[296,0] SERMO CCXCVI : DE NATALE SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. [296,1] 1. Praesens euangelica lectio hodiernae sollemnitati conueniens, quae modo sonuit in auribus nostris, si ab auribus etiam in cor nostrum descendit, et in eo locum quietis inuenit - tunc etenim in nobis requiescit uerbum Dei, quando nos acquiescimus uerbo Dei - admonuit nos omnes, qui uobis uerbum et sacramentum Domini ministramus, pascere oues suas. Beatus Petrus, Apostolorum primus, Domini Iesu Christi tam amator quam negator, sicut indicat Euangelium, secutus est Dominum passurum; sed tunc non potuit sequi passurus. Secutus est pedibus, nondum idoneus sequi moribus. Promisit se moriturum pro illo, et non potuit nec cum illo; plus enim ausus erat, quam eius capacitas sustinebat. Plus promiserat quam poterat, quia et indignum erat ut faceret quod promiserat. Animam, inquit, meam pro te ponam. Hoc pro seruo Dominus erat facturus, non seruus pro Domino. Quia ergo plus est ausus, ibi praepostere amauit; ideo timuit, et negauit. Postea uero Dominus, postquam surrexit, docet Petrum amare. Inordinate amans, defecit sub pondere passionis; ordinate autem amanti promittit passionem. [296,2] 2. Meminimus infirmitatem Petri dolentis quod esset Dominus moriturus: hanc commemoro. Ecce commemoro: qui meminerunt, in corde suo mecum dicant; qui obliti fuerant, commonente me recolant. Dominus Iesus Christus passionem suam imminentem ipse discipulis praenuntiauit. Tunc Petrus amans eum, sed adhuc carnaliter, mori timens mortis interfectorem: Absit a te, inquit, Domine, absit a te, propitius tibi esto. Non diceret: Propitius tibi esto, nisi agnosceret Deum. Ergo, Petre, si Deus a te agnoscitur, quid times ne Deus moriatur? Tu homo es, ille Deus est; et pro homine Deus factus est homo, assumens quod non erat, non perdens quod erat. In eo ergo erat Dominus moriturus, in quo erat et resurrecturus. Expauit ergo Petrus humanam mortem, et noluit eam contingere Dominum; nesciens sacculum uolebat claudere, unde nostrum erat pretium manaturum. Audiuit a Domino tunc: Redi retro, satanas, neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum; cui paulo ante dixerat - dicenti: Tu es Christus Filius Dei uiui - Beatus es, Simon Bar-Iona, quia non tibi reuelauit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in caelis. Paulo ante beatus, postea satanas. Sed unde beatus? Non de suo: Non tibi reuelauit caro et sanguis, sed Pater meus. Unde autem satanas? Ex homine, et in homine: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Talis ergo Petrus, amans Dominum, et uolens mori pro Domino, secutus est; et inuentum est quomodo praedixerat medicus, non quomodo praesumpsit aegrotus. Interrogatus ab ancilla, negat semel, bis, tertio. Respicitur a Domino, flet amare, tergit lacrimis pietatis sordes negationis. [296,3] 3. Resurgit Dominus, apparet discipulis; uidet iam Petrus uiuentem, cui morienti timuerat; uidet non Dominum occisum, sed mortem in Domino occisam. Iam ergo confirmatus exemplo ipsius carnis Domini, mortem non esse usque adeo metuendam, docetur amare; modo opus est ut amet, iam uiso Domino uiuo post mortem modo amet, modo securus amet; securus, quia secuturus. Dominus ergo: Petre, inquit, amas me? Et ille: Amo, Domine. Et Dominus: Non, quia amas me, uolo ut moriaris pro me, hoc enim iam ego feci pro te. Sed quid: Amas me? Quid mihi redditurus es, quia amas me? Amas me? Amo. Pasce oues meas. Et iterum hoc, et tertio hoc, ut ter confiteatur amor, quia ter negauerat timor. Videte, percipite, discite. Non aliud quam amas? interrogatur; non aliud quam amo respondetur. Respondenti dicitur: pasce oues meas. Et commendatis Petro ouibus suis, et commendato sibi Petro cum ouibus suis iam praenuntiat passionem, et dicit: Cum esses iunior, cingebas te, et ibas quo uelles; cum autem senior factus fueris, alter