[35,0] SERMO XXXV : DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN PROVERBIIS SALOMONIS : "SI SAPIENS FUERIS TIBI ET PROXIMIS TUIS ERIS SI AUTEM MALUS EVASERIS SOLUS HAURIES MALA". [35,1] Diuina eloquia si non negligenter audiantur, non immerito forsitan moueat illud quod scriptum est: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis tuis; si autem malus euaseris, solus hauries mala. Quomodo enim hoc recte possit intellegi? Quando quidem sicut nos bona proximi uita laetificat, ita etiam peruersa contristat. Aut si hoc propter suasionem dictum putatur, quia sapiens et sibi est et eis quibus persuadet sapientiam quo pacto si malus euaserit solus hauriet mala, cum de talium persuasionibus dictum sit: Corrumpunt mores bonos colloquia mala? Quid enim aliud clamat uox illa caritatis: Si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra? Quomodo ergo uerum est: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis tuis; si autem malus euaseris, solus hauries mala? Quomodo eius bono gaudebo, cuius malo in maerore non ero? Quomodo me delectat inuentus, qui me securo poterit esse perditus? Nonne si sapiens fuerit, sanum membrum erit, cui cetera membra congaudeant? Quomodo igitur malus solus hauriet mala, cum similiter aegro membro compatiantur et cetera? [35,2] Haec proinde quaestio nisi fuerit soluta, turbabit. Domino autem adiuuante soluetur, si primitus illud ueritate certissima definitum, fixum atque immobile teneamus, nec bonum quemquam bono alterius, nec malum malo alterius esse posse. Hinc enim ait Apostolus: Unusquisque nostrum proprium onus portabit. Et alibi: Igitur unusquisque nostrum pro se rationem reddet. Et iterum: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Hoc etiam per prophetam Ezechielem dicitur: Anima patris mea est, et anima filii mea est; anima quae peccauerit, ipsa morietur. Totum illum locum sic explicat, ut ostendat nec bonis parentum subleuari filios malos, nec malis opprimi bonos. Qua ueracissima sententia propter nosmetipsos primitus ac firmissime constituta, restat inspicere quid aliis impertiamur officii, diligentissime distinguentes quem nostrae salutis appetamus effectum, quem proximis reddamus affectum. Si bonus es, non quidem alterius bono, sed tuo bonus es. Verumtamen eo ipso tuo bono quo bonus es, etiam bono alterius, non mutuata bonitate, sed mutua dilectione congaudes. Item si malus es, non malus es malo alieno, sed tuo. Eodem quoque tuo malo non diligis proximum tamquam teipsum. Neque enim diligis uel teipsum. Diligis quippe iniquitatem acerrimam inimicam tuam, non tibi extrinsecus admotam sed abs te tibi intrinsecus factam. Quae ut facilius uincat te, faues ei contra te. Ita quod te oderis aperte conuinceris, cum eam diligis a qua turpiter uinceris. Neque enim diuinum eloquium falleretur quo dictum est: Qui autem diligit iniquitatem odit animam suam. [35,3] Hinc est ergo quod bonus eo bono quo bonus est, et bono alterius gratulatur, et malo alterius contristatur. Ac per hoc tali proximo - quoniam ipse uerius dicitur proximus, qui te de proximo attendit, hoc est misericorditer respicit - tali ergo proximo utens, si sapiens fueris, et tibi et illi eris. Non quia bono tuo bonus erit, sed quia bono suo boni tui dilector erit. Si autem malus, euaseris, non cum illo sed solus hauries mala. Neque enim malo tuo maius erit, sed in tuo misericors erit. Maestificat eum malitia tua, sed non sequitur poena sua. Irrogat illi tristitiam non cum illo communicat iniustitiam. Malus itaque non cum proximi bono, sed solus hauries mala, quia illam tristitiam quam de te habet bonus, suo bono habet, et tuo malo. Illa tristitia illius indicat dilectionem, tuam perditionem. Te damnat, illum coronat; te deprimit, illum erigit. Ideo etiam scriptum est: Obedientes estote praepositis uestris; ipsi enim uigilant pro animabus uestris tamquam rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; neque enim expedit uobis. Vobis ergo non expedit illorum tristitia praegrauari. Nam illis expedit de uestra iniustitia contristari. Bonos ergo proximos deputa, et esto bonus, tuo quidem bono, non illorum, et ipso non abs te tibi dato, sed diuinitus impertito. Quid enim habes quod non accepisti? Atque ita, si sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis, quibus bonum est de tua bonitate lactari. Si autem malus euaseris, solus hauries mala; non etiam illi, quibus et hoc bonum est de tua malitia contristari.