[102,0] EPISTOLA CII. [102,1] SINCERISSIMO FRATRI ET COMPRESBYTERO DEOGRATIAS, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM. 1. Quaestiones tibi propositas mihi delegare maluisti, non, ut opinor, pigritia, sed quod ea quoque ipsa quae nosti, libentius per nos audis, dum nos nimis diligis. At ego propterea malebam a te illas aperiri, quod ille ipse amicus, qui eas proposuit, quantum ex hoc conici datur, quod mihi ad quasdam epistolas non rescripsit, quasi nos uerecundatur sequi: uiderit quam ob causam. Hoc tamen suspicor, nec suspicio mea uel maleuola est uel absurda, cum et optime noueris quantum eum diligam, quantoque mihi dolori sit, quod nondum christianus est; et utique non inconuenienter arbitror eum, quem uideo mihi rescribere noluisse, nihil sibi a me scribi uoluisse. Proinde obsecro te, ut quemadmodum ego tibi parui, atque inter meas arctissimas occupationes, tuam sanctam mihique carissimam uoluntatem offendere timui, si non facerem quod petisti, ita tu quoque facias quod peto. Hoc est autem, ut breuiter quemadmodum a te, sicut mihi indicasti, postulauit, ad omnia illi respondere non graueris, quod et ante facere potuisti. Scies enim cum legeris, nihil pene a me dictum quod ipse non noueras, aut quod me tacente nosse non poteras. Sed hoc opus meum rogo habeas cum caeteris, quorum studio scis conuenire. Tuum uero illud quod flagito, habeat ipse cui hoc potissimum congruit, et caeteri quos non parum ista delectant, quemadmodum dici possunt abs te, inter quos et ipse sum. Viuas semper in Christo nostri memor. [102,2] QUAESTIO PRIMA - DE RESURRECTIONE. 2. Mouet quosdam, et requirunt de duabus resurrectionibus quae conueniat promissae resurrectioni, utrumnam Christi an Lazari? "Si Christi, inquiunt, quomodo potest haec conuenire resurrectioni natorum ex semine, eius qui nulla seminis conditione natus est? Si autem Lazari resurrectio conuenire asseritur, ne haec quidem congruere uidetur: siquidem Lazari resurrectio facta sit de corpore nondum tabescente, de eo corpore, quo Lazarus dicebatur; nostra autem multis saeculis post ex confuso eruetur. Deinde si post resurrectionem status beatus futurus est, nulla corporis iniuria, nulla necessitate famis, quid sibi uult cibatum Christum fuisse, et uulnera monstrauisse? Sed si propter incredulum fecit, finxit: si autem uerum ostendit, ergo in resurrectione accepta futura sunt uulnera". [102,3] 3. Quibus respondetur, ideo non Lazari resurrectionem, sed potius Christi congruere promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit ut iterum moreretur: Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis, iam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur. Quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi, et cum illo regnaturis in aeternum. Sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia natiuitatis Christi et nostrae, quod ille sine uirili semine, nos autem ex uiro et femina creati sumus, sicut etiam non pertinet ad ipsius mortis differentiam. Non enim propterea illius non uera mors fuit, quia sine uirili semine natus est; sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra (quandoquidem ille sine parentibus de terra creatus est, nos uero ex parentibus) aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur, aliter nos. Sicut autem ad mortis sic nec ad resurrectionis differentiam ualet diuersa natiuitas. [102,4] 4. Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine, similiter infideles nolint credere, quaerant uel animaduertant, si uel hoc possunt, quam multorum animalium genera sine parentibus ex terra procreentur, quae tamen coeundo pariant etiam ipsa sui similem, prolem nec propter diuersitatem natiuitatis intersit aliquid ad naturam eorum, quae procreata sunt ex terra, et eorum quae illis coeuntibus orta sunt. Similiter enim uiuunt, similiterque moriuntur, quamuis dissimiliter nata sint. Ita non est absurdum, ut similiter resurgant corpora, quae dissimiliter orta sunt. Huiusmodi autem homines non ualentes intueri ad quam rem intersit aliquid diuersum, et ad quam non intersit, ubi aduerterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequentia distare oportere contendunt. Possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam, sicut illud quod ex oliua est, quoniam longe est utriusque origo dissimilis, quando illud ex ligno, hoc ex carne profluxerit. [102,5] 5. Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi corpus, non dissolutum tabe atque putredine, die tertio resurrexit, nostra uero post longum tempus, ex quadam, quo soluta discesserant, confusione reparabuntur; humanae facultati utrumque impossibile est, diuinae autem potestati utrumque facillimum. Ut enim radius oculi nostri, non citius peruenit ad propinquiora, tardius ad longinquiora, sed utraque interualla parili celeritate contingit; ita cum in ictu oculi 3, sicut Apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiae Dei et ineffabili nutui tam facile est quaeque recentia, quam diuturno tempore dilapsa cadauera suscitare. Incredibilia sunt haec quibusdam, quia inexperta; cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili peruestigatione rationis, sed uidendi consuetudine, mira non sint, atque ob hoc, nec consideratione, nec inquisitione digna uideantur. Nam ego, et mecum quicumque inuisibilia Dei per ea quae facta sunt intellegere moliuntur 4, aut non minus aut amplius admiramur, in uno seminis tam paruulo grano, omnia quae laudamus in arbore tamquam liciata latuisse, quam mundi huius tam ingentem