hostibus, eo quod tanta onustus pietatis sarcina erat, non modo a nullo interpellatus, sed etiam a rege Agamemnone, quo uellet, ire permissus Idam petit; ibique nauibus fabricatis cum multis diuersi sexus oraculi admonitu Italiam petit, ut docet Alexander Ephesius libro primo belli Marsici. 2 At uero Lutatius non modo Antenorem, sed etiam ipsum Aeneam proditorem patriae fuisse tradit: 3 cui cum a rege Agamemnone permissum esset ire, quo uellet, et humeris suis, quod potissimum putaret, hoc ferret, nihil illum praeter deos penates et patrem duosque paruulos filios, ut quidam tradunt, ut uero alii, unum, cui Iulo cognomen, post etiam Ascanio fuerit, secum extulisse. 4 Qua pietate motos Achiuorum principes remisisse, ut reuerteretur domum atque inde omnia secum, quae uellet, auferret. Itaque eum magnis cum opibus pluribusque sociis utriusque sexus a Troia digressum longo mari emenso per diuersas terrarum oras in Italiam deuenisse ac primum Thraciam appulsum Aenum ex suo nomine condidisse. 5 Dein cognita Polymestoris perfidia ex Polydori nece inde digressum peruectumque ad insulam Delum atque illinc ab eo Lauiniam, Anii sacerdotis Apollinis filiam, in matrimonium ascitam, ex cuius nomine Lauinia litora appellata. 6 Postquam is multa maria permensus appulsus sit ad Italiae promontorium, quod eat in Baiano circa Auerni lacum, ibique gubernatorem Misenum morbo absumptum sepultum ab eo; ex cuius nomine urbem Misenun appellatam, ut etiam scribit Caesar Pontificalium libro primo, qui tam en hunc Misenum non gubernatorem, sed tubicinem fuisse tradit. 7 Inde non immerito utramque opinionem secutus Maro sic intulit: At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum Imponit suaque arma uiro remumque tubamque. 8 Quamyis auctore Homero quidam asserant tubae usum Troianis temporibus etiam tunc ignoratum. [10] X. 1 Addunt praeterea quidam, Aeneam in eo litore Euxini cuiusdam comitis matrem ultime aetatis affectam circa stagnum, quod est inter Misenon Auernumque, extulisse atque inde loco nomen inditum; cumque comperisset ibidem Sibyllani mortalibus futura praecinere in oppido, quod uocatur Cimbarionis, uenisse eo sciscitatum de statu fortunarum suarum aditisque fatis uetitum, ne is cognatam in Italia sepeliret Prochytam, cognatione sibi coniunctam, quam incolumem reliquerat. 2 Et postquam ad classem rediit repperitque mortuam, in insula proxima sepelisse, quae nunc quoque eodem est nomine, ut scribunt Vulcatius et Acilius Piso. 3 Inde profectum peruenisse in eum locum, qui nunc portas Caietae appellatur ex nomine nutricis eius, quam ibidem amissam sepeliit. 4 At uero Caesar et Sempronius aiunt Caietae cognomen fuisse, non nomen, ex eo scilicet inditum, quod eius consilio impulsuque matres Troianae taedio longi nauigii classem ibidem incenderint, Graeca scilicet appellatione apo tou kaiein, quod est incendere. 5 Inde ad eam Italiae oram, quae ab arbusto eiusdem generis Laureus appellata est, Latino regnante peruectum cum patre Anchise filioque et ceteris suorum nauibus egressum in litore accubuisse, consumptoque, quod fuerat cibi, crustam etiam de farreis mensis, quas sacratas secum habebat, comedisse. [11] XI. 1 Tum Anchisa coniciente illum esse miseriarum errorisque finem, quippe meminerat Venerem sibi aliquando praedixisse, cum in externo litore esurie compulsi sacratasque mensas inuasissent, illum condendae sedis fatalem locum fore, 2 scrofam etiam