[127,0] EPISTOLA CXXVII. DOMINIS EXIMIIS MERITOQUE HONORABILIBUS AC DESIDERABILIBUS FILIIS, ARMENTARIO ET PAULINAE, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM. [127,1] 1. Vir egregius, filius meus Ruferius, affinis uester, retulit mihi quid Domino uoueritis: qua eius narratione exhilaratus, et ibidem metuens ne aliud suadeat ille tentator qui bonis talibus antiquitus inuidet, exhortandam paucis credidi Caritatem tuam, domine eximie meritoque honorabilis et desiderabilis fili, ut cogites quod in diuinis eloquiis legitur: Ne tardes conuerti ad Dominum, neque differas de die in diem; atque arripias curesque reddendum quod ei te uouisse nosti, qui et debita exigit et promissa persoluit. Nam et hoc scriptum est: Vouete, et reddite Domino Deo uestro: quamquam etsi non uouisses, quid aliud tibi suadendum fuit, aut quid melius ab homine fieri potest, quam ut ei se restituat a quo institutus est; praesertim quia caritatis erga nos Dei tantum apparuit atque eluxit indicium, ut Filium suum unigenitum mitteret, qui pro nobis moreretur? Restat ergo ut fiat quod Apostolus ait, propterea mortuum esse Christum, ut qui uiuunt non sibi iam uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Nisi forte adhuc mundus amandus est, tanta rerum labe contritus, ut etiam speciem seductionis amiserit. Nam quantum illi laudandi atque praedicandi, qui dignati non sunt etiam cum mundo florente florere; tantum increpandi et accusandi sunt, quos perire cum pereunte delectat. [127,2] 2. Labores et pericula et exitia huius transitoriae uitae, si pro eadem uita quandoque finienda subeuntur, ut mors eius non omnino auferatur, sed paululum differatur; quanto magis pro aeterna subeunda sunt, ubi mortem nec natura sollicite cauet, nec ignauia turpiter timet, nec sapientia fortiter sustinet! nulli quippe erit quae non erit. Habeat igitur te uita aeterna in dilectoribus suis. Nonne cernis, haec uita miserabilis et egena quam uehementes habeat, quantumque sibi obliget amatores suos? qui tamen periculo eius saepe turbati, citius eam finiunt, eo ipso quo finire formidant, et mortem dum declinant, accelerant, ueluti si quisquam fluuio rapiendus irruat, latronem bestiamue fugiendo. Iactant in mare tempestate saeuiente aliquando et alimenta; et ut uiuant, proiciunt unde uiuunt, ne cito finiatur quod uel in labore uiuitur. Quantis laboribus agitur, ut longiore tempore laboretur! et mors cum impendere coeperit, ideo cauetur, ut diutius timeatur. Nam inter tot casus fragilitatis humanae, quam multae mortes timentur, quarum certe una cum uenerit, restat caeteras non timeri! et tamen fugitur una ut omnes timeantur. Quibus excruciantur doloribus, qui curantur a medicis et secantur! numquid ut non moriantur? Sed ut aliquanto serius moriantur. Multi cruciatus suscipiuntur certi, ut pauci dies adficiantur incerti: et nonnumquam ipsis doloribus uicti continuo moriuntur, quos mortis timore suscipiunt; et cum omnino non eligant uitam finire ne doleant, sed dolere ne finiant, accidit eis ut doleant et finiant: non solum quia et sanati utique uitam finiunt post dolores, quae tantis poenis comparata nec sempiterna esse potest, quia mortalis est, nec diuturna, quia tota breuis est, nec de ipso breui spatio sui secura, quia semper incerta est; uerum etiam quod aliquando eam dolore finierunt, quam ne finirent, dolere uoluerunt. [127,3] 3. Habet etiam hoc magnum malum, ac uehementer exsecrandum et horrendum nimius amor uitae istius, quod multi dum uolunt paulo diutius uiuere, grauiter offendunt Deum, apud quem est fons uitae; atque ita, dum ab eis frustra qui necessario futurus est uitae finis metuitur, illinc prohibentur ubi sine fine uiuitur. Huc accedit quia uita misera etiamsi posset esse perpetua, nullo modo beatae uitae etiam breuissimae comparanda est: et tamen isti amando miserrimam atque breuissimam, perdunt beatissimam ac sempiternam, cum in hac ipsa, quam male diligunt, hoc uelint quod in altera perdunt; quia utique in ista nec miseriam diligunt, nam beati esse uolunt, nec breuitatem, nam eam finiri nolunt; tantum quia uita est, sic amatur, ut saepe propter eam, licet miseram et breuem, beata et sempiterna amittatur. [127,4] 4. His consideratis, quid magnum uita aeterna