sinum, quae de corporibus humanis dum dilabuntur assumit, resurrectioni futurae tota et integra redditurum. [102,6] 6. Quomodo autem contrarium est, et Christum post resurrectionem cibatum, et in resurrectione quae promittitur ciborum indigentiam non futuram; cum et Angelos legamus eiusdemmodi escas eodemque modo sumpsisse, non ficto et inani phantasmate, sed manifestissima ueritate; nec tamen necessitate, sed potestate? Aliter enim absorbet terra aquam sitiens, aliter solis radius candens: illa indigentia, iste potentia. Futurae ergo resurrectionis corpus, imperfectae felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit; imperfectae felicitatis, si cibis eguerit. Possem hic de commutationibus corporalium qualitatum, et de praepotenti ualentia in inferiora corpora corporum superiorum latius disputare; sed breuiter mihi respondere propositum est, et talibus ingeniis hoc scribitur, quae admonere suffecerit. [102,7] 7. Sciat sane qui has proposuit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non uulnera demonstrasse dubitantibus, propter quos etiam cibum ac potum sumere uoluit, non semel, sed saepius, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter apparere. Tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla uulnera praecessissent; et tamen nec ipsae essent, si eas esse noluisset. Voluit autem certae dispensationis gratia, ut eis quos aedificabat in fide non ficta, non aliud pro alio, sed hoc quod crucifixum uiderant, resurrexisse monstraret. Quid est ergo quod dicitur. Si propter incredulum fecit, finxit? quasi uero si quisquam uir fortis pro patria dimicans, multa aduersa uulnera exciperet, et peritissimo medico, qui haec ita curare ualeret ut cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se uelle sanari ut magis essent in corpore suo uestigia uulnerum, tamquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia cum per artem efficere potuerit ut non essent, certa existente causa per artem effecit potius ut essent: quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae conuincerentur, si nulla uulnera sanarentur. [102,8] QUAESTIO SECUNDA - DE TEMPORE CHRISTIANAE RELIGIONIS. 8. Item alia proposuerunt, quae dicerent de Porphyrio contra Christianos tamquam ualidiora decerpta. "Si Christus se, inquiunt, salutis uiam dicit, gratiam, et ueritatem, in seque solo ponit animis sibi credentibus reditum; quid egerunt tot saeculorum homines ante Christum? Ut dimittam, inquit, tempora ante Latium regnatum, ab ipso Latio quasi principium humani nominis sumamus. In ipso Latio ante Albam dii culti sunt. In Alba aeque religiones ritusque ualuere templorum. Non paucioribus saeculis ipsa Roma, longo saeculorum tractu sine christiana lege fuit. Quid, inquit, actum de tam innumeris animis, qui omnino in culpa nulla sunt; siquidem is cui credi posset, nondum aduentum suum hominibus commodarat? Orbis quoque cum ipsa Roma in ritibus templorum caluit. Quare, inquit: Saluator qui dictus est, sese tot saeculis subduxit? Sed ne, inquit, dicant lege Iudaica uetere hominum curatum genus, longo post tempore lex Iudaeorum apparuit ac uiguit angusta Syriae regione, postea uero prorepsit etiam in fines Italos; sed post Caesarem Gaium, aut certe ipso imperante. Quid igitur actum de Romanis animabus uel Latinis, quae gratia nondum aduenientis Christi uiduatae sunt, usque in Caesarum tempus?" [102,9] 9. Huic propositioni respondetur, ut primo ipsi dicant utrum profuerint hominibus deorum suorum sacra, quae constat certis temporibus instituta. Quae si negant aliquid profuisse ad animarum salutem, nobiscum ea destruunt, et esse inania confitentur. Nos quidem etiam perniciosa monstramus; sed parum non est ut ipsi interim prius inania fateantur. Si uero ea defendunt, et sapienter atque utiliter asserunt instituta; quaero quid actum sit de his qui antequam haec instituta essent, morte obierunt: hac enim utique salute atque utilitate fraudati sunt. Si autem potuerunt alio modo purgari, cur non idem modus perseuerauit in posteros? quid opus erat instituere nouitias consecrationes, quae antiquitus non fuerunt? [102,10] 10. Hic si dicunt deos quidem ipsos semper fuisse, et ad liberandos cultores suos pariter ubique ualuisse, sed pro uarietate rerum temporalium ac terrenarum, quae scirent certis temporibus locisque congruere, in his alias atque alias, alibi atque alibi, aliter atque aliter sibi uoluisse seruiri; cur hanc quaestionem christianae religioni ingerunt, in qua nobis ipsi pro diis suis aut respondere non possunt, aut si possunt, in eo ipso sibi etiam pro nostra religione respondeant, ita nihil interesse pro diuersa temporum locorumque congruentia, quam diuersis sacramentis colatur, si quod colitur sanctum est, sicut nihil interest pro diuersa linguarum auditorumque congruentia, quam diuersis sonis dicatur, si quod dicitur uerum est: dum hoc sane intersit, quod linguae sonos, quibus inter se sua sensa communicent, etiam homines pacto quodam societatis sibi instituere possunt; quibus autem sacris diuinitati congruerent, uoluntatem Dei secuti sunt qui recte sapuerunt. Quae omnino numquam defuit ad salutem iustitiae pietatique mortalium, et si qua in aliis atque in aliis populis, una eademque religione sociatis uarie celebrantur, quatenus fiat plurimum refert, quo et humana exhortetur uel toleretur infirmitas, et diuina non oppugnetur auctoritas. [102,11] 11. Quamobrem cum Christum dicamus Verbum Dei per quod facta sunt omnia, et ideo Filium quia Verbum, nec Verbum dictum atque