incientem cum e naui produxissent, ut eam immolarent, et se ministrorum manibus eripuisset, recordatum Aeneam, quod aliquando ei responsum esset urbi condendae quadrupedem futuram ducem, 3 cum simulacris deorum penatum prosecutum, atque illum, ubi illa procubuit enisaque est porculos triginta, ibidem auspicatum postquam Lauinium dixit, ut scribit Caesar libro primo et Lutatius libro secundo. [12] XII. 1 At uero Domitius non orbes farreos, ut supra dictum est, sed mensarum uice sumendi cibi gratia apium, cuius maxima erat ibidem copia, fuisse substratum, quod ipsum consumptis aliis edulibus eos comedisse, ac post subinde intellexisse illas esse mensas, quas illos comesturos praedictum esset. 2 Cum interim immolata sue in litore sacrificium perageret, traditur forte aduertisse Argiuam classem, in qua Ulixes erat; cumque uereretur, ne ab hoste cognitus periculum subiret, itemque rem diuinam interrumpere summum nefas duceret, caput uelamento obduxisse atque ita pleno ritu sacra perfecisse. Inde posteris traditum morem ita sacrificandi, ut scribit Marcus Octauius libro primo. 3 At uero Domitius libro primo docet sorte Apollinis Delphici monitum Aeneam, ut Italiam peteret atque ubi duo maria inuenisset prandiumque cum menais comesset, ibi urbem uti conderet. 4 Itaque egressum in agrum Laurentem, cum paululum e litore processiset, peruenisse ad duo stagna aquae salsae uicina inter se; ibique cum se lauisset, ac refectum cibo, cum apium quoque, quod tunc uice mensae substratum fuerat, consumpsisset, existimantem procul dubio illa esse duo maria, quod in illis stagnis aquae marinae species esset, mensasque, quae erant ex stramine apii, comestas urbem in eo loco condidisse eamque, quod in stagno lauerit, Lauinium cognominasse. Tum deinde a Latino rege Aboriginum, data ei, quae incoleret, iugera quingenta. 5 At Cato in Origine generis Romani ita docet: Suem triginta porculos peperisse in eo loco, ubi nunc est Lauinium, cumque Aeneas ibi urbem condere constituisset propterque agri sterilitatem maereret, per quietem ei uisa deorum penatum simulacra adhortantium, ut perseueraret in condenda urbe, quam coeperat; nam post annos totidem, quot foetus illius suis essent, Troianos in loca fertilia atque uberiorem agrum transmigraturos et urbem clarissimi nominis in Italia condituros. [13] XIII. 1 Igitur Latinum Aboriginum regem, cum ei nuntiatum esset multitudinem aduenarum classe aduectam occupauisse agram Laurentem, aduersum subitos inopinatosque hostes incunctanter suas copias eduxisse ac priusquam signum dimicandi daret, animaduertisse Troianos militariter instructos, cum sui lapidibus ac sudibus armati, tum etiam ueste aut pellibus, quae eis integumento erant, sinistris manibus inuolutis processissent. 2 Itaque suspense certamine per colloquium inquisito, qui essent quidue peterent, utpote qui in hoc consilium auctoritate numinum cogebatur (namque extis ac somniis saepe admonitus erat tutiorem se aduersum hostes fore, si copias suas cum aduenis coniunxisset) 3 cumque cognouisset Aeneam et Anchisen bello patria pulsos cum simulacris deorum errantes sedem quaerere, amicitiam foedere inisse dato inuicem iureiurando, ut communes quosque hostes amicosue haberent. 4 Itaque coeptum a Troianis muniri locum, quem Aeneas ei nomine uxoris suae, Latini regis filiae, quae iam ante desponsata Turno Herdonio fuerat, Lauinium cognominauit. 