[3,0] LIBER TERTIUS. LIBERUM ARBITRIUM EX DEO EST TAMQUAM HOMINIS BONUM. [3,1] 1. 1. Euodius. - Quoniam satis mihi manifestatum est, inter bona, et ea quidem non minima, numerandam esse liberam uoluntatem, ex quo etiam fateri cogimur eam diuinitus datam esse, darique oportuisse: iam si opportunum existimas, cupio per te cognoscere unde ille motus existat, quo ipsa uoluntas auertitur a communi atque incommutabili bono, et ad propria uel aliena uel infima, atque omnia commutabilia conuertitur bona. Augustinus. - Quid enim opus est hoc scire? Euodius. - Quia si ita data est, ut naturalem habeat istum motum, iam necessitate ad haec conuertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura necessitasque dominatur. Augustinus. - Placetne tibi iste motus, an displicet? Euodius. - Displicet. Augustinus. - Reprehendis ergo eum. Euodius. - Utique reprehendo. Augustinus. - Reprehendis igitur animi motum inculpabilem. Euodius. - Inculpabilem animi motum non reprehendo, sed nescio an ulla culpa sit, relicto incommutabili bono ad commutabilia conuerti. Augustinus. - Reprehendis ergo quod nescis. Euodius. - Noli uerbo premere: ita enim dixi, Nescio an ulla culpa sit, ut intellegi uoluerim sine dubio culpam esse. Nam hoc uerbo quod dixi, Nescio, satis profecto irrisi dubitationem de re manifesta. Augustinus. - Vide quid sit certissima ueritas, quae te coegit tam cito obliuisci quod paulo ante dixisti. Si enim natura uel necessitate iste motus existit, culpabilis esse nullo pacto potest: tu uero esse culpabilem ita firmissime tenes, ut dubitationem de hac re tam certa etiam irridendam putaueris. Cur ergo tibi uel affirmandum, uel certe cum aliqua dubitatione dicendum uisum est, quod perspicue falsum esse ipse conuincis? Dixisti enim: Si ita data est uoluntas libera, ut naturalem habeat istum motum, iam necessitate ad haec conuertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura necessitasque dominatur. Nullo modo autem dubitare debuisti non esse ita datam, quando istum motum culpabilem esse non dubitas. Euodius. - Ego ipsum motum culpabilem dixi, et ideo mihi displicere, et reprehendendum esse dubitare non possum: animam uero quae isto motu ab incommutabili bono ad commutabilia detrahitur, nego esse culpandam, si eius natura talis est, ut eo necessario moueatur. 1. 2. Augustinus. - Cuius est iste motus, quem profecto culpandum esse concedis? Euodius. - In animo eum uideo, sed cuius sit nescio. Augustinus. - Numquid negas eo motu animum moueri? Euodius. - Non nego. Augustinus. - Negas ergo motum quo mouetur lapis, motum esse lapidis? Neque enim illum dico motum quo eum nos mouemus, uel aliqua ui aliena mouetur, ueluti cum in coelum iacitur, sed eum quo ad terram nutu suo uergit et cadit. Euodius. - Non equidem nego motum quo ita ut dicis inclinatur, et ima petit, motum esse lapidis, sed naturalem. Si autem hoc modo etiam illum motum habet anima, profecto etiam ipse naturalis est; nec ex eo quod naturaliter mouetur, recte uituperari potest: quia etiamsi ad perniciem mouetur, naturae tamen suae necessitate compellitur. Porro quia istum motum non dubitamus esse culpabilem, omnimodo negandum est esse naturalem; et ideo non est similis illi motui quo naturaliter mouetur lapis. Augustinus. - Egimusne aliquid superioribus duabus disputationibus? Euodius. - Egimus sane. Augustinus. - Credo ergo meminisse te, in prima disputatione satis esse compertum, nulla re fieri mentem seruam libidinis, nisi propria uoluntate: nam neque a superiore, neque ab aequali eam posse ad hoc dedecus cogi, quia iniustum est; neque ab inferiore, quia non potest. Restat igitur ut eius sit proprius iste motus, quo fruendi uoluntatem ad creaturam a Creatore conuertit: qui motus si culpae deputatur (unde qui dubitat, irrisione dignus tibi uisus est), non est utique naturalis, sed uoluntarius; in eoque similis est illi motui quo deorsum uersus lapis fertur, quod sicut iste proprius est lapidis, sic ille animi: uerumtamen in eo dissimilis, quod in potestate non habet lapis cohibere motum quo fertur inferius; animus uero dum non uult, non ita mouetur, ut superioribus desertis inferiora diligat; et ideo lapidi naturalis est ille motus, animo uero iste uoluntarius. Hinc est quod lapidem si quis dicat peccare, quod pondere suo tendit in infima, non dicam ipso lapide stolidior, sed profecto demens iudicatur: animum uero peccati arguimus, cum eum conuincimus superioribus desertis ad fruendum inferiora praeponere. Propterea, quid opus est quaerere unde iste motus existat, quo uoluntas auertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum, cum eum nonnisi animi, et uoluntarium, et ob hoc culpabilem esse fateamur; omnisque de hac re disciplina utilis ad id ualeat, ut eo motu improbato atque cohibito, uoluntatem nostram ad fruendum sempiterno bono, a lapsu temporalium conuertamus? 1. 3. Euodius. - Video, et quodammodo tango, et teneo uera esse quae dicis: non enim quidquam tam firme atque intime sentio, quam me habere uoluntatem, eaque me moueri ad aliquid fruendum; quid autem meum dicam, prorsus non inuenio, si uoluntas qua uolo et nolo non est mea: quapropter cui tribuendum est, si quid per illam male facio, nisi mihi? Cum enim bonus Deus me fecerit, nec bene aliquid faciam nisi per uoluntatem, ad hoc potius datam esse a bono Deo, satis apparet. Motus autem quo huc aut illuc uoluntas conuertitur, nisi esset uoluntarius, atque in nostra positus potestate, neque laudandus cum ad superiora, neque culpandus homo esset cum ad inferiora detorquet quasi quemdam cardinem uoluntatis; neque omnino monendus esset ut istis neglectis aeterna uellet adipisci, atque ut male nollet uiuere, uellet autem bene. Hoc autem monendum non esse hominem, quisquis existimat, de hominum numero exterminandus est. [3,2] 2. 4. Quae cum ita sint, ineffabiliter me mouet, quomodo fieri possit ut et Deus praescius sit omnium futurorum, et nos nulla necessitate peccemus. Quisquis enim dixerit aliter euenire posse aliquid quam Deus ante praesciuit, praescientiam Dei destruere insanissima impietate molitur. Quapropter, si praesciuit Deus peccaturum esse bonum hominem, quod necesse est concedat mihi quisquis mecum omnium futurorum praescium fatetur Deum; si ergo ita est, non dico non eum faceret, bonum enim fecit, nec obesse quidquam Deo posset peccatum eius quem bonum ipse fecit: imo in quo faciendo bonitatem suam ostenderat, ostendit etiam in puniendo iustitiam, et liberando misericordiam: non itaque dico, non eum faceret; sed hoc dico, quoniam peccaturum esse praesciuerat, necesse erat id fieri, quod futurum esse praesciebat Deus. Quomodo est igitur uoluntas libera ubi tam ineuitabilis apparet necessitas? 2. 5. Augustinus. - Pulsasti uehementer misericordiam Dei. Adsit, aperiatque pulsantibus. Verumtamen maximam partem hominum ista quaestione torqueri non ob aliud crediderim, nisi quia non pie quaerunt, uelocioresque sunt ad excusationem, quam ad confessionem peccatorum suorum. Aut enim nullam diuinam prouidentiam praeesse rebus humanis libenter opinantur, dumque fortuitis committunt casibus et animos et corpora sua, tradunt se feriendos et dilaniandos libidinibus, diuina iudicia negantes, humana fallentes, eos a quibus accusantur, fortunae patrocinio propulsare se putant; quam tamen caecam effingere ac pingere consuerunt, ut aut meliores ea sint a qua se regi arbitrantur, aut se quoque cum eadem caecitate et sentire ista fateantur et dicere. Nec enim talibus absurde etiam conceditur casibus eos agere omnia, quando agendo cadunt. Sed aduersus hanc opinionem plenam stultissimi ac dementissimi erroris, satis, ut arbitror, secunda nostra sermocinatione dissertum est. Alii uero quamquam negare non audeant praesidere humanae uitae prouidentiam Dei, malunt tamen eam uel infirmam, uel iniustam, uel malam nefario errore credere, quam sua peccata pietate supplici confiteri. Qui omnes si persuaderi sibi paterentur, ut cum de optimo et iustissimo et potentissimo cogitant, bonitatem et iustitiam et potentiam Dei longe maiorem superioremque esse crederent, quam quidquid cogitatione concipiunt; considerantesque semetipsos, gratias Deo se debere intellegerent, etiamsi aliquid inferius eos uoluisset esse quam sunt, omnibusque ossibus et medullis conscientiae suae clamarent: Ego dixi, Domine, miserere mei, cura animam meam, quia peccaui tibi : ita certis itineribus diuinae misericordiae in sapientiam ducerentur, ut neque inuentis rebus inflati, neque non inuentis turbulenti, et cognoscendo instructiores fierent ad uidendum, et ad quaerendum ignorando mitiores. Tibi uero cui iam hoc persuasum esse non dubito, uide quam facile de tam magna quaestione respondeam, cum mihi prior interroganti pauca responderis. [3,3] 3. 6. Certe enim hoc te mouet, et hoc miraris, quomodo non sint contraria et repugnantia, ut et Deus praescius sit omnium futurorum, et nos non necessitate, sed uoluntate peccemus. Si enim praescius est Deus, inquis, peccaturum esse hominem, necesse est ut peccet: si autem necesse est, non ergo est in peccando uoluntatis arbitrium, sed potius ineuitabilis et fixa necessitas. Qua ratiocinatione hoc uidelicet ne conficiatur times, ut aut Deus futurorum omnium praescius impie negetur, aut si hoc negare non possumus, fateamur non uoluntate, sed necessitate peccari: an aliquid aliud te mouet? Euodius. - Nihil interim aliud. Augustinus. - Res ergo uniuersas quarum Deus est praescius, non uoluntate sed necessitate fieri putas. Euodius. - Omnino ita puto. Augustinus. - Expergiscere tandem, teque ipsum paululum intuere, et dic mihi, si potes, qualem sis habiturus cras uoluntatem, utrum peccandi, an recte faciendi. Euodius. - Nescio. Augustinus. - Quid? Deum itidem nescire hoc putas? Euodius. - Nullo modo id putauerim. Augustinus. - Si ergo uoluntatem tuam crastinam nouit, et omnium hominum, siue qui sunt, siue qui futuri sunt, futuras praeuidet uoluntates, multo magis praeuidet quid de iustis impiisque facturus sit. Euodius. - Prorsus si meorum operum praescium Deum dico, multo fidentius eum dixerim praescire opera sua, et quid sit facturus certissime praeuidere. Augustinus. - Nonne igitur caues ne tibi dicatur, etiam ipsum quaecumque facturus est, non uoluntate sed necessitate facturum, si omnia quorum Deus praescius est, necessitate fiunt, non uoluntate? Euodius. - Ego cum dicerem necessitate uniuersa fieri quae Deus futura praesciuit, ea sola intuebar quae in creatura eius fiunt, non autem quae in ipso: non enim ea fiunt, sed sunt sempiterna. Augustinus. - Nihil ergo in sua creatura operatur Deus. Euodius. - Iam semel statuit quemadmodum feratur ordo eius uniuersitatis quam condidit; neque enim aliquid noua uoluntate administrat. Augustinus. - Numquid neminem beatum facit? Euodius. - Facit uero. Augustinus. - Tunc utique facit, quando ille fit. Euodius. - Ita est. Augustinus. - Si igitur, uerbi gratia, post annum beatus futurus es, post annum te beatum facturus est. Euodius. - Etiam. Augustinus. - Iam ergo praescit hodie quod post annum facturus est. Euodius. - Semper hoc praesciuit: nunc quoque hoc eum praescire consentio, si est ita futurum. 3. 7. Augustinus. - Dic, quaeso, num tu creatura eius non es, aut tua beatitudo non in te fiet? Euodius. - Imo et creatura eius sum, et in me fiet quod beatus ero. Augustinus. - Non ergo uoluntate sed necessitate in te fiet beatitudo tua Deo faciente. Euodius. - Voluntas illius mihi est necessitas. Augustinus. - Tu itaque inuitus beatus eris. Euodius. - Mihi si esset potestas ut essem beatus, iam profecto essem: uolo enim etiam nunc, et non sum, quia non ego, sed ille me beatum facit. Augustinus. - Optime de te ueritas clamat. Non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod cum uolumus facimus. Quapropter nihil tam in nostra potestate, quam ipsa uoluntas est. Ea enim prorsus nullo interuallo, mox ut uolumus praesto est. Et ideo recte possumus dicere, Non uoluntate senescimus, sed necessitate; aut, non uoluntate infirmamur, sed necessitate; aut, non uoluntate morimur, sed necessitate; et si quid aliud huiusmodi: non uoluntate autem uolumus, quis uel delirus audeat dicere? Quamobrem, quamuis praesciat Deus nostras uoluntates futuras, non ex eo tamen conficitur ut non uoluntate aliquid uelimus. Nam et de beatitudine quod dixisti, non abs teipso beatum fieri, ita dixisti, quasi hoc ego negauerim: sed dico, cum futurus es beatus, non te inuitum, sed uolentem futurum. Cum igitur praescius Deus sit futurae beatitudinis tuae, nec aliter aliquid fieri possit quam ille praesciuit, alioquin nulla praescientia est; non tamen ex eo cogimur sentire, quod absurdissimum est et longe a ueritate seclusum, non te uolentem beatum futurum. Sicut autem uoluntatem beatitudinis, cum esse coeperis beatus, non tibi aufert praescientia Dei, quae hodieque de tua futura beatitudine certa est: sic etiam uoluntas culpabilis, si qua in te futura est, non propterea uoluntas non erit, quoniam Deus eam futuram esse praesciuit. 3. 