[1,0] DE PECCATORUM MERITIS ET REMISSIONE ET DE BAPTISMO PARVULORUM. AD MARCELLINUM LIBER PRIMUS. [1,1] Praefatio. 1. 1. Quamuis in mediis et magnis curarum aestibus atque taediorum, quae nos detinent a peccatoribus relinquentibus legem Dei - licet ea quoque ipsa etiam peccatorum meritis imputemus -, studio tamen tuo, Marcelline carissime, quo nobis es gratior atque iucundior, diutius esse debitor nolui atque, ut uerum dicam, non potui. Sic enim, me compulit uel ipsa caritas, qua in uno incommutabili unum sumus in melius commutandi, uel timor, ne in te offenderem Deum, qui tibi desiderium tale donauit, cui seruiendo illi seruiam qui donauit, sic, inquam, me compulit, sic duxit et traxit ad dissoluendas pro tantillis uiribus quaestiones, quas mihi scribendo indixisti, ut ea causa in animo meo paulisper uinceret alias, donec aliquid efficerem, quo me bonae tuae uoluntati et eorum quibus haec curae sunt etsi non sufficienter, tamen oboedienter seruisse constaret. [1,2] 2. 2. Qui dicunt: "Adam sic creatum, ut etiam sine peccati merito moreretur non poena culpae, sed necessitate naturae", profecto illud, quod in lege dictum est: Qua die ederitis, morte moriemini, non ad mortem corporis, sed ad mortem animae, quae in peccato fit, referre conantur. Qua morte mortuos significauit Dominus infideles, de quibus ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Quid ergo respondebunt, cum legitur hoc Deum primo homini etiam post peccatum increpando et damnando dixisse: Terra es et in terram ibis? Neque enim secundum animam, sed, quod manifestum est, secundum corpus terra erat et morte eiusdem corporis erat iturus in terram. Quamuis enim secundum corpus terra esset et corpus in quo creatus est animale gestaret, tamen, si non peccasset, in corpus fuerat spiritale mutandus et in illam incorruptionem, quae fidelibus et sanctis promittitur, sine mortis periculo transiturus. Cuius rei desiderium nos habere non solum ipsi sentimus in nobis, uerum etiam monente Apostolo agnoscimus, ubi ait: Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de caelo est, super indui cupientes, si tamen induti non nudi inueniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione ingemiscimus grauati, in quo nolumus expoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a uita. Proinde si non peccasset Adam, non erat expoliandus corpore, sed superuestiendus immortalitate et incorruptione, ut absorberetur mortale a uita, id est, ab animali in spiritale transiret. [1,3] 3. 3. Neque enim metuendum fuit, ne forte, si diutius hic uiueret in corpore animali senectute grauaretur et paulatim ueterescendo perueniret ad mortem. Si enim Deus Israelitarum uestimentis et calceamentis praestitit, quod per tot annos non sunt obtrita, quid mirum si oboedienti homini eiusdem potentia praestaretur, ut animale, hoc est mortale, habens corpus haberet in eo quemdam statum, quo sine defectu esset annosus, tempore quo Deus uellet a mortalitate ad immortalitatem sine media morte uenturus? Sicut enim haec ipsa caro quam nunc habemus, non ideo non est uulnerabilis, quia non est necesse ut uulneretur; sic illa non ideo non fuit mortalis, quia non erat necesse ut moreretur. Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali atque mortali etiam illis, qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Enoch et Elias, per tam longam aetatem senectute marcuerunt, nec tamen eos credo iam in illam spiritalem qualitatem corporis commutatos, qualis in resurrectione promittitur, quae in Domino prima praecessit; nisi quia isti fortasse nec his cibis egent, qui sui consumptione reficiunt, sed ex quo translati sunt ita uiuunt, ut similem habeant satietatem illis quadraginta diebus, quibus Elias ex calice aquae et ex collyride panis sine cibo uixit; aut, si et his sustentaculis opus est, ita in paradiso fortasse pascuntur sicut Adam, priusquam propter peccatum inde exire meruisset. Habebat enim, quantum existimo, et de lignorum fructibus refectionem contra defectionem, et de ligno uitali stabilitatem contra uetustatem. [1,4] 4. 4. Praeter hoc autem quod puniens Deus dixit: Terra es et in terram ibis, quod nisi de morte corporis quomodo intellegi possit ignoro, sunt et alia testimonia, quibus euidentissime appareat non tantum spiritus, sed etiam corporis mortem propter peccatum meruisse genus humanum. Ad Romanos Apostolus dicit: Si autem Christus in uobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. Si ergo spiritus eius qui suscitauit Iesum a mortuis habitat in uobis, qui suscitauit Christum Iesum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. Puto quod non expositore, sed tantum lectore opus habet tam clara et aperta sententia. Corpus, inquit, mortuum est, non propter fragilitatem terrenam, quia de terrae puluere factum est, sed propter peccatum. Quid quaerimus amplius? Et uigilantissime non ait "mortale" sed mortuum. [1,5] 5. 5. Namque antequam immutaretur in illam incorruptionem, quae in sanctorum resurrectione promittitur, poterat esse mortale, quamuis non moriturum, sicut hoc nostrum potest, ut ita dicam, esse aegrotabile, quamuis non aegrotaturum. Cuius enim caro est, quae non aegrotare possit, etiamsi aliquo casu priusquam aegrotet occumbat? Sic et illud corpus iam erat mortale; quam mortalitatem fuerat absumptura mutatio in aeternam incorruptionem, si in homine iustitia, id est, oboedientia, permaneret; sed ipsum mortale non est factum mortuum nisi propter peccatum. Quia uero illa in resurrectione futura mutatio, non solum nullam mortem, quae facta est propter peccatum, sed nec mortalitatem habitura est, quam corpus animale habuit ante peccatum, non ait "Qui suscitauit Christum Iesum a mortuis uiuificabit et mortua corpora uestra", cum supra dixisset: corpus mortuum, sed: uiuificabit, inquit, et mortalia corpora uestra, ut scilicet iam non solum non sint mortua, sed nec mortalia, cum animale resurget in spiritale et mortale hoc induet immortalitatem, et absorbebitur mortale a uita. [1,6] 6. 6. Mirum si aliquid quaeritur hac manifestatione liquidius. Nisi forte audiendum est, quod huic perspicuitati contradicitur, ut mortuum corpus secundum illum modum hic intellegamus, quo dictum est: Mortificate membra uestra quae sunt super terram. Sed hoc modo corpus propter iustitiam mortificatur, non propter peccatum; ut enim operemur iustitiam, mortificamus membra nostra quae sunt super terram. Aut si putant ideo additum propter peccatum, ut non intellegamus quia peccatum factum est, sed ut peccatum non fiat - tamquam diceret: "Corpus quidem mortuum est propter non faciendum peccatum" -, quid sibi ergo uult, quod cum adiunxisset: Spiritus autem uita est, addidit, propter iustitiam? Suffecerat enim sic adiungere uitam spiritus, ut etiam hic subaudiretur "propter non faciendum peccatum", ut sic utrumque propter unam rem intellegeremus, et mortuum esse corpus et uitam esse spiritum propter non faciendum peccatum. Ita quippe, etiamsi tantummodo uellet dicere propter iustitiam, hoc est, "propter faciendam iustitiam", utrumque ad hoc posset referri: et mortuum esse corpus et uitam esse spiritum propter faciendam iustitiam. Nunc uero et mortuum corpus dixit esse propter peccatum et spiritum esse uitam propter iustitiam, diuersa merita diuersis rebus adtribuens: morti quidem corporis meritum peccati, uitae autem spiritus meritum iustitiae. Quocirca si, ut dubitari non potest, spiritus uita est propter iustitiam, hoc est, merito iustitiae; profecto corpus mortuum propter peccatum quid aliud quam merito peccati intellegere debemus aut possumus, si apertissimum Scripturae sensum non pro arbitrio peruertere ac detorquere conamur? Huic etiam uerborum consequentium lumen accedit. Cum enim praesentis temporis gratiam determinans diceret mortuum quidem esse corpus propter peccatum, quia in eo nondum per resurrectionem renouato peccati meritum manet, hoc est necessitas mortis; spiritum autem uitam esse propter iustitiam, quia licet adhuc corpore mortis huius oneremur iam secundum interiorem hominem coepta renouatione in fidei iustitiam respiramus; tamen, ne humana ignorantia de resurrectione corporis nihil speraret, etiam ipsum, quod propter meritum peccati in praesenti saeculo dixerat mortuum, in futuro propter iustitiae meritum dicit uiuificandum nec sic, ut tantum ex mortuo uiuum fiat, uerum etiam ex mortali immortale. [1,7] 7. 7. Quamquam itaque uersar, ne res manifesta esponendo potius obscuretur apostolicae tamen sententiae lumen adtende. Si autem Christus, inquit, in uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. Hoc dictum est, ne ideo putarent homines uel nullum uel paruum se habere beneficium de gratia Christi, quia necessario morituri sunt corpore. Adtendere quippe debent corpus quidem adhuc peccati meritum gerere, quod conditioni mortis obstrictum est, sed iam spiritum coepisse uiuere propter iustitiam fidei, qui et ipse in homine fuerat quadam morte infidelitatis exstinctus. "Non igitur, iuquit, parum uobis muneris putetis esse collatum per id quod Christus in uobis est, quod in corpore propter peccatum mortuo, iam propter iustitiam uester spiritus uiuit, nec ideo de uita quoque ipsius corporis desperetis. Si enim spiritus eius qui suscitauit Christum a mortuis habitat in uobis, qui suscitauit Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis". Quid adhuc tantae luci fumus contentionis offunditur? Clamat Apostolus: "Corpus quidem mortuum est in uobis propter peccatum, sed uiuificabuntur etiam mortalia corpora uestra propter iustitiam, propter quam nunc spiritus iam uita est, quod totum perficietur per gratiam Christi, hoc est, per inhabitantem spiritum eius in uobis"; et adhuc reclamaturi! Dicit etiam quemadmodum fiat, ut uita in se mortem mortificando conuertat. Ergo, inquit, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem uiuamus. Si enim secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. Quid est aliud quam hoc: "Si secundum mortem uixeritis, totum morietur; si autem secundum uitam uiuendo mortem mortificaueritis, totum uiuet"? [1,8] 8. 8. Item quod ait: Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum; quid aliud quam de morte corporis intellegi potest, quando ut hoc diceret de resurrectione corporis loquebatur eamque instantissima et acerrima intentione suadebat? Quid est ergo quod hic ait ad Corinthios: Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, nisi quod ait etiam ad Romanos: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors? Hanc illi mortem non corporis, sed animae intellegi uolunt; quasi aliud dictum sit ad Corinthios per hominem mors, ubi omnino animae mortem accipere non sinuntur, quia de resurrectione corporis agebatur, quae morti corporis est contraria. Ideo etiam sola mors ibi per hominem facta commemorata est, non etiam peccatum, quia non agebatur de iustitia, quae contraria est peccato, sed de corporis resurrectione, quae contraria est corporis morti. [1,9] 9. 9. Hoc autem apostolicum testimonium, in quo ait: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors 19, conari eos quidem in aliam nouam detorquere opinionem tuis litteris intimasti, sed quidnam illud sit quod in his uerbis opinentur tacuisti. Quantum autem ex aliis comperi, hoc ibi sentiunt, "quod et mors ista, quae illic commemorata est, non sit corporis, quam nolunt Adam peccando meruisse, sed animae, quae in ipso peccato fit, et ipsum peccatum non propagatione in alios homines ex primo homine, sed imitatione transisse". Hinc enim etiam in paruulis nolunt credere per baptismum solui originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed si peccatum Apostolus illud commemorare uoluisset, quod in hunc mundum, non propagatione, sed imitatione intrauerit, eius principem non Adam, sed diabolum diceret, de quo scriptum est: Ab initio diabolus peccat; de quo etiam legitur in libro Sapientiae: Inuidia autem diaboli mors intrauit in orbem terrarum. Nam quoniam ista mors sic a diabolo uenit in homines, non quod ab illo fuerint propagati, sed quod cum fuerint imitati, continuo subiunxit: Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius. Proinde Apostolus cum illud peccatum ac mortem commemoraret, quae ab uno in omnes propagatione transisset, eum principem posuit, a quo propagatio generis humani sumpsit exordium. 9. 