5 At uero Amatam, Latini regis uxorem, cum indigne ferret Lauiniam repudiato Turno, consobrino suo, Troiano aduenae collocatam, Turnum ad arma concitauisse; eumque mox coacto Rutulorum exercitu tetendisse in agrum Laurentem et aduersus eum Latinum pariter cum Aenea progressum inter proeliantes circumuentum occisumque. 6 Nec tamen amisso socero Aeneas Rutulis obsistere desiit, namque et Turnum interemit. 7 Hostibus fusis fugatisque uictor Lauinium se cum suis recepit consensuque omnium Latinorum rex declaratus est, ut scribit Lutatius libro tertio. 8 Piso quidem Turnum matruelem Amatae fuisse tradit interfectoque Latino mortem ipsam sibimet consciuisse. [14] XIV. 1 Igitur Aeneam occiso Turno rerum potitum; cum adhuc irarum memor Rutulos bello persequi instituisset, illos sibi ex Etruria auxilium Mezentii regis Agillaeorum asciuisse ac implorauisse pollicitos, si Victoria parta foret, omnia, quae Latinorum essent, Mezentio cessura. 2 Tum Aeneam, quod copiis inferior erat, multis rebus, quae necessario tuendae erant, in urbem comportatis castra sub Lauinio collocasse praepositoque his filio Euryleone ipsum electo ad dimicandum tempore copias in aciem produxisse circa Numici fluminis stagnum; ubi cum acerrime dimicaretur, subitis turbinibus infuscato aere repente caelo tantum imbrium effusum tonitrubus etiam consecutis flammarumque fulgoribus, ut omnium non oculi modo praestringerentur, uerum etiam mentes quoque confusae essent; cumque uniuersis utriusque partis dirimendi proelia cupiditas inesset, nihilo minus in illa tempestatis subitae confusione interceptum Aeneam nusquam deinde comparuisse. 3 Traditur autem, non prouiso, quod propinquus flumini esset, ripa depulsus forte in fluuium decidisse, atque ita proelium diremptum; dein post apertis fugatisque nubibus cum serena facies effulsisset, creditum est uiuum eum caelo assumptum. 4 Idemque tamen post ab Ascanio et quibusdam aliis uisus affirmatur super Numici ripam eo habitu armisque, quibus in proelium processerat. Quae res immortalitatis eius famam confirmauit. Itaque illi eo loco templum consecratum appellarique placuit Patrem indigetem. 5 Dein filius eius Ascanius, idem qui Euryleo, omnium Latinorum iudicio rex appellatus est. [15] XV. 1 Igitur summam imperii Latinorum adeptus Ascanius cum continuis proeliis Mezentium persequi instituisset, filius eius Lausus collem Lauiniae arcis occupauit. Cumque id oppidum circumfusis omnibus copiis regis teneretur, Latini legatos ad Mezentium miserunt sciscitatum, qua condicione in deditionem eos accipere uellet; 2 cumque ille inter alia onerosa illud quoque adiceret, ut omne uinum agri Latini aliquot annis sibi inferretur, consilio atque auctoritate Ascanii placuit ob libertatem mori potius quam illo modo seruitutem subire. 3 Itaque uino ex omni uindemia Ioui publice uoto consecratoque Latini urbe eruperunt fasoque praesidio interfectoque Lauso Mezentium fugam facere coegerunt. 4 Is postea per legatos amicitiam societatemque Latinorum impetrauit, ut docet Lucius Caesar libro primo, itemque Aulus Postumius in eo uolumine, quod de aduentu Aeneae conscripsit atque edidit. 5 Igitur Latini Ascanium ob insignem uirtutem non solum Ioue ortum crediderunt, sed etiam per diminutionem declinato paululum nomine primo Iolum, dein postea Iulum appellarunt; a quo Iulia familia manauit, ut scribunt Caesar libro secundo et Cato in Originibus. [16] XVI. 1 Interim Lauinia ab Aenea grauida relicta, metu ueluti insecuturi se Ascanii, in siluam profugit ad magistrum patrii pecoris Tyrrhum ibique enisa est puerum, qui a loci qualitate Siluius est dictus. 