transactum, sed apud incommutabilem Patrem incommutabile ipsum atque incommutabiliter manens, sub cuius regimine uniuersa creatura spiritalis et corporalis, pro congruentia temporum locorumque administratur, cui moderandae et gubernandae, quid, quando et ubi, circa eam fieri oporteat, sapientia et scientia penes ipsum est; profecto et antequam propagaret Hebraeorum gentem, per quam sui aduentus manifestationem congruis sacramentis praefiguraret, et ipsis temporibus Israelitici regni, et deinde cum se in carne de uirgine accepta mortalibus mortaliter demonstrauit et deinceps usque nunc, cum implet omnia quae per Prophetas ante praedixit, et abhinc usque ad finem saeculi, quo sanctos ab impiis dirempturus est, et sua cuique retributurus, idem ipse est Filius Dei, Patri coaeternus, et incommutabilis Sapientia, per quam creata est uniuersa natura, et cuius participatione omnis rationalis anima fit beata. [102,12] 12. Itaque ab exordio generis humani, quicumque in eum crediderunt, eumque utcumque intellexerunt, et secundum eius praecepta pie et iuste uixerunt, quandolibet et ubilibet fuerint, per eum procul dubio salui facti sunt. Sicut enim nos in eum credimus et apud Patrem manentem, et qui in carne iam uenerit, sic credebant in eum antiqui, et apud Patrem manentem, et in carne uenturum. Nec quia pro temporum uarietate nunc factum annuntiatur, quod tunc futurum praenuntiabatur, ideo fides ipsa uariata, uel salus ipsa diuersa est. Nec quia una eademque res, aliis atque aliis sacris et sacramentis uel praedicatur aut prophetatur, ideo alias atque alias res uel alias atque alias salutes oportet intellegi. Quid autem quando fiat quod ad unam eamdemque fidelium et piorum liberationem pertineat, consilium Deo tribuamus nobis obedientiam teneamus. Proinde aliis tunc nominibus et signis, aliis autem nunc, et prius occultius, postea manifestius, et prius a paucioribus, postea a pluribus, una tamen eademque religio uera significatur et obseruatur. [102,13] 13. Nec nos eis obicimus quod aliter Numa Pompilius deos colendos Romanis instituit, atque aliter ab eis uel Italis antea colebantur 6, nec quod Pythagoreis temporibus illa philosophia celebrata est, quae antea uel omnino non erat, uel in paucissimis eadem sentientibus, non tamen eodem ritu uiuentibus fortasse latitabat: sed utrum illi dii, ueri, aut colendi sint, et utrum illa philosophia animarum saluti aliquid prosit; hoc cum eis agimus, hoc in quaestionem uocamus, hoc disputando conuellimus. Desinant igitur obiicere nobis quod omni sectae, et omni nomini religionis obici potest. Cum enim non fortuito labi, sed diuina prouidentia tempora ordinari fateantur, quid cuique tempori aptum et opportunum sit, humanum consilium praetergreditur, et illinc dispertitur, unde ipsa prouidentia rebus consulit. [102,14] 14. Si enim dixerint propterea non semper nec ubique fuisse Pythagoricam disciplinam, quia Pythagoras homo fuit, neque hoc in potestate habere potuit; numquid hoc etiam dicere possunt, eo ipso tempore quando fuit, et terrarum locis ubi illa philosophia uiguit, omnes qui eum audire potuerunt, etiam credere sectarique uoluisse? Ac per hoc magis si tantae potestatis fuisset Pythagoras, ut ubi uellet, et quando uellet, sua dogmata praedicaret, etsi haberet etiam cum ea potestate summam rerum praescientiam, nusquam et numquam appareret, nisi ubi et quando sibi homines credituros esse praenosceret. Proinde, cum Christo non obiciant, quod eius doctrinam non omnes sequuntur; sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc recte obici posse, uel philosophorum sapientiae, uel etiam numini deorum suorum; quid respondebunt si excepta illa altitudine sapientiae et scientiae Dei, ubi fortassis aliud diuinum consilium longe secretius latet, sine praeiudicio etiam aliarum forte causarum, quae a prudentibus inuestigari queunt, hoc solum eis breuitatis gratia, in huius quaestionis disputatione dicamus, tunc uoluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri? His enim temporibus et his locis, quibus Euangelium eius non est praedicatum, tales omnes in eius praedicatione futuros esse praesciebat, quales non quidem omnes, sed tamen multi in eius corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere uoluerunt: quales etiam nunc multos uidemus, cum tanta manifestatione de illo compleantur praeconia Prophetarum, nolle adhuc credere, et malle humana astutia resistere, quam tam clarae atque perspicuae tamque sublimi et sublimiter diffamatae diuinae cedere auctoritati. Quamdiu paruus et infirmus est intellectus hominis, diuinae debet cedere ueritati. Quid ergo mirum si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis nouerat, ut eis apparere, uel praedicari merito nollet, quos nec uerbis, nec miraculis suis credituros esse praesciebat? Neque enim incredibile est tales fuisse tunc omnes, quales ab eius aduentu usque ad hoc tempus, tam multos fuisse et esse miramur. [102,15] 15. Et tamen ab initio generis humani, alias occultius, alias euidentius, sicut congruere temporibus diuinitus uisum est, nec prophetari destitit, nec qui in eum crederent defuerunt, ab Adam usque ad Moysen, et in ipso populo Israel, quae speciali quodam mysterio gens prophetica fuit, et in aliis gentibus antequam uenisset in carne. Cum enim nonnulli commemorantur in sanctis hebraicis Libris iam ex tempore Abrahae, nec de stirpe carnis eius, nec ex populo Israel, nec ex aduentitia societate in populo Israel, qui tamen huius sacramenti participes fuerunt; cur non credamus etiam in caeteris hac atque illac gentibus, alias alios fuisse, quamuis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus non legamus? Ita salus religionis huius, per quam solam ueram salus uera ueraciterque promittitur, nulli umquam defuit qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit. Et ab exordio propagationis humanae, usque in finem, quibusdam ad praemium, quibusdam ad iudicium praedicatur. Ac per hoc et quibus omnino annuntiata non est, non credituri praesciebantur; et quibus non credituris tamen annuntiata est, in illorum exemplum demonstrantur: quibus autem credituris annuntiantur, hi regno coelorum et sanctorum Angelorum societati praeparantur. [102,16] QUAESTIO TERTIA - DE SACRIFICIORUM DISTINCTIONE. 