[0] SERMO 173. [1] Quando celebramus dies fratrum defunctorum, in mente habere debemus, et quid sperandum, et quid timendum sit. Secundum hoc enim sperandum est, quoniam: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius; secundum hoc autem timendum est, quia: Mors peccatorum pessima. Ideoque propter spem: In memoria aeterna erit iustus; propter timorem: Ab auditu malo non timebit. Erit enim auditus quo nullus sit peior, quando dicetur sinistris: Ite in ignem aeternum. Ab hoc auditu malo iustus non timebit. Erit enim ad dexteram inter illos quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. In hac autem uita, quae media ante summa bona et ante summa mala ducitur, in medio bonorum malorumque mediorum, id est, in neutra parte summorum; quia et bona quaecumque hic fuerint homini, in comparatione bonorum aeternorum nulla sunt; et mala quaecumque in hac uita experitur homo, in comparatione ignis aeterni nec comparanda sunt; in hac ergo medietate uitae, illud quod audiuimus nunc ex Euangelio, tenere debemus: Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, uiuit. Et uitam pronuntiat, et mortem non negat. Qui credit in me, licet moriatur, uiuit. Quid est: licet moriatur, uiuit? Licet moriatur corpore, uiuit spiritu. Deinde adiungit: Et qui uiuit et credit in me, non morietur in aeternum. Certe licet moriatur, quomodo, si non morietur? Sed licet moriatur ad tempus, non morietur in aeternum. Sic ista soluitur quaestio, ut non sint inter se contraria uerba ueritatis, et possint instruere affectum pietatis. Ergo licet corpore morituri simus, uiuimus si credimus. [2] Est autem fides nostra maxime discreta ab omni fide Gentilium in resurrectione mortuorum. Hanc enim illi omnino non recipiunt: quia ubi recipiant, non habent. A Domino enim praeparatur uoluntas hominis, ut sit fidei receptaculum. Dicit Iudaeis Dominus: Sermo meus non capit in uobis. Ergo in his capit, in quibus inuenit quod capiat. In his enim inuenit quod capiat sermo qui capit, quos Deus pollicendo non decipit. Ille enim qui quaerit ouem perditam, et quam quaerit nouit, et ubi quaerat, et quomodo eius membra dispersa colligat, et in unam salutem redigat, et ita restituat ut eam ulterius non perdat. Consolemur ergo nos inuicem, et in his sermonibus nostris. Potest non dolere cor humanum defuncto carissimo: melius tamen cum dolet sanatur cor humanum quam non dolendo fit inhumanum. Maria Domino cohaerebat, et mortuum fratrem dolebat. Sed quid miraris quia Maria dolebat tunc, cum ipse Dominus flebat? Mouere autem quemuis potest, quomodo flebat mortuum, se continuo iubente uicturum? Non mortuum flebat, quem ipse suscitauit; sed mortem, quam sibi homo peccando comparauit. Si enim peccatum non praecessisset, sine dubio mors secuta non fuisset. Secuta est ergo mors etiam corporis, quam praecessit mors animae. Mors animae praecessit deserendo Deum, et mors corporis secuta est deserente anima. Hac deseruit uolens, hac coacta est deserere nolens. Tamquam illi diceretur: Recessisti ab eo quem diligere debuisti, recede ab eo quod dilexisti. Quis enim uult mori? Prorsus nemo: et ita nemo, ut beato Petro diceretur: Alter te cinget, et feret quo tu non uis. Si ergo nulla esset mortis amaritudo, non esset magna martyrum fortitudo. [3] Ideo et Apostolus: De dormientibus, inquit, nolo uos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et Gentes, quae spem non habent. Non tantum ait: ut non contristemini; sed, ut non sic contristemini, quemadmodum Gentes, quae spem non habent. Necesse est enim ut contristemini: sed ubi contristaris, consoletur te spes. Quomodo enim non contristaris, ubi corpus quod uiuit ex anima, fit exanime, discedente anima? Qui ambulabat iacet, qui loquebatur tacet, clausi oculi lucem non capiunt, aures nulli uoci patescunt: omnia membrorum officia conquieuerunt; non est qui moueat gressus ad ambulandum, manus ad operandum, sensus ad percipiendum. Nonne ista est domus, quam nescio quis inuisibilis habitator ornabat? Discessit qui non uidebatur, remansit quod cum dolore uideatur. Ista est causa tristitiae. Si haec est causa tristitiae, sit huius tristitiae consolatio. Quae consolatio? Quia ipse Dominus in iussu et in uoce archangeli, et in nouissima tuba descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primi: deinde nos uiuentes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obuiam Christo in aera. Numquid et hoc ad tempus? Non; sed quid est? Et ita semper cum Domino erimus. Pereat contristatio, ubi tanta est consolatio; detergatur luctus ex animo, fides expellat dolorem. In tanta spe non decet esse triste templum Dei. Ibi habitat bonus Consolator, ibi qui non fallit, Promissor. Quid mortuum diu plangamus? Quoniam mors amara est? Per illam transiuit et Dominus. Sufficiant haec pauca Caritati uestrae: consoletur uos abundantius qui non migrat de corde uestro; sed ita dignetur habitare, ut nos dignetur etiam in fine mutare. Conuersi ad Dominum, etc.