2 At uero uulgus Latinorum existimans clam ab Ascanio interfectam magnam ei inuidiam conflauerat, usque eo, ut armis quoque ei uim denuntiaret. 3 Tum Ascanius iureiurando se purgans, cum nihil apud eos proficeret, petita dilatione inquirendum, iram praesentem uulgi aliquantulum fregit pollicitusque est se ingentibus praemiis cumulaturum eum, qui sibi Lauiniam inuestigasset; mox recuperatem cum filio in urbem Lauinium reduxit dilexitque honore materno. 4 Quae res rursum ei magnum fauorem populi conciliauit, ut scribunt Gaius Caesar et Sextus Gellius in origine gentis Romanae. 5 At uero alii tradunt, cum Ascanius ab uniuerso populo ad restituendam Lauiniam cogeretur iuraretque se neque interemisse neque scire, ubi esset, Tyrrhum petito silentio in illa contionis frequentia professum indicium, si sibi Lauiniaeque pueroque ex ea nato fides incolumitatis daretur; tumque eum accepta fide Lauiniam in urbem cum filio reduxisse. [17] XVII. 1 Post haec Ascanius completis in Lauinio triginta annis recordatus nouae urbis condendae tempus aduenisse ex numero porculorum, quos pepererat sus alba, circumspectis diligenter finitimis regionibus, speculatus montem editum, qui nunc ab ea urbe, quae in eo condita est, Albanus nuncupatur, ciuitatem communit eamque ex forma, quod ita in longum porrecta est, Longam, ex colore suis Albam cognominauit. 2 Cumque illuc simulacra deorum penatium transtulisset, postridie apud Lauinium apparuerunt, rursusque relata Albam appositisque custodibus nescio quantis se Lauinium in pristinam sedem identidem receperunt. 3 Itadue tertio nemo ausus est amouere ea, ut scriptam est in annalium pontificum quarto libro, Cincii et Caesaris secundo, Tuberonis primo. 4 At Ascanius postquam excessisset e uita, inter Iulum filium eius et Siluium Postumum, qui ex Lauinia genitus erat, de obtinendo imperio orta contentio est, cum dubitaretur, an Aeneae filius an nepos potior esset. Permissa disceptatione eius rei ab uniuersia rex Siluius declaratus est. 5 Eiusdem posteri omnes cognomento Siluii usque ad conditam Romam Albae regnauerunt, ut est scriptum annalium pontificum libro quarto. 6 Igitur regnante Latino Siluio coloniae deductae sunt Praeneste, Tibur, Gabii, Tusculum, Cora, Pometia, Labici, Crustumium, Cameria, Bouillae ceteraque oppida circumquaque. [18] XVIII. 1 Post eum regnauit Tiberius Siluius, Siluii filius. Qui cum aduersus finitimos bellum inferentes copias eduxisset, inter proeliantes depulsus in Albulam flumen deperiit mutandique nominis exstitit causa, ut scribunt Lucius Cincius libro primo, Lutatius libro tertio. 2 Post eum regnauit Aremulus Siluius, qui tantae superbiae non aduersum homines modo, sed etiam deos fuisse traditur, ut praedicaret superiorem se esse ipso Ioue ac tonante caelo militibus imperaret, ut telis clipeos quaterent, dictitaretque clariorem sonum se facere. 3 Qui tamen praesenti affectus est poena: nam fulmine ictus raptusque turbine in Albanum lacum praecipitatus est, ut scriptum est annalium libro quarto et epitomarum Pisonis secundo. 4 Aufidius sane in epitomis et Domitius libro primo non fulmine ictum, sed terrae motu prolapsam simul cum eo regiam in Albanum lacum tradunt. 