DE DOCTRINA CHRISTIANA. PROLOGUS. 1. Sunt praecepta quaedam tractandarum Scripturarum, quae studiosis earum uideo non incommode posse tradi; ut non solum legendo alios qui diuinarum Litterarum operta aperuerunt, sed et aliis ipsi aperiendo proficiant. Haec tradere institui uolentibus et ualentibus discere, si Dominus ac Deus noster ea quae de hac re cogitanti solet suggerere, etiam scribenti mihi non deneget. Quod antequam exordiar uidetur mihi respondendum esse his qui haec reprehensuri sunt aut reprehensuri essent, si eos non ante placaremus. Quod si nonnulli etiam post ista reprehenderint, saltem alios non mouebunt nec ab utili studio ad imperitiae pigritiam reuocabunt, quos mouere possent nisi praemunitos praeparatosque inuenirent. 2. Quidam enim reprehensuri sunt hoc opus nostrum, cum ea quae praecepturi sumus non intellexerint. Quidam uero cum intellectis uti uoluerint conatique fuerint Scripturas diuinas secundum haec praecepta tractare neque ualuerint aperire atque explicare quod cupiunt, inaniter me laborasse arbitrabuntur; et quia ipsi non adiuuabuntur hoc opere, nullum adiuuari posse censebunt. Tertium genus est reprehensorum qui diuinas Scripturas uel re uera bene tractant uel bene tractare sibi uidentur. Qui quoniam nullis huiusmodi obseruationibus lectis quales nunc tradere institui, facultatem exponendorum sanctorum Librorum se assecutos uel uident uel putant, nemini esse ista praecepta necessaria, sed potius totum quod de illarum litterarum obscuritatibus laudabiliter aperitur, diuino munere fieri posse clamitabunt. 3. Quibus omnibus breuiter respondens, illis qui haec quae scribimus non intellegunt hoc dico ita, me non esse reprehendendum, quia haec non intellegunt. Tamquam si lunam uel ueterem uel nouam sidusue aliquod minime clarum uellent uidere, quod ego intento digito demonstrarem, illis autem nec ad ipsum digitum meum uidendum sufficiens esset acies oculorum, non propterea mihi succensere deberent. Illi uero qui etiam istis praeceptis cognitis atque perceptis, ea quae in diuinis Scripturis obscura sunt intueri nequiuerint, arbitrentur se digitum quidem meum uidere posse, sidera uero quibus demonstrandis intenditur, uidere non posse. Et illi ergo et isti me reprehendere desinant et lumen oculorum diuinitus sibi praeberi deprecentur. Non enim si possum membrum meum ad aliquid demonstrandum mouere, possum etiam oculos accendere quibus uel ipsa demonstratio mea uel etiam illud quod uolo demonstrare cernatur. 4. Iam uero eorum qui diuino munere exsultant et sine talibus praeceptis qualia nunc tradere institui, se sanctos Libros intellegere atque tractare gloriantur, et propterea me superflua uoluisse scribere existimant, sic est lenienda commotio ut, quamuis magno Dei dono iure laetentur, recordentur se tamen per homines didicisse uel litteras nec propterea sibi ab Antonio sancto et perfecto Aegyptio monacho insultari debere, qui sine ulla scientia litterarum Scripturas diuinas et memoriter audiendo tenuisse et prudenter cogitando intellexisse praedicatur; aut ab illo seruo barbaro Christiano, de quo a grauissimis fideique dignissimis uiris nuper accepimus, qui litteras quoque ipsas nullo docente homine, in plenam notitiam orando ut sibi reuelarentur, accepit triduanis precibus impetrans, ut etiam codicem oblatum, stupentibus qui aderant, legendo percurreret. 5. Aut si haec quisque falsa esse arbitratur, non ago pugnaciter. Certe enim quoniam cum Christianis nobis res est qui se Scripturas sanctas sine duce homine gaudent nosse et, si ita est, uero et non mediocri gaudent bono, concedant necesse est unumquemque nostrum et ab ineunte pueritia consuetudine audiendi linguam suam didicisse et aliam aliquam uel Graecam uel Hebraeam uel quamlibet ceterarum aut similiter audiendo aut per hominem praeceptorem accepisse. Iam ergo si placet, moneamus omnes fratres, ne paruulos suos ista doceant, quia momento uno temporis adueniente Spiritu Sancto repleti Apostoli omnium Gentium linguis locuti sunt 1; aut cui talia non prouenerint, non se arbitretur esse Christianum aut Spiritum Sanctum accepisse se dubitet. Immo uero et quod per hominem discendum est, sine superbia discat; et per quem docetur alius, sine superbia et sine inuidia tradat quod accepit; neque temptemus eum cui credidimus, ne talibus inimici uersutiis et peruersitate decepti ad ipsum quoque audiendum Euangelium atque discendum nolimus ire in ecclesias aut codicem legere aut legentem praedicantemque hominem audire et exspectemus rapi usque in tertium caelum siue in corpore siue extra corpus, sicut dicit Apostolus, et ibi audire ineffabilia uerba quae non licet homini loqui 2, aut ibi uidere Dominum Iesum Christum et ab illo potius quam ab hominibus audire Euangelium. 6. Caueamus tales temptationes superbissimas et periculosissimas magisque cogitemus et ipsum apostolum Paulum, licet diuina et caelesti uoce prostratum et instructum, ad hominem tamen missum esse ut sacramenta perciperet atque copularetur Ecclesiae 3; et centurionem Cornelium, quamuis exauditas orationes eius elemosinasque respectas ei angelus nuntiauerit, Petro tamen traditum imbuendum, per quem non solum sacramenta perciperet, sed etiam quid credendum quid sperandum quid diligendum esset audiret 4. Et poterant utique omnia per angelum fieri, sed abiecta esset humana condicio si per homines hominibus Deus uerbum suum ministrare nolle uideretur. Quomodo enim uerum esset quod dictum est: Templum enim Dei sanctum est, quod estis uos 5; si Deus de humano templo responsa non redderet et totum quod discendum hominibus tradi uellet, de caelo atque per angelos personaret? Deinde ipsa caritas, quae sibi homines inuicem nodo unitatis astringit, non haberet aditum refundendorum et quasi miscendorum sibimet animorum, si homines per homines nihil discerent. 7. Et certe illum spadonem, qui Isaiam prophetam legens non intellegebat, neque ad angelum Apostolus misit nec ei per angelum id quod non intellegebat expositum, aut diuinitus in mente sine hominis ministerio reuelatum est. Sed potius suggestione diuina missus est ad eum seditque cum eo Philippus, qui nouerat Isaiam prophetam, eique humanis uerbis et lingua quod in Scriptura illa tectum erat aperuit 6. Nonne cum Moyse Deus loquebatur et tamen consilium regendi atque administrandi tam magni populi a socero suo, alienigena scilicet homine, et maxime prouidus et minime superbus accepit 7? Nouerat enim ille uir, ex quacumque anima uerum consilium processisset, non ei sed illi qui est ueritas incommutabili Deo esse tribuendum. 8. Postremo quisquis se nullis praeceptis instructum diuino munere quaecumque in Scripturis obscura sunt intellegere gloriatur, bene quidem credit, et uerum est, non esse illam suam facultatem quasi a se ipso exsistentem, sed diuinitus traditam; ita enim Dei gloriam quaerit et non suam. Sed cum legit et nullo sibi hominum exponente intellegit, cur ipse aliis affectat exponere ac non potius eos remittit Deo, ut ipsi quoque non per hominem sed illo intus docente intellegant? Sed uidelicet timet ne audiat a Domino: Serue nequam, dares pecuniam meam nummulariis 8. Sicut ergo hi ea quae intellegunt produnt ceteris uel loquendo uel scribendo, ita ego quoque si non solum ea quae intellego, sed etiam in intellegendo ea quae obseruent, prodidero, culpari ab eis profecto non debeo. Quamquam nemo debet aliquid sic habere quasi suum proprium, nisi forte mendacium. Nam omne uerum ab illo est qui ait: Ego sum ueritas 9. Quid enim habemus quod non accepimus? Quod si accepimus, quid gloriamur quasi non acceperimus? 10 9. Qui legit audientibus litteras, utique quas agnoscit enuntiat; qui autem ipsas litteras tradit, hoc agit ut alii quoque legere nouerint; uterque tamen id insinuat quod accepit. Sic etiam qui ea quae in Scripturis intellegit exponit audientibus, tamquam litteras quas agnoscit pronuntiat lectoris officio. Qui autem praecipit quomodo intellegendum sit, similis est tradenti litteras, hoc est praecipienti quomodo legendum sit; ut, quomodo ille qui legere nouit alio lectore non indiget, cum codicem inuenerit, a quo audiat quid ibi scriptum sit, sic iste qui praecepta quae conamur tradere acceperit, cum in libris aliquid obscuritatis inuenerit, quasdam regulas uelut litteras tenens intellectorem alium non requirat, per quem sibi quod opertum est retegatur, sed quibusdam uestigiis indagatis ad occultum sensum sine ullo errore ipse perueniat aut certe in absurditatem prauae sententiae non incidat. Quapropter, quamquam et in ipso opere satis apparere possit huic officioso labori nostro non recte aliquem contradicere, tamen, si huiusmodi proemio quibuslibet obsistentibus conuenienter uidetur esse responsum, huius uiae quam in hoc libro ingredi uolumus, tale nobis occurrit exordium. LIBER PRIMUS Inuentione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio, cum Dei auxilio suscipienda. 1. 1. Duae sunt res quibus nititur omnis tractatio Scripturarum, modus inueniendi quae intellegenda sunt et modus proferendi quae intellecta sunt. De inueniendo prius, de proferendo postea disseremus. Magnum opus et arduum, et si ad sustinendum difficile, uereor ne ad suscipiendum temerarium, ita sane si de nobis ipsis praesumeremus. Nunc uero cum in illo sit spes peragendi huius operis a quo nobis in cogitatione multa de hac re iam tradita tenemus, non est metuendum ne dare desinat cetera, cum ea quae data sunt coeperimus impendere. Omnis enim res quae dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum habetur quomodo habenda est. Ille enim ait: Qui habet, dabitur ei 1. Dabit ergo habentibus, id est, cum benignitate utentibus eo quod acceperunt, adimplebit atque cumulabit quod dedit. Illi quinque et illi septem erant panes, antequam inciperent dari esurientibus; quod ubi fieri coepit, cophinos et sportas satiatis hominum tot millibus impleuerunt 2. Sicut ergo ille panis dum frangeretur accreuit, sic ea quae ad hoc opus aggrediendum iam Dominus praebuit, cum dispensari coeperint, eo ipso suggerente multiplicabuntur, ut in ipso hoc nostro ministerio, non solum nullam patiamur inopiam, sed de mirabili abundantia gaudeamus. Quid res, quid signa. 2. 2. Omnis doctrina uel rerum est uel signorum, sed res per signa discuntur. Proprie autem nunc res appellaui, quae non ad significandum aliquid adhibentur, sicuti est lignum, lapis, pecus atque huiusmodi cetera; sed non illud lignum quod in aquas amaras Moysen misisse legimus, ut amaritudine carerent 3 neque ille lapis quem Iacob sibi ad caput posuerat 4 neque illud pecus quod pro filio immolauit Abraham 5. Hae namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. Sunt autem alia signa quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt uerba. Nemo enim utitur uerbis nisi aliquid significandi gratia. Ex quo intellegitur quid appellem signa: res eas uidelicet quae ad significandum aliquid adhibentur. Quamobrem omne signum etiam res aliqua est; quod enim nulla res est, omnino nihil est. Non autem omnis res etiam signum est. Et ideo in hac diuisione rerum atque signorum, cum de rebus loquemur, ita loquemur ut etiamsi earum aliquae adhiberi ad significandum possint, non impediant partitionem, qua prius de rebus, postea de signis disseremus; memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam praeter seipsas significant. Rerum diuisio. 3. 3. Res ergo aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur. Illae quibus fruendum est nos beatos faciunt; istis quibus utendum est tendentes ad beatitudinem adiuuamur et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt, peruenire atque his inhaerere possimus. Nos uero qui fruimur et utimur, inter utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui uoluerimus, impeditur cursus noster et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus quibus fruendum est obtinendis uel retardemur uel etiam reuocemur, inferiorum amore praepediti. Frui et uti, quid sit. 4. 4. Frui est enim amore inhaerere alicui rei propter seipsam. Uti autem, quod in usum uenerit ad id quod amas obtinendum referre, si tamen amandum est. Nam usus illicitus abusus potius uel abusio nominandus est. Quomodo ergo, si essemus peregrini, qui beate uiuere nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione utique miseri et miseriam finire cupientes, in patriam redire uellemus, opus esset uel terrestribus uel marinis uehiculis quibus utendum esset ut ad patriam, qua fruendum erat, peruenire ualeremus; quod si amoenitates itineris et ipsa gestatio uehiculorum nos delectaret, conuersi ad fruendum his quibus uti debuimus, nollemus cito uiam finire et peruersa suauitate implicati alienaremur a patria, cuius suauitas faceret beatos: sic in huius mortalitatis uita peregrinantes a Domino 6, si redire in patriam uolumus, ubi beati esse possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum, ut inuisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur 7, hoc est, ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritalia capiamus. Deus Trinitas, res qua fruendum. 5. 5. Res igitur quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, eademque Trinitas, una quaedam summa res, communisque omnibus fruentibus ea; si tamen res et non rerum omnium causa, si tamen et causa. Non enim facile nomen quod tantae excellentiae conueniat, inueniri potest, nisi quod melius ita dicitur Trinitas haec, unus Deus ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia 8. Ita Pater et Filius et Spiritus Sanctus et singulus quisque horum Deus, et simul omnes unus Deus et singulus quisque horum plena substantia, et simul omnes una substantia. Pater nec Filius est nec Spiritus Sanctus, Filius nec Pater est nec Spiritus Sanctus, Spiritus Sanctus nec Pater est nec Filius, sed Pater tantum Pater et Filius tantum Filius et Spiritus Sanctus tantum Spiritus Sanctus. Eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem maiestas, eadem potestas. In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto unitatis aequalitatisque concordia. Et tria haec unum omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum Sanctum. Deus ineffabilis, quomodo. 6. 6. Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum Deo? Immo uero nihil me aliud quam dicere uoluisse sentio; si autem dixi, non hoc est quod dicere uolui. Hoc unde scio, nisi quia Deus ineffabilis est, quod autem a me dictum est, si ineffabile esset, dictum non esset? Ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est Deus, quia et hoc cum dicitur, aliquid dicitur. Et fit nescio qua pugna uerborum, quoniam si illud est ineffabile quod dici non potest, non est ineffabile quod uel ineffabile dici potest. Quae pugna uerborum silentio cauenda potius quam uoce pacanda est. Et tamen Deus, cum de illo nihil digne dici possit, admisit humanae uocis obsequium, et uerbis nostris in laude sua gaudere nos uoluit. Nam inde est et quod dicitur Deus. Non enim reuera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse cognoscitur, sed tamen omnes latinae linguae scios, cum aures eorum sonus iste tetigerit, mouet ad cogitandam excellentissimam quamdam immortalemque naturam. Deum omnes intellegunt, quo nihil melius. 7. 7. Nam cum ille unus cogitatur deorum Deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et uocant et colunt deos siue in caelo siue in terra, ita cogitatur ut aliquid quo nihil sit melius atque sublimius illa cogitatio conetur attingere. Sane quoniam diuersis mouentur bonis, partim eis quae ad corporis sensum, partim eis quae ad animi intellegentiam pertinent, illi qui dediti sunt corporis sensibus, aut ipsum caelum aut quod in caelo fulgentissimum uident, aut ipsum mundum Deum deorum esse arbitrantur. Aut, si extra mundum ire contendunt, aliquid lucidum imaginantur idque uel infinitum uel ea forma quae optima uidetur, inani suspicione constituunt, aut humani corporis figuram cogitant, si eam ceteris anteponunt. Quod si unum Deum deorum esse non putant et potius multos aut innumerabiles aequalis ordinis deos, etiam eos tamen prout cuique aliquid corporis uidetur excellere, ita figuratos animo tenent. Illi autem qui per intellegentiam pergunt uidere quod Deus est, omnibus eum naturis uisibilibus et corporalibus, intellegibilibus uero et spiritalibus, omnibus mutabilibus praeferunt. Omnes tamen certatim pro excellentia Dei dimicant, nec quisquam inueniri potest qui hoc Deum credat esse quo est aliquid melius. Itaque omnes hoc Deum esse consentiunt quod ceteris rebus omnibus anteponunt. Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus. 8. 8. Et quoniam omnes qui de Deo cogitant, uiuum aliquid cogitant, illi soli possunt non absurda et indigna existimare de Deo qui uitam ipsam cogitant. Et quaecumque illis forma occurrerit corporis, eam uita uiuere uel non uiuere statuunt, et uiuentem non uiuenti anteponunt; eamque ipsam uiuentem corporis formam, quantalibet luce praefulgeat, quantalibet magnitudine praemineat, quantalibet pulchritudine ornetur, aliud esse ipsam, aliud uitam qua uegetatur intellegunt, eamque illi moli quae ab illa uegetatur et animatur, dignitate incomparabili praeferunt. Deinde ipsam uitam pergunt inspicere, et si eam sine sensu uegetantem inuenerint, qualis est arborum, praeponunt ei sentientem, qualis est pecorum; et huic rursus intellegentem, qualis est hominum. Quam cum adhuc mutabilem uiderint, etiam huic aliquam incommutabilem coguntur praeponere, illam scilicet uitam quae non aliquando desipit aliquando sapit, sed est potius ipsa Sapientia. Sapiens enim mens, id est, adepta sapientiam, antequam adipisceretur non erat sapiens; at uero ipsa Sapientia nec fuit umquam insipiens, nec esse umquam potest. Quam si non uiderent, nullo modo plena fiducia uitam incommutabiliter sapientem commutabili uitae anteponerent. Ipsam quippe regulam ueritatis, qua illam clamant esse meliorem, incommutabilem uident; nec uspiam nisi supra suam naturam uident, quandoquidem se mutabiles uident. Sapientia incommutabilis mutabili praeferenda. 9. 9. Nemo est enim tam impudenter insulsus qui dicat: Unde scis incommutabiliter sapientem uitam mutabili esse praeferendam? Idipsum enim quod interrogat, unde sciam, omnibus ad contemplandum communiter atque incommutabiliter praesto est. Et hoc qui non uidet, ita est quasi caecus in sole, cui nihil prodest ipsis locis oculorum eius tam clarae ac praesentis lucis fulgor infusus. Qui autem uidet et refugit, consuetudine umbrarum carnalium inualidam mentis aciem gerit. Prauorum igitur morum quasi contrariis flatibus ab ipsa patria repercutiuntur homines, posteriora atque inferiora sectantes quam illud quod esse melius atque praestantius confitentur. Ad uidendum Deum purgandus animus. 10. 10. Quapropter, cum illa ueritate perfruendum sit quae incommutabiliter uiuit, et in ea trinitas Deus, auctor et conditor uniuersitatis, rebus quas condidit consulat, purgandus est animus, ut et perspicere illam lucem ualeat et inherere perspectae. Quam purgationem quasi ambulationem quamdam et quasi nauigationem ad patriam esse arbitremur. Non enim ad eum qui ubique praesens est locis mouemur, sed bono studio bonisque moribus 9. Sapientia facta est nobis uia. 11. 11. Quod non possumus, nisi ipsa Sapientia tantae etiam nostrae infirmitati congruere dignaretur et uiuendi nobis praeberet exemplum, non aliter quam in homine, quoniam et nos homines sumus. Sed quia nos cum ad illam uenimus, sapienter facimus; ipsa cum ad nos uenit, ab hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est. Et quoniam nos cum ad illam uenimus, conualescimus; ipsa cum ad nos uenit, quasi infirma existimata est. Sed quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 10. Cum ergo ipsa sit patria, uiam se quoque nobis fecit ad patriam. 12. 11. Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent, oculis etiam carneis apparere dignata est. Quia enim in Sapientia Dei non poterat mundus per Sapientiam cognoscere Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes 11. Dei Sapientia stultitia praedicationis patefit. 12. 12. Non igitur per locorum spatia ueniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo, uenisse ad nos dicitur. Illuc ergo uenit ubi erat, quia in hoc mundo erat et mundus per eam factus est 12. Sed quoniam cupiditate fruendi pro ipso Creatore creatura homines configurati huic mundo et mundi nomine congruentissime uocati 13 non eam cognouerunt, propterea dixit Euangelista: Et mundus eam non cognouit 14. Itaque in Sapientia Dei non poterat mundus per Sapientiam cognoscere Deum. Cur ergo uenit cum hic esset, nisi quia placuit Deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes? Verbum caro factum est. 13. 12. Quomodo uenit, nisi quod Verbum caro factum est et habitauit in nobis 15? Sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus in audientis animum per aures carneas illabatur, fit sonus uerbum quod corde gestamus, et locutio uocatur. Nec tamen in eumdem sonum cogitatio nostra conuertitur, sed apud se manens integra, formam uocis qua se insinuet auribus, sine aliqua labe suae mutationis assumit. Ita Verbum Dei non commutatum, caro tamen factum est ut habitaret in nobis. Dei Sapientia in sanando homine mirabilis. 14. 13. Sicut autem curatio uia est ad sanitatem, sic ista curatio peccatores sanandos reficiendosque suscepit. Et quemadmodum medici cum alligant uulnera, non incomposite sed apte id faciunt, ut uinculi utilitatem quaedam pulchritudo etiam consequatur, sic medicina Sapientiae per hominis susceptionem nostris est accomodata uulneribus, de quibusdam contrariis curans et de quibusdam similibus. Sicut etiam ille qui medetur uulneri corporis, adhibet quaedam contraria, sicut frigidum calido uel humidum sicco uel si quid aliud eiusmodi; adhibet etiam quaedam similia, sicut linteolum uel rotundo uulneri rotundum uel oblongum oblongo ligaturamque ipsam non eamdem membris omnibus, sed similem similibus coaptat; sic Sapientia Dei hominem curans seipsam exhibuit ad sanandum, ipsa medicus, ipsa medicina. Quia ergo per superbiam homo lapsus est, humilitatem adhibuit ad sanandum. Serpentis sapientia decepti sumus, Dei stultitia liberamur. Quemadmodum autem illa Sapientia uocabatur, erat autem stultitia contemnentibus Deum, sic ista quae uocatur stultitia, Sapientia est uincentibus diabolum. Nos immortalitate male usi sumus ut moreremur, Christus mortalitate bene usus est ut uiueremus. Corrupto animo feminae ingressus est morbus, integro corpore feminae processit salus. Ad eadem contraria pertinet, quod etiam exemplo uirtutum eius uitia nostra curantur. Iam uero similia quasi ligamenta membris et uulneribus nostris adhibita illa sunt, quod per feminam deceptos per feminam natus, homo homines, mortalis mortales, morte mortuos liberauit. Multa quoque alia diligentius considerantibus quos instituti operis peragendi necessitas non rapit, uel a contrariis uel a similibus medicinae christianae apparet instructio. Christi resurrectione et ascensione fulcitur fides, iudicio excitatur. 15. 14. Iam uero credita Domini a mortuis resurrectio et in caelum ascensio magna spe fulcit fidem nostram. Multum enim ostendit quam uoluntarie pro nobis animam posuerit, qui eam sic habuit in potestatem resumere 16. Quanta ergo se fiducia spes credentium consolatur, considerans quantus quanta pro nondum credentibus passus sit! Cum uero iudex uiuorum atque mortuorum exspectatur e caelo, magnum timorem incutit neglegentibus, ut se ad diligentiam conuertant, eumque magis bene agendo desiderent, quam male agendo formident. Quibus autem uerbis dici aut qua cogitatione capi potest praemium, quod ille in fine daturus est; quando ad consolationem huius itineris de Spiritu suo tantum dedit, quo in aduersis uitae huius fiduciam caritatemque tantam eius, quem nondum uidemus habeamus, et dona unicuique propria ad instructionem Ecclesiae suae 17, ut id quod ostendit esse faciendum, non solum sine murmure sed etiam cum delectatione faciamus! ** Ecclesia Christi corpus et coniux. 16. 15. Est enim Ecclesia corpus eius, sicut apostolica doctrina commendat 18, quae coniunx etiam eius dicitur 19. Corpus ergo suum multis membris diuersa officia gerentibus 20, nodo unitatis et caritatis tamquam sanitatis astringit. Exercet autem hoc tempore et purgat medicinalibus quibusdam molestiis, ut erutam de hoc saeculo in aeternum sibi copulet coniugem Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi 21. Christus donando peccata uiam aperit ad patriam. 17. 16. Porro quoniam in uia sumus, nec uia ista locorum est, sed affectuum, quam intercludebat quasi saepta quaedam spinosa, praeteritorum malitia peccatorum, quid liberalius et misericordius facere potuit, qui se ipsum nobis qua rediremus, substernere uoluit, nisi ut omnia donaret peccata conuersis et grauiter fixa interdicta reditus nostri pro nobis crucifixus euelleret? Regni claues traduntur Ecclesiae. 18. 17. Has igitur claues dedit Ecclesiae suae, ut quae solueret in terra, soluta essent et in caelo, quae ligaret in terra, ligata essent et in caelo 22, scilicet ut quisquis in Ecclesia eius dimitti sibi peccata non crederet, non ei dimitterentur; quisquis autem crederet seque ab his correctus auerteret, in eiusdem Ecclesiae gremio constitutus, eadem fide atque correctione sanaretur. Quisquis enim non credit dimitti sibi posse peccata, fit deterior desperando, quasi nihil illi melius quam malum esse remaneat, ubi de fructu suae conuersionis infidus est. Corporis et animi mors atque resurrectio. 19. 18. Iam uero sicut animi quaedam mors est, uitae prioris morumque relictio, quae fit paenitendo, sic etiam corporis mors est animationis pristinae resolutio. Et quomodo animus post paenitentiam, qua priores mores perditos interemit, reformatur in melius, sic etiam corpus post istam mortem quam uinculo peccati omnes debemus, credendum et sperandum est resurrectionis tempore in melius commutari, ut non caro et sanguis regnum caelorum possideat, quod fieri non potest, sed corruptibile hoc induat incorruptionem et mortale hoc induat immortalitatem 23, nullamque faciens molestiam, quia nullam patietur indigentiam, a beata perfectaque anima cum summa quiete uegetetur. Qui non ad uitam sed ad supplicia renascantur. 20. 19. Cuius autem animus non moritur huic saeculo neque incipit configurari ueritati, in grauiorem mortem morte cor poris trahitur; neque ad commutationem caelestis habitudinis, sed ad luenda supplicia reuiuescit. Rursus de corporis resurrectione. 21. 19. Hoc itaque fides habet atque ita se rem habere credendum est, neque animum neque corpus humanum omnimodum interitum pati, sed impios resurgere ad poenas inaestimabiles, pios autem ad uitam aeternam 24. Deo, non homine, fruendum. 22. 20. In his igitur omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est, quas aeternas atque incommutabiles commemorauimus; ceteris autem utendum est ut ad illarum perfruitionem peruenire possimus. Nos itaque qui fruimur et utimur aliis rebus, res aliquae sumus. Magna enim quaedam res est homo, factus ad imaginem et similitudinem Dei 25, non in quantum mortali corpore includitur, sed in quantum bestias rationalis animae honore praecedit. Itaque magna quaestio est, utrum frui se homines debeant an uti an utrumque. Praeceptum est enim nobis ut diligamus inuicem 26, sed quaeritur, utrum propter se homo ab homine diligendus sit an propter aliud. Si enim propter se, fruimur eo; si propter aliud, utimur eo. Videtur autem mihi propter aliud diligendus. Quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata uita, cuius etiamsi nondum res, tamen spes eius nos hoc tempore consolatur. Maledictus autem qui spem suam ponit in homine 27. In Deum totus dilectionis impetus currit. 22. 21. Sed nec seipso quisquam frui debet, si liquide aduertas, quia nec seipsum debet propter seipsum diligere, sed propter illum quo fruendum est. Tunc est quippe optimus homo, cum tota uita sua pergit in incommutabilem uitam et toto affectu inhaeret illi. Si autem se propter se diligit, non se refert ad Deum, sed ad seipsum conuersus non ad incommutabile aliquid conuertitur. Et propterea iam cum defectu aliquo se fruitur, quia melior est cum totus haeret atque constringitur incommutabili bono, quam cum inde uel ad seipsum relaxatur. Si ergo teipsum non propter te debes diligere, sed propter illum ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat alius homo, si etiam ipsum propter Deum diligis. Haec enim regula dilectionis diuinitus constituta est: Diliges, inquit, proximum tuum tamquam teipsum 28, Deum uero ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente 29, ut omnes cogitationes tuas et omnem uitam et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. Cum autem ait: toto corde, tota anima, tota mente, nullam uitae nostrae partem reliquit quae uacare debeat et quasi locum dare ut alia re uelit frui, sed quidquid aliud diligendum uenerit in animum, illuc rapiatur quo totus dilectionis impetus currit. Quisquis ergo recte diligit proximum, hoc cum eo debet agere, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat Deum. Sic enim eum diligens tamquam seipsum totam dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem Dei, quae nullum a se riuulum duci extra patitur, cuius deriuatione minuatur. Distingue quomodo singula diligas. 23. 22. Non autem omnia quibus utendum est diligenda sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicut est homo uel angelus, aut ad nos relata beneficio Dei per nos indigent, sicut est corpus. Nam utique martyres non dilexerunt scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum Deum. Cum ergo quattuor sint diligenda, unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod iuxta nos est, quartum quod infra nos est, de secundo et quarto nulla praecepta danda erant. Quantumlibet enim homo excidat a ueritate 30, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui. Fugax enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore id agit, ut ipse sibi regnet et corpori suo, et ideo non potest nisi et se et corpus suum diligere. De amoris ordine. 23. 23. Magnum autem aliquid adeptum se putat, si etiam sociis, id est aliis hominibus, dominari potuerit. Inest enim uitioso animo id magis appetere et sibi tamquam debitum uindicare, quod uni proprie debetur Deo. Talis autem sui dilectio melius odium uocatur. Iniquum est enim, quia uult sibi seruire quod infra se est, cum ipse superiori seruire nolit, rectissimeque dictum est: Qui autem diligit iniquitatern, odit animam suam 31. Et ideo fit infirmus animus et de mortali corpore cruciatur. Necesse est enim ut illud diligat et eius corruptione praegrauetur. Immortalitas enim et incorruptio corporis de sanitate animi existit, sanitas autem animi est firmissime inhaerere potiori, hoc est incommutabili Deo. Cum uero etiam eis qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est, hominibus, dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est. Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui eam castigant. 24. 24. Nemo ergo se odit. Et hinc quidem nulla cum aliqua secta quaestio fuit. Sed neque corpus suum quisquam odit. Verum est enim quod ait Apostolus: Nemo umquam carnem suam odio habuit 32. Et quod nonnulli dicunt, malle se omnino esse sine corpore, omnino falluntur. Non enim corpus suum, sed corruptiones eius et pondus oderunt. Non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum corpus uolunt habere, sed putant nullum corpus esse si tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. Quod autem continentia quadam et laboribus quasi persequi uidentur corpora sua; qui hoc recte faciunt, non id agunt ut non habeant corpus, set ut habeant subiugatum et paratum ad opera necessaria. Libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines et inclinationes animae ad fruendum inferioribus, per ipsius corporis laboriosam quamdam militiam exstinguere affectant. Nam non se interimunt, sed curam suae ualetudinis gerunt. Spiritus et caro inter se confligunt. 24. 25. Qui autem peruerse id agunt, quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt. In quo fallit eos quod legunt: Caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur 33. Dictum est enim hoc propter indomitam carnalem consuetudinem, aduersus quam spiritus concupiscit; non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia eius, id est consuetudine mala edomita faciat spiritui subiugatum, quod naturalis ordo desiderat. Quia enim hoc erit post resurrectionem, ut corpus omnimodo cum quiete summa spiritui subditum immortaliter uigeat, hoc etiam in hac uita meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius nec inordinatis motibus resistat spiritui. Quod donec fiat, caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, non per odium resistente spiritu, sed per principatum; quia magis quod diligit uult subditum esse meliori, nec per odium resistente carne, sed per consuetudinis uinculum, quod a parentum etiam propagine inueteratum naturae lege inoleuit. Id ergo agit spiritus in domanda carne, ut soluat malae consuetudinis quasi pacta peruersa et fiat pax consuetudinis bonae. Tamen nec isti qui falsa opinione deprauati corpora sua detestantur, parati essent unum oculum uel sine sensu doloris amittere, etiamsi in altero tantus cernendi sensus remaneret, quantus erat in duobus, nisi aliqua res quae praeponenda esset urgeret. Isto atque huiusmodi documento satis ostenditur eis qui sine pertinacia uerum requirunt, quam certa sententia sit Apostoli, ubi ait: Nemo enim umquam carnem suam odio habuit. Addidit etiam: Sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus Ecclesiam 34. Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur. 25. 26. Modus ergo diligendi praecipiendus est homini, id est quomodo se diligat ut prosit sibi quin autem se diligat et prodesse sibi uelit, dubitare dementis est praecipiendum etiam quomodo corpus suum diligat, ut ei ordinate prudenterque consulat. Nam quod diligat etiam corpus suum idque saluum habere atque integrum uelit, aeque manifestum est. Aliquid itaque amplius diligere aliquis potest, quam salutem atque integritatem corporis sui. Nam multi et dolores et amissiones nonnullorum membrorum uoluntarias suscepisse inueniuntur, sed ut alia quae amplius diligebant consequerentur. Non ergo propterea quisquam dicendus est non diligere salutem atque incolumitatem corporis sui, quia plus aliquid diligit. Nam et auarus quamuis pecuniam diligat, tamen emit sibi panem; quod cum facit dat pecuniam quam multum diligit et augere desiderat, sed quia pluris aestimat salutem corporis sui, quae illo pane fulcitur. Superuacaneum est diutius de re manifestissima disputare, quod tamen plerumque nos facere cogit error impiorum. In praecepto de Deo et proximo diligendo dilectio suipsius continetur. 26. 27. Ergo quoniam praecepto non opus est ut se quisque et corpus suum diligat, id est, quoniam id quod sumus et id quod infra nos est, ad nos tamen pertinet, inconcussa naturae lege diligimus, quae in bestias etiam promulgata est (nam et bestiae se atque corpora sua diligunt) restabat ut et de illo quod supra nos est et de illo quod iuxta nos est, praecepta sumeremus. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum tamquam teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et omnes Prophetae 35. Finis itaque praecepti est dilectio 36, et ea gemina, id est Dei et proximi. Quod si te totum intellegas, id est animum et corpus tuum, et proximum totum, id est animum et corpus eius (homo enim ex animo constat et corpore), nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei eiusque dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut cetera in illum confluant, de dilectione tua nihil dictum uidetur. Sed cum dictum est: Diliges proximum tuum tamquam teipsum, simul et tui abs te dilectio non praetermissa est. Deus propter seipsum, homo propter Deum diligendus. 27. 28. Ille autem iuste et sancte uiuit, qui rerum integer aestimator est. Ipse est autem qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod diligendum est, aut amplius diligat quod minus diligendum est, aut aeque diligat quod uel minus uel amplius diligendum est. Omnis peccator in quantum peccator est, non est diligendus, et omnis homo in quantum homo est, diligendus est propter Deum, Deus uero propter seipsum. Et si Deus omni homine amplius diligendus est, amplius quisque Deum debet diligere quam seipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt et potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam uiuit qua fruimur Deo. Cui succurrendum, quando succurrere omnibus non possis. 28. 29. Omnes autem aeque diligendi sunt. Sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum uel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Sicut enim si tibi abundaret aliquid, quod dare oporteret ei qui non haberet, nec duobus dari potuisset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium uel indigentia uel erga te aliqua necessitudine superaret, nihil iustius faceres quam ut sorte legeres cui dandum esset quod dari utrique non posset, sic in hominibus quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout quisque tibi temporaliter colligatius adhaerere potuerit. Optandum et agendum ut omnes Deum diligant. 29. 30. Omnium autem qui nobiscum frui possunt Deo, partim eos diligimus quos ipsi adiuuamus, partim eos a quibus adiuuamur, partim quorum et indigemus adiutorio et indigentiae subuenimus, partim quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi nec ab eis ut nobis conferatur attendimus. Velle tamen debemus ut omnes nobiscum diligant Deum, et totum quod eos uel adiuuamus uel adiuuamur ab eis ad unum illum finem referendum est. Si enim in theatris nequitiae qui aliquem diligit histrionem et tamquam magno uel etiam summo bono eius arte perfruitur, omnes diligit qui eum diligunt secum, non propter illos, sed propter eum quem pariter diligunt; et quanto est in eius amore feruentior, tanto agit quibus potest modis, ut a pluribus diligatur et tanto pluribus eum cupit ostendere, et quem frigidiorem uidet, excitat eum quantum potest laudibus illius; si autem contrauenientem inuenerit, odit in illo uehementer odium dilecti sui, et quibus modis ualet, instat ut auferat: quid nos in societate dilectionis Dei agere conuenit, quo perfrui beate uiuere est; et a quo habent omnes qui eum diligunt et quod sunt et quod eum diligunt, de quo nihil metuimus ne cuiquam possit cognitus displicere; et qui se uult diligi, non ut sibi aliquid, sed ut eis qui diligunt aeternum praemium conferatur, hoc est ipse quem diligunt? Hinc efficitur ut inimicos etiam nostros diligamus. Non enim eos timemus, quia nobis quod diligimus auferre non possunt, sed miseramur potius, quia tanto magis nos oderunt, quanto ab illo quem diligimus separati sunt. Ad quem si conuersi fuerint, et illum tamquam beatificum bonum, et nos tamquam socios tanti boni necesse est ut diligant. Proximi nostri, omnes homines et ipsi angeli. 30. 31. Oritur autem hoc loco de angelis nonnulla quaestio. Illo enim fruentes etiam ipsi beati sunt, quo et nos frui desideramus; et quantum in hac uita fruimur uel per speculum uel in aenigmate 37, tanto nostram peregrinationem et tolerabilius sustinemus et ardentius finire cupimus. Sed utrum ad illa duo praecepta etiam dilectio pertineat angelorum, non irrationabiliter quaeri potest. Nam quod nullum hominum exceperit qui praecepit ut proximum diligamus, et ipse in Euangelio Dominus ostendit, et apostolus Paulus. Namque ille cui duo ipsa praecepta protulerat atque in eis pendere totam Legem Prophetasque omnes dixerat, cum interrogaret eum dicens: Et quis est mihi proximus? 38 hominem quemdam proposuit descendentem ab Hierusalem ad Iericho incidisse in latrones et ab eis grauiter uulneratum saucium et semiuiuum esse derelictum 39. Cui proximum esse non docuit, nisi qui erga illum recreandum atque curandum misericors exstitit, ita ut hoc qui interrogauerat interrogatus ipse fateretur. Cui Dominus ait: Vade et tu fac similiter 40, ut uidelicet eum proximum esse intellegamus, cui uel exhibendum est officium misericordiae, si indiget, uel exhibendum esset, si indigeret. Ex quo est iam consequens ut etiam ille a quo nobis hoc uicissim exhibendum est, proximus sit noster. Proximi enim nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Nullum autem exceptum esse cui misericordiae denegetur officium, quis non uideat, quando usque ad inimicos etiam porrectum est, eodem Domino dicente: Diligite inimicos uestros, benefacite eis qui uos oderunt 41? Plenitudo legis dilectio. 30. 32. Ita quoque Paulus apostolus docet cum dicit: Nam non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur 42. Quisquis ergo arbitratur non de omni homine Apostolum praecepisse, cogitur fateri, quod absurdissimum et sceleratissimum est, uisum fuisse Apostolo non esse peccatum si quis aut non Christiani aut inimici adulterauerit uxorem, aut eum occiderit aut eius rem concupiuerit. Quod si dementis est dicere, manifestum est omnem hominem proximum esse deputandum, quia erga neminem operandum est malum. Inuisibilium amore rapiamur. 30. 33. Iamuero si uel cui praebendum est, uel a quo nobis praebendum est officium misericordiae, recte proximus dicitur, manifestum est hoc praecepto quo iubemur diligere proximum, etiam sanctos angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia, quanta multis diuinarum Scripturarum locis animaduertere facile est. Ex quo et ipse Deus et Dominus noster proximum se nostrum dici uoluit. Nam et seipsum significat Dominus Iesus Christus opilatum esse semiuiuo iacenti in uia afflicto et relicto a latronibus 43. Et Propheta in oratione ait: Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita conplacebam 44. Sed quoniam excellentior ac supra nostram naturam est diuina substantia, praeceptum quo diligamus Deum, a proximi dilectione distinctum est. Ille enim nobis praebet misericordiam propter suam bonitatem, nos autem nobis inuicem propter illius, id est, ille nostri miseretur ut se perfruamur, nos uero inuicem nostri miseremur ut illo perfruamur. Deus nobis non fruitur, sed utitur. 31. 34. Quapropter adhuc ambiguum esse uidetur, cum dicimus ea re nos perfrui quam diligimus propter seipsam, et ea re nobis fruendum esse tantum, qua efficimur beati, ceteris uero utendum. Diligit enim nos Deus, et multum nobis dilectionem eius erga nos diuina Scriptura commendat. Quomodo ergo diligit? Ut nobis utatur an ut fruatur? Sed si fruitur, eget bono nostro, quod nemo sanus dixerit. Omne enim nostrum bonum uel ipse uel ab ipso est. Cui autem obscurum uel dubium est, non egere lucem rerum harum nitore quas ipsa illustrauerit? Dicit etiam apertissime Propheta: Dixi Domino: Dominus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 45. Non ergo fruitur nobis, sed utitur. Nam si neque fruitur neque utitur, non inuenio quemadmodum diligat. Deus merces nostra. 32. 35. Sed neque sic utitur ut nos; nam nos res quibus utimur ad id referimus ut Dei bonitate perfruamur; Deus uero ad suam bonitatem usum nostrum refert. Quia enim bonus est, sumus; et in quantum sumus, boni sumus. Porro autem quia etiam iustus est, non impune mali sumus; et in quantum mali sumus, in tantum etiam minus sumus. Ille enim summe ac primitus est, qui omnino incommutabilis est, et qui plenissime dicere potuit: Ego sum qui sum, et: Dices eis: Qui est misit me ad uos 46. Ut cetera quae sunt, et nisi ab illo esse non possint, et in tantum bona sint, in quantum acceperunt ut sint. Ille igitur usus qui dicitur Dei, quo nobis utitur, non ad eius sed ad nostram utilitatem refertur, ad eius autem tantummodo bonitatem. Cuius autem nos miseremur et cui consulimus, ad eius quidem utilitatem id facimus eamque intuemur, sed nescio quomodo etiam nostra fit consequens, cum eam misericordiam quam impendimus egenti, sine mercede non relinquit Deus. Haec autem merces summa est ut ipso perfruamur, et omnes qui eo fruimur, nobis etiam inuicem in ipso perfruamur. Spem beatitudinis in creaturis ne collocauerimus. 33. 36. Nam si in nobis id facimus, remanemus in uia et spem beatitudinis nostrae in homine aut in angelo collocamus. Quod et homo superbus et angelus superbus arrogant sibi atque in se aliorum spem gaudent constitui. Sanctus autem homo et sanctus angelus etiam fessos nos atque in se adquiescere et remanere cupientes, reficiunt potius, aut eo sumptu quem propter nos, aut illo etiam quem propter se acceperunt, acceperunt tamen. Atque ita refectos in illum ire compellunt, quo fruentes pariter beati sumus. Nam et Apostolus clamat: Numquid Paulus crucifixus est pro uobis? Aut in nomine Pauli baptizati estis? 47 et: Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 48. Et angelus hominem se adorantem monet ut illum potius adoret, sub quo ei Domino etiam ipse conseruus est 49. Homine in Deo et propter Deum fruendum. 33. 37. Cum autem homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris. Illo enim frueris quo efficeris beatus, et ad eum te peruenisse laetaberis, in quo spem ponis ut uenias. Inde ad Philemonem Paulus: Ita, frater, inquit, ego te fruar in Domino 50. Quod si non addidisset in Domino, et te fruar tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae. Quamquam etiam uicinissime dicitur frui cum dilectione uti. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat. Per quam si transieris eamque ad illud ubi perma nendum est retuleris, uteris ea et abusiue, non proprie diceris frui. Si uero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc uere et proprie frui dicendus es. Quod non faciendum est nisi in illa Trinitate, id est summo et incommutabili bono. Prima ad Deum uia, Christus. 34. 38. Vide quemadmodum, cum ipsa Veritas et Verbum per quod facta sunt omnia 51, caro factum esset ut habitaret in nobis 52, tamen ait Apostolus: Et si noueramus Christum secundum carnem, sed iam non nouimus 53. Ille quippe qui non solum peruenientibus possessionem, sed etiam uiam se uoluit praebere uenientibus ad principium uiarum, uoluit carnem assumere. Unde est etiam illud: Dominus creauit me in principio uiarum suarum 54, ut inde inciperent qui uellent uenire. Apostolus igitur quamuis adhuc ambularet in uia et ad palmam supernae uocationis sequeretur uocantem Deum, tamen ea quae retro sunt obliuiscens, et in ea quae ante sunt extentus 55, iam principium uiarum transierat, hoc est, eo non indigebat a quo tamen aggrediendum et exordiendum iter est omnibus qui ad ueritatem peruenire et in uita aeterna permanere desiderant. Sic enim ait: Ego sum uia et ueritas et uita 56, hoc est, per me uenitur, ad me peruenitur, in me permanetur. Cum enim ad ipsum peruenitur, etiam ad Patrem peruenitur, quia per aequalem ille cui est aequalis agnoscitur 57; uinciente et tamquam agglutinante nos Spiritu Sancto, quo in summo atque incommutabili bono permanere possimus. Ex quo intellegitur quam nulla res in uia tenere nos debeat, quando nec ipse Dominus, in quantum uia nostra esse dignatus est, tenere nos uoluerit, sed transire, ne rebus temporalibus, quamuis ab illo pro salute nostra susceptis et gestis, haereamus infirmiter, sed per eas potius curramus alacriter, ut ad eum ipsum, qui nostram naturam a temporalibus liberauit et collocauit ad dexteram Patris, prouehi atque peruehi mereamur. Oeconomia humanae salutis ostenditur. 35. 39. Omnium igitur quae dicta sunt, ex quo de rebus tractamus, haec summa est, ut intellegatur Legis et omnium diuinarum Scripturarum plenitudo et finis esse dilectio 58 rei qua fruendum est, et rei quae nobiscum ea re frui potest, quia ut se quisque diligat praecepto non opus est. Hoc ergo ut nossemus atque possemus, facta est tota pro nostra salute per diuinam prouidentiam dispensatio temporalis qua debemus uti, non quasi mansoria quadam dilectione et delectatione, sed transitoria potius tamquam uiae, tamquam uehiculorum uel aliorum quorumlibet instrumentorum, aut si quid congruentius dici potest; ut ea quibus ferimur propter illud ad quod ferimur diligamus. Interpretatio Scripturae ne sit fallax sed utilis aedificandae caritati. 36. 40. Quisquis igitur Scripturas diuinas uel quamlibet earum partem intellexisse sibi uidetur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam caritatem Dei et proximi, nondum intellexit 59. Quisquis uero talem inde sententiam duxerit, ut huic aedificandae caritati sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse probabitur, non perniciose fallitur nec omnino mentitur. Inest quippe in mentiente uoluntas falsa dicendi, et ideo multos inuenimus, qui mentiri uelint; qui autem falli, neminem. Cum igitur hoc sciens homo faciat, illud nesciens patiatur, satis apparet in una eademque re illum qui fallitur, eo qui mentitur esse meliorem, quandoquidem pati melius est iniquitatem quam facere 60. Omnis autem qui mentitur iniquitatem facit, et si cuiquam uidetur utile aliquando esse mendacium, potest uideri utilem aliquando esse iniquitatem. Nemo enim mentiens, in eo quod mentitur, seruat fidem. Nam hoc utique uult, ut cui mentitur fidem sibi habeat, quam tamen ei mentiendo non seruat. Omnis autem fidei uiolator iniquus est. Aut igitur iniquitas aliquando utilis est, quod fieri non potest, aut mendacium semper inutile est. Sacri auctoris mens praeprimis requiratur. 36. 41. Sed quisquis in Scripturis aliud sentit quam ille qui scripsit, illis non mentientibus fallitur. Sed tamen, ut dicere coeperam, si ea sententia fallitur, qua aedificet caritatem, quae finis praecepti est 61, ita fallitur, ac si quisquam errore deserens uiam, eo tamen per agrum pergat quo etiam uia illa perducit. Corrigendus est tamen, et quam sit utilius uiam non deserere demonstrandum est, ne consuetudine deuiandi etiam in transuersum aut peruersum ire cogatur. Sacra Scriptura, pie si legatur, fidem, spem et caritatem alit. 37. 41. Asserendo enim temere quod ille non sensit quem legit, plerumque incurrit in alia quae illi sententiae contexere nequeat. Quae si uera et certa esse consentit, illud non possit uerum esse quod senserat; fitque in eo, nescio quomodo, ut amando sententiam suam Scripturae incipiat offensior esse quam sibi. Quod malum si serpere siuerit, euertetu ex eo. Per fidem enim ambulamus, non per speciem 62; titubabit autem fides, si diuinarum Scripturarum uacillat auctoritas; porro fide titubante, caritas etiam ipsa languescit. Nam si a fide quisque ceciderit, a caritate etiam necesse est cadat. Non enim potest diligere quod esse non credit. Porro si et credit et diligit, bene agendo et praeceptis morum bonorum obtemperando efficit ut etiam speret se ad id quod diligit esse uenturum. Itaque tria haec sunt quibus et scientia omnis et prophetia militat: fides, spes, caritas 63. Caritas in perpetuum manet. 38. 42. Sed fidei succedet species quam uidebimus, et spei succedet beatitudo ipsa ad quam peruenturi sumus, caritas autem etiam istis decedentibus augebitur potius. Si enim credendo diligimus quod nondum uidemus, quanto magis cum uidere coeperimus? Et si sperando diligimus quo nondum peruenimus, quanto magis cum peruenerimus? Inter temporalia quippe atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur antequam habeatur, uilescet autem cum aduenerit. Non enim satiat animam, cui uera est et certa sedes aeternitas. Aeternum autem ardentius diligitur adeptum quam desideratum. Nulli enim desideranti conceditur plus de illo existimare quam se habet, ut ei uilescat cum minus inuenerit, sed quantum quisque ueniens existimare potuerit, plus perueniens inuenturus est. Fide, spe et caritate instructus esse debet Scripturarum interpres. 39. 43. Homo itaque fide et spe et caritate subnixus, eaque inconcusse retinens, non indiget Scripturis nisi ad alios instruendos. Itaque multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus uiuunt. Unde in illis arbitror iam impletum esse quod dictum est: Siue prophetiae euacuabuntur, siue linguae cessabunt, siue scientia euacuabitur 64. Quibus tamen quasi machinis tanta fidei et spei et caritatis in eis surrexit instructio, ut perfectum aliquid tenentes, ea quae sunt ex parte non quaerant 65, perfectum sane, quantum in hac uita potest. Nam in comparatione futurae uitae nullius iusti et sancti est uita ista perfecta. Ideo manent inquit, fides, spes, caritas, tria haec. Maior autem horum est caritas 66, quia et cum quisque ad aeterna peruenerit, duobus istis decedentibus caritas auctior et certior permanebit. Qualem lectorem Scriptura postulet. 40. 44. Quapropter, cum quisque cognouerit finem praecepti esse caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 67, omnem intellectum diuinarum Scripturarum ad ista tria relaturus, ad tractationem illorum Librorum securus accedat. Cum enim diceret: caritas, addidit: de corde puro, ut nihil aliud quam id quod diligendum est diligatur. Conscientiam uero bonam subiunxit bi propter spem. Ille enim se ad id quod credit et diligit peruenturum esse desperat, cui malae conscientiae scrupulus inest. Tertio et fide inquit non ficta. Si enim fides nostra mendacio caruerit, tunc et non diligimus quod non est diligendum, et recte uiuendo id speramus, ut nullo modo spes nostra fallatur. Propterea de rebus continentibus fidem, quantum pro tempore satis esse arbitratus sum, dicere uolui, quia in aliis uoluminibus siue per alios siue per nos multa iam dicta sunt. Modus itaque sit iste libri huius. Cetera de signis, quantum Dominus dederit, disseremus. LIBER SECUNDUS De rebus et signis. 1. 1. Quoniam de rebus cum scriberem, praemisi commonens ne quis in eis attenderet nisi quod sunt, non etiam si quid aliud praeter se significant; uicissim de signis disserens hoc dico, ne quis in eis attendat quod sunt, sed potius quod signa sunt, id est, quod significant. Signum est enim res, praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem uenire; sicut uestigio uiso, transisse animal cuius uestigium est, cogitamus; et fumo uiso, ignem subesse cognoscimus; et uoce animantis audita, affectionem animi eius aduertimus, et tuba sonante milites uel progredi se uel regredi, et si quid aliud pugna postulat, oportere nouerunt. De signis naturalibus. 1. 2. Signorum igitur alia sunt naturalia, alia data. Naturalia sunt quae sine uoluntate atque ullo appetitu significandi praeter se aliquid aliud ex se cognosci faciunt, sicuti est fumus significans ignem. Non enim uolens significare id facit, sed rerum expertarum animaduersione et notatione cognoscitur ignem subesse, etiam si fumus solus appareat. Sed et uestigium transeuntis animantis ad hoc genus pertinet; et uultus irati seu tristis affectionem animi significat, etiam nulla eius uoluntate qui aut iratus aut tristis est; aut si quis alius motus animi uultu indice proditur, etiam nobis non id agentibus ut prodatur. Sed de hoc toto genere nunc disserere non est propositum. Quoniam tamen incidit in partitionem nostram, praeteriri omnino non potuit, atque id hactenus notatum esse suffecerit. De quo signorum genere hic tractandum suscipimus. 2. 3. Data uero signa sunt quae sibi quaeque uiuentia inuicem dant ad demonstrandos quantum possunt motus animi sui, uel sensa aut intellecta quaelibet. Nec ulla causa est nobis significandi, id est signi dandi, nisi ad depromendum et traiciendum in alterius animum id quod animo gerit is qui signum dat. Horum igitur signorum genus, quantum ad homines attinet, considerare atque tractare statuimus, quia et signa diuinitus data quae in Scripturis sanctis continentur, per homines nobis indicata sunt qui ea conscripserunt. Habent etiam bestiae quaedam inter se signa, quibus produnt appetitum animi sui. Nam et gallus gallinaceus reperto cibo dat signum uocis gallinae ut accurrat, et columbus gemitu columbam uocat uel ab ea uicissim uocatur, et multa huiusmodi animaduerti solent. Quae utrum, sicut uultus aut dolentis clamor, sine uoluntate significandi sequantur motum animi an uere ad significandum dentur, alia quaestio est, et ad rem quae agitur non pertinet. Quam partem ab hoc opere tamquam non necessariam remouemus. Inter signa uerba principatum obtinent. 3. 4. Signorum igitur quibus inter se homines sua sensa communicant, quaedam pertinent ad oculorum sensum, pleraque ad aurium, paucissima ad ceteros sensus. Nam cum innuimus, non damus signum nisi oculis eius quem uolumus per hoc signum uoluntatis nostrae participem facere. Et quidam motu manuum pleraque significant, et histriones omnium membrorum motibus dant signa quaedam scientibus et cum oculis eorum quasi fabulantur, et uexilla draconesque militares per oculos insinuant uoluntatem ducum. Et sunt haec omnia quasi quaedam uerba uisibilia. Ad aures autem quae pertinent, ut dixi, plura sunt, in uerbis maxime. Nam et tuba et tibia et cithara dant plerumque non solum suauem, sed etiam significantem sonum. Sed haec omnia signa uerbis comparata paucissima sunt. Verba enim prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere uelit. Nam et odore unguenti Dominus, quo perfusi sunt pedes eius 1, signum aliquod dedit, et Sacramento corporis et sanguinis sui per gustatum significauit quod uoluit 2, et cum mulier tangendo fimbriam uestimenti eius salua facta est, nonnihil significat 3. Sed innumerabilis multitudo signorum, quibus suas cogitationes homines exerunt, in uerbis constituta est. Nam illa signa omnia quorum genera breuiter attigi, potui uerbis enuntiare, uerba uero illis signis nullo modo possem. Unde litterae. 4. 5. Sed quia uerberato aere statim transeunt nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa uerborum. Ita uoces oculis ostenduntur, non per seipsas, sed per signa quaedam sua. Ista signa igitur non potuerunt communia esse omnibus Gentibus, peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit. Cuius superbiae signum est erecta illa turris in caelum, ubi homines impii non solum animos, sed etiam uoces dissonas habere meruerunt 4. De linguis biblicis. 5. 6. Ex quo factum est ut etiam Scriptura diuina, qua tantis morbis humanarum uoluntatum subuenitur, ab una lingua profecta, qua opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per uarias interpretum linguas longe lateque diffusa innotesceret Gentibus ad salutem. Quam legentes nihil aliud appetunt quam cogitationes uoluntatemque illorum a quibus conscripta est inuenire et per illas uoluntatem Dei, secundum quam tales homines locutos credimus. Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis. 6. 7. Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes; quibusdam autem locis quid uel falso suspicentur non inueniunt, ita obscure dicta quaedam densissimam caliginem obducunt. Quod totum prouisum esse diuinitus non dubito, ad edomandam labore superbiam et intellectum a fastidio renouandum, cui facile inuestigata plerumque uilescunt. Quid enim est, quaeso, quod si quisquam dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum uita et moribus Christi Ecclesia de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad se ueniunt, et imitatione bonorum sibimet quodammodo incorporat, qui boni, fideles et ueri Dei serui deponentes onera saeculi ad sanctum baptismi lauacrum uenerunt atque inde ascendentes conceptione Sancti Spiritus fructum dant geminae caritatis, id est, Dei et proximi; quid est ergo quod si haec quisque dicat, minus delectat audientem quam si ad eumdem sensum locum illum exponat de Canticis Canticorum ubi dictum est Ecclesiae, cum tamquam pulchra quaedam femina laudaretur: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendens de lauacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis 5? Num aliud homo discit, quam cum illud planissimis uerbis sine similitudinis huius adminiculo audiret? Et tamen nescio quomodo suauius intueor sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiae uideo praecidere ab erroribus homines atque in eius corpus, emollita duritia, quasi demorsos mansosque transferre. Oues etiam iucundissime agnosco detonsas, oneribus saecularibus tamquam uelleribus positis, et ascendentes de lauacro, id est de baptismate, creare omnes geminos, id est duo praecepta dilectionis, et nullam esse ab isto sancto fructu sterilem uideo. Quae cum difficultate quaeruntur suauius inueniuntur. 6. 8. Sed quare suauius uideam, quam si nulla de diuinis Libris talis similitudo promeretur, cum res eadem sit eademque cognitio, difficile est dicere et alia quaestio est. Nunc tamen nemo ambigit et per similitudines libentius quaeque cognosci et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inueniri. Qui enim prorsus non inueniunt quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt: in utroque autem languor cauendus est. Magnifice igitur et salubriter Spiritus Sanctus ita Scripturas sanctas modificauit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi repperiatur. Ad Deum conuersis Scriptura patebit. 7. 9. Ante omnia igitur opus est Dei timore conuerti ad cognoscendam eius uoluntatem, quid nobis adpetendum fugiendumque praecipiat. Timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse est incutiat et quasi clauatis carnibus omnes superbiae motus ligno crucis affigat. Deinde mitescere opus est pietate, neque contradicere diuinae Scripturae siue intellectae, si aliqua uitia nostra percutit, siue non intellectae, quasi nos melius sapere meliusque praecipere possimus, sed cogitare potius et credere id esse melius et uerius quod ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod nos per nosmetipsos sapere possumus. Spiritus Sancti dona summopere necessaria. 7. 10. Post istos duos gradus timoris atque pietatis ad tertium uenitur scientiae gradum, de quo nunc agere institui. Nam in eo se exercet omnis diuinarum Scripturarum studiosus, nihil in eis aliud inuenturus quam diligendum esse Deum propter Deum, et proximum propter Deum; et illum quidem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere; proximum uero tamquam seipsum 6, id est, ut tota proximi, sicut etiam nostri, dilectio referatur in Deum. De quibus duobus praeceptis, cum de rebus ageremus, libro superiore tractauimus. Necesse est ergo, ut primo se quisque in Scripturis inueniat amore huius saeculi, hoc est temporalium rerum, implicatum, longe seiunctum esse a tanto amore Dei et tanto amore proximi quantum Scriptura praescribit. Tum uero ille timor quo cogitat de iudicio Dei, et illa pietas qua non potest nisi credere et cedere auctoritati sanctorum Librorum, cogit eum seipsum lugere. Nam ista scientia bonae spei hominem non se iactantem sed lamentantem facit; quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem diuini adiutorii, ne desperatione frangatur, et esse incipit in quarto gradu, hoc est fortitudinis, quo esuritur et sititur iustitia 7. Hoc enim affectu ab omni mortifera iucunditate rerum transeuntium sese extrahit et inde se auertens conuertit ad dilectionem aeternorum, incommutabilem scilicet unitatem eamdemque Trinitatem. Cordis sapientia ceteris donis praeparatur. 7. 11. Quam ubi aspexerit, quantum potest, in longinqua radiantem suique aspectus infirmitate sustinere se illam lucem non posse persenserit, in quinto gradu, hoc est in consilio misericordiae, purgat animam tumultuantem quodam modo atque obstrepentem sibi de appetitu inferiorum conceptis sordibus. Hic uero se in dilectione proximi gnauiter exercet, in eaque perficitur. Et spe iam plenus atque integer uiribus, cum peruenerit usque ad inimici dilectionem, ascendit in sextum gradum, ubi iam ipsum oculum purgat, quo uideri Deus potest, quantum potest ab iis qui huic saeculo moriuntur quantum possunt. Nam in tantum uident in quantum moriuntur huic saeculo, in quantum autem hic uiuunt, non uident. Et ideo quamuis iam certior et non solum tolerabilior sed etiam iucundior species lucis illius incipiat apparere, in aenigmate adhuc tamen et per speculum uideri dicitur 8, quia magis per fidem quam per speciem ambulatur, cum in hac uita peregrinamur 9, quamuis conuersationem habeamus in caelis 10. In hoc autem gradu ita purgat oculum cordis, ut ueritati ne ipsum quidem praeferat aut conferat proximum; ergo nec seipsum, quia nec illum quem diligit sicut seipsum. Erit ergo iste sanctus tam simplici corde atque mundato, ut neque hominibus placendi studio detorqueatur a uero nec respectu deuitandorum quorumlibet incommodorum suorum quae aduersantur huic uitae. Talis filius ascendit ad sapientiam, quae ultima et septima est, qua pacatus tranquillusque perfruitur. Initium enim sapientiae timor Domini 11. Ab illo enim usque ad ipsam per hos gradus tenditur et uenitur. De libris canonicis et apocryphis. 8. 12. Sed nos ad tertium illum gradum considerationem referamus, de quo disserere quod Dominus suggesserit atque tractare instituimus. Erit igitur diuinarum Scripturarum solertissimus indagator, qui primo totas legerit notasque habuerit, et si nondum intellectu, iam tamen lectione, dumtaxat eas quae appellantur canonicae. Nam ceteras securius leget fide ueritatis instructus, ne praeoccupent inbecillem animum et periculosis mendaciis atque phantasmatibus eludentes praeiudicent aliquid contra sanam intellegentiam. In canonicis autem Scripturis Ecclesiarum catholicarum quam plurium auctoritatem sequatur, inter quas sane illae sint, quae apostolicas Sedes habere et epistolas accipere meruerunt. Tenebit igitur hunc modum in Scripturis canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis catholicis praeponat eis quas quaedam non accipiunt. In eis uero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas quas plures grauioresque accipiunt, eis quas pauciores minorisque auctoritatis Ecclesiae tenent. Si autem alias inuenerit a pluribus, alias a grauioribus haberi, quamquam hoc facile inuenire non possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto. Canon diuinorum librorum proponitur. 8. 13. Totus autem canon Scripturarum, in quo istam considerationem uersandam dicimus, his libris continetur: Quinque Moyseos, id est Genesi, Exodo, Leuitico, Numeris, Deuteronomio, et uno libro Iesu Naue, uno Iudicum, uno libello qui appellatur Ruth, qui magis ad Regnorum principium uidetur pertinere; deinde quattuor Regnorum et duobus Paralipomenon, non consequentibus sed quasi a latere adiunctis simulque pergentibus. Haec est historia, quae sibimet annexa tempora continet atque ordinem rerum. Sunt aliae tamquam ex diuerso ordine, quae neque huic ordini neque inter se connectuntur, sicut est Iob et Tobias et Esther et Iudith et Machabeorum libri duo et Esdrae duo, qui magis subsequi uidentur ordinatam illam historiam usque ad Regno rum uel Paralipomenon terminatam. Deinde Prophetae, in quibus Dauid unus liber Psalmorum, et Salomonis tres: Prouerbiorum, Cantici Canticorum et Ecclesiastes. Nam illi duo libri, unus qui Sapientia et alius qui Ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur. Nam Iesus Sirach eos conscripsisse constantissime perhibetur 12; qui tamen quoniam in auctoritatem recipi meruerunt, inter propheticos numerandi sunt. Reliqui sunt eorum libri qui proprie Prophetae appellantur, duodecim Prophetarum libri singuli, qui connexi sibimet, quoniam numquam seiuncti sunt, pro uno habentur; quorum Prophetarum nomina sunt haec: Osee, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Micha, Naum, Abacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias, Malachi. Deinde quattuor Prophetae sunt maiorum uoluminum: Isaias, Hieremias, Daniel, Hiezechiel. His quadraginta quattuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas 13; Noui autem quattuor libris Euangelii : secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Ioannem; quattuordecim Epistolis apostoli Pauli: ad Romanos, ad Corinthios duabus, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses duabus, ad Colossenses, ad Timotheum duabus, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; Petri duabus; tribus Ioannis; una Iudae et una Iacobi; Actibus Apostolorum libro uno et Apocalypsi Ioannis libro uno. Qua ratione uacandum studio Scripturae. 9. 14. In his omnibus libris timentes Deum et pietate mansueti quaerunt uoluntatem Dei. Cuius operis et laboris prima obseruatio est, ut diximus, nosse istos libros, etsi nondum ad intellectum, legendo tamen uel mandare memoriae uel omnino incognitos non habere. Deinde illa quae in eis aperte posita sunt, uel praecepta uiuendi uel regulae credendi, solertius diligentiusque inuestiganda sunt. Quae tanto quisque plura inuenit quanto est intellegentia capacior. In iis enim quae aperte in Scripturis posita sunt, inueniuntur illa omnia quae continent fidem moresque uiuendi, spem scilicet atque caritatem, de quibus libro superiore tractauimus. Tum uero, facta quadam familiaritate cum ipsa lingua diuinarum Scripturarum, in ea quae obscura sunt aperienda et discutienda pergendum est, ut ad obscuriores locutiones illustrandas de manifestioribus sumantur exempla et quaedam certarum sententiarum testimonia dubitationem incertis auferant. In qua re memoria ualet plurimum, quae si defuerit, non potest his praeceptis dari. Scriptura saepe non intellegitur signorum causa. 10. 15. Duabus autem causis non intelleguntur quae scripta sunt, si aut ignotis aut ambiguis signis obteguntur. Sunt autem signa uel propria uel translata. Propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta, sicut dicimus bouem, cum intellegimus pecus, quod omnes nobiscum latinae linguae homines hoc nomine uocant. Translata sunt, cum et ipsae res quas propriis uerbis significamus, ad aliquid aliud significandum usurpantur, sicut dicimus bouem, et per has duas syllabas intellegimus pecus quod isto nomine appellari solet, sed rursus per illud pecus intellegimus Euangelistam, quem significauit Scriptura, interpretante Apostolo, dicens: Bouem triturantem non infrenabis 14. Ut ignorantia signorum tollatur, necessaria est linguarum cognitio, ac praesertim graecae et hebraeae. 11. 16. Contra ignota signa propria magnum remedium est linguarum cognitio. Et latinae quidem linguae homines, quos nunc instruendos suscepimus, duabus aliis ad Scripturarum diuinarum cognitionem opus habent, hebraea scilicet et graeca, ut ad exemplaria praecedentia recurratur, si quam dubitationem attulerit latinorum interpretum infinita uarietas. Quamquam et hebraea uerba non interpretata saepe inueniamus in libris, sicut Amen et Allelluia et Racha et Osanna et si qua sunt alia. Quorum partim propter sanctiorem auctoritatem, quamuis interpretari potuissent, seruata est antiquitas, sicut sunt Amen et Alleluia, partim uero in aliam linguam transferri non potuisse dicuntur, sicut alia duo quae posuimus. Sunt enim quaedam uerba certarum linguarum quae in usum al terius linguae per interpretationem transire non possint. Et hoc maxime interiectionibus accidit, quae uerba motum animi significant potius quam sententiae conceptae ullam particulam. Nam et haec duo talia esse perhibentur; dicunt enim Racha indignantis esse uocem, Osanna laetantis. Sed non propter haec pauca quae notare atque interrogare facillimum est, sed propter diuersitates, ut dictum est, interpretum illarum linguarum est cognitio necessaria. Qui enim Scripturas ex hebraea in graecam uerterunt, numerari possunt, latini autem interpretes nullo modo. Ut enim cuique primis fidei temporibus in manus uenit codex graecus et aliquantulum facultatis sibi utriusque linguae habere uidebatur, ausus est interpretari. Diuersitas interpretationum utilis. Ex uerborum ambiguitate accidit error interpretum. 12. 17. Quae quidem res plus adiuuit intellegentiam quam impediuit, si modo legentes non sint neglegentes. Nam nonullas obscuriores sententias plurium codicum saepe manifestauit inspectio, sicut illud Isaiae prophetae unus interpres ait: Et domesticos seminis tui ne despexeris 15, alius autem ait: Et carnem tuam ne despexeris 16; uterque sibimet inuicem attestatus est. Namque alter ex altero exponitur, quia et caro posset accipi proprie, ut corpus suum quisque ne despiceret se putaret admonitum; et domestici seminis translate Christiani possent intellegi, ex eodem uerbi semine nobiscum spiritaliter nati. Nunc autem collato interpretum sensu probabilior occurrit sententia proprie de consanguineis non despiciendis esse praeceptum, quoniam domesticos seminis cum ad carnem retuleris, consanguinei potissimum occurrunt. Unde esse arbitror illud Apostoli quod ait: Si quo modo ad aemulationem adducere potuero carnem meam, ut saluos faciam aliquos ex illis 17; id est, ut aemulando eos qui crediderant, et ipsi crederent. Carnem enim suam dixit Iudaeos, propter consanguinitatem. Item illud eiusdem Isaiae: Nisi credideritis, non intellegetis 18, alius interpretatus est: Nisi credideritis, non permanebitis 19. Quis horum uerba secutus sit, nisi exemplaria linguae praecedentis legantur, incertum est. Sed tamen ex utroque magnum aliquid insinuatur scienter legentibus. Difficile est enim ita diuersos a se interpretes fieri ut non se aliqua uicinitate contingant. Ergo quoniam intellectus in specie sempiterna est, fides uero in rerum temporalium quibusdam cunabulis quasi lacte alit paruulos, nunc autem per fidem ambulamus, non per speciem 20, nisi autem per fidem ambulauerimus, ad speciem peruenire non possumus quae non transit sed permanet, per intellectum purgatum nobis cohaerentibus ueritati, propterea ille ait: Nisi credideritis, non permanebitis, ille autem: Nisi credideritis, non intellegetis. Exempla ex quibus cognoscendarum linguarum necessitas elucet. 12. 18. Et ex ambiguo linguae praecedentis plerumque interpres fallitur, cui non bene nota sententia est, et eam significationem transfert, quae a sensu scriptoris penitus aliena est. Sicut quidam codices habent: Acuti pedes eorum ad effundendum sanguinem 21; enim et "acutum" apud Graecos et "uelocem" significat. Ille ergo uidit sententiam qui transtulit: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem 22; ille autem alius ancipiti signo in aliam partem raptus errauit. Et alia quidem non obscura, sed falsa sunt. Quorum alia condicio est; non enim intellegendos, sed emendandos tales codices potius praecipiendum est. Hinc est etiam illud, quoniam graece uitulus dicitur, quidam non intellexerunt esse plantationes et uitulamina interpretati sunt. Qui error tam multos codices praeoccupauit ut uix inueniatur aliter scriptum. Et tamen sententia manifestissima est, quia clarescit consequentibus uerbis; namque: Adulterinae plantationes non dabunt radices altas 23, conuenientius dicitur quam uitulamina, quae pedibus in terra gradiuntur, et non haerent radicibus. Hanc translationem in eo loco etiam cetera contexta custodiunt. In latinae linguae usu si quis rem teneat, uerba sequentur. 13. 19. Sed quoniam et quae sit ipsa sententia, quam plures interpretes pro sua quisque facultate atque iudicio conantur eloqui, non apparet, nisi in ea lingua inspiciatur quam interpretantur, et plerumque a sensu auctoris deuius aberrat interpres, si non sit doctissimus; aut linguarum illarum ex quibus in latinam Scripturam peruenit, petenda cognitio est; aut habendae interpretationes eorum qui se uerbis nimis obstrinxerunt, non quia sufficiunt, sed ut ex eis libertas uel error detegatur aliorum, qui non tam uerba quam sententias interpretando sequi maluerunt. Nam non solum uerba singula, sed etiam locutiones saepe transferuntur, quae omnino in latinae linguae usum, si quis consuetudinem ueterum qui latine locuti sunt tenere uoluerit, transire non possint. Quae aliquando intellectui nihil adimunt, sed offendunt tamen eos qui plus delectantur rebus, cum etiam in earum signis sua quaedam seruatur integritas. Nam soloecismus qui dicitur, nihil est aliud quam cum uerba non ea lege sibi coaptantur qua coaptauerunt qui priores nobis non sine auctoritate aliqua locuti sunt. Utrum enim inter homines an inter hominibus dicitur, ad rerum non pertinet cognitorem. Item barbarismus quid aliud est nisi uerbum non eis litteris uel sono enuntiatum, quo ab eis qui ante nos latine locuti sunt enuntiari solet? Utrum autem ignoscere producta an correpta tertia syllaba dicatur, non multum curat qui peccatis suis Deus ut ignoscat petit, quolibet modo illud uerbum sonare potuerit. Quid est ergo integritas locutionis nisi alienae consuetudinis conseruatio, loquentium ueterum auctoritate firmatae? Auctorum profanorum linguae non asseruiendum. 13. 20. Sed tamen eo magis inde offenduntur homines quo infirmiores sunt, et eo sunt infirmiores quo doctiores uideri uolunt, non rerum scientia qua aedifi camur, sed signorum, qua non inflari omnino difficile est, cum et ipsa rerum scientia saepe ceruicem erigat, nisi dominico reprimatur iugo. Quid enim obest intellectori quod ita scriptum est: Quae est terra in qua isti insidunt super eam, si bona est an nequam; et quae sunt ciuitates in quibus ipsi inhabitant in ipsis? 24 Quam locutionem magis alienae linguae esse arbitror quam sensum aliquem altiorem. Illud etiam quod iam auferre non possumus de ore cantantium populorum: Super ipsum autem floriet sanctificatio mea 25, nihil profecto sententiae detrahit. Auditor tamen peritior mallet hoc corrigi, ut non floriet, sed florebit diceretur, nec quidquam impedit correctionem, nisi consuetudo cantantium. Ista ergo facile etiam contemni possunt, si quis ea cauere noluerit, quae sano intellectui nihil detrahunt. At uero illud quod ait Apostolus: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 26, si quis in eo graecam locutionem seruare uoluisset, ut diceret: Quod stultum est Dei, sapientius est hominum; et quod infirmum est Dei, fortius est hominum; iret quidem uigilantis lectoris intentio in sententiae ueritatem, sed tamen aliquis tardior aut non intellegeret aut etiam peruerse intellegeret. Non enim tantum uitiosa locutio est in latina lingua talis, uerum et in ambiguitatem cadit, ut quasi hominum stultum uel hominum infirmum sapientius uel fortius uideatur esse quam Dei. Quamquam et illud: sapientius est hominibus non caret ambiguo, etiamsi soloecismo caret. Utrum enim his hominibus ab eo quod est: Huic homini; an his hominibus ab eo quod est: Ab hoc homine dictum sit, non apparet nisi illuminatione sententiae. Melius itaque ita dicitur: Sapientius est quam homines, et: Fortius est quam homines. Ignoti uerbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio. 14. 21. De ambiguis autem signis post loquemur; nunc de incognitis agimus, quorum duae formae sunt, quantum ad uerba pertinet. Namque aut ignotum uerbum facit haerere lectorem, aut ignota locutio. Quae si ex alienis linguis ueniunt, aut quaerenda sunt ab earum linguarum hominibus aut eaedem linguae, si et otium est et ingenium, ediscendae aut plurium interpretum consulenda collatio est. Si autem ipsius linguae nostrae aliqua uerba locutionesque ignoramus, legendi consuetudine audiendique innotescunt. Nulla sane sunt magis mandanda memoriae, quam illa uerborum locutionumque genera quae ignoramus; ut cum uel peritior occurrerit de quo quaeri possint, uel talis lectio quae uel ex praecedentibus uel consequentibus uel utrisque ostendat quam uim habeat, quidue significet quod ignoramus, facile adiuuante memoria possimus aduertere et discere. Quamquam tanta est uis consuetudinis etiam ad discendum ut qui in Scripturis sanctis quodammodo nutriti educatique sunt, magis alias locutiones mirentur easque minus latinas putent quam illas quas in Scripturis didicerunt, neque in latinae linguae auctoribus reperiuntur. Plurimum hic quo que adiuuat interpretum numerositas collatis codicibus inspecta atque discussa. Tantum absit falsitas, nam codicibus emendandis primitus debet inuigilare sollertia eorum qui Scripturas diuinas nosse desiderant, ut emendatis non emendati cedant, ex uno dumtaxat interpretationis genere uenientes. Commendantur Itala uersio latina et graeca Septuaginta interpretum. 15. 22. In ipsis autem interpretationibus, Itala ceteris praeferatur; nam est uerborum tenacior cum perspicuitate sententiae. Et latinis quibuslibet emendandis graeci adhibeantur, in quibus Septuaginta interpretum, quod ad Vetus Testamentum attinet, excellit auctoritas 27. Qui iam per omnes peritiores Ecclesias tanta praesentia Sancti Spiritus interpretati esse dicuntur, ut os unum tot hominum fuerit. Qui si, ut fertur, multique non indigni fide praedicant, singuli cellis etiam singulis separati cum interpretati essent, nihil in alicuius eorum codice inuentum est quod non isdem uerbis eodemque uerborum ordine inueniretur in ceteris, quis huic auctoritati conferre aliquid, nedum praeferre audeat? Si autem contulerunt ut una omnium communi tractatu iudicioque uox fieret, ne sic quidem quemquam unum hominem qualibet peritia ad emendandum tot seniorum doctorumque consensum aspirare oportet aut decet. Quam ob rem, etiamsi aliquid aliter in hebraeis exemplaribus inuenitur quam isti posuerunt, cedendum esse arbitror diuinae dispensationi quae per eos facta est, ut libri quos gens Iudaea ceteris populis uel religione uel inuidia prodere nolebat, credituris per Dominum Gentibus ministra regis Ptolomei potestate tanto ante proderentur. Itaque fieri potest ut sic illi interpretati sint quemadmodum congruere Gentibus ille, qui eos agebat, et qui unum os omnibus fecerat, Spiritus Sanctus iudicauit. Sed tamen, ut superius dixi, horum quoque interpretum qui uerbis tenacius inhaeserunt, collatio non est inutilis ad explanandam saepe sententiam. Latini ergo, ut dicere coeperam, codices Veteris Testamenti, si necesse fuerit, graecorum auctoritate emendandi sunt, et eorum potissimum qui, cum Septuaginta essent, ore uno interpretati esse perhibentur. Libros autem Noui Testamenti, si quid in latinis uarietatibus titubat, graecis cedere oportere non dubium est, et maxime qui apud Ecclesias doctiores et diligentiores repperiuntur. Ut translata signa intellegantur iuuat tum linguarum notitia tum rerum. 16. 23. In translatis uero signis si qua forte ignota cogunt haerere lectorem, partim linguarum notitia, partim rerum inuestiganda sunt. Aliquid enim ad similitudinem ualet et procul dubio secretum quiddam insinuat Siloa piscina, ubi faciem lauare iussus est cui oculos Dominus luto de sputo facto inunxerat 28. Quod tamen nomen linguae incognitae nisi Euangelista interpretatus esset, tam magnus intellectus lateret. Sic etiam multa, quae ab auctoribus eorumdem librorum interpretata non sunt nomina hebraea, non est dubitandum habere non paruam uim atque adiutorium ad soluenda aenigmata Scripturarum, si quis ea possit interpretari. Quod nonnulli eiusdem linguae periti uiri non sane paruum beneficium posteris contulerunt, qui separata de Scripturis eadem omnia uerba interpretati sunt; et quid sit Adam, quid Eua, quid Abraham, quid Moyses; siue etiam locorum nomina, quid sit Hierusalem uel Sion uel Hiericho uel Sina uel Libanus uel Iordanis et quaecumque alia in illa lingua nobis sunt incognita nomina. Quibus apertis et interpretatis multae in Scripturis figuratae locutiones manifestantur. Locutionum translatarum usus exemplis illustratur. 16. 24. Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus uel animantium uel lapidum uel herbarum naturas aliarumue rerum, quae plerumque in Scripturis similitudinis alicuius gratia ponuntur. Nam et de serpente quod notum est, totum corpus eum pro capite obicere ferientibus, quantum illustrat sensum illum, quod Dominus iubet astutos nos esse sicut serpentes 29, ut scilicet pro capite nostro, quod est Christus 30, corpus potius persequentibus offeramus, ne fides christiana tamquam necetur in nobis si parcentes corpori negemus Deum! Vel illud, quod per cauernae angustias coartatus, deposita ueteri tunica uires nouas accipere dicitur, quantum concinit ad imitandam ipsam serpentis astutiam exuendumque ueterem hominem, sicut Apostolus dicit, ut induamur nouo 31; et exuendum per angustias, dicente Domino: Intrate per angustam portam! 32 Ut ergo notitia naturae serpentis illustrat multas similitudines quas de hoc animante Scriptura dare consueuit, sic ignorantia nonnullorum animalium, quae non minus per similitudines commemorat, impedit plurimum intellectorem. Sic lapidum, sic herbarum, uel quaeque tenentur radicibus. Nam et carbunculi notitia, quod lucet in tenebris, multa illuminat etiam obscura librorum, ubicumque propter similitudinem ponitur; et ignorantia berylli uel adamantis claudit plerumque intellegentiae fores. Nec aliam ob causam facile est intellegere pacem perpetuam significari oleae ramusculo quem rediens ad arcam columba pertulit 33, nisi quia nouimus et olei lenem contactum non facile alieno humore corrumpi et arborem ipsam frondere perenniter. Multi autem propter ignorantiam hyssopi, dum nesciunt quam uim habeat uel ad purgandum pulmonem uel, ut dicitur, ad saxa radicibus penetranda, cum sit herba breuis atque humilis, omnino inuenire non possunt quare sit dictum: Asperges me hyssopo, et mundabor 34. Accessus ad multa Scripturarum mysteria, ignoratis numeris, praecluditur. 16. 25. Numerorum etiam imperitia multa facit non intelligi translate ac mystice posita in Scripturis. Ingenium quippe, ut ita dixerim, ingenuum non potest non moueri quid sibi uelit quod et Moyses et Elias et ipse Dominus quadraginta diebus ieiunauerunt 35. Cuius actionis figuratus quidam nodus nisi huius numeri cognitione et consideratione non soluitur. Habet enim denarium quater tamquam cognitionem omnium rerum intextam temporibus. Quaternario namque numero et diurna et annua curricula peraguntur: diurna matutinis, meridianis, uespertinis nocturnisque horarum spatiis; annua uernis, aestiuis, autumnalibus hiemalibusque mensibus. A temporum autem delectatione dum in temporibus uiuimus, propter aeternitatem in qua uiuere uolumus, abstinendum et ieiunandum est, quamuis temporum cursibus ipsa nobis insinuetur doctrina contemnendorum temporum et appetendorum aeternorum. Porro autem denarius numerus Creatoris atque creaturae significat scientiam; nam trinitas Creatoris est, septenarius autem numerus creaturam indicat propter uitam et corpus. Nam in illa tria sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est Deus 36; in corpore autem manifestissima quattuor apparent quibus constat elementa. In hoc ergo denario dum temporaliter nobis insinuatur, id est, quater ducitur, caste et continenter a temporum delectatione uiuere, hoc est quadraginta diebus ieiunare monemur. Hoc lex, cuius persona est in Moyse, hoc prophetia, cuius personam gerit Elias, hoc ipse Dominus monet; qui tamquam testimonium habens ex Lege et Prophetis, medius inter illos in monte, tribus discipulis uidentibus atque stupentibus claruit 37. Deinde ita quaeritur, quomodo quinquagenarius de quadragenario numero existat, qui non mediocriter in nostra religione sacratus est propter Pentecosten 38, et quomodo ter ductus propter tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia, uel propter nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti, adiuncta eminentius ipsa Trinitate, ad purgatissimae Ecclesiae mysterium referatur perueniatque ad centum quinquaginta tres pisces, quos retia post resurrectionem Domini in dexteram partem missa ceperunt 39. Ita multis aliis atque aliis numerorum formis quaedam similitudinum in sanctis Libris secreta ponuntur, quae propter numerorum imperitiam legentibus clausa sunt. Numerus et musica honorabiliter posita in Scripturis. 16. 26. Non pauca etiam claudit atque obtegit nonnullarum rerum musicarum ignorantia. Nam et de psalterii et citharae differentia quidam non inconcinne aliquas rerum figuras aperuit. Et decem cordarum psalterium 40 non importune inter doctos quaeritur utrum habeat aliquam musicae legem quae ad tantum neruorum numerum cogat; an uero, si non habet, eo ipso magis sacrate accipiendus sit ipse numerus uel propter decalogum legis, de quo item numero si quaeratur, nonnisi ad Creatorem creaturamque referendus est, uel propter superius expositum ipsum denarium. Et ille numerus aedificationis templi, qui commemoratur in Euangelio 41, quadraginta scilicet et sex annorum, nescio quid musicum sonat et relatus ad fabricam Dominici corporis propter quam templi mentio facta est, cogit nonnullos haereticos confiteri Filium Dei non falso, sed uero et humano corpore indutum. Et numerum quippe et musicam plerisque locis in sanctis Scripturis honorabiliter posita inuenimus. Origo fabulae nouem Musarum prout a Varrone narratur. 17. 27. Non enim audiendi sunt errores Gentilium superstitionum, qui nouem Musas Iouis et Memoriae filias esse finxerunt. Refellit eos Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior uel curiosior esse possit. Dicit enim ciuitatem nescio quam, non enim nomen recolo, locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emerent. Itaque contigisse ut opera sua quoque illi artifices aeque pulchra expli carent, et placuisse ciuitati omnes nouem atque omnes esse emptas ut in Apollinis templo dedicarentur. Quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse uocabula. Non ergo Iupiter nouem Musas genuit, sed tres fabri ternas creauerunt. Tres autem non propterea illa ciuitas locauerat, quia in somnis eas uiderat, aut tot se cuiusquam illorum oculis demonstrauerant, sed quia facile erat animaduertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. Aut enim uoce editur, sicuti eorum est qui faucibus sine organo canunt, aut flatu, sicut tubarum et tibiarum, aut pulsu, sicut in citharis et tympanis et quibuslibet aliis quae percutiendo canora sunt. Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum. 18. 28. Sed siue ita se habeat quod Varro rettulit siue non ita, nos tamen non propter superstitionem profanorum debemus musicam fugere, si quid inde utile ad intellegendas sanctas Scripturas rapere potuerimus; nec ad illorum theatricas nugas conuerti, si aliquid de citharis et de organis quod ad spiritalia capienda ualeat, disputemus. Neque enim et litteras discere non debuimus quia earum repertorem dicunt esse Mercurium, aut quia iustitiae uirtutique templa dedicarunt, et quae corde gestanda sunt in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis iustitia uirtusque fugienda est. Immo uero quisquis bonus uerusque Christianus est, Domini sui esse intellegat, ubicumque inuenerit ueritatem, quam conferens et agnoscens etiam in Litteris sacris superstitiosa figmenta repudiet, doleatque homines atque caueat qui cognoscentes Deum non ut Deum glorificauerunt aut gra tias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et immutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium 42. Doctrinarum genera duo reperta apud ethnicos. 19. 29. Sed ut totum istum locum, nam est maxime necessarius, diligentius explicemus; duo sunt genera doctrinarum, quae in Gentilibus etiam moribus exercentur. Unum earum rerum quas instituerunt homines, alterum earum quas animaduerterunt iam peractas aut diuinitus institutas. Illud quod est secundum institutiones hominum, partim superstitiosum est, partim non est. De superstitionis uacuitate et malitia. 20. 30. Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens uel ad colendam sicut Deum creaturam partemue ullam creaturae uel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetae. Ex quo genere sunt, sed quasi licentiore uanitate, haruspicum et augurum libri. Ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina condemnat, siue in praecantationibus siue in quibusdam notis quos caracteres uocant, siue in quibusque rebus suspendendis atque illigandis uel etiam saltandis quodammodo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas aut etiam manifestas, quae mitiore nomine physica uocant, ut quasi non superstitione inplicare, sed natura prodesse uideantur sicuti sunt inaures in summo aurium singularum, aut de struthionum ossibus ansulae in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti ut dextera manu sinistrum pollicem teneas. Superstitionis irridenda stultitia. Catonis dictum lepidum. 20. 31. His adiunguntur millia inanissimarum obseruationum, si membrum aliquod salierit, si iunctim ambulantibus amicis lapis aut canis aut puer medius interuenerit. Atque illud quod lapidem calcant tamquam diremptorem amicitiae minus molestum est quam cum innocentem puerum colapho percutiunt, si pariter ambulantibus intercurrit. Sed bellum est quod aliquando pueri uindicantur a canibus. Nam plerumque tam superstitiosi sunt quidam ut etiam canem qui medius interuenerit ferire audeant, non impune; namque a uano remedio cito ille interdum percussorem suum ad uerum medicum mittit. Hinc sunt etiam illa: limen calcare cum ante domum suam transit; redire ad lectum si quis dum se calceat sternutauerit; redire domum si procedens offenderit; cum uestis a soricibus roditur, plus tremere suspicio ne futuri mali quam praesens damnum dolere. Unde illud eleganter dictum est Catonis, qui cum esset consultus a quodam qui sibi a soricibus erosas caligas diceret, respondit non esse illud monstrum, sed uere monstrum habendum fuisse si sorices a caligis roderentur. Superstitio mathematicorum dementiae praeclarum signum. 21. 32. Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt qui genethliaci propter natalium dierum considerationes, nunc autem uulgo mathematici uocantur. Nam et ipsi, quamuis ueram stellarum positionem cum quisque nascitur consectentur, et aliquando etiam peruestigent, tamen quod inde conantur uel actiones nostras uel actionum euenta praedicere, nimis errant et uendunt imperitis hominibus miserabilem seruitutem. Nam quisque liber ad huiusmodi mathematicum cum ingressus fuerit, dat pecuniam ut seruus inde exeat aut Martis aut Veneris uel potius omnium siderum, quibus illi qui primi errauerunt erroremque posteris propinauerunt, uel bestiarum propter similitudinem uel hominum ad ipsos homines honorandos imposuerunt uocabula. Non enim mirandum est cum etiam propioribus recentioribusque temporibus sidus quod appellamus Luciferum, honori et nomini Caesaris Romani dicare conati sunt. Et fortasse factum esset atque isset in uetustatem, nisi auia eius Venus praeoccupasset hoc nominis praedium, neque iure ullo ad heredes traiceret quod numquam uiua possederat aut possidendum petiuerat. Nam ubi uacabat locus neque alicuius priorum mortuorum honore tenebatur, factum est quod in rebus talibus fieri solet. Pro Quintili enim et Sextili mensibus Iulium atque Augustum uocamus de honoribus hominum Iulii Caesaris et Augusti Caesaris nuncupatos, ut facile qui uoluerit intellegat etiam illa sidera prius sine his nominibus caelo uagata esse; mortuis autem illis quorum honorare memoriam uel coacti sunt homines regia potestate uel placuit humana uanitate, nomina eorum imponentes sideribus eos ipsos sibi mortuos in caelum leuare uidebantur. Sed quodlibet uocentur ab hominibus, sunt tamen sidera quae Deus instituit et ordinauit ut uoluit, et est certus motus illorum, quo tempora distinguuntur atque uariantur. Quem motum notare, cum quisque nascitur, quo modo se habeat, facile est per eorum inuentas conscriptasque regulas, quos sancta Scriptura condemnat, dicens: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo eius Dominum non facilius inuenerunt? 43 Obseruatio siderum ad cognoscendam uitae seriem est magnus error. 22. 33. Sed ex ea notatione uelle nascentium mores, actus, euenta praedicere, magnus error et magna dementia est. Et apud eos quidem qui talia dediscenda didicerunt, sine ulla dubitatione refellitur haec superstitio. Constellationes enim quas uocant notatio est siderum, quomodo se habebant cum ille nasceretur de quo isti miseri a miserioribus consuluntur. Fieri autem potest ut aliqui gemini tam sequaciter fundantur ex utero, ut interuallum temporis inter eos nullum possit apprehendi et constellationum numeris annotari. Unde necesse est nonnullos geminos easdem habere constellationes, cum paria rerum, uel quas agunt uel quas patiuntur, euenta non habeant, sed plerumque ita disparia ut alius felicissimus, alius infelicissimus uiuat, sicut Esau et Iacob geminos accepimus natos, ita ut Iacob, qui posterius nascebatur, manu plantam praecedentis fratris tenens inueniretur 44. Horum certe dies atque hora nascentium aliter notari non posset, nisi ut amborum constellatio esset una. Quantum autem intersit inter amborum mores, facta, labores atque successus, Scriptura testis est, iam ore omnium Gentium peruagata. Vana etiam signa humana praesumptione inducta. 22. 34. Neque enim ad rem pertinet, quod dicunt ipsum momentum minimum atque angustissimum temporis, quod geminorum partum disterminat, multum ualere in rerum natura atque caelestium corporum rapidissima uelocitate. Etsi enim concedam ut plurimum ualeat, tamen in constellationibus a mathematico inueniri non potest, quibus inspectis se fata dicere profitetur. Quod ergo in constellationibus non inuenit, quas necesse est unas inspiciat, siue de Iacob siue de eius fratre consulatur; quid ei prodest si distat in caelo quod temere securus infamat, et non distat in tabula quam frustra sollicitus intuetur? Quare istae quoque opiniones quibusdam rerum signis humana praesumptione institutis ad eadem illa quasi quaedam cum daemonibus pacta et conuenta referendae sunt. Saepe daemon hominem per hominem fallit. 23. 35. Hinc enim fit ut occulto quodam iudicio diuino, cupidi malarum rerum homines tradantur illudendi et decipiendi pro meritis uoluntatum suarum, illudentibus eos atque decipientibus praeuaricatoribus angelis, quibus ista mundi pars infima, secundum pulcherrimum ordinem rerum, diuinae prouidentiae lege subiecta est. Quibus illusionibus et deceptionibus euenit, ut istis superstitiosis et perniciosis diuinationum generibus multa praeterita et futura dicantur, nec aliter accidant quam dicuntur, multaque obseruantibus secundum obseruationes suas eueniant, quibus inplicati curiosiores fiant et sese magis magisque inserant multiplicibus laqueis perniciosissimi erroris. Hoc genus fornicationis animae salubriter diuina Scriptura non tacuit, neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed etiam: Si dixerint uobis, inquit, et ita euenerit, ne credatis eis 45. Non enim quia imago Samuelis mortui Saul regi uera praenuntiauit 46, propterea talia sacrilegia, quibus imago illa praesentata est, minus exsecranda sunt, aut quia in Actibus Apostolorum uentriloqua femina uerum testimonium perhibuit Apostolis Domini, ideo Paulus apostolus pepercit illi spiritui, ac non potius feminam illius daemonii correptione atque exclusione mundauit 47. Pestifera hominum et daemonum societas a Deo toleratur. 23. 36. Omnes igitur artes huiusmodi uel nugatoriae uel noxiae superstitionis, ex quadam pestifera societate hominum et daemonum, quasi pacta infidelis et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudianda et fugienda Christiano: Non quod idolum sit aliquid, ait Apostolus, sed quia quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem uos socios daemoniorum fieri 48. Quod autem de idolis et de immolationibus, quae honori eorum exhibentur, dixit Apostolus, hoc de omnibus imaginariis signis sentiendum est, quae uel ad cultum idolorum uel ad creaturam eiusque partes tamquam Deum colendas trahunt uel ad remediorum aliarumque obseruationum curam pertinent. Quae non sunt diuinitus ad dilectionem Dei et proximi tamquam publice constituta, sed per priuatas appetitiones rerum temporalium corda dissipant miserorum. In omnibus ergo istis doctrinis societas daemonum formidanda atque uitanda est, qui nihil cum principe suo diabolo nisi reditum nostrum claudere atque obserare conantur. Sicut autem de stellis, quas condidit et ordinauit Deus, humanae et deceptoriae coniecturae ab hominibus institutae sunt; sic etiam de quibusque nascentibus uel quoquo modo diuinae prouidentiae administratione exsistentibus rebus multi multa humanis suspicionibus quasi regulariter coniectata litteris mandauerunt, si forte insolite acciderint, tamquam si mula pariat aut fulmine aliquid percutiatur. Curiositas et sollicitudo radices plurium superstitionum. 24. 37. Quae omnia tantum ualent quantum praesumptione animorum quasi communi quadam lingua cum daemonibus foederata sunt. Quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis, mortiferae seruitutis. Non enim quia ualebant animaduersa sunt, sed animaduertendo atque signando factum est ut ualerent. Et ideo diuersis diuerse proueniunt secundum cogitationes et praesumptiones suas. Illi enim spiritus qui decipere uolunt talia procurant cuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones eius uident. Sicut enim, uerbi gratia, una figura litterae X, quae decussatim notatur, aliud apud Graecos, aliud apud Latinos ualet, non natura, sed placito et consensione significandi; et ideo qui utramque linguam nouit, si homini Graeco uelit aliquid significare scribendo, non in ea significatione ponit hanc litteram in qua eam ponit cum homini scribit Latino, et Beta uno eodemque sono apud Graecos litterae, apud Latinos oleris nomen est, et cum dico: Lege, in his duabus syllabis aliud Graecus, aliud Latinus intellegit; sicut ergo hae omnes significationes pro suae cuiusque societatis consensione animos mouent, et quia diuersa consensio est, diuerse mouent; nec ideo consenserunt in eas homines, quia iam ualebant ad significationem, sed ideo ualent quia consenserunt in eas; sic etiam illa signa, quibus perniciosa daemonum societas comparatur, pro cuiusque obseruationibus ualent. Quod manifestissime ostendit ritus augurum, qui et antequam obseruent et posteaquam obseruata signa tenuerint, id agunt ne uideant uolatus aut audiant uoces auium, quia nulla ista signa sunt, nisi consensus obseruantis accedat. In institutis humanis non superstitiosis quaedam superflua... 25. 38. Quibus amputatis atque eradicatis ab animo Christiano deinceps uidendae sunt institutiones hominum non superstitiosae, id est, non cum daemonibus sed cum ipsis hominibus institutae. Namque omnia quae ideo ualent inter homines, quia placuit inter eos ut ualeant, instituta hominum sunt; quorum partim superflua luxuriosaque instituta sunt, partim commoda et necessaria. Illa enim signa quae saltando faciunt histriones, si natura, non instituto et consensione hominum ualerent, non primis temporibus saltante pantomimo praeco praenuntiaret populo Carthaginis quid saltator uellet intellegi. Quod adhuc multi meminerunt senes, quorum relatu haec solemus audire. Quod ideo credendum est, quia nunc quoque si quis theatrum talium nugarum imperitus intrauerit, nisi ei dicatur ab altero quid illi motus significent, frustra totus intentus est. Appetunt tamen omnes quandam similitudinem in significando, ut ipsa signa, in quantum possunt, rebus quae significantur similia sint. Sed quia multis modis simile aliquid alicui potest esse, non constant talia signa inter homines nisi consensus accedat. ...quaedam uero utilia, immo necessaria. 25. 39. In picturis uero et statuis ceterisque huiusmodi simulatis operibus, maxime peritorum artificum, nemo errat cum similia uiderit, ut agnoscat quibus sint rebus similia. Et hoc totum genus inter superflua hominum instituta numerandum est, nisi cum interest quid eorum qua de causa et ubi et quando et cuius auctoritate fiat. Millia denique fictarum fabularum et falsitatum, quarum mendaciis homines delectantur, humana instituta sunt. Et nulla magis hominum propria, quae a seipsis habent, existimanda sunt quam quaeque falsa atque mendacia. Commoda uero et necessaria hominum cum hominibus instituta sunt, quaecumque in habitu et cultu corporis ad sexus uel honores discernendos differentia placuit, et innumerabilia genera significationum sine quibus humana societas aut non omnino aut minus commode geritur; quaeque in ponderibus atque mensuris, et nummorum impressionibus uel aestimationibus, sua cuique ciuitati et populo sunt propria, et cetera huiusmodi, quae nisi hominum instituta essent, non per diuersos populos uaria essent, nec in ipsis singulis populis pro arbitrio suorum principum mutarentur. Sapiens christianus distinguendi inter humana instituta capax. 25. 40. Sed haec tota pars humanorum institutorum, quae ad usum uitae necessarium proficiunt, nequaquam est fu gienda Christiano, immo etiam quantum satis est intuenda memoriaque retinenda. 26. 40. Adumbrata enim quaedam et naturalibus utcumque similia hominum instituta sunt. Quorum ea quae ad societatem, ut dictum est, daemonum pertinent, penitus repudianda sunt et detestanda; ea uero quae homines cum hominibus habent, assumenda, in quantum non sunt luxuriosa atque superflua, et maxime litterarum figurae sine quibus legere non possumus, linguarumque uarietas quantum satis est, de qua superius disputauimus. Ex eo genere sunt etiam notae, quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur. Utilia sunt ista nec discuntur illicite nec superstitione implicant nec luxu eneruant, si tantum occupent, ut maioribus rebus, ad quas adipiscendas seruire debent, non sint impedimento. Institutionum humanarum tractatio continuatur. 27. 41. Iam uero illa quae non instituendo, sed aut transacta temporibus aut diuinitus instituta, inuestigando homines prodiderunt, ubicumque discantur, non sunt hominum instituta existimanda. Quorum alia sunt ad sensum corporis, alia uero ad rationem animi pertinentia. Sed illa quae sensu corporis attinguntur, uel narrata credimus uel demonstrata sentimus uel experta conicimus. De historiae utilitate. 28. 42. Quidquid igitur de ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adiuuat ad Libros sanctos intellegendos, etiamsi praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur. Nam et per Olympiadas et per Consulum nomina multa saepe quaeruntur a nobis. Et ignorantia consulatus quo natus est Dominus et quo passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent quadraginta sex annorum aetate passum esse Dominum, quia per tot annos aedificatum templum esse dictum est a Iudaeis 49, quod imaginem Dominici corporis habebat. Et annorum quidem fere triginta baptizatum esse retinemus auctoritate euangelica 50; sed postea quot annos in hac uita egerit, quamquam textu ipso actionum eius animaduerti possit, tamen ne aliunde caligo dubitationis oriatur, de historia Gentium collata cum Euangelio, liqui dius certiusque colligitur. Tunc enim uidebitur non frustra esse dictum quod quadraginta sex annis templum aedificatum sit, ut cum referri iste numerus ad aetatem Domini non potuerit, ad secretiorem instructionem humani corporis referatur, quo indui propter nos non dedignatus est unicus Dei Filius, per quem facta sunt omnia 51. Historia ualidum adiumentum ad difficultates soluendas. 28. 43. De utilitate autem historiae, ut omittam Graecos, quantam noster Ambrosius quaestionem soluit, calumniantibus Platonis lectoribus et dilectoribus, qui dicere ausi sunt omnes Domini nostri Iesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse, quoniam longe ante humanum aduentum Domini Platonem fuisse negari non potest. Nonne memoratus episcopus, considerata historia Gentium, cum reperisset Platonem Hieremiae temporibus profectum fuisse in Aegyptum, ubi Propheta ille tunc erat, probabilius esse ostendit quod Plato potius nostris Litteris per Hieremiam fuerit imbutus, ut illa posset docere uel scribere quae iure laudantur? Ante Litteras enim gentis Hebraeorum, in qua unius Dei cultus eminuit, ex qua secundum carnem uenit Dominus noster 52, ne ipse quidem Pythagoras fuit, a cuius posteris Platonem theologiam didicisse isti asserunt. Ita consideratis temporibus fit multo credibilius istos potius de Litteris nostris habuisse quaecumque bona et uera dixerunt, quam de Platonis Dominum Iesum Christum, quod dementissimum est credere. Magna distantia historiam inter et paganorum inuenta. 28. 44. Narratione autem historica cum praeterita etiam hominum instituta narrantur, non inter humana instituta ipsa historia numeranda est, quia iam quae transierunt nec infecta fieri possunt, in ordine temporum habenda sunt, quorum est conditor et administrator Deus. Aliud est enim facta narrare, aliud docere facienda. Historia facta narrat fideliter atque utiliter, libri autem aruspicum et quaeque similes litterae facienda uel obseruanda intendunt docere, monitoris audacia, non indicis fide. Ad Scripturarum intellegentiam conducit animalium, herbarum aliarumque rerum cognitio. 29. 45. Est etiam narratio demonstrationi similis, qua non praeterita, sed praesentia indicantur ignaris. In quo genere sunt quaecumque de locorum situ naturisque animalium, lignorum, herbarum, lapidum aliorumue corporum scripta sunt. De quo genere superius egimus eamque cognitionem ualere ad aenigmata Scripturarum soluenda docuimus, non ut pro quibusdam signis adhibeantur, tamquam ad remedia uel machinamenta superstitionis alicuius; nam et illud genus iam distinctum ab hoc licito et libero separauimus. Aliud est enim dicere: Tritam istam herbam si biberis, uenter non dolebit, et aliud est dicere: Istam herbam collo si suspenderis, uenter non dolebit. Ibi enim probatur contemperatio salubris, hic significatio superstitiosa damnatur. Quamquam ubi praecantationes et inuocationes et characteres non sunt, plerumque dubium est utrum res quae alligatur aut quoquo modo adiungitur sanando corpori, ui naturae ualeat, quod libere adhibendum est, an significatiua quadam obligatione proueniat. Quod tanto prudentius oportet cauere Christianum, quanto efficacius prodesse uidebitur. Sed ubi latet qua causa quid ualeat, quo animo quisque utatur interest, dumtaxat in sanandis uel temperandis corporibus siue in medicina siue in agricultura. De sideribus obseruandis. 29. 46. Siderum autem cognoscendorum non narratio, sed demonstratio est, quorum perpauca Scriptura commemorat. Sicut autem plurimis notus est lunae cursus, qui etiam ad passionem Domini anniuersarie celebrandam sollemniter adhibetur, sic paucissimis ceterorum quoque siderum uel ortus uel occasus uel alia quaelibet momenta sine ullo sunt errore notissima. Quae per se ipsa cognitio, quamquam superstitione non alliget, non multum tamen ac prope nihil adiuuat tractationem diuinarum Scripturarum et infructuosa intentione plus impedit; et quia familiaris est perniciosissimo errori fatua fata cantantium, commodius honestiusque contemnitur. Habet autem praeter demonstrationem praesentium etiam praeteritorum narrationi simile aliquid, quod a praesenti positione motuque siderum, et in praeterita eorum uestigia regulariter licet recurrere. Habet etiam futurorum regulares coniecturas, non suspiciosas et ominosas, sed ratas et certas; non ut ex eis aliquid trahere in nostra facta et euenta temptemus, qualia genethliacorum deliramenta sunt, sed quantum ad ipsa pertinet sidera. Nam sicut is qui computat lunam, cum hodie inspexerit quota sit, et ante quotlibet annos quota fuerit et post quotlibet annos quota futura sit potest dicere; sic de unoquoque siderum, qui ea perite computant, respondere consueuerunt. De qua tota cognitione, quantum ad usum eius attinet, quid mihi uideretur aperui. Quid eodem conferant artes mechanicae. 30. 47. Artium etiam ceterarum, quibus aliquid fabricatur, uel quod remaneat post operationem artificis ab illo effectum, sicut domus et scamnum et uas aliquod atque alia huiuscemodi, uel quae ministerium quoddam exhibent operanti Deo, sicut medicina et agricultura et gubernatio, uel quarum omnis effectus est actio, sicut saltationum et cursionum et luctaminum; harum ergo cunctarum artium de praeteritis experimenta faciunt etiam futura conici. Nam nullus earum artifex membra mouet in operando, nisi praeteritorum memoriam cum futurorum exspectatione contexat. Harum autem cognitio tenuiter in ipsa humana uita cursimque usurpanda est, non ad operandum, nisi forte officium aliquod cogat, de quo nunc non agimus, sed ad iudicandum, ne omnino nesciamus quid Scriptura uelit insinuare, cum de his artibus aliquas figuratas locutiones inserit. De arte dialectica eiusque utilitate et periculis. 31. 48. Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in Litteris sanctis sunt penetranda et dissoluenda, plurimum ualet. Tantum ibi cauenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi aduersarium. Sunt enim multa quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum et plerumque ita ueras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. Proposuit enim quidam, dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum, tu non es. At ille consensit. Verum enim erat ex parte, uel eo ipso quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tum iste addidit: Ego autem homo sum. Hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo. Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, ubi dictum est: Qui sophistice loquitur odibilis est 53. Quamquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius quam grauitatem decet, uerborum ornamenta consectans, sophisticus dicitur. Prudentia coram dialectico necessaria. 31. 49. Sunt etiam uerae connexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo agitur. Quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut in his erubescens ille cuius errorem consequuntur, eumdem relinquat errorem; quia si in eodem manere uoluerit, necesse est etiam illa quae damnat tenere cogatur. Non enim uera inferebat Apostolus cum diceret: Neque Christus resurrexit 54, et illa alia: Inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides uestra 55; et deinceps alia quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit, et non erat inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant, nec fides eorum qui hoc crediderant. Sed ista falsa uerissime connectebantur illi sententiae qua dicebatur non esse resurrectionem mortuorum. Istis autem falsis repudiatis, quoniam uera erant si mortui non resurgunt, consequens erit resurrectio mortuorum. Cum ergo sint uerae connexiones, non solum uerarum, sed etiam falsarum sententiarum, facile est ueritatem connexionum etiam in scholis illis discere, quae praeter Ecclesiam sunt. Sententiarum autem ueritas in sanctis Libris ecclesiasticis uestiganda est. Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum obseruata. 32. 50. Ipsa tamen ueritas connexionum non instituta, sed animaduersa est ab hominibus et notata, ut eam possint uel discere uel docere. Nam est in rerum ratione perpetua et diuinitus instituta. Sicut enim qui narrat ordinem temporum, non eum ipse componit, et locorum situs aut naturas animalium uel stirpium uel lapidum qui ostendit non res ostendit ab hominibus institutas; et ille qui demonstrat sidera eorumque motus, non a se uel ab homine aliquo rem institutam demonstrat; sic etiam qui dicit: Cum falsum est quod consequitur, necesse est ut falsum sit quod praecedit, uerissime dicit neque ipse facit ut ita sit, sed tantum ita esse demonstrat. Ex hac regula illud est quod de apostolo Paulo commemorauimus; praecedit enim non esse resurrectionem mortuorum, quod dicebant illi quorum errorem destruere uolebat Apostolus. Porro illam sententiam praecedentem, qua dice bant non esse resurrectionem mortuorum, necessario sequitur: Neque Christus resurrexit 56. Hoc autem quod sequitur falsum est; Christus enim resurrexit: falsum est ergo et quod praecedit. Praecedit autem non esse resurrectionem mortuorum; est igitur resurrectio mortuorum. Quod totum breuiter ita dicitur: Si non est resurrectio mortuorum, neque Christus resurrexit; Christus autem resurrexit, est igitur resurrectio mortuorum. Hoc ergo, ut consequenti ablato auferatur etiam necessario quod praecedit, non instituerunt homines, sed ostenderunt. Et haec regula pertinet ad ueritatem connexionum, non ad ueritatem sententiarum. In falsis sententiis conclusiones uerae esse possunt, et in ueris falsae. 33. 51. Sed in hoc loco de resurrectione cum ageretur, et regula connexionis uera est, et ipsa in conclusione sententia. In falsis autem sententiis connexionis ueritas est isto modo: faciamus aliquem concessisse: Si animal est cochlea, uocem habet. Hoc concesso, cum probatum fuerit uocem cochleam non habere, quoniam consequenti ablato illud quod praecedit aufertur, concluditur non esse animal cochleam. Quae sententia falsa est, sed ex concesso falso uera conclusionis connexio. Veritas itaque sententiae per se ipsam ualet, ueritas autem connexionis ex eius cum quo agitur, opinione uel concessione consistit. Ideo autem, ut supra diximus, infertur uera connexione quod falsum est, ut eum cuius errorem corrigere uolumus, paeniteat sensisse praecedentia, quorum consequentia uidet esse respuenda. Iam hinc intellegere facile est, sicut in falsis sententiis ueras, sic in ueris sententiis falsas conclusiones esse posse. Fac enim aliquem proposuisse: Si iustus est ille, bonus est, et esse concessum; deinde assumpsisse: Non est autem iustus; quo item concesso, intulisse conclusionem: Non est igitur bonus. Quae tametsi uera sint omnia, non est tamen uera regula conclusionis. Non enim sicut ablato consequenti aufertur necessario quod praecedit, ita etiam ablato praecedenti aufertur necessario quod consequitur. Quia uerum est cum dicimus: Si orator est, homo est, ex qua propositione si assumamus: Non est autem orator, non erit consequens cum intuleris: Non est igitur homo. Aliud est nosse leges conclusionum, aliud ueritatem sententiarum. 34. 52. Quapropter aliud est nosse regulas connexionum, aliud sententiarum ueritatem. In illis discitur quid sit consequens, quid non consequens, quid repugnans. Consequens est: Si orator est, homo est; inconsequens: Si homo est, orator est, repugnans: Si homo est, quadrupes est. Hic ergo de ipsa connexione iudicatur. In ueritate autem sententiarum ipsae per se sententiae, non earum connexio consideranda est. Sed ueris certisque sententiis, cum incertae uera connexione iunguntur, etiam ipsae certae fiant necesse est. Quidam autem sic se iactant, cum ueritatem connexionum didicerint, quasi sententiarum ipsa sit ueritas. Et rursus quidam plerumque retinentes ueram sententiam male se contemnunt quia leges conclusionis ignorant; cum melior sit qui nouit esse resurrectionem mortuorum quam ille qui nouit consequens esse ut, si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit 57. Scientia definiendi et diuidendi per se non est falsa. 35. 53. Item scientia definiendi, diuidendi atque partiendi, quamquam etiam rebus falsis plerumque adhibeatur, ipsa tamen falsa non est neque ab hominibus instituta, sed in rerum ratione comperta. Non enim quia et fabulis suis eam poetae et opinionibus erroris sui uel falsi philosophi uel etiam heretici, hoc est, falsi Christiani adhibere consueuerunt, propter ea falsum est neque in definiendo neque in diuidendo aut partiendo, aliquid complectendum esse quod ad rem ipsam non pertinet, aut aliquid quod pertinet praetereundum. Hoc uerum est, etiamsi ea quae definiuntur aut distribuuntur uera non sint. Nam et ipsum falsum definitur, cum dicimus falsum esse significationem rei non ita se habentis ut significatur, siue alio aliquo modo; quae definitio uera est, quamuis falsum uerum esse non possit. Possumus etiam diuidere, dicentes duo esse genera falsi: unum eorum quae omnino esse non possunt, alterum eorum quae non sunt, quamuis esse possint. Nam qui dicit septem et tria undecim esse, id dicit quod omnino esse non potest; qui autem dicit Kalendis, uerbi gratia, Ianuariis pluisse, tametsi factum non sit, id tamen dicit quod fieri potuerit. Definitio ergo et diuisio falsorum potest esse uerissima, quamuis falsa ipsa utique uera non sint. De disputatione altioris gradus quae eloquentia dicitur. 36. 54. Sunt etiam quaedam praecepta uberioris disputationis quae iam eloquentia nominatur, quae nihilominus uera sunt, quamuis eis possint etiam falsa persuaderi; sed quia et uera possunt, non est facultas ipsa culpabilis, sed ea male utentium peruersitas. Nam neque hoc ab hominibus institutum est, ut caritatis expressio conciliet auditorem, aut ut facile quod intendit insinuet breuis et aperta narratio, et uarietas eius sine fastidio teneat intentos, et ceterae huiusmodi obseruationes, quae siue in falsis siue in ueris causis uerae sunt tamen, in quantum uel sciri uel credi aliquid faciunt, aut ad expetendum fugiendumue animos mouent, et inuentae potius quod ita se habeant, quam ut ita se haberent institutae. De arte rhetorica et dialectica. 37. 55. Sed haec pars cum discitur, magis ut profera mus ea quae intellecta sunt, quam ut intellegamus, adhibenda est. Illa uero conclusionum et definitionum et distributionum plurimum intellectorem adiuuat: tantum absit error, quo uidentur sibi homines ipsam beatae uitae ueritatem didicisse cum ista didicerint. Quamquam plerumque accidat ut facilius homines res eas assequantur propter quas assequendas ista discuntur, quam talium praeceptorum nodosissimas et spinosissimas disciplinas. Tamquam si quispiam dare uolens praecepta ambulandi, moneat non esse leuandum posteriorem pedem, nisi cum posueris priorem, deinde minutatim quemadmodum articulorum et poplitum cardines oporteat mouere, describat. Vera enim dicit, nec aliter ambulari potest; sed facilius homines haec faciendo ambulant quam animaduertunt cum faciunt, aut intellegunt cum audiunt. Qui autem ambulare non possunt, multo minus ea curant, quae nec experiendo possunt attendere. Ita plerumque citius ingeniosus uidet non esse ratam conclusionem quam praecepta eius capit, tardus autem non eam uidet, sed multo minus quod de illa praecipitur. Magisque in his omnibus ipsa spectacula ueritatis saepe delectant, quam ex eis in disputando aut iudicando adiuuamur, nisi forte quod exercitatiora reddunt ingenia, si etiam maligniora aut inflatiora non reddant, hoc est, ut aut decipere uerisimili sermone atque interrogationibus ament, aut aliquid magnum, quo se bonis atque innocentibus anteponant, se assecutos putent qui ista didicerint. De numerorum scientia. 38. 56. Iam uero numeri disciplina cuilibet tardissimo clarum est quod non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata et inuenta. Non enim sicut primam syllabam Italiae, quam breuem pronuntiauerunt ueteres, uoluit Vergilius 58 et longa facta est, ita quisquam potest efficere cum uoluerit ut ter terna aut non sint nouem aut non possint efficere quadratam figuram, aut non ad ternarium numerum tripla sint, ad senarium sescupla, ad nullum dupla, quia intellegibiles numeri semissem non habent 59. Siue ergo in se ipsis considerentur siue ad figurarum aut ad sonorum aliarumue motionum leges numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent, neque ullo modo ab hominibus institutas, sed ingeniosorum sagacitate compertas. Non omnibus datum est creaturas transcendere. 38. 57. Quae tamen omnia quisquis ita dilexerit ut iactare se inter imperitos uelit, et non potius quaerere unde sint uera quae tantummodo uera esse persenserit, et unde quaedam non solum uera, sed etiam incommutabilia, quae incommutabilia esse comprehenderit, ac sic a specie corporum usque ad humanam mentem perueniens, cum et ipsam mutabilem inuenerit, quod nunc docta, nunc indocta sit, constituta tamen inter incommutabilem supra se ueritatem, et mutabilia infra se cetera, ad unius Dei laudem atque dilectionem cuncta conuertere a quo cuncta esse cognoscit, doctus uideri potest, esse autem sapiens nullo modo. Adolescentibus praecepta salutis praeprimis impertienda. 39. 58. Quamobrem uidetur mihi studiosis et ingeniosis adulescentibus et timentibus Deum beatamque uitam quaerentibus, salubriter praecipi ut nullas doctrinas quae praeter Ecclesiam Christi exercentur, tamquam ad beatam uitam capessendam secure sequi audeant, sed eas sobrie diligenterque diiudicent; et si quas inuenerint ab hominibus institutas, uarias propter diuersam uoluntatem instituentium et ignotas propter suspiciones errantium, maxime si habent etiam cum daemonibus initam societatem per quarumdam significationum quasi quaedam pacta atque conuenta, repudient penitus et detestentur; alienent etiam studium a superfluis et luxuriosis hominum institutis. Illa uero instituta hominum, quae ad societatem conuiuentium ualent, pro ipsa huius uitae necessitate non negligant. In ceteris autem doctrinis, quae apud Gentes inueniuntur, praeter historiam rerum uel praeteriti temporis uel praesentis ad sensus corporis pertinentium, quibus etiam utilium artium corporalium experimenta et coniecturae annumerantur, et praeter rationem disputationis et numeri, nihil utile esse arbitror. In quibus omnibus tenendum est: Ne quid nimis! 60, et maxime in his quae ad corporis sensus pertinentia uoluuntur temporibus et continentur locis. De adminiculis subsidiariis ad Scripturam apprehendendam. 39. 59. Sicut autem quidam de uerbis omnibus et nominibus hebraeis et syris et aegyptiis, uel si qua alia lingua in Scripturis sanctis inueniri potest, quae in eis sine interpretatione sunt posita, fecerunt ut ea separatim interpretarentur, et quod Eusebius fecit de temporum historia propter diuinorum Librorum quaestiones, quae usum eius flagitant, quod ergo hi fecerunt de his rebus, ut non sit necesse Christiano in multis propter pauca laborare; sic uideo posse fieri, si quem eorum qui possunt, benignam sane operam fraternae utilitati delectet impendere, ut quoscumque terrarum locos quaeue animalia uel herbas atque arbores siue lapides uel metalla incognita speciesque quaslibet Scriptura commemorat, ea generatim digerens, sola exposita litteris mandet. Potest etiam de numeris fieri ut eorum tantummodo numerorum exposita ratio conscribatur quos diuina Scriptura meminit. Quorum aliqua aut omnia iam forte facta sunt, sicut multa quae a bonis doctisque Christianis elaborata et conscripta non arbitrabamur, inuenimus; sed siue propter turbas neglegentium siue propter inuidorum occultationes latent. Quod utrum de ratione disputandi fieri possit ignoro. Et uidetur mihi non posse, quia per totum textum Scripturarum colligata est neruorum uice; et ideo magis ad ambigua soluenda et explicanda, de quibus post loquemur, legentes adiuuat, quam ad incognita signa cognoscenda, de quibus nunc agimus. Ab ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est conuertendum. 40. 60. Philosophi autem qui uocantur, si qua forte uera et fidei nostrae accomodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tamquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum uindicanda. Sicut enim Aegyptii non tantum cp idola habebant et onera grauia, quae populus Israel detestaretur et fugeret, sed etiam uasa atque ornamenta de auro et de argento et uestem, quae ille populus exiens de Aegypto sibi potius tamquam ad usum meliorem clanculo uindicauit, non auctoritate propria, sed praecepto Dei, ipsis Aegyptiis nescienter commodantibus ea quibus non bene utebantur 61; sic doctrinae omnes Gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta grauesque sarcinas superuacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum, duce Christo, de societate Gentilium exiens, debet abominari atque deuitare, sed etiam liberales disciplinas usui ueritatis aptiores et quaedam morum praecepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla uera inueniuntur apud eos. Quod eorum tamquam aurum et argentum quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis diuinae prouidentiae, quae ubique infusa est, eruerunt, et quo peruerse atque iniuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre Christianus ad usum iustum praedicandi Euangelii. Vestem quoque illorum, id est, hominum quidem instituta, sed tamen accomodata humanae societati qua in hac uita carere non possumus, accipere atque habere licuerit in usum conuertenda Christianum. Doctores christiani paganorum scientia callebant. 40. 61. Nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri? Nonne aspicimus quanto auro et argento et ueste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus et doctor suauissimus et martyr beatissimus? Quanto Lactantius? Quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de uiuis taceam? Quanto innumerabiles Graeci? Quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum 62. Quibus omnibus uiris superstitiosa Gentium consuetudo, et maxime illis temporibus cum Christi recutiens iugum Christianos persequebatur, disciplinas quas utiles habebat numquam commodaret si eas in usum colendi unius Dei, quo uanus idolorum cultus excinderetur, conuersum iri suspicarentur. Sed dederunt aurum et argentum et uestem suam exeunti de Aegypto populo Dei, nescientes quemadmodum illa quae dabant, in Christi obsequium redderentur. Illud enim in Exodo factum, sine dubio figuratum est, ut hoc praesignaret. Quod sine praeiudicio alterius aut paris aut melioris intellegentiae dixerim. Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. De hyssopi proprietatibus. 41. 62. Sed hoc modo instructus diuinarum Scripturarum studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: Scientia inflat, caritas aedi ficat 63. Ita enim sentit, quamuis de Aegypto diues exeat, tamen nisi Pascha egerit, saluum se esse non posse. Pascha autem nostrum immolatus est Christus 64, nihilque magis immolatio Christi nos docet quam illud quod ipse clamat, tamquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone uidet laborare: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. Tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et inuenietis requiem animis uestris. Iugum enim meum lene est et sarcina mea leuis est 65. Quibus, nisi mitibus et humilibus corde, quos non inflat scientia, sed caritas aedificat? Meminerint ergo eorum qui Pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant, cum signari postes sanguine agni iuberentur, hyssopo fuisse signatos 66. Herba haec humilis et mitis est, et nihil fortius et penetrabilius eius radicibus, ut in caritate radicati et fundati possimus comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum 67, id est, Crucem Domini. Cuius latitudo dicitur in transuerso ligno, quo extenduntur manus; longitudo, a terra usque ad ipsam latitudinem, quo a manibus et infra totum corpus affigitur; altitudo, a latitudine sursum usque ad summum, quo adhaeret caput; profundum uero, quod terrae infixum absconditur. Quo signo crucis omnis actio christiana describitur: bene operari in Christo et ei perseueranter inhaerere, sperare caelestia, sacramenta non profanare. Per hanc actionem purgati ualebimus cognoscere etiam supereminentem scientiae caritatem Christi 68, qua aequalis est Patri, per quem facta sunt omnia 69, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei. Est etiam in hyssopo uis purgatoria, ne inflante scientia de diuitiis ab Aegypto ablatis, superbe aliquid pulmo tumidus anhelet: Asperges me, inquit, hyssopo et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam 70 Deinde consequenter annectit ut ostendat purgationem a superbia significari hyssopo: Exsultabunt ossa humiliata 71. Sacrae Scripturae cum profana scientia comparatio. 42. 63. Quantum autem minor est auri, argenti uestisque copia, quam de Aegypto secum ille populus abs tulit, in comparatione diuitiarum quas postea Hierosolymae consecutus est, quae maxime in Salomone rege ostenduntur 72, tanta fit cuncta scientia quae quidem est utilis, collecta de libris Gentium, si diuinarum Scripturarum scientiae comparetur. Nam quidquid homo extra didicerit, si noxium est ibi damnatur, si utile est, ibi inuenitur. Et cum ibi quisque inuenerit omnia quae utiliter alibi didicit, multo abundantius ibi inueniet ea quae nusquam omnino alibi, sed in illarum tantummodo Scripturarum mirabili altitudine et mirabili humilitate discuntur. Hac igitur instructione praeditum cum signa incognita lectorem non impedierint, mitem et humilem corde, subiugatum leniter Christo et oneratum sarcina leui, fundatum et radicatum et aedificatum in caritate quem scientia inflare non possit, accedat ad ambigua signa in Scripturis consideranda et discutienda, de quibus iam tertio uolumine dicere aggrediar, quod Dominus donare dignabitur. LIBER TERTIUS In hunc librum introductio. 1. 1. Homo timens Deum, uoluntatem eius in Scripturis sanctis diligenter inquirit. Et ne amet certamina, pietate mansuetus; praemunitus etiam scientia linguarum, ne in uerbis locutionibusque ignotis haereat, praemunitus etiam cognitione quarumdam rerum necessariarum, ne uim naturamue earum quae propter similitudinem adhibentur, ignoret; adiuuante etiam codicum ueritate, quam sollers emendationis diligentia procurauit; ueniat ita instructus ad ambigua Scripturarum discutienda atque soluenda. Ut autem signis ambiguis non decipiatur, quantum per nos instrui potest; fieri autem potest ut istas uias, quas ostendere uolumus, tamquam pueriles uel magnitudine ingenii, uel maioris illuminationis claritate derideat; sed tamen, ut coeperam dicere, quantum per nos instrui potest, qui eo loco animi est ut per nos instrui ualeat, sciat ambiguitatem Scripturae aut in uerbis propriis esse aut in translatis, quae genera in secundo libro demonstrauimus. Ambiguitas ex uerborum distinctione tollenda. 2. 2. Sed cum uerba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo uidendum est ne male distinxerimus, aut pronuntiauerimus. Cum ergo adhibita intentio incertum esse peruiderit quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae auctoritate percepit; de qua satis egimus cum de rebus in libro primo loqueremur. Quod si ambae uel etiam omnes, si plures fuerint partes, ambiguitatis secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut uideamus cuinam sententiae, de pluribus quae se ostendunt, ferat suffragium eamque sibi contexi patiatur. Exempla illustrantia rite distinguendi doctrinam. 2. 3. Iam nunc exempla considera. Illa haeretica distinctio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat, ut alius sit sensus: Verbum hoc erat in principio apud Deum, non uult Deum Verbum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur ut dicamus: Et Deus erat Verbum, deinde subiungamus: Hoc erat in principio apud Deum 1. Item alia exempla. 2. 4. Illa uero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei et ideo textu ipso sermonis diiudicanda est, ubi ait Apostolus: Et quid eligam ignoro. Conpellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter uos 2. Incertum est enim utrum: Ex duobus concupiscentiam habens, an: Conpellor autem ex duobus, ut illud adiungatur, Concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo. Sed quoniam ita sequitur: Multo enim magis optimum, apparet eum eius optimi dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus conpellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem; concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne. Quae ambiguitas uno consequenti uerbo diiudicatur, quod positum est: enim. Quam particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum conpelli ex duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam uideretur. Sic ergo distinguendum est: Et quid eligam ignoro. Conpellor autem ex duobus, quam distinctionem sequitur: Concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo. Et tamquam quaereretur quare huius rei potius habeat concupiscentiam: Multo enim magis optimum, inquit. Cur ergo e duobus conpellitur? Quia est manendi necessitas, quam ita subiecit: Manere in carne necessarium propter uos. Quarumdam distinctionum ambiguitas ineuitabilis. 2. 5. Ubi autem neque praescripto fidei, neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quamlibet earum quae ostenduntur, sententiam distinguere. Veluti est illa ad Corinthios: Has ergo promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Capite nos, nemini nocuimus 3. Dubium est quippe utrum: Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, secundum illam sententiam: Ut sit sancta et corpore et spiritu 4, an: Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus: Et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei capite nos. Tales igitur distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt. Qua ratione expediatur ambiguitas ex pronuntiatione. 3. 6. Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem obseruanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. Nam et ipsae nisi lectoris nimia uitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur aut praecedentis uel consequentis contextione sermonis. Aut si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiauerit, non sit in culpa. Nisi enim fides reuocet, qua credimus Deum non accusaturum aduersus electos suos et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic pronuntiari: Quis accusabit aduersus electos Dei? ut hanc interrogationem quasi responsio subsequatur : Deus qui iustificat, et item interrogetur: Quis qui condemnat? et respondeatur: Christus Iesus qui mortuus est 5. Quod credere quia dementissimum est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. Inter percontationem autem et interrogationem hoc ueteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt, ad interrogationem uero aut: Non, aut: Etiam. Pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem qua dicimus: Quis accusabit aduersus electos Dei? illud quod sequitur sono interrogantis enuntietur: Deus qui iustificat? ut tacite respondeatur: Non; et item percontemur: Quis qui condemnat? rursusque interrogemus: Christus Iesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis 6? ut ubique respondeatur: Non. At uero illo in loco ubi ait: Quid ergo dicemus? Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam 7, nisi post percontationem qua dictum est: Quid ergo dicemus? responsio subiciatur: Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, textus consequens non cohaerebit. Qualibet autem uoce pronuntietur illud quod Nathanael dixit: A Nazareth potest aliquid boni esse 8, siue affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat quod ait: A Nazareth? siue totum cum dubitatione interrogantis, non uideo quo modo discernatur. Uterque autem sensus fidem non impedit. Textus ipse quasdam ambiguitates resoluit. 3. 7. Est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, et haec utique ad pronuntiationem pertinens. Nam quod scriptum est: Non est absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito 9, non elucet legenti utrum correpta littera os pronuntiet an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa, si autem producat, ab eo quod sunt ora intellegitur numerus singularis. Sed talia linguae praecedentis inspectione diiudicantur. Nam in graeco non sed positum est. Unde plerumque loquendi consuetudo uulgaris utilior est significandis rebus quam integritas litterata. Mallem quippe cum barbarismo dici: Non est absconditum a te ossum meum, quam ut ideo esset minus apertum, quia magis latinum est. Sed aliquando dubius syllabae sonus etiam uicino uerbo ad eamdem sententiam pertinente diiudicatur, sicut est illud Apostoli: Quae praedico uobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 10. Si tantummodo dixisset: Quae praedico uobis neque subiunxisset: sicut praedixi, nonnisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus utrum in eo quod dixit praedico, producenda an corripienda esset syllaba media. Nunc autem manifestum est producendam esse. Non enim ait: Sicut praedicaui, sed: Sicut praedixi. Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur. 4. 8. Non solum autem istae, sed etiam illae ambiguitates quae non ad distinctionem uel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae sunt; qualis illa est ad Thessalonicenses: Propterea consolati sumus fratres in uobis 11. Dubium enim utrum: O fratres, an: Hos fratres: neutrum autem horum est contra fidem. Sed graeca lingua hos casus pares non habet et ideo illa inspecta renuntiatur uocatiuus, id est: O fratres. Quod si uoluisset interpres dicere: Propterea consolationem habuimus, fratres, in uobis; minus seruitum esset uerbis, sed minus de sententia dubitaretur, aut certe adderetur: nostri. Nemo enim fere ambigeret uocatiuum casum esse, cum audiret: Propterea consolati sumus, fratres nostri, in uobis. Sed iam hoc periculosius permittitur. Ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait Apostolus: Quotidie morior, per uestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu 12. Ait enim quidam interpres: Quotidie morior, per uestram iuro gloriam, quia in graeco uox iurantis [] manifesta est sine ambiguo sono. Rarissime igitur et difficillime inueniri potest ambiguitas in propriis uerbis, quantum ad libros diuinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis, qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio aut praecedentis linguae soluat inspectio. Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere seruitus est miserabilis. 5. 9. Sed uerborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. Nam in principio ca uendum est ne figuratam locutionem ad litteram accipias. Et ad hoc enim pertinet quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem uiuificat 13. Cum enim figurate dictum sic accipitur, tamquam proprie dictum sit, carnaliter sapitur. Neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est intellegentia, carni subicitur sequendo litteram. Qui enim sequitur litteram, translata uerba sicut propria tenet, neque illud quod proprio uerbo significatur refert ad aliam significationem. Sed si: Sabbatum audierit, uerbi gratia, non intellegit nisi unum diem de septem, qui continuo uolumine repetuntur; et cum audierit: Sacrificium, non excedit cogitatione illud quod fieri de uictimis pecorum terrenisque fructibus solet. Ea demum est miserabilis animae seruitus, signa pro rebus accipere, et supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen leuare non posse. De Iudaeorum seruitute et Ecclesiae apostolicae profectu. 6. 10. Quae tamen seruitus in Iudaeo populo longe a ceterarum gentium more distabat, quandoquidem rebus temporalibus ita subiugati erant ut unus eis in omnibus commendaretur Deus. Et quamquam signa rerum spiritalium pro ipsis rebus obseruarent, nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, quod tali seruitute uni omnium, quem non uidebant, placerent Deo. Quam custodiam tamquam sub paedagogo paruulorum fuisse scribit Apostolus 14. Et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista Dominum, cum iam tempus reuelationis eorum uenisset, ferre non potuerunt 15; atque inde calumnias, quod sabbato curaret, moliti sunt principes eorum 16 populusque signis illis tamquam rebus astrictus, non credebat Deum esse, uel a Deo uenisse, qui ea sicut a Iudaeis obseruabantur nollet attendere. Sed qui crediderunt, ex quibus facta est prima Ecclesia Hierosolimitana, satis ostenderunt quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa quae temporaliter inposita erant seruientibus, ad unius Dei cultum, qui fecit caelum et terram, opinionem obseruantium religarent. Namque illi quia proximi spiritalibus fuerunt (in ipsis enim temporalibus et carnalibus uotis atque signis, quamuis quomodo spiritaliter essent intellegenda nescirent, unum tamen didicerant uenerari aeternum Deum), tam capaces exstiterunt Spiritus Sancti, ut omnia sua uenderent eorumque pretium indigentibus distribuendum ante Apostolorum pedes ponerent 17, seque totos dedicarent Deo tamquam templum nouum, cuius terrenae imagini, hoc est templo ueteri, seruiebant. 6. 11. Non enim hoc ullas ecclesias Gentium fecisse scriptum est, quia non tam prope inuenti erant, qui simulacra manufacta deos habebant. Seruitus gentium sub signis inutilibus. 7. 11. Et si quando aliqui eorum illa tamquam signa interpretari conabantur, ad creaturam colendam uenerandamque referebant. Quid enim mihi prodest simulacrum, uerbi gratia, Neptuni non ipsum habendum Deum, sed eo significari uniuersum mare uel etiam omnes aquas ceteras quae fontibus proruunt? Sicut a quodam poeta illorum describitur, si bene recolo, ita dicente: Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti Cincta salo resonant, magnus cui perpete mento Profluit oceanus et flumina crinibus errant 18. Haec siliqua intra dulce tectorium sonantes lapillos quatit; non est autem hominum, sed porcorum cibus. Nouit quid dicam qui Euangelium nouit 19. Quid ergo mihi prodest quod Neptuni simulacrum ad illam significationem refertur, nisi forte ut neutrum colam? Tam enim mihi statua quaelibet, quam mare uniuersum, non est Deus. Fateor tamen altius demersos esse, qui opera hominum deos putant, quam qui opera Dei. Sed nobis unus diligendus et colendus Deus praecipitur 20, qui fecit haec omnia, quorum illi simulacra uenerantur uel tamquam deos uel tamquam signa et imagines deorum. Si ergo signum utiliter institutum pro ipsa re sequi, cui significandae institutum est, carnalis est seruitus, quanto magis inutilium rerum signa instituta pro rebus accipere! Quae si retuleris ad ea ipsa quae his significantur, eisque colendis animum obligaueris, nihilominus seruili carnalique onere atque uelamine non carebis. Aliter Iudaei a signorum seruitute liberati, aliter gentiles. 8. 12. Quam ob rem Christiana libertas eos quos inuenit sub signis utilibus, tamquam prope inuentos, interpretatis signis quibus subditi erant, eleuatos ad eas res quarum illa signa sunt, liberauit. Ex his factae sunt Ecclesiae sanctorum Israelitarum. Quos autem inuenit sub signis inutilibus, non solum seruilem operationem sub talibus signis, sed etiam ipsa signa frustrauit remouitque omnia, ut a corruptione multitudinis simulatorum deorum, quam saepe ac proprie Scriptura fornicationem uocat, ad unius Dei cultum Gentes conuerterentur; nec sub ipsis iam signis utilibus seruiturae, sed exercitaturae potius animum in eorum intellegentia spiritali. Quis signorum seruitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia. 9. 13. Sub signo enim seruit qui operatur aut ueneratur aliquam rem significantem, nesciens quid significet. Qui uero aut operatur aut ueneratur utile signum diuinitus institutum, cuius uim significationemque intellegit, non hoc ueneratur quod uidetur et transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt. Talis autem homo spiritalis et liber est, etiam tempore seruitutis, quo carnalibus animis nondum oportet signa illa reuelari, quorum iugo edomandi sunt. Tales autem spiritales erant Patriarchae ac Prophetae omnesque in populo Israel per quos nobis Spiritus Sanctus ipsa Scripturarum et auxilia et solacia ministrauit. Hoc uero tempore posteaquam resurrectione Domini nostri manifestissimum indicium nostrae libertatis illuxit, nec eorum quidem signorum, quae iam intellegimus, operatione graui onerati sumus, sed quaedam pauca pro multis eademque factu facillima et intellectu augustissima et obseruatione castissima ipse Dominus et apostolica tradidit disciplina, sicuti est baptismi sacramentum et celebratio corporis et sanguinis Domini. Quae unusquis que cum percipit, quo referantur imbutus agnoscit, ut ea non carnali seruitute, sed spiritali potius libertate ueneretur. Ut autem litteram sequi et signa pro rebus quae his significantur accipere, seruilis infirmitatis est; ita inutiliter signa interpretari, male uagantis erroris est. Qui autem non intellegit quid significet signum, et tamen signum esse intellegit, nec ipse premitur seruitute. Melius est autem uel premi incognitis, sed utilibus signis quam inutiliter ea interpretando, a iugo seruitutis eductam ceruicem laqueis erroris inserere. Unde dignoscatur num propria an figurata sit locutio. 10. 14. Huic autem obseruationi, qua cauemus figuratam locutionem, id est translatam quasi propriam sequi, adiungenda etiam illa est, ne propriam quasi figuratam uelimus accipere. Demonstrandus est igitur prius modus inueniendae locutionis, propriane an figurata sit. Et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone diuino neque ad morum honestatem neque ad fidei ueritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas. Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei ueritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Spes autem sua cuique est in conscientia propria, quemadmodum se sentit ad dilectionem Dei et proximi cognitionemque proficere. De quibus omnibus primo libro dictum est. De humana consuetudine in diiudicandis humanis actibus. 10. 15. Sed quoniam procliue est humanum genus non ex momentis ipsius libidinis, sed potius suae consuetudinis aestimare peccata, fit plerumque ut quisque hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae regionis et temporis homines uituperare atque damnare consueuerunt; et ea tantum probanda atque laudanda quae consuetudo eorum cum quibus uiuit admittit. Eoque contingit ut si quid Scriptura uel praeceperit quod abhorret a consuetudine audientium, uel quod non abhorret culpauerit, si animum eorum iam uerbi uinxit auctoritas, figuratam locutionem putent. Non autem praecipit Scriptura nisi caritatem, nec culpat nisi cupiditatem, et eo modo informat mores hominum. Item si animum praeoccupauit alicuius erroris opinio, quidquid aliter asseruerit Scriptura, figuratum homines arbitrantur. Non autem asserit nisi catholicam fidem rebus praeteritis et futuris et praesentibus. Praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio, praesentium demonstratio; sed omnia haec ad eamdem caritatem nutriendam atque corroborandam, et cupiditatem uincendam atque exstinguendam ualent. De caritatis et cupiditatis ambitu. 10. 16. Caritatem uoco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum et se atque proximo propter Deum; cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter Deum. Quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium uocatur; quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur. Et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt. Quae cum exinaniuerint animum et ad quamdam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quibus remoueantur impedimenta flagitiorum aut adiumenta quaerantur. Item quod agit caritas quo sibi prosit, utilitas est; quod autem agit ut prosit proximo, beneficentia nominatur. Et hic praecedit utilitas, quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri. Quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto caritatis augetur. Regula de iis quae saeuitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei uel sanctorum. 11. 17. Quidquid ergo asperum et quasi saeuum factu dictuque in sanctis Scripturis legitur ex persona Dei uel sanctorum eius, ad cupiditatis regnum destruendum ualet. Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum quasi figurate dictum sit. Sicuti est illud Apostoli: Thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua: his quidem qui secundum sustinentiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, uitam aeternam; his autem qui ex contentione sunt et diffidunt ueritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci 21. Sed hoc ad eos, cum quibus euertitur ipsa cupiditas, qui eam uincere noluerunt. Cum autem in homine cui dominabantur, regna cupiditatis subuertuntur, illa est aperta locutio: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 22. Nisi quia et hic quaedam uerba translata tractantur, sicuti est: ira Dei, et: crucifixerunt. Sed non tam multa sunt uel ita posita, ut obtegant sensum et allegoriam uel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem uoco. Quod autem Ieremiae dicitur: Ecce constitui te hodie super Gentes et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes 23, non dubium quin figurata locutio tota sit, ad eum finem referenda quem diximus. Regula de dictis et factis quasi flagitiosis quae Deo uel sanctis uiris tribuuntur. 12. 18. Quae autem quasi flagitiosa imperitis uidentur, siue tantum dicta, siue etiam facta sunt, uel ex Dei persona uel ex hominum quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt. Quorum ad caritatis pastum enucleanda secreta sunt. Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut temperans aut superstitiosus est. Quisquis uero sic eis utitur ut metas consuetudinis bonorum inter quos uersatur excedat, aut ali quid significat aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Neque ullo modo quisquam sobrius crediderit, Domini pedes ita unguento pretioso a muliere perfusos 24, ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia conuiuia detestamur. Odor enim bonus fama bona est, quam quisquis bonae uitae operibus habuerit, dum uestigia Christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit. Ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in diuina uel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est. Alia est quippe in perditis moribus, alia in Oseae prophetae uaticinatione coniunctio meretricis 25. Nec, si flagitiose in conuiuiis temulentorum et lasciuorum nudantur corpora, propterea in balneis nudum esse flagitium est. Locis, temporibus personisque attendendum. 12. 19. Quid igitur locis et temporibus personisque conueniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest ut sine aliquo uitio cupediae uel uoracitatis, pretiosissimo cibo sapiens utatur; insipiens autem foedissima gulae flamma in uilissimum ardescat. Et sanus quisque maluerit more Domini pisce uesci 26 quam lenticula more Esau nepotis Abraham 27, aut hordeo more iumentorum. Non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia uilioribus aluntur escis. Nam in omnibus huiuscemodi rebus, non ex earum rerum natura quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi uel probandum est uel improbandum quod facimus. De moribus antiquorum Patrum. 12. 20. Regno terreno ueteres iusti caeleste regnum imaginabantur et praenuntiabant. Sufficiendae prolis 28 causa erat uxorum plurium simul uni uiro habendarum inculpabilis consuetudo 29. Et ideo unam feminam maritos habere plurimos honestum non erat; non enim mulier eo est fecundior, sed meretricia potius turpitudo est, uel quaestum uel liberos uulgo quaerere. In huiuscemodi moribus quidquid illorum temporum sancti non libidinose faciebant, quamuis ea facerent quae hoc tempore nisi per libidinem fieri non possunt, non culpat Scriptura. Et quidquid ibi tale narratur, non solum historice ac proprie, sed etiam figurate ac prophetice acceptum, interpretandum est usque in finem illum caritatis siue Dei siue proximi siue utriusque. Sicut enim talares et manicatas tunicas habere apud Romanos ueteres flagitium erat, nunc autem honesto loco natis, cum tunicati sunt, non eas habere flagitium est, sic animaduertendum est in cetero quoque usu rerum abesse oportere libidinem, quae non solum ipsa eorum, inter quos uiuit, consuetudine nequiter abutitur, sed etiam saepe fines eius egressa, foeditatem suam, quae inter claustra morum sollemnium latitabat, flagitiosissima eruptione manifestat. Eiusdem argumenti continuatio. 13. 21. Quidquid autem congruit consuetudini eorum cum quibus uita ista degenda uel necessitate imponitur uel officio suscipitur, a bonis et magnis hominibus ad utilitatem et beneficientiam referendum est, uel proprie sicut et nos debemus, uel etiam figurate sicut Prophetis licet. Error opinantium nullam esse iustitiam per seipsam. 14. 22. In quae facta legenda cum incurrunt indocti alterius consuetudinis, nisi auctoritate reprimantur, flagitia putant; nec possunt animaduertere totam conuersationem suam uel in coniugiis uel in conuiuiis uel in uestitu ceteroque humano uictu atque cultu, aliis gentibus et aliis temporibus flagitiosum uideri. Qua uarietate innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormitantes, ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur, nec in sapientiae lucem poterant euigilare, putauerunt nullam esse iustitiam per se ipsam, sed unicuique genti consuetudinem suam iustam uideri; quae cum sit diuersa omnibus gentibus, debeat autem incommutabilis manere iustitia, fieri manifestum nullam usquam esse iustitiam. Non intellexerunt, ne multa commemorem: Quod tibi fieri non uis, alii ne feceris 30, nullo modo posse ulla eorum gentili diuersitate uariari. Quae sententia cum refertur ad dilectionem Dei, omnia flagitia moriuntur, cum ad proximi, omnia facinora. Nemo enim uult corrumpi habitaculum suum, non ergo debet corrumpere habitaculum Dei, se ipsum scilicet. Et nemo uult sibi a quoquam noceri; nec ipse igitur cuiquam nocuerit. Regula in figuratis locutionibus seruanda proponitur. 15. 23. Sic euersa tyrannide cupiditatis caritas regnat iustissimis legibus dilectionis Dei propter Deum, sui et proximi propter Deum. Seruabitur ergo in locutionibus figuratis regula huiusmodi, ut tam diu uersetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum caritatis interpretatio perducatur. Si autem hoc iam proprie sonat, nulla putetur figurata locutio. Regula de locutionibus praeceptiuis exemplis illustratur. 16. 24. Si praeceptiua locutio est aut flagitium aut facinus uetans, aut utilitatem aut beneficientiam iubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus uidetur iubere aut utilitatem et beneficentiam uetare, figurata est. Nisi manducaueritis, inquit, carnem Filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis uitam in uobis 31. Facinus uel flagitium uidetur iu bere. Figura ergo est, praecipiens passioni dominicae esse communicandum et suauiter atque utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et uulnerata sit. Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit potum da illi. Hic nullo dubitante beneficientiam praecipit. Sed quod sequitur: Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius 32, maleuolentiae facinus putes iuberi. Ne igitur dubitaueris figurate dictum. Et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum; ad beneficentiam te potius caritas reuocet, ut intellegas carbones ignis esse urentes paenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius qui dolet se inimicum fuisse hominis a quo eius miseriae subuenitur. Item cum ait Dominus: Qui amat animam suam, perdet eam 33, non utilitatem uetare putandus est qua debet quisque conseruare animam suam, sed figurate dictum perdat animam, id est, perimat atque amittat usum eius, quem nunc habet, peruersum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem 34. Posterior pars huius sententiae uidetur uetare beneficentiam; ait enim: Ne suscipias peccatorem; intellegas ergo peccatorem figurate positum pro peccato, ut peccatum eius non suscipias. Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipit Scriptura. 17. 25. Saepe autem accidit, ut quisquis in meliori gradu spiritalis uitae uel est uel esse se putat, figurate dicta esse arbitretur, quae inferioribus gradibus praecipiuntur; ut uerbi gratia si caelibem amplexus est uitam, et se castrauit propter regnum caelorum 35, quidquid de uxore diligenda et regenda sancti Libri praecipiunt, non proprie sed translate accipi opor tere contendat; et si quis statuit seruare innuptam uirginem suam 36, tamquam figuratam locutionem conetur interpretari qua dictum est: Trade filiam, et grande opus perfeceris 37. Erit igitur etiam hoc in obseruationibus intellegendarum Scripturarum, ut sciamus alia omnibus communiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum, ut non solum ad uniuersum statum ualetudinis, sed etiam ad suam cuiusque membri propriam infirmitatem medicina perueniat. In suo quippe genere curandum est, quod ad melius genus non potest erigi. Distingue tempora et saluabis iura. 18. 26. Item cauendum est ne forte quod in Scripturis ueteribus pro illorum temporum condicione, etiamsi non figurate, sed proprie intellegatur, non est flagitium neque facinus, ad ista etiam tempora quis putet in usum uitae posse transferri. Quod nisi dominante cupiditate, et ipsarum quoque Scripturarum quibus euertenda est, satellitium quaerente non faciet. Nec intellegit miser ad hanc utilitatem illa esse sic posita ut spei bonae homines salubriter uideant et consuetudinem quam aspernantur, posse habere usum bonum, et eam quam amplexantur esse posse damnabilem, si et ibi caritas utentium et hic cupiditas attendatur. Plurium foeminarum usus apud Hebraeos tolerabilis. 18. 27. Nam si multis uxoribus caste uti quisquam pro tempore potuit, potest alius una libidinose. Magis enim probo multarum fecunditate utentem propter aliud quam unius carne fruentem propter ipsam. Ibi enim quaeritur utilitas temporum opportunitatibus congrua, hic satiatur cupiditas temporalibus uoluptatibus implicata. Inferiorisque gradus ad Deum sunt, quibus secundum ueniam concedit Apostolus carnalem cum singulis coniugibus consuetudinem propter intemperantiam eorum 38, quam illi qui plures singuli cum haberent, sicut sapiens in cibo et potu nonnisi salutem corporis, sic in concubitu nonnisi procreationem filiorum intuebantur. Itaque si eos in hac uita inuenisset Domini aduentus, cum iam non mittendi sed colligendi lapides tempus esset 39, statim se ipsos castrarent propter regnum caelorum. Non enim est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas. Nouerant quippe illi homines etiam in ipsis coniugibus luxuriam esse abutendi intemperantiam. Quod Tobiae testatur oratio, quando est copulatus uxori. Ait enim: Benedictus es, Domine patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum. Benedicant te caeli et omnis creatura tua. Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium Euam. Et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam, sed ipsa ueritate, ut miserearis nostri, Domine 40. Mali alios de suo sese gerendi modo diiudicant. 19. 28. Sed qui effrenata libidine uel per multa stupra diffluentes euagantur, uel in ipsa una coniuge, non solum excedunt ad liberorum procreationem pertinentem modum, sed etiam inhumanioris intemperantiae sordes inuerecunda omnino licentia seruilis cuiusdam libertatis accumulant; non credunt fieri potuisse ut temperanter multis feminis antiqui uterentur uiri, nihil seruantes in usu illo nisi congruum tempori propagandae prolis officium. Et quod ipsi laqueis libidinis obstricti uel in una non faciunt, nullo modo in multis fieri posse arbitrantur. Antiqui Patres si laudantur, nulla est in hoc fraus. 19. 29. Sed isti possunt dicere nec honorari quidem atque laudari oportere uiros bonos et sanctos, quia ipsi cum honorantur atque laudantur, intumescunt superbia, tanto auidiores inanissimae gloriae, quanto eos frequentius atque latius lingua blandior uentilauerit. Qua ita leues fiunt ut eos rumoris aura, siue quae prospera siue quae aduersa existimatur, in quaslibet inuehat uoragines flagitiorum, aut in facinorum etiam saxa collidat. Videant ergo quam sibi arduum sit atque difficile nec laudis esca illici, nec contumeliarum aculeis penetrari, et non ex se alios metiantur. In quauis uiuendi ratione boni uiri sciunt quomodo se gerant... 20. 29. Credant potius Apostolos nostros nec cum suspicerentur ab hominibus inflatos fuisse; nec cum despicerentur, elisos. Neutra quippe temptatio defuit illis uiris; nam et credentium celebrabantur praeconio et persequentium maledictis infamabantur. Sicut ergo isti pro tempore utebantur his omnibus et non corrumpebantur, sic illi ueteres, usum feminarum ad sui temporis conuenientiam referentes, non patiebantur eam dominationem libidinis, cui seruiunt qui ista non credunt. ...quod apud prauos sapit absurdum. 20. 30. Et ideo isti nullo modo sese cohiberent ab inexpiabili odio filiorum a quibus uel uxores uel concubinas suas attemptatas aut attrectatas esse cognoscerent, si eis forte tale aliquid accidisset. Rex Dauid mortum Absalon amare fleuit. 21. 30. Rex autem Dauid cum hoc ab impio atque immani filio passus esset, non solum ferocientem tolerauit, sed etiam planxit exstinctum 41. Non enim carnali zelo irretitus tenebatur, quem nullo modo iniuriae suae, sed peccata filii commouebant. Nam ideo, si uinceretur, eum occidi prohibuerat, ut edomito seruaretur paenitendi locus. Et quia non potuit, non orbitatem doluit in eius interitu, sed nouerat in quas poenas tam impie adultera et parricidalis anima raperetur. Namque alio prius filio qui innocens erat, pro quo aegrotante affligebatur, moriente laetatus est 42. Dauid, quamquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia. 21. 31. Et hoc maxime apparet qua moderatione ac temperantia illi uiri feminis utebantur, quod cum in unam illicite irruisset rex idem, aestu quodam aetatis et temporalium rerum prosperitatibus abreptus, cuius etiam maritum occidendum praeceperat, accusatus est per prophetam. Qui cum ad eum uenisset conuincendum de peccato, proposuit ei similitudinem de paupere qui habebat ouem unam, cuius uicinus multas cum haberet, ad aduentum hospitis sui unicam potius uicini sui pauperis ouiculam exhibuit epulandam. In quem commotus Dauid occidi eum iussit et quadruplicari ouem pauperi, ut se nesciens condemnaret qui peccauerat sciens. Quod cum ei manifestatum esset et diuinitus denuntiata uindicta, diluit paenitendo peccatum 43. Sed tamen in hac similitudine stuprum tantummodo designatum est de oue uicini pauperis. De marito autem mulieris interempto, hoc est de ipso paupere, qui unam ouem habebat, occiso, non est per similitudinem interrogatus Dauid, ut in solum adulterium diceret sententiam damnationis suae. Ex quo intellegitur quanta temperantia multas mulieres habuerit, quando de una in qua excessit modum, a se ipso puniri coactus est. Sed in isto uiro immoderatae huius libidinis non permansio, sed transitus fuit; propterea etiam ab arguente Propheta ille illicitus appetitus hospes uocatus est. Non enim dixit eum regi suo, sed hospiti suo uicini pauperis ouem ad epulandum exhibuisse. At uero in eius filio Salomone non quasi hospes transitum habuit, sed regnum ista libido possedit. De quo Scriptura non tacuit, culpans eum fuisse amatorem mulierum 44. Cuius tamen initia desiderio sapientiae flagrauerant 45; quam cum amore spiritali adeptus esset, amisit amore carnali. Multa antiquis moribus apta Christiano uetantur. 22. 32. Ergo, quamquam omnia uel paene omnia quae in Veteris Testamenti libris gesta continentur, non solum proprie, sed etiam figurate accipienda sint; tamen etiam illa quae proprie lector acceperit, si laudati sunt illi qui ea fecerunt, sed ea tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post aduentum Domini diuina praecepta custodiunt, figuram ad intellegentiam referat, factum uero ipsum ad mores non transferat. Multa enim sunt quae illo tempore officiose facta sunt, quae modo nisi libidinose fieri non possunt. Regula de locis ubi magnorum uirorum peccata referuntur. 23. 33. Si qua uero peccata magnorum uirorum legerit, tametsi aliquam in eis figuram rerum futurarum animaduertere atque indagare potuerit, rei tamen gestae proprietatem ad hunc usum assumat, ut se nequaquam recte factis suis iactare audeat et prae sua iustitia ceteros tamquam peccatores contemnat, cum uideat tantorum uirorum et cauendas tempestates, et flenda naufragia. Ad hoc enim etiam peccata illorum hominum scripta sunt ut apostolica illa sententia ubique tremenda sit, cum ait: Quapropter qui uidetur stare, uideat ne cadat 46. Nulla enim fere pagina est sanctorum Librorum in qua non sonet quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 47. Ante omnia considerandum genus locutionis. 24. 34. Maxime itaque inuestigandum est utrum propria sit, an figurata locutio quam intellegere conamur. Nam comperto quod figurata sit, adhibitis regulis rerum quas in primo libro digessimus, facile est eam uersare omnibus modis, donec perueniamus ad sententiam ueritatis, praesertim cum usus accesserit pietatis exercitatione roboratus. Inuenimus autem utrum propria sit an figurata locutio, illa intuentes quae supra dicta sunt. 25. 34. Quod cum apparuerit, uerba quibus continetur aut a similibus rebus ducta inuenientur, aut ab aliqua uicinitate attingentibus. Idem uerbum non idem significat ubique. 25. 35. Sed quoniam multis modis res similes rebus apparent, non putemus esse praescriptum ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significauerit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in uituperatione posuit fermentum Dominus cum diceret: Cauete a fermento Pharisaeorum 48, et in laude cum diceret: Simile est regnum caelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae donec totum fermentaretur 49. Varietatis obseruatio duas formas habet... 25. 36. Huius igitur uarietatis obseruatio duas habet formas. Sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria aut tantummodo diuersa significent. Contraria scilicet, cum alias in bono alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. Tale est etiam quod leo significat Christum, ubi dicitur: Vicit leo de tribu Iuda 50, significat et diabolum, ubi scriptum est: Aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem deuoret 51. Ita serpens in bono est: Astuti ut serpentes 52, in malo autem: Serpens Euam seduxit in astutia sua 53. In bono panis: Ego sum panis uiuus qui de caelo descendi 54, in malo panis: Panes occultos libenter edite 55. Sic et alia plurima. Et haec quidem quae commemoraui, minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia commemorari nonnisi manifesta debuerunt. Sunt autem quae incertum sit in quam partem accipi debeant, sicut: Calix in manu Domini uini meri plenus est mixto 56. Incertum est enim utrum iram Dei significet non usque ad nouissimam poenam, id est usque ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Iudaeis ad Gentes transeuntem, quia inclinauit ex hoc in hoc, remanentibus apud Iudaeos obseruationibus quas carnaliter sapiunt, quia faex eius non est exinanita 57. Cum uero res eadem non in contraria, sed tantum in diuersa significatione ponitur, illud est in exemplo, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus 58, et Spiritum Sanctum, unde est illud: Flumina aquae uiuae fluent de uentre eius 59, et si quid aliud atque aliud, pro locis in quibus ponitur, aqua significare intellegitur. ...aliquando uero complures. 25. 37. Sic et aliae res non singulae, sed unaquaeque earum non solum duo aliqua diuersa, sed etiam nonnumquam multa significat, pro loco sententiae, sicut posita reperitur. Obscura ex locis apertioribus explicanda. 26. 37. Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quo modo in locis intellegantur obscuris. Neque enim melius potest intellegi quod dictum est Deo: Apprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi 60, quam ex loco illo ubi legitur: Domine, ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos 61. Nec tamen ita ut iam, ubicumque scutum pro aliquo munimento legerimus positum, non accipiamus nisi bonam uoluntatem Dei. Dictum est enim et scutum fidei, in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas exstinguere 62. Nec rursum ideo debemus in armis huiuscemodi spiritalibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: Induti, inquit, loricam fidei et caritatis 63. Eumdem locum uarie intellegi nihil prohibet. 27. 38. Quando autem ex eisdem Scripturae uerbis non unum aliquid, sed duo uel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere ueritati ex aliis locis sanctarum Scripturarum doceri potest; id tamen eo conante qui diuina scrutatur eloquia, ut ad uoluntatem perueniatur auctoris per quem Scripturam illam Sanctus operatus est Spiritus; siue hoc assequatur, siue aliam sententiam de illis uerbis quae fidei rectae non refragatur exsculpat, testimonium habens a quocumque alio loco diuinorum eloquiorum. Ille quippe auctor in eisdem uerbis quae intellegere uolumus, et ipsam sententiam forsitan uidit et certe Dei Spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori uel auditori sine dubitatione praeuidit, immo ut occurreret, quia et ipsa est ueritate subnixa, prouidit. Nam quid in diuinis eloquiis largius et uberius potuit diuinitus prouideri, quam ut eadem uerba pluribus intellegantur modis, quos alia non minus diuina contestantia faciant approbari? Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur. 28. 39. Ubi autem talis sensus eruitur, cuius incertum certis sanctarum Scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat ut ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cuius uerba intellegere quaerimus eum forte non sensit. Sed haec consuetudo periculosa est; per Scripturas enim diuinas multo tutius ambulatur. Quas uerbis translatis opacatas cum scrutari uolumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controuersiam, aut, si habet, ex eadem Scriptura ubicumque eius inuentis atque adhibitis testibus terminetur. Troporum cognitio necessaria. 29. 40. Sciant autem litterati, modis omnibus locutionis, quos grammatici graeco nomine tropos uocant, auctores nostros usos fuisse, et multiplicius atque copiosius quam possunt existimare uel credere qui nesciunt eos et in aliis ista didicerunt. Quos tamen tropos qui nouerunt agnoscunt in Litteris sanctis eorumque scientia ad eas intellegendas aliquantum adiuuantur. Sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere uideamur. Extra sane ut discantur admoneo, quamuis iam superius id admonuerim, id est in secundo libro, ubi de linguarum necessaria cognitione disserui. Nam litterae, a quibus ipsa grammatica nomen accepit enim Graeci litteras uocant, signa utique sunt sonorum ad articulatam uocem qua loquimur pertinentium. Istorum autem troporum non solum exempla, sicut omnium, sed quorumdam etiam nomina in diuinis Libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. Quamuis paene omnes hi tropi qui liberali dicuntur arte cognosci, etiam in eorum reperiantur loquelis, qui nullos grammaticos audierunt, et eo quo uulgus utitur sermone contenti sunt. Quis enim non dicit: Sic floreas? qui tropus metafora uocatur. Quis non dicit: Piscinam, etiam quae non habet pisces, nec facta est propter pisces, et tamen a piscibus nomen accepit? Qui tropus catachresis dicitur. De ironia uel antiphrasi. 29. 41. Longum est isto modo ceteros persequi. Nam usque ad illos peruenit uulgi locutio qui propterea mirabiliores sunt, quia contra quam dicitur significant, sicuti est quae appellatur ironia uel antiphrasis. Sed ironia pronuntiatione indicat quid uelit intellegi, ut cum dicimus homini mala facienti: Res bonas facis; antiphrasis uero ut contraria significet, non uoce pro nuntiantis efficitur, sed aut uerba habet sua, quorum origo e contrario est, sicut appellatur lucus, quod minime luceat; aut consueuit aliquid ita dici, quamuis dicatur etiam non e contrario, ueluti cum quaerimus accipere quod ibi non est, et respondetur nobis: Abundat; aut adiunctis uerbis facimus ut a contrario intellegatur quod loquimur, uelut si dicamus: Caue illum, quia bonus homo est. Et quis talia non dicit indoctus nec omnino sciens qui sint uel quid uocentur hi tropi? Quorum cognitio propterea Scripturarum ambiguitatibus dissoluendis est necessaria quia, cum sensus, ad proprietatem uerborum si accipiatur, absurdus est, quaerendum est utique, ne forte illo uel illo tropo dictum sit quod non intellegimus; et sic pleraque inuenta sunt quae latebant. Regulae Tichonii donatistae expenduntur. 30. 42. Tychonius quidam qui contra Donatistas inuictissime scripsit, cum fuerit Donatista, et illic inuenitur absurdissimi cordis, ubi eos non omni ex parte relinquere uoluit, fecit librum quem Regularum uocauit, quia in eo quasdam septem regulas exsecutus est, quibus quasi clauibus diuinarum Scripturarum aperirentur occulta. Quarum primam ponit: De Domino et eius corpore; secundam: De Domini corpore bipartito; tertiam: De promissis et Lege; quartam: De specie et genere; quintam: De temporibus; sextam: De recapitulatione; septimam: De diabolo et eius corpore. Quae quidem considerata, sicut ab illo aperiuntur, non paruum adiuuant ad penetranda quae tecta sunt diuinorum eloquiorum. Nec tamen omnia quae ita scripta sunt ut non facile intellegantur, possunt his regulis inueniri, sed aliis modis pluribus, quos hoc numero septenario usque adeo non est iste complexus, ut idem ipse multa exponat obscura in quibus harum regularum adhibet nullam, quoniam nec opus est. Neque enim aliquid illic tale uersatur aut quaeritur, sicut in Apocalypsi Ioannis quaerit, quemadmodum intellegendi sint angeli Ecclesiarum septem, quibus scribere iubetur. Et ratiocinatur multipliciter et ad hoc peruenit ut ipsos angelos intellegamus Ecclesias 64. In qua copiosissima disputatione nihil istarum est regularum, et utique res illic obscurissima quaeritur. Quod exempli gratia satis dictum sit, nam colligere omnia nimis longum et nimis operosum est, quae ita obscura sunt in Scripturis canonicis ut nihil istarum septem ibi requirendum sit. Tichonii Regulae magna cum cautela adhibendae. 30. 43. Iste autem cum has uelut regulas commendaret, tantum eis tribuit, quasi omnia quae in lege, id est in diuinis Libris, obscure posita inuenerimus, his bene cognitis atque adhibitis intellegere ualeamus. Ita quippe exorsus est eumdem librum ut diceret: Necessarium duxi ante omnia quae mihi uidentur, libellum Regularum scribere et secretorum legis ueluti claues et luminaria fabricare. Sunt enim quaedam regulae mysticae quae uniuersae legis recessus obtinent, et ueritatis thesauros aliquibus inuisibiles faciunt. Quarum si ratio regularum sine inuidia, ut communicamus, accepta fuerit, clausa quaeque patefient et obscura dilucidabuntur, ut quis prophetiae immensam siluam perambulans his regulis quodammodo lucis tramitibus deductus ab errore defendatur 65. Hic si dixisset: Sunt enim quaedam regulae mysticae quae nonnullos legis recessus obtinent, aut certe: Quae legis magnos recessus obtinent, non autem quod ait: uniuersae legis recessus; neque dixisset: Clausa quaeque patefient, sed: Clausa multa patefient, uerum dixisset, nec tam elaborato atque utili operi suo plus quam res ipsa postulat dando in spem falsam lectorem eius cognitoremque misisset. Quod ideo dicendum putaui, ut liber ipse et legatur a studiosis, quia plurimum adiuuat ad Scripturas intellegendas, et non de illo speretur tantum quantum non habet. Caute sane legendus est, non solum propter quaedam in quibus ut homo errauit, sed maxime propter illa quae sicut Donatista hereticus loquitur. Quid autem doceant uel admoneant istae septem regulae, breuiter ostendam. De prima Tichonii regula. 31. 44. Prima De Domino et eius corpore est. In qua scientes aliquando capitis et corporis, id est Christi et Ecclesiae unam personam nobis intimari (neque enim frustra dictum est fidelibus: Ergo Ahrahae semen estis 66, cum sit unum semen Abrahae quod est Christus), non haesitemus quando a capite ad corpus uel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. Una enim persona loquitur dicens: Sicut sponso imposuit mihi mitram et sicut sponsam ornauit me ornamento 67. Et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conueniat, utique intellegendum est. De secunda Tichonii regula. 32. 45. Secunda est De Domini corpore bipertito, quod quidem non ita debuit appellari. Non enim re uera Domini corpus est, quod cum illo non erit in aeternum. Sed dicendum fuit: De Domini corpore uero atque permixto, aut: uero atque simulato, uel quid aliud, quia non solum in aeternum, uerum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamuis in eius esse uideantur Ecclesia. Unde poterat ista regula et sic appellari, ut diceretur: De permixta Ecclesia. Quae regula intellectorem uigilantem requirit, quando Scriptura cum ad alios iam loquatur, tamquam ad eos ipsos ad quos loquebatur uidetur loqui, uel de ipsis cum de aliis iam loquatur, tamquam unum sit utrorumque corpus, propter temporariam commixtionem et communionem sacramentorum. Ad hoc pertinet in Cantico canticorum: Fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis 68. Non enim ait: Fusca fui ut tabernacula Cedar et speciosa sum ut pelles Salomonis, sed utrumque esse se dixit propter temporalem unitatem intra una retia piscium bonorum et malorum 69. Tabernacula enim Cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erit heres cum filio liberae 70. Itaque cum de bona parte dicat Deus: Ducam caecos in uiam quam non nouerunt, et semitas quas non nouerunt calcabunt, et faciam illis tenebras in lucem et praua in directum. Haec uerba faciam et non derelinquam eos. Mox de alia parte, quae mala permixta est, dicit: Ipsi autem conuersi sunt retro 71, quamuis alii iam significentur his uerbis. Sed quoniam nunc in uno sunt, tamquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur: non tamen semper in uno erunt. Ipse est quippe ille seruus commemoratus in Euangelio, cuius dominus cum uenerit diuidet eum et partem eius cum hypocritis ponet 72. De tertia Tichonii regula. 33. 46. Tertia regula est De promissis et lege, quae alio modo dici potest de spiritu et littera, sicut eam nos appellauimus, cum de hac re librum scriberemus; potest etiam sic dici: De gratia et mandato. Haec autem magis mihi uidetur magna quaestio quam regula, quae soluendis quaestionibus adhibenda est. Haec est quam non intellegentes Pelagiani uel condiderunt suam heresim uel auxerunt. Laborauit in ea dissoluenda Tychonius bene, sed non plene. Disputans enim de fide et operibus, opera nobis dixit a Deo dari merito fidei, ipsam uero fidem sic esse a nobis ut nobis non sit a Deo. Nec attendit Apostolum dicentem: Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo 73. Sed non erat expertus hanc heresim quae, nostro tempore exorta, multum nos, ut gratiam Dei quae per Dominum nostrum Iesum Christum est, aduersus eam defenderemus, exercuit; et secundum id quod ait Apostolus: Oportet hereses esse ut probati manifesti fiant in uobis 74, multo uigilantiores diligentioresque reddidit, ut aduerteremus in Scripturis sanctis quod istum Tychonium minus attentum minusque sine hoste sollicitum fugit, etiam ipsam scilicet fidem donum esse illius qui eius mensuram unicuique partitur 75. Ex qua sententia quibusdam dictum est: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, uerum etiam ut patiamini pro eo 76. Unde quis dubitet utrumque esse Dei donum, qui fideliter atque intellegenter audit utrumque donatum? Plura sunt et alia testimonia quibus id ostenditur, sed hoc nunc non agimus. Alibi autem atque alibi saepissime ista egimus. De quarta Tichonii regula. 34. 47. Quarta Tychonii regula est De specie et genere. Sic enim eam uocat, uolens intellegi speciem partem, genus autem totum, cuius ea pars est quam nuncupat speciem. Sicut unaquaeque ciuitas pars est utique uniuersitatis Gentium, hanc ille uocat speciem, genus autem omnes Gentes. Neque hic ea discernendi subtilitas adhibenda est, quae a dialecticis traditur, qui inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant. Eadem ratio est, si non de unaquaque ciuitate, sed de unaquaque prouincia uel gente uel regno tale aliquid in diuinis reperiatur eloquiis. Non solum enim uerbi gratia de Hierusalem uel de aliqua gentium ciuitate, siue Tyro siue Babylonia siue alia qualibet dicitur aliquid in Scripturis sanctis quod modum eius excedat et conueniat potius omnibus Gentibus, uerum etiam de Iudaea, de Aegypto, de Assyria et quacumque alia gente in qua sunt plurimae ciuitates, non tamen totus orbis sed pars eius est, dicitur quod transeat eius modum et congruat potius uniuerso, cuius haec pars est uel, sicut iste appellat, generi cuius haec species est. Unde et in notitiam uulgi uerba ista uenerunt, ut etiam idiotae intellegant quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae de Salomone dicuntur excedunt eius modum et potius ad Christum uel Ecclesiam, cuius ille pars est, relata clarescunt. Tichonii regula quarta exemplis commonstratur. 34. 48. Nec species semper exceditur; saepe enim talia dicuntur quae uel ei quoque uel ei fortasse tantummodo apertissime congruant. Sed cum a specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente Scriptura, ibi uigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie quod in genere potest melius et certius inuenire. Facile est quippe illud quod ait propheta Ezechiel: Domus Israel habitauit in terra, et polluerunt illam in uia sua et in idolis suis, et peccatis suis; secundum immunditiam menstruatae facta est uia eorum ante faciem meam. Et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, et uentilaui eos in regiones; secundum uias eorum et secundum peccata eorum iudicaui eos 77. Facile est, inquam, hoc intellegere de illa domo Israel, de qua dicit Apostolus: Videte Israel secundum carnem 78, quia haec omnia carnalis populus Israel et fecit et passus est. Alia etiam quae sequuntur eidem intelleguntur populo conuenire. Sed cum coeperit dicere: Et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum; et scient Gentes quoniam ego sum Dominus 79, iam intentus debet esse qui legit, quemadmodum species excedatur et adiungatur genus. Sequitur enim et dicit: Et dum sanctificabor in uobis ante oculos eorum et accipiam uos de Gentibus et congregabo uos ex omnibus terris et inducam uos in terram uestram, et aspergam uos aqua munda et mundabimini ab omnibus simulacris uestris et mundabo uos, et dabo uobis cor nouum et Spiritum nouum dabo in uos, et auferam cor lapideum de carne uestra, et dabo uobis cor carneum, et spiritum meum dabo in uos, et faciam ut in iustitiis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis et faciatis, et habitabitis in terra quam dedi patribus uestris, et eritis mihi in populum et ego ero uobis in Deum, et mundabo uos ex omnibus immunditiis uestris 80. Hoc de Nouo Testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, de quibus alibi scriptum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae saluae fient 81, uerum etiam ceterae Gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt, non ambigit quisquis intuetur et lauacrum regenerationis hic esse promissum, quod nunc uidemus omnibus Gentibus redditum. Et illud quod ait Apostolus, cum Testamenti Noui gratiam commendaret, ut in comparatione Veteris emineret: Epistola nostra uos estis, scripta non atramento, sed Spiritu Dei uiui; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 82, hinc esse respicit et perspicit ductum ubi iste Propheta dicit: Et dabo uobis cor nouum et Spiritum nouum dabo in uos; et auferam cor lapideum de carne uestra, et dabo uobis cor carneum. Cor quippe carneum, unde ait Apostolus: tabulis cordis carnalibus, a corde lapideo uoluit uita sentiente discerni, et per uitam sentientem significauit intellegentem. Sic fit Israel spiritalis, non unius gentis, sed omnium quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod est Christus. Alia exempla: Israel spiritalis et Israel carnalis. 34. 49. Hic ergo Israel spiritalis ab illo Israele carnali, qui est unius gentis, nouitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente non gente distinguitur. Sed altitudo prophetica dum de illo uel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc; et cum iam de isto uel ad istum loquatur, adhuc de illo uel ad illum uidetur loqui, non intellectum Scripturarum nobis quasi hostiliter inuidens, sed exercens medicinaliter nostrum. Unde et illud quod ait: Et inducam uos in terram uestram, et paulo post, tamquam idipsum repetens: Et habitabitis, inquit, in terra quam dedi patribus uestris, non carnaliter sicut carnalis Israel, sed spiritaliter sicut spiritales debemus accipere. Ecclesia quippe sine macula et ruga 83 ex omnibus Gentibus congregata atque in aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra uiuentium 84. Ipsa intellegenda est patribus data, quando eis certa et immutabili Dei uoluntate promissa est, quoniam ipsa promissionis uel praedestinationis firmitate iam data est, quae danda suo tempore a patribus credita est, sicut de ipsa gratia quae sanctis datur scribens ad Timotheum Apostolus ait: Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum Saluatoris nostri 85. Datam dixit gratiam quando nec erant adhuc quibus daretur, quoniam in dispositione ac praedestinatione Dei iam factum erat quod suo tempore futurum fuerat, quod ipse esse dicit manifestatum. Quamuis haec possint intellegi et de terra futuri saeculi, quando erit caelum nouum et terra noua 86, in qua iniusti habitare non poterunt. Et ideo recte dicitur piis quod ipsa sit terra eorum quae ulla ex parte non erit impiorum, quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est. Quinta Tichonii regula exemplis illustratur. 35. 50. Quintam Tychonius regulam ponit quam De temporibus appellat, qua regula plerumque inueniri uel conici possit latens in Scripturis sanctis quantitas temporum. Duobus autem modis uigere dicit hanc regulam, aut tropo synecdoche aut legitimis numeris. Tropus synecdoche aut a parte totum aut a toto partem facit intellegi, sicut unus Euangelista post dies octo factum dicit, quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies Domini fulsit ut sol et uestimenta eius ut nix 87. Utrumque enim uerum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit post dies octo, intellegatur partem nouissimam diei ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse; is uero qui dixit: post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. Hoc modo locutionis, quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi soluitur quaestio. Pars enim nouissima diei quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est adiuncta etiam nocte praeterita, et nox in cuius parte ultima resurrexit nisi totus dies accipiatur, adiuncto scilicet die illucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum 88. De numeris mysticis. 35. 51. Legitimos autem numeros dicit quos eminentius diuina Scriptura commendat, sicut septenarium uel denarium uel duodenarium et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi libenter agnoscunt. Plerumque enim numeri huiusmodi pro uniuerso tempore ponuntur, sicut: Septies in die laudabo te, nihil est aliud quam: Semper laus eius in ore meo 89. Tantumdem ualent et cum multiplicantur, siue per denarium, sicut septuaginta et septingenti (unde possunt et septuaginta anni Ieremiae 90 pro uniuerso tempore spiritaliter accipi, quo est apud alienos Ecclesia), siue per seipsos, sicut decem per decem centum sunt, et duodecim per duodecim centum quadraginta quattuor, quo numero significatur uniuersitas sanctorum in Apocalypsi 91. Unde apparet non solas temporum quaestiones istis numeris esse soluendas, sed latius patere significationes eorum et in multa proserpere. Neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines. De Tichonii regula sexta. 36. 52. Sextam regulam Tychonius Recapitulationem uocat, in obscuritate Scripturarum satis uigilanter inuentam. Sic enim dicuntur quaedam, quasi sequantur in ordine temporis uel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa fuerant, latenter narratio reuocetur. Quod nisi ex hac regula intellegatur, erratur. Sicut in Genesi: Et plantauit, inquit, Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem formauit, et produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam 92; ita uidetur dictum tamquam id factum sit posteaquam factum posuit Deus hominem in paradiso, cum breuiter utroque commemorato, id est, quod plantauit Deus paradisum et posuit ibi hominem quem formauit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. Denique secutus adiunxit: Et lignum uitae in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali 93. Deinde flumen, quo paradisus irrigaretur, diuisum in quattuor principia fluuiorum quattuor explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. Quod ubi terminauit, repetiuit illud quod iam dixerat, et reuera hoc sequebatur, atque ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem finxit, et posuit eum in paradiso 94, et cetera. Post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat. Non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic uigilanter intellegatur, qua reditur ad ea quae fuerant praetermissa. De linguarum confusione et dispersione gentium. 36. 53. Itemque in eo libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: Hi filii Cham in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis 95. Enumeratis quoque filiis Sem dicitur: Hi filii Sem in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis 96. Et annectitur de omnibus: Hae tribus filiorum Noe, secundum generationes eorum secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluuium. Et erat omnis terra labium unum et uox una omnibus 97. Hoc itaque quod adiunctum est: Et erat omnis terra labium unum et uox una omnibus, id est, una lingua omnium, ita dictum uidetur tamquam eo iam tempore, quo dispersi fuerant super terram etiam secundum insulas gentium, una fuerit omnibus lingua communis. Quod procul dubio repugnat superioribus uerbis, ubi dictum est: In tribubus suis secundum linguas suas. Neque enim dicerentur habuisse iam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. Ac per hoc recapitulando adiunctum est: Et erat omnis terra labium unum et uox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint diuisi per multas. Et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis iudicio diuino ingesta est poena superbiae, post quod factum dispersi sunt per terram secundum linguas suas. De monitis a Lc 17, 29-32 relatis. 36. 54. Fit ista recapitulatio etiam obscurius, sicut in Euangelio Dominus dicit: Die quo exiit Loth a Sodomis pluit ignem de caelo et perdidit omnes: secundum haec erit dies Filii hominis, quo reuelabitur. Illa hora, qui erit in tecto, et uasa eius in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non reuertatur retro. Meminerit uxoris Loth 98. Numquid cum Dominus fuerit reuelatus, tunc sunt ista seruanda, ne quisque retro respiciat, id est uitam praeteritam cui renuntiauit inquirat? Et non potius isto tempore ut, cum Dominus fuerit reuelatus, retributionem pro eis quae quisque seruauit uel contempsit, inueniat? Et tamen quia dictum est: In illa hora, tunc putantur ista seruanda cum Dominus fuerit reuelatus, nisi ad intellegendam recapitulationem sensus legentis inuigilet, adiuuante alia Scriptura quae ipsorum Apostolorum adhuc tempore clamauit: Filii, nouissima hora est 99. Tempus ergo ipsum quo Euangelium praedicatur, quousque Dominus reueletur, hora est in qua oportet ista seruari, quia et ipsa reuelatio Domini ad eamdem horam pertinet, quae die iudicii terminabitur 100. De Tichonii regula septima. 37. 55. Septima Tychonii regula est eademque postrema De diabolo et eius corpore. Est enim et ipse caput impiorum, qui sunt eius quodammodo corpus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni 101, sicut Christus caput est Ecclesiae, quod est corpus eius, futurum cum illo in regno et gloria sempiterna 102. Sicut ergo in prima regula, quam uocat De Domino et eius corpore, uigilandum est ut intellegatur, cum de una eademque persona Scriptura loquitur, quid conueniat capiti, quid corpori, ita et in ista nouissima aliquando in diabolum dicitur quod non in ipso, sed potius in eius corpore possit agnosci, quod habet non solum in eis qui manifestissime foris sunt, sed in eis etiam qui, cum ad ipsum pertineant, tamen ad tempus miscentur Ecclesiae, donec unusquisque de hac uita exeat uel a frumento palea uentilabro ultimo separetur 103. Quod enim scriptum est apud Isaiam: Quomodo cecidit de caelo Lucifer mane oriens 104, et cetera, quae sub figura regis Babyloniae de eadem persona uel ad eamdem personam dicta sunt in ipsa contextione sermonis, de diabolo utique intelleguntur. Et tamen quod ibi dictum est: Contritus est in terra qui mittit ad omnes Gentes 105, non totum ipsi capiti congruit. Nam etsi mittit ad omnes Gentes diabolus angelos suos, tamen in terra corpus eius, non ipse, conteritur; nisi quia ipse est in corpore suo, quod contritum fit ut puluis, quem proicit uentus a facie terrae 106. Liber concluditur: locutionum genera, orationis necessitas. 37. 56. Hae autem omnes regulae, excepta una quae uocatur De promissis et Lege, aliud ex alio faciunt intellegi, quod est proprium tropicae locutionis, quae latius patet quam ut possit, ut mihi uidetur, ab aliquo uniuersa comprehendi. Nam ubicumque uelut aliud dicitur ut aliud intellegatur, etsi nomen ipsius tropi in loquendi arte non inuenitur, tropica locutio est. Quae cum fit ubi fieri solet, sine labore sequitur intellectus; cum uero ubi non solet, laboratur ut intellegatur, ab aliis magis ab aliis minus, sicut magis minusue dona Dei sunt in ingeniis hominum, uel adiutoria tribuuntur. Proinde sicut in uerbis propriis, de quibus superius disputauimus, ubi res ut dicuntur intellegendae sunt, sic in translatis quae faciunt tropicas locutiones, ubi aliud ex alio intellegendum est, de quibus huc usque quantum uisum est, satis egimus; non solum admonendi sunt studiosi uenerabilium Litterarum ut in Scripturis sanctis genera locutionum sciant, et quomodo apud eas dici aliquid soleat, uigilanter aduertant memoriterque retineant, uerum etiam, quod est praecipuum et maxime necessarium, orent ut intellegant. In eis quippe Litteris, quarum studiosi sunt, legunt quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie eius scientia et intellectus 107, a quo et ipsum studium, si pietate praeditum est, acceperunt. Sed haec satis etiam de signis, quantum ad uerba pertinet, dicta sint. Restat ut de proferendis eis quae sentimus, sequenti uolumine, quae Dominus donauerit, disseramus. LIBER QUARTUS Liber quartus de proferendis rebus agit. 1. 1. Hoc opus nostrum quod inscribitur De doctrina Christiana, in duo quaedam fueram prima distributione partitus. Nam post proemium, quo respondi eis qui hoc fuerant reprehensuri: Duae sunt res, inquam, quibus nititur omnis tractatio Scripturarum: modus inueniendi quae intellegenda sunt, et modus proferendi quae intellecta sunt. De inueniendo prius, de proferendo postea disseremus 1. Quia ergo de inueniendo multa iam diximus et tria de hac una parte uolumina absoluimus, Domino adiuuante, de proferendo pauca dicemus, ut si fieri potuerit, uno libro cuncta claudamus totumque hoc opus quattuor uoluminibus terminetur. Rhetoricae praecepta tradere non est huius instituti. 1. 2. Primo itaque exspectationem legentium, qui forte me putant rhetorica daturum esse praecepta quae in scolis saecularibus et didici et docui, ista praelocutione cohibeo, atque ut a me non exspectentur admoneo; non quod nihil habeant utilitatis, sed quod, si quid habent, seorsum discendum est, si cui fortassis bono uiro etiam haec uacat discere, non autem a me uel in hoc opere uel in aliquo alio requirendum. Rhetorica facultate christianum doctorem uti conuenit. 2. 3. Nam cum per artem rhetoricam et uera suadeantur et falsa, quis audeat dicere, aduersus mendacium in defensoribus suis inermem debere consistere ueritatem, ut uidelicet illi qui res falsas persuadere conantur, nouerint auditorem uel bene uolum uel intentum uel docilem proemio facere; isti autem non nouerint? Illi falsa breuiter, aperte, uerisimiliter et isti uera sic narrent ut audire taedeat, intellegere non pateat, credere postremo non libeat? Illi fallacibus argumentis ueritatem oppugnent, asserant falsitatem, isti nec uera defendere nec falsa ualeant refutare? Illi animos audientium in errorem mouentes impellentesque dicendo terreant, contristent, exhilarent, exhortentur ardenter; isti pro ueritate lenti frigidique dormitent? Quis ita desipiat ut hoc sapiat? Cum ergo sit in medio posita facultas eloquii, quae ad persuadenda seu praua seu recta ualet plurimum, cur non bonorum studio comparatur, ut militet ueritati, si eam mali ad obtinendas peruersas uanasque causas in usus iniquitatis et erroris usurpant? Rhetoricae praecepta qua aetate quaue ratione disci possunt. 3. 4. Sed quaecumque sunt de hac re obseruationes atque praecepta, quibus, cum accedit in uerbis plurimis ornamentisque uerborum exercitatioris linguae solertissima consuetudo, fit illa quae facundia uel eloquentia nominatur, extra istas litteras nostras, seposito ad hoc congruo temporis spatio, apta et conuenienti aetate discenda sunt eis qui hoc celeriter possunt. Nam et ipsos Romanae principes eloquentiae non piguit dicere quod hanc artem nisi quis cito possit numquam omnino possit perdiscere 2. Quod utrum uerum sit, quid opus est quaerere? Non enim, etiam si possint haec a tardioribus tandem aliquando perdisci, nos ea tanti pendimus ut eis discendis iam maturas uel etiam graues hominum aetates uelimus impendi. Satis est ut adulescentulorum ista sit cura, nec ipsorum omnium quos utilitati ecclesiasticae cupimus erudiri, sed eorum quos nondum magis urgens, et huic rei sine dubio praeponenda necessitas occupauit. Quoniam si acutum et feruens adsit in genium, facilius adhaeret eloquentia legentibus et audientibus eloquentes, quam eloquentiae praecepta sectantibus. Nec desunt ecclesiasticae litterae, etiam praeter canonem in auctoritatis arce salubriter collocatum, quas legendo homo capax, etsi id non agat, sed tantummodo rebus quae ibi dicuntur intentus sit, etiam eloquio quo dicuntur, dum in his uersatur, imbuitur, accedente uel maxime exercitatione siue scribendi siue dictandi, postremo etiam dicendi, quae secundum pietatis ac fidei regulam sentit. Si autem tale desit ingenium, nec illa rhetorica praecepta capiuntur nec, si magno labore inculcata quantulacumque ex parte capiantur, aliquid prosunt. Quandoquidem etiam ipsi qui ea didicerunt et copiose ornateque dicunt, non omnes ut secundum ipsa dicant, possunt ea cogitare cum dicunt, si non de his disputant. Immo uero uix ullos eorum esse existimo qui utrumque possint, et dicere bene et ad hoc faciendum praecepta illa dicendi cogitare cum dicunt. Cauendum est enim ne fugiant ex animo, quae dicenda sunt, dum attenditur ut arte dicantur. Et tamen in sermonibus atque dictionibus eloquentium impleta reperiuntur praecepta eloquentiae, de quibus illi ut eloquerentur uel cum eloquerentur non cogitauerunt, siue illa didicissent siue ne attigissent quidem. Implent quippe illa, quia eloquentes sunt, non adