[2,0] DE NUPTIIS ET CONCUPISCENTIA. LIBER SECUNDUS. [2,1] 1. 1. Inter militiae tuae curas et illustris personae quam pro meritis gestas actusque reipublicae necessarios, fili dilectissime et honorande Valeri, tanto studio te aduersus haereticos in eloquia diuina flagrare, satis dici non potest, quanta mentis iucunditate delecter. Itaque posteaquam legi litteras sublimitatis tuae, quibus de libro quem ad te scripsi gratias agis sed admones, ut per fratrem et coepiscopum meum Alypium audiam quid de quibusdam locis eiusdem libri haeretici disputationis adsumant, ad hoc scribendum excitatus sum. Et quia non tantum relatu memorati mei fratris id didici, uerum etiam prolatas ab eo chartulas legi, quas post eius de Rauenna profectionem Romam mittere ipse curasti, ubi aduersariorum potui uaniloquia reperire, ad ea respondere, adiuuante Domino, quanta possum ueritate et Scripturarum diuinarum auctoritate proposui. [2,2] 2. 2. Chartula, cui nunc respondeo, hoc titulo praenotatur: "Capitula de libro Augustini quem scripsit, contra quae de libris pauca decerpsi". Hic uideo eum qui tuae praestantiae ista scripta direxit de nescio quibus ea libris causa, quantum existimo, celerioris responsionis, ne tuam differret instantiam, uoluisse decerpere. Qui autem sint isti libri cum cogitarem, eos esse arbitratus sum, quorum mentionem Iulianus facit in epistula quam Romam misit, cuius exemplum simul ad me usque peruenit. Ibi quippe ait: "Dicunt etiam istas quae modo aguntur nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi". Credo, ex his libellis ista decerpta sunt. Unde melius fortasse fuerat, ut uniuerso ipsi operi eius, quod quattuor uoluminibus explicauit, redarguendo et refellendo nostra elaboraret intentio, nisi et ego responsionem differre noluissem, sicut nec tu transmissionem scriptorum, quibus respondendum est, distulisti. [2,3] 2. 3. Verba ergo de libro meo tibi a me misso tibique notissimoista posuit, quae refutare conatus est: "Damnatores nos esse nuptiarum operisque diuini,quo ex maribus et feminis Deus homines creat, inuidiosissime clamitant, quoniam dicimus eos qui de tali commixtione nascuntur trahere originale peccatum eosque de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo". In his uerbis meis testimonium Apostoli quod interposui praetermisit, cuius se premi magna mole sentiebat. Ego enim cum dixissem homines natos trahere originale peccatum, mox hoc intuli quod Apostolus ait: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Quo testimonio, ut diximus, praetermisso cetera ille contexuit, quae supra commemorata sunt. Nouit enim quemadmodum soleant haec uerba apostolica, quae praetermisit, accipere catholicorum corda fidelium. Quae uerba tam recta et tanta luce fulgentia tenebrosis et tortuosis interpretationibus noui haeretici obscurare et deprauare moliuntur. [2,4] 2. 4. Deinde alia mea uerba subtexuit, ubi dixi: "Nec aduertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari; sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari; nam sicut peccatum, siue hinc siue inde trahatur, opus est diaboli, sic homo, siue hinc siue inde nascatur, opus est Dei". Etiam hic ea praetermisit, in quibus aures catholicas timuit. Nam utad haec uerba ueniretur, supra dictum erat a nobis: "Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti nouelli et peruersi dogmatis adsertores, qui nihil peccati esse in paruulis dicunt, quod lauacro regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias et tamquam opus Dei, hoc est hominem qui ex illis nascitur opus diaboli esse dicamus, infideliter uel imperite calumniantur". His ergo nostris praetermissis sequuntur illa nostra quae posuit, sicut supra scriptum est. In his itaque quae praetermisit hoc timuit, quia cuncta Ecclesiae catholicae pectora conuenit fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam, clara quodam modo uoce compellat et aduersus eos uehementissime permouet quod diximus: "Quia nihil peccati esse in paruulis dicunt, quod lauacro regenerationis abluatur". Omnes enim ad ecclesiam non propter aliud cum paruulis currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primae natiuitatis adtractum, regeneratione secundae natiuitatis expietur. [2,5] 2. 5. Deinde ad nostra superiora uerba reuertitur, quae nescio cur repetat: "Eos autem qui de tali commixtione nascuntur dicimus trahere originale peccatum eosque de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo". Haec uerba nostra et paulo ante iam dixerat. Deinde subiungit quod de Christo diximus: "Qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit". Sed etiam hic praetermisit quod ego posui: "Ut per eius gratiam de potestate eruti tenebrarum in regnum illius, qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur". Vide, obsecro te, qui nostra uerba uitauit tamquam inimicus omnino gratiae Dei, quae uenit per Iesum Christum Dominum nostrum! Scit enim ab illa Apostoli sententia, qua dixit de Deo Patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii caritatis suae, improbissime et impiissime paruulos separari. Ideo procul dubio uerba ista praetermittere quam ponere maluit. [2,6] 2. 6. Post haec illud nostrum posuit ubi diximus: "Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset; nuptiae uero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum". Huc usque ille uerba mea posuit; timuit enim quod adiunxi: "In corpore uitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius". Et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, illud Apostoli testimonium formidauit, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit in corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Non enim erat corpus mortis huius in paradiso ante peccatum, propter quo diximus "in corpore uitae illius" quae ibi erat "sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo nunc in corpore mortis huius fieri non potest". Ut autem ad istam commemorationem humanae miseriae et diuinae gratiae ueniret Apostolus, supra dixerat: Video aliam legem inmembris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Post haec autem uerba exclamauit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. In corpore igitur mortis huius, quale in paradiso ante peccatum fuit, profecto non erat alia lex in membris nostris repugnans legi mentis nostrae, quia et quando nolumus et quando nonconsentimus nec ei membra nostra ut impleat quod appetit exhibemus, habitat tamen in eis et mentem resistentem repugnantemque sollicitat, ut ipse conflictus, etiamsi non sit damnabilis, quia non perficit iniquitatem, sit tamen miserabilis, quia non habet pacem. Satis igitur admonuerim sic istum uerba mea uelut refellenda sibi proponere uoluisse, ut alicubi mediis detractis sententias interrumperet, alicubi extremis non additis decurtaret, et cur hoc fecerit sufficienter ostenderim. [2,7] 3. 7. Nunc ad ea, quae sicut uoluit nostra proposuit, quae sua opposuerit uideamus. Sequuntur enim iam uerba eius et, sicut iste insinuauit, qui tibi chartulam misit, prius aliquid de praefatione conscripsit procul dubio librorum illorum de quibus pauca decerpsit. Id autem ita sese habet: "Doctores - inquit - nostri temporis, frater beatissime, et nefariae quae adhuc feruet seditionis auctores ad hominum, quorum sanctis studiis uruntur, contumelias et exitium decreuerunt per ruinam totius Ecclesiae peruenire; non intellegentes quantum his contulerint honoris, quorum ostenderunt gloriam nisi cum cattolica religione non potuisse conuelli. Nam si quis aut liberum in hominibus arbitrium aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Caelestianus et Pelagianus uocatur. Ne igitur uocentur haeretici, fiunt Manichaei, et dum falsam uerentur infamiam, uerum crimen incurrunt; instar ferarum, quae circumdantur pennis, ut cogantur in retia, quibus quoniam deest ratio, in uerum exitium uana formidine contruduntur". [2,8] 3. 8. Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti, non est ita; multum falleris uel fallere meditaris. Non liberum negamus arbitrium, sed: Si uos Filius liberauerit, ait Veritas, tunc uere liberi eritis. Hunc uos inuidetis liberatorem, quibus captiuis uanam tribuistis libertatem. A quo enim quis deuictus est, sicut dicit Scriptura, huic seruus addictus est; nec quisquam nisi per gratiam liberatoris isto soluitur uinculo seruitutis, a quo est hominum nullus immunis. Per unum quippe hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Sic est ergo Deus nascentium conditor, ut omnes ex uno eant in condemnationem, quorum non fuerit renascentium liberator. Ipse quippe dictus est figulus, ex eadem massa faciens aliud uas in honorem secundum misericordiam, aliud in contumeliam secundum iudicium; cui cantat Ecclesia: Misericordiam et iudicium. Non itaque, sicut te atque alios fallens loqueris:"Si quis aut liberum in hominibus arbitrium aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Caelestianus et Pelagianus uocatur" - ista quippe catholica fides dicit -, sed si quis ad colendum recte Deum sine ipsius adiutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium et quisquis ita dicit Deum nascentium conditorem, ut paruulorum neget a potestate diaboli redemptorem, ipse Pelagianus et Caelestianus uocatur. Liberum itaque arbitrium in hominibus esse et Deum esse nascentium conditorem utrique dicimus, non hinc estis Caelestiani et Pelagiani; liberum autem esse quemquam ad agendum bonum sine adiutorio Dei et non erui paruulos a potestate tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei, hoc uos dicitis, hinc estis Caelestiani et Pelagiani. Quid obtendis ad fallendum communis dogmatis tegmen, ut operias proprium crimen, unde uobis inditum est nomen? Atque ut nefario uocabulo terreas imperitos, dicis: "Ne igitur uocentur haeretici, fiunt Manichaei". [2,9] 3. 9. Audi ergo breuiter, quid in ista quaestione uersetur. Catholici dicunt humanam naturam a creatore Deo bono conditam bonam, sed peccato uitiatam Christo medico indigere; Manichaei dicunt humanam naturam non a Deo conditam bonam peccatoque uitiatam, sed ab aeternarum principe tenebrarum de commixtione duarum naturarum, quae semper fuerunt, una bona et una mala, hominem creatum; Pelagiani et Caelestiani dicunt naturam humanam a bono Deo conditam bonam, sedita esse in nascentibus paruulis sanam, ut Christi non habeant necessariam in illa aetate medicinam. Agnosce igitur in tuo dogmate nomen tuum et catholicis, a quibus confutaris, desine obicere et dogma et nomen alienum; nam Veritas utrosque redarguit, et Manichaeos et uos. Manichaeis enim dicit: Non legistis quia qui ab initio fecit hominem, masculum et feminam fecit eos? et dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Ita quippe ostendit et hominum conditorem et coniugum copulatorem Deum aduersus Manichaeos, qui utrumque horum negant. Vobis autem dicit: Venit Filius hominis quaerere et saluare quod perierat. Sed uos, egregii Christiani, respondete Christo: Si quod perierat quaerere et saluare uenisti, ad paruulos non uenisti - isti nec perierant et salui nati sunt - uade ad maiores; de uerbis tuis tibi praescribimus: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Ita fit, ut Manichaeus, qui homini commixtam dicit esse naturam malam, uelit inde saltem saluari a Christo animam bonam; tu uero in paruulis, cum salui sint corpore, nihil a Christo saluandum esse contendis. Ac per hoc Manichaeus quidem naturam humanam detestabiliter uituperat, sed tu crudeliter laudas. Quicumque enim tibi crediderint laudatori, infantes suos non offerent Saluatori. Tam scelerata sentienti quid tibi prodest non metuere quod tibi fit, ut salubriter metuas, et te hominem facis esse, non bestiam,quae circumdatur pennis, ut cogatur in retia? Opus erat, ut ueritatem teneres eiusque studio non timeres; nunc uero ita non times, ut, si timeres, euaderes potius retia maligna quam incurreres. Mater Catholica te ideo terret, quia et tibi et aliis a te timet; et si per filios suos in aliqua potestate positos agit ut timeas, non id agit crudelitate, sed caritate. Tu autem uir fortissimus timere homines ignauum putas. Deum ergo time et noli antiqua fidei catholicae fundamenta conari tanta obstinatione subuertere. Quamquam iste tuus animus animosus, utinam saltem in hac causa homines timeret; utinam, inquam, saltem paueret ignauia, quam periret audacia! [2,10] 4. 