10. Imitantur quidem Adam, quotquot per inoboedientiam transgrediuntur mandatum Dei; sed aliud est quod exemplum est uoluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus. Nam et Christum imitantur sancti eius ad sequendam iustitiam. Unde et idem Apostolus dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Sed praeter hanc imitationem gratia eius illuminationem iustificationemque nostram etiam intrinsecus operatur, illo opere de quo idem praedicator eius dicit: Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui, incrementum dat Deus. Hac enim gratia baptizatos quoque paruulos suo inserit corpori, qui certe imitari aliquem nondum ualent. Sicut ergo ille, in quo omnes uiuificantur, praeter quod se ad iustitiam exemplum imitantibus praebuit, dat etiam sui spiritus occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter infundit et paruulis; sic et ille, in quo omnes moriuntur, praeter quod eis qui praeceptum Domini uoluntate transgrediuntur imitationis exemplum est, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabificauit in se omnes de sua stirpe uenturos. Hinc omnino nec aliunde Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiuit, in quo omnes peccauerunt. Hoc si ego dicerem, resisterent isti meque non recte dicere, non recte sentire clamarent. Nullam quippe in his uerbis intellegerent sententiam cuiuslibet hominis, qui haec diceret, nisi istam quam in Apostolo intellegere nolunt. Sed quia eius uerba sunt, cuius auctoritati doctrinaeque succumbunt, nobis intellegendi obiciunt tarditatem, cum ea quae tam perspicue dicta sunt in nescio quid aliud detorquere conantur. Per unum, inquit, hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors: hoc propagationis est, non imitationis; nam si imitationis, "per diabolum" diceret. Quod autem nemo ambigit, istum primum hominem dicit, qui est appellatus Adam. Et ita, inquit, in omnes homines pertransiit. [1,10] 10. 11. Deinde quod sequitur: In quo omnes peccauerunt, quam circumspecte, quam proprie, quam sine ambiguitate dictum est! Si enim peccatum intellexeris, quod per unum hominem intrauit in mundum, in quo peccato omnes peccauerunt, certe manifestum est alia esse propria cuique peccata, in quibus hi tantum peccant, quorum peccata sunt, aliud hoc unum, in quo omnes peccauerunt, quando omnes ille unus homo fuerunt. Si autem non peccatum, sed ipse unus homo intellegitur, in quo uno homine omnes peccauerunt, quid etiam ista manifestatione manifestius? Nempe legimus iustificari in Christo qui credunt in eum propter occultam communicationem et inspirationem gratiae spiritalis, qua quisquis haeret Domino unus spiritus est, quamuis eum et imitentur sancti eius. Legatur mihi tale aliquid de his, qui sanctos eius imitati sunt, utrum quisquam dictus sit iustificatus in Paulo aut in Petro aut in quolibet eorum, quorum in populo Dei magna excellit auctoritas; nisi quod in Abraham dicimur benedici, sicut ei dictum est: Benedicentur in te omnes gentes, propter Christum qui semen eius dictus est secundum carnem. Quod manifestius dicitur, cum hoc idem ita dicitur: Benedicentur in semine tuo omnes gentes. Dictum autem quemquam diuinis eloquiis peccasse uel peccare in diabolo, cum eum iniqui et impii omnes imitentur, nescio utrum quisquam repperiat. Quod tamen cum Apostolus de primo homine dixerit - In quo omnes peccauerunt -, adhuc de peccati propagine disceptatur et nescio qua nebula imitationis opponitur. 10. 12. Adtende etiam quae sequuntur. Cum enim dixisset: In quo omnes peccauerunt, secutus adiunxit: usque enim ad legem peccatum in mundo fuit, hoc est, quia nec lex potuit auferre peccatum, quae subintrauit ut magis abundaret peccatum, siue naturalis lex, in qua quisque iam ratione utens incipit peccato originali addere et propria, siue ipsa quae scripta per Moysen populo data est. Si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset. Quid est non deputabatur, nisi: "ignorabatur et peccatum esse non putabatur"? Neque enim ab ipso Domino Deo tamquam non esset habebatur, cum scriptum sit: Quicumque sine lege peccauerunt sine lege peribunt. [1,11] 11. 13. Sed regnauit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen, id est, a primo homine usque ad ipsam etiam legem quae diuinitus promulgata est, quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre. Regnum enim mortis uult intellegi, quando ita dominatur in hominibus reatus peccati, ut eos ad uitam aeternam, quae uera uita est, uenire non sinat, sed ad secundam etiam, quae poenaliter aeterna est, mortem trahat. Hoc regnum mortis sola in quolibet homine gratia destruit Saluatoris, quae operata est etiam in antiquis sanctis, quicumque, antequam in carne Christus ueniret, ad eius tamen adiuuantem gratiam, non ad legis litteram, quae iubere tantum, non adiuuare poterat, pertinebant. Hoc namque occultabatur in Vetere Testamento pro temporum dispensatione iustissima, quod nunc reuelatur in Nouo. Ergo in omnibus regnauit mors ab Adam usque ad Moysen, qui Christi gratia non adiuti sunt, ut in eis regnum mortis destrueretur, ergo et in eis qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, id est, qui nondum sua et propria uoluntate sicut ille peccauerunt, sed ab illo peccatum originale traxerant, qui est forma futuri, quia in illo constituta est forma condemnationis futuris posteris, qui eius propagine crearentur, ut ex uno omnes in condemnationem nascerentur, ex qua non liberat nisi gratia Saluatoris. Scio quidem plerosque latinos codices sic habere: Regnauit mors ab Adam usque ad Moysen in eos qui peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, quod etiam ipsum qui ita legunt ad eumdem referunt intellectum, ut in similitudinem praeuaricationis Adae peccasse accipiant, qui in illo peccauerunt, ut ei similes crearentur, sicut ex homine homines, ita ex peccatore peccatores, ex morituro morituri damnatoque damnati. Graeci autem codices, unde in latinam linguam interpretatio facta est, aut omnes aut paene omnes, id quod a me primo positum est, habent. 11. 14. Sed non, inquit, sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundauit 36: non "magis multos", id est, multo plures homines - neque enim plures iustificantur quam condemnantur -, sed multo magis abundauit. Adam quippe ex uno suo delicto reos genuit; Christus autem etiam quae homines delicta propriae uoluntatis ad originale, in quo nati sunt, addiderunt gratia sua soluit atque donauit, quod euidentius in consequentibus dicit. [1,12] 12. 15. Verum illud diligentius intuere, quod ait ob unius delictum multos mortuos. Cur enim ob unius illius et non potius ob delicta sua propria, si hoc loco intellegenda est imitatio, non propagatio? Sed adtende quod sequitur: Et non sicut per unum peccantem ita est et donum; nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Nunc dicant, ubi locum habeat in his uerbis illa imitatio. Ex uno, inquit, in condemnationem: quo uno, nisi delicto? Hoc enim explanat, cum adiungit: gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Cur ergo iudicium ex uno delicto in condemnationem, gratia uero ex multis delictis in iustificationem? Nonne, si nullum est originale delictum, non solum ad iustificationem gratia, sed etiam iudicium ad condemnationem ex multis delictis homines ducit? Neque enim gratia multa delicta donat et non etiam iudicium multa delicta condemnat. Aut si propterea ex uno delicto in condemnationem ducuntur, quia omnia delicta, quae condemnantur, ex unius illius imitatione commissa sunt, eadem causa est, cur ex uno delicto etiam ad iustificationem duci intellegantur, quia omnia delicta, quae iustificatis remittuntur, ex illius unius imitatione commissa sunt. Sed hoc uidelicet non intellegebat Apostolus cum dicebat: Iudicium quidem ex uno delicto in condemnationem, gratia uero ex multis delictis in iustificationem! Immo uero nos intellegamus Apostolum et uideamus ideo dictum iudicium ex uno delicto in condemnationem, quia sufficeret ad condemnationem, etiamsi non esset in hominibus nisi originale peccatum. Quamuis enim condemnatio grauior sit eorum, qui originali delicto etiam propria coniunxerunt, et tanto singulis grauior, quanto grauius quisque peccauit, tamen etiam illud solum, quod originaliter tractum est, non tantum a regno Dei separat, quo paruulos sine accepta Christi gratia defunctos intrare non posse ipsi etiam confitentur, ueram et a salute ac uita aeterna facit alienos, quae nulla esse alia potest praeter regnum Dei, quo sola Christi societas introducit. [1,13] 13. 16. Ac per hoc ab Adam, in quo omnes peccauimus, non omnia nostra peccata, sed tantum originale traduximus; a Christo uero, in quo omnes iustificamur, non illius tantum originalis sed etiam ceterorum, quae ipsi addidimus, peccatorum remissionem consequimur. Ideo non sicut per unum peccantem ita est et donum. Nam iudicium quidem ex uno delicto, si non remittitur, id est, originali, in condemnationem iam potest ducere, gratia uero ex multis delictis remissis, hoc est, non solum illo originali, uerum etiam omnibus ceteris, ad iustificationem perducit. 13. 17. Si enim ob unius delictum mors regnauit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt in uita regnabunt per unum Iesum Christum 38. Cur ob unius delictum mors regnauit per unum, nisi quia mortis uinculo tenebantur in illo uno, in quo omnes peccauerunt, etiamsi propria peccata non adderent? Alioquin non ob unius delictum mors per unum regnauit, sed ob delicta multa multorum per unumquemque peccantem. Nam si propterea ceteri ob alterius hominis delictum mortui sunt, quia illum in delinquendo praecedentem subsequentes imitati sunt; ille quoque et multo magis ob alterius delictum mortuus est, quem diabolus delinquendo ita praecesserat, ut ei delictum etiam ipse suaderet. Adam uero nihil suasit imitatoribus suis et multi, qui eius imitatores dicuntur, eum fuisse et tale aliquid commisisse uel non audierunt uel omnino non credunt. Quanto ergo rectius, sicut iam dixi, diabolum principem constituisset Apostolus, a quo uno peccatum et mortem per omnes transisse diceret, si hoc loco non propagationem, sed imitationem dicere uoluisset! Multo enim rationabilius Adam dicitur imitator diaboli, quem suasorem peccati habuit, si potest quisque imitari etiam illum, qui nihil ei tale suasit uel omnino quem nescit. Quid est autem: Qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, nisi quod non ei tantum peccato, in quo omnes peccauerunt, sed eis etiam, quae addiderunt, gratia remissionis datur eisque hominibus tanta iustitia donatur, ut, cum Adam consenserit ad peccatum suadenti, non cedant isti etiam cogenti? Et quid est: Multo magis in uita regnabunt, cum mortis regnum multo plures in aeternas poenas trahat, nisi intellegamus eos ipsos in utroque dici qui transeunt ab Adam ad Christum, id est, a morte ad uitam, quia in uita aeterna sine fine regnabunt, magis quam in eis mors temporaliter et cum fine regnauit. 13. 18. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. Hoc unius delictum, si imitationem adtendamus, non erit nisi diaboli. Sed quia manifestum est de Adam, non de diabolo dici, restat intellegenda non imitatio, sed propagatio peccati. [1,14] 14. 18. Nam et quod ait de Christo: per unius iustificationem, magis hoc expressit, quam si "per unius iustitiam" diceret. Eam quippe iustificationem dicit, qua Christus iustificat impium, quam non imitandam proposuit, sed solus hoc potest. Nam potuit Apostolus recte dicere: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi, numquam autem diceret: "Iustificamini a me, sicut et ego sum iustificatus a Christo", quoniam possunt esse et sunt et fuerunt multi iusti homines et imitandi, iustus autem et iustificans nemo nisi Christus. Unde dicitur: Credenti in eum qui iustificat impium deputatur fides eius ad iustitiam. Quisquis ergo ausus fuerit dicere: "Iustifico te", consequens est, ut dicat etiam: "Crede in me". Quod nemo sanctorum recte dicere potuit nisi Sanctus sanctorum. Credite in Deum et in me credite; ut, quia ipse iustificat impium, credenti in eum qui iustificat impium deputetur fides ad iustitiam. [1,15] 15. 19. Nam si sola imitatio facit peccatores per Adam, cur non etiam per Christum sola imitatio iustos facit? Sicut enim, inquit, per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, sic et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. Proinde isti unus et unus non Adam et Christus, sed Adam et Abel constitui debuerunt, quoniam cum multi nos in huius uitae tempore praecesserint peccatores, eosque imitati fuerint qui posteriore tempore peccauerunt, ideo tamen uolunt isti non nisi Adam dictum, in quo omnes imitatione peccauerunt, quia primus hominum ipse peccauit. Ac per hoc Abel dici debuit, in quo uno omnes similiter homines imitatione iustificentur, quoniam ipse primus hominum iuste uixit. Aut si propter quemdam articulum temporis ad Noui Testamenti exordium pertinentem Christus est positus propter imitationem caput iustorum, Iudas eius traditor caput poni debuit peccatorum. Porro si propterea Christus unus est in quo omnes iustificentur, quia non sola eius imitatio iustos facit, sed per spiritum regenerans gratia, propterea et Adam unus est in quo omnes peccauerunt, quia non sola eius imitatio peccatores facit, sed per carnem generans poena. Ob hoc etiam dictum est omnes et omnes. Neque enim qui generantur per Adam, idem ipsi omnes per Christum regenerantur; sed hoc recte dictum est, quia sicut nullius carnalis generatio nisi per Adam sic spiritalis nullius nisi per Christum. Nam si aliqui possent carne generari non per Adam et aliqui regenerari spiritu non per Christum, non liquide omnes siue hic, siue ibi dicerentur. Eosdem autem omnes postea multos dicit; possunt quippe in aliqua re omnes esse qui pauci sunt; sed multos habet generatio carnalis, multos et spiritalis, quamuis non tam multos haec spiritalis quam illa carnalis. Verum tamen quemadmodum illa omnes habet homines sic ista omnes iustos homines, quia sicut nemo praeter illam homo sic nemo praeter istam iustus homo, et in utraque multi. Sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi. 15. 