iubet amatoribus suis, cum se iubet sic amari quemadmodum haec amatur a suis? an uero dignum est uel ferendum, cum contemnuntur omnia quae amantur in mundo, ut uita post paululum finienda, saltem ipsum paululum teneatur in mundo; et non contemnitur mundus, ut obtineatur uita quae sine fine apud illum est, per quem factus est mundus? Modo cum ipsa Roma, domicilium clarissimi imperii, barbarico uastaretur incursu, quam multi huius uitae temporalis amatores, ut eam uel infeliciter producendam nudamque redimerent, dederunt omnia quae illi non solum oblectandae et ornandae, uerum etiam sustentandae tuendaeque seruabant! Solent certe amatores illis quas amant, ut eas habeant, multa conferre: isti amatam suam non haberent, nisi amando inopem reddidissent; nec ei multa conferrent, sed cuncta potius auferrent, ne sibi eam hostis auferret. Nec eorum reprehendo consilium: quis enim nesciat perituram fuisse ipsam, si non ea perissent quae recondita fuerant propter ipsam? quamuis et quidam perdiderint prius illa, mox ipsam; quidam uero licet parati cuncta perdere propter ipsam, prius perdiderint ipsam. Sed hinc admonendi sumus quales aeternae uitae dilectores esse debeamus, ut propter eam contemnamus cuncta superflua, cum pro hac transitoria uita contempta sint quae illi fuerant necessaria. [127,5] 5. Neque enim amatam nostram, sicut illi suam, ut teneamus, exspoliamus; sed illi aeternae adipiscendae istam temporalem uelut famulam expeditiorem seruire facimus, si eam nec ornamentorum uanorum uinculis alligemus, nec curarum noxiarum sarcinis oneremus, audiamusque Dominum, qui nobis illam uitam summo ardore desiderandam fidelissime pollicetur, uelut in totius mundi concione clamantem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. Tollite iugum meum super uos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et inuenietis requiem animabus uestris. Iugum enim meum lene, et onus meum leue est. Haec disciplina piae humilitatis, uentosam et turbidam cupiditatem, auidam rerum extra nostram potestatem constitutarum, pellit ex animo, et quodammodo exspirat. Ibi enim labor, ubi multa quaeruntur et diliguntur, quibus adipiscendis atque retinendis uoluntas non satis est, quia consequentem non habet facultatem. Iusta uero uita, cum uolumus, adest, quia eam ipsam plene uelle, iustitia est; nec plus aliquid perficienda iustitia, quam perfectam uoluntatem requirit. Vide si labor est, ubi uelle satis est. Unde diuinitus dictum est: Pax in terra hominibus bonae uoluntatis. Ubi pax, ibi requies; ubi requies, ibi finis appetendi, et nulla causa laborandi. Sed haec uoluntas ut plena sit, oportet ut sana sit: erit autem sana, si medicum non refugiat, cuius solius gratia sanari potest a morbo desideriorum noxiorum. Ipse est ergo medicus qui clamat: Venite ad me omnes qui laboratis, iugum suum lene, et onus leue dicens; quia diffusa per Spiritum sanctum caritate in cordibus nostris, profecto amabitur quod iubebitur, et non erit asperum nec onerosum, si sub hoc uno iugo, quanto minus tumida, tanto magis libera ceruice seruiatur. Et haec est una sarcina, qua eius baiulus non premitur, sed leuatur. Diuitiae si diliguntur, ibi seruentur ubi perire non possunt. Honor si diligitur, illic habeatur ubi nemo indignus honoratur. Salus si diligitur, ibi adipiscenda desideretur ubi adeptae nihil timetur. Vita si diligitur, ibi acquiratur ubi nulla morte finitur. [127,6] 6. Reddite igitur quod uouistis, quia uos ipsi estis, et ei uos redditis a quo estis; reddite, obsecro. Neque enim quod redditis, reddendo minuetur, sed potius seruabitur et augebitur: benignus enim exactor est, non egenus; et qui non crescat ex redditis, sed in se crescere faciat redditores. Huic ergo quod non redditur, perditur: quod autem redditur, reddenti additur; imo uero in eo cui redditur, ipse reddens seruatur. Idipsum quippe erit redditum et redditor, quia idipsum erat debitum et debitor. Deo namque seipsum debet homo, eique reddendus est ut beatus sit, a quo accepit ut sit. Hoc significat quod in Euangelio Dominus ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt. Hoc enim dixit, cum sibi demonstrato nummo, et quaesito cuius haberet imaginem, responsum esset, Caesaris; ut hinc intellegerent, quod