5 Post illum regnauit Auentinus Siluius, isque finitimis bellum inferentibus in dimicando circumuentus ab hostibus prostratus est ac sepultus circa radices montis, cui ex se nomen dedit, ut scribit Lucius Caesar libro secundo. [19] XIX. 1 Post eum Siluius Procas, rex Albanorum, duos filios Numitorem et Amulium aequis partibus heredes instituit. 2 Tum Amulius in una parte regnum tantummodo, in altera totius patrimonii summam atque omnem paternorum bonorum substantiam posuit fratrique Numitori, qui maior natu erat, optionem dedit, ut ex his, utrum mallet, eligeret. 3 Numitor priuatum otium cum facultatibus regno praetulisset, Amulius regnum obtinuit. 4 Quod ut firmissime possideret, Numitoris fratris sui filium in uenando interimendum curauit. Tum etiam Rheam Siluiam, eius sororem, sacerdotem Vestae fieri iussit simulato somnio, quo admonitus ab eadem dea esset, ut id fieret, cum re uera ita faciendum sibi existimaret, periculosum ducens, ne quia ex ea nasceretur, qui auitas persequeretur iniurias, ut scribit Valerius Antias libro primo. 5 At uero Marcus Octauius et Licinius Macer tradunt Amulium patruum Rheae sacerdotis amore eius captum nubilo caelo obscuroque aere, cum primum illucescere coepisset, in usum sacrorum aquam petenti insidiatum in luco Martis compressisse eam; tum exactis mensibus geminos editos. 6 Quod cum comperisset, celandi facti gratia per scelus concepti necari iussit sacerdotem, partum sibi exhiberi. 7 Tumque Numitorem spe futurorum, quod hi, si adoleuissent, iniuriarum suarum quandoque ultores futuri essent, alios pro eis subdidisse illosque suos ueros nepotes Faustulo pastorum magistro dedisse nutriendos. [20] XX. 1 At uero Fabius Pictor libro primo et Vennonius solito institutoque egressam uirginem in usum sacrorum aquam petitum ex eo fonte, qui erat in luco Martis, subito imbribus tonitrubusque, quae cum illa erant, disiectis a Marte compressam conturbatamque, mox recreatam consolatione dei nomen suum indicantis affirmanfisque ex ea natos dignos patre euasuros. 2 Primum igitur Amulius rex, ut comperit Rheam Siluiam sacerdotem peperisse geminos, protinus imperauit deportari ad aquam profluentem atque eo abici. 3 Tum illi, quibus id imperatum erat, impositos alueo pueros circa radices montis Palatii in Tiberim, qui tum magnis imbribus stagnauerat, abiecerunt eiusque regionis subulcus Faustulus speculatus exponentes, ut uidit relabente flumine alueum, in quo pueri erant, obhaesisse ad arborem fici puerorumque uagitu lupam excitam, quae repente exierat, primo lambitu eos detersisse, dein leuandorum uberum gratia mammas praebuisse, descendit ac sustulit nutriendosque Accae Larentiae, uxori suae, dedit, ut scribunt Ennius libro primo et Caesar libro secundo. 4 Addunt quidam Faustulo inspectante picum quoque aduolasse et ore pleno cibum pueris ingessisse; inde uidelicet lupum picumque Martiae tutelae esse. Arborem quoque illam Ruminalem dictam, circa quam pueri abiecti erant, quod eius sub umbra pecus acquiescens meridie ruminare sit solitum. [21] XXI. 1 At uero Valerius tradit pueros ex Rhea Siluia natos Amulium regem Faustulo seruo necandos dedisse, sed eum a Numitore exoratum, ne pueri necarentur, Accae Larentiae amicae suae nutriendos dedisse, quam mulierem, eo quod pretio corpus sit uulgare solita, lupam dictam. 2 Notum quippe ita appellari mulieres quaestum corpore facientes, unde et eiusmodi loci, in quibus hae consistant, lupanaria dicta. 