[31,0] EPISTOLA XXXI (Scripta a. 395 exeunte aut 396 ineunte). Dominis dilectissimi et sincerissimis, uere beatissimis atque abundantissima Dei gratia praestantissimis fratribus, Paulino et Therasiae Augustinus in Domino salutem [31,1] 1. Cum litteras meas, quibus respondi prioribus uestris, si tamen uestris litteris ullo modo a me responderi potest, celerrime optauerim uenire in uestrae Caritatis manus, ut aliquo pacto absens cito possem esse uobiscum, lucrum mihi uestrae epistolae contulit tarditas mea. Bonus Dominus, qui non tribuit saepe quod uolumus, ut quod mallemus attribuat. Aliud est enim, quod accepta epistola mea scripturi estis, aliud quod non accipiendo scripsistis. Quod cum laetissime legerimus, defuisset certe nobis ista laetitia, si, ut optauimus maximeque uoluimus, cito ad uestram Sanctitatem nostrae litterae permeassent. Nunc uero et haec habere scripta, et illa sperare rescripta, gaudio cumulatiore delectat. Ita nec nostra culpa accusari potest, et Domini largior benignitas fecit quod nostro desiderio conducibilius esse iudicauit. [31,2] 2. Sanctos fratres Romanum et Agilem, aliam epistolam uestram, audientem uoces atque reddentem, et suauissimam partem uestrae praesentiae, sed qua uobis uisendis inhiaremus auidius, cum magna in Domino iucunditate suscepimus. Unde, aut quando, aut quomodo uel uos praestare, uel nos possemus exigere, ut nos de uobis tanta scribendo doceretis, quanta eorum ore didicimus? Aderat etiam, quod nulli chartae adesse potest, tantum in narrantibus gaudium, ut per ipsum etiam uultum oculosque loquentium, uos in cordibus eorum scriptos cum ineffabili laetitia legeremus. Hoc quoque amplius erat, quod pagina quaelibet quantacumque bona scripta contineat, nihil ipsa proficit, quamuis ad profectum explicetur aliorum: hanc autem epistolam uestram, fraternam scilicet animam, sic in eorum colloquio legebamus, ut tanto beatior appareret nobis, quanto uberius conscripta esset ex uobis. Itaque illam ad eiusdem beatitatis imitationem, studiosissime de uobis omnia percunctando in nostra corda transcripsimus. [31,3] 3. Nec ideo tamen eos tam cito a nobis, licet ad uos remeantes sine molestia passi sumus. Videte enim, quaeso uos, quibus quatiebamur affectibus. Tanto utique dimittendi erant uelocius, quanto uobis impensius obedire cupiebant; sed quanto id cupiebant magis, tanto uos nobis praesentius exhibebant: eo quippe indicabant quam cara uiscera uestra essent; tanto igitur eos minus dimittere uolebamus, quanto iustius ut dimitterentur instabant. O rem non ferendam, nisi a nobis ista discessione non discederemus, nisi "unius essemus corporis membra, unum haberemus caput, una perfunderemur gratia, uno pane uiueremus, una incederemus uia, eadem habitaremus domo!". Cur enim non eisdem etiam uerbis uteremur? Agnoscitis enim, credo, haec esse ex epistola uestra. Sed cur potius haec uestra sint uerba quam mea, quae utique quam uera sunt, tam nobis ab eiusdem capitis communione proueniunt? Et si aliquid proprium uobis donatum habent, tanto magis ea sic dilexi, ut obsiderent uiam pectoris mei, neque a corde ad linguam meam uerba transire sinerent, donec tanto priora, quanto sunt uestra, procederent. Sancti fratres et dilecti Deo, nostraque inuicem membra, quis dubitet nos uno spiritu uegetari, nisi qui non sentit qua nobis dilectione uinciamur? [31,4] 4. Vellem tamen scire, utrum hanc absentiam corporalem uos patientius quam nos faciliusque toleretis? Si ita est, fateor, non amo istam fortitudinem uestram, nisi forte quia nos tales sumus, ut minus a uobis desiderari, quam uos desiderare debeamus. In me certe si esset patientia uestrae absentiae perferendae, displiceret mihi; segniter enim agerem ut uos uiderem: quid autem absurdius, quam fortitudine fieri segniorem? Sed qua Ecclesiae cura tenear, ex hoc uestra caritas oportet attendat, quod beatissimus pater Valerius, qui uos nobiscum quantum salutet, quantunque sitiat, audietis ex fratribus, nec presbyterum me esse suum passus est, nisi maiorem mihi coepiscopatus sarcinam imponeret. Quod quidem quia tanta eius caritate, tantoque populi studio Dominum id uelle credidi, nonnullis iam exemplis praecedentibus, quibus mihi omnis excusatio claudebatur, uehementer timui excusare. Sed quanquam iugum Christi per seipsum lene sit, et sarcina leuis; tamen propter nostram asperitatem atque infirmitatem, si quid me mordet hoc uinculum, atque urget hoc onus, ineffabiliter mihi aliquanto uestrae praesentiae solatio, tolerabilius et portabilius redderetur, quos audio curis eiusmodi expeditiores liberioresque uiuere. Quare non impudenter ego rogo uos, et postulo, et flagito, ut in Africam maiore talium hominum siti, quam siccitatis nobilitate laborantem, uenire dignemini. [31,5] 5. Scit Deus quia non solum