te cinget, et feret quo tu non uis. Hoc autem dicebat, ait Euangelista, significans qua morte glorificaturus erat Deum. Videtis hoc pertinere ad pascendas oues Domini, ut non recusetur mors pro ouibus Domini. [296,4] 4. Pasce oues meas 7. Commendat oues idoneo, an minus idoneo? Primo, quas oues commendat? Non pretio emptas, non auro, non argento, sed sanguine. Si dominus homo seruo suo commendaret oues suas, procul dubio cogitaret utrumnam peculium serui illius idoneum esset pretio ouium suarum, et diceret: Si perdiderit, si dissipauerit, si consumpserit, habet unde reddat. Commendaret ergo idoneo seruo oues suas, et serui facultates in pecuniam quaereret pro ouibus quas pecunia comparauit. Nunc uero Dominus Christus, quia seruo commendat oues quas sanguine comparauit, idoneitatem serui in passione sanguinis quaerit, tamquam dicens: Pasce oues meas, commendo tibi oues meas. Quas oues? Quas emi sanguine meo. Mortuus sum pro eis. Amas me? Morere pro eis. Et quidem seruus ille hominis homo pecuniam redderet pro ouibus consumptis: Petrus sanguinem reddidit pro ouibus conseruatis. [296,5] 5. Eia, fratres, aliquid pro tempore uolo dicere. Quod Petro commendatum est, quod Petro mandatum est, non solus Petrus audiuit: alii quoque Apostoli audierunt, tenuerunt, seruauerunt, maximeque ipse consors passionis et diei apostolus Paulus; audierunt ista, et ad nos audienda transmiserunt. Pascimus uos, pascimur uobiscum, det nobis Dominus uires sic amandi uos, ut possimus etiam mori pro uobis, aut effectu, aut affectu. Non enim quia Ioanni apostolo passio defuit, ideo passioni animus praeparatus deesse potuit. Non est passus, sed potuit pati; praeparationem eius Deus nouerat. Quemadmodum tres pueri arsuri missi sunt in caminum, non uicturi; negabimus eos martyres, quia eos flamma urere non potuit? Interroga ignes, passi non sunt; interroga uoluntatem, coronati sunt. Potens est Deus, dixerunt, eruere nos de manibus tuis: sed et si non - ibi sunt certa pectora, ibi stabilis fides, ibi inconcussa uirtus, ibi secura uictoria - sed et si non, notum tibi sit, rex, quia statuam quam statuisti non adoramus. Aliud Deo placuit, non arserunt, sed ignem idololatriae in animo regis exstinxerunt. [296,6] 6. Videtis ergo, carissimi, quae sint proposita in hoc tempore seruis Dei, propter futuram gloriam quae reuelabitur in nobis; contra quam gloriam non appenditur quaelibet et quantalibet tribulatio temporalis. Indignae sunt passiones huius temporis, Apostolus dicit, ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. Si haec ita sunt, modo nemo cogitet carnaliter, non est tempus; concutitur mundus, excutitur uetus homo, premitur caro, liquescat spiritus. Iacet Petri corpus Romae, dicunt homines, iacet Pauli corpus Romae, Laurentii corpus Romae, aliorum martyrum sanctorum corpora iacent Romae; et misera est Roma, et uastatur Roma; affligitur, conteritur, incenditur; tot strages mortis fiunt, per famem, per pestem, per gladium. Ubi sunt Memoriae Apostolorum? Quid dicis? Ecce hoc dixi: Tanta mala Roma patitur; ubi sunt Memoriae Apostolorum? Ibi sunt, ibi sunt sed in te non sunt. Utinam in te essent, quisquis ista loqueris, quisquis ista desipis, quisquis uocatus in spiritu carnem sapis, quisquis talis es: [296,7] utinam in te essent Memoriae Apostolorum, utinam tu cogitares Apostolos! Videres utrumnam eis terrena felicitas promissa fuerit, an aeterna. 7. Audi Apostolum, si uiuit in te memoria ipsius: Quod enim temporale est leue tribulationis nostrae in incredibilem modum et supra incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non respicientibus quae uidentur, sed quae non uidentur; quae enim uidentur temporalia sunt, quae autem non uidentur aeterna sunt. In ipso Petro temporalis fuit caro, et non uis ut temporalis sit lapis Romae? Petrus apostolus cum Domino regnat, corpus apostoli Petri quodam loco iacet: memoria est excitans amorem ad aeterna, non ut terrae inhaereas, sed ut cum Apostolo caelum cogites. Dic mihi, si fidelis es, recole Memorias Apostolorum, memoriam etiam Domini Dei tui, certe iam sedentis in caelo. Audi quo te mittat Apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dexteram Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloria. Uno uerbo hoc audis: Sursum cor. Doles ergo, et ploras, quia ruerunt ligna et lapides, et quia mortui sunt morituri? Damus aliquem mortuum semper uicturum; doles quia ceciderunt ligna et lapides, et quia mortui sunt morituri? Si sursum habes cor, ubi habes cor? quid ibi mortuum est? quid ibi cecidit? Si sursum habes cor, ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum. Deorsum caro tua est: et si expauescit caro tua, non moueatur cor tuum. Sed tamen, inquis, nolebam. Quid nolebas? Nolebam ut Roma tanta pateretur. Ignoscimus quia nolebas; noli tu Deo irasci quia uolebat; tu homo es, ille Deus. Tu dicis: Nolo, ubi ille dicit: Volo? Non te ille damnat propter nolo tuum, et tu blasphemas uolo ipsius? Sed quare hoc Deus uoluit? Quare hoc Deus uoluit? Interim serui uoluntati Domini Dei tui, amicus factus, sciens consilium Domini Dei tui. Quis tam superbus sit seruus, cui Dominus cum aliquid iusserit ut fiat, dicat ille: Quare? Dominus apud se habet consilium; paret obsequium si perfecerit, si bene egerit, si de seruo amicus factus fuerit, sicut dixit ipse Dominus: Iam uos non dicam seruos, sed amicos. Forte et consilium Domini sui discet: interim, ante quam sciat consilium, libenter ferat arbitrium [296,8] 8. Prorsus adhuc patientiam doceo, nondum sapientiam: patiens esto, Dominus uult. Quaeris quare uelit? Differ studium cognitionis, differ strenuitatem, oboedire para. Ferre te uult quod uult: ferto quod uult, et dabit tibi quod uis. Et tamen, fratres mei, audeo dicere, libenter audituri estis, si iam primas partes oboedientiae detinetis, si habitat in uobis lenis et mitis patientia ferendi dominicam uoluntatem, non solum lenem: lenem quippe non ferimus, sed amamus; asperam toleramus, ad lenem gaudemus. Dominum tuum uide, caput tuum uide, exemplum uitae tuae uide: redemptorem tuum, pastorem tuum attende. Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Quomodo ostendit humanam uoluntatem, et continuo conuertit renisum ad oboedientiam? Verum, non quod ego uolo, sed quod tu uis, Pater. Ecce et Petro hoc dixit: Cum senueris, alter te cinget, et fert quo tu non uis. Ostendit et in illo humanam uoluntatem circa trepidationem mortis. Numquid, quia nolens mortuus est, nolens coronatus est? Sic et tu nolebas quid? forte amittere peculium tuum, quod hic relicturus eras? Attende ne cum relinquendo remaneas. Nolebas ante te mori forte filium tuum, nolebas ante te mori uxorem tuam. Quid enim, et si Roma non caperetur, non aliquis uestrum prior moriturus erat? Nolebas ante te mori uxorem tuam; nolebat uxor tua mori ante se uirum suum: ambobus obtemperaturus erat Deus? Ordo penes ipsum sit, qui nouit ordinare quod creauit: obtempera tu uoluntati. [296,9] 9. Iam adhuc uideo quid dicas in corde tuo: Ecce temporibus christianis Roma affligitur, aut afflicta est, et incensa est; quare temporibus christianis? Quis hoc dicis? Christianus. Ergo tu tibi responde, si christianus es: Quia uoluit Deus. Sed quid dico pagano? insultat mihi. Quid tibi dicit? unde tibi insultat? Ecce quando faciebamus sacrificia diis nostris, stabat Roma; modo quia superauit et abundauit sacrificium Dei uestri, et inhibita sunt et prohibita sacrificia deorum nostrorum, ecce quid patitur Roma. Breuiter responde interim, ut illo careas. Ceterum tibi alia meditatio sit; non enim uocatus es ad amplectendam terram, sed ad comparandum caelum; non uocatus es ad felicitatem terrenam, sed ad caelestem; non ad temporales successus et prosperitatem uolaticam et