16. Iam uideamus eam, quae sequitur, quaestionem. "Accusant, inquit, ritus sacrorum, hostias, thura, et caetera, quae templorum cultus exercuit; cum idem cultus ab ipsis, inquit, uel a Deo quem colunt exorsus est temporibus priscis, cum inducitur Deus primitiis eguisse". [102,17] 17. Huic respondetur, quoniam ex illo Scripturarum nostrarum loco haec quaestio proposita agnoscitur, ubi scriptum est Cain ex fructibus terrae. Abel autem ex primitiuis ouium obtulisse munus Deo, hinc potius esse intellegendum quam sit res antiqua sacrificium, quod non nisi uni Deo uero offerri oportere ueraces et sacrae Litterae monent: non quod illo egeat Deus, cum in eisdem ipsis litteris apertissime sit scriptum: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges; sed quod etiam in his, uel acceptandis uel reprobandis uel percipiendis, non nisi hominibus consulat. Nobis enim prodest colere Deum, non ipsi Deo. Cum ergo inspirat et docet quomodo colendus sit, non solum sua nulla indigentia facit, sed nostra maxima utilitate. Significatiua sunt autem omnia talia sacrificia, et quarumdam rerum similitudines, quibus admoneri nos oportet ad ea ipsa quorum similitudines sunt, siue scrutanda, siue noscenda, siue recolenda. De qua re, quantum satis est, disserenda, non breuis sermo flagitandus est, quo nunc respondere nobis propositum est: praesertim quia in aliis opusculis nostris, de hac re multa iam diximus. Et qui ante nos Dei eloquia tractauerunt, de similitudinibus sacrificiorum Veteris Testamenti, tamquam umbris figurisque futurorum copiose locuti sunt. [102,18] 18. Hoc sane nec in ista breuitate praetereundum est, quod templum, sacerdotium, sacrificium, et alia quaecumque ad haec pertinentia, nisi uni uero Deo deberi nossent dii falsi, hoc est daemones, qui sunt praeuaricatores angeli, numquam haec sibi a cultoribus suis, quos decipiunt, expetissent. Verum haec cum exhibentur Deo, secundum eius inspirationem atque doctrinam, uera religio est: cum autem daemonibus, secundum eorum impiam superbiam, noxia superstitio. Quapropter qui christianas Litteras utriusque Testamenti sciunt, non hoc culpant in sacrilegis ritibus Paganorum quod construant templa, et instituant sacerdotia, et faciant sacrificia; sed quod haec idolis et daemoniis exhibeant. Et idola quidem omni sensu carere, quis dubitet? Verumtamen cum his locantur sedibus, honorabili sublimitate, ut a precantibus atque immolantibus attendantur, ipsa similitudine animatorum membrorum atque sensuum, quamuis insensata et exanima, afficiunt infirmos animos, ut uiuere ac spirare uideantur; accedente praesertim ueneratione multitudinis, qua tantus eis cultus impenditur. [102,19] 19. Quibus morbidis et pestilentiosis affectibus medetur Scriptura diuina, quae rem quidem notam, sed tamen salubri remedio admonitionis inculcat, dicens: Oculos habent et non uident, aures habent et non audiunt, et caetera talia. Haec enim uerba, quo magis aperta et populariter uera sunt, eo magis incutiunt salubrem pudorem illis qui, cum talibus simulacris diuinum cum timore cultum exhibent, eaque uiuentibus similia uenerantes adorantesque contuentur, eisque uelut praesentibus preces allegant, uictimas immolant, uota persoluunt, sic afficiuntur omnino ut ea sensu carentia putare non audeant. Ne arbitrentur autem isti hoc solum nostros Libros uelle sonare, quod huiuscemodi affectus humano cordi ex idolis innascitur, apertissime scriptum est: Quoniam omnes dii gentium daemonia. Unde et apostolica disciplina non solum dicit, quod apud Ioannem legitur: Fratres, cauete a simulacris; uerum etiam quod apud Paulum: Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quae immolant gentes, daemoniis et non Deo immolant: nolo autem uos socios fieri daemoniorum. Unde satis intellegi potest, non tam ipsam immolationem (nam uero Deo prisci sancti immolauerunt), sed quod diis falsis et impiis daemoniis immolatur, reprehendi a uera religione in superstitionibus gentium. Sicut enim ueritas hortatur homines fieri socios sanctorum Angelorum; ita seducit impietas ad societatem daemoniorum, cui praeparatur ignis aeternus, sicut regnum aeternum societati sanctorum. [102,20] 20. Neque illinc excusant impii sua sacrilega sacra et simulacra, quod eleganter interpretantur quid quaeque significent. Omnis quippe illa interpretatio ad creaturam refertur, non ad Creatorem, cui uni debetur seruitus religionis illa, quae uno nomine graece appellatur. Nec nos dicimus terram, maria, coelum, solem, lunam, stellas, et quasdam non in promptu sitas coelites potestates esse daemonia: sed cum omnis creatura partim corporalis sit, partim uero incorporalis, quam etiam spiritalem uocamus, manifestum est, id quod a nobis pie ac religiose fit, a uoluntate animi proficisci, quae creatura spiritalis