3 Cum uero pueri liberalis disciplinae capaces facti essent, Gabiis Graecarum Latinarumque litterarum ediscendarum gratia commoratos, Numitore auo clam omnia submimstrante. 4 Itaque ut primum adoleuissent, Romulum indicio educatoris Faustuli comperto, qui sibi auus, quae mater fuisset quidue de ea factum esset, cum armatis pastoribus Albam protinus perrexisse interfectoque Amulio Numitorem auum in regnum restitutum. Romulum autem a uirium magnitudine appellatum; nam Graeca lingua rwmhn uirtutem dici certum est. Alterum uero Remum dictum uidelicet a tarditate, quippe talis naturae homines ab antiquis remores dici. [22] XXII. 1 Igitur actis, quae supra diximus, et re diuina facta eo in loco, qui nunc Lupercal dicitur, ludibundi discurrerunt pellibus hostiarum occursantes quosque sibimet uerberantes; utque sollemne sacrificium sibi posterisque id esset, sanxerunt separatimque suos appellauerunt, Remus Fabios, Romulus Quintilios; quorum utrumque nomen etiamnunc in sacris manet. 2 At uero libro secundo Pontificalium proditur missos ab Amulio, qui Remum pecorum pastorem attraherent, cum non auderent ei uim afferre, opportunum tempus sibi ad insidiandum nactos, quod tum Romulus aberat, genus lusus simulasse, quinam eorum manibus post terga ligatis lapidem, quo lana pensitari solebat, mordicus sublatum quam longissime perferret. 3 Tum Remum fiducia uirium in Auentinum usque se perlaturum spopondisse; dein postquam uinciri se passus est, Albam abstractum. Quod postquam Romulus comperisset, coacta pastorum manu eaque in centenos hommes distributa perticas manipulis foeni uarie formatis in summo iunctas dedisse, quo facilius eo signe suum quisque ducem sequeretur. Unde institutum ut postea milites, qui eiusdem signi essent, manipulares dicerentur. 4 Itaque ab eo oppresso Amulio fratrem uiculis liberatum, auum regno restitutum. [23] XXIII. 1 Cum igitur inter se Romulus et Remus de condenda urbe tractarent, in qua ipsi pariter regnarent, Romulusque locum, qui sibi idoneus uideretur, in monte Palatino designaret Romamque appellari uellet contraque item Remus in alio colle, qui aberat a Palatio milibus quinque, eundemque locum ex suo nomine Remuriam appellaret neque ea inter eos finiretur contentio, auo Numitore arbitre ascito placuit disceptatores eius coiitrouersiae immortales deos sumere, ita ut, utri eorum priori secunda auspicia obuenissent, urbem conderet eamque ex suo nomine nuncuparet atque in ea regni summam teneret. 2 Cumque auspicaretur Romulus in Palatio, Remus in Auentino, sex uulturios pariter uolantes a sinistra Remo prius uisos, tumque ab eo missos, qui Romulo nuntiarent sibi iam data auspicia, quibus condere urbem iuberetur, itaque maturaret ad se uenire. 3 Cumque ad eum Romulus uenisset quaesissetque, quaenam illa auspicia fuissent, dixissetque ille sibi auspicanti sex uulturios simul apparuisse: At ego, inquit Romulua, iam tibi duodecim demonstrabo; ac repente duodecim uultures apparuisse subsecuto caeli fulgore pariter tonitruque. 4 Tum Romulus: Quid, inquit, Reme, affirmas priora, cum praesentia intuearis? Remus postquam intellexit sese regno fraudatum: Multa, inquit, in hac urbe temere sperata atque praesumpta felicisaime prouentura sunt. 5 At uero Licinius Macer libro primo docet contentionis illius perniciosum exitiam fuisse; namque ibidem obsistentes Remum et Faustulum interfectos. 6 Contra Egnatius libro primo in ea contentione non modo Remum non esse occisum sed etiam ulterius a Romulo uixisse tradit.