8. Attende enim, quaeso, quanta caecitate dicatur, Si praesciuit Deus futuram uoluntatem meam, quoniam nihil aliter potest fieri quam praesciuit, necesse est ut uelim quod ille praesciuit: si autem necesse est, non iam uoluntate, sed necessitate id me uelle fatendum est. O stultitiam singularem! Quomodo ergo non potest aliud fieri quam praesciuit Deus, si uoluntas non erit, quam uoluntatem futuram ille praesciuerit? Omitto illud aeque monstruosum, quod paulo ante dixi eumdem hominem dicere, Necesse est ut ita uelim, qui necessitate supposita auferre nititur uoluntatem. Si enim necesse est ut uelit, unde uolet cum uoluntas non erit? Quod si non hoc modo dixerit, sed dixerit se, quia necesse est ut uelit, ipsam uoluntatem in potestate non habere; occurretur ex eo quod ipse dixisti, cum quaererem utrum inuitus beatus futurus sis: respondisti enim quod iam esses beatus, si potestas esset; uelle enim te, sed nondum posse dixisti. Ubi ego subieci de te clamasse ueritatem: non enim negare possumus habere nos potestatem, nisi dum nobis non adest quod uolumus; dum autem uolumus, si uoluntas ipsa deest nobis, non utique uolumus. Quod si fieri non potest ut dum uolumus non uelimus, adest utique uoluntas uolentibus; nec aliud quidquam est in potestate, nisi quod uolentibus adest. Voluntas igitur nostra nec uoluntas esset, nisi esset in nostra potestate. Porro, quia est in potestate, libera est nobis. Non enim est nobis liberum, quod in potestate non habemus, aut potest non esse quod habemus. Ita fit ut et Deum non negemus esse praescium omnium futurorum, et nos tamen uelimus quod uolumus. Cum enim sit praescius uoluntatis nostrae, cuius est praescius ipsa erit. Voluntas ergo erit, quia uoluntatis est praescius. Nec uoluntas esse poterit, si in potestate non erit. Ergo et potestatis est praescius. Non igitur per eius praescientiam mihi potestas adimitur, quae propterea mihi certior aderit, quia ille cuius praescientia non fallitur, adfuturam mihi esse praesciuit. Euodius. - Ecce iam non nego ita necesse esse fieri quaecumque praesciuit Deus, et ita eum peccata nostra praescire, ut maneat tamen nobis uoluntas libera, atque in nostra posita potestate. [3,4] 4. 9. Augustinus. - Quid ergo te mouet? an forte oblitus quid prima nostra disputatio peregit, negabis nullo cogente, aut superiore, aut inferiore, aut aequali, sed ea nos uoluntate peccare? Euodius. - Nihil horum prorsus audeo negare: sed tamen, fateor, nondum uideo quomodo sibi non aduersentur haec duo, praescientia Dei de peccatis nostris, et nostrum in peccando liberum arbitrium. Nam et iustum Deum necesse est fateamur, et praescium. Sed scire uellem qua iustitia puniat peccata quae necesse est fieri; aut quomodo non sit necesse fieri quae futura esse praesciuit; aut quomodo non Creatori deputandum est, quidquid in eius creatura fieri necesse est. 4. 10. Augustinus. - Unde tibi uidetur aduersum esse liberum arbitrium nostrum praescientiae Dei? quia praescientia est, an quia Dei praescientia est? Euodius. - Quia Dei potius. Augustinus. - Quid ergo? si tu praescires peccaturum esse aliquem, non esset necesse ut peccaret? Euodius. - Imo necesse esset ut peccaret: non enim aliter esset praescientia mea, nisi certa praescirem. Augustinus. - Non igitur quia Dei praescientia est, necesse est fieri quae praescierit, sed tantummodo quia praescientia est; quae si non certa praenoscit, utique nulla est. Euodius. - Consentio: sed quorsum ista? Augustinus. - Quia, nisi fallor, non continuo tu peccare cogeres, quem peccaturum esse praescires; neque ipsa praescientia tua peccare eum cogeret, quamuis sine dubio peccaturus esset: non enim aliter id futurum esse praescires. Sicut itaque non sibi aduersantur haec duo, ut tu praescientia tua noueris quod alius sua uoluntate facturus est; ita Deus neminem ad peccandum cogens, praeuidet tamen eos qui propria uoluntate peccabunt. 4. 11. Cur ergo non uindicet iustus, quae fieri non cogit praescius? Sicut enim tu memoria tua non cogis facta esse quae praeterierunt; sic Deus praescientia sua non cogit facienda quae futura sunt. Et sicut tu quaedam quae fecisti meministi, nec tamen quae meministi omnia fecisti; ita Deus omnia quorum ipse auctor est praescit, nec tamen omnium quae praescit, ipse auctor est. Quorum autem non est malus auctor, iustus est ultor. Hinc ergo iam intellege qua iustitia Deus peccata puniat, quia quae nouit futura, non facit: nam si propterea non debet retribuere supplicium peccantibus, quia praeuidet peccaturos, nec recte facientibus debet praemia retribuere, quia et recte facturos nihilominus praeuidet. Imo uero fateamur et ad praescientiam eius pertinere ne quid eum lateat futurorum, et ad iustitiam, ut peccatum, quia uoluntate committitur, ita iudicio eius impune non fiat, sicut praescientia non cogitur fieri. [3,5] 5. 12. Iam illud quod tertio loco posuisti, quomodo non Creatori deputandum sit quidquid in eius creatura fieri necesse est; regulam illam pietatis facile mouebit, quam meminisse nos conuenit, gratiarum actionem nos debere Creatori nostro. Cuius profecto largissima bonitas iustissime laudaretur, etiamsi aliquo inferiore creaturae gradu nos condidisset. Quamuis enim anima nostra peccatis tabefacta sit, sublimior est tamen et melior, quam si in hanc lucem uisibilem uerteretur. Et uides profecto de huius lucis eminentia, quantum laudent animae Deum etiam corporis sensibus deditae. Quapropter non te iam moueat, quod uituperantur animae peccatrices, ut dicas in corde tuo melius fuisse si non essent. In sui enim comparatione uituperantur, dum cogitatur quales essent, si peccare noluissent. Institutor tamen earum Deus praeclarissime pro humana facultate laudandus est, non solum quoniam peccantes eas iuste ordinat, sed etiam quia tales instituit, ut etiam peccatis sordidatae, nullo modo lucis corporalis dignitate superentur, de qua tamen iure laudatur. 5. 13. Illud quoque moneo caueas, ne forte non dicas quidem melius fuisse ut non essent, sed dicas aliter fieri eas debuisse. Quidquid enim tibi uera ratione melius occurrerit, scias fecisse Deum tamquam bonorum omnium conditorem. Non est autem uera ratio, sed inuida infirmitas, cum aliquid melius faciendum fuisse cogitaueris, iam nihil aliud inferius uelle fieri, tamquam si perspecto coelo, nolles terram factam esse; inique omnino. Recte enim reprehenderes, si praetermisso coelo terram factam uideres, quoniam diceres ita eam fieri debuisse, sicuti posses cogitare coelum. Cum ergo etiam illud ad cuius speciem uolebas terram perducere, factum esse perspiceres, non autem hoc terram, sed coelum uocari; credo quod re meliore non fraudatus, ut inferior quoque aliqua fieret et terra esset, nequaquam inuidere deberes. In qua terra rursus secundum partes eius tanta est uarietas, ut nihil quod ad terrae pertinet speciem cogitanti occurrat, quod non in tota eius mole Deus omnium conditor fecerit. Namque a terra feracissima et amoenissima usque ad salsissimam et infecundissimam, ita gradatim per medias peruenitur, ut nullam reprehendere audeas, nisi in comparatione melioris; atque ita per omnes gradus laudis ascendas, ut quod summum genus terrae inueneris, solum tamen esse nolis. Iam uero inter totam terram et coelum quanta distantia est? Interponuntur enim humida flabilisque natura: atque ex his quatuor elementis aliae innumerabiles nobis, numeratae autem Deo rerum species formaeque uariantur. Potest ergo esse aliquid in rerum natura, quod tua ratione non cogitas. Non esse autem quod uera ratione cogitas, non potest. Neque enim tu potes aliquid melius in creatura cogitare, quod creaturae artificem fugerit. Humana quippe anima naturaliter diuinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum dicit, Melius hoc fieret quam illud; si uerum dicit, et uidet quod dicit, in illis quibus connexa est rationibus uidet. Credat ergo Deum fecisse quod uera ratione ab eo faciendum fuisse cognouit, etiamsi hoc in rebus factis non uidet. Quia etiamsi coelum oculis uidere non posset, et tamen ratione uera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum esse, quamuis id oculis non uideret. Non enim cogitatione uideret fuisse faciendum, nisi in iis rationibus quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo potest ueraci cogitatione uidere, quam non est uerum. 5. 14. In eo plerique homines errant, quia meliora cum mente conspexerint, non in sedibus congruis ea oculis quaerunt. Velut si quisquam perfectam rotunditatem ratione comprehendens, stomachetur quod talem nucem non inuenit, si nullum unquam corpus rotundum praeter huiuscemodi poma conspexit. Nam ita quidam cum ratione uerissima uideant meliorem esse creaturam, quae quamuis habeat liberam uoluntatem, Deo tamen semper infixa, nunquam peccauerit; intuentes peccata hominum, non ut peccare desinant, sed quia facti sunt dolent, dicentes: Tales nos faceret, ut semper incommutabili eius ueritate perfrui, nunquam autem peccare uellemus. Non clament, non succenseant: quia neque ipsos ideo coegit peccare, quia fecit, quibus potestatem utrum uellent dedit; et sunt tales quidam Angeli, qui neque peccauerunt unquam, neque peccaturi sunt. Quamobrem si te delectat creatura quae perseuerantissima uoluntate non peccat, non est dubitandum quod eam peccanti recta ratione praeponas: sed sicut eam tu cogitatione praeponis; sic eam creator Deus ordinatione praeposuit. Crede esse talem in superioribus sedibus, et in sublimitate coelorum: quia si bonitatem Conditor praebuit ad eam condendam cuius praeuidit futura peccata, nullo modo non praeberet eam bonitatem, ut creaturam conderet quam peccaturam non esse praesciuit. 5. 15. Habet enim illa sublimis perpetuam beatitudinem suam, in perpetuum fruens Creatore suo, quam perpetua tenendae iustitiae uoluntate promeretur. Habet deinde ordinem suum etiam ista peccatrix, amissa in peccatis beatitudine, sed non dimissa recuperandae beatitudinis facultate. Quae profecto superat eam quam peccandi perpetua uoluntas tenet: inter quam et illam priorem permanentem in uoluntate iustitiae, haec medietatem quamdam demonstrat, quae poenitendi humilitate altitudinem suam recipit. Nam neque ab illa creatura, quam praesciuit Deus non solum peccaturam, sed etiam in peccandi uoluntate mansuram, abstinuit largitatem bonitatis suae, ut eam non conderet. Sicut enim melior est uel oberrans equus, quam lapis propterea non aberrans, quia proprio motu et sensu caret; ita est excellentior creatura quae libera uoluntate peccat, quam quae propterea non peccat, quia non habet liberam uoluntatem. Et sicut laudarem uinum in suo genere bonum, in quo uino inebriatum hominem uituperarem, et tamen eumdem hominem iam uituperatum et adhuc ebrium, laudato illi uino, de quo ebrius factus est, anteponerem: ita corporalia creatura in suo gradu iure laudanda est; cum illi uituperandi sint, qui eius immoderato usu a ueritatis perceptione auertuntur; quamuis idem rursus iam peruersi, et quodammodo temulenti, eidem creaturae in ordine suo laudabili, cuius auiditate euanuerunt, non iam merito uitiorum, sed adhuc naturae dignitate praeferuntur. 5. 16. Quia igitur omnis anima omni corpore est melior, omnisque peccatrix anima quocumque ceciderit, nulla commutatione corpus efficitur, nec omnino illi aufertur quod anima est, et ideo nullo pacto amittit quod corpore est melior, in corporibus autem lux tenet primum locum; consequens est ut primo corpori anima extrema praeponatur, fierique possit ut corpori alicuius animae aliquod aliud corpus anteferatur, ut autem ipsi animae nullo modo. Cur ergo non laudetur Deus, et ineffabili praedicatione laudetur, qui cum fecerit eas quae in legibus essent iustitiae permansurae, fecit etiam alias animas, quas uel peccaturas, uel in peccatis etiam perseueraturas esse praeuidebat; cum et tales adhuc meliores sint eis, quae quoniam nullum habent rationale ac liberum uoluntatis arbitrium, peccare non possunt? Quae tamen adhuc etiam ipsae meliores sunt, quam corporum quorumlibet quamlibet splendidissimus fulgor, quem pro ipsius summi Dei substantia quidam, quamuis cum magno errore, uenerantur. Quod si in ordine corporearum creaturarum ab ipsis sidereis choris usque ad numerum capillorum nostrorum, ita gradatim bonarum rerum pulchritudo contexitur, ut imperitissime dicatur, Quid est hoc? utquid hoc? omnia enim ordine suo creata sunt: quanto imperitius de quacumque anima dicitur, quae ad quantamlibet sui decoris diminutionem defectumque peruenerit, omnium corporum dignitatem sine ulla dubitatione semper superabit? 5. 17. Aliter enim aestimat ratio, aliter usus. Ratio aestimat luce ueritatis, ut recto iudicio subdat minora maioribus: usus autem consuetudine commoditatis plerumque inclinatur, ut ea pluris aestimet quae ueritas minora esse conuincit. Cum enim corpora coelestia corporibus terrestribus magna differentia ratio praeponat, quis tamen carnalium hominum non mallet, uel plura deesse in coelo sidera, quam unam arbusculam in agro suo, aut uaccam in armento? Sed sicut aetate maiores homines uel omnino contemnunt, uel certe patienter corrigenda exspectant iudicia paruulorum, qui exceptis quibusdam quorum amore laetantur, quemlibet hominum caeterorum mori malunt, quam passerem suum; et multo magis si homo sit ille terribilis, passer autem canorus et pulcher: ita ii qui prouectu animi ad sapientiam profecerunt, imperitos rerum aestimatores cum inuenerint Deum laudantes in creaturis minoribus, qui eas carnalibus suis sensibus accommodatius adhibent, in superioribus uero atque melioribus partim eum non laudantes, minusue laudantes, partim etiam uituperare aut emendare conantes, partim non credentes quod earum ille sit conditor; talium iudicia uel omnino contemnere, si corrigere nequeunt, uel donec corrigant, aequo animo tolerare ac sustinere consuescant. [3,6] 6. 