20. Lex autem subintrauit, ut abundaret delictum. Hoc ad originale homines addiderunt iam propria uoluntate, non per Adam; sed hoc quoque soluitur sanaturque per Christum, quia ubi abundauit peccatum, superabundauit gratia, ut, quemadmodum regnauit peccatum in mortem, etiam quod non ex Adam traxerunt homines, sed sua uoluntate addiderunt, sic et gratia regnet per iustitiam in uitam aeternam. Non tamen aliqua iustitia praeter Christum, sicut aliqua peccata praeter Adam. Ideo cum dixisset: quemadmodum regnauit peccatum in mortem, hic non addidit: "per unum", aut: "per Adam", quia supra dixerat etiam de peccato illo, quod subintrante lege abundauit, et hoc utique non est originis, sed iam propriae uoluntatis, cum autem dixisset: sic et gratia regnet per iustistiam in uitam aeternam, addidit: per Iesum Christum Dominum nostrum, quia generante carne illud tantummodo trahitur, quod est originale peccatum, regenerante autem spiritu non solum originalis, sed etiam uoluntariorum fit remissio peccatorum. [1,16] 16. 21. Potest proinde recte dici paruulos sine baptismo de corpore exeuntes in damnatione omnium mitissima futuros. Multum autem fallit et fallitur, qui eos in damnatione praedicat non futuros, dicente Apostolo: Iudicium ex uno delicto in condemnationem, et paulo post: per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. Quando ergo peccauit Adam non oboediens Deo, tunc eius corpus, quamuis esset animale ac mortale, gratiam perdidit, qua eius animae omni ex parte oboediebat; tunc ille exstitit bestialis motus pudendus hominibus, quem in sua erubuit nuditate; tunc etiam morbo quodam ex repentina et pestifera corruptione concepto factum in illis est, ut illa in qua creati sunt stabilitate aetatis amissa per mutabilitates aetatum irent in mortem. Quamuis ergo annos multos postea uixerint, illo tamen die mori coeperunt, quo mortis legem, qua in senium ueterascerent, acceperunt. Non enim stat uel temporis puncto, sed sine intermissione labitur, quidquid continua mutatione sensim currit in finem non perficientem, sed consumentem. Sic itaque impletum est quod dixerat Deus: Qua die ederitis, morte moriemini. Ex hac igitur inoboedientia carnis, ex hac lege peccati et mortis quisquis carnaliter generatur, regenerari spiritaliter opus habet, ut non solum ad regnum Dei perducatur, uerum etiam a peccati damnatione liberetur. Simul itaque peccato et morti primi hominis obnoxii nascuntur in carne et simul iustitiae uitaeque aeternae secundi hominis sociati renascuntur in baptismo; sic et in Ecclesiastico scriptum est: A muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur. Siue autem a muliere, siue ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet, quoniam, sicut nouimus, mulier ex uiro est et utriusque una caro est. Unde et illud quod scriptum est: Et erunt duo in carne una. Igitur iam non duo, inquit Dominus, sed una caro. [1,17] 17. 22. Quapropter qui dicunt paruulos ideo baptizari, ut hoc eis remittatur quod in hac uita proprium contraxerunt, non quod ex Adam traduxerunt, non magno molimine refellendi sunt. Quando enim secum ipsi paululum sine certandi studio cogitauerint, quam sit absurdum nec dignum disputatione quod dicunt, continuo sententiam commutabunt. Quod si noluerint, non usque adeo de humanis sensibus desperandum est, ut metuamus, ne hoc cuipiam persuadeant. Ipsi quippe, ut hoc dicerent, alicuius alterius sententiae suae praeiudicio, ni fallor, impulsi sunt. Ac propterea cum remitti baptizato peccata necessario faterentur nec fateri uellent ex Adam ductum esse peccatum, quod remitti fatebantur infantibus, ipsam infantiam coacti sunt accusare; quasi accusator infantiae hoc securior fieret, quo accusatus ei respondere non posset. Sed istos, ut dixi, omittamus; neque enim sermone uel documentis opus est, quibus innocentia probetur infantum, quantum ad eorum pertinet uitam, quam recenti ortu in se ipsis agunt, si eam non agnoscit sensus humanus nullis amminiculis cuiusquam disputationis adiutus. [1,18] 18. 23. Sed illi mouent et aliquid consideratione ac discussione dignum uidentur afferre, qui dicunt paruulos recenti uita editos uisceribus matrum, non propter remittendum peccatum percipere baptismum, sed ut spiritalem procreationem habentes creentur in Christo et ipsius regni caelorum participes fiant, eodem modo filii et heredes Dei, coheredes autem Christi. A quibus tamen, cum quaeritur, utrum non baptizati et non effecti coheredes Christi regnique caelorum participes habeant saltem beneficium salutis aeternae in resurrectione mortuorum, laborant uehementer, nec exitum inueniunt. Quis enim christianorum ferat, cum dicitur ad aeternam salutem posse quemquam peruenire, si non renascatur in Christo, quod per baptismum fieri uoluit eo iam tempore, quo tale sacramentum constituendum fuit regenerandis in spem salutis aeternae? Unde dicit Apostolus: Non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis. Quam tamen salutem in spe dicit esse, cum hic uiuimus, ubi ait: Spe enim salui facti sumus. Spes autem quae uidetur non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. Sine ista ergo regeneratione saluos in aeternum posse paruulos fieri quis audeat adfirmare, tamquam non pro eis mortuus sit Christus? Etenim Christus pro impiis mortuus est. Isti autem, qui, ut manifestum est, nihil in sua propria uita impie commiserunt, si nec originaliter ullo, impietatis uinculo detinentur, quomodo pro eis mortuus est, qui pro impiis mortuus est? Si nulla originalis peccati aegritudine sauciati sunt, quomodo ad medicum Christum, hoc est, ad percipiendum sacramentum salutis aeternae, suorum currentium pio timore portantur, et non eis in Ecclesia dicitur: "Auferte hinc innocentes istos; non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non uenit Christus uocare iustos, sed peccatores" ? Numquam dictum est, numquam dicitur, numquam omnino dicetur in Ecclesia Christi tale commentum. [1,19] 19. 24. Ac ne quis existimet ideo paruulos ad baptismum adferri oportere, quia, sicut peccatores non sunt, ita nec iusti sunt, quomodo ergo quidam meritum huius aetatis a Domino laudatum esse commemorant, quando ait: Sinite paruulos uenire ad me; talium est enim regnum caelorum? Si enim hoc non propter humilitatis similitudinem, quod humilitas paruulos faciat, sed propter puerorum uitam laudabilem dictum est, profecto et iusti sunt. Non enim recte aliter dici potuit: Talium est regnum caelorum, cum esse non possit nisi iustorum. Sed forte hoc quidem non congruenter dicitur, quod paruulorum uitam laudauerit Dominus dicens: Talium est regnum caelorum, cum uerax ille sit intellectus, quod humilitatis similitudinem in parua aetate posuerit. Verumtamen forsitan hoc tenendum est, quod dixi, propterea paruulos baptizari debere, quia, sicut peccatores non sunt, ita nec iusti sunt. Sed cum dictum esset: Non ueni uocare iustos, quasi ei responderetur: "Quos ergo uocare uenisti?" continuo subiunxit: sed peccatores in paenitentiam. Ac per hoc quomodo si iusti sunt, ita etiam si peccatores non sunt, non eos uenit uocare qui dixit: Non ueni uocare iustos, sed peccatores. Et ideo baptismo eius, qui eos non uocat, non tantum frustra, uerum etiam improbe uidentur irruere; quod absit ut sentiamus. Vocat eos igitur medicus, qui non est opus sanis, sed aegrotantibus, nec uenit uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. Et ideo quia suae uitae propriae peccatis nullis adhuc tenentur obnoxii, originalis in eis aegritudo sanatur in eius gratia, qui saluos facit per lauacrum regenerationis. 19. 25. Dicet aliquis: "Quomodo ergo et ipsi uocantur in paenitentiam? Numquid tantillos potest aliquid paenitere?". Huic respondetur: "Si propterea paenitentes dicendi non sunt quia sensum paenitendi nondum habent, nec fideles dicendi sunt, quia similiter sensum credendi nondum habent. Si autem propterea recte fideles uocantur, quoniam fidem per uerba gestantium quodam modo profitentur, cur non prius etiam paenitentes habeantur, cum per eorumdem uerba gestantium diabolo et huic saeculo renuntiare monstrantur? Totum hoc in spe fit ui sacramenti et diuinae gratiae, quam Dominus donauit Ecclesiae". Ceterum quis ignorat quod baptizatus paruulus, si ad rationales annos ueniens non crediderit nec se ab illicitis concupiscentiis abstinuerit, nihil ei proderit quod paruus accepit? Verumtamen si percepto baptismate de hac uita emigrauerit, soluto reatu, cui originaliter erat obnoxius, perficietur in illo lumine ueritatis, quod incommutabiliter manens in aeternum iustificatos praesentia Creatoris illuminat. Peccata enim sola separant inter homines et Deum, quae soluuntur eius gratia, per quem mediatorem reconciliamur, cum iustificat impium. [1,20] 20. 26. Terrentur autem isti sententia Domini dicentis: Nisi quis natus fuerit denuo, non uidebit regnum Dei - quod cum exponeret, ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum caelorum - et propterea conantur paruulis non baptizatis innocentiae merito salutem ac uitam aeternam tribuere, sed, quia baptizati non sunt, eos a regno caelorum facere alienos noua quadam et mirabili praesumptione, quasi salus aeternae uitae aeterna possit esse praeter Christi hereditatem, praeter regnum caelorum. Habent enim uidelicet quo confugiant atque ubi delitescant, quia non ait Dominus: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, "non habebit uitam", sed ait: non intrabit in regnum Dei. Nam si illud dixisset, nulla hinc dubitatio posset oboriri. Auferatur ergo iam dubitatio, Dominum audiamus, non suspiciones coniecturasque mortalium, Dominum audiamus, inquam, non quidem hoc de sacramento sancti lauacri dicentem, sed de sacramento sanctae mensae suae, quo nemo rite nisi baptizatus accedit: Nisi manducaueritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis uitam in uobis. Quid ultra quaerimus? Quid ad hoc responderi potest, nisi pertinacia pugnaces neruos aduersus constantiam perspicuae ueritatis intendat? 20. 27. An uero quisquam etiam hoc dicere audebit, quod ad paruulos haec sententia non pertineat possintque sine participatione corporis huius et sanguinis in se habere uitam, quia non ait: "Qui non manducauerit", sicut de baptismo: Qui non renatus fuerit, sed ait: Si non manducaueritis, uelut eos alloquens qui audire et intellegere poterant, quod utique non ualent paruuli? Sed qui hoc dicit, non adtendit, quia nisi omnes ista sententia teneat, ut sine corpore et sanguine Filii hominis uitam habere non possint, frustra etiam aetas maior id curat. Potest enim, si non uoluntatem, sed uerba loquentis adtendas, eis solis uideri dictum, quibus tunc Dominus loquebatur, quia non ait "qui non manducauerit", sed: Si non manducaueritis. Et ubi est quod eodem loco de hac ipsa re ait: Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi uita? Secundum hoc enim etiam ad nos pertinere illud sacramentum intellegimus, qui tunc nondum fuimus, quando ista dicebat, quia non possumus dicere ad saeculum nos non pertinere, pro cuius uita Christus suam carnem dedit. Quis autem ambigat saeculi nomine homines significasse, qui nascendo in hoc saeculum ueniunt? Nam, sicut alibi ait: Filii saeculi huius generant et generantur. Ac per hoc etiam pro paruulorum uita caro data est, quae data est pro saeculi uita; et si non manducauerint carnem filii hominis, nec ipsi habebunt uitam. 20. 28. Hinc est etiam illud: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu eius. Qui credit in Filium, habet uitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non habebit uitam, sed ira Dei manet super eum. In quo igitur horum genere ponemus infantes? In eorum qui credunt in Filium, an in eorum qui sunt increduli Filio? "In neutro, ait aliquis, quia cum adhuc credere non possunt, nec increduli deputandi sunt". Non hoc indicat ecclesiastica regula, quae baptizatos infantes fidelium numero adiungit. Porro si isti, qui baptizantur, propter uirtutem celebrationemque tanti sacramenti, quamuis suo corde atque ore non agant quod ad credendum confitendumque pertineat, tamen in numero credentium computantur, profecto illi, quibus sacramentum defuerit, in eis habendi sunt qui non credunt Filio; atque ideo si huius inanes gratiae corpore exierint, sequetur eos quod dictum est: Non habebunt uitam, sed ira Dei manet super eos. Et unde hoc, quando eos clarum est peccata propria non habere, si nec originali peccato teneantur obnoxii? [1,21] 21. 