est, et omni corporali praeponenda. Unde colligitur corporali creaturae non esse sacrificandum. Restat spiritalis, quae uel pia uel impia est: pia scilicet, in hominibus et Angelis iustis, et Deo rite seruientibus; impia uero in hominibus et angelis iniquis, quos etiam daemones dicimus. Ac per hoc nec spiritali, quamuis iustae creaturae sacrificandum est. Quoniam quanto magis pia est et subdita Deo, tanto minus se tali honore dignatur, quem scit non deberi nisi Deo. Quanto ergo perniciosius est sacrificare daemoniis, hoc est iniquae spiritali creaturae, quae in hoc proximo et caliginoso coelo habitans, tamquam in aerio carcere suo, prae destinata est supplicio sempiterno! Quamobrem, etiam cum se homines superioribus coelestibus potestatibus, quae non sunt daemonia, sacrificare dicunt et solius nominis interesse arbitrantur, quod illi deos, nos eos Angelos appellamus, non se opponunt eis ludificandis multiplici fallacia, nisi daemones, qui errore delectantur et quodammodo pascuntur humano. Quoniam sancti Angeli non approbant sacrificium, nisi quod ex doctrina uerae sapientiae, ueraeque religionis offertur uni uero Deo, cui sancta societate deseruiunt. Proinde, sicut impia superbia, siue hominum, siue daemonum, sibi hos diuinos honores exhiberi uel iubet uel cupit; ita pia humilitas uel hominum, uel Angelorum sanctorum, haec sibi oblata recusauit, et cui deberentur ostendit. Cuius rei manifestissima in sacris Litteris nostris exempla monstrantur. [102,21] 21. Dispertita autem diuinis eloquiis sacrificia pro temporum congruentia, ut alia fierent ante manifestationem Noui Testamenti, quod ex ipsa uera ut unius sacerdotis uictima, hoc est, ex effuso Christi sanguine ministratur, et aliud nunc quod huic manifestationi congruum, qui iam declarato nomine christiani appellamur, offerimus, non solum euangelicis, uerum etiam propheticis Litteris demonstratur. Mutatio quippe non Dei, non ipsius religionis, sed sacrificiorum et sacramentorum impudenter nunc uideretur praedicata, nisi fuisset ante praedicta. Quemadmodum enim unus idemque homo, si Deo mane aliud offerat, aliud uespere, pro congruentia diurni temporis, non Deum mutat, nec religionem, sicut nec salutem qui alio modo mane, alio uespere salutat: ita in uniuerso tractu saeculorum, cum aliud oblatum est ab antiquis sanctis, aliud ab eis qui nunc sunt offertur, non humana praesumptione, sed auctoritate diuina, temporibus congrua sacra mysteria celebrantur, non Deus aut religio commutatur. [102,22] QUAESTIO QUARTA - EX MT. 7, 2. 22. Iam nunc deinde uideamus quale sit quod de mensura peccati atque supplicii proposuit, sic Euangelio calumniatus: "Minatur, inquit: Christus sibi non credentibus, aeterna supplicia 13; et alibi ait: In qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis 14. Satis, inquit, ridicule atque contrarie: nam si ad mensuram redditurus est poenam, et omnis mensura circumscripta est fine temporis, quid sibi uolunt minae infiniti supplicii?" [102,23] 23. Istam quaestionem a qualicumque philosopho esse obiectam atque propositam, difficile est credere: quippe qui ait: Omnis mensura circumscribitur tempore, quasi non soleat nisi temporum esse mensura, sicut horarum et dierum et annorum; uel sicut dicimus breuem syllabam simplum habere temporis, ad syllabam longam. Puto enim modios et rabones, urnas et amphoras, non temporum esse mensuras. Quomodo ergo omnis mensura circumscribitur tempore? Nonne ipsi dicunt, solem istum sempiternum esse? qui tamen quantus sit ad terram, mensuris geometricis perscrutari audent et renuntiare. Quod siue possint, siue non possint, constat eum tamen propriam sui orbis habere mensuram. Quia et si comprehendunt quantus sit, mensuram eius comprehendunt; et si hoc non assequuntur, mensuram eius utique non comprehendunt: nec ideo nulla est, quia homines eam nosse non possunt. Potest igitur aliquid et sempiternum esse, et certam sui modi habere mensuram. Secundum ipsos enim de solis aeternitate locutus sum, ut sua sententia conuincantur, atque concedant esse posse aliquid cum mensura sempiternum. Ac sic non ideo putent non esse credendum de supplicio sempiterno quod minatus est Christus, quia idem dixit: In qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. [102,24] 24. Si enim dixisset: Quod mensi fueritis, hoc metietur uobis; etiam sic non omnino ad eamdem rem ex omni parte necesse esset referre sententiam. Possumus enim recte dicere, Quod plantaueris, hoc decerpes; quamuis nemo plantet pomum sed lignum, decerpat autem pomum magis quam lignum: sed illud dicimus secundum arboris genus, quia non ficum plantat unde nucem decerpat. Ita dici posset, Quod feceris patieris: non ut si stuprum fecerit, stuprum patiatur; sed quod peccato isto fecit legi, hoc ei lex faciat, id est, quia legem talia prohibentem de sua uita abstulit, auferat eum etiam ipsa lex de hominum uita quam regit. Item si dixisset: Quantum mensi fueritis, tantum remetietur uobis; nec sic esset consequens ut omni modo aequales peccatis poenas intellegere deberemus. Neque enim aequalia sunt, uerbi gratia, triticum et hordeum; et profecto dici posset, Quantum mensi fueritis, tantum remetietur uobis, hoc est, quantum tritici, tantum hordei. Quod si de doloribus ageretur atque diceretur: Quantum dolorem ingesseritis, tantus ingeretur uobis; fieri posset ut tantus dolor esset, quamuis tempore diuturnior, hoc est mora maior, ui par. Neque enim si de duabus lucernis dicamus, Tantum ignis iste caluit, quantum ille; ideo falsum erit, quia una