18. Quae cum ita se habeant, tantum abest a uero, quod Creatori deputanda existimantur peccata creaturae, quamuis necesse est fiant quae ipse futura praesciuit, ut cum tu dixeris non te inuenire quomodo non ei deputetur quidquid in eius creatura fieri necesse est; ego contra non inueniam modum, neque inueniri posse atque omnino non esse confirmem, quo ei deputetur quidquid in eius creatura ita fieri necesse est, ut uoluntate peccantium fiat. Si enim quis dixerit, Non esse, quam miserum me esse mallem: respondebo, Mentiris. Nam et nunc miser es, nec ob aliud mori non uis, nisi ut sis: ita cum miser nolis esse, esse uis tamen. Age igitur gratias ex eo quod es uolens, ut quod inuitus es auferatur. Volens enim es, et miser inuitus es. Quod si ingratus es in eo quod esse uis, iure cogeris esse quod non uis. Ex illo igitur quod etiam ingratus habes quod uis, Creatoris laudo bonitatem: ex illo autem quod pateris ingratus quod non uis, ordinatoris laudo iustitiam. 6. 19. Si dixerit, Non ideo mori nolo, quod malim miser esse quam omnino non esse, sed ne post mortem miserior sim: respondebo, Si hoc iniustum est, non sic eris; si autem hoc iustum est, laudemus eum cuius legibus sic eris. Si dixerit, Unde praesumam quod si hoc iniustum est, non sic ero? respondebo, Quia si eris in tua potestate, aut miser non eris, aut tu ipse te iniuste regendo, iuste eris miser; aut uolendo et non ualendo te iuste regere, non eris in tua potestate, et aut in nullius eris, aut in alterius: si in nullius, aut inuitus, aut uolens: sed inuitus esse nihil potes, nisi te uis aliqua superauerit; porro nulla ui superari potest, qui est in nullius potestate: si autem uolens in nullius eris potestate, ad hoc ratio recurrit, ut sis in tua; et aut te iniuste regendo iuste miser sis; aut quoniam quodlibet uolens eris, habes adhuc unde gratias agas bonitati Conditoris tui. Quod si in tua potestate non eris, aut potentior profecto, aut infirmior te habebit in potestate. Quod si infirmior, tua culpa, et iusta miseria: poteris enim infirmiorem superare si uoles. Si autem potentior te infirmiorem habebit in potestate, nullo modo tam rectam ordinationem recte iniustam putabis. Verissime igitur dictum est: Si hoc iniustum est, non sic eris; si autem iustum, laudemus eum cuius legibus sic eris. [3,7] 7. 20. Si dixerit: Ideo magis uolo uel miser esse, quam omnino non esse, quia iam sum; si autem priusquam essem possem consuli, eligerem non esse potius quam ut essem miser. Nunc enim quod timeo non esse cum miser sim, ad ipsam miseriam pertinet, qua non id uolo, quod uelle deberem; magis enim non esse, quam miser esse uelle deberem. Nunc uero fateor me quidem malle uel miserum esse quam nihil; sed tanto stultius id uolo, quanto miserius: tanto autem miserius, quanto uerius uideo non hoc me uelle debuisse. Respondebo: Caue potius ne hic erres, ubi te uidere uerum putas. Nam si beatus esses, utique esse quam non esse malles; et nunc miser cum sis, mauis tamen esse uel miser quam omnino non esse, cum esse nolis miser. Considera igitur, quantum potes, quam magnum bonum sit ipsum esse, quod et beati et miseri uolunt. Nam si hoc bene consideraueris, uidebis te in tantum esse miserum, in quantum non propinquas ei quod summe est; in tantum autem putare melius esse, ut quisque non sit quam ut miser sit, in quantum non uides quod summe est: et ideo tamen te esse uelle, quoniam ab illo es qui summe est. 7. 21. Si uis itaque miseriam fugere, ama in te hoc ipsum, quia esse uis. Si enim magis magisque esse uolueris, ei quod summe est propinquabis: et gratias age nunc quia es. Quamuis enim beatis sis inferior, superior tamen es quam ea quae non habent uel beatitudinis uoluntatem; quorum tamen multa etiam a miseris laudantur. Omnia tamen eo ipso quo sunt, iure laudanda sunt; quia eo ipso quo sunt, bona sunt. Quanto enim amplius esse amaueris, tanto amplius uitam aeternam desiderabis, teque ita formari exoptabis, ut affectiones tuae non sint temporales, de temporalium rerum amoribus inustae et impressae: quae temporalia et antequam sint non sunt, et cum sunt fugiunt, et cum fugerint non erunt. Itaque cum futura sunt, nondum sunt; cum autem praeterita sunt, iam non sunt. Quomodo igitur tenebuntur ut maneant, quibus hoc est incipere ut sint, quod est pergere ut non sint? Qui autem amat esse, probat ista in quantum sunt, et amat quod semper est. Et si uariabatur in amore istorum, munitur in illius; et si diffluebat in amore transeuntium, in permanentis amore solidabitur, et stabit, et obtinebit ipsum esse, quod uolebat cum timebat non esse, et stare non poterat irretitus amore fugientium. Non igitur tibi displiceat, imo maxime placeat, quod mauis esse uel miser, quam propterea miser non esse, quia nihil eris. Huic enim exordio quo esse uis, si adicias magis magisque esse, consurgis atque exstrueris in id quod summe est; atque ita te ab omni labe cohibebis, qua transit ut non sit quod infime est, et secum amantis uires subruit. Hinc fiet ut qui mauult non esse, ne miser sit, quia non esse non potest, restet ut miser sit. Qui autem plus amat esse quam odit miser esse, adiciendo ad id quod amat, quod odit excludat: cum enim in suo genere perfecte esse coeperit, miser non erit. [3,8] 8. 22. Nam illud uide quam absurde et inconuenienter dicatur: Mallem non esse quam miser esse. Qui enim dicit, Mallem hoc quam illud, eligit aliquid. Non esse autem non est aliquid, sed nihil; et ideo nullo pacto potes recte eligere, quando quod eligas non est. Dicis uelle te quidem esse, cum sis miser, sed non hoc uelle debuisse. Quid igitur uelle debuisti? Non esse, inquis, potius. Si hoc uelle debuisti, hoc est melius; quod autem non est, melius esse non potest: non ergo id uelle debuisti; ueraciorque sensus est quo id non uis, quam opinatio per quam te id uelle debuisse arbitraris. Deinde quod quisque recte eligit appetendum, cum ad id peruenerit, necesse est melior fiat; melior autem esse non poterit, qui non erit: nemo igitur recte potest eligere ut non sit. Neque enim moueri nos oportet eorum iudicio, qui urguente miseria sese interemerunt. Aut enim eo confugerunt, ubi melius fore sibi putarunt; et non est contrarium rationi nostrae, quoquo modo putauerint: aut si nullos se futuros omnino crediderunt, multo minus falsa electio nihil eligentium commouebit. Quomodo enim sequar eligentem, a quo si quaeram quid eligat, respondebit, Nihil? Nam qui eligit non esse, profecto se nihil eligere, etiamsi hoc nolit respondere, conuincitur. 8. 23. Verumtamen ut de hac tota re, si potero, dicam quod sentio: nemo mihi uidetur cum seipsum necat, aut quolibet modo emori cupit, habere in sensu quod post mortem non sit futurus; tametsi aliquantum hoc in opinione habeat. Nam opinio aut in errore, aut in ueritate ratiocinantis est, uel credentis: sensus autem aut consuetudine, aut natura ualet. Posse autem fieri ut aliud sit in opinione, aliud in sensu, uel ex hoc cognoscere facile est, quod plerumque aliud faciendum esse credimus, et aliud facere delectat. Et aliquando ueracior est sensus quam opinio, si illa de errore, ille de natura est: uelut cum aeger plerumque aqua frigida conducibiliter delectatur, quam tamen credit, si biberit, esse nocituram. Aliquando ueracior opinio quam sensus, si credat arti medicinae, obesse frigidam, cum reuera oberit, et tamen bibere delectet: aliquando utrumque in ueritate est, cum id quod prodest, non solum ita creditur, sed etiam libet; aliquando utrumque in errore, cum id quod nocet, et prodesse creditur, et libere non desinit. Solet autem et recta opinio prauam corrigere consuetudinem, et praua opinio rectam deprauare naturam: tanta uis est in dominatu et principatu rationis. Cum ergo quisque credens quod post mortem non erit, intolerabilibus tamen molestiis ad totam cupiditatem mortis impellitur, et decernit atque arripit mortem; in opinione habet errorem omnimodae defectionis, in sensu autem naturale desiderium quietis. Quod autem quietum est, non est nihil; imo etiam magis est quam id quod inquietum est. Inquietudo enim uariat affectiones, ut altera alteram perimat: quies autem habet constantiam, in qua maxime intellegitur quod dicitur, est. Omnis itaque ille appetitus in uoluntate mortis, non ut qui moritur non sit, sed ut requiescat intenditur. Ita cum errore credat non se futurum, natura tamen quietus esse, hoc est magis esse desiderat. Quapropter, sicut nullo pacto fieri potest ut non esse aliquem libeat; ita nullo pacto fieri oportet ut ex eo quod est quisque, bonitati Creatoris ingratus sit. [3,9] 9. 24. Si dixerit: Non erat tamen difficile aut laboriosum omnipotenti Deo, ut omnia quaecumque fecit sic haberent ordinem suum, ut nulla creatura usque ad miseriam perueniret; non enim hoc aut omnipotens non potuit, aut bonus inuidit. Respondebo, ordinem creaturarum a summa usque ad infimam gradibus iustis ita decurrere, ut ille inuideat qui dixerit, Ista non esset; inuideat etiam ille qui dixerit, Ista talis esset. Si enim talem uult esse qualis est superior, iam illa est, et tanta est ut adici ei non oporteat, quia perfecta est. Qui ergo dicit, Etiam ista talis esset, aut perfectae superiori uult addere, et erit immoderatus et iniustus; aut istam uult interimere, et erit malus atque inuidus. Qui autem dixerit, Ista non esset, nihilominus erit malus atque inuidus, cum eam non uult esse, qua inferiorem laudare adhuc cogitur. Velut si dicat, Non esset luna, cum etiam lucernae claritatem longe inferiorem, in suo tamen genere pulchram, et terrenis tenebris esse decoram atque aptam nocturnis usibus, atque in his omnibus pro suo modulo utique laudabilem aut fateatur, aut stultissime uel contentiose neget. Quomodo ergo recte dicere audebit, Luna non esset in rebus, qui si diceret, Lucerna non esset, deridendum se esse sentiret? Quod si non dicit, Luna non esset, sed qualem solem uidet, talem dicit lunam esse debuisse, non intellegit nihil aliud se dicere quam, Non esset luna, sed essent soles duo. In quo dupliciter errat, quod rerum perfectioni et addere aliquid cupit, cum desiderat alterum solem; et minuere, cum lunam uult detrahi. 9. 25. Hic fortasse dicat, ideo nihil se de luna conqueri, quia splendor eius ita minor est, ut miser non sit; de animarum autem non obscuritate, sed miseria se dolere. Sedulo cogitet, ita lunae splendorem non esse miserum, ut nec splendor solis sit beatus. Quamuis enim corpora coelestia sint, corpora sunt tamen quantum ad lucem istam pertinet, quae per corporeos oculos sentiri potest. Nulla autem corpora, quantum ad sese attinet, uel beata possunt esse, uel misera; quamquam beatorum aut miserorum corpora possint esse. Sed de illis luminibus similitudo adhibita id docet, ut quemadmodum corporum differentias contemplando, uidens alia clariora, iniuste petis auferri quae obscuriora conspexeris, aut clarioribus adaequari; sed ad perfectionem uniuersitatis referens omnia, quanto magis minusue inter se clara sunt, tanto magis cernis esse omnia; nec tibi occurrit perfecta uniuersitas, nisi ubi maiora sic praesto sunt, ut minora non desint: sic etiam differentias animarum cogites, in quibus hoc quoque inuenies, ut miseriam quam doles, ad id quoque ualere cognoscas, ut uniuersitatis perfectioni nec illae desint animae, quae miserae fieri debuerunt, quia peccatrices esse uoluerunt. Tantumque abest ut Deus tales facere non debuerit, ut etiam caeteras creaturas laudabiliter fecerit longe inferiores animis miseris. 9. 26. Sed adhuc uidetur minus intellegens quod dictum est, habere quod contradicat. Dicit enim: Si uniuersitatis perfectionem complet etiam nostra miseria, defuisset aliquid huic perfectioni, si beati semper essemus. Quapropter si ad miseriam nisi peccando non peruenit anima, etiam peccata nostra necessaria sunt perfectioni uniuersitatis quam condidit Deus. Quomodo ergo iuste peccata punit, quae si defuissent, creatura eius plena et perfecta non esset? Hic respondetur, non ipsa peccata uel ipsam miseriam perfectioni uniuersitatis esse necessaria, sed animas in quantum animae sunt; quae si uelint, peccant; si peccauerint, miserae fiunt. Si enim peccatis earum detractis miseria perseuerat, aut etiam peccata praecedit, recte deformari dicitur ordo atque administratio uniuersitatis. Rursus, si peccata fiant, et desit miseria, nihilominus dehonestat ordinem iniquitas. Cum autem non peccantibus adest beatitudo, perfecta est uniuersitas. Cum uero peccantibus adest miseria, nihilominus perfecta est uniuersitas. Quod autem ipsae non desunt animae, quas uel peccantes sequitur miseria, uel recte facientes beatitudo, semper naturis omnibus uniuersitas plena atque perfecta est. Non enim peccatum et supplicium peccati naturae sunt quaedam, sed affectiones naturarum, illa uoluntaria, ista poenalis. Sed uoluntaria quae in peccato fit, turpis affectio est. Cui propterea poenalis adhibetur, ut ordinet eam, ubi talem esse non turpe sit, et decori uniuersitatis congruere cogat, ut peccati dedecus emendet poena peccati. 9. 27. Hinc fit ut peccans creatura superior creaturis inferioribus puniatur, quia illae tam sunt infimae, ut ornari etiam a turpibus animis possint, atque ita decori uniuersitatis congruere. Quid enim tam magnum in domo est quam homo? et quid tam abiectum et infimum quam cloaca domus? Seruus tamen in tali peccato detectus, ut mundandae cloacae dignus habeatur, ornat eam etiam turpitudine sua; et utrumque horum, id est turpitudo serui, et mundatio cloacae, iam coniunctum et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita dispositae domui coaptatur atque subtexitur, ut eius uniuersitati ordinatissimo decore conueniat. Qui tamen seruus si peccare noluisset, non defuisset domesticae disciplinae alia prouisio, qua necessaria mundarentur. Quid itaque tam infimum in rebus quam corpus omne terrenum? Hanc tamen corruptibilem carnem etiam peccatrix anima sic ornat, ut ei speciem decentissimam praebeat, motumque uitalem. Habitationi ergo coelesti talis anima non congruit per peccatum, terrestri autem congruit per supplicium; ut quodlibet elegerit, semper sit pulchra uniuersitas decentissimis partibus ordinata, cuius est conditor et administrator Deus. Namque optimae animae cum in infimis creaturis habitant, non eas ornant miseria sua, quam non habent, sed usu earum bono. Si autem peccatrices animae permittantur habitare in sublimibus locis, inhonestum est; quia non conueniunt illis, quibus nec bene uti possunt, nec ornamenti aliquid conferunt. 