29. Bene autem non ait: ira Dei "ueniet super eum", sed: manet super eum. Ab hac quippe ira, qua omnes sub peccato sunt, de qua dicit Apostolus: Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae sicut et ceteri, nulla res liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Haec gratia cur ad illum ueniat, ad illum non ueniat, occulta esse causa potest, iniusta non potest. Numquid enim iniquitas apud Deum? absit. Sed prius sanctarum Scripturarum auctoritatibus colla subdenda sunt, ut ad intellectum per fidem quisque perueniat. Neque enim frustra dictum est: Iudicia tua sicut multa abyssus. Cuius abyssi altitudinem ueluti expauescens, exclamat Apostolus: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! Praemiserat quippe sententiam mirae profunditatis dicens: Conclusit enim Deus omnes in incredulitate, ut omnibus misereatur. Cuius profunditatis ueluti horrore percussus: O altitudo, inquit, diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! Quis enim cognouit sensum Domini? aut quis consiliarius illius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum, Amen. Valde ergo paruum sensum habemus ad discutiendam iustitiam iudiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam, nullis meritis praecedentibus non iniquam, quae non tam mouet, cum praestatur indignis quam cum aeque indignis aliis denegatur. 21. 30. Nam et hi, quibus uidetur iniustum, ut paruuli sine gratia Christi de corpore exeuntes non solum regno Dei, quo et ipsi fatentur nisi per baptismum renatos intrare non posse, uerum etiam uita aeterna et salute priuentur, quaerentes quomodo iustum sit, ut alius ab originali impietate soluatur, alius non soluatur, cum eadem sit utriusque conditio, ipsi respondeant secundum sententiam suam, quomodo identidem iustum sit, ut huic praestetur baptismus, quo intret in regnum Dei, illi non praestetur, cum sit utriusque par causa. Si enim mouet, cur ex his duobus, cum ex aequo ambo sint originaliter peccatores, alius ab hoc uinculo soluitur, cui conceditur baptismus, alius non soluitur, cui talis gratia non conceditur, cur non pariter mouet, quod ex duobus originaliter innocentibus alius accepit baptismum, quo in regnum Dei possit intrare, alius non accepit, ne ad regnum Dei possit accedere? Nempe in utraque causa ad illam exclamationem reditur: O altitudo diuitiarum! Ex ipsis deinde baptizatis paruulis dicatur mihi, cur alius rapitur, ne malitia mutet intellectum eius, et alius uiuit impius futurus? Nonne, si ambo raperentur, ambo in regnum caelorum ingrederentur? Et tamen non est iniquitas apud Deum. Quid? illud quem non moueat, quem non in tanta altitudine exclamare compellat, quod alii paruuli spiritu immundo uexantur, alii nihil tale patiuntur, alii etiam in uteris matrum, sicut Ieremias, sanctificantur, cum omnes, si est originale peccatum, pariter rei sint, si non est, pariter innocentes sint? Unde ista tanta dìuersitas, nisi quia inscrutabília sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius? [1,22] 22. 31. An forte illud iam explosum repudiatumque sentiendum est, quod animae prius in caelesti habitatione peccantes gradatim atque paulatim ad suorum meritorum corpora ueniant, ac pro ante gesta uita magis minusue corporeis pestibus affligantur? Cui opinioni quamuis sancta Scriptura apertissime contradicat, quae cum gratiam commendaret, Nondum natis, inquit, nec qui aliquid egerint boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex uocante dictum est, quod maior seruiet minori, nec ipsi tamen qui hoc sentiunt euadunt huius quaestionis angustias, sed in eis coartati et haerentes similiter: O altitudo! exclamare coguntur. Unde enim fit, ut homo ab ineunte pueritia modestior, ingeniosior, temperantior, ex magna parte libidinum uictor, qui oderit auaritiam, luxuriam detestetur atque ad uirtutes ceteras prouectior aptiorque consurgat, et tamen eo loco sit, ubi ei praedicari gratia christiana non possit - Quomodo enim inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? -. Alius autem tardus ingenio, libidinibus deditus, flagitiis et facinoribus coopertus, ita gubernetur, ut audiat, credat, baptizetur, rapiatur aut, si detentus hic fuerit, laudabiliter uiuat? Ubi duo isti tam diuersa merita contraxerunt, non dico, ut iste credat, ille non credat, quod est propriae uoluntatis, sed ut iste audiat quod credat, ille non audiat - hoc enim non est in hominis potestate - ubi, inquam, haec tam diuersa merita contraxerunt? Si in caelo egerunt aliquam uitam, ut pro suis actibus propellerentur uel laberentur in terras congruisque suae ante actae uitae corporeis receptaculis tenerentur, ille utique melius ante hoc mortale corpus uixisse credendus est, qui eo non multum meruit praegrauari, ut et bonum haberet ingenium et concupiscentiis eius mitioribus urgeretur, quas posset facile superare; et tamen eam sibi gratiam praedicari non meruit, qua sola posset a secundae mortis pernicie liberari. Ille autem pro meritis deterioribus, sicut putant, grauiori corpori implicitus et ob hoc cordis obtunsi, cum carnis illecebris ardentissima cupidine uinceretur et per nequissimam uitam peccatis pristinis, quibus ad hoc uenire meruerat, adderet peiora terrena, aut in cruce tamen audiuit: Hodie mecum eris in paradiso, aut alicui cohaesit Apostolo, cuius praedicatione mutatus et per lauacrum regenerationis saluus effectus est, ut ubi abundauit peccatum, superabundaret gratia. Quid hinc respondeant omnino non uideo, qui uolentes humanis coniecturis iustitiam Dei defendere et ignorantes altitudinem gratiae fabulas improbabiles texuerunt. 22. 32. Multa enim dici possunt de miris uocationibus hominum, siue quas legimus siue quas experti sumus, quibus eorum opinio subuertatur, qui credunt ante ista corpora sua quasdam proprias uitas gessisse animas hominum, quibus ad haec uenirent pro diuersitate meritorum diuersa hic experturae uel bona uel mala. Sed terminandi huius operis cura non sinit in his diutius immorari. Unum tamen, quod inter multa mirabile comperi, non tacebo. Quis non secundum istos, qui ex meritis prioris uitae ante hoc corpus in caelestibus gestae animas terrenis corporibus magis minusue grauari opinantur, adfirmet eos ante istam uitam sceleratius immaniusque peccasse, qui mentis lumen sic amittere meruerant, ut sensu uicino pecoribus nascerentur, non dico tardissimi ingenio - nam hoc de aliis dici solet - sed ita excordes, ut etiam cirrati ad mouendum risum exhibeant cordatis delicias fatuitatis, quorum nomen ex graeco deriuatum moriones uulgus appellat? Talium tamen quidam fuit ita christianus, ut, cum esset omnium iniuriarum suarum mira fatuitate patientissimus, iniuriam tamen nominis Christi uel in se ipso religionis, qua imbutus erat, sic ferre non posset, ut blasphemantes uidelicet cordatos, a quibus haec ut prouocaretur audiebat, insectari lapidibus non desisteret nec in ea causa uel dominis parceret. Tales ergo praedestinari et creari arbitror, ut qui possunt intellegant Dei gratiam et Spiritum, qui ubi uult spirat, ob hoc omne ingenii genus in filiis misericordiae non praeterire itemque omne ingenii genus in gehennae filiis praeterire, ut qui gloriatur in Domino glorietur. Illi autem qui pro meritis uitae superioris accipere quasque animas diuersa terrena corpora adfirmant, quibus aliae magis, aliae minus grauentur, et pro eisdem meritis humana ingenia uariari, ut acutiora sint quaedam et alia obtunsiora, proque ipsius uitae superioris meritis diuinam quoque gratiam liberandis hominibus dispensari, quid de isto poterunt respondere? Quomodo ei tribuent et teterrimam uitam superiorem, ut ex hoc fatuus nasceretur, et tam bene meritam, ut ex hoc in Christo gratia multis acutissimis praeferretur? 22. 33. Cedamus igitur et consentiamus auctoritati sanctae Scripturae, quae nescit falli nec fallere, et, sicut nondum natos ad discernenda merita eorum aliquid boni uel mali egisse non credimus, ita omnes sub peccato esse, quod per unum hominem intrauit in mundum et per omnes homines pertransiit, a quo non liberat nisi gratia Dei per Dominum nostrum Iesum Christum, minime dubitemus. [1,23] 23. 33. Cuius medicinalis aduentus non est opus sanis, sed aegrotantibus, quia non uenit uocare iustos, sed peccatores, in cuius regnum non intrabit nisi qui renatus fuerit ex aqua et spiritu nec praeter regnum eius salutem ac uitam possidebit aeternam, quoniam qui non manducauerit carnem eius, et qui incredulus est Filio, non habebit uitam, sed ira Dei manet super eum. Ab hoc peccato, ab hac aegritudine, ab hac ira Dei, cuius naturaliter filii sunt, qui etiam si per aetatem non habent proprium, trahunt tamen originale peccatum, non liberat nisi Agnus Dei qui tollit peccata mundi, non nisi Medicus, qui non uenit propter sanos, sed propter aegrotos, non nisi Saluator, de quo dictum est generi humano: Natus est uobis hodie Saluator; non nisi Redemptor, cuius sanguine deletur debitum nostrum. Nam quis audeat dicere non esse Christum infantium saluatorem nec redemptorem? Unde autem saluos facit, si nulla in eis est originalis aegritudo peccati? Unde redimit, si non sunt per originem primi hominis uenumdati sub peccato? Nulla igitur ex nostro arbitrio, praeter baptismum Christi, salus aeterna promittatur infantibus, quam non promittit Scriptura diuina humanis omnibus ingeniis praeferenda. [1,24] 24. 34. Optime punici christiani baptismum ipsum nihil aliud quam salutem, et sacramentum corporis Christi, nihil aliud quam uitam uocant. Unde, nisi ex antiqua, ut existimo, et apostolica traditione, qua Ecclesiae Christi insitum tenent, praeter baptismum et participationem mensae Dominicae, non solum ad regnum Dei, sed nec ad salutem et uitam aeternam posse quemquam hominum peruenire? Hoc enim et Scriptura testatur secundum ea quae supra diximus. Nam quid aliud tenent, qui baptismum nomine salutis appellant, nisi quod dictum est: Saluos nos fecit per lauacrum regenerationis; et quod Petrus ait: Sic et uos simili forma baptisma saluos facit? quid aliud etiam qui sacramentum mensae Dominicae uitam uocant, nisi quod dictum est: Ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi; et: Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi uita; et: Si non manducaueritis carnem Filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis uitam in uobis? Si ergo, ut tot et tanta diuina testimonia concinunt, nec salus nec uita aeterna sine baptismo et corpore et sanguine Domini cuiquam speranda est, frustra sine his promittitur paruulis. Porro si a salute ac uita aeterna hominem nisi peccata non separant, per haec sacramenta non nisi peccati reatus in paruulis soluitur; de quo reatu scriptum est neminem esse mundum, nec si unius diei fuerit uita eius. Unde est et illud in Psalmis: Ego enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis mater mea me in utero aluit; aut enim ex persona generali ipsius hominis dicitur aut, si proprie Dauid hoc de se dicit, non utique de fornicatione, sed de legitimo connubio natus fuit. Non itaque dubitemus etiam pro infantibus baptizandis sanguinem fusum, qui priusquam funderetur, sic in sacramento datus est et commendatus, ut diceretur: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Negant enim illos liberari, qui sub peccato esse nolunt fateri. Nam unde liberantur, si nulla seruitute peccati tenentur obstricti? 24. 35. Ego, inquit, lux in saeculum ueni, ut omnis, qui crediderit in me, non maneat in tenebris. Hoc dicto quid ostendit nisi in tenebris esse omnem qui non credit in eum et credendo efficere, ne maneat in tenebris? Has tenebras quid nisi peccata intellegimus? Sed quodlibet aliud intellegantur hec tenebrae, profecto qui non credit in Christum manebit in eis, et utique poenales sunt, non quasi nocturnae ad quietem animantium necessariae. [1,25] 25. 35. Proinde paruuli, si per sacramentum, quod ad hoc diuinitus institutum est, in credentium numerum non transeant, profecto in his tenebris remanebunt. 25. 36. Quamuis eos nonnulli mox natos illuminari credant sic intellegentes quod scriptum est: Erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Quod si ita est, multum mirandum est, quomodo illuminati ab unico Filio, quod erat in principio Verbum Deus apud Deum, non ammittantur ad regnum Dei, nec sint heredes Dei, coheredes autem Christi. Hoc enim eis nisi per baptismum non praestari etiam qui hoc sentiunt confitentur. Deinde iam illuminati, si ad consequendum regnum Dei nondum sunt idonei, saltem ipsum baptismum, quo ad hoc idonei fiunt, laeti suscipere debuerunt; cui tamen eos uidemus cum magnis fletibus reluctari eamque ignorantiam in illa aetate contemnimus, ut sacramenta, quae illis prodesse nouimus, in eis etiam reluctantibus compleamus. Cur enim et Apostolus dicit: Nolite pueri esse mentibus, si iam lumine illo uero, quod Verbum Dei est, eorum mentes illuminatae sunt? 25. 37. Itaque illud, quod in Euangelio positum est: Erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, ideo dictum est, quia nullus hominum illuminatur nisi illo lumine ueritatis, quod Deus est, ne quisquam putaret ab eo se illuminari, a quo aliquid audit ut discat, non dico, si quemquam magnum hominem, sed nec si angelum ei contingat habere doctorem. Adhibetur enim sermo ueritatis extrinsecus uocis ministerio corporalis, uerumtamen neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Audit quippe homo dicentem uel hominem uel angelum; sed ut sentiat et cognoscat uerum esse quod dicitur, illo lumine intus mens eius aspergitur, quod aeternum manet, quod etiam in tenebris lucet. Sed sicut sol iste a caecis, quamuis eos suis radiis quodam modo uestiat, sic ab stultitiae tenebris non comprehenditur. 