earum forte citius exstincta est. Non itaque si aliquid secundum aliud tantum est, secundum aliud non est tantum, quia non omni modo tantum est, ideo falsus est modus in quo tantum est. [102,25] 25. Cum uero dixerit: In qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis, cumque manifestum sit, aliud esse mensuram in qua metitur aliquid, aliud ipsam rem quae metitur; iam fieri potest ut in qua mensura homines mensi essent, uerbi gratia, modium tritici, in ea illis metirentur millia modiorum, ut et tam multum interesset in quantitate frumenti, et nihil in mensura: ut taceam de ipsarum rerum diuersitate; quia non solum fieri potest ut in qua mensura quis mensus fuerit hordeum, in ea illi metiatur triticum, sed in qua mensura mensus fuerit frumentum, in ea illi metiatur aurum, et frumenti sit unus modius, auri autem, quamplurimi. Ita cum sine comparatione rerum ipsarum, et genus, et quantitas differat, dici tamen rectissime potest: In qua mensura mensus est, in ea illi metitum est. Unde autem hoc dixerit Christus, paulo superius satis elucet: Nolite, inquit, iudicare, ut non iudicemini: in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini. Numquid si iniquo iudicio iudicabunt, iniquo iudicabuntur? Absit. Nulla quippe iniquitas apud Deum. Sed ita dictum est: In quo iudicio iudicaueritis, in eo iudicabimini, tamquam diceretur: In qua uoluntate benefeceritis, in ipsa liberabimini; uel, in qua uoluntate malefeceritis, in ipsa puniemini. Velut si quisquam ad turpem concupiscentiam oculis utens, excaecari iuberetur, recte utique audiret: In quibus oculis peccasti, in eis supplicium meruisti. Iudicio enim quisque animi sui, seu bono seu malo, utitur uel ad benefaciendum uel ad peccandum. Unde non iniquum est ut in quo iudicat in eo iudicetur, hoc est, ut in ipso animi sui iudicio poenas luat, cum ea mala patitur quae male iudicantem animum consequuntur. [102,26] 26. Alia namque sunt manifesta tormenta quae post futura praeparantur, etiam ipsa ex eodem malae uoluntatis cardine attracta: in ipso autem animo, ubi appetitus uoluntatis humanorum omnium est mensura factorum, continuo poena sequitur culpam, plerumque maior non sentientis caecitate grauiore. Ideo cum dixisset: In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini, secutus adiunxit: Et qua mensura mensi fueritis, metietur uobis. In uoluntate quippe propria metietur bonus homo bona facta, et in ea metietur ei beatitudo. Itemque in uoluntate propria metietur malus homo mala opera, et in ea metietur ei miseria; quoniam ubi quisque bonus est, cum bene uult, ibi etiam malus cum male uult. Ac per hoc ibi etiam fit uel beatus uel miser, hoc est in ipso suae uoluntatis affectu, quae omnium factorum meritorumque mensura est. Ex qualitatibus quippe uoluntatum, non ex temporum spatiis, siue recte facta siue peccata metimur. Alioquin maius peccatum haberetur, arborem deicere quam hominem occidere. Illud enim fit longa mora, ictibus multis; hoc uno ictu, breuissimo tempore: pro quo tamen exigui temporis tam grandi peccato, si perpetua deportatione homo puniretur, etiam mitius cum illo actum, quam dignus fuerat, diceretur; quamuis in spatio temporali longitudo poenae cum breuitate facinoris nullo modo sit comparanda. Quid ergo contrarium est, si erunt pariter longa, uel etiam pariter aeterna supplicia, sed aliis alia mitiora, uel acriora; ut quibus tempus aequale est, non sit aequalis asperitas, propter mensuram etiam peccatorum, non in productione temporum, sed in uoluntate peccantum? [102,27] 27. Voluntas quippe ipsa punitur, siue animi supplicio siue corporis; ut quae delectatur in peccatis, ipsa plectatur in poenis, et ut qui iudicat sine misericordia, sine misericordia iudicetur: et in hac quippe sententia, ad hoc solum eadem mensura est, ut quod non praestitit, non ei praestetur; atque ita quod ipse iudicatur aeternum erit, quamuis quod iudicauit, aeternum esse nequiuerit. In eadem igitur mensura, quamuis non aeternorum malefactorum, aeterna supplicia remetiuntur; ut quia aeternam uoluit habere peccati perfructionem, aeternam uindictae inueniat seueritatem. Non autem sinit proposita breuitas responsionis meae, ut colligam omnia, uel certe quamplurima quae de peccatis et de peccatorum poenis sancti Libri habent, atque ex his unam eruam sine ulla ambiguitate sententiam, si tamen id ualeam uiribus mentis, etiamsi congruum nanciscar otium. Nunc tamen arbitror satis esse monstratum, non esse contrarium aeternitati suppliciorum, quod in eadem mensura redduntur, in qua peccata commissa sunt. [102,28] QUAESTIO QUINTA - DE FILIO DEI SECUNDUM SALOMONEM. 28. Post hanc quaestionem, qui eas ex Porphyrio proposuit, hoc adiunxit: "Sane etiam de illo, inquit, me dignaberis instruere, si uere dixit Salomon, Filium Deus non habet." [102,29] 29. Cito respondetur: Non solum hoc non dixit, uerum etiam dixit quod Deus habeat Filium. Apud eum enim Sapientia loquens ait: Ante omnes colles genuit me. Et quid est Christus, nisi Dei Sapientia? Item quodam loco Prouerbiorum: Deus, inquit, docuit me sapientiam, et scientiam sanctorum cognoui. Quis ascendit in coelum, et descendit? quis collegit uentos in sinum? quis conuertit aquam in uestimento? quis tenuit fines terrae? quod nomen est ei, aut quod nomen est Filii eius? Horum duorum quae in extremo commemoraui, unum retulit ad Patrem, id est: Quod nomen est ei, propter quod dixerat: Deus docuit me sapientiam: et alterum euidenter ad Filium, cum ait, aut quod nomen est Filii eius, propter caetera, quae de Filio magis intelleguntur, hoc est: Quis ascendit in coelum, et descendit; quod Paulus ita commemorat: Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos: Quis collegit uentos in sinum? id est, animas credentium in occultum atque secretum; quibus dicitur: Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo: Quis conuertit aquam in uestimento? ut dici posset: Quotquot in Christum baptizati estis, Christum induistis: Quis tenuit fines terrae? qui dixit discipulis suis: Eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea, et Samaria, et usque in fines terrae. [102,30] QUAESTIO SEXTA - DE IONA PROPHETA. 