10. Videamus et cetera quae connectit. Sed quid faciam? Utrum singula eius proponam, quibus respondeam; an eis praetermissis, quae catholica fides continet, ea sola pertractem atque confutem, in quibus a tramite ueritatis exorbitat, et haeresim Pelagianam, tamquam uenenosa uirgulta, fruticibus catholicis conatur inserere? Hoc quidem certe breuius est. Sed prospiciendum arbitror, ne quisquam libro meo lecto et non lectis omnibus, quae ab illo dicta sunt, existimet ea me proponere noluisse, ex quibus ista eius pendent et ex quibus quasi consequenter uera esse monstrantur, quae falsa redarguo. Non itaque pigeat utraque huic opuscolo nostro indita, et ea scilicet, quae ille dixit, et ea, quae ipse respondeo, uniuersa attendere et considerare lectorem. [2,11] 4. 11. Quae sequuntur ergo, ita praenotauit qui tuae dilectioni chartulam misit: "Contra eos - inquit - qui nuptias damnant, et fructus earum diabolo assignant". Non igitur contra nos, qui neque nuptias damnamus, quas etiam in ordine suo debita praedicatione laudamus; nec earum fructus diabolo adsignamus; fructus quippe nuptiarum homines sunt, qui ordinate inde generantur, non peccata, cum quibus nascuntur. Nec ideo sunt homines sub diabolo, quia homines sunt, ubi sunt fructus nuptiarum, sed quia peccatores sunt, ubi est propago uitiorum; diabolus enim culpae auctor est, non naturae. [2,12] 4. 12. Attende cetera o, quibus se existimat aduersus nos hoc praemisso titulo consonare. "Deus - inquit - qui Adam ex limo fuerat fabricatus, Euam construxit e costa, et dixit: Haec uocabitur Vita, quoniam mater est omnium uiuentium". Non quidem ita scriptum est, sed quid ad nos? solet enim accidere, ut memoria fallat in uerbis, dum tamen sententia teneatur. Nec Euae nomen, ut appellaretur "Vita", Deus imposuit, sed maritus. Sic enim legitur: Et uocauit Adam nomen uxoris suae Vita, quoniam ipsa mater est omnium uiuentium. Sed hoc fortassis ita intellexerit, ut Deus per Adam nomen illud Euae imposuisse credatur tamquam per prophetiam. Nam in hoc, quod appellatur Vita materque uiuentium, magnum est Ecclesiae sacramentum, unde nunc disserere longum est et suscepto operi non necessarium. Nam et illud,quod dixit Apostolus: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia; ipse Adam dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Quod tamen Dominus Iesus in Euangelio Deum dixisse commemorat, quia Deus utique per hominem dixit, quod homo prophetando praedixit. Ergo quae sequuntur intuere. "Prima - inquit - appellatione, cui operi parata esset, ostendit et dixit: Crescite et multiplicamini et replete terram". Quis enim nostrum negat ad opus pariendi a Domino Deo creatore omnium bonorum bono praeparatam fuisse mulierem? Ad hoc uide quid adiungat. "Deus igitur - inquit - maris creator et feminae conuenientia generationibus membra formauit et gigni corpora de corporibus ordinauit, quorum tamen efficientiae potentia operationis interuenit, omne quod est ea administrans uirtute, qua condidit". Etiam hoc esse catholicum confitemur et quod deinde subiungit: "Si igitur - inquit - nonnisi per sexum fetus, nonnisi per corpus sexus, nonnisi per Deum corpus, quis ambigat fecunditatem Deo iure reputari?". [2,13] 4. 13. Post haec, quae ueraciter et catholice dicta sunt, immo in diuinis Libris ueraciter scripta, non autem ab isto catholice dicta sunt, quia non intentione catholici pectoris dicta sunt; iam propter quod ea dixit, Pelagiana et Caelestiana haeresis incipit introduci. Namque attende quod sequitur: "Tu uero - inquit - qui dicis: "Eos qui de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo"; ostende ergo nunc, quid suum diabolus cognoscat in sexibus, per quod fructum eorum, ut dicis, iure possideat. Diuersitatem sexuum? Sed haec in corporibus est, quae Deus fecit. Commixtionem? Sed non minus benedictionis quam institutionis priuilegio uindicatur. Vox enim Dei est: Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una; uox Dei est: Crescite et multiplicamini et replete terram. An forte ipsam fecunditatem? Sed ipsa est instituti causa coniugii". [2,14] 5. 14. Vides igitur quemadmodum nos interroget, quid suum diabolus cognoscat in sexibus, per quod sub illo sint, qui de parentibus qualibuscumque nascuntur, nisi renascantur in Christo, utrum diuersitatem sexuum dicamus ad diabolum pertinere,an commixtionem, an ipsam fecunditatem. Respondemus itaque: nihil horum, quia et diuersitas sexuum pertinet ad uasa gignentium et utriusque commixtio ad seminationem pertinet filiorum et ipsa fecunditas ad benedictionem pertinet nuptiarum. Haec autem omnia ex Deo; sed iste in his omnibus noluit nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est; cuius mundi princeps dictus est diabolus, qui eam in Domino non inuenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines uenit, unde dicit etiam ipse: Ecce uenit princeps huius mundi, et in me nihil inuenit; nihil utique peccati, nec quod a nascente trahitur nec quod a uiuente additur. Hanc iste noluit nominare in his omnibus, quae commemorauit, naturalibus bonis, de qua etiam nuptiae confunduntur, quae de his bonis omnibus gloriantur. Nam quare illud opus coniugatorum subtrahitur et absconditur etiam oculis filiorum, nisi quia non possunt esse in laudanda commixtione sine pudenda libidine? De hac erubuerunt etiam qui primi pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerunt, sed tamquam Dei opera praedicanda atque glorianda. Tunc ergo texerunt, quando erubuerunt, tunc autem erubuerunt, quando post inoboedientiam suam inoboedientia membra senserunt. De hac erubuit etiam iste laudator; commemorauit enim sexuum diuersitatem, commemorauit commixtionem, commemorauit fecunditatem; illam uero commemorare uerecundatus est. Nec mirum, si pudet laudantes, quod uidemus ipsos pudere generantes. [2,15] 5. 15. Sed adiungit et dicit: "Per quid igitur sub diabolo sunt, quos Deus fecit?". Sibique ueluti ex nostra uoce respondet: "Per peccatum - inquit - non per naturam". Deinde nostrae responsioni suam referens: "Sed ut non potest - inquit - sine sexibus esse fetus, ita nec sine uoluntate delictum". Ita uero, ita est. Sic enim per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Per unius illius uoluntatem malam omnes in eo peccauerunt, quando omnes ille unus fuerunt, de quo propterea singuli peccatum originale traxerunt. "Dicis enim - inquit - ideo illos esse sub diabolo, quia de sexus utriusque commixtione nascuntur". Dico plane propter delictum eos esse sub diabolo; ideo autem expertes non esse delicti, quia de illa commixtione sunt nati, quae sine pudenda libidine non potest etiam quod honestum est operari. Dixit hoc etiam beatissimae memoriae Ambrosius Ecclesiae Mediolanensis episcopus, cum Christi carnalem natiuitatem ideo diceret expertem esse delicti, quia conceptus eius utriusque sexus commixtionis est expers; nullum autem hominum esse sine delicto qui de illa commixtione conceptus sit. Nam eius uerba ista sunt: "Ideo - inquit - et quasi homo per uniuersa temptatus est etin similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quia de spiritu natus, abstinuit a peccato. Omnis enim homo mendax et nemo sine peccato nisi unus Deus. Seruatum est igitur - inquit - ut ex uiro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo uideatur expers esse delicti. Qui autem expers delicti, expers etiam huiusmodi conceptionis". Numquid etiam istum, o Pelagiani et Caelestiani, audebitis dicere Manichaeum? quod eum dicebat esse Iouinianus haereticus, contra cuius impietatem uir ille sanctus etiam post partum permanentem uirginitatem sanctae Mariae defendebat. Si ergo illum Manichaeum dicere non audetis, nos, cum in eadem causa eadem sententia fidem catholicam defendamus, cur dicitis Manichaeos? Aut si et illum fidelissimum uirum hoc secundum Manichaeos sapuisse iactatis, iactate, iactate, ut mensuram Iouiniani perfectius impleatis; nos cum illo homine Dei patienter uestra maledicta et conuicia sustinemus. Et tamen haeresiarches uester Pelagius fidem et purissimum in Scripturis sensum sic laudat Ambrosii, ut dicat ne inimicum quidem ausum esse reprehendere. Quo ergo progressi fueritis attendite et uos ab ausibus Iouiniani tandem aliquando cohibete. Quamuis ille nimis laudando nuptias sanctae illas uirginitati adaequauit et tamen nuptiarum fructibus ab utero etiam recentibus Christum saluatorem et de potestate diaboli redemptorem necessarium non negauit; quod uos negatis, et quia uobis pro eorum salute, qui nondum pro se loqui possunt, et pro fidei catholicae fundamentis resistimus, Manichaeos nos esse iactatis. Sed iam sequentia uideamus. [2,16] 6. 16. Rursus quippe interrogans dicit: "Quem igitur paruulorum confiteris auctorem? Deum uerum?". Respondeo: Deum uerum. Deinde subiungit: "Sed malum ille non fecit". Ac rursus interrogat, utrum diabolum paruulorum confiteamur auctorem; rursusque respondet: "Sed naturam hominis ipse non condidit". Deinde quasi concludit atque infert: "Si mala commixtio, deformis et conditio corporum et ideo corpora quoque malo a te deputantur auctori". Cui respondeo: Malo auctori non deputo corpora, sed delicta, quorum causa factum est, ut, cum in corporibus, hoc est in Dei operibus totum placeret, accideret tamen masculo et feminae quod puderet, ut non esset commixtio qualis esse potuit in corpore uitae illius, sed qualem uidemus erubescentes in corpore mortis huius. "Deus uero - inquit - diuisit in sexu, quod in operatione coniungeret. Ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo corporum". Iam supra respondimus hoc ex Deo esse, sed non delictum, non membrorum inoboedientiam per carnis concupiscentiam, quae non est a Patre. Deinde dicit: "Tot ergo rerum bonarum, id est, corporum, sexuum, coniunctionum malos fructus esse non posse nec homines ob hoc a Deo fieri,ut a diabolo, sicut dicis - inquit - legitimo iure teneantur". Iam dictum est non eos ideo teneri, quia homines sunt, quod naturae nomen est, cuius auctor diabolus non est, sed quia peccatores sunt, quod culpae nomen est, cuius diabolus auctor est. [2,17] 7. 17. Sed inter tot nomina bonarum rerum, id est, corporum, sexuum, coniunctionum, libidinem uel concupiscentiam carnis iste non nominat. Tacet, quia pudet, et mira (si dici potest) pudoris impudentia, quod nominare pudet, laudare non pudet. Denique uide, quemadmodum magis eam circumloquendo maluerit significare quam dicere. "Postquam autem uir - inquit - naturali appetitu cognouit uxorem". Ecce iterum dicere noluit: Carnis concupiscentia cognouit uxorem, sed: "Naturali - inquit - appetitu", ubi adhuc possumus intellegere ipsam uoluntatem iustam et honestam, qua uoluit filios procreare, non illam libidinem, de qua iste sic erubescit, ut ambiguo nobis loqui malit quam perspicue quod sentit exprimere. Quid est "naturali appetitu"? Annon et uelle esse saluum et uelle ipsos suscipere, nutrire, erudire filios, naturalis est appetitus idemque rationis est, non libidinis? Sed quia huius nouimus intentionem, ideo non eum putamus his uerbis nisi libidinem membrorum genitalium significare uoluisse. Nonne tibi uidentur haec uerba folia esse ficulneae, sub quibus latet quid aliud quam id quod pudet? Ita quippe iste sibi circumlocutionis huius obstacula sicut illi succintoria consuerunt. Contexat et dicat: "Postquam autem uir naturali appetitu cognouit uxorem, dicit Scriptura diuina: Concepit Eua et peperit filium, et uocauit nomen eius Cain. Sed quid - inquit - dicit Adam audiamus: Adquisiui hominem per Deum. Unde constat opus Dei esse, quem per Deum adquisitum Scriptura diuina testatur". Quis hinc dubitet? quis hoc neget, maxime catholicus Christianus? Opus Dei est homo: sed carnis concupiscentia, sine qua, si peccatum non praecessisset, tranquillae uoluntati oboedientibus sicut cetera membra genitalibus seminaretur homo, non est a Patre, sed ex mundo est. [2,18] 7. 