Deus exigeret ab homine imaginem suam in homine ipso, sicut Caesar suam exigebat in nummo. Quanto magis ergo reddenda est cum promittitur, cui etiam non promissa debetur! [127,7] 7. Quapropter, carissime, possem quidem pro mea quantulacumque facultatula, sancti propositi quod Deo uouisse uos comperi, uberius laudare fructum, ac demonstrare quid distet inter christianos dilectores mundi huius, et contemptores, quamuis fideles utrique dicantur. Eodem utrique lauacro sacri fontis abluti sunt, eisdem imbuti consecratique mysteriis, utrique eiusdem Euangelii non auditores tantum, uerum etiam praedicatores; nec utrique tamen regni Dei lucisque participes, et uitae aeternae, quae sola est beata, cohaeredes. Dominus enim Iesus non ab eis qui non audiunt, sed eos inter se auditores uerborum suorum, latissimo limite, non tenui distinctione discreuit: Qui audit, inquit, uerba mea haec, et facit ea, similabo eum uiro prudenti qui aedificauit domum suam supra petram: descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. Qui autem audit uerba mea haec, et non facit ea, similabo eum uiro stulto qui aedificauit domum suam super arenam: descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti, et impegerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina eius magna. Audire ergo illa uerba, aedificare est; in hoc utrique pares sunt: in faciendo autem, et non faciendo quod audiunt, tantum dispares, quantum aedificium petrae soliditate fundatum dispar est ei quod sine ullo fundamento facili arenae mobilitate subuertitur. Nec ideo quisquis omnino non audit, tutius sibi aliquid comparat: nihil enim aedificans, sine ullo tecto multo facilius obruendus, rapiendus, et dispergendus imbribus, fluuiis uentisque donatur. [127,8] 8. Possem etiam pro modulo meo eosdem ipsos pertinentes ad dexteram regnumque coelorum in suis gradibus meritisque distinguere, atque ostendere quo differat uita coniugalis filios procreantium patrum matrumque familias, uerumtamen religiosorum ac piorum, ab ea uita quam uos Deo uouistis, si nunc ad eam uouendam exhortandus esses; sed quia iam uouisti, iam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. Priusquam esses uoti reus, liberum fuit quo esses inferior; quamuis non sit gratulanda libertas qua fit ut non debeatur quod cum fuero redditur. Nunc uero quia tenetur apud Deum sponsio tua, non te ad magnam iustitiam inuito, sed a magna iniquitate deterreo. Non enim talis eris, si non feceris quod uouisti, qualis mansisses, si nihil tale uouisses. Minor enim tunc esses, non peior: modo autem tanto, quod absit, miserior, si fidem Deo fregeris, quanto beatior, si persolueris. Nec ideo te uouisse poeniteat, imo gaude iam tibi non licere quod cum tuo detrimento licuisset. Aggredere itaque intrepidus, et dicta imple factis; ipse adiuuabit, qui uota tua expetit. Felix est necessitas quae in meliora compellit. [127,9] 9. Una sola esse causa posset, qua te id quod uouisti, non solum non hortaremur, uerum etiam prohiberemus implere, si forte tua coniux hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. Nam et uouenda talia non sunt a coniugatis, nisi ex consensu et uoluntate communi: et si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas quam persoluenda promissio. Neque enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid uouerit, sed potius usurpare uetat alienum. Diuina quippe de hac re per Apostolum est prolata sententia: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier: sexum nomine corporis nuncupauit. Sed cum illam tam paratam esse audiam Deo dicare continentiam, ut eo solo impediatur, si tibi debitum reddere coniugali iure compellitur; ambo Deo reddite quod ambo uouistis, ut illi persoluatur quod ab alterutro non exigitis. Si continentia uirtus est, sicuti est, cur ad eam sit promptior sexus infirmior, cum uirtus a uiro potius cognominata uideatur, sicut similitudo uocabuli resonat? Noli ergo uir abhorrere a uirtute quam mulier est parata suscipere. Sit uester consensus oblatio ad supernum altare Creatoris, et uicta concupiscentia, tanto fortius quanto sanctius uinculum caritatis. Gaudeamus de uobis in abundanti gratia Christi, domini eximii meritoque honorabiles et desiderabiles filii.