30. Postrema quaestio proposita est de Iona, nec ipsa quasi ex Porphyrio, sed tamquam ex irrisione Paganorum; sic enim posita est: Deinde quid sentire, inquit, debemus de Iona, qui dicitur in uentre ceti triduo fuisse; quod est et incredibile, transuoratum cum ueste hominem, fuisse in corde piscis. Aut si figura est, hanc dignaberis pandere. Deinde quid sibi etiam illud uult supra euomitum Ionam cucurbitam natam: quid causae fuit, ut haec nasceretur? Hoc enim genus quaestionis, multo cachinno a Paganis grauiter irrisum animaduerti. [102,31] 31. Ad hoc respondetur, quod aut omnia diuina miracula credenda non sint; aut hoc cur non credatur, causa nulla sit. In ipsum autem Christum, quod tertio die resurrexerit, non crederemus, si fides Christianorum cachinnum metueret Paganorum. Cum autem hinc quaestionem non proposuerit amicus noster, Utrum credendum sit, uel Lazarum resuscitatum esse quarto die, uel ipsum Christum tertio die resurrexisse; multum miror hoc quod factum est de Iona, eum pro incredibili posuisse: nisi forte facilius putat mortuum de sepulcro resuscitari, quam uiuum in tam uasto uentre belluae potuisse seruari. Ut enim omittam commemorare quanta magnitudo belluarum marinarum ab eis qui experti sunt indicetur; uenter quem costae illae muniebant, quae Carthagine in publico fixae populo notae sunt, quot homines in spatio suo capere posset, quis non coniciat, quanto hiatu patebat os illud, quod uelut ianua speluncae illius fuit? Nisi forte, ut posuit, uestis esset impedimento ne Ionas uorari posset illaesus, quasi per angusta sese coarctauerit, qui per abruptum acris praecipitatus, sic exceptus est, ut prius reciperetur uentre bestiae quam dente laceraretur. Quamquam Scriptura neque nudum neque uestitum in illud antrum deiectum esse dixerit, ut possit intellegi illuc etiam nudus irruisse, si forte opus erat, tamquam ouo corium, ita illi uestem detrahi, quo facilius sorberetur. Sic enim sunt homines de prophetae huius ueste solliciti, quasi aut per fenestram paruam repsisse, aut in balneas intrasse dicatur; quo etiamsi necesse esset intrare uestitum, uix molestum esset, non tamen mirum. [102,32] 32. Sed habent reuera quod non credant in diuino miraculo, uaporem uentris quo cibi madescunt, potuisse ita temperari ut uitam hominis conseruaret. Quanto incredibilius ergo proponerent tres illos uiros, ab impio rege in caminum missos, deambulasse in medio ignis illaesos? Quapropter si nulla isti diuina miracula uolunt credere, alia disputatione refellendi sunt. Neque enim debent unum aliquid tamquam incredibile proponere, et in quaestionem uocare, sed omnia quae uel talia, uel etiam mirabiliora narrantur. Et tamen si hoc quod de Iona scriptum est, Apuleius Madaurensis, uel Apollonius Tyaneus fecisse diceretur, quorum multa mira nullo fideli auctore iactitant, quamuis et daemones nonnulla faciant Angelis sanctis similia, non ueritate sed specie, non sapientia sed plane fallacia: tamen, si de istis, ut dixi, quos magos uel philosophos laudabiliter nominant, tale aliquid narraretur, non iam in buccis creparet risus, sed typhus. Ita rideant Scripturas nostras: quantum possunt, rideant, dum per singulos dies rariores paucioresque se uideant, uel moriendo, uel credendo; dum implentur omnia quae praedixerunt qui hos contra ueritatem inaniter pugnaturos, uane latraturos, paulatim defecturos, tanto ante riserunt, nobisque posteris suis, non solum ea legenda dimiserunt, uerum experienda promiserunt. [102,33] 33. Non sane absurde, neque importune requiritur quid ista significent, ut cum hoc expositum fuerit, non tantum gesta, sed etiam propter aliquam significationem conscripta esse credantur. Prius ergo non dubitet Ionam prophetam in aluo ingenti marinae belluae triduo fuisse, qui uult scrutari cur hoc factum sit: non enim frustra factum est, sed tamen factum est. Si enim mouent ad fidem quae figurate tantum dicta, non facta sunt; quanto magis mouere debent quae figurate non tantum dicta, sed facta sunt? Nam sicut humana consuetudo uerbis, ita diuina potentia etiam factis loquitur. Et sicut sermoni humano uerba noua, uel minus usitata, moderate ac decenter aspersa, splendorem addunt; ita in factis mirabilibus congruenter aliquid significantibus, quodammodo luculentior est diuina eloquentia. [102,34] 34. Proinde quid praefigurauerit quod prophetam bellua illa deuoratum, tertio die uiuum reddidit, cur a nobis quaeritur, cum hoc Christus exponat? Generatio, inquit, praua et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae: sicut enim Ionas fuit in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. De ipso autem triduo mortis Domini Christi, quomodo ratio reddatur, cum a parte totum intellegitur, in die primo et nouissimo, ut toti tres dies, id est cum suis noctibus computentur, longum est disserere, et in aliis sermonibus iam saepissime dictum est. Sicut ergo Ionas ex naui in