9. 28. Ideo quamquam orbis iste terrenus rebus corruptibilibus deputatus sit, tamen seruans quantum potest imaginem superiorum, exempla nobis et indicia quaedam demonstrare non cessat. Si enim bonum et magnum aliquem uirum, hortante honestatis officio, uideamus ignibus, quantum ad corpus attinet, concremari; non hoc uocamus poenam peccati, sed fortitudinis et patientiae documentum, eumque magis diligimus, cum foedissima corruptio corporea membra eius absumat, quam si nihil huiusmodi pateretur; miramur quippe animi naturam mutabilitate corporis non mutari. At uero crudelissimi latronis membra cum tali supplicio confici aspicimus, approbamus ordinem legum. Ornant ergo ambo illa tormenta; sed ille merito uirtutis, iste peccati. At si post illos ignes, uel etiam ante illos, optimum uirum illum commutatum ad congruentiam coelestis habitationis ad sidera uideremus attolli, utique laetaremur. Si autem sceleratum latronem, siue ante supplicium, siue post supplicium, cum eadem malitia uoluntatis ad sedem honoris sempiternam leuari uideremus in coelum, quis non offenderetur? Ita fit ut inferiores creaturas ambo ornare potuerint, superiores autem unus illorum. Ex quo admonemur aduertere, mortalitatem carnis huius et primum hominem ornasse, ut peccato poena congrueret, et Dominum nostrum, ut a peccato misericordia liberaret. Non autem sicut iustus potuit in ipsa iustitia permanens corpus habere mortale; ita iniquus potest, dum iniquus est, ad immortalitatem peruenire sanctorum, scilicet sublimem et angelicam; non eorum angelorum, de quibus Apostolus ait, Nescitis quia angelos sumus iudicaturi ; sed eorum de quibus Dominus ait, Et erunt aequales Angelis Dei. Qui enim aequalitatem Angelorum desiderant propter inanem gloriam suam, non ideo uolunt aequales esse Angelis, sed sibi. Itaque in tali uoluntate perseuerantes, aequabuntur supplicio praeuaricatoribus angelis, potestatem suam potius quam Dei omnipotentis diligentibus. Talibus enim ad sinistram constitutis, quia non quaesiuerunt Deum per humilitatis ianuam, quam in seipso Dominus Iesus Christus ostendit, et immisericorditer superbeque uixerunt, dicetur, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. [3,10] CHAPITRE X. 10. 29. Cum enim duae sint origines peccatorum, una spontanea cogitatione, alia persuasione alterius, quo pertinere arbitror quod Propheta dicit: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce seruo tuo: utrumque uoluntarium est quidem. Nam sicut propria cogitatione non peccat inuitus, ita dum consentit male suadenti, non utique nisi uoluntate consentit: sed tamen grauius est, non solum nullo suadente propria cogitatione peccare, sed etiam peccatum alteri per inuidentiam dolumque suadere, quam ad peccandum alterius suasione traduci. Seruata est ergo in utroque peccato iustitia Domini punientis. Nam et illud appensum est aequitatis examine, ut nec ipsius diaboli potestati negaretur homo, quem sibi male suadendo subiecerat. Iniquum enim erat ut ei quem ceperat, non dominaretur. Nec fieri ullo modo potest ut Dei summi et ueri perfecta iustitia, quae usquequaque pertenditur, deserat etiam ordinandas ruinas peccantium. Et tamen quia minus peccauerat homo quam diabolus, idipsum ei ualuit ad reparandam salutem, quod principi huius mundi, partis rerum scilicet huius mortalis atque infimae, hoc est principi omnium peccatorum, et praeposito mortis, usque ad mortalitatem carnis addictus est. Ita enim conscientia mortalitatis timidus, et a uilissimis et abiectissimis bestiis uel etiam minutissimis, molestias atque interitum reformidans, incertusque futurorum, et illicitas cohibere laetitias, et maxime superbiam, cuius persuasione deiectus est, et quo uno uitio misericordiae medicina respuitur, frangere consueuit. Quid enim tam opus habens misericordia quam miser? Et quid tam indignum misericordia quam superbus miser? 10. 30. Ex quo factum est ut illud Dei Verbum per quod facta sunt omnia, et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram clementiam suam porrigeret, et Verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Sic enim posset panem Angelorum homo manducare, nondum Angelis adaequatus, si panis ipse Angelorum hominibus dignaretur aequari. Nec sic descendit ad nos, ut illos desereret; sed simul integer illis, integer nobis, illos intrinsecus pascens per id quod Deus est, nos forinsecus admonens per id quod nos sumus, idoneos facit per fidem, quos per speciem pascat aequaliter. Quia enim rationalis creatura Verbo illo tamquam optimo cibo suo pascitur; humana autem anima rationalis est, quae mortalibus uinculis peccati poena tenebatur, ad hoc diminutionis redacta, ut per coniecturas rerum uisibilium ad intellegenda inuisibilia niteretur: cibus rationalis creaturae factus est uisibilis, non commutatione naturae suae, sed habitu nostrae, ut uisibilia sectantes, ad se inuisibilem reuocaret. Sic eum anima, quem superbiens intus reliquerat, foris humilem inuenit, imitatura eius humilitatem uisibilem, et ad inuisibilem altitudinem reditura. 10. 31. Atque Verbum Dei unicus Dei Filius, diabolum quem semper sub legibus suis habuit et habebit, homine indutus etiam homini subiugauit: nihil ei extorquens uiolento dominatu, sed superans eum lege iustitiae; ut quoniam, femina decepta, et deiecto per feminam uiro, omnem prolem primi hominis tamquam peccatricem legibus mortis, malitiosa quidem nocendi cupiditate, sed tamen iure aequissimo uindicabat, tamdiu potestas eius ualeret, donec interficeret iustum, in quo nihil dignum morte posset ostendere, non solum quia sine crimine occisus est, sed etiam quia sine libidine natus: cui subiugauerat ille quos ceperat, ut quidquid inde nasceretur, tamquam suae arboris fructus, praua quidem habendi cupiditate, sed tamen non iniquo possidendi iure retineret. Iustissime itaque dimittere cogitur credentes in eum quem iniustissime occidit, ut et quod temporaliter moriuntur, debitum exsoluant, et quod semper uiuunt, in illo uiuant, qui pro eis quod non debebat exsoluit. Quibus autem infidelitatis perseuerantiam persuasisset, iuste secum haberet in perpetua damnatione consortes. Ita factum est ut neque diabolo per uim eriperetur homo, quem nec ipse ui, sed persuasione ceperat: et qui iuste plus humiliatus est, ut seruiret cui ad malum consenserat, iuste per eum cui ad bonum consensit liberaretur; quia minus iste in consentiendo, quam ille in male suadendo peccauerat. [3,11] 11. 32. Naturas igitur omnes Deus fecit, non solum in uirtute atque iustitia permansuras, sed etiam peccaturas; non ut peccarent, sed ut essent ornaturae uniuersum, siue peccare, siue non peccare uoluissent. Si enim rebus deessent animae quae ipsum fastigium ordinis in uniuersa creatura sic obtinerent, ut si peccare uoluissent, infirmaretur et labefactaretur uniuersitas, magnum quiddam deesset creaturae: illud enim deesset, quo remoto stabilitas rerum atque connexio turbaretur. Tales sunt optimae, et sanctae, et sublimes creaturae coelestium uel supercoelestium potestatum, quibus solus Deus imperat; uniuersus autem mundus subiectus est. Sine istarum officiis iustis atque perfectis esse uniuersitas non potest. Item, si deessent quae siue peccarent, siue non peccarent, nihil uniuersitatis ordini minueretur, etiam sic plurimum deesset. Animae sunt enim rationales, et illis superioribus officio quidem impares, sed natura pares: quibus adhuc inferiores sunt multi, et tamen laudabiles a summo Deo constitutarum rerum gradus. 11. 33. Illa ergo natura sublimioris officii est, quae non solum si non esset, sed etiamsi peccaret, minueret ordinem uniuersitatis. Inferioris officii est ista, quae tantummodo si non esset, non autem si peccaret, aliquid minus haberet uniuersitas. Illi data est potentia omnia continendi officio proprio, quod rerum ordini deesse non possit: nec ideo in bona uoluntate permanet, quia hoc accepit officium; sed ideo accepit, quoniam ab illo qui dedit permansura praeuisa est. Nec tamen sua maiestate continet omnia, sed inhaerendo illius maiestati, et eius imperiis deuotissime obtemperando, a quo et per quem et in quo facta sunt omnia. Huic autem datum est quidem non peccanti potentissimum officium continendi omnia; non tamen proprium, sed cum illa, tamquam ei quae peccatura praecognita est. Habent sane spiritualia quaeque inter se et coniunctionem sine cumulo, et seiunctionem sine diminutione: ut neque adiuuaretur illa in actionis suae facilitate, cum haec sibi coniungeretur; neque difficilior illi actio fieret, si haec officium suum peccando desereret. Non enim locis et mole corporum, sed parilitate affectuum iungi, et disparilitate seiungi possunt spirituales creaturae, quamuis corpora sua quaeque possideant. 11. 34. In corporibus autem inferioribus atque mortalibus post peccatum ordinata, regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed sicut leges uniuersitatis sinunt. Nec ideo tamen talis anima inferior est corpore coelesti, cui corpori etiam corpora terrena subiecta sunt. Pannosa quippe uestis damnati serui multo est inferior ueste bene meriti, et in honore magno apud dominum constituti; sed ipse seruus melior est qualibet ueste pretiosa, quia homo est. Illa ergo inhaeret Deo, et in coelesti corpore, angelica potestate, etiam terrestre corpus ornat et regit, sicut iubet ille cuius nutum intuetur ineffabiliter. Ista uero mortalibus membris onerata, uix hoc ipsum quo premitur, administrat intrinsecus, et tamen ornat quantum potest: caetera uero extrinsecus adiacentia, longe infirmiore operatione extrinsecus afficit sicut potest. [3,12] 12. 35. Unde colligitur non defuturum fuisse ornatum congruentissimum infimae corporeae creaturae, etiamsi ista peccare noluisset. Quoniam quae totum potest regere, etiam partem regit; quae autem minus potest, non continuo potest ampliora. Perfectus enim medicus etiam scabiem sanat efficaciter; at non continuo qui scabioso utiliter consulit, uniuersae humanae ualetudini mederi potest. Et ratio quidem si certa conspicitur, qua manifestum fiat esse oportuisse creaturam quae nunquam peccauerit, nunquam peccatura sit, etiam illud eadem ratio renuntiat a peccato illam libera uoluntate abstinere, neque coactam non peccare, sed sponte. Verumtamen etiamsi peccaret (quamquam non peccauit, sicut eam non peccaturam praesciuit Deus): tamen si etiam ipsa peccaret, sufficeret Dei potestas ineffabilis potentiae ad regendam istam uniuersitatem, ut omnibus congrua et condigna retribuens, nihil in toto imperio suo turpe atque indecorum esse permitteret. Quia siue per nullas ad hoc ipsum conditas potestates, si omnis angelica natura ab eius praeceptis peccando defecisset, maiestate sua decentissime atque optime regeret omnia: nec sic inuidens creaturae spirituali ut esset; qui etiam corporalem peccantibus quoque spiritualibus longe inferiorem, tanta largitate bonitatis instituit, ut nullus sit coelum terramque rationabiliter intuens, omnesque naturas uisibiles in suis generibus moderatas, formatas, ordinatas, qui uel alium credat artificem omnium esse quam Deum, uel non eum ineffabiliter laudandum esse fateatur. Siue nulla est melior rerum ordinatio, nisi potestas angelica naturae excellentia et bonitate uoluntatis in dispositione uniuersitatis superemineat, etiamsi omnes peccassent Angeli, nullam inopiam facerent ad regendum imperium suum Creatori Angelorum. Non enim uel bonitas eius quasi aliquo taedio, uel omnipotentia difficultate deficeret ad creandos alios, quos in eis sedibus collocaret, quas peccando alii deseruissent; aut creatura spiritualis quantilibet numeri, si pro suis meritis damnaretur, angustare posset ordinem, qui conuenienter et decenter excipit quoscumque damnandos. Quacumque se igitur consideratio nostra conuerterit, ineffabiliter laudandum inuenit Deum naturarum omnium conditorem optimum, et administratorem iustissimum. 12. 36. Postremo, ut relinquamus contemplationem pulchritudinis rerum iis qui eam diuino munere uidere possunt, nec eos ad ineffabilia contuenda uerbis conemur adducere, et tamen propter loquaces aut infirmos aut insidiosos homines tantam quaestionem breuissima complexione peragamus. [3,13] 13. 36. Omnis natura quae minus bona fieri potest, bona est; et omnis natura dum corrumpitur, minus bona fit. Aut enim non ei nocet corruptio, et non corrumpitur; aut si corrumpitur, nocet ei corruptio: et si nocet, minuit aliquid de bono eius, et eam minus bonam facit. Nam si penitus eam priuat omni bono, quidquid eius remanebit, iam corrumpi non poterit; quia nullum erit bonum cuius ademptione possit nocere corruptio: cui autem non potest nocere corruptio, non corrumpitur. Porro natura quae non corrumpitur, incorruptibilis est: erit ergo natura, quod absurdissimum est dicere, corruptione facta incorruptibilis. Quapropter quod uerissime dicitur, omnis natura in quantum natura est, bona est: quia si incorruptibilis est, melior est quam corruptibilis; si autem corruptibilis est, quoniam dum corrumpitur minus bona fit, sine dubitatione bona est. Omnis autem natura aut corruptibilis est, aut incorruptibilis. Omnis ergo natura bona est: naturam uoco quae et substantia dici solet. Omnis igitur substantia aut Deus, aut ex Deo; quia omne bonum aut Deus, aut ex Deo. 13. 