18. Verum nunc, obsecro te, paulo attentius intuere, quod nomen inuenerit, quo rursus operiret quod erubescit aperire. "Genuerat enim eum - inquit - Adam potentia membrorum, non diuersitate meritorum". Quid dixerit "diuersitate meritorum", fateor, non intellego; sed: "potentia membrorum", credo, illud uoluit dicere, quod pudet euidenter dicere. Maluit enim dicere: "membrorum potentiam", quam carnis concupiscentiam. Plane, etiamsi non cogitauit, significauit aliquid, quod ad rem pertinere uideatur. Quid enim potentius membris hominis, quando non seruiunt uoluntati hominis? Quae tamen etsi frenentur temperantia uel continentia, usus eorum aliquantum, motus tamen eorum non est in hominis potestate. Genuit ergo Adam filios hac, ut iste dicit: "membrorum" suorum "potentia", de qua priusquam illos gigneret, erubuit post peccatum. Si autem non peccasset, non eos genuisset membrorum potentia, sed membrorum oboedientia. Ipse quippe esset potens, ut eis subiectis uoluntate imperaret, si potentiori et ipse subiectus eadem uoluntate seruiret. [2,19] 8. 19. "Post aliquanta iterum dicit Scriptura diuina: - inquit - cognouit Adam Euam uxorem suam, et concepit et peperit filium, et uocauit nomen eius Seth dicens: Suscitauit mihi Dominus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain"; deinde addit et dicit: "Ad documentum instituti coitus ipsum semen diuinitas dicitur excitasse". Non intellexit homo iste quod scriptum est; putauit enim ad hoc esse dictum: Suscitauit mihi Dominus semen aliud pro Abel, ut crederetur Deus illi excitasse libidinem coeundi, cuius motu excitaretur semen, ut gremio feminae possit infundi. Nescit non esse dictum: "Excitauit mihi semen", nisi "dedit mihi filium". Denique hoc Adam non dixit post coitum suum, quo semen emisit, sed post coniugis partum, quo filium Deo donante suscepit. Nam quae gratulatio est nisi forte libidinosorum et suum uas in morbo concupiscentiae, quod uetat Apostolus, possidentium, si semen extrema coeundi uoluptate fundatur nec sequatur conceptus aut partus, ubi nuptiarum uerus est fructus? [2,20] 8. 20. Neque hoc ideo dixerim, quod alius putandus sit praeter summum et uerum Deum uel humani seminis uel ipsius hominis creator ex semine; sed hoc tranquilla de homine oboedientia membrorum ad nutum uoluntatis exisset, si peccatum non praecessisset. Neque nunc agitur de natura hominis, sed de uitio. Illa quippe habet auctorem Deum; ex isto autem trahitur originale peccatum. Nam si semen ipsum nullum habet uitium, quid est quod scriptum est in libro Sapientiae: Non ignorans quoniam nequam est natio illorum et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum; semen enim illorum erat maledictum ab initio? Nempe de quibuscumque dicat ista, de hominibus dicit. Quomodo est ergo cuiuslibet hominis malitia naturalis et semen maledictum ab initio, nisi ad illud respiciatur, quod per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt? Cuius autem hominis mala cogitatio non potest mutari in perpetuum, nisi quia per se ipsam non potest, sed si gratia diuina subueniat? Qua non subueniente quid sunt homines nisi, quod ait Apostolus Petrus: Velut muta animalia procreata naturaliter in captiuitate et interitu? Unde uno loco Paulus apostolus utrumque commemorans, et iram Dei, cum qua nascimur, et gratiam, qua liberamur, et nos omnes, inquit, aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes uoluntatem carnis et affectionum; et eramus natura filii irae sicut et ceteri; Deus autem, qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos et, cum essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. Quid est ergo malitia naturalis hominis et semen maledictum ab initio et procreati naturaliter in captiuitate et interitu et natura filii irae? Numquid in Adam natura ista sic condita est? Absit, sed quia in illo uitiata, sic per omnes iam naturaliter cucurrit et currit, ut ab hac perditione non liberet nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. [2,21] 9. 21. Quid est ergo quod iste adiungit et dicit de Noe et filiis eius, quod "similiter benedicti sint ut Adam et Eua dicente Deo: Crescite et multiplicamini, et replete terram et dominamini eius"? Quibus Dei uerbis addit sua, dicens: "Voluptas ergo ista, quam tu diabolicam uis uideri, iam in supradictis coniugibus habebatur, quae ut institutione bona, ita etiam benedictione permansit. Non enim dubitatur de hac ad Noe et filios eius corporum commixtione dictum, cuius iam usus inoleuerat: Crescite et multiplicamini, et replete terram". Non opus est eadem multis uerbis repetere. De uitio hic agitur, quo est deprauata natura bona, cuius uitii auctor est diabolus, non de naturae ipsius bonitate, cuius auctor est Deus, qui neque ab ipsa uitiata deprauataque natura suam abstinuit bonitatem, ut auferret hominum fecunditatem, uiuacitatem, sanitatem ipsamque substantiam animi et corporis, sensus atque rationem, alimenta, nutrimenta, incrementa, qui etiam facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, et quidquid boni est naturae humanae a Deo bono etiam in illis hominibus qui non liberabuntur a malo. [2,22] 9. 22. Voluptatem tamen iste et hic dixit, quia potest uoluptas et honesta esse, non dixit carnis concupiscentiam uel libidinem, quae pudenda est, sed in consequentibus aperuit uerecundiam suam nec dissimulare potuit ab eo, quod uiolenter ipsa natura praescripsit: "Et illud - inquit - propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una". Et post haec Dei uerba sua ipse subiungens: "ut exprimere - inquit - fidem operum, propheta prope periculum pudoris accessit". O aperta prorsus et ui ueritatisextorta confessio! Propheta ergo, ut exprimeret fidem operum, prope periculum pudoris accessit, quia dixit: Erunt duo in carne una, ubi commixtionem maris et feminae intellegi uoluit. Dicatur causa, cur in exprimendis operibus Dei propheta prope periculum pudoris accesserit. Itane uero humana opera pudenda esse non debent, sed plane glorianda, et diuina pudenda sunt? Itane uero in eloquendis et exprimendis operibus Dei non honoratur prophetae uel amor uel labor, sed periclitatur pudor? Quid enim Deus potuit facere, quod eius praedicatorem pudeat dicere et, quod est grauius, pudeat hominem alicuius operis, quod non homo, sed Deus fecit in homine, cum omnes opifices quanto possunt labore et industria id agant, ne de suis operibus erubescant? Sed profecto illud nos pudet, quod puduit primos illos homines, quando pudenda texerunt. Illa est poena peccati, illa plaga uestigiumque peccati, illa illecebra fomesque peccati, illa lex in membris repugnans legi mentis, illa ex nobis ipsis aduersus nos ipsos inoboedientia iustissimo reciprocatu inoboedientibus reddita. Huius nos pudet, et merito pudet. Nam si hoc non esset, quid nobis esset ingratius, quid irreligiosius, si in membris nostris non de uitio uel de poena nostra, sed de Dei confunderemur operibus? [2,23] 10. 23. Dicit etiam iste multa frustra de Abraham et Sarra, quomodo ex repromissione acceperint filium, et tandem concupiscentiam nominat, non tamen addit carnis quia ipsa pudenda est. In concupiscentia autem nomine aliquando gloriandum est, quia est et concupiscentia spiritus aduersus carnem, est et concupiscentia sapientiae. Ait ergo: "Certe hanc concupiscentiam, sine qua nulla fecunditas est, malam naturaliter definisti; unde ergo per donum caeleste in senibus excitatur? Adstrue iam hoc, si potes, ad opus diaboli pertinere, quod Deum uides conferre pro munere". Ita hoc dicit, quasi concupiscentia carnis illis ante defuerit et hanc eis donauerit Deus, quae procul dubio inerat in corpore mortis huius; sed fecunditas defuit, cuius auctor est Deus, et ipsa donata est quando uoluit Deus.Absit autem, ut dicamus, quod nos putauit esse dicturos, Isaac sine concubitus calore generatum. [2,24] 11. 24. Sed ipse iam dicat, quare interiret anima eius de genere suo, si circumcisus die non esset octauo, quid ipse peccasset, quid offendisset Deum, ut de aliena in se neglegentia tam seuera sententia puniretur, si nullum esset originale peccatum. De circumcidendis enim Deus sic mandauit infantibus: Masculus qui non circumcidetur carnem praeputii sui octauo die, disperiet anima eius de genere suo, quia testamentum meum dissipauit. Dicat iste, si potest, quomodo puer ille testamentum Dei dissipauit octo dierum, quantum ad ipsum proprie adtinet, innocens infans, et tamen nullo modoDeus uel sancta Scriptura id mendaciter diceret. Tunc ergo dissipauit testamentum Dei, non hoc de imperata circumcisione, sed illud de ligni prohibitione, quando per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Et hoc in illo significabatur expiari circumcisione octaui diei, hoc est sacramento Mediatoris in carne uenturi, quia per eamdem fidem uenturi in carne Christi et morituri pro nobis et tertio die, qui post septimum sabbati fuerat futurus octauus, resurrecturi etiam iusti saluabantur antiqui. Traditus est enim propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. Ex quo enim instituta est circumcisio in populo Dei, quod erat tunc signaculum iustitiae fidei, ad significationem purgationis ualebat et paruulis originalis ueterisque peccati, sicut et baptismus ex illo ualere coepit ad innouationem hominis, ex quo est institutus, non quod ante circumcisionem iustitia fidei nulla erat - nam cum adhuc esset in praeputio, ex fide iustificatus est ipse Abraham, pater gentium, quae fidem ipsius fuerant sectaturae - sed superioribus temporibus omni modo latuit sacramentum iustificationis ex fide. Eadem tamen fides Mediatoris saluos iustos faciebat antiquos, pusillos cum magnis, non Vetus Testamentum quod in seruitutem generat, non lex quae non sic est data, quae posset uiuificare, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; quia sicut credimus nos Christum in carne uenisse, sic illi uenturum, sicut nos mortuum, ita illi moriturum, sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum, et nos uero et illi ad iudicium mortuorum uiuorumque uenturum. Non ergo iste humanam male defendendo impediat a salute naturam, quia omnes sub peccato nascimur et per unum solum, qui sine peccato natus est, liberamur. [2,25] 12. 25. "Ista - inquit - corporum commixtio cum calore, cum uoluptate, cum semine, a Deo facta, et pro suo modo laudabilis approbatur, quae aliquando etiam amplum efficitur munus piorum". Dixit: "cum calore"; dixit: "cum uoluptate"; dixit: "cum semine", non tamen dicere ausus est: "cum libidine". Quare, nisi quia nominare erubescit, quam laudare non erubescit?Munus autem piorum propagatio est fecunda filiorum, non commotio pudenda membrorum, quam non haberet in generandis filiis natura sana, nunc autem habet eam natura uitiata. Ac per hoc et qui inde nascitur indiget renasci, ut sit membrum Christi; et de quo nascitur, si iam renatus est, indiget liberari ab ea quae in corpore mortis huius est lege peccati. Quae cum ita sint, quomodo adiungit et dicit: "Confitearis ergo necesse est originale, quod finxeras, interisse peccatum"? Non ego finxi originale peccatum, quod catholica fidescredit antiquitus; sed tu, qui hoc negas, sine dubio es nouus haereticus. Sub diabolo autem sunt, iudicio Dei, omnes cum peccato generati, si non fuerint in Christo regenerati. [2,26] 13. 