transitoriam, sed ad aeternam cum angelis uitam. Tamen et huic amatori carnalis felicitatis, et murmuratori aduersus Deum uiuum, uolenti seruire daemoniis et lignis et lapidibus, cito responde. Sicut habet historia eorum, incendium Romanae urbis hoc tertium est; sicut habet historia eorum, sicut habent litterae ipsorum, incendium Romanae urbis, quod modo contigit, tertium est. Quae modo semel arsit inter sacrificia Christianorum, iam bis arserat inter sacrificia paganorum. Semel a Gallis sic incensa est, ut solus collis Capitolinus remaneret; secundo a Nerone, nescio utrum dicam saeuiente an fluente, secundo igne Roma flagrauit. Iussit Nero imperator ipsius Romae, seruus idolorum, interfector Apostolorum, iussit, et incensa est Roma. Quare, putatis, qua causa? Homo elatus, superbus et fluidus delectatus est Romano incendio. Videre uolo, dixit, quomodo arsit Troia. Arsit ergo sic semel, bis, tertio modo: te quid delectat contra Deum stridere pro ea quae consueuit ardere? [296,10] 10. Sed in ea, inquiunt, passi sunt tanta mala tam multi Christiani. Excidit tibi, Christianorum est pati mala temporalia, et bona sperare sempiterna? Tu quisquis paganus es, habes quod plangas; quia et temporalia perdidisti, et aeterna nondum inuenisti. Habet Christianus quod cogitet: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes uarias incideritis. Quando tibi talia in templo recitata sunt: Dii praesules Romae modo non seruauerunt, quia non sunt; diceres: Tunc seruarent, quando erant. Nos Deum nostrum ostendimus ueracem; praedixit ista omnia, legistis, audistis; sed nescio utrum meministis, qui talibus uerbis turbamini. Non audistis prophetas, non audistis Apostolos, non audistis Dominum ipsum Iesum Christum praedicantem mala futura? Quando accedet aetas mundo, quando propinquabit finis - audistis, fratres, simul audiuimus - Erunt bella, erunt tumultus, erunt pressurae, erunt fames. Quare nobis ipsis contrarii sumus, ut, quando leguntur credamus, quando implentur murmuremus? [296,11] 11. Sed plus, inquiunt, plus uastatur modo genus humanum. Interim considerata praeterita historia, salua quaestione, nescio utrum plus; sed ecce sit plus, credo quia plus. Dominus ipse soluit quaestionem. Plus modo uastatur mundus, plus uastatur, ait: quare modo plus uastatur, quando ubique Euangelium praedicatur? Attendis quanta celebritate Euangelium praedicatur, et non attendis quanta impietate contemnitur. Iam, fratres, dimittamus paululum paganos foris, oculum ad nos conuertamus. Euangelium praedicatur, totus mundus plenus est. Antequam Euangelium praedicaretur, latebat uoluntas Dei; in praedicatione Euangelii patuit uoluntas Dei. Dictum est nobis in praedicatione Euangelii quid amare debeamus, quid contemnere, quid agere, quid uitare, quid sperare; omnia audiuimus; non latet uoluntas Dei per totum mundum. Pone seruum mundum, et attende Euangelium. Audi Domini uocem; seruus iste mundus est: Seruus nesciens uoluntatem domini sui, et non faciens digna, uapulabit paucis. Seruus, mundus; seruus, quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognouit. Seruus nesciens uoluntatem domini sui; ecce quid erat ante mundus. Seruus nesciens uoluntatem domini sui, et non faciens digna, plagis uapulabit paucis. Seruus autem sciens uoluntatem domini sui. Ecce qualis est modo mundus: iam quod sequitur uobis dicite, immo nobis dicamus: Seruus sciens uoluntatem domini sui, et non faciens digna, plagis uapulabit multis. Et utinam multis uapulet, et non semel damnetur. Quid recusas uapulare multis, o serue sciens uoluntatem Domini tui, et faciens digna plagis? Dicitur tibi (ecce una uoluntas Domini tui): Thesaurizate uobis thesaurum in caelo, ubi neque tinea neque aerugo neque comestura exterminat, et ubi fures non effodiunt, neque furantur. Tu in terra, ille in caelo, dicens tibi: Mihi da, ibi habeto thesaurum, ubi ego sum