37. Quibus constitutis atque firmatis tamquam in capite ratiocinationis nostrae, attende quid dicam. Omnis natura rationalis, cum libero uoluntatis arbitrio condita, si manet in fruendo summo atque incommutabili bono, procul dubio laudanda est; et omnis quae tendit ut maneat, etiam ipsa laudanda est: omnis autem quae non in eo manet, et non uult agere ut maneat, in quantum ibi non est, et in quantum non id agit ut ibi sit, uituperanda est. Si ergo laudatur rationalis natura quae est facta, nemo dubitat laudandum esse qui fecit; et si uituperatur, nemo dubitat eius Conditorem in ipsa eius uituperatione laudari. Cum enim propterea uituperamus hanc, quoniam summo et incommutabili bono, id est Creatore suo frui non uult, illum sine ulla dubitatione laudamus. Quantum ergo bonum, et quam uel ineffabiliter linguis omnibus, uel ineffabiliter cogitationibus omnibus praedicandus et honorandus est creator omnium Deus, sine cuius laude nec laudari possumus, nec uituperari! Non enim uituperari possumus quia in eo non manemus, nisi quia magnum et summum et primum nostrum bonum est manere in illo: unde autem hoc, nisi quia ille ineffabile bonum est? Quid ergo inueniri potest in nostris peccatis unde ille uituperetur, quando uituperatio peccatorum nostrorum nulla est, nisi ille laudetur? 13. 38. Quid, quod etiam in ipsis rebus quae uituperantur, nullius uituperatur nisi uitium? Nullius autem uituperatur uitium, nisi cuius natura laudatur. Aut enim secundum naturam est quod uituperas; et non est uitium, tuque magis emendandus es, ut recte uituperare noueris, quam illud quod non recte uituperas; aut si uitium est, ut recte uituperari possit, etiam contra naturam sit necesse est. Omne quippe uitium, eo ipso quo uitium est, contra naturam est. Si enim naturae non nocet, nec uitium est; si autem quia nocet ideo uitium est, ideo uitium est quia contra naturam est. Quod si non suo, sed alieno uitio aliqua natura corrumpitur, iniuste uituperatur, et quaerendum est utrum illa natura non corrumpatur uitio suo, cuius uitio potuit alia natura corrumpi. Sed quid est aliud uitiari, nisi uitio corrumpi? Porro natura quae non uitiatur, caret uitio: cuius autem uitio aliena natura corrumpitur, habet utique uitium. Prior ergo uitiosa est, et prior corrumpitur uitio suo, cuius uitio alia quoque corrumpi potest. Ex quo colligitur, contra naturam esse omne uitium, etiam eius rei cuius est uitium. Quapropter, quoniam in quacumque re non uituperatur nisi uitium, ideo autem uitium est, quia contra naturam eius rei est cuius est uitium, nullius rei recte uituperatur uitium, nisi cuius natura laudatur. Non enim tibi recte in uitio displicet, nisi quia uitiat quod in natura placet. [3,14] 14. 39. Videndum est etiam illud, utrum uere dicatur aliquam naturam naturae alterius uitio corrumpi, nullo adiuncto uitio suo. Si enim natura quae accedit cum uitio suo ad aliam corrumpendam, non in ea corruptibile aliquid inuenit, non eam corrumpit. Si autem inuenit, adiuncto eius uitio corruptionem eius operatur. Potentior enim ab infirmiore si corrumpi nolit, non corrumpitur: si autem uelit, prius incipit suo uitio corrumpi quam alieno. Aequalis autem ab aequali nihilominus si corrumpi nolit, non potest. Nam quaecumque natura cum uitio ad eam quae sine uitio est, ut corrumpat accedit, eo ipso non accedit aequalis, sed infirmior uitio suo. Si uero potentior inualidiorem corrumpit, aut utriusque uitio fit, si utriusque praua cupiditate fit; aut uitio potentioris, si naturae tanta praestantia est, ut inferiorem quam corrumpit, etiam uitiosa praecedat. Quis enim recte uituperauerit fructus terrae, quod homines eis non utantur bene, corruptique uitio suo, corrumpant eos abutendo ad luxuriam; cum tamen dubitare dementis sit praestantiorem potentioremque esse hominis naturam etiam uitiosam, quam non uitiosas quasque fruges? 14. 40. Potest etiam fieri ut aliquam inferiorem potentior natura corrumpat, et hoc nullius earum uitio fiat: siquidem uitium dicimus, quod uituperatione dignum est. Quis autem uel frugalem hominem nihil aliud de frugibus, quam supplementa naturae quaeritantem uituperare audeat, aut easdem fruges quod usu ciborum eius corrumpuntur? Talis enim nec usitate corruptio dicitur, quia maxime uitii nomen solet esse corruptio. Nam et illud in rebus facile animaduerti potest, quod plerumque in nullos usus explendae indigentiae suae natura potentior inferiorem corrumpit, uel iustitiae ordine dum uindicat culpam; ex qua regula illud dictum est ab Apostolo, Si quis templum Dei corruperit, corrumpit illum Deus: uel ordine mutabilium rerum sibi cedentium secundum leges congruentissimas pro ualentia cuiusque partis uniuersitatis datas. Neque enim si cuiusquam oculos pro naturae suae modulo ferendae lucis inualidos sol fulgore corrumpat, aut ad explendam indigentiam sui luminis eos commutare putandus est, aut id facere ullo uitio suo; aut saltem ipsi oculi uituperandi sunt, quia et domino suo cesserunt ut contra lucem aperirentur, et ipsi luci ut corrumperentur. Omnium igitur corruptionum sola quae uitiosa est corruptio recte uituperatur: caeterae autem, aut ne corruptiones quidem dicendae sunt, aut certe quia uitiosae non sunt, dignae uituperatione esse non possunt. Nam et ipsa uituperatio, quod soli uitio parata, id est apta et debita sit, inde traxisse uocabulum creditur, ut uituperatio diceretur. 14. 41. Vitium autem, ut dicere coeperam, non aliunde malum est, nisi quia naturae aduersatur eius ipsius rei cuius est uitium. Unde manifestum est hanc eamdem rem cuius uitium uituperatur, natura esse laudabilem; ita ut omnino hanc ipsam uituperationem uitiorum, naturarum laudem esse fateamur, earum scilicet quarum uitia uituperantur. Quia enim uitium naturae aduersatur, tantum additur malitiae uitiorum, quantum naturarum integritati minuitur. Cum ergo uituperas uitium, id profecto laudas cuius integritatem desideras: cuius autem, nisi naturae integritatem? Natura enim perfecta, non solum nulla uituperatione, sed etiam laude in suo genere digna est. Quod ergo perfectioni naturae deesse perspexeris, id uocas uitium, satis tibi eam placere contestans, quam uituperatione imperfectionis eius uelles esse perfectam. [3,15] 15. 42. Si igitur uituperatio uitiorum ipsarum etiam, quarum sunt uitia, naturarum decus dignitatemque commendat, quanto magis Deus conditor omnium naturarum etiam in earum uitiis laudandus est; cum et hoc ab illo habeant quod naturae sunt, et in tantum uitiosae sint, in quantum ab eius qua factae sunt arte discedunt, et in tantum recte uituperentur, in quantum earum uituperator artem qua factae sunt uidet, ut hoc in eis uituperet, quod ibi non uidet! Et si ars ipsa per quam facta sunt omnia, hoc est summa et incommutabilis Sapientia Dei, uere summeque est, sicuti est, respice quo tendat quidquid ab illa discedit. Qui tamen defectus non esset uituperatione dignus, nisi esset uoluntarius. Attende enim, quaeso, utrum recte uituperes quod ita est sicuti esse debuit: non opinor; sed utique quod non ita est ut debuit. Nemo autem debet, quod non accepit: et quisquis debet, cui debet, nisi a quo accepit ut debeat? Nam et quae redduntur tralegando, ei redduntur qui translegauerat. Et quod creditorum iustis successoribus redditur, ipsis utique redditur quibus isti iure succedunt. Aliter non redditio, sed cessio uel amissio, uel si quid aliud huiusmodi nominanda est. Quapropter omnia temporalia, quae in hoc rerum ordine ita locata sunt, ut nisi deficiant, non possint praeteritis futura succedere, ut tota temporum in suo genere pulchritudo peragatur, absurdissime dicimus non debere deficere. Quantum enim acceperunt, tantum agunt, et tantum reddunt ei cui debent quod sunt in quantumcumque sunt. Qui enim dolet ea deficere, sermonem suum oportet attendat, eum certe ipsum quo ista conqueritur, si iustum et a prudentia profectum esse arbitratur; cuius sermonis quod ad sonum eius attinet, si quis unam particulam diligat, nec eam uelit caeteris deficiendo locum dare, quibus decedentibus et succedentibus totus ille sermo contexitur, mirabilis dementiae iudicabitur. 15. 43. In iis igitur rebus quae ideo deficiunt, quia non ultra esse acceperunt, ut suis temporibus omnia peragantur, nemo defectum recte uituperat; quia nemo potest dicere, Debuit permanere, cum acceptas metas transire non posset. In creaturis autem rationalibus, quibus siue peccantibus siue non peccantibus, uniuersalis pulchritudo modis congruentissimis terminatur, aut nulla peccata sunt, quod absurdissimum est dicere peccat enim saltem, qui uel damnat quasi peccata quae nulla sunt: aut non sunt uituperanda peccata, quod nihilominus absurdum est; incipient quippe nec recte facta laudari, et tota turbabitur humanae mentis intentio, uitamque subuertet: aut uituperabitur factum quod ita factum est ut debuit, et exsecrabilis insania, uel, ut mitius loquar, error miserrimus orietur: aut si cogit uerissima ratio, sicuti cogit, ut et uituperentur peccata, et quidquid recte uituperatur ideo uituperetur, quia non est ita ut esse debuit; quaere quid debeat natura peccatrix, et inuenies recte factum; quaere cui debeat, et inuenies Deum. A quo enim accepit posse recte facere cum uelit, ab eo accepit ut sit etiam misera si non fecerit, et beata si fecerit. 15. 44. Quia enim nemo superat leges omnipotentis Creatoris, non sinitur anima non reddere debitum. Aut enim reddit bene utendo quod accepit, aut reddit amittendo quo bene uti noluit. Itaque si non reddit faciendo iustitiam, reddet patiendo miseriam; quia in utroque uerbum illud debiti sonat. Hoc enim etiam modo dici potuit quod dictum est: Si non reddet faciendo quod debet, reddet patiendo quod debet. Nullo autem temporis interuallo ista diuiduntur, ut quasi alio tempore non faciat quod debet, et alio patiatur quod debet, ne uel puncto temporis uniuersalis pulchritudo turpetur, ut sit in ea peccati dedecus sine decore uindictae. Sed in futurum iudicium seruatur ad manifestationem atque ad acerrimum sensum miseriae, quidquid nunc occultissime uindicatur. Sicut enim qui non uigilat, dormit; sic quisquis non facit quod debet, sine interuallo patitur quod debet, quoniam tanta est beatitudo iustitiae, ut nemo ab ea nisi ad miseriam possit abscedere. In omnibus ergo defectibus, aut non acceperunt ultra esse quae deficiunt, et nulla culpa est; sicut etiam cum sunt, quia non acceperunt amplius esse quam sunt, nihilominus nulla culpa est; aut nolunt esse, quod si uellent, esse acceperunt; et quia bonum est, reatus est si nolint. [3,16] 16. 45. Deus autem nulli debet aliquid, quia omnia gratuito praestat. Et si quisquam dicet ab illo aliquid deberi meritis suis, certe ut esset, non ei debebatur. Non enim erat cui deberetur. Et tamen, quod meritum est conuerti ad eum ex quo es, ut ex ipso etiam melior sis, ex quo habes ut sis? Quid ergo ei praerogas, ut tamquam debitum poscas; quando si nolles ad eum conuerti, nihil ei deesset, tibi autem ipse, sine quo nihil esses, et ex quo ita es aliquid, ut nisi conuertendo te ad illum, reddideris ei quod ab ipso es, non quidem nihil, sed miser tamen eris? Omnia ergo illi debent, primo quidquid sunt, in quantum naturae sunt: deinde quidquid melius possunt esse si uelint, quaecumque acceperunt ut uelint; et quidquid oportet eas esse. Ex eo igitur quod non accepit, nullus reus est: ex eo uero quod non facit quod debet, iuste reus est. Debet autem, si accepit et uoluntatem liberam, et sufficientissimam facultatem. 16. 46. Usque adeo autem dum non facit quisque quod debet, nulla culpa est Conditoris, ut et laus sit, quoniam quod debet patitur, et in eo ipso quod uituperatur non faciendo quod debet, non nisi laudatur ille cui debet. Si enim tu laudaris uidendo quid facere debeas, cum id non uideas, nisi in illo qui est incommutabilis Veritas; quanto magis ille qui et uelle praecepit, et posse praebuit, et non impune nolle permisit? Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic homo factus est, ut necessario peccet, hoc debet ut peccet. Cum ergo peccat, quod debet facit. Quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit ut peccet. Sed nec aliena. Non enim quisque dum id quod non uult patitur, peccat. Nam si iuste patitur, non in eo peccat quod patitur inuitus, sed in eo peccauit quod ita fecit uolens, ut quod nollet iure pateretur. Si autem iniuste patitur, quomodo peccat? Non enim iniuste aliquid pati, sed iniuste aliquid facere, peccatum est. Quod si neque sua neque aliena natura quis peccare cogitur, restat ut propria uoluntate peccetur. Quod si tribuere uolueris Conditori, peccantem purgabis, qui nihil praeter sui Conditoris instituta commisit, qui si recte defenditur, non peccauit: non est ergo quod tribuas Conditori. Laudemus ergo Conditorem, si potest defendi peccator; laudemus, si non potest. Si enim iuste defenditur, non est peccator: lauda ergo Creatorem. Si autem defendi non potest, in tantum peccator est in quantum se a Creatore auertit: lauda ergo Creatorem. Omnino igitur non inuenio, nec inueniri posse, et prorsus non esse confirmo, quomodo tribuantur peccata nostra creatori nostro Deo; quando et in ipsis eum laudabilem inuenio, non solum quod ea punit, sed etiam quod tunc fiunt, cum ab eius ueritate receditur. Euodius. - Accipio ista libentissime ac probo; et omnino uerum esse consentio, nullo modo fieri posse ut Creatori nostro recte peccata nostra tribuantur. [3,17] 17. 