25. 38. Cur autem, cum dixisset: Quod illuminat omnem hominem, addiderit: uenientem in hunc mundum - unde haec opinio nata est, quod in exorta corporali ab utero matris recentissimo illuminet mentes nascentium paruuloram -, quamuis in graeco ita sit positum, ut possit intellegi etiam ipsum lumen ueniens in hunc mundum, tamen, si hominem uenientem in hunc mundum necesse est accipi, aut simpliciter dictum arbitror, sicut multa in Scripturis repperiuntur, quibus etiam detractis nihil sententiae minuatur, aut, si propter aliquam distinctionem additum esse credendum est, fortasse hoc dictum est ad discernendam spiritalem illuminationem ab ista corporali, quae siue per caeli luminaria siue quibusque ignibus illuminat oculos carnis, ut hominem interiorem dixerit uenientem in hunc mundum, quia exterior corporeus est, sicut hic mundus, tamquam diceret: "Illuminat omnem hominem uenientem in corpus", secundum illud quod scriptum est: Sortitus sum animam bonam et ueni in corpus incoinquinatum. Aut ergo sic dictum est, si distinctionis alicuius gratia dictum est, Illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, tamquam dictum esset: "Illuminat omnem interiorem hominem", quia homo interior, cum ueraciter fit sapiens, non nisi ab illo illuminatur, quod est lumen uerum; aut, si rationem ipsam, qua humana anima rationalis appellatur, quae ratio adhuc uelut quieta et quasi sopita, tamen insita et quodam modo inseminata in paruulis latet, illuminationem uoluit appellare, tamquam interioris oculi creationem; non resistendum est tunc eam fieri, cum anima creatur, et non absurde hoc intellegi, cum homo uenit in mundum. Verumtamen etiam ipse, quamuis iam creatus oculus, necesse est in tenebris mancat, si non credat in eum qui dixit: Ego lux in saeculum ueni, ut omnis qui credit in me non maneat in tenebris. Quod per sacramentum baptismatis in paruulis fieri non dubitat mater Ecclesia, quae cor et os maternum eis praestat, ut sacris mysteriis imbuantur, quia nondum possunt corde proprio credere ad iustitiam, nec ore proprio confiteri ad salutem. Nec ideo tamen eos quisquam fidelium fideles appellare cunctatur, quod a credendo utique nomen est, quamuis hoc non ipsi, sed alii pro eis inter sacramenta responderint. [1,26] 26. 39. Nimis longum fiet, si ad singula testimonia similiter disputemus. Unde commodius esse arbitror aceruatim multa congerere, quae occurrere potuerint uel quae sufficere uidebuntur, quibus appareat Dominum Iesum Christum non aliam ob causam in carne uenisse ac forma serui accepta factum oboedientem usque ad mortem crucis, nisi ut hac dispensatione misericordissimae gratiae omnes, quibus tamquam membris in suo corpore constitutis caput est ad capessendum regnum caelorum, uiuificaret, saluos faceret, liberaret, redimeret, illuminaret, qui prius fuissent in peccatorum morte, languoribus, seruitute, captiuitate, tenebris constituti, sub potestate diaboli principis peccatorum, ac sic fieret mediator Dei et hominum, per quem post inimicitias impietatis nostrae illius gratiae pace finitas reconciliaremur Deo in aeternam uitam ab aeterna morte quae talibus impendebat erepti. Hoc enim cum abundantius apparuerit, consequens erit, ut ad istam Christi dispensationem, quae per hanc eius humilitatem facta est, pertinere non possint, qui uita, salute, liberatione, redemptione, illuminatione non indigent. Et quoniam ad hanc pertinet baptismus, quo Christo consepeliuntur, ut incorporentur illi membra eius, hoc est fideles eius, profecto nec baptismus est necessarius eis, qui illo remissionis et reconciliationis beneficio, quae fit per mediatorem, non opus habent. Porro quia paruulos baptizandos esse concedunt, qui contra auctoritatem uniuersae Ecclesiae procul dubio per Dominum et Apostolos traditam uenire non possunt, concedant oportet eos egere illis beneficiis mediatoris, ut abluti per sacramentum caritatemque fidelium ac sic incorporati Christi corpori, quod est Ecclesia, reconcilientur Deo, ut in illo uiui, ut salui, ut liberati, ut redempti, ut illuminati fiant. Unde, nisi a morte, uitiis, reatu, subiectione, tenebris peccatorum? quae quoniam nulla in ea aetate per suam uitam propriam commiserunt, restat originale peccatum. [1,27] 27. 40. Haec ratiocinatio tunc erit fortior, cum ea quae promisi testimonia multa congessero. Iam supra posuimus: Non ueni uocare iustos, sed peccatores 111. Item cum ad Zaccheum esset ingressus: Hodie, inquit, salus domui huic facta est, quoniam et iste filius est Abrahae. Venit enim filius hominis quaerere et saluare quod perierat. Hoc et de oue perdita et relictis nonaginta nouem quaesita et inuenta, hoc et de drachma quae perierat ex decem. Unde oportebat, ut dicit, praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Ierusalem. Marcus etiam in fine Euangelii sui Dominum dixisse testatur: Euntes in mundum uniuersum praedicate Euangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit; qui uero non crediderit, condemnabitur. Quis autem nesciat credere esse infantibus baptizari, non credere autem non baptizari? Ex Ioannis autem Euangelio quamuis iam nonnulla posuerimus adtende etiam ista. Ioannes Baptista de illo: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; et ipse de se ipso: Qui de ouibus meis sunt uocem meam audiunt, et ego noui illas et sequuntur me; et ego uitam aeternam do illis et non peribunt in aeternum. Quia ergo de ouibus eius non esse incipiunt paruuli nisi per baptismum; profecto, si hoc non accipiunt, peribunt; uitam enim aeternam, quam suis dabit ouibus, non habebunt. Item alio loco: Ego sum uia, ueritas et uita; nemo uenit ad Patrem nisi per me. 27. 41. Hanc doctrinam suscipientes Apostoli uide quanta contestatione declarent. Petrus in prima epistola: Benedictus est, inquít, Deus, Pater Domini nostri Iesu Christi, secundum multitudinem misericordiae suae qui regenerauit nos in spem uitae aeternae per resurrectionem Iesu Christi, in hereditatem immortalem et incontaminatam, florentem, seruatam in caelis uobis, qui in uirtute Dei conuersamini per fidem in salutem paratam palam fieri in tempore nouissimo. Et paulo post: Inueniamini, inquit, in laudem et honorem Iesu Christi, quem ignorabatis, in quem modo non uidentes creditis, quem cum uideritis exsultabitis gaudio inenarrabili et honorato gaudio percipientes testamentum fidei, salutem animarum uestrarum. Item alio loco: Vos autem, inquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptione, ut uirtutes enuntietis eius qui uos de tenebris uocauit in illud admirabile lumen suum. Et iterum: Christus, inquit, pro peccatis nostris passus est, iustus pro iniustis, ut nos adducat ad Deum. Item cum commemorasset in arca Noe octo homines saluos factos: Sic et uos, inquit, simili forma baptisma saluos facit. Ab hac ergo salute et lumine alieni sunt paruuli et in perditione ac tenebris remanebunt, nisi per adoptionem populo Dei fuerint sociati tenentes Christum passum iustum pro iniustis, ut eos adducat ad Deum. 27. 42. Ex epistola etiam Ioannis haec mihi occurrerunt, quae huic quaestioni necessaria uisa sunt. Quodsi in lumine, inquit, ambulauerimus, sicut et ipse est in lumine, societatem habemus in inuicem et sanguis Iesu Christi filii eius purgabit nos ab omni delicto. Item alio loco: Si testimonium, inquit, hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quia hoc est testimonium Dei, quod maius est, quia testificatus est de Filio suo. Qui crediderit in Filium Dei, habet testimonium in semetipso. Qui non crediderit Deo, mendacem facit eum, quia non credidit in testimonium, quod testificatus est de Filio suo. Et hoc est testimonium, quia uitam aeternam dedit nobis Deus, et haec uita in Filio eius est. Qui habet Filium, habet uitam; qui non habet Filium, non uitam habet. Non solum igitur regnum caelorum, sed nec uitam paruuli habebunt, si Filium non habebunt, quem nisi per baptismum eius habere non possunt. Item alio loco: In hoc, inquit, manifestatus est Filius Dei, ut soluat opera diaboli. Non ergo pertinebunt paruuli ad gratiam manifestationis Filii Dei, si non in eis soluet opera diaboli. 27. 43. Iam nunc adtende in hanc rem Pauli apostoli testimonia tanto utique plura, quanto plures epistolas scripsit et quanto diligentius curauit commendare gratiam Dei aduersus eos, qui operibus gloriabantur atque ignorantes Dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae Dei non erant subditi. In epistola ad Romanos: Iustitia, inquit, Dei in omnes qui credunt; non enim est distinctio. Omnes enim peccauerunt et egent gloriam Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae eius propter propositum praecedentium peccatorum in Dei patientia, ad ostendendam iustitiam ipsius in hoc tempore, ut sit iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu. Item alio loco: Ei qui operatur, inquit, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum; ei uero qui non operatur, credit autem in eum qui iustificat impium, deputatur fides ad iustitiam. Sicut et Dauid dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus: "beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Beatus uir, cui non imputauít Dominus peccatum". Item paulo post: Non est autem scriptum, inquit, propter illum tantum, quia deputatum est illi, sed et propter nos, quibus deputabitur credentibus in eum, qui excitauit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Et paulo post: Si enim Christus, inquit, cum infirmi essemus adhuc, iuxta tempus pro impiis mortuus est. Et alibi: Scimus, inquit, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato. Quod enim operor, ignoro; non enim quod uolo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona. Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio. Non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Inuenio ergo legem mihi uolenti facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Dicant qui possunt homines nasci nisi in corpore mortis huius, ut possint etiam dicere non eis necessariam gratiam Dei per Iesum Christum, qua liberentur de corpore mortis huius. Item paulo post Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne. Dicant qui audent oportuisse nasci Christum in similitudine carnis peccati, nisi nos nati essemus in carne peccati. 27. 44. Item ad Corinthios: Tradidi enim uobis in primis, inquit, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas 134. Item ad eosdem Corinthios in secunda: Caritas enim Christi compellit nos iudicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem et, si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. Si qua igitur in Christo, noua creatura; uetera transierunt, ecce facta sunt noua. Omnia autem ex Deo, qui reconciliauit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis. Quemadmodum? quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta eorum et ponens in nobis uerbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur tamquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari Deo. Eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso. Cooperantes autem et rogamus, ne in uacuum gratiam Dei suscipiatis. Dicit enim: Tempore acceptabili exaudiui te et in díe salutis adiuui te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Ad hanc reconciliationem et salutem si non pertinent paruuli, quis eos quaerit ad baptismum Christi? Si autem pertinent, inter homines mortuos sunt, pro quibus ille mortuus est, nec ab eo reconciliari et saluari possunt, nisi dimissa non reputet delicta eorum. 27. 45. Item ad Galatas: Gratia uobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo, qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno. Et alio loco: Lex transgressionis gratia proposito est, donec ueniret semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est; Deus uero unus est. Lex ergo aduersus promissa Dei? Absit! Si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. 27. 46. Ad Ephesios etiam: Et uos cum essetis mortui delictis et peccatis uestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus eius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes uoluntatem carnis et affectionum, et eramus naturaliter filii irae sicut et ceteri; Deus autem, qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos et, cum essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. Et paulo post: Gratia, inquit, salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit Deus, ut in illis ambulemus. Et paulo post: Qui eratis, inquit, illo tempore sine Christo, alienati a societate Israel et peregrini testamentorum et promissionis, spem non habentes et sine Deo in hoc mundo; nunc autem in Christo Iesu qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae soluens inimicitias, in carne sua legem mandatorum decretis euacuans, ut duos conderet in se in unum nouum hominem faciens pacem et commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Et ueniens euangelizauit pacem uobis, qui eratis longe, et pacem his, qui prope, quia per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. Item alibi: Sicut est ueritas in Iesu, deponere uos secundum priorem conuersationem ueterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, eum qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. Et alibi: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. 