custos, mitte ante te: quid seruas? Quod custodit Christus, numquid tollit Gothus? Tu contra, prudentior scilicet et sapientior Domino tuo, non nisi in terra thesaurizare uis. Sed cognouisti uoluntatem Domini tui, sursum te condere uoluit ille; ergo, in terra condens, paratus esto uapulare multis. Ecce scis uoluntatem Domini tui uolentis te seruare in caelo: tu seruas in terra, facis digna plagis; et quando uapulas, blasphemas murmuras, et dicis quia quod tibi facit Dominus tuus fieri non debuit. Quod facis tu seruus malus, hoc fieri debuit? [296,12] 12. Saltem locum illum tene: noli murmurare, noli blasphemare; lauda magis Deum tuum, quia corripit te; lauda, quia emendat te, ut consoletur te. Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. Tu delicatus filius dominicus, et recipi uis, et flagellari non uis; ut tu fluas, ille uero mentiatur. Debuit ergo Apostolorum memoria, per quam tibi praeparatur caelum, seruare tibi in terra theatra insanorum semper? Ideo mortuus est Petrus et repositus, ut lapis de theatro non cadat? Excutit Deus delicias de manibus puerorum indisciplinatorum. Fratres, peccata minuamus et murmura: hostes simus iniquitatibus nostris et murmuri nostro; nobis irascamur, non Deo. Irascimini, prorsus irascimini, sed ad quos usus? Et nolite peccare 24. Ad hoc irascimini, ne peccetis. Etenim omnis homo, quem paenitet, sibi irascitur: paenitens iram exercet in se. Vis ergo ut parcat tibi Deus? Tu tibi noli parcere: nam et si tu tibi parcis, ille tibi non parcet; quia si et ille tibi parcat, peris. Nescis quid optas, miser, peris. Sicut enim scriptum est: Flagellat omnem filium quem recipit, sic etiam illud time, irritauit Dominum peccator. Unde scis, quasi diceretur, unde scis quia irritauit Dominum peccator? Vidi felicem peccatorem, uidi quotidie male facientem, et nihil mali patientem, et in Spiritu Sancto blasphemantem: horrui, dolui. Irritauit Dominum peccator; peccator iste, qui fecit tanta mala, et nihil mali patitur, irritauit Dominum, prouocauit Dominum: Pro magnitudine irae suae non exquiret. Hoc sequitur: irritauit Dominum peccator, pro magnitudine irae suae non exquiret. Ideo non exquiret, quia multum irascitur, qui tollit correptionem, parat damnationem. Non exquiret: nam si exquireret, flagellaret; si flagellaret, emendaret. Modo autem multum irascitur, felicibus iniquis multum irascitur; nolite zelare illos, nolite uelle esse sicut illi. Melius est flagellari, quam damnari. [296,13] 13. Sic ergo commendauit Dominus nobis oues suas, quia Petro commendauit; si tamen ex aliqua parte uel extrema digni sumus puluerem uestigiorum Petri calcare, si tamen possumus, commendauit nobis Dominus oues suas. Oues ipsius estis, uobiscum oues sumus, quia Christiani sumus. Iam dixi, pascimur et pascimus. Amate Deum, ut uos amet Deus; et non potestis ostendere quantum ametis Deum, nisi quantum apparueritis amare lucra Dei. Quid habes praestare Deo, homo cordate? Quid praestes Deo? Quod praestabat et Petrus, totum hoc: Pasce oues meas. Quid praestas Deo? Ut sit maior? Ut sit melior? ut sit ditior? ut sit honoratior? Qualiscumque tu eris, ille hoc erit quod erat. Ergo attende iuxta te, ne forte proximo praestare debeas quod perueniat ad Deum. Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Si ergo esurienti iuberis panem frangere, tu pulsanti debes ecclesiam claudere? [296,14] 14. Quare hoc dixi? Contristauit nos quod audiuimus, cum praesentes non fuerimus, quod quidam ex Donatistis ueniens ad Ecclesiam, peccatum rebaptizationis confitens, cum ad paenitentiam ab episcopo exhortaretur, reclamatum est a quibusdam fratribus, et repulsus est. Dico Caritati uestrae, torta sunt ex hoc uiscera nostra; fatemur uobis, non nobis placuit talis diligentia. Scio quia zelo Dei fecerunt; scio, non dubito quia zelo Dei fecerunt; {sed et illud debent attendere apostoli