47. Sed tamen scire uellem, si fieri posset, quare illa natura non peccet, quam non peccaturam praesciuit Deus, et quare ista peccet, quae ab illo peccatura praeuisa est. Non enim iam puto, ipsa Dei praescientia uel istam peccare, uel illam non peccare cogi. Sed tamen si nulla causa esset, non ita dispertiretur creatura rationalis, ut alia nunquam peccet, alia in peccando perseueret, alia quasi media inter utramque aliquando peccet, aliquando ad recte faciendum conuertatur. Quae causa in has tres partes eam distribuit? Sed nolo mihi respondeatur, Voluntas: ego enim causam quaero ipsius uoluntatis. Non enim sine causa nunquam uult illa peccare, nunquam ista non uult, quaedam uero aliquando uult, aliquando non uult, cum eiusdem generis omnes sint. Hoc solum enim mihi uidere uideor, non sine causa esse istam tripartitam uoluntatem rationalis creaturae; sed quae causa sit, nescio. 17. 48. Augustinus. - Quoniam uoluntas est causa peccati, tu autem causam ipsius uoluntatis inquiris, si hanc inuenire potuero, nonne causam etiam eius causae quae inuenta fuerit quaesiturus es? Et quis erit quaerendi modus, quis finis percunctandi ac disserendi, cum te ultra radicem quaerere nihil oporteat? Caue enim putes quidquam potuisse dici uerius quam id quod dictum est, radicem omnium malorum esse auaritiam, hoc est, plus uelle quam sat est. Tantum autem sat est, quantum sibi exigit naturae in suo genere conseruandae modus. Auaritia enim, quae graece g-philargurian dicitur, non in solo argento uel in nummis, unde magis nomen duxisse resonat; argento enim nummi uel mixto argento frequentius apud ueteres fiebant: sed in omnibus rebus quae immoderate cupiuntur intellegenda est, ubicumque omnino plus uult quisque quam sat est. Haec autem auaritia cupiditas est; cupiditas porro improba uoluntas est. Ergo improba uoluntas, malorum omnium causa est. Quae si secundum naturam esset, conseruaret utique naturam, nec ei perniciosa esset, et ideo non esset improba. Unde colligitur radicem omnium malorum non esse secundum naturam; quod sufficit aduersus omnes qui uolunt accusare naturas. Tu autem si huius radicis causam requiris, quomodo erit ista radix omnium malorum? Illa enim erit quae causa huius est, quam cum inueneris, ut dixi, etiam ipsius causam quaesiturus es, et quaerendi nullum habebis modum. 17. 49. Sed quae tandem esse poterit ante uoluntatem causa uoluntatis? Aut enim et ipsa uoluntas est; et a radice ista uoluntatis non recedetur: aut non est uoluntas; et peccatum nullum habet. Aut igitur ipsa uoluntas est prima causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi. Nec est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti. Non est ergo cui recte imputetur nisi uolenti: sed nescio cur aliud te quaerere libeat. Deinde quaecumque illa causa est uoluntatis, aut iusta profecto est, aut iniusta. Si iusta, quisquis ei obtemperauerit non peccabit: si iniusta, non ei obtemperet, et non peccabit. [3,18] 18. 50. An forte uiolenta est et cogit inuitum? Num eadem toties replicaturi sumus? Reminiscere superiorum, quae a nobis tam multa de peccato et uoluntate libera dicta sunt. Sed si laboriosum est omnia mandare memoriae, hoc breuissimum tene. Quaecumque ista causa est uoluntatis, si non ei potest resisti, sine peccato ei ceditur: si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum? Ergo caueat ne fallatur. An tanta fallacia est, ut caueri omnino non possit? Si ita est, nulla peccata sunt. Quis enim peccat in eo quod nullo modo caueri potest? Peccatur autem: caueri igitur potest. 18. 51. Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur, et corrigenda iudicantur, sicut in diuinis auctoritatibus legimus: ait enim Apostolus, Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci; ait et propheta, Delicta iuuentutis et ignorantiae meae ne memineris. Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi uult homo recte facere, et non potest: nam unde sunt illae uoces, Non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago; et illud, Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio et illud, Caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur; ut non ea quae uultis faciatis? Sed haec omnia hominum sunt, ex illa mortis damnatione uenientium: nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est, ita ut melius esse non possit, ea quae debet facit, cum haec facit. Si autem bonus homo esset, aliter esset; nunc autem quia ita est, non est bonus, nec habet in potestate ut bonus sit, siue non uidendo qualis esse debeat, siue uidendo et non ualendo esse, qualem debere esse se uidet: poenam istam esse quis dubitet? Omnis autem poena si iusta est, peccati poena est, et supplicium nominatur: si autem iniusta est poena, quoniam poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec poena est, et pro peccato aliquo penditur. Non enim quisquam iniustus dominator aut surripere hominem potuit, uelut ignoranti Deo; aut extorquere inuito, tamquam inualidiori, uel terrendo uel confligendo, ut hominem iniusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec iusta poena de damnatione hominis ueniat. 18. 52. Nec mirandum est quod uel ignorando non habet arbitrium liberum uoluntatis ad eligendum quid recte faciat: uel resistente carnali consuetudine, quae uiolentia mortalis successionis quodammodo naturaliter inoleuit, uideat quid recte faciendum sit, et uelit, nec possit implere. Illa est enim peccati poena iustissima, ut amittat quisque quod bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si uellet. Id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit; et qui recte facere, cum posset, noluit, amittat posse cum uelit. Nam sunt reuera omni peccanti animae duo ista poenalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro ueris, ut erret inuitus, et resistente atque torquente dolore carnalis uinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera uoluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est loquimur. [3,19] 19. 53. Hic occurrit illa quaestio, quam inter se murmurantes homines rodere consuerunt, qui quodlibet aliud in peccando quam se accusare parati sunt. Dicunt enim: Si Adam et Eua peccauerunt, quid nos miseri fecimus, ut cum ignorantiae caecitate, et difficultatis cruciatibus nasceremur, et primo erraremus nescientes quid nobis esset faciendum; deinde ubi nobis inciperent aperiri praecepta iustitiae, uellemus ea facere, et retinente carnalis concupiscentiae nescio qua necessitate non ualeremus? Quibus breuiter respondetur ut quiescant, et aduersus Deum murmurare desistant. Recte enim fortasse quererentur, si erroris et libidinis nullus hominum uictor existeret: cum uero ubique sit praesens, qui multis modis per creaturam sibi Domino seruientem auersum uocet, doceat credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adiuuet, exaudiat deprecantem; non tibi deputatur ad culpam quod inuitus ignoras, sed quod negligis quaerere quod ignoras; neque illud quod uulnerata membra non colligis, sed quod uolentem sanare contemnis: ista tua propria peccata sunt. Nulli enim homini ablatum est scire utiliter quaeri quod inutiliter ignoratur, et humiliter confitendam esse imbecillitatem, ut quaerenti et confitenti ille subueniat, qui nec errat dum subuenit, nec laborat. 19. 54. Nam illud quod ignorans quisque non recte facit, et quod recte uolens facere non potest, ideo dicuntur peccata, quia de peccato illo liberae uoluntatis originem ducunt: illud enim praecedens meruit ista sequentia. Nam sicut linguam dicimus non solum membrum quod mouemus in ore dum loquimur, sed etiam illud quod huius membri motum consequitur, id est formam tenoremque uerborum, secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina: sic non solum peccatum illud dicimus, quod proprie uocatur peccatum, libera enim uoluntate et ab sciente committitur; sed etiam illud quod iam de huius supplicio consequatur necesse est. Sic etiam ipsam naturam aliter dicimus, cum proprie loquimur, naturam hominis, in qua primum in suo genere inculpabilis factus est: aliter istam, in qua ex illius damnati poena, et mortales et ignari et carni subditi nascimur; iuxta quem modum dicit Apostolus, Fuimus enim et nos naturaliter filii irae, sicut et caeteri. [3,20] 20. 55. Ut autem de illo primo coniugio, et cum ignorantia, et cum difficultate, et cum mortalitate nascamur, quoniam illi cum peccauissent, et in errorem, et in aerumnam, et in mortem praecipitati sunt, rerum moderatori summo Deo iustissime placuit; ut et in ortu hominis originaliter appareret iustitia punientis, et in prouectu misericordia liberantis. Non enim damnato primo homini sic adempta est beatitudo, ut etiam fecunditas adimeretur. Poterat enim et de prole eius, quamuis carnali et mortali, aliquod in suo genere fieri decus ornamentumque terrarum. Iamuero ut meliores gigneret quam ipse esset, non erat aequitatis: sed ex conuersione ad Deum, ut uinceret quisque supplicium quod origo eius ex auersione meruerat, non solum uolentem non prohiberi, sed etiam adiuuari oportebat; etiam sic enim rerum Creator ostendit quanta facilitate potuisset homo, si uoluisset, retinere quod factus est, cum proles eius potuit etiam superare quod nata est. 20. 56. Deinde, si una anima facta est, ex qua omnium hominum animae trahuntur nascentium, quis potest dicere non se peccasse, cum primus ille peccauit? Si autem singillatim fiunt in unoquoque nascentium, non est peruersum, imo conuenientissimum et ordinatissimum apparet, ut malum meritum prioris, natura sequentis sit; et bonum meritum sequentis, natura prioris sit. Quid enim indignum, si etiam sic uoluit Creator ostendere, usque adeo excellere creaturis corporeis animae dignitatem, ut ab eo gradu possit esse ortus alterius, ad quem alterius perductus est occasus? Nam cum ad ignorantiam difficultatemque peruenerit illa peccatrix, ideo poena recte dicitur, quia melior ante hanc poenam fuit. Si ergo altera talis esse coepit, non solum ante peccatum, sed ante omnem uitam suam, qualis alia post uitam culpabilem facta est, non paruum bonum habet, unde Conditori suo gratias agat; quia ipse ortus eius et inchoatio quouis perfecto corpore est melior. Non enim mediocria bona sunt, non solum quod anima est, qua natura iam omne corpus praecedit; sed etiam quod facultatem habet, ut adiuuante Creatore seipsam excolat, et pio studio possit omnes acquirere et capere uirtutes, per quas et a difficultate cruciante, et ab ignorantia caecante liberetur. Quod si ita est, non erit nascentibus animis ignorantia et difficultas supplicium peccati, sed proficiendi admonitio, et perfectionis exordium. Non enim ante omne meritum boni operis parum est accepisse naturale iudicium, quo sapientiam praeponat errori, et quietem difficultati, ut ad haec non nascendo, sed studendo perueniat. Quod si agere noluerit, peccati rea iure tenebitur, tamquam quae non bene usa sit ea facultate quam accepit. Quamquam enim in ignorantia et difficultate nata sit, non tamen ad permanendum in eo quod nata est, aliqua necessitate comprimitur: neque omnino potuit nisi Deus omnipotens esse etiam talium creator animarum, quas et non dilectus ipse faciat, et dilectus ipse perficiat; qui et non existentibus praestat ut sint, et amantibus eum a quo sunt praestat ut beatae sint. 20. 57. Si uero in Dei aliquo secreto iam existentes animae mittuntur ad inspiranda et regenda corpora singulorum quorumque nascentium, ad hoc utique mittuntur officium, ut corpus quod de poena peccati, hoc est mortalitate primi hominis, nascitur, bene administrando, id est castigando per uirtutes, et ordinatissimae atque legitimae seruituti subiciendo, etiam ipsi comparent ordine atque tempore opportuno coelestis incorruptionis locum. Quae cum introeunt in hanc uitam, subeuntque gestanda membra mortalia, subeant etiam necesse est et obliuionem uitae prioris, et praesentis laborem: unde illa ignorantia et difficultas consequetur, quod in primo homine supplicium mortalitatis fuit, ad animi expendendam miseriam; in istis autem ianua ministerii ad reparandam corporis incorruptionem. Nam hoc quoque modo non dicuntur ista peccata, nisi quia caro de propagine ueniens peccatoris, uenientibus ad se animis hanc ignorantiam et difficultatem facit; quae neque his, neque Creatori tamquam culpanda tribuatur. Dedit enim ille et facultatem bene operandi in laboriosis officiis, et uiam fidei in obliuionis caecitate; iudicium illud uel maxime, quod anima omnis et quaerendum esse concedit quod inutiliter nescit, et perseueranter in officiosis laboribus enitendum ad euincendam recte faciendi difficultatem, et opem a Creatore implorandam, ut conantem adiuuet; qui uel extrinsecus lege, uel in intimis cordis allocutione conandum esse praecepit, et praeparat ciuitatis beatissimae gloriam triumphantibus de illo qui primum hominem ad istam miseriam perduxit uictum pessima suasione; quam miseriam isti suscipiunt ad eum uincendum optima fide. Non enim paruae gloriae militia est diabolum uincere eodem suscepto supplicio, quo se ille hominem uictum perduxisse gloriatur. Quisquis autem hoc istius uitae captus amore neglexerit, nullo pacto iuste flagitium desertionis suae regis imperio deputabit: sed erit potius sub omnium Domino in eius partibus ordinatus, cuius turpe stipendium ut castra sua desereret, adamauit. 20. 58. Si autem alibi animae constitutae non mittuntur a Domino Deo, sed sua sponte ad inhabitanda corpora ueniunt; facile est iam hoc uidere, quidquid ignorantiae difficultatisque secutum fuerit earum propriam uoluntatem, nullo modo Creatorem hinc esse culpandum: quandoquidem etiamsi eas ipse misisset, quibus etiam in ipsa ignorantia et difficultate liberam uoluntatem petendi et quaerendi et conandi non abstulit, daturus petentibus, demonstraturus quaerentibus, pulsantibus aperturus, omnino extra culpam esset. Hanc enim ignorantiam et difficultatem studiosis et beneuolis euincendam, ad coronam gloriae ualere praestaret; negligentibus autem et peccata sua de infirmitate defendere uolentibus, non ipsam ignorantiam difficultatemque pro crimine obiceret; sed quia in eis potius permanere, quam studio quaerendi atque discendi, et humilitate confitendi atque orandi, ad ueritatem ac facilitatem peruenire uoluerunt, iusto supplicio uindicaret. [3,21] 21. 59. Harum autem quatuor de anima sententiarum, utrum de propagine ueniant, an in singulis quibusque nascentibus nouae fiant, an in corpora nascentium iam alicubi existentes uel mittantur diuinitus, uel sua sponte labantur, nullam temere affirmare oportebit. Aut enim nondum ista quaestio a diuinorum Librorum catholicis tractatoribus pro merito suae obscuritatis et perplexitatis euoluta atque illustrata est; aut si iam factum est, nondum in manus nostras huiuscemodi litterae peruenerunt. Tantum adsit fides nihil de substantia Creatoris falsum indignumque sentiendi. Ad illum enim tendimus itinere pietatis. Si ergo aliud de illo senserimus quam est, intentio nostra non in beatitatem, sed in uanitatem nos ire compellet. De creatura uero si quid aliter quam sese habet senserimus, dummodo non id pro cognito perceptoque teneamus, nullum periculum est. Non enim ad creaturam iubemur tendere ut efficiamur beati, sed ad ipsum Creatorem: de quo si aliud quam oportet ac sese res habet, nobis persuadetur, perniciosissimo errore decipimur. Ad hoc enim pergendo, quod aut non est, aut, si est, non facit beatos, ad beatam uitam nullus peruenire potest. 21. 60. Sed ad contemplandam ueritatis aeternitatem, ut ea perfrui eique inhaerere ualeamus, infirmitati nostrae uia de temporalibus procurata est, ut quantum itineri sufficit ad aeterna tendentium, praeterita et futura credamus. Quae fidei disciplina, ut auctoritate praepolleat, diuina misericordia gubernatur. Praesentia uero, quantum ad creaturam pertinet, in corporis et animi mobilitate et mutabilitate, quasi transeuntia sentiuntur. In quibus quidquid non experimur, cognitione qualicumque tenere non possumus. Quaecumque ergo nobis de quibuscumque creaturis uel praeterita uel futura diuina auctoritate credenda narrantur, quamuis partim priusquam ea sentire potuerimus praeterierint, partim nondum in nostros sensus peruenerint; tamen quia plurimum ualent ad roborandam spem nostram, et exhortandam dilectionem, dum nobis commendant per ordinatissimam seriem temporum quam non negligat liberationem nostram Deus, sine ulla dubitatione credenda sunt. Sed quisquis error personam sibi diuinae auctoritatis assumit, ea maxime ratione refellitur, si aut aliquam uel mutabilem speciem praeter creaturam Dei, aut aliquam mutabilem speciem in substantia Dei credere aut affirmare conuincitur, eamque substantiam Dei uel plus uel minus quam Trinitatem esse contendit: cui Trinitati pie sobrieque intellegendae omnis excubat uigilantia christiana, et omnis eius prouectus intenditur. De cuius Trinitatis unitate et aequalitate, et singularum in ea personarum quadam proprietate, non hic locus est disserendi. Nam commemorare quaedam de Domino Deo auctore et formatore et ordinatore rerum omnium, quae ad saluberrimam fidem pertineant, et quibus lactens atque a terrenis in coelestia sese attollere incipiens, utiliter adminiculetur intentio, et factu facillimum et a plerisque iam factitatum est: pertractare autem istam totam, atque ita uersare quaestionem, ut perspicuae rationi, quantum in hac uita datur, omnis humana intellegentia subiugetur, non modo eloquio, sed ne cogitatione quidem uel cuiquam hominum, uel certe nobis satis expeditum et facile aggrediendum uideri potest. Nunc ergo ut quod instituimus, quantum adiuuamur, et quantum sinimur peragamus: quaecumque nobis, quantum ad creaturam pertinet, uel narrantur praeterita, uel praenuntiantur futura, quae ad commendandam ualeant integram religionem, excitando nos ad sincerissimam dilectionem Dei et proximi, sine dubitatione credenda sunt: aduersus incredulos autem hactenus defendenda, ut uel mole auctoritatis infidelitas eorum obteratur, uel eis ostendatur, quantum potest, primo quam non sit stultum talia credere, deinde quam sit stultum talia non credere. Verumtamen falsam doctrinam non tam de praeteritis et futuris, quam de praesentibus et maxime de incommutabilibus oportet refellere, et quantum datur, perspicua ratione conuincere. 21. 61. Sane in serie temporalium inquisitioni praeteritorum futurorum exspectatio praeferenda est: quandoquidem etiam in diuinis Libris ea quae praeterita narrantur, uel praefigurationem futurorum, uel pollicitationem, uel testificationem prae se gerunt. Et reuera in iis etiam, quae ad hanc uitam pertinent, prosperis aduersisque rebus, quid quisque fuerit non satis curat: in id uero quod futurum speratur, sese omnis curarum aestus agglomerat. Nescio quo quippe intimo naturalique sensu, ea quae nobis acciderunt, quoniam transacta sunt, sic habentur ad momentum felicitatis et miseriae, quasi nunquam accidissent. Quid igitur mihi obest, si esse quando coeperim nescio, cum esse me nouerim, nec futurum esse desperem? Non enim in praeterita me attendo, ut tamquam errorem perniciosissimum uerear, si aliter de iis sensero quam fuerunt: sed in id quod futurus sum, cursum dirigo duce misericordia Conditoris mei. De hoc igitur quod futurus sum, et de illo apud quem futurus sum, si aliter quam ueritas sese habet credidero aut sensero, uehementer cauendus est error; ne mihi aut necessaria non praeparem, aut ad eum ipsum finem propositi mei, dum aliud pro alio mihi uidetur, peruenire non possim. Quamobrem, sicut ad comparandam uestem nihil mihi obesset, si praeteritae hiemis oblitus essem, obesset autem si futurum frigus imminere non crederem: ita nihil oberit animae meae, si oblita est quid forte pertulerit, si modo diligenter aduertat et teneat quo se deinceps parare moneatur. Et sicut, uerbi gratia, Romam nauiganti nihil noceret si excidisset animo, a quo littore nauem soluerit, dum tamen ab eo loco ubi esset non ignoraret quo proram dirigeret; nihil autem prodesset meminisse littoris unde iter exorsus sit, si de Romano portu falsum aliquid existimans, in saxa incidisset: ita neque si non tenuero initium temporis uitae meae, quidquam mihi oberit scienti quo fine requiescam; nec prodesset aliquid illa siue memoria siue coniectura inchoatae uitae, si de ipso Deo, qui unus laborum animae finis est, aliter quam dignum est opinatus, in scopulos erroris irruerem. 21. 62. Nec iste sermo ad id ualuerit, ut quisquam nos prohibere arbitretur ut quaerant qui poterunt secundum Scripturas diuinitus inspiratas, utrum anima de anima propagetur, an suo cuique animanti singulae in ipso fiant, an ad regendum animandumque corpus diuino nutu alicunde mittantur, uel propria uoluntate se insinuent; si uel alicuius expediendae necessariae quaestionis ratio flagitat ista considerare atque discutere, uel a rebus magis necessariis otium ad haec quaerenda et disserenda conceditur. Verum ad id potius ista dixerim, ne quis in re tali uel temere succenseat ei qui suae opinioni humaniore fortasse dubitatione non cedit: aut etiam si quid hinc certi quisquam et liquidi comprehenderit, ideo putet alium spem perdidisse futurorum, quia praeterita exorsa non recolit. [3,22] 22. 63. Quoquo modo autem se istud habeat, siue omnino omittendum, siue nunc differendum et alias considerandum sit, praesens tamen quaestio non impeditur, quominus appareat integerrima et iustissima et inconcussa atque incommutabili maiestate et substantia Creatoris, supplicia peccatorum suorum animas luere: quae peccata, ut iam diu disserimus, nonnisi propriae uoluntati earum tribuenda sunt, nec ulla ulterior peccatorum causa quaerenda. 22. 64. Ignorantia uero et difficultas si naturalis est, inde incipit anima proficere, et ad cognitionem et requiem, donec in ea perficiatur uita beata, promoueri. Quem profectum in studiis optimis atque pietate, quorum facultas ei non negata est, si propria uoluntate neglexerit, iuste in grauiorem, quae iam poenalis est, ignorantiam difficultatemque praecipitatur, decentissimo et conuenientissimo rerum moderamine in inferioribus ordinata. Non enim quod naturaliter nescit et naturaliter non potest, hoc animae deputatur in reatum; sed quod scire non studuit, et quod dignam facilitati comparandae ad recte faciendum operam non dedit. Loqui enim non nosse atque non posse, infanti naturale est: quae ignorantia difficultasque sermonis non modo inculpabilis sub grammaticorum legibus, sed etiam humanis affectibus blanda et grata est; non enim ullo uitio illam facultatem comparare neglexit, aut ullo uitio quam compararat amisit. Itaque, si nobis in eloquentia esset beatitudo constituta, atque ita crimini duceretur cum peccatur in linguae sonis, quemadmodum cum peccatur in actibus uitae; nullus utique argueretur infantiae, quod ab ea esset exorsus ad consequendam eloquentiam: sed plane merito damnaretur, si suae uoluntatis peruersitate uel ad eam recidisset, uel in ea remansisset. Sic etiam nunc, si ignorantia ueri et difficultas recti naturalis est homini, unde incipiat in sapientiae quietisque beatitudinem surgere, nullus hanc ex initio naturali recte arguit: sed si proficere noluerit, aut a profectu retrorsum relabi uoluerit, iure meritoque poenas luet. 22. 65. Creator uero eius ubique laudatur, uel quod eam ab ipsis exordiis ad summi boni capacitatem inchoauerit, uel quod eius profectum adiuuet, uel quod impleat proficientem atque perficiat, uel quod peccantem, id est aut ab initiis suis sese ad perfectionem attollere recusantem, aut iam ex profectu aliquo relabentem, iustissima damnatione pro meritis ordinat. Non enim propterea malam creauit, quia nondum tanta est, quanta ut proficiendo esse posset accepit; cum eius exordio perfectiones omnes corporum longe inferiores sint, quas tamen in suo genere laudabiles esse iudicat, quisquis de rebus sanissime iudicat. Quod ergo ignorat quid sibi agendum sit, ex eo est quod nondum accepit: sed hoc quoque accipiet, si hoc quod accepit, bene usa fuerit. Accepit autem ut pie et diligenter quaerat, si uolet. Et quod agnoscens quid sibi agendum sit, non continuo ualet implere, hoc quoque nondum accepit: praecessit enim quaedam pars eius sublimior ad sentiendum recte facti bonum: sed quaedam tardior atque carnalis non consequenter in sententiam ducitur; ut ex ipsa difficultate admoneatur eumdem implorare adiutorem perfectionis suae, quem inchoationis sentit auctorem; ut ex hoc ei fiat carior, dum non suis uiribus, sed cuius bonitate habet ut sit, eius misericordia subleuatur ut beata sit. Quanto autem carior illi est a quo est, tanto in eo firmius acquiescit, et tanto uberius aeternitate eius perfruitur. Si enim arboris nouellum et rude uirgultum nullo modo recte sterile dicimus, quamuis aliquot aestates sine fructibus traiciat, donec opportuno tempore expromat feracitatem suam; cur non auctor animae debita pietate laudetur, si ei tale tribuit exordium, ut studendo ac proficiendo ad frugem sapientiae iustitiaeque perueniat, tantumque illi praestitit dignitatis, ut in eius etiam potestate poneret, si uellet ad beatitudinem tendere? [3,23] 23. 66. Huic autem disputationi obici ab imperitis solet quaedam calumnia de mortibus paruulorum, et de quibusdam cruciatibus corporis, quibus eos saepe uidemus affligi. Dicunt enim: Quid opus erat ut nasceretur, qui antequam iniret ullum uitae meritum, excessit e uita? aut qualis in futuro iudicio deputabitur, cui neque inter iustos locus est, quoniam nihil recte fecit; neque inter malos, quoniam nihil peccauit? Quibus respondetur: ad uniuersitatis complexum, et totius creaturae uel per locos uel per tempora ordinatissimam connexionem, non posse superfluum creari qualemcumque hominem, ubi folium arboris nullum superfluo crearetur; sed sane superfluo quaeri de meritis eius qui nihil meruerit. Non enim metuendum est ne uita esse potuerit media quaedam inter recte factum atque peccatum, et sententia iudicis media esse non possit inter praemium atque supplicium. 23. 67. Quo loco etiam illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi Christi quid paruulis prosit, cum eo accepto plerumque moriuntur, priusquam ex eo quidquam cognoscere potuerint. Qua in re satis pie recteque creditur, prodesse paruulo eorum fidem a quibus consecrandus offertur. Et hoc Ecclesiae commendat saluberrima auctoritas, ut ex eo quisque sentiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque beneficium, qui propriam nondum habent, potest aliena commodari. Quid enim filio uiduae profuit fides sua, quam utique mortuus non habebat; cui tamen profuit matris ut resurgeret? Quanto ergo potius fides aliena potest consulere paruulo, cui sua perfidia non potest imputari? 23. 68. De cruciatibus autem corporis, quibus affliguntur paruuli, quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae quibus animantur, non prius quam ipsi homines esse coeperunt, maior querela et quasi misericors deponi solet, cum dicitur: Quid mali fecerunt ut ista paterentur? Quasi possit esse innocentiae meritum, antequam quisque aliquid nocere possit. Cum autem boni aliquid operatur Deus in emendatione maiorum, cum paruulorum suorum qui eis cari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur; cur ista non fiant, quando cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt: propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati, rectius elegerint uiuere, aut excusationem in futuri iudicii supplicio non habebunt, si uitae huius angoribus ad aeternam uitam desiderium conuertere noluerunt? Quis autem nouit quid paruulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur; quis ergo nouit quid ipsis paruulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reseruet Deus, quoniam quamquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt? Non enim frustra etiam infantes illos, qui cum Dominus Iesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt 15, in honorem martyrum receptos commendat Ecclesia. 23. 69. Quamquam isti calumniosi, et talium quaestionum non studiosissimi examinatores, sed loquacissimi uentilatores, etiam de pecorum doloribus et laboribus solent minus eruditorum sollicitare fidem, cum dicunt: Quid etiam pecora uel meruerunt mali, ut tanta patiantur incommoda, uel sperant boni, quia tantis exercentur incommodis? Sed haec dicunt uel sentiunt, quia iniquissime de rebus existimant, qui cum summum bonum quod et quantum sit aspicere nequeant, talia uolunt esse omnia, quale putant esse summum bonum: praeter enim summa corpora quae coelestia sunt, minusque corruptioni subiacent, summum bonum cogitare non possunt; ideoque inordinatissime flagitant, ut nec mortem nec ullam corruptionem patiantur corpora bestiarum, quasi non sint mortalia, cum sint infima; aut ideo mala sint, quia sunt coelestia meliora. Dolor autem quem bestiae sentiunt, animarum etiam bestialium uim quamdam in suo genere mirabilem laudabilemque commendat. Hoc ipso enim satis apparet in regendis animandisque suis corporibus, quam sint appetentes unitatis. Quid est enim aliud dolor, nisi quidam sensus diuisionis uel corruptionis impatiens? Unde luce clarius apparet quam sit illa anima in sui corporis uniuersitate auida unitatis et tenax, quae nec libenter, nec indifferenter, sed potius renitenter et reluctanter intenditur in eam passionem corporis sui, qua eius unitatem atque integritatem labefactari moleste accipit. Non ergo appareret quantus inferioribus creaturis animalibus esset appetitus unitatis, nisi dolore bestiarum. Quod si non appareret, minus quam opus esset admoneremur ab illa summa et sublimi et ineffabili unitate Creatoris esse omnia ista constituta. 23. 70. Et reuera si pie ac diligenter attendas, omnis creaturae species et motus qui in animi humani considerationem cadit, eruditionem nostram loquitur, diuersis motibus et affectionibus, quasi quadam uarietate linguarum, undique clamans atque increpans cognoscendum esse Creatorem. Nulla enim res est earum quae nec dolorem nec uoluptatem sentiunt, quae non aliqua unitate decus proprii generis assequitur, uel omnino naturae suae qualemcumque stabilitatem. Nulla item res est earum quae uel doloris molestias, uel blanditias sentiunt uoluptatis, quae non eo ipso quo dolorem fugiunt, uoluptatemque appetunt, diremptionem se fugere, unitatemque appetere, fatentur. Inque ipsis rationalibus animis omnis appetitus cognitionis qua illa natura laetatur, et ad unitatem refert omne quod percipit, et in errore nihil fugit aliud quam incomprehensibili ambiguitate confundi. Omne autem ambiguum unde molestum est, nisi quia certam non habet unitatem? Ex quo apparet omnia, siue cum offendunt uel offenduntur, siue cum delectant uel delectantur, unitatem insinuare atque praedicare Creatoris. Si autem ignorantia et difficultas, a quibus istam uitam necesse est incipere, non sunt animis naturales; restat ut aut officio susceptae sint, aut irrogatae supplicio. De quibus iam satis esse arbitror disputatum. [3,24] 24. 71. Quapropter ipse primus homo qualis factus sit, magis quaerendum est, quam quomodo eius posteritas propagata sit. Multum enim sibi uidentur acute proponere quaestionem qui dicunt: Si sapiens factus est primus homo, cur seductus est? si autem stultus factus est, quomodo non est Deus auctor uitiorum, cum sit stultitia maximum uitium? Quasi uero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem, quae nec stultitia, nec sapientia dici possit. Tunc enim homo incipit aut stultus esse aut sapiens, ut alterum horum necessario appelletur, cum iam posset, nisi negligeret, habere sapientiam, ut uitiosae stultitiae sit uoluntas rea. Non enim quisquam ita desipit, ut stultum appellet infantem, quamuis sit absurdior si uelit appellare sapientem. Ut ergo infans nec stultus nec sapiens dici potest, quamuis iam homo sit; ex quo apparet naturam hominis recipere aliquid medium, quod neque stultitiam, neque sapientiam recte uocaueris: ita etiam si quisquam tali affectione animatus esset, qualem habent illi qui per negligentiam sapientia carent, nemo eum stultum recte diceret quem non uitio, sed natura talem uideret. Est enim stultitia, rerum appetendarum et uitandarum non quaelibet, sed uitiosa ignorantia. Unde neque animal irrationale stultum dicimus, quia non accepit ut sapiens esse posset. Appellamus tamen plerumque ex similitudine aliquid non proprie. Nam et caecitas cum maximum uitium sit oculorum, non tamen in catulis nascentibus uitium est, nec proprie caecitas dici potest. 24. 72. Si ergo ita factus est homo, ut quamuis sapiens nondum esset, praeceptum tamen posset accipere, cui utique obtemperare deberet; nec illud iam mirum est, quod seduci potuit; nec illud iniustum, quod praecepto non obtemperans poenas luit; nec Creator eius auctor uitiorum est, quia non habere sapientiam, nondum erat uitium hominis, si nondum ut habere posset, acceperat. Sed tamen habebat aliquid quo si bene uti uellet, ad id quod non habebat ascenderet. Aliud est enim esse rationalem, aliud esse sapientem. Ratione fit quisque praecepti capax, cui fidem debet, ut quod praecipitur, faciat. Sicut autem natura rationis praeceptum capit, sic praecepti obseruatio sapientiam. Quod est autem natura ad capiendum praeceptum, hoc est uoluntas ad obseruandum. Et sicut rationalis natura tamquam meritum est praecepti accipiendi, sic praecepti obseruatio meritum est accipiendae sapientiae. Ex quo autem incipit homo praecepti esse capax, ex illo incipit posse peccare. Duobus autem modis peccat antequam fiat sapiens; si aut se non accommodet ad accipiendum praeceptum, aut cum acceperit non obseruet. Sapiens autem peccat, si se auerterit a sapientia. Sicut enim praeceptum non est ab illo cui praecipitur, sed ab illo qui praecipit; sic et sapientia non est ab illo qui illuminatur, sed ab illo qui illuminat. Quid ergo est unde non laudandus sit hominis Creator? Bonum est enim aliquod homo, et melius quam pecus, ex eo quod praecepti capax. Et hoc melius, cum praeceptum iam cepit. Rursus, hoc melius, cum praecepto paruit. Et his omnibus melius, cum aeterno lumine sapientiae beatus est. Peccatum autem malum est in negligentia uel ad capiendum praeceptum, uel ad obseruandum, uel ad custodiendam contemplationem sapientiae. Ex quo intellegitur, etiamsi sapiens primus homo factus est, potuisse tamen seduci. Quod peccatum cum esset in libero arbitrio, iustam, diuina lege, poena consecutam. Ita dicit etiam apostolus Paulus: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Superbia enim auertit a sapientia: auersionem autem stultitia consequitur. Stultitia quippe caecitas quaedam est, sicut idem dicit: Et obscuratum est insipiens cor eorum. Unde autem haec obscuratio, nisi ex auersione a lumine sapientiae? unde autem haec auersio, nisi dum ille cui bonum est Deus, sibi ipse uult esse bonum suum, sicuti sibi est Deus? Itaque, Ad meipsum, inquit, conturbata est anima mea: et, Gustate, et eritis sicut dii. 24. 73. Turbat autem considerantes, quod ita quaerunt: Stultitiane primus homo recessit a Deo? an recedendo stultus factus est? Quia si responderis eum stultitia recessisse a sapientia, uidebitur stultus fuisse antequam recederet a sapientia, ut stultitia illi causa esset recedendi. Item si responderis eum recedendo stultum esse factum, quaerunt utrum stulte, an sapienter fecerit quod recessit. Si enim sapienter fecit, recte fecit, nihilque peccauit: si stulte, iam erat, inquiunt, in eo stultitia, qua factum est ut recederet. Non enim stulte aliquid sine stultitia facere poterat. Ex quo apparet esse quiddam medium, quo ad stultitiam a sapientia transitur, quod neque stulte, neque sapienter factum dici potest, quod ab hominibus in hac uita constitutis non nisi ex contrario datur intellegi. Sicut enim nullus mortalium fit sapiens, nisi ab stultitia in sapientiam transeat; ipse autem transitus si stulte fit, non utique bene fit, quod dementissimum est dicere; si autem sapienter fit, iam erat sapientia in homine antequam transisset ad sapientiam, quod nihilominus absurdum est; ex quo intellegitur esse medium, quod neutrum dici possit: ita et ex arce sapientiae, ut ad stultitiam primus homo transiret, nec stultus, nec sapiens transitus ille fuit. Velut in somno et uigiliis, neque id est dormire quod obdormiscere, neque id est uigilare quod expergisci, sed transitus quidam ex altero in alterum. Verum hoc interest, quod sine uoluntate plerumque ista fiunt: illa autem nunquam nisi per uoluntatem; unde iustissimae retributiones consequuntur. [3,25] 25. 74. Sed quia uoluntatem non allicit ad faciendum quodlibet, nisi aliquod uisum; quid autem quisque uel sumat uel respuat, est in potestate, sed quo uiso tangatur, nulla potestas est: fatendum est et ex superioribus et ex inferioribus uisis animum tangi ut rationalis substantia ex utroque sumat quod uoluerit, et ex merito sumendi uel miseria uel beatitas subsequatur. Velut in paradiso uisum ex superioribus, praeceptum Dei; uisum ex inferioribus, suggestio serpentis. Nam neque quid sibi praeciperetur a Domino, neque quid a serpente suggereretur, fuit in hominis potestate. Quam sit autem liberum et ab omnibus difficultatis uinculis expeditum, in ipsa sapientiae sanitate constituto, non cedere uisis inferioris illecebrae, uel hinc intellegi potest, quod etiam stulti ea superant ad sapientiam transituri, etiam cum molestia carendi perniciosarum consuetudinum pestilentiosa dulcedine. 25. 75. Quaeri autem hoc loco potest, si homini praesto fuerunt ex utraque parte uisa, unum ex praecepto Dei, alterum ex suggestione serpentis; unde ipsi diabolo suggestum sit appetendae impietatis consilium, quo de sublimibus sedibus laberetur. Si enim nullo uiso tangeretur, non eligeret facere quod fecit: nam si non ei aliquid uenisset in mentem, nullo modo intentionem conuertisset in nefas. Unde igitur uenit in mentem, quidquid illud est quod uenit in mentem, ut ea moliretur quibus ex bono angelo diabolus fieret? Qui enim uult, profecto aliquid uult: quod nisi aut extrinsecus per sensum corporis admoneatur, aut occultis modis in mentem ueniat, uelle non potest. Discernenda igitur sunt genera uisorum, quorum unum est quod proficiscitur a uoluntate suadentis, quale illud est diaboli, cui homo consentiendo peccauit; alterum a subiacentibus rebus uel intentioni animi, uel sensibus corporis. Intentioni animi subiacet, excepta incommutabilitate Trinitatis, quae quidem non subiacet, sed eminet potius; subiacet ergo intentioni animi prius ipse animus, unde nos etiam uiuere sentimus: deinde corpus quod administrat; unde ad quodlibet operandum, membrum quod opus est, cum opus est mouet. Subiacent autem sensibus corporis quaecumque corporea. 25. 76. Ut autem in contemplatione summae sapientiae (quae utique animus non est; nam incommutabilis est), etiam seipsum, qui est commutabilis, animus intueatur, et sibi ipse quodammodo ueniat in mentem, non fit nisi differentia qua non est quod Deus, et tamen aliquid est quod possit placere post Deum. Melior est autem cum obliuiscitur sui prae caritate incommutabilis Dei, uel seipsum penitus in illius comparatione contemnit. Si autem tamquam obuius placet sibi ad peruerse imitandum Deum, ut potestate sua frui uelit, tanto fit minor, quanto se cupit esse maiorem. Et hoc est, Initium omnis peccati superbia 20; et, Initium superbiae hominis apostatare a Deo 21. Superbiae autem diaboli accessit maleuolentissima inuidia, ut hanc superbiam homini persuaderet, per quam sentiebat se esse damnatum. Unde factum est ut poena hominem susciperet emendatoria potius quam interfectoria, ut cui se diabolus ad imitationem superbiae praebuerat, ei se Dominus ad imitationem humilitatis praeberet, per quem nobis aeterna uita promittitur: ut praerogato nobis Christi sanguine, post labores miseriasque ineffabiles tanta caritate liberatori nostro adhaereamus, et tanta eius in eum claritate rapiamur, ut nulla nos uisa ex inferioribus a conspectu superiore detorqueant; quamquam et si aliquid huic intentioni nostrae suggereretur ab appetitu inferiorum, sempiterna nos diaboli damnatio cruciatusque reuocarent. 25. 77. Tanta est autem pulchritudo iustitiae, tanta iucunditas lucis aeternae, hoc est incommutabilis ueritatis atque sapientiae, ut etiamsi non liceret amplius in ea manere quam unius diei mora, propter hoc solum innumerabiles anni huius uitae pleni deliciis et circumfluentia temporalium bonorum recte meritoque contemnerentur. Non enim falso aut paruo affectu dictum est: Quoniam melior est dies unus in atriis tuis super millia 22. Quamquam et alio sensu possit intellegi, ut millia dierum in temporis mutabilitate intellegantur; unius autem diei nomine incommutabilitas aeternitatis uocetur. Nescio me aliquid praetermisisse quod ex nostra responsione, quantum Dominus praebere dignatus est, tuis interrogationibus desit: quamquam et si tibi aliquid occurrit, modus libri nos iam finem facere, et ab hac disputatione requiescere aliquando compellit.