27. 47. Ad Colossenses etiam ita loquitur: Gratias agentes Patri idoneos facienti nos in partem sortis sanctorum in lumine, qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii caritatis suae, in quo habemus redemptionem in remissione peccatorum. Et alio loco: Et estis, inquit, in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo etiam circumcisi estis circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo in quo et conresurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitauit illum a mortuis et uos, cum essetis mortui delictis et praeputio carnis uestrae, uiuificauit cum illo, donans nobis omnia delicta, delens quod aduersus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio et adfigens illud cruci, exuens se carnem principatus et potestates exemplauit fiducialiter triumphans eos in semetipso. 27. 48. Et ad Timotheum: Humanus, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus sum ego. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem ad informationem eorum qui credituri sunt illi in uitam aeternam. Item dicit: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. In secunda etiam ad eumdem: Noli ergo, inquit, erubescere testimonium Domini nostri neque me uinctum eius, sed collabora Euangelio secundum uirtutem Dei saluos nos facientis et uocantis uocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum Domini nostri Iesu Christi, euacuantis quidem mortem, illuminantis autem uitam et incorruptíonem per Euangelium. 27. 49. Ad Titum etiam: Exspectantes, inquit, illam beatam spem et manifestationem gloriae magni Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret nos sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum. Et alio loco: Cum autem benignitas et humanitas illuxit Saluatoris Dei nostri, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis Spiritus Sancti, quem ditissime effudit super nos per Iesum Christum Saluatorem nostrum, ut iustificati ipsius gratia heredes efficiamur secundum spem uitae aeternae. 27. 50. Ad Hebreos quoque epistola, quamquam nonnullis incerta sit, tamen, quoniam legi quosdam huic nostrae de baptismo paruulorum sententiae contraria sentientes etiam ipsam quibusdam opinionibus suis testem adhibere uoluisse magisque me mouet auctoritas Ecclesiarum Orientalium, quae hanc etiam in canonicis habent, quanta pro nobis testimonia contineat aduertendum est. In ipso eius exordio legìtur: Multis partibus et multis modis olim Deus locutus est patribus in prophetis, postremo in his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem uniuersorum, per quem fecit et saecula. Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius gerens quoque omnia uerbo uirtutis suae, purgatione peccatorum a se facta, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Et post pauca: Si enim qui per angelos dictus sermo factus est firmus et omnis praeuaricatio et inoboedientia iustam accepit mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? Et alio loco: Propterea ergo pueri communicauerunt sanguini et carni et ipse propemodum eorum participauit, ut per mortem euacuaret eum, qui potestatem habebat mortis, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam uitam rei erant seruitutis. Et paulo post: Unde debuit, inquit, secundum omnia fratribus similis esse, ut misericors fieret et fidelis princeps sacerdotum eorum, quae sunt ad Deum propitiandum pro delictis populi. Et alibi: Teneamus, inquit, confessionem; non enim habemus sacerdotem, qui non possit compati infirmitatibus nostris; etenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato. Et alio loco: Intransgressibile, inquit, habet sacerdotium. Unde et saluos perficere potest eos qui adueniunt per ipsum ad Deum, semper uiuens ad interpellandum pro ipsis. Talem enim decebat habere nos principem sacerdotum, iustum sine malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a caelis factum, non habentem quotidianam necessitatem sicut principes sacerdotum primum pro suis peccatis sacrificium offerre, dehinc pro populo; hoc enim semel fecit offerens se. Et alio loco: Non enim in manu fabricata sancta introiit Christus, quae sunt similia uerorum, sed in ipsum caelum, apparere ante faciem Dei pro nobis; non ut saepius offerat semetipsum, sicut princeps sacerdotum intrat in sancta in anno semel cum sanguine alieno. Ceterum oportebat eum saepius pati a mundi constitutione, nunc autem semel in extremitate saeculorum ad remissionem peccatorum per sacrificium suum manifestatus est. Et sicut constitutum est hominibus semel tantum mori et post hoc iudicium, sic et Christus semel oblatus est, ut multorum peccata portaret, secundo sine peccatis apparebit eis, qui eum sustinent ad salutem. 27. 51. Apocalypsis etiam Ioannis has laudes Christo per canticum nouum testatur offerri: Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo de omni gente et lingua et populo et natione. 27. 52. Item in Actibus Apostolorum inceptorem uitae Petrus apostolus dixit esse Dominum Iesum increpans Iudaeis, quod occidis sent eum, ita loquens: Vos autem sanctum et iustum onerastis et negastis et postulastis hominem homicidam uiuere et donari uobis; nam inceptorem uitae occidistis. Et alio loco: Hic est lapis reprobatus a uobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli. Non est enim aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oportet saluos fieri nos. Et alibi: Deus patrum (nostrorum) suscitauit Iesum, quem uos interfecistis suspendentes in ligno. Hunc Deus principem et saluatorem exaltauit gloria sua, dare paenitentiam Israel et remissionem peccatorum in illo. Item alio loco: Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per manum illius omnem credentem in eum. Item in eodem libro apostolus Paulus: Notum ergo sit uobis, inquit, uiri fratres, quoniam per hunc uobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, in hoc omnis credens iustificatur. 27. 53. Hoc tanto aggere testimoniorum cuius aduersus ueritatem Dei elatio non prematur? Et multa quidem alia repperiri possunt, sed et finiendi huius operis cura non neglegenter habenda est. De libris quoque Veteris Testamenti multas contestationes diuinorum eloquiorum adhibere in hanc sententiam superuacaneum putaui, quando quidem illic quod occultatur sub uelamento uelut terrenarum promissionum, hoc in Noui Testamenti praedicatione reuelatur. Et ipse Dominus librorum ueterum utilitatem breuiter demonstrauit et definiuit dicens oportuisse impleri, quae de illo scripta essent in Lege et Prophetis et Psalmis, et haec ipsa esse, quod oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. Et Petrus dicit, quod paulo ante commemoraui, huic omnes Prophetas testimonium perhibere remissionem peccatorum accipere per manum eius omnem credentem in eum. 27. 54. Verumtamen commodius est, etiam ex ipso Vetere Testamento testimonia pauca depromere, quae uel ad supplementum uel potius ad cumulum ualere debebunt. Ipse Dominus per prophetam in psalmo loquens ait: Sanctis qui in terra sunt eius mirificauit omnes uoluntates meas in illis 164, non "merita eorum", sed uoluntates meas. Nam illorum quid nisi quod sequitur? Multiplicatae sunt infirmitates eorum, supra quod infirmi erant. Ad hoc et lex subintrauit, ut abundaret delictum. Sed quid adiungit? Postea accelerauerunt. Multiplicatis infirmitatibus, hoc est abundante delicto, alacrius medicum quaesierunt, ut, ubi abundauit peccatum, superabundaret gratia. Denique: Non congregabo, inquit, conuenticula eorum de sanguinibus, quoniam multis sacrificiorum sanguinibus, cum prius in tabernaculum uel in templum congregarentur, conuincebantur potius peccatores quam mundabantur. "Non ergo iam inquit, de sanguinibus congregabo conuenticula eorum"; unus enim sanguis pro multis datus est, quo ueraciter mundarentur. Denique sequitur: Nec memor ero nomina illorum per labia mea, tamquam mundatorum, tamquam innouatorum. Nam nomina eorum erant prius "filii carnis, filii saeculi, filii irae, filii diaboli, immundi, peccatores, impii", postea uero "filii Dei", homini nouo nomen nouum cantanti canticum nouum per Testamentum Nouum. Non sint ingrati homines gratiae Dei, pusilli cum magnis, a minore usque ad maiorem. Totius Ecclesiae uox est: Erraui sicut ouis perdita, omnium membrorum Christi uox est: Omnes ut oues errauimus et ipse traditus est pro peccatis nostris. Qui totus prophetiae locus apud Isaiam, quo per Philippum sibi exposito spado ille Candacis reginae in eum credidit, uide quotiens hoc ipsum commendet et tamquam superbis nescio quibus uel contentiosis identidem inculcet. Homo, inquit, in plaga et qui sciat ferre infirmitates, propter quod et auertit se facies eius, iniuriata est nec magni aestimata est. Hic infirmitates nostras portat et pro nobis in doloribus est, et nos existimauimus illum in doloribus esse et in plaga et in poena. Ipse autem uulneratus est propter peccata nostra et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae in eum, liuore eius sanati sumus. Omnes ut oues errauimus et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Et ipse, quoniam male tractatus est, non aperuit os; ut ouis ad immolandum ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet, fuit sine uoce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est iudicium eius. Generationem eius quis enarrabit? quoniam tolletur de terra uita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam eius et diuites propter mortem eius, ob hoc quod iniquitatem non fecerit nec dolum ore suo. Dominus uult purgare illum de plaga. Si dederitis uos ob delicta uestra animam uestram, uidebitis semen longissimae uitae. Et uult Dominus auferre a doloribus animam eius, ostendere illi lucem et figurare per sensum, iustificare iustum bene seruientem pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit. Propterea ipse hereditabit complures et fortium partietur spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius et inter iniquos aestimatus est et ipse peccata multorum sustinuit et propter iniquitates eorum traditus est. Adtende etiam illud eiusdem prophetae, quod de se completum lectoris etiam functus officio in synagoga ipse recitauit: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, euangelizare humilibus misit me, ut refrigerent ei qui in pressura cordis sunt, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum. Omnes ergo agnoscamus nec ullus exceptus sit eorum, qui uolumus corpori eius haerere, per eum in ouile eius intrare, ad uitam et salutem, quam suis promisit, perpetuam pertinere, omnes, inquam, agnoscamus eum, qui peccatum non fecit et peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut a peccatis separati cum iustitia uiuamus, cuius cicatricibus sanati sumus, infirmi cum essemus, tamquam pecora errantia. [1,28] 28. 55. Quae cum ita sint, neminem umquam eorum, qui ad Christum accesserunt per baptismum, sana fides et sana doctrina putauit exceptum a gratia remissionis peccatorum nec esse posse alicui praeter regnum eius aeternam salutem. Haec enim parata est reuelari in tempore nouissimo, hoc est in resurrectione mortuorum pertinentium non ad mortem aeternam, quae secunda mors appellatur, sed ad uitam aeternam, quam promisit non mendax Deus sanctis et fidelibus suis, cuius uitae participes omnes non uiuificabuntur nisi in Christo, sicut in Adam omnes moriuntur. Quemadmodum enim omnes omnino pertinentes ad generationem uoluntatis carnis non moriuntur nisi in Adam, in quo omnes peccauerunt; sic ex his omnes omnino pertinentes ad regenerationem uoluntatis spiritus non uiuificantur nisi in Christo, in quo omnes iustificantur quia sicut per unum omnes ad condemnationem, sic per unum omnes ad iustificationem. Nec est ullus ulli medius locus, ut possit esse nisi cum diabolo, qui non est cum Christo. Hinc et ipse Dominus uolens auferre de cordibus male credentium istam nescio quam medietatem, quam conantur quidam paruulis non baptizatis tribuere, ut quasi merito innocentiae sint in uita aeterna, sed, quia non sunt baptizati, non sint cum Christo in regno eius, definitiuam protulit ad haec ora obstruenda sententiam, ubi ait: Qui mecum non est, aduersum me est. Constitue igitur quemlibet paruulum: si iam cum Christo est, ut quid baptizatur? Si autem, quod habet ueritas, ideo baptizatur, ut sit cum Christo, profecto non baptizatus non est cum Christo et, quia non est cum Christo, aduersus Christum est; neque enim eius tam manifestam debemus aut possumus infirmare uel immutare sententiam. Unde igitur aduersus Christum, si non ex peccato? Neque enim ex corpore et anima, quae utraque Dei creatura est. Porro si ex peccato, quod in illa aetate nisi originale et antiquum? Una est quippe caro peccati, in qua omnes ad damnationem nascuntur, et una est caro in similitudine carnis peccati, per quam omnes a damnatione liberantur. Nec ita dictum est omnes, uelut quicumque nascuntur in carne peccati, idem ipsi omnes mundari intellegantur per carnem similem carni peccati - non enim omnium est fides - sed omnes pertinentes ad generationem connubii carnalis non nascuntur nisi in carne peccati et omnes pertinentes ad generationem connubii spiritalis non mundantur nisi per carnem similem carni peccati; hoc est: illi per Adam ad condemnationem, isti per Christum ad iustificationem. Tamquam si dicamus uerbi gratia: "Una est obstetrix in hac ciuitate, quae omnes excipit, et unus est hic litterarum magister, qui omnes docet", neque ibi possunt intellegi omnes, nisi qui nascuntur, neque hic omnes, nisi qui discunt; non tamen omnes qui nascuntur litteras discunt, sed cuius claret, quod et illic recte dictum est: "Omnes excipit, praeter cuius manus nemo nascitur", et hic recte dictum est: "Omnes docet, praeter cuius magisterium nemo discit ". 28. 56. Consideratis autem omnibus diuinis testimoniis, quae commemoraui siue singillatim de unoquoque disputans siue aceruatim multa congestans, uel quaecumque similia non commemoraui, nihil inuenitur nisi, quod uniuersa Ecclesia tenet, quae aduersus omnes profanas nouitates uigilare debet, omnem hominem separari a Deo, nisi qui per mediatorem Christum reconciliatur Deo, nec separari quemquam nisi peccatis intercludentibus posse, non ergo reconciliari nisi peccatorum remissione per unam gratiam misericordissimi Saluatoris, per unam uictimam uerissimi sacerdotis ac sic omnes filios mulieris, quae serpenti credidit, ut libidine corrumperetur, non liberari a corpore mortis huius nisi per filium Virginis, quae angelo credidit, ut sine libidine fetaretur. [1,29] 29. 57. Bonum ergo coniugii non est feruor concupiscentiae, sed quidam licitus et honestus illo feruore utendi modus propagandae proli, non explendae libidini accommodatus. Voluntas ista, non uoluptas illa nuptialis est. Quod igitur in membris corporis mortis huius inoboedienter mouetur totumque animum in se deiectum conatur adtrahere et neque cum mens uoluerit exsurgit neque cum mens uoluerit conquiescit, hoc est malum peccati, cum quo nascitur omnis homo. Cum autem ab illicitis corruptionibus refrenatur et ad sola generis humani supplementa ordinate propaganda permittitur, hoc est bonum coniugii, per quod ordinata societate nascitur homo. Sed nemo renascitur in Christi corpore, nisi prius nascatur in peccati corpore. Sicut autem bono male uti malum est, sic malo bene uti bonum est. Duo igitur haec, bonum et malum, et alia duo, usus bonus et usus malus, sibimet adiuncta quattuor differentias faciunt. Bene utitur bono continentiam dedicans Deo, male utitur bono continentiam dedicans idolo; male utitur malo concupiscentiam relaxans adulterio, bene utitur malo concupiscentiam restringens connubio. Sicut ergo melius est bene uti bono quam bene uti malo, cum sit utrumque bonum, ita qui dat uirginem suam bene facit et qui non dat nuptum melius facit. De qua quaestione multo uberius et multo sufficientius in duobus libris uno De bono coniugali, altero De sancta uirginitate, quantum Dominus dedit, pro mearum uirium exiguitate disserui. Non itaque per nuptiarum bonum defendant concupiscentiae malum, qui carnem et sanguinem praeuaricatoris aduersus carnem et sanguinem Redemptoris extollunt, non erigantur in superbia erroris alieni, de quorum paruula aetate nobis dedit Dominus humilitatis exemplum. Solus sine peccato natus est, quem sine uirili complexu non concupiscentia carnis, sed oboedientia mentis uirgo concepit; sola nostro uulneri medicinam parere potuit, quae non ex peccati uulnere germen piae prolis emisit. [1,30] 30. 58. Iam nunc scrutemur diligentius, quantum adiuuat Dominus, etiam ipsum Euangelii capitulum ubi ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei. Qua isti sententia nisi mouerentur, omnino paruulos nec baptizandos esse censerent. Sed quia non ait, inquiunt: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non habebit salutem uel uitam aeternam, tantummodo autem dixit: "Non intrabit in regnum Dei", ad hoc paruuli baptizandi sunt, ut sint etiam cum Christo in regno Dei, ubi non erunt, si baptizati non fuerint, quamuis et sine baptismo si paruuli moriantur salutem uitamque aeternam habituri sint, quoniam nullo peccati uinculo obstricti sunt. Haec dicentes primo numquam explicant isti, qua iustitia nullum peccatum habens imago Dei separetur a regno Dei. Deinde uideamus utrum Dominus Iesus, unus et solus magister bonus, in hac ipsa euangelica lectione non significauerit et ostenderit non nisi per remissionem peccatorum fieri, ut ad regnum Dei perueniant baptizati, quamuis recte intellegentibus sufficere debuerit, quod dictum est: Nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum Dei; et: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cur enim nascatur denuo, nisi renouandus? unde renouandus, nisi a uetustate? qua uetustate, nisi in qua uetus homo noster simul confìxus est cum illo, ut euacuetur corpus peccati ? Aut unde imago Dei non intrat in regnum Dei, nisi impedimento prohibente peccati? Verumtamen, ut proposuimus, totam ipsam cicumstantiam euangelicae lectionis ad rem de qua agitur pertinentem intente, quantum possumus, diligenterque uideamus. 30. 59. Erat autem homo, inquit, ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum. Hic uenit ad Iesum nocte et dixit ei: "Rabbi, scimus, quia a Deo uenisti magister; nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo". Respondit Iesus et dixit ei: "Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum Dei". Dicit ad eum Nicodemus: "Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in utero matris suae iterum introire et nasci?". Respondit Iesus: "Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit, ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est de carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Non mireris, quia dixi tibi: Oportet uos nasci denuo. Spiritus ubi uult spirat et uocem eius audis; sed non scis unde ueniat et quo uadat. Sic est omnis, qui natus est ex Spiritu". Respondit Nicodemus et dixit ei: "Quomodo possunt haec fieri?". Respondit Iesus et dixit ei: "Tu es magister in Israel et haec ignoras? Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur et quod uidemus testificamur, et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi uobis et non credidistis, quomodo, si dixero uobis caelestia, credetis? Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. Et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem iudicium, quia lux uenit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit odit lucem et non uenit ad lucem, ut non arguantur opera eius; qui autem facit ueritatem, uenit ad lucem, ut manifestantur eius opera, quia in Deo sunt facta. Huc usque est ad rem, de qua quaerimus, pertinens totus sermo ille contextus; deinceps in aliud narrator abscedit. [1,31] 31. 60. Cum ergo Nicodemus quae dicebantur non intellegeret, quaesiuit a Domino, quomodo possent ista fieri. Videamus quid Dominus ad hoc respondeat. Profecto enim si ad interrogata respondere dignabitur: "Quomodo possunt ista fieri?", hoc dicturus est, quomodo possint fieri regeneratio spiritalis uenientes homines ex generatione carnali. Notata itaque paululum eius imperitia, qui se ceteris de magisterio preferebat, et omnium talium incredulitate reprehensa, quod testimonium non acciperent ueritatis, addidit etiam, se illis terrena dixisse, nec eos credidisse, quaerens uel ammirans, quomodo essent caelestia credituri. Sequitur tamen et respondet, quod alii credant, si illi non credunt, ad illud quod interrogatus est, quomodo possint ista fieri: Nemo, inquit, ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. "Sic, inquit, fiet generatio spiritalis, ut sint caelestes homines ex terrenis, quod adipisci non poterunt, nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit, quia nemo ascendit nisi qui descendit". Nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi leuandique concurrant, ut Christus, qui descendit, ipse ascendat, non aliud deputans corpus suum, id est Ecclesiam suam, quam se ipsum - quia de Christo et Ecclesia uerius intellegitur: Erunt duo in carne una; de qua re ipse dixit: Igitur iam non duo, sed una caro - ascendere omnino non poterunt, quia nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. Quamuis enim in terra factus sit filius hominis, diuinitatem tamen suam, qua in caelo manens descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii Dei, ne quasi duo Christi accipiantur, unus Deus et alter homo, sed unus atque idem Deus et homo: Deus, quia in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum, homo, quia Verbum caro factum est et habitauit in nobis. Ac per hoc per distantiam diuinitatis et infirmitatis filius Dei manebat in caelo, filius hominis ambulabat in terra; per unitatem uero personae, qua utraque substantia unus Christus est, et filius Dei ambulabat in terra et idem ipse filius hominis manebat in caelo. Fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. Si enim diuina substantia longe distantior atque incomparabili diuersitate sublimior potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret ac sic filius hominis, qui erat in terra per carnis infirmitatem, idem ipse esset in caelo per participatam carni diuinitatem, quanto credibilius alii homines sancti et fideles eius fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per eius hanc gratiam societatemque ascendentibus ipse unus Christus ascendat in caelum, qui de caelo descendit! Sic et Apostolus ait: Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus. Non dixit: "ita et Christi", id est corpus Christi uel membra Christi, ita et Christus, unum Christum appellans caput et corpus. [1,32] 32. 61. Magna haec et mira dignatio! Quae quoniam fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur et dicit: Et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. Quid tunc in deserto factum sit, nouimus: serpentum morsibus multi moriebantur. Tunc populus peccata sua confitens per Moysen deprecatus est Dominum, ut hoc ab eis uirus auferret. Ac sic Moyses ex praecepto Domini exaltauit in deserto aeneum serpentem ammonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis a serpente morderetur adtenderet; hoc facientes continuo sanabantur. Quid est exaltatus serpens nisi mors Christi eo significandi modo, quo per efficientem id quod efficitur signifìcatur? A serpente quippe mors uenit, qui peccatum, quo mori mereretur, homini persuasit. Dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam uenenum serpentis, sed tamen transtulit mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa solueretur et poena. Sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a ueneno sanabatur et a morte liberabatur, sic nunc qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque eius, et a peccato per iustificationem et a morte per resurrectionem liberatur. Hoc est enim quod ait: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. Quid igitur opus est, ut Christi morti per baptismum conformetur paruulus, si morsu serpentis non est omnino uenenatus? [1,33] 33. 62. Deinde si - quod consequenter dicit - Deus sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam, periturus erat paruulus nec habiturus uitam aeternam, si per sacramentum baptismi non crederet in unigenitum Dei Filium, dum interim sic uenit, ut non iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum, praesertim quia sequitur et dicit: Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Ubi ergo paruulos ponimus baptizatos nisi inter fideles, sicut uniuersae ubique Ecclesiae clamat auctoritas? Ergo inter eos qui crediderunt - hoc enim eis adquiritur per uirtutem sacramenti et offerentium responsionem - ac per hoc eos, qui baptizati non sunt, inter eos qui non crediderunt. Porro si illi, qui baptizati sunt, non iudicantur; isti, quia carent baptismo, iudicantur. Quod uero adiungit: Hoc est autem iudicium, quia lux uenit in mundum et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem, unde lux uenit in mundum, nisi de suo dicit aduentu? Sine cuius aduentus sacramento quomodo paruuli esse dicuntur in luce? Aut quomodo non et hoc in dilectione tenebrarum habent, qui quemadmodum ipsi non credunt, sic nec baptizandos suos paruulos arbitrantur, quando eis mortem corporis timent? In Deo autem facta dicit opera eius, qui uenit ad lucem, quia intellegit iustificationem suam non ad sua merita, sed ad Dei gratiam pertinere. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in nobis et uelle et operari pro bona uoluntate. Hoc modo ergo fit omnium ex carnali generatione ad Christum uenientium regeneratio spiritalis. Ipse hoc aperuit, ipse monstrauit, cum ab eo quaereretur quomodo possent ista fieri, nemini humanam argumentationem in hac causa liberam fecit. Non alienentur paruuli a gratia remissionis peccatorum; non aliter transitar ad Christum, nemo aliter potest Deo reconciliari et ad Deum uenire nisi per Christum. [1,34] 34. 63. Quid de ipsa forma sacramenti loquar? Vellem aliquis istorum, qui contraria sapiunt, mihi baptizandum paruulum afferret. Quid in illo agit exorcismus meus, si in familia diaboli non tenetur? Ipse certe mihi fuerat responsurus pro eodem paruulo, quem gestaret, quia pro se ille respondere non posset. Quomodo ergo dicturus erat eum renuntiare diabolo, cuius in eo nihil esset? Quomodo conuerti ad Deum, a quo non esset auersus? Credere inter cetera in remissionem peccatorum, quae illi nulla tribueretur? Ego quidem, si contra haec eum sentire existimarem, nec ad sacramenta cum paruulo intrare permitterem; ipse autem in hoc qua fronte ad homines, qua mente ad Deum se ferret ignoro nec uolo aliquid grauius dicere. Falsam igitur uel fallacem tradi paruulis baptismatis formam, in qua sonare atque agi uideretur et tamen nulla fieret remissio peccatorum, uiderunt aliqui eorum nihil exsecrabilius ac detestabilius posse dici atque sentiri. Proinde quod adtinet ad baptismum paruulorum, ut eis sit necessarius, redemptionem etiam ipsis opus esse concedunt, sicut cuiusdam eorum libello breuissimo continetur, qui tamen ibi remissionem alicuius peccati apertius esprimere noluit. Sicut autem mihi ipse litteris intimasti, fatentur iam, ut dicis, etiam in paruulis per baptismum remissionem fieri peccatorum. Nec mirum; non enim redemptio alio modo posset intellegi. "Non tamen originalite, inquiunt, sed in uita iam propria, posteaquam nati sunt, peccatum habere coeperunt". 34. 64. Quamobrem uides quantum iam distet ìnter eos, contra quos in hoc opere diu iam multumque disserui, quorum etiam unius legi librum ea continentem, quae ut potui refutaui. Inter istos ergo, ut dicere coeperam, qui omnino paruulos ab omni peccato, et originali et proprio, puros et liberos esse defendunt, et istos, qui eos iam natos propria putant contraxisse peccata, a quibus eos credunt per baptismum oportere purgari, quantum intersit uides. Proinde isti posteriores intuendo Scripturas et auctoritatem totius Ecclesiae et formam ipsius sacramenti bene uiderant per baptismum in paruulis peccatorum fieri remissionem, sed originale esse quidquid illud in eis est uel nolunt dicere uel uidere non possunt. Illi autem priores in ipsa natura humana, quae ab omnibus ut consideretur in promptu est, bene uiderunt - quod facile fuit - aetatem illam in sua iam uita propria nihil peccati potuisse contrahere, sed, ne peccatum originale fateantur, nullum esse omnino peccatum in paruulis dicunt. In his ergo, quae singula uera dicunt, prius inter se ipsi consentiant, et consequenter fiet, ut a nobis nulla ex parte dissentiant. Nam si paruulis baptizatis remissionem fieri peccatorum concedant illi istis, paruulos autem, ut ipsa natura in tacitis infantibus clamat, suae uitae propriae nullum adhuc contraxisse peccatum concedant isti illis, concedant utrique nobis nullum nisi originale restare, quod per baptismum soluatur in paruulis. [1,35] 35. 65. An uero et hoc quaesituri et de hoc disputaturi et tempus ad hoc impensuri sumus, ut probemus atque doceamus, quomodo per propriam uoluntatem, sine qua nullum uitae propriae potest esse peccatum, nihil mali commiserint infantes, qui propter hoc uocantur ab omnibus innocentes? Nonne tanta infirmitas animi et corporis, tanta rerum ignorantia, tam nulla omnino praecepti capacitas, nullus uel naturalis uel conscriptae legis sensus aut motus, nullus in alterutram partem rationis usus, hoc multo testatiore silentio quam sermo noster proclamat atque indicat? Valeat aliquid ad se ipsam persuadendam ipsa euidente; nam nusquam sic non inuenio quod dicam, quam ubi res, de qua dicitur, manifestior est quam omne quod dicitur. 35. 66. Vellem tamen quisquis hoc sapit diceret, quod peccatum uiderit uel putarit infantis recentis ab utero, cui redimendo fatetur iam baptismum necessarium, quid mali in hac propria sua uita per animum proprium corpusue commiserit. Si forte quod plorat taedioque est maioribus, mirum si hoc iniquitati, non infelicitati potius deputandum est. An quod ab ipso fletu nulla sua ratione, nulla cuiusquam prohibitione compescitur? At hoc ignorantiae est, in qua profundissima iacet, qua etiam matrem, cum post exiguum tempus ualuerit, percutiet iratus et saepe ipsas eius mammas, quas, dum esurit, exigit. Haec non modo feruntur, uerum etiam diliguntur in paruulis, et hoc quo affectu nisi carnali, quo etiam risus iocusque delectat, acutorum quoque hominum ipsa quasi absurditate conditus? Qui si eo modo sentiretur, ut dicitur, non iam illi tamquam faceti, sed tamquam fatui riderentur. Ipsos quoque fatuos uidemus, quos uulgo "moriones" uocant, ad cordatorum delicias adhiberi et in mancipiorum aestimatione pretiosiores esse cordatis: tantum ualet carnalis affectus etiam minime fatuorum in delectatione alieni mali. Nam cum homini iucunda sit aliena fatuitas, nec ipse tamen talis esse uoluisset; et si suum paruulum filium, a quo garriente talia pater laetus exspectat et prouocat, talem praesciret futurum esse cum creuerit, nullo modo dubitaret miserabilius lugendum esse quam mortuum. Sed dum spes subest incrementorum et ingenii lumen accessurum creditur aetatis accessu, fit ut conuicia paruulorum etiam in parentes non solum iniuriosa non sint, uerum etiam grata atque iucunda sint. Quod quidem prudentium nemo probauerit, ut a dictis uel factis huiusmodi non tantum non prohibeantur, cum prohiberi iam possunt, uerum in haec etiam concitentur studio ridendi et uanitate maiorum. Nam plerumque illa aetas iam patrem matremque agnoscens neutri eorum audet maledicere nisi ab altero eorum aut ab utroque uel permissa uel iussa. Verum haec eorum sunt paruulorum, qui iam in uerba prorumpunt et animi sui motus qualibuscumque linguae signis promptare iam possunt. Illam potius recentium natorum profundissimam ignorantiam uideamus, ex qua ad istam non permansuram balbutientem fatuitatem tamquam ad scientiam locutionemque tendentes proficiendo uenerunt. [1,36] 36. 67. Illas, inquam, consideremus tenebras mentis utique rationalis, in quibus et Deum prorsus ignorant, cuius sacramentis etiam cum baptizantur obsistunt; in has quaero unde et quando summersi sint. Itane uero eas hic contraxerunt et in hac uita sua iam propria per nimiam neglegentiam obliti sunt Deum, prudentes uero et religiosi uixerunt uel in uteris matrum? Dicant ista qui ausi fuerint, audiant qui uoluerint, credant qui potuerint; ego autem puto, quod omnes, quorum mentem non obnubilat defendendae suae sententiae peruicacia, haec sentire non possunt. An nullum est ignorantiae malum et ideo nec purgandum? Et quid agit illa uox: Delicta iuuentutis et ignorantiae meae ne memineris ? Etsi enim damnabiliora peccata sunt, quae ab scientibus committuntur, tamen, si ignorantiae peccata nulla essent, hoc non legeremus quod commemoraui: Delicta iuuentutis meae et ignorantiae meae ne memineris. In illas igitur ignorantiae densissimas tenebras, ubi anima infantis recentis ab utero, utique anima hominis, utique anima rationalis, non solum indocta, uerum etiam indocilis iacet, quare aut quando aut unde contrusa est? Si natura est hominis sic incipere et non iam uitiosa est ista natura, cur non talis creatus est Adam? Cur ille capax praecepti et ualens uxori et omnibus animalibus nomina imponere? Nam et de illa dixit: Haec uocabitur mulier, et: quodcumque uocauit Adam animam uiuam, hoc est nomen eius. Iste autem nesciens ubi sit, quid sit, a quo creatus, ex quibus genitus sit, iam reus delicti, nondum capax praecepti, tam profunda ignorantiae caligine inuolutus et pressus, ut neque tamquam de somno excitari possit, ut haec saltem demonstrata cognoscat, sed exspectetur tempus, quo hanc nescio quam uelut ebrietatem non per unam noctem, sicut quaelibet grauissima solet, sed per aliquot menses atque annos paulatim digerat - quod donec fiat, tam multa, quae in maioribus punimus, toleramus in paruulis, ut numerari omnino non possint - hoc tam magnum ignorantiae atque infirmitatis malum si in hac uita iam nati paruuli contraxerunt, ubi, quando, quomodo magna aliqua impietate commissa repente tantis tenebris inuoluti sunt? [1,37] 37. 68. Dicet aliquis: "Si haec natura pura non est, sed uitiosae primordia, quia talis non est creatus Adam, cur Christus longe excellentior et certe sine ullo peccato natus ex uirgine in hac tamen infirmitate atque aetate procreatus apparuit?". Huic propositioni respondemus: Adam propterea non talem creatum, quia nullius parentis praecedente peccato non est creatus in carne peccati; nos ideo tales, quia illius praecedente peccato nati sumus in carne peccati. Christus ideo talis quia, ut de peccato condemnaret peccatum, natus est in similitudine carnis peccati. Non enim hoc agitur de Adam, quod pertinet ad corporis quantitatem, quia non paruulus factus est, sed perfecta mole membrorum - potest enim dici etiam pecora sic creata, nec tamen eorum peccato factum esse, ut ex eis pulli paruuli nascerentur, quod quale sit nunc non quaerimus - sed agitur de illius mentis quadam ualentia usuque rationis, quo praeceptum Dei legemque mandati et docilis Adam caperet et facile posset custodire, si uellet. Nunc autem homo sic nascitur, ut hoc omnino non possit propter horrendam ignorantiam atque infirmitatem non carnis, sed mentis, cum omnes fateamur in paruulo non alterius, sed eiusdem substantiae, cuius in primo homine fuit, hoc est, rationalem animam degere. Quamquam etiam ipsa tanta carnis infirmitas nescio quid, quantum arbitror, poenale demonstrat. Mouet enim, si illi primi homines non peccassent, utrum tales essent filios habituri, qui nec lingua nec manibus nec pedibus uterentur. Nam propter uteri capacitatem fortasse necesse fuerit paruulos nasci, quamuis, cum exigua sit pars corporis costa, non tamen propter hoc Deus paruulam uiro coniugem fecit, quam aedificauit in mulierem, unde et eius filios poterat omnipotentia Creatoris mox editos grandes protinus facere. [1,38] 38. 69. Sed, ut hoc omittam, poterat certe, quod multis etiam pecoribus praestitit, quorum pulli, quamuis sint paruuli neque accedentibus corporis incrementis etiam mente proficiant, quoniam rationalem animam non habent, tamen etiam minutissimi et currunt et matres agnoscunt nec sugendis uberibus cura et ope admouentur aliena, sed ea ipsi in materni corporis loco abdito posita mirabili facilitate nouerunt. Contra homini nato nec ad incessum pedes idonei nec manus saltem ad scalpendum habiles et, nisi opere nutrientis immotis labris papilla uberis ingeratur, nec ubi sint sentiunt et iuxta se iacentibus mammis magis possint esurientes fiere quam sugere. Proinde infirmitati mentis congruit haec omnino infirmitas corporis. Nec fuisset caro Christi in similitudine carnis peccati, nisi caro esset ista peccati, cuius pondere rationalis anima sic grauatur, siue et ipsa ex parentibus tracta sit siue ibidem creata siue desuper inspirata, quod nunc quaerere differo. [1,39] 39. 70. In paruulis certe gratia Dei per baptismum eius, qui uenit in similitudine carnis peccati, id agitur, ut euacuetur caro peccati. Euacuatur autem, non ut in ipsa uiuente carne concupiscentia conspersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo, quae inerat nato. Nam si post baptismum uixerit atque ad aetatem capacem praecepti peruenire potuerit, ibi habet cum qua pugnet eamque adiuuante Deo superet, si non in uacuum gratiam eius suscepit, si reprobatus esse noluerit. Nam nec grandibus hoc praestatur in baptismo, nisi forte miraculo ineffabili omnipotentissimi Creatoris, ut lex peccati, quae inest in membris repugnans legi mentis, penitus exstinguatur et non sit, sed ut quidquid mali ab homine factum, dictum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiae subiecta mente seruiret, totum aboleatur ac uelut factum non fuerit habeatur, ipsa uero soluto reatus uinculo, quo per illam diabolus animam retinebat, et interclusione destructa, qua hominem a suo Creatore separabat, maneat in certamine quo corpus nostrum castigamus et seruituti subicimus, uel ad usus licitos et necessarios relaxanda uel continente cohibenda. Sed quoniam diuino Spiritu, qui multo melius quam nos omnia generis humani nouit, uel praeterita uel praesentia uel futura, talis uita humana praecognita atque praedicta est, ut non iustificetur in conspectu Dei omnis uiuens, fit ut per ignorantiam uel infìrmitatem non exsertis aduersus eam totis uiribus uoluntatis eidem ad illicita etiam nonnulla cedamus, tanto magis et crebrius quanto deteriores, tanto minus et rarius quanto meliores sumus. Sed quoniam de hac quaestione, in qua quaeritur, utrum possit uel utrum sit, fuerit futurusue sit homo sine peccato in hac uita excepto illo qui dixit: Ecce uenit princeps mundi et in me nihil inueniet, aliquanto diligentius disserendum est, iste sit huius uoluminis modus, ut illud ab alio quaeramus exordio.