propter desiderium meum, neque solum propter eos qui uel per nos uestrum propositum, uel undecumque fama praedicante didicerunt, sed etiam propter caeteros qui partim non audiunt, partim audita non credunt, tamen possunt comperta dirigere, uos istis terris etiam corporaliter adesse cupimus. Quamuis enim sedulo atque misericorditer id agitis, tamen etiam coram hominibus regionum nostrarum luceant opera uestra, ut uideant bona facta uestra, et glorificent Patrem uestrum, qui in coelis est. Piscatores uocante Domino, quod nauiculas et retia dimiserunt, omnia se dimisisse, et Dominum secutos esse, etiam commemorando laetati sunt. Et reuera omnia contemnit, qui non solum quantum potuit, sed etiam quantum uoluit habere, contemnit. Sed in eo quod cupiebatur, oculi Dei testes sunt; in eo quod habebatur, et hominum. Nescio quo autem modo, cum superflua et quendae quaerebat a Domino, cum audisset uendenda esse omnia terrena diliguntur, aretius adepta quam concupita constringunt. Nam unde tristis ille discessit, qui consillum uitae aeternae consesua, et distribuendo pauperibus, et habendum thesaurum in coelo, si uellet esse perfectus, nisi quia magnas, ut Euangelium loquitur, habebat diuitias? Aliud est enim, nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata diuellere: illa uelut cibi repudiantur, illa uelut membra praeciduntur. Quanto igitur et quantum mirabili gaudio nostris temporibus christiana caritas conspicit, per Domini Euangelium cum laetitia fieri, quod ex ore Domini cum tristitia diues audiuit? [31,6] 6. Quanquam nullis uerbis explicem conceptionem ac parturitionem cordis mei; tamen quia prudenter et pie intellegitis non esse istam uestram, hoc est humanam sed in uobis Domini gloriam; nam et inimicum cautissime intuemini, deuotissimeque agitis, ut tanquam discipuli Christi humiles corde ac mites sitis; utilius enim terrena opulentia tenetur humiliter, quam superbe relinquitur: quia ergo recte intellegitis non hanc esse uestram, sed Domini gloriam, uidetis quam parua et exigua dixerim. Dixi enim de laudibus Christi, quibus sunt linguae impares angelorum. Hanc ergo Christi gloriam etiam oculis nostrorum hominum cupimus admoueri, in uno coniugio proposita utrique sexui calcandae superbiae, non desperandae perfectionis exempla. Nescio si quidquam misericordius agitis, quam si tantum nolitis latere, quod tales estis, quantum tales esse uoluistis. [31,7] 7. Vetustinum impiis quoque miserabilem puerum uestrae benignitati caritatique commendo: causas calamitatis et peregrinationis eius audietis ex ipso. Nam et propositum eius, quo seruiturum se esse pollicetur Deo, tempus prolixius, et aetas robustior, et transactus timor certius indicabunt. Tres libros, atque utinam tam grandis quaestionis ita explicatores ut grandes, tanto minus metuens in te laborem legendi, quanto ardorem perspicio diligendi, misi Sanctitati et Caritati tuae; nam quaestio eorum De libero Arbitrio est. Hos autem non habere, aut omnes non habere fratrem Romanianum scio, per quem prope omnia, quae quibuslibet auribus accommodata scribere potui, studio in nos tuo non apportanda dedi, sed legenda indicaui. Habebat enim iam ille omnia, secumque gestabat: per eum autem prima rescripta transmisi. Credo iam expertam Sanctitatem tuam sagacitate spiritali, quam tibi Dominus tribuit, quid ille uir boni animo gerat, et quae in illo infirmitate pars claudicet. Unde humanitati et caritati tuae tam ipsum quam filium eius, legisti, ut spero, qua sollicitudine commendauerim, et quanta mihi necessitudine copulati sint. Aedificet eos per te Dominus. Quod ab illo magis petendum est; nam id tu quam uelis noui. [31,8] 8. Aduersus Paganos te scribere didici ex fratribus: si quid de tuo pectore meremur, indifferenter mitte ut legamus. Nam pectus tuum tale Domini oraculum est, ut ex eo nobis tam placita, et aduersus loquacissimas quaestiones explicatissima dari responsa praesumamus. Libros beatissimi papae Ambrosii credo habere Sanctitatem tuam, eos autem multum desidero, quos aduersus nonnullos imperitissimos et superbissimos, qui de Platonis libris Dominum profecisse contendunt, diligentissime et copiosissime scripsit. [31,9] 9. Beatissimus frater Seuerus de condiscipulatu nostro Mileuitanae antistes Ecclesiae, bene apud eamdem ciuitatem fratribus cognitus, debito nobiscum officio Sanctitatem uestram salutat. Fratres quoque omnes nobiscum Domino seruientes, tam id faciunt quam uos desiderant; tam uos desiderant, quam uos diligunt, et tam diligunt, quam estis boni. Panis quem misimus, uberior benedictio fiet, dilectione accipientis uestrae benignitatis. Custodiat uos Dominus ab ista generatione in aeternum, domini dilectissimi et sincerissimi, uere benigni, et abundantissima Domini gratia praestantissimi fratres.