aluum ceti, ita Christus ex ligno in sepulcrum uel in mortis profundum. Et sicut ille pro his qui tempestate periclitabantur, ita Christus pro his qui in hoc saeculo fluctuant. Et sicut primo iussum est ut praedicaretur Niniuitis a Iona, sed non ad eos peruenit praedicatio Ionae, nisi posteaquam eum cetus euomuit; ita prophetia praemissa est ad Gentes, sed nisi post resurrectionem Christi non peruenit ad Gentes. [102,35] 35. Iamuero quod tabernaculum sibi constituit, et consedit ex aduerso ciuitatis Niniue, quid ei futurum esset exspectans, alterius significationis personam Propheta gestabat. Praefigurabat enim carnalem populum Israel. Nam huic erat et tristitia de salute Niniuitarum, hoc est de redemptione et liberatione Gentium. Unde uenit Christus uocare, non iustos, sed peccatores in poenitentiam. Umbraculum ergo cucurbitae super caput eius, promissiones erant Veteris Testamenti, uel ipsa iam munera, in quibus erat utique, sicut dicit Apostolus, umbra futurorum, tamquam ab aestu temporalium malorum in terra promissionis defensaculum praebens. Vermis autem matutinus, quo rodente cucurbita exaruit, idem ipse rursus Christus occurrit, ex cuius ore Euangelio diffamato, cuncta illa quae temporaliter apud Israelitas uel ut umbratili prius significatione uiguerunt, euacuata marcescunt. Et nunc ille populus amisso Ierosolymitano regno, et sacerdotio, et sacrificio, quod totum umbra erat futuri, in captiua dispersione magno aestu tribulationis aduritur, sicut Ionas, quod scriptum est, a solis ardore, et dolet grauiter; et tamen dolori eius atque umbrae quam diligebat, salus gentium poenitentiumque praeponitur. [102,36] 36. Adhuc cachinnent Pagani, et iam uermem Christum, et hanc interpretationem prophetici sacramenti superbiore garrulitate derideant, dum tamen et ipsos sensim paulatimque consumat. Nam de omnibus talibus Isaias prophetat, per quem nobis dicit Deus: Audite me qui scitis iudicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobria hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod uos spernant magni duxeritis. Sicut enim uestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur; iustitia autem mea in aeternum manet. Nos ergo agnoscamus uermem matutinum, quia et in illo psalmo cuius titulus inscribitur: Pro susceptione matutina, hoc se ipse nomine appellare dignatus est: Ego, inquit, sum uermis, et non homo; opprobrium hominum, et abiectio plebis. Hoc opprobrium de illis opprobriis est quae iubemur non metuere per Isaiam dicentem: Opprobria hominum nolite metuere. Ab isto uerme tamquam a tinea comeduntur, qui sub eius dente euangelico per singulos dies paucitatem suam deficiendo mirantur. Nos hunc agnoscamus, et pro salute diuina, humana opprobria sufferamus. Vermis est propter humilitatem carnis; fortassis etiam propter uirginis partum. Nam hoc animal plerumque de carne, uel de quacumque re terrena, sine ullo concubitu nascitur. Matutinus est, quia diluculo resurrexit. Poterat utique illa cucurbita et sine ullo uermiculo arescere. Postremo si habebat Deus ad hoc uermem necessarium, quid opus erat addere matutinum, nisi ut ille uermis agnosceretur, qui cantat pro susceptione matutina: Ego autem sum uermis, et non homo? [102,37] 37. Quid ista prophetia iam ipso rerum effectu et adimpletione lucidius? Si irrisus est uermis iste cum penderet in cruce, sicut in eodem psalmo scriptum est: Locuti sunt labiis, et mouerunt caput. Sperauit in Deum, eruat eum; saluum faciat eum, quoniam uult eum, cum completa sunt quae ibi praedixit: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. Ipsi uero considerauerunt, et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt sortem; quod tanta manifestatione futurum in libro antiquo prophetatur, quanta manifestatione factum in nouo Euangelio recitatur: sed si in hac humilitate, ut dicere coeperam, iste uermis irrisus est, numquid adhuc irridendus est cum ea compleri cernimus, quae consequentia psalmus ipse habet: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Sic commemorati sunt Niniuitae, et conuersi sunt ad Dominum. Hanc salutem poenitentiae Gentium tanto ante praefiguratam in Iona, dolebat Israel, sicut nunc dolet umbra nudatus, et aestu sauciatus. Liceat sane cuilibet quamlibet aliter, dum tamen secundum regulam fidei, caetera omnia quae de Iona propheta mysteriis operta sunt, aperire. Illud plane quod in uentre ceti triduo fuit, fas non est aliter intellegere, quam ab ipso coelesti magistro in Euangelio commemorauimus reuelatum. [102,38] 38. Proposita exposuimus ut potuimus: sed ille qui proposuit, iam sit christianus, ne forte cum exspectat ante Librorum sanctorum finire quaestiones, prius finiat uitam istam, quam transeat a morte ad uitam. Ferri enim potest, quod antequam christianis sacramentis imbuatur, quaerit de resurrectione mortuorum. Concedendum etiam fortassis quod de Christo quaesiuit, cur tanto post uenerit, uel si quae sunt aliae paucae et magnae quaestiones, quibus caetera inseruiunt. Si autem qualis est illa: In qua mensura mensi fueritis, metietur uobis, uel qualis ista de Iona, etiam omnes tales antequam sit christianus finire cogitat, perparum cogitat uel conditionem humanam, uel aetatem iam suam. Sunt enim innumerabiles, quae non sunt finiendae ante fidem ne finiatur uita sine fide. Sed plane retenta iam fide, ad exercendam piam delectationem mentium fidelium studiosissime requirendae, et quod in eis eluxerit, sine typho arrogantiae communicandum: quod autem latuerit, sine salutis dispendio tolerandum.