Pauli, quomodo plangit eos etiam qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam . Ecce non est admissus hodie, cras morietur: de cuius manibus exigitur? Dicturus es: Sed fingit. Respondeo: Sed petit. Ego ostendo quod petit: tu ostende quia fingit. Christiane, iam uolo doceas et me: unde scis quia fingit? Quia rebus suis timet. Nouimus multos timuisse rebus suis, et ideo factos catholicos; cum accepissent libertatem, redierunt ad illos quidam, quidam uero manserunt. Quamdiu non intrauerunt, rebus suis timuerunt; et, cum intrauerunt, discendo manserunt. Unde scis ergone iste qui timet rebus suis inter illos erit qui ficti inuenti sunt, maxime accedente tanta luce ueritatis, tanta conuictione falsitatis? Quid uis de corde iudicare, homo? Ideo sudauimus, ideo laborauimus, ideo ueritas demonstrata est inuicta, ut sit quaerentibus inimica? Laborauimus, ut ueritas ostenderetur, falsitas conuinceretur. Adiuuit Dominus, factum est. Forte pro quo factum est, quadam consideratione mutatus est. Quare de corde uis iudicare? Ego uideo petentem, et tu accusas fingentem? Christiane, quod uides admitte, quod non uides Deo dimitte. Breuiter Caritati uestrae dico, pascendas oues Domini ab ipso Domino audiuimus; et scimus quid de ouibus per Ezechielem dicat: ne ouis ouem impingat, ne ouis ouem impellat, ne fortis languidam premat. Attende quid Apostolus dicat: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos. Corripite inquietos: fiat hoc. Consolamini pusillanimes: fiat hoc. Suscipite infirmos: fiat hoc. Patientes estote ad omnes: fiat hoc. Ne quis malum pro malo alicui reddat: fiat hoc. Tanta dicit: non ibi attendimus, nisi: Corripite inquietos. Attendite: Corripite inquietos. Numerate: Consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes, uidete ne quis malum pro malo alicui reddat. Tu non attendis nisi: Corripite inquietos; uide, ne tu sis inquietus, ne, et quod est peius, et inquietus esse uelis, et corripi nolis. Rogamus uos per Christum, obsecramus ne fundatis laborem nostrum. An putatis, quia inde nobis habemus placere, quia uicimus falsitatem? Victoria semper ueritatis est. Nos quid sumus? Victa falsitas, olim uicta est; sed Deo gratias, quia aperte uicta est, et manifestata hominibus. Abundauit cultus: quare impeditur fructus? 15. De cetero, fratres, ista non fiant: nemo sic amet Ecclesiam, ut inuideat lucris Ecclesiae. Nudis tertia, aut nudius quarta, factum est hoc quod dico; et non leuiter sonuit ad omnes, quia non admittuntur Donatistae, quando ueniunt ad ecclesiam}. [296,15] Putatis quia nihil mali factum est, quia hoc ad omnes sonuit? Rogo et, ideo sonuerit hodie uox ista, ut illud quod male sonuit obruat ea res quae bene sonuit. Date operam; hoc diximus, hoc praedicamus. Veniant, admittantur more solito, qui numquam adhuc catholici fuerunt. Qui autem iam catholici fuerunt, et inuenti sunt lubrici, inuenti sunt inconstantes et infirmi, inuenti sunt perfidi - numquid parco? prorsus perfidi - forte erunt fideles, qui perfidi fuerunt; ueniant et ipsi admittendi ad paenitentiam. Nec sibi blandiantur, quod redientes ad partem Donati egerunt ibi paenitentiam. Illa paenitentia fuit de re bona: sit uera de re mala. Quando egerunt paenitentiam in parte Donati, paenituit quod bene fecerant; modo agant ut paeniteat illos quod male fecerunt. Timetis, quoniam perfidi inuenti sunt, ne sanctum conculcent? Ecce et huic timori uestro consulitur: in paenitentia dimittuntur; erunt in paenitentia, quando uoluerint reconciliari iam nemine cogente, nemine terrente. Quoniam paenitens catholicus iam legum comminationes non patitur; coepit uelle reconciliari, dum nemo terreret: uel tunc crede uoluntati. Puta, coactus est esse catholicus: erit paenitens. Quis illum cogit petere reconciliationis locum, nisi uoluntas propria? Modo ergo admittamus infirmitatem, ut postea probemus uoluntatem.