26. Sed quia de Abraham loquebatur et Sarra, subiunxit atque ait: "Quodsi dixeris: Usus in eis uigebat et fetus non erat, respondebo: Quem conditor promisit, conditor dedit, non concubitus, sed Dei est opus qui nascitur.Qui enim primum hominem fecit ex puluere 50, omnes fabricatur ex semine. Sicut ergo tunc limus, qui adsumptus est materia, non auctor hominis fuit, ita nunc uis illa uoluptatis. Confectrix commixtrixque seminum, non explet operationis uicem, sed de thesauris naturae offert Deo, unde ille hominem dignetur operari". Haec omnia, quae dixit, excepto quod ait, a uoluptate semina confici atque misceri, recte diceret, si in eis catholicum sensum difendere niteretur; quia uero scimus quid ex his moliatur efficere, profecto dicit etiam recta peruerse. Illud itaque, quo excepto cetera uera esse non abnuo, ideo non est uerum, quia uoluptas illa concupiscentiae carnalis non conficit semina, sed ea quae iam sunt in corporibus a uero Deo condita, a quo ipsa conduntur et corpora, non fiunt uoluptate, sed excitantur et emittuntur cum uoluptate. Utrum autem utriusque sexus semina in muliebri utero cum uoluptate misceantur, uiderint feminae quid in secretis uisceribus sentiant; nos non decet inaniter usque ad ista esse curiosos. Libido tamen illa erubescenda - unde pudenda ipsa appellata sunt membra - non fuit in corpore uitae illius, quae in paradiso fuit ante peccatum, sed coepit esse in corpore mortis huius retributa inoboedientia inoboedientiae, post peccatum. Sine qua libidine poterat opus fieri coniugum in generatione filiorum, sicut multa opera fiunt oboedientia ceterorum sine illo ardore membrorum, quae uoluntatis nutu mouentur, non aestu libidinis concitantur. [2,27] 13. 27. Attende cetera: "Hoc etiam - inquit - Apostoli confirmat auctoritas, cum enim beatus Paulus de mortuorum resurrectione loqueretur, ait: Insipiens, tu quod seminas non uiuificatur 51, et infra: Deus autem dat illi corpus prout uult, et unicuique seminum proprium corpus. Si ergo Deus - inquit - humano semini, quod nemo negat uel prudentium uel piorum proprium sicut omnibus rebus corpus attribuit, unde quemquam reum natum probabis? Tandem oro respicias, quibus laqueis peccati naturalis suffocetur adsertio. Verum age - inquit - tecum, precor, mitius. Mihi crede, etiam te Deus fecit, sed, quod fatendum est, grauis error infecit. Quid enim potest profanius dici, quam quod Deus hominem aut non fecerit aut,ut dicis, diabolo fecerit, aut certe diabolus Dei sit imaginem, hoc est hominem fabricatus, quod non minus stultum dinoscitur esse quam impium? Ergo tam inops - inquit -tam inuerecundus Deus est, ut non habuerit quod in praemium sanctis hominibus daret, nisi quod deceptis diabolus infudit in uitio? Vis autem scire, quod etiam in his, qui sancti non sunt, hanc generationum potentiam Deus tribuisse probetur? Eo igitur tempore, cum Abraham metu percussus gentis barbarae Sarram, quae uxor erat, sororem suam dixit, refertur Abimelech rex illius prouinciae adduxisse eam in noctis usum. Sed Deus, cui curae erat honor sanctae mulieris, in somnis Abimelech ueniens regiam frenauit audaciam comminatus interitum, si pergeret uiolare coniugium. Tunc Abimelech ait: Numquid, Domine, gentem ingorantem et iustam perdes? Nonne ipsi dixerunt se germanitate coniunctos? Surrexit ergo mane Abimelech et accepit mille didragma argenti et oues et uitulos et pueros et ancillas et dedit Abrahae atque a se mulierem remisit intactam. Orauit uero Deum Abraham pro Abimelech; et sanauit Deus Abimelech et uxorem et ancillas eius". Cur autem haec tanta prolixitate narrauerit, accipe breuiter, in his enim quae secutus adiunxit: "Deus - inquit - orante Abraham curauit potentia dispensationis secretae, quae amota est uerecundis uilium feminarum, quia clauserat Deus aforis omnem uuluam in domo Abimelech. Vide ergo - inquit - utrum naturaliter malum dici debet, quod interdum aufert exasperatus Deus redditque placatus. Ipse - inquit - facit et piorum filios et impiorum, quoniam quod fiunt parentes, ad naturam pertinet, quae Deo gaudet auctore; quod autem impii sunt, ad studiorum prauitatem, quae unicuique de libera uoluntate contingit". [2,28] 14. 28. His omnibus, quae tam multa dixit, respondemus nihil diuinis testimoniis, quae interposuit, esse dictum de pudenda libidine, quam dicimus non fuisse in corpore beatorum, quando nudi erant et non confundebantur. Nam primum illud Apostoli de seminibus dictum est frumentorum, quae prius moriuntur, ut uiuificentur. Quam sententiam scilicet apostolicam, quo consilio nescio, noluit iste complere; nam eam huc usque commemorauit: Insipiens, tu quod seminas non uiuificatur. Apostolus autem addit: nisi moriatur. Sed iste, quantum existimo, quod de frumentis dictum est, de humano semine accipi uoluit ab eis, qui haec legunt et Scripturas sanctas uel nesciunt, uel non recordantur. Denique non solum istam sententiam decurtauit, ut non adderet: nisi moriatur, uerum etiam sequentia praetermisit, ubi aperuit Apostolus de quibus seminibus loqueretur. Ait enim Apostolus: Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici, aut alicuius ceterorum. His praetermissis iste contexuit quod deinde dicit Apostolus: Deus autem illi dat corpus prout uult et unicuique seminum proprium corpus 58, tamquam de concumbente homine dixerit Apostolus: Insipiens, tu quod seminas non uiuificatur, ut intellegeremus non ab homine concubitu filios seminante, sed a Deo uiuificari semen humanum. Sic enim fuerat praelocutus, quia "uoluptas illa non explet operationis uicem, sed de thesauris naturae offert Deo, unde ille hominem dignetur operari". Et subiunxit testimonium quasi hoc dixerit Apostolus: Insipiens, tu quod seminas non uiuificatur, hoc est, non a te uiuificatur, sed hominem de tuo semine Deus operatur, tamquam ab Apostolo media illa, quae praetermisit iste, non dicta sint atque ita se habeat eius sententia, uelut de humano semine loqueretur: Insipiens, tu quod seminas non uiuificatur, Deus autem illi dat corpus prout uult et unicuique seminum proprium corpus. Denique post haec Apostoli uerba sic infert sua: "Si ergo Deus - inquit - humano semini, quod nemo negat uel prudentium uel piorum, proprium sicut omnibus rebus corpus adtribuit", quasi Apostolus de humano semine in illo testimonio sit locutus. [2,29] 14. 29. De qua fraude quid adiuuaretur eius intentio, cum aliquanto adtentius cogitarem nihil potui reperire, nisi quia testem uoluit adhibere Apostolum, quo probaret Deum, quod et nos dicimus, de humanis seminibus hominem operari. Et cum ei testimonium nullum occurreret, isto abusus est fraudulenter. Timens utique, ne forte, si appareret Apostolum non de humanis seminibus, sed de frumentis illa dixisse, hinc admoneremur, unde refutaretur non religiosae uoluntatis, sed libidinosae uoluptatis pudens nominator, et impudens praedicator.De ipsis quippe seminibus, quae in agris agricolae seminant, potest iste redargui. Cur enim non credamus Deum potuisse in paradiso concedere homini beato de suo semine, quod concessum uidemus agricolis de tritici semine, ut eo modo illud sereretur sine ulla pudenda libidine, ad uoluntatis nutum membris obsequentibus genitalibus, sicut hoc seritur sine ulla pudenda libidine ad uoluntatis nutum agricolarum obsequentibus manibus, honestiore in parentibus gignendorum desiderio filiorum, quam est implendorum in arantibus horreorum; ac deinde Creator omnipotens incontaminabili ubique praesentia et creatrice potentia de seminibus hominum prout uellet, quod et nunc facit, operaretur in femina, sicut de seminibus frumentorum prout uult operatur in terra, beatis matribus sine libidinosa uoluptate concipientibus, sine aerumnoso gemitu parientibus, quandoquidem in illa felicitate et in corpore nondum mortis huius, sed uitae illius non esset feminis in excipiendis seminibus quod puderet, sicut non esset in edendis fetibus quod doleret? Quisquis non credituel credi non uult, hominibus ante omne peccatum in illa paradisi felicitate uersantibus hoc potuisse Dei uoluntate et benignitate concedi, non optandae fecunditatis laudator, sed pudendae uoluptatis amator est. [2,30] 15. 30. Item aliud ex Libro diuino testimonium, quod posuit de Abimelech et Deo uolente clausa omni uulua in domo eius, ne mulieres eius parerent atque aperta rursus ut parerent,quid ad rem pertinet? quid habet de illa pudenda libidine, de qua nunc quaestio est? Numquid ipsam Deus detraxit illis feminis reddiditque cum uoluit? Sed poena fuit, ut parere non possent, beneficium uero, ut parere possent more huius corruptibilis carnis. Non enim tale beneficium Deus conferret corpori mortis huius, quale non haberet nisi corpus uitae illius in paradiso ante peccatum, ut et conceptus proueniret sine libidine pruriente et partus sine dolore cruciante. Cur autem non intellegamus, quoniam quidem dicit Scriptura aforis omnem uuluam fuisse conclusam, aliquo dolore factum esse, ut non possent feminae concubitum perpeti, qui dolor Deo suscitante fuisset inflictus, miserante detractus? Nam si ad impedimentum serendae prolis esset libido detrahenda, uiris esset detrahenda, non feminis. Femina enim posset uoluntate concumbere, etiam desistente libidine, qua stimularetur, si uiro non deesset, qua excitaretur. Nisi forte, quia scriptum est, et ipsum Abimelech fuisse sanatum, uirilem dicturus est ei libidinem redditam. Quam profecto si amiserat, quid opus fuit cum diuinitus admoneri, ut Abrahae non misceretur uxori? Sed sanatum dicit, quia domus eius ab illa peste sanata est. [2,31] 16. 31. Iam nunc illa tria uideamus, quorum trium quodlibet dixerimus, nihil ait dici posse profanius: "quod hominem Deus aut non fecerit, aut diabolo fecerit aut certe diabolus Dei sit imaginem, hoc est hominem fabricatus". Horum trium primum et nouissimum non dici a nobis etiam ipse, si non sit excors aut nimium peruicax, confitetur. De illo quaestio est, quod secundo medioque loco posuit, ubi sic fallitur, ut a nobis hoc existimet dici, quod diabolo Deus hominem fecerit, tamquam in hominibus quos Deus ex hominibus parentibus creat, hoc intendat, hoc curet, hoc sui operis ratione prouideat, ut habeat diabolus seruos, quos ipse sibi facere non potest. Absit, ut hoc qualiscumque uel puerilis pietas suspicetur. Bonitate sua Deus fecit homines, et primos sine peccato, et ceteros sub peccato, in usus profundarum cogitationum suarum. Sicut enim de ipsius diaboli malitia nouit ille quid agat, et quod agit iustum est et bonum, quamuis sit de quo agit iniustus et malus, nec eum propterea creare noluit, quia malum futurum esse praesciuit; ita de uniuerso genere humano, quamuis nullus hominum sine peccati sorde nascatur, bonum ille qui summe bonus est operatur; alios faciens tamquam uasa misericordiae, quos gratia discernat ab eis, qui uasa sunt irae, alios tamquam uasa irae,ut notas faciat diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. Eat iste nunc et aduersus Apostolum, cuius ista sententia est, argumentetur, immo aduersus ipsum figulum, cui respondere prohibet Apostolus dicens: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare me sic fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud in contumeliam? Numquid ergo uasa irae negat esse iste sub diabolo? aut quia sub diabolo sunt, alius ea quam ille facit, qui uasa misericordiae facit? aut aliunde et non ex eadem massa facit? Hic itaque dicat: Ergo Deus uasa diabolo facit; quasi nesciat Deus sic eis uti ad opera sua iusta et bona, sicut ipso utitur diabolo. [2,32] 17. 32. An uero filios perditionis haedos sinistrae partis diabolo pascit, et diabolo nutrit et uestit, quia facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos? Sic itaque creat malos, quomodo pascit et nutrit malos, quia quod eis creando tribuit ad naturae pertinet bonitatem et quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum, non utique malitiae illorum, sed eidem bonae naturae quam creauit bonus, bonum tribuit adiumentum. In quantum enim homines sunt, bonum est naturae, cuius auctor est Deus; in quantum autem cum peccato nascuntur, perituri, si non renascuntur, ad semen pertinent maledictum ab initio, illius antiquae inoboedientiae uitio. Quo tamen bene utitur factor etiam uasorum irae, ut notas faciat diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, ne meritis suis tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur. [2,33] 18. 33. Ab hac fide apostolica atque catholica ueracissima et fundatissima cum Pelagianis iste discedens non uult nascentes esse sub diabolo, ne paruuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum et in regnum ipsius transferantur. Ac sic accusat Ecclesiam toto orbe diffusam,in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis princeps mundi mittatur foras, a quo necesse est uasa irae possideantur, cum ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur et in eius regnum per gratiam facta uasa misericordiae transferantur. Contra istam fundatissimam ueniens ueritatem, ne uniuersam Christi Ecclesiam oppugnare uideatur, quasi me unum alloquitur et uelut corripiens atque admonens dicit: "Etiam te Deus fecit, sed, quod est fatendum, grauis error infecit". Sane quod me Deus fecerit agnosco et gratias ago, qui tamen cum irae uasis perissem si tantum ex Adam me fecisset et in Christo non refecisset. Quod cum possessus Pelagiana impietate non credit, si in tanto malo in finem usque perdurat, non ipse, sed catholici uideant, qualis et quantus eum error non infecerit, sed plane interfecerit. [2,34] 19. 34. Adtende sequentia: "Quod autem - inquit - filii ex coniugio suscepti naturaliter boni sunt, Apostolo dicente discamus, qui ait de improbis: Relicto naturali usu feminae exarserunt in desideria sua inuicem masculi in masculos turpitudinem operantes. Ostendit ergo - inquit - usum feminae et naturalem esse et pro suo modo laudabilem; flagitium autem ex uoluntate propria exerceri contra institutionis pudorem. Merito itaque - inquit - et in bene utentibus genus concupiscentiae modusque laudatur et in turpibus excessus eius punitur. Denique eodem tempore Deus Abrahae et Sarrae marcentia aeuo membra uegetauit, quo in Sodomis ipsa igneo imbre puniuit. Si igitur putas - inquit - accusandum membrorum uigorem, quoniam per ipsum Sodomitae flagitiis obliti sunt, accusabis etiam creaturam panis et uini, quoniam hinc quoque eos peccasse Scriptura diuina significauit; dicit enim Dominus per Ezechielem prophetam: Verumtamen hae iniquitates Sodomae sororis tuae superbia; in saturitate panum et abundantia uini fluebant ipsa et filii eius, et manum pauperis et egentis non adiuuabant. Elige iam - inquit - utrum mauis: aut reputa diuino operi commixtionem corporum aut creaturam panis et uini similiter malam esse defini. Quod si feceris, aperte Manichaeus esse conuinceris. Concupiscentiae autem naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur. Quid dicis ergo - inquit - "ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari"? His sermonibus - inquit - quod negaueras concessisti, quod concesseras sustulisti et nihil magis laboras, quam ut parum intellegaris. Ostende sine commixtione nuptias corporales; aut unum aliquod huic operi nomen imponito, et uel bonum uel malum coniugium nuncupato. Spopondisti utique bona te definire coniugia; si coniugium bonum, si homo fructus coniugii bonus, si hic fructus opus Dei malus esse non potest, qui per bonum ex bono nascitur, ubi igitur originale malum, quod tot praeiudiciis interemptum est?". [2,35] 20. 35. Ad haec respondeo non solum filios ex coniugio, uerum etiam ex adulterio bonum aliquod esse, secundum opus Dei quo creati sunt, secundum autem originale peccatum in damnatione nasci ex Adam primo, non solum si de adulterio, uerum etiam si de coniugio generentur, nisi in Adam secundo, qui est Christus, regenerentur. Quod autem ait Apostolus de improbis: Relicto naturali usu feminae exarserunt in desideria sua in inuicem, masculi in masculos turpitudinem operantes; non dixit usumconiugalem, sed naturalem eum uolens intellegi, qui fit membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri. Ac per hoc, cum eisdem membris etiam meretrici quisque miscetur, naturalis est usus, nec tamen laudabilis, sed culpabilis. Ab ea uero parte corporis, quae non ad generandum est instituta, si et coniuge quisque utatur, contra naturam est et flagitiosum. Denique prius idem Apostolus de feminis dixit: Nam feminae eorum immutauerunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam, deinde, de masculis in masculos turpitudinem operantibus, relicto usu femineo naturali. Non ergo isto nomine, id est, usu naturali coniugalis est laudata commixtio, sed immundiora et sceleratiora flagitia denotata sunt, quam si illicite et feminis, sed tamen naturaliter uterentur. [2,36] 21. 36. Panem uero et uinum sic non reprehendimus propter luxuriosos et ebriosos, quomodo nec aurum propter cupidos et auaros. Quocirca commixtionem quoque honestam coniugum non reprehendimus propter pudendam libidinem corporum. Illa enim posset esse nulla praecedente perpetratione peccati, de qua non erubescerent coniugati; haec autem exorta est post peccatum, quam coacti sunt uelare confusi. Unde remansit posterioribus coniugatis, quamuis hoc malo bene et licite utentibus, in eiusmodi opere humanum uitare conspectum, atque ita confiteri quod pudendum est, cum debeat neminem pudere quod bonum est. Sic insinuantur haec duo, et bonum laudandae coniunctionis, unde filii generentur, et malum pudendae libidinis, unde qui generantur regenerandi sunt, ne damnentur. Proinde pudenda libidine qui licite concumbit, malo bene utitur; qui autem illicite, malo male utitur. Rectius enim accipit nomen mali quam boni, quod erubescunt et mali et boni, meliusque credimus ei qui dicit: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum, quam huic qui hoc dicit bonum, unde si confunditur, confitetur malum; si autem non confunditur, addit impudentiam, peius malum. Recte igitur diximus: "Ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari"; quoniam natura humana, quae nascitur uel de coniugio uel de adulterio, Dei opus est. Quae si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda. Atque ut ad unum uerbum utrumque concludam; natura humana si malum esset, creanda non esset; si ei mali nihil inesset, saluanda non esset. Qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat conditae creatorem; qui uero negat ei malum inesse, misericordem uitiatae inuidet saluatorem. Quapropter in hominibus nascentibus neque excusanda sunt adulteria per bonum, quod inde a conditore bono creatum est, nec accusanda coniugia per malum quod ibi a misericorde saluatore sanandum est. [2,37] 22. 37. "Ostende - inquit - sine commixtione nuptias corporales". Non ostendo ego nuptias corporales sine commixtione, sed nec ipse ostendit eamdem commixtionem sine confusione. In paradiso autem si peccatum non praecessisset, non esset quidem sine utriusque sexus commixtione generatio, sed esset sine confusione commixtio; esset quippe in coeundo tranquilla membrorum oboedientia, non pudenda carnis concupiscentia. Proinde coniugium bonum est, unde ordinate seminatus nascitur homo, et fructus coniugii bonus, quod est ipse qui ita nascitur homo; sed peccatum malum est, cum quo nascitur omnis homo. Deus quippe fecit et facit hominem, sed per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. [2,38] 23. 38. "Nouo - inquit - genere disserendi et catholicum profiteris et Manichaeo patrocinaris, dicendo nuptias et magnum bonum et magnum malum". Prorsus quid loquatur, ignorat siue ignorare se simulat. Aut enim non intellegit aut non uult intellegi quid dicamus. Sed si non intellegit, praeoccupatione impeditur erroris; si autem non uult quid dicamus intellegi, peruicaciae uitium est, quo suum defendit errorem. Et Iouinianus, qui paucos ante annos nouellam conatus est haeresim condere, Manichaeis patrocinari dicebat catholicos, quod aduersus eum sanctam uirginitatem nuptiis praeferebant. Sed responsurus est iste non se quod Iouinianus de indifferentia nuptiarum uirginumque sentire. Nec ego id dico, quod isti hoc sentiant; uerumtamen per Iouinianum catholicis Manichaeos obicientem non esse hoc nouum, noui haeretici recognoscant. Nos itaque nuptias bonum dicimus esse, non malum. Sed sicuti Ariani Sabellianos nos esse criminantur, quamuis non dicamus unum eumdemque esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, quod Sabelliani dicunt, sed dicamus unam eamdemque esse naturam Patris et Filii et Spiritus Sancti, quod catholici dicunt: ita Pelagiani nobis Manichaeos obiciunt, quamuis non dicamus esse malum nuptias, quod dicunt Manichaei, sed dicamus malum primum hominum primis coniugibus accidisse et inde in omnes homines pertransisse, quod dicunt catholici. Sed sicut Ariani, dum Sabellianos fugiunt, in peius aliquid inciderunt, quia Trinitatis ausi sunt non personas discernere, sed naturas, ita Pelagiani dum Manichaeorum pestem in peruersum uitare conantur, de nuptiarum fructu ipsis Manichaeis conuincuntur perniciosiora sentire, credendo paruulos Christo medico non egere. [2,39] 24. 39. "Definis - inquit - hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse; si de coniugio, innocentem non esse. Huc enim peruenit quod dixisti bonum naturale de adulteriis posse subsistere, malum originale etiam de coniugio trahi". Frustra omnino conatur apud intellegentem lectorem, quae sunt recta peruertere. Absit enim, ut dicamus hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse, sed dicimus hominem, siue de coniugio siue de fornicatione nascatur, bonum aliquid esse propter auctorem naturae Deum, malum aliquid trahere propter originale peccatum. Quod ergo dicimus: "Bonum naturale etiam de adulteriis posse subsistere, malum autem originale etiam de coniugio trahi", non huc peruenit, quo ille conatur adducere, non nasci reum de adulteriis nec innocentem de nuptiis, sed ex utroque reum generatione factum propter originale delictum et utrumque regeneratione absoluendum propter naturae bonum. [2,40] 25. 40. "Unum ex his - inquit - uerum est, alterum falsum". Huic eadem breuitate respondeo: Immo utrumque uerum est, neutrum falsum. "Verum est - inquit - quod adulteriorum culpam homo, qui inde nascitur, non potest excusare, quia quod adulteri fecerunt, ad uitium pertinet uoluntatis; quod autem genuerunt, ad laudem spectat fecunditatis, quia, si quis furtiuum triticum serat, non nascitur messis obnoxia. Vitupero itaque- inquit - furem, sed laudo segetem. Innocentem pronuntio qui nascitur ex generositate seminum, dicente Apostolo: Deus illi dat corpus prout uult, et unicuique seminum proprium corpus 79; condemno uero flagitiosum, qui ex propositi peruersitate peccauit". [2,41] 26. 41. Ad haec adiungit et dicit: "Prorsus autem si malum de nuptiis trahitur, accusari possunt, excusari non possunt, et in diaboli iure opus earum fructumque constituis, quia omnis causa mali expers boni est. Homo autem - inquit - qui de nuptiis nascitur, non criminibus, sed seminibus imputatur. Seminum uero causa in conditione corporum est, quibus corporibus qui male utitur boni meritum, non genus sauciat. Liquido igitur - inquit - claret bonum non esse causam mali. Si ergo - inquit -trahitur et de nuptiis originale malum, causa mali conuentio nuptiarum et necesse est malum esse, per quod et ex quo malus fructus adparuit, dicente Domino in Euangelio: Ex fructibus suis arbor agnoscitur 80. Quomodo - inquit - tu audiendus putaris, qui dicis bonum esse coniugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definis? Constat igitur rea esse coniugia, si peccatum inde originale deducitur, nec posse defendi, nisi fructus eorum innocens adprobetur. Defenduntur autem et bona pronuntiantur; fructus igitur adprobatur innocuus". [2,42] 26. 42. Ad haec responsurus, prius uolo intentum esse lectorem nihil agere istos, nisi ut saluator non sit paruulis necessarius,quos peccata prorsus a quibus saluentur negant habere. Haec tanta peruersitas et tantae inimica gratiae Dei, quae data est per Iesum Christum Dominum nostrum, qui uenit quaerere et saluare quod perierat, insinuare se nititur cordibus parum intellegentium laude operum diuinorum, hoc est, laude naturae humanae, laude seminis, laude nuptiarum, laude utriusque sexus commixtionis, laude fecunditatis, quae omnia bona sunt. Nolo enim dicere: laude libidinis, quia eam et ipse nominare confunditur, ut aliud aliquid, non ipsam laudare uideatur. Ac per hoc mala, quae acciderunt naturae, non discernendo ab ipsius bonitate naturae non eam (quia falsum est) ostendit sanam, sed sanari non permittit aegrotam. Et ideo illud quod diximus: "quod adulteriorum culpam bonum quod inde nascitur", id est "homo non potest excusare", uerum esse concedit et hoc, unde nulla inter nos quaestio est, etiam similitudine furis furtiuum triticum seminantis, de quo bona utique messis nascitur, adstruit et confirmat, ut potest. Illud autem alterum quod diximus: "Nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari", non uult consentire quod uerum sit; quia si consenserit, non Pelagianus haereticus, sed Christianus catholicus erit. "Prorsus - inquit - si malum de nuptiis trahitur, accusari possunt, excusari non possunt, et in diaboli iure opus earum fructumque constituis; quia omnis causa mali expers boni est". Et ad hoc cetera adtexit, ut probet causam mali bonum esse non posse, et ideo nuptias, quia bonum sunt, causam mali non esse; ac per hoc de illis peccatorem, qui necessarium habeat saluatorem, nasci omnino non posse, quasi nos nuptias causam dicamus esse peccati. Quamuis homo, qui ex illis nascitur, non nascatur sine peccato, nuptiae institutae sunt causa generandi, non peccandi. Propter quod illa est a Domino benedictio nuptiarum: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Peccatum autem, quod inde a nascentibus trahitur, non ad nuptias pertinet, sed ad malum quod accidit hominibus, quorum coniunctione sunt nuptiae. Nam malum pudendae libidinis et potest esse sine nuptiis et potuerunt esse nuptiae sine illo; ad conditionem autem pertinet corporis non uitae illius, se mortis huius, ut nunc non possint esse nuptiae sine illo, quamuis ipsum possit esse sine illis. Nam utique sine nuptiis est pudenda carnis concupiscentia, quando adulteria et quaeque stupra atque immunda committit, longe contraria pudicitiae nuptiarum, aut quando nulla ista committit, quia homo nulla consensione permittit, et tamen surgit et mouetur et mouet et plerumque in somnis ad ipsius operis similitudinem et suae motionis peruenit finem. Hoc ergo malum nec in ipsis nuptiis malum est nuptiarum, sed habent illud in corpore mortis huius paratum, etiamsi nolunt, sine quo non possunt implere quod uolunt. Non igitur ab earum institutione, quae benedicta est, ad eas uenit, sed abeo quod ex uno homine peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. [2,43] 26. 43. Quid est ergo quod ait: Ex fructibus suis arbor agnoscitur 84, quia hoc in Euangelio dixisse Dominum legimus? Numquid inde Dominus loquebatur et non potius de duabus uoluntatibus hominum, bona scilicet et mala, istam bonam, illam malam arborem dicens; quia de bona uoluntate opera bona nascuntur et mala de mala, nec possunt bona de mala et mala de bona? Quodsi nuptias tamquam arborem bonam secundum istam quam commemorauit euangelicam similitudinem posuerimus, profecto e contrario fornicationem posituri sumus arborem malam. Quamobrem si homo ita dicitur fructus nuptiarum, tamquam bonus ex arbore bona, procul dubio nasci homo de fornicatione non debuit; mala quippe arbor bonos fructus non facit. Porro si dixerit non illic arboris loco ponendum esse adulterium, sed naturam potius humanam, de qua nascitur homo, ita etiam hic non erit arbor connubium, sed natura humana, de qua nascitur homo. Nihil proinde ualet ad istam quaestionem similitudo illa euangelica, quia non sunt nuptiae causa peccati, quod trahitur a nascente et expiatur in renascente, sed uoluntarium peccatum hominis primi originalis est causa peccati. "Dicis iterum - inquit - nam sicut peccatum, siue hinc siue inde a paruulis trahatur, opus est diaboli, sic homo, siue hinc siue inde nascatur, opus est Dei". Et dixi hoc, et uerissime dixi; et si non Pelagianus, sed catholicus esset, nihil aliud et ipse in Catholica diceret. [2,44] 27. 44. Quid est ergo quod quaerit a nobis: "Per quid peccatum inuenitur in paruulo? Utrum per uoluntatem an per nuptias an per parentes?". Sic enim loquitur et tamquam ad omnia ista respondet et a peccato quasi cuncta ista purgando, nihil uult remanere unde peccatum inueniatur in paruulo. Verba denique iam ipsa eius attende: "Per quid igitur - inquit - peccatum inuenitur in paruulo? Per uoluntatem? Nulla in eo fuit. Per nuptias? Sed hae pertinent ad opus parentum quos in hoc actu non peccasse praemiseras, sed, quantum ex consequentibus apparet, non hoc uere concesseras. Ipsae sunt igitur execrandae - inquit - quae causam fecerunt malo? Sed illae solae opus indicant personarum. Parentes igitur qui conuentu suo causam fecere peccato, iure damnabiles sunt. Ambigi ergo - inquit - iam non potest, si tuam sequamur sententiam, coniuges aeterno supplicio mancipari, quorum labore actum est, ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perueniret. Et ubi est, quod paulo ante hominem opus Dei dixeras? quia, si per originem malum in hominibus, per malum ius diaboli in homines, diabolum esse dicis auctorem hominum, a quo est origo nascentium; si autem credis a Deo hominem fieri et esse coniuges innocentes. Vide quamstare non possit trahi ex his originale peccatum". [2,45] 27. 45. Ad omnia ista huic respondet Apostolus, qui neque uoluntatem arguit paruuli, quae propria in illo nondum est ad peccandum, neque nuptias, in quantum nuptiae sunt, quae habent a Deo non solum institutionem, uerum etiam benedictionem, neque parentes, in quantum parentes sunt inuicem licite atque legitime ad procreandos filios coniugati, sed: Per unum, inquit, hominem peccatum in hunc mundum intrauitet per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt 86. Quod isti si catholicis auribus mentibusque perciperent, aduersus fidem gratiamque Christi rebelles animos non haberent neque conarentur inaniter ad suum proprium et haereticum sensum haec apostolica uerba tam dilucida et tam manifesta conuertere, asserentes hoc ideo dictum esse, quod Adam peccauerit primum, in quo de cetero quisquis peccare uoluit, peccandi inuenit exemplum, ut peccatum scilicet non generatione ab illo uno in omnes homines, sed illius unius imitatione transiret, cum profecto, si Apostolus imitationem hic intellegi uoluisset, non per unum hominem, sed per diabolum potius in hunc mundum peccatum intrasse et per omnes homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est: Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ipsius. Sed ideo per unum hominem dixit, a quo generatio utique hominum coepit, ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum. [2,46] 27. 46. Quid autem aliud indicant etiam sequentia uerba apostolica? Cum enim hoc dixisset, adiunxit: Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit, id est, quia nec lex potuit auferre peccatum. Peccatum autem, inquit, non deputabatur, cum lex non esset. Erat ergo, sed non deputabatur, quia non ostendebatur, quod deputaretur. Sicut enim alibi dicit: Per legem cognitio peccati. Sed regnauit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen - hoc est, quod supra dixerat: usque ad legem - non ut a Moyse deinceps non esset peccatum, sed quia nec per Moysen lex data regnum potuit mortis auferre, quae non regnat utique nisi per peccatum. Regnum porro eius est, ut hominem mortalem in secundam etiam, quae sempiterna est, praecipitet mortem. Regnauit autem in quibus? Et in his, inquit, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri. Cuius futuri nisi Christi? Et qualis forma nisi a contrario? Quod alibi etiam breuiter dicit: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. Sicut in illo illud, ita in isto istud; ipsa est forma, sed haec forma non omni ex parte conformis est. Unde hic Apostolus secutus adiunxit: Sed non sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundauit. Quid est: multo magis abundauit, nisi quia omnes, qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propteripsum autem Christum sine fine uicturi sunt? Et non, inquit, sicut per unum hominem peccantem, ita est et donum. Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Ex uno ergo quid nisi delicto? Quia sequitur: gratia autem ex multis delictis. Dicant isti, quomodo ex uno delicto in condemnationem, nisi quia sufficit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit? Gratia uero ideo ex multis delictis in iustificationem, quia non solum illud unum soluit, quod originaliter trahitur, sed etiam cetera, quae in unoquoque homine motu propriae uoluntatis adduntur. Si enim ob unius delictum mors regnauit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. Adhuc permaneant in uanitate mentis suae et dicant unum hominem non propaginem traiecisse, sed exemplum praebuisse peccati. Quomodo ergo per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et non potius per multa sua cuiusque delicta, nisi quia, etiam si illud unum sit tantum, idoneum est perducere ad condemnationem etiam nullis additis ceteris, sicut perducit paruulos morientes, qui ex Adam nascuntur, nisi in Christo renascantur? Quid ergo a nobis quaerit iste, quod non uult ab Apostolo audire, per quid peccatum inueniatur in paruulo: utrum per uoluntatem an per nuptias an per parentes? Ecce audiat per quid, audiat, et taceat, per quid peccatum inueniatur in paruulo: Per unius delictum, inquit Apostolus, in omnes homines ad condemnationem. Omnes autem dixit ad condemnationem per Adam et omnes ad iustificationem per Christum, cum utique non omnes eos, qui moriuntur in Adam, transferat Christus ad uitam. Sed omnes dixit atque omnes, quia sicut sine Adam nullus ad mortem, ita sine Christo nullus ad uitam; sicut dicimus de litterarum magistro, si in ciuitate solus est: Omnes iste hic litteras docet non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso. Denique autem quos omnes dixerat, multos postea dixit, eosdem ipsos tamen omnes multosque significans: Sicut enim, inquit, per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi. [2,47] 27. 47. Adhuc quaerat, per quid peccatum inueniatur in paruulo. Respondeant ei Paginae sanctae: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Ob unius delictum multi mortui sunt, iudicium ex uno in condemnat́onem. Ob unius delictum mors regnauit per unum. Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. Per unius inoboedientiam peccatores constitut́ sunt multi. Ecce per quid delictum inuenitur in paruulo! Iam credat originale peccatum, sinat uenire paruulos, ut, saluentur, ad Christum. 28. 47. Quid est quod dicit: "Non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat iste qui condidit; per quas rimas inter tot praesidia innocentiae peccatum fingis ingressum?". Quid quaerit latentem rimam, cum habeat apertissimam ianuam? Per unum hominem, ait Apostolus; per unius delictum, ait Apostolos; per inoboedientiam unius hominis, ait Apostolus. Quid quaerit amplius? quid quaerit apertius? quid quaerit inculcatius? [2,48] 28. 48. "Si peccatum - inquit - ex uoluntate est, mala uoluntas, quae peccatum facit; si ex natura, mala natura". Cito respondeo: Ex uoluntate peccatum est. Quaerit forte, utrum et originale peccatum. Respondeo: Prorsus et originale peccatum, quia et hoc ex uoluntate primi hominis seminatum est, ut et in illo esset et in omnes transiret. Sed quod secutus adiunxit: "Si ex natura, mala natura", quaero ab illo, ut, si potest, respondeat, sicut manifestum est ex uoluntate mala tamquam ex arbore mala, fructus eius fieri omnia opera mala, sic ipsam uoluntatem malam, id est, ipsam fructuum malorum arborem malam unde dicat exortam. Si ex angelo, quid erat ipse angelus, nisi bonum opus Dei? Si ex homine, quid erat ipse homo, nisi bonum opus Dei? Immo quia uoluntas mala angeli ex angelo, ex homine homini orta est; quid erant haec duo, antequam in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus Dei et bona atque laudanda natura? Ecce ergo ex bono oritur malum, nec fuit omnino unde oriri posset, nisi ex bono; ipsam dico uoluntatem malam, quam nullum praecessit malum; non opera mala, quae non sunt nisi ex uoluntate mala, tamquam ex arbore mala. Nec ideo tamen ex bono potuit oriri uoluntas mala, quia bonum factum est a bono Deo, sed quia de nihilo factum est, non de Deo. Quid ergo est quod dicit: "Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur"? Nonne opus diaboli,quando primum in angelo, qui diabolus factus est, ortum est, in opere Dei ortum est? Quapropter si malum, quod omnino nusquam erat, in Dei opere oriri potuit, cur malum, quod alicubi iam erat, per opus Dei transire non potuit, praesertim cum ipso uerbo utatur Apostolus dicens: Et ita in omnes homines pertransiit? Numquid homines non sunt opus Dei? Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est, opus diaboli per opus Dei, atque ut alio modo idipsum dicam, quia diaboli opus, id est peccatum per ipsum diabolum exortum, quia factura uel opus est Dei, per aliud opus Dei, id est hominem pertransiit, opus operis Dei per opus Dei. Et ideo Deus est solus immutabilis et potentissimae bonitatis, quia et antequam esset ullum malum, bona opera fecit omnia et de malis, quae in bonis ab eo factis orta sunt, bene operatur per omnia. [2,49] 29. 49. "In uno - inquit - homine iure uituperatur intentio et origo laudatur, quia duosunt, quae contrariis adplicentur; in paruulo autem unum est, natura tantum, quia uoluntas non est. Illud ergo unum - inquit - aut Deo adscribetur, aut daemoni. Si natura - inquit - per Deum est, non potest in ea esse originale malum; si a diabolo, nihil erit, per quod homo diuino operi uindicetur. Perfecte itaque Manichaeus est, qui malum originale defendit". Audiat potius aduersum ista quod uerum est. In uno homine iure uituperatur intentio et natura laudatur, quia duo sunt, quae contrariis applicentur; sed etiam in paruulo non unum est tantum, id est natura, in qua creatus est homo a Deo bono; habet enim et uitium, quod per unum in omnes homines pertransiit, sicut sapit Apostolus, non sicut desipit Pelagius uel Caelestius uel eorum quicumque discipulus. Horum itaque duorum, quae in paruulo esse diximus, unum adscribitur Deo, alterum diabolo. Et quod utrumque propter unum horum, id est, propter uitium subicitur potestati diaboli, ideo non est incongruum, quia non fit ipsius diaboli potestate, sed Dei; subicitur autem uitium uitio, natura naturae; quia et in diabolo utrumque est, ut, cum dilecti et electi de potestate tenebrarum eruuntur, cui iure subduntur, appareat quid donetur iustificatis bonis a Deo bono bene operante et de malis. [2,50] 29. 50. Quod autem iste sibi quasi religiose dicere uisus est: "Si natura per Deum est, non potest in ea esse originale malum", nonne religiosius sibi alius uidetur dicere: Si natura per Deum est, non potest in ea oriri ullum malum? Et tamen falsum est; hoc enim Manichaei asserere uoluerunt et non creaturam Dei factam de nihilo, sed ipsam naturam Dei malis omnibus implere conati sunt. Non enim ortum est malum nisi in bono, nec tamen summo et immutabili, quod est natura Dei, sed facto de nihilo per sapientiam Dei. Est itaque per quod homo diuino operi uindicetur, quia non esset homo, nisi diuino opere crearetur. Malum autem non esset in paruulis, nisi uoluntate primi hominis peccaretur et origine uitiata peccatum originale traheretur. Non ergo sicut iste ait: "Perfecte Manichaeus est, qui malum originale defendit", sed perfecte Pelagianus est,qui malum originale non credit. Neque enim ex quo esse coepit Manichaei pestilentiosa doctrina, ex illo coeperunt in Ecclesia Dei paruuli baptizandi exorcizari et exsufflari, ut ipsis mysteriis ostenderetur non eos in regnum Christi, nisi erutos a tenebrarum potestate transferri, aut in libris Manichaei legitur, quod uenerit Filius hominis quaerere et saluare quod perierat; aut quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit, et cetera ad eamdem sententiam pertinentia, quae supra commemorauimus; aut quod reddit Deus peccata patrum in filios; aut quod in Psalmoscriptum est: Ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit; aut: Homo uanitati similis factus est, dies eius uelut umbra praetereunt; aut: Ecce ueteres posuisti dies meos, et substantia mea quasi nihil ante te, uerumtamen uniuersa uanitas, omnis homo uiuens; aut quod Apostolus dicit: Omnis creatura uanitati subiecta est; aut in libro Ecclesiaste: Vanitas uanitatum et omnia uanitas. Quae abundantia est homini in omni labore suo quem ipse laborat sub sole? aut in libro Ecclesiastico: Iugum graue super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium; aut quod dicit Apostolus: In Adam omnes moriuntur; aut quod dicit sanctus Iob, ubi de peccatis suis loquitur: Homo enim natus ex muliere, breuis uitae et plenus iracundiae, sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra et non stabit. Nonne et huius curam fecisti et hunc fecisti intrare in conspectu tuo in iudicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit uita eius super terram. Quas enim dixerit sordes, quia peccata intellegi uoluit, ipsa lectio indicati ubi prorsus unde loquatur apparet. Unde est et illud apud prophetam Zachariam, ubi aufertur a sacerdote uestis sordida et dicitur ei: Ecce abstuli peccata tua. Puto, quod ista omnia et cetera huiusmodi, quae indicant omnem hominem sub peccato et maledicto nasci, non leguntur in tenebris Manichacorum, sed in luce Catholicorum. [2,51] 29. 51. Quid autem dicam de ipsis diuinarum Scripturarum tractatoribus, qui in cattolica Ecclesia floruerunt, quomodo haec non in alios sensus conati sunt uertere, quoniam stabiles erant in antiquissima et robustissima fide, non autem nouitio mouebantur errore? Quos si colligere et eorum testimoniis uti uelim, et nimis longum erit, et de canonicis auctoritatibus, a quibus non debemus auerti, minus fortasse uidebor praesumpsisse quam debui. Verumtamen, ut omittam beatissimum Ambrosium, cui Pelagius, sicut iam commemoraui, tam magnum integritatis in fide perhibuit testimonium - qui tamen Ambrosius nihil aliud defendit in paruulis, ut haberent necessarium medicum Christum, nisi originale peccatum - numquid et gloriosissimae coronae Cyprianus dicetur ab aliquo non solum fuisse, sed uel esse potuisse Manichacus, cum prius iste sit passus, quam illa in orbe Romano pestis apparuit? Et tamen in libro De baptismate paruulorum ita defendit originale peccatum, ut propterea dicat et ante octauum diem, si necesse sit, paruulum baptizari oportere, ne pereat anima eius. Quem tanto uult intellegi ad indulgentiam baptismi facilius peruenire, quando magis ei dimittuntur non propria, sed aliena peccata. Hos iste audeat dicere Manichaeos et antiquissimam Ecclesiae traditionem isto nefario crimine aspergat, qua exorcizantur, ut dixi, et exsufflantur paruuli, ut in regnum Christi a potestate tenebrarum, hoc est diaboli et angelorum eius, eruti transferantur. Nos autem paratiores sumus cum istis uiris et cum Ecclesia Christi in huius fidei antiquitate firmata quaelibet maledicta et contumelias perpeti quam cum Pelagianis cuiuslibet eloquii praedicatione laudari. [2,52] 30. 52. "Ais iterum - inquit - et dicis: Nulla esset concupiscentia, nisi homo ante peccasset, nuptiae uero essent, etiamsi nemo peccasset"; non dixi: Nulla esset concupiscentia; quia est et glorianda concupiscentia spiritalis, qua concupiscitur sapientia, sed dixi: "Nulla esset pudenda concupiscentia". Relegantur uerba mea, quae etiam ipse posuit, ut quanta ab illo fraude commemorentur appareat. Sed quo uoluerit eam nomine appellet.Illa dixi quod non esset, nisi homo ante peccasset, de qua erubuerunt in paradiso, qui pudenda texerunt, quam nemo negat, quoniam peccatum inoboedientiae praecesserat, ideo subsecutam. Qui autem uult intellegere quid senserint, debet considerare quid texerint. Succinctoria quippe sibi de foliis ficulneis, non uestimenta fecerunt, quae succinctoria graece nuncupantur. Quid autem cooperiant perizomata, omnibus notum est, quae nonnulli latini campestria sunt interpretati. Quis autem ignorat qui campestrantur quas partes corporis contegant? Has enim tegebant Romani iuuenes, quando nudi exercebantur in campo, unde hoc genus tegminis tale nomen accepit. [2,53] 31. 53. "Illae ergo nuptiae - inquit - quae sine concupiscentia, sine motu corporum, sine necessitate sexuum, ut dicis, esse potuerunt, a te pronuntiantur laudabiles; ista uero coniugia, quae nunc aguntur, a diabolo inuenta definis. Illa itaque - inquit - quae institui potuisse somnias, bona deliberas; ista uero, de quibus dicit Scriptura diuina: Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, profiteris mala diabolica, morbum postremo debere, non coniugium nuncupari". Non est mirum si Pelagiani dieta nostra in sensus quos uolunt detorquere conantur; quando et de Scripturis sanctis, non ubi obscure aliquid dictum est, sed ubi clara et aperta sunt testimonia, id facere consueuerunt, more quidem haereticorum etiam ceterorum. Quis enim diceret sine motu corporum, sine necessitate sexuum nuptias esse potuisse? Deus enim fecit sexus, quia masculum et feminam fecit eos, sicut scriptum est. Unde autem fieri posset, ut qui fuerant coniungendi et ipsa coniunctione generaturi sua corpora non mouerent, quandoquidem nullus fit hominis ad hominem corporalis accessus, si desit corporis motus? Non ergo hic quaestio est de motu corporum, sine quo non possent omnino misceri, sedde pudendo motu genitalium, qui profecto non esset et tamen seminatrix commixtio non deesset, si genitalia non libidini, se uoluntati sicut cetera membra seruirent. Annon etiam nunc in corpore mortis huius imperatur pedi, brachio, digito, labro, linguae, et ad nutum nostrum continuo porriguntur? Humori denique, quod est mirabiilus, in uesica intus posito, qui, et quando eius copia non urgemur, imperatur ut profluat et obtemperat? Immo ipsis abditis uisceribus et neruis, quibus idem humor continetur, imperatur, ut eum propellant, exprimant, eiciant, et, si sanitas adest, sine difficultate seruiunt uoluntati. Quanto ergo facilius atque tranquillius oboedientibus genitalibus corporis partibus et ipsum membrum porrigeretur et homo seminaretur, nisi hominibus illis inoboedientibus membrorum istorum inoboedientia iusto supplicio redderetur? Quod supplicium casti sentiunt, qui procul dubio mallent, si possent, iubente uoluntate quam pruriente uoluptate filios seminare. Immundi autem, qui propter istum morbum, non solum meretrices, uerum etiam coniuges amant, de hoc supplicio carnis grauiore supplicio mentis exsultant. [2,54] 32. 54. Absit ergo, ut dicamus, quod nos dicere iste confingit: "Ista coniugia, quae nunc aguntur, a diabolo inuenta" prorsus ipsae sunt nuptiae, quas ab initio Deus instituit. Hoc enim bonum suum ad hominum generationem institutum etiam damnatis hominibus non detraxit, quibus non detraxit etiam sensus carnis et membra, procul dubio munera sua, quamuis iam debita damnatione moritura. Istae, inquam, sunt nuptiae, de quibus dictum est (excepto, quod hic figuratum est, magno illo Christi et Ecclesiae sacramento): Propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Hoc enim ante peccatum dictum est et, si nemo peccasset, sine pudenda libidine posset fieri. Et nunc quamuis sine illa non fiat in corpore mortis huius, ipsum est tamen quod non cessat fieri, ut adhaereat homo uxori suae et sint duo in carne una. Quamobrem etsi dicitur nunc alias esse nuptias, alias uero, si nemo peccasset, esse potuisse, non secundum earum naturam, sed secundum quamdam in deterius mutatam dicitur qualitatem. Sicut alius dicitur, quamuis idem ipse sit homo, qui mutauerit uitam siue in melius siue in deterius - aliud est enim iustus, aliud peccator, quamuis idem ipse sit homo - sic aliae nuptiae sine pudenda libidine, aliae cum pudenda libidine; cum tamen secundum constitutionem suam, qua legitime coniungitur mulier uiro et fides carnalis debiti ab adulteriorum peccato seruatur immunis et hoc more legitimo filii seminantur, eadem ipsae sunt nuptiae, quas Deus instituit, quamuis diabolus nonipsas, sed homines, ex quibus nuptiae fiunt, antiqua peccati persuasione sauciauerit inoboedientiae persuadendo peccatum, cui per diuinum iudicium inoboedientia membrorum reciproca redderetur, in qua coniugati, quamuis erubuerint nuditatem suam, nuptiarum tamen a Deo institutam non omnimodo potuerunt amittere bonitatem. [2,55] 33. 55. Hinc iste pergit ab eis, qui coniunguntur, ad eos, qui gignuntur, propter quos in hac quaestione tantis aduersus nouos haereticos disputationibus laboramus, et occulto Dei compulsus instinctu dicit aliquid, ubi totum istum nodum sua confessione dissoluit. Volens enim nobis maiorem inuidiam commouere, quia dicimus etiam de legitimis nuptiis sub peccato paruulos nasci: "Illos ergo - inquit - qui numquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis, istos uero, qui mundum impleuerunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos et ab exordio reos definis. Probaui itaque - inquit - nihil te aliud agere, quam ut Deum neges horum, qui sunt, hominum conditorem". Ego quidem conditorem hominum omnium, quamuis omnes sub peccato nascantur et pereant, nisi renascantur, non dico nisi Deum. Vitium quippe inseminatum est persuasione diaboli, per quod sub peccato nati sunt, non natura condita qua homines sunt. Libido autem pudenda non moueat membra, nisi quando uolumus, et non est morbus; non de illa erubescat etiam licitus et honestus coniugatorum concubitus, uitando conspectum et appetendo secretum, et non est morbus. Non prohibeat Apostolus in hoc morbo possideri uxores, et non est morbus. Quod enim graecus habet: , alii latine interpretati sunt: in morbo desiderio, uel concupiscentiae, alii uero: in passione concupiscentiae, uel si quo alio modo in aliis atque aliis codicibus inuenitur; sed passio in latina lingua, maxime usu loquendi ecclesiastico, non ad uituperationem consueuit intellegi. [2,56] 33. 56. Quodlibet autem de pudenda concupiscentia carnis iste sentiat, de paruulis, pro quibus laboramus, ut saluatore indigere credantur, ne sine salute moriantur, adtende quid dixerit. Verba eius repeto: "Illos ergo - inquit - qui numquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis, istos uero, qui mundum impleuerunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos et ab exordio reos definis". O si nodum soluat etiam contentionis, quomodo nodum soluit istius quaestionis! Numquid enim se modo de maioribus ista locutum esse dicturus est? De paruulis agitur, de nascentibus agitur, de his nobis, quia rei ab exordio definiuntur a nobis, ab illo inuidia commouetur, quia eos dicimus reos, pro quibus Christus mortuus est. Cur ergo pro illis Christus mortuus est, si non sunt rei? Inde prorsus, inde obtinebimus causam, unde excitandam putauit inuidiam. Ipse dicit: "Quomodo sunt rei paruuli pro quibus Christus mortuus est?". Nos respondemus: Immo paruuli quomodo rei non sunt, pro quibus Christus mortuus est? Ista controuersia iudicem quaerat. Iudicet ergo Christus et, cui rei mors eius profecerit, ipse dicat. Hic est, inquit, sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Iudicet cum illo et Apostolus, quia et in Apostolo ipse loquitur Christus. Ciamat et dicit de Deo Patre, quia proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Puto, quod ita dicat Christum traditum pro omnibus nobis, ut in hac causa paruuli non separentur a nobis. Sed quid opus est hinc satagere, unde iam nec iste contendit, quandoquidem non solum confitetur mortuum fuisse etiam pro paruulis Christum uerum etiam inde nos arguit, quod eosdem paruulos reos dicimus, pro quibus mortuus est Christus? Iam itaque Apostolus, qui dixit pro nobis omnibus traditum Christum, dicat etiam quare sit pro nobis traditus Christus. Traditus est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. Si igitur, sicut iste et confitetur, et profitetur et dicit et obicit, in eis sunt et paruuli, pro quibus traditus est Christus, et propter delicta nostra est traditus Christus; habent profecto et paruuli delicta originaria, pro quibus est traditus Christus, habet quod in eis sanet, qui sicut ipse ait: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; habet cur eos saluos faciat, qui uenit in mundum, sicut dicit apostolus Paulus, peccatores saluos tacere; habet quod in eis remittat, qui sanguinem se fudisse testatur in remissionem peccatorum; habet propter quod eos quaerat, qui uenit, ut dicit, quaerere et saluum facere quod perierat; habet quod in eis soluat Filius Dei, qui propterea uenit, sicut dicit apostolus Ioannes, ut soluat opera diaboli. Huic ergo paruulorum saluti inimicus est,qui eorum sic asserit innocentiam, ut sauciatis et uulneratis neget necessariam medicinam. [2,57] 34. 57. Iam quod sequitur et adiungit, attende. "Si ante peccatum - inquit - per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commouerentur, adscribetur sine dubio sanctitas nascentibus et culpa generantibus. Quod quia manifestissime nuptias damnat, amoueto hunc sensum precor de ecclesiarum medio et uere credito quia per Iesum Christum ́àcta sunt omnia et sine ipso factum est nihil". Ita hoc dicit, quasi nos dicamus per diabolum aliquid substantiae creatum in hominibus. Persuasit malum diabolus tamquam peccatum, non creauit tamquam naturam. Sed plane naturae persuasit, quia homo natura est, et ideo eam persuadendo uitiauit. Qui enim uulnerat, non creat membra sed uexat. Sed uulnera, quae corporibus infliguntur, membra faciunt claudicare uel aegre moueri, non eam uirtutem qua iustus est homo; uulnus autem, quod peccatum uocatur, ipsam uitam uulnerat, qua recte uiuebatur. Hoc autem ualde tunc maius atque altius diabolus inflixit, quam sunt ista hominibus nota peccata. Unde illo magno primi hominis peccato, natura ibi nostra in deterius commutata, non solum est facta peccatrix, uerum etiam genuit peccatores. Et tamen ipse languor, quo bene uiuendi uirtus periit, non est utique natura, sed uitium, sicut certe mala in corpore ualetudo non est ulla substantia uel natura, sed uitium; ei licet non semper, tamen plerumque malae ualetudines parentum ingenerantur quodammodo et apparent in corporibus filiorum. [2,58] 34. 58. Hoc autem peccatum, quod ipsum hominem in paradiso mutauit in peius, quia multo est grandius quam iudicare nos possumus, ab omni nascente trahitur nec nisi in renascente remittitur, ita ut etiam de parentibus iam renatis, in quibus remissum atque tectum est, trahatur in reatum nascentium filiorum, nisi et ipsos, quos prima carnalis natiuitas obligauit, secunda spiritalis absoluat, cuius rei mirabilis mirabile Creator in oliua et oleastro proda exemplum, ubi non solum ex oleastri, uerum etiam ex oliuae semine nonnisi oleaster exoritur. Quapropter quamuis et in hominibus natura generatis, gratia regeneratis sit ista carnalis concupiscentia repugnans legi mentis, tamen, quia remissa est in remissione peccatorum, non iam illis in peccatum reputatur nec nocet aliquid, nisi eius motibus ad illicita consentiatur. Proles uero eorum, quia non per spiritalem, sed per carnalem concupiscentiam seminatur, uelut ex illa oliua quidam nostri generis oleaster sic inde reatum nascendo trahit, ut nisi renascendo liberari ab illa peste non possit. Quomodo ergo adfirmat iste nos adscribere sanctitatem nascentibus et culpam generantibus, cum potius ueritas mostrat, etsi fuerit sanctitas in generantibus, originalem culpam inesse nascentibus, quae non aboleatur nisi renascentibus? [2,59] 35. 59. Quae cum ita sint, de ista carnis concupiscentia et de libidine imperiosa impudicis, domanda pudicis, pudenda tamen et pudicis et impudicis, sentiat iste quodlibet, quia ei, sicut uideo, multum placet; non eam laudare cunctetur, quam nominare confunditur; appellet eam, sicut appellauit, membrorum uigore in nec castarum aurium reuereatur horrorem; appellet membrorum potentiam, nec caueat impudentiam; dicat, si non erubescit, in paradiso si nemo peccasset, hunc ibi uigorem uelut florem uirere potuisse nec opus fuisse, ut tegeretur, quod ita moueretur, ut inde nemo confunderetur, sed parata coniuge semper exerceretur, numquam reprimeretur, ne aliquando uoluptas tanta tantae felicitati negaretur. Absit enim, ut illa beatitudo posset aut in loco illo non habere quod uellet aut in suo corpore uel animo sentire quod nollet ac per hoc si motus libidinis uoluntatem hominum praeueniret, uoluntas continuo sequeretur; uxor, quae propter hoc numquam absens esse debebat, siue conceptura siue iam grauida, illico admoueretur et aut proles seminaretur aut uoluptas naturalis et laudabilis expleretur; et periret semen hominis, ne appetitus tam bonae concupiscentiae fraudaretur; tantum non se conuerterent coniuges in eum usum, qui est contra naturam sed quotiens delectaret, membris ad hoc creatis et genitalibus uterentur. Verumtamen quid si et ille usus contra naturam forsitan delectaret, quid si et in hanc uoluptatem laudabilis illa libido adhinniret? utrum sequerentur eam, quoniam suauis esset, an repugnarent, quoniam turpis esset? Si sequerentur, ubi est cogitatio qualiscumque honestatis? Si repugnarent,ubi est pax tantae felicitatis? Hinc si forte erubuerit et dixerit tantam pacem felicitatis illius tantumque ordinem in his rebus esse potuisse, ut numquam carnis concupiscentia uoluntatem illorum hominum praeueniret, sed, cum ipsi uellent, tunc illa consurgeret, tunc autem uellent, quando ad seminandos filios opus esset, ita ut nullus seminis esset irritus iactus, nullus fieret concubitus, quem non sequeretur conceptus et partus ad nutum seruiente carne, ad nutum seruiente libidine; hoc si dicit, saltem consideret nunc in hominibus non esse quod dicit. Et si non uult concedere uitium esse libidinem, dicat saltem per illorum hominum inoboedientiam etiam ipsam uitiatam esse carnis concupiscentiam, ut illa, quae oboedienter et ordinate moueretur, nunc inoboedienter ́nordinateque moueatur, ita ut ipsis quoque pudicis ad nutum non obtemperet coniugatis, sed et quando non est necessaria moueatur et, quando necessaria est, aliquando citius, aliquando tardius, eorum sequatur nutus, sed suos exerat motus. Hanc ergo eius inoboedientiam inoboedientes illi tunc homines receperunt et in nos propagine transfuderunt. Neque enim ad eorum nutum, sed utique inordinate mouebatur, quando membra prius glorianda, tunc iam pudenda texerunt. [2,60] 35. 60. Sed, ut dixi, sentiat de ista libidine iste quodlibet, praedicet utlibet, laudet quantumlibet (sicut enim multis locis significati multum libet), ut eius si non usibus, saltem laudibus Pelagiani oblectentur, quicumque eorum proposito continentiae carne coniugum non fruuntur, tantum paruulis parcat, ut non eos laudet inutiliter defendatque crudeliter, saluos esse non dicat, non ad laudatorem Pelagium,sed ad saluatorem Christum uenire permittat. Nam ut iam liber iste claudatur, quoniam ita sermo illius terminatus est, qui in chartula quam misisti scriptus est, ut diceret: "Vere credito quia per Iesum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil", concedat Iesum etiam paruulis esse Iesum et, ut per eum facta omnia fatetur per id quod est Verbum Deus, ita etiam paruulos ab eo saluos fieri fateatur per id quod est Iesus, si uult catholicus esse Christianus. Sic enimscriptum est in Euangelio: Et uocabunt nomen eius Iesum: ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. Ideo ergo Iesum, quoniam Iesus latine Saluator est. Ipse enim saluum faciet populum suum, in quo populo sunt utique et paruuli, saluum faciet autem a peccatis eorum. Sunt ergo et in paruulis peccata originaria, propter quae Iesus, id est, Saluator, possit esse et ipsorum.