[0] SERMO 97. [1] Praeparatio ad nouissimum diem. 1. Fratres, quod audistis modo monentem Scripturam atque dicentem, ut propter diem nouissimum uigilemus, unusquisque de nouissimo suo die cogitet, ne forte, cum senseritis uel putaueritis longe esse nouissimum saeculi diem, dormitetis ad nouissimum uestrum diem. De die nouissimo saeculi huius audiatis quid dixerit: Quia nesciunt eum, neque Angeli caelorum, neque Filius, nisi Pater. Ubi quidem magna quaestio est, ne carnaliter sapientes putemus aliquid Patrem scire quod nesciat Filius. Nam utique cum dixit: Pater scit; ideo hoc dixit, quia in Patre et Filius scit. Quid enim est in die, quod non in Verbo factum est, per quem factus, est dies? Nemo, inquit, quaerat nouissimum diem, quando futurus sit; sed uigilemus omnes bene uiuendo, ne nouissimus dies cuiuscumque nostrum nos inueniat imparatos, et qualis quisque hinc exierit suo nouissimo die, talis inueniatur in nouissimo saeculi die. Nihil te adiuuabit quod hic non feceris. Unumquemque opera sua iuuabunt, aut opera sua pressura sunt. [2] Morte, poena certa cuius hora incerta, bene utamur. 2. Et quomodo in psalmo cantauimus Domino? Miserere mei, Domine, quoniam conculcauit me homo. Homo dicitur, qui secundum hominem uiuit. Denique illis qui secundum Deum uiuunt, dicitur: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Reprobis autem, qui uocati sunt ut essent filii Dei, et esse potius homines uoluerunt, id est, secundum hominem uiuere: Vos autem, inquit, sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Etenim quod mortalis est homo, ad disciplinam illi debet ualere, non ad iactantiam. Unde se iactat uermis crastino moriturus? Dico Caritati uestrae, fratres: de diabolo debent erubescere mortales superbi. Ille enim etsi superbus, tamen immortalis est; spiritus est, etsi malignus. Illi dies nouissimus paenalis seruatur in finem, tamen mortem quam nos patimur, ille non patitur. Audiuit autem homo: Morte morieris. Utatur bene poena sua. Quid est quod dixi: Utatur bene poena sua? Non inde eat ad superbiam, unde accepit poenam; agnoscat se mortalem, et frangat elationem. Audiat sibi dici: Quid superbit terra et cinis? Etiamsi superbit diabolus, non est terra, non est cinis. Ideo dictum est: Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Non attenditis nisi quia mortales estis, et sicut diabolus superbi estis. Utatur ergo homo poena sua, fratres; bene utatur malo suo, ut proficiat bono suo. Quis nescit quia poena est, necesse esse ut moriamur; et quod est grauius, quando nescimus? Poena certa est, hora incerta; et de ista poena sola certi sumus in rebus humanis. [3] Sola mors hic certa. 3. Cetera nostra et bona et mala incerta sunt; sola mors certa est. Quid est quod dico? Conceptus est puer; forte nascitur, forte aborsum fit. Ita incertum est: forte crescit, forte non crescit; forte senescit, forte non senescit; forte diues erit, forte pauper; forte honoratus, forte humiliatus; forte habebit filios, forte non habebit; forte ducet uxorem, forte non ducet; et quidquid aliud nominaueris in bonis. Respice et ad mala: forte aegrotat, forte non aegrotat; forte a serpente percutitur, forte non percutitur; forte a bestia deuoratur, forte non deuoratur. Et respice omnia mala: ubique est, forte erit, forte non erit. Numquid potes dicere: Forte moritur, forte non moritur? Quomodo medici, quando inspexerint ualetudinem, et mortiferam esse cognouerint, hoc pronuntiant: Moritur, inde non euadit. Ex quo nascitur homo, dicendum est: Non euadit. Quando natus est, aegrotare coepit. Quando mortuus fuerit, finit quidem aegritudinem; sed nescit utrum pergat in peiorem. Finierat diues ille aegritudinem deliciosam, uenit ad tortuosam. Pauper uero ille finiit aegritudinem, et peruenit ad sanitatem. Sed quod postea haberet hic elegit; et quod ibi messuit, hic seminauit. Ideo cum uiuimus, uigilare debemus, et eligere debemus quod in futuro teneamus. [4] Mundus per Christum nobis uictus. 4. Mundum non amemus. Premit amatores suos, non eos ad bonum adducit. Laborandum est in eo potius ne capiat, quam timendum ne cadat. Ecce cadit mundus: stat Christianus, quia non cadit Christus. Nam quare dicit Dominus: Gaudete, quia ego uici mundum? Respondeamus ei, si placet: Gaude, sed tu! Si tu uicisti, tu gaude. Quare nos? Quare nobis dicit: Gaudete; nisi quia nobis uicit, nobis pugnauit? Ubi enim pugnauit? Quia hominem suscepit. Tolle quod de uirgine natus, tolle quod semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inuentus ut homo; tolle hoc, ubi luctamen? ubi certamen? ubi tentatio? ubi uictoria, quam non praecessit pugna? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Numquid hoc Verbum Iudaeus crucifigeret? numquid huic Verbo impius insultaret? numquid hoc Verbum colaphis caederetur? numquid hoc Verbum spinis coronaretur? Ut autem ista pateretur, Verbum caro factum est; et ista passus resurgendo uicit. Ergo nobis uicit, quibus securitatem resurrectionis ostendit. Dicis ergo Deo: Miserere mei, Domine, quoniam conculcauit me homo. Tu te noli conculcare, et noli te uincit homo. Ecce enim homo potens terret te. Unde te terret? Spolio, damno, torqueo, occido. Et clamas tu: Miserere mei, Domine; quoniam conculcauit me homo. Si uerum dicis, te ipsum attendis; quia times minas hominis, mortuus te conculcat; et quia non timeres, nisi esses homo, conculcat te homo. Quod est ergo remedium? O homo, haere Deo, a quo factus es homo: illi adhaere, in ipso praesume, ipsum inuoca, uirtus tua ipse sit. Dic illi: In te, Domine, uirtus mea. Et a comminationibus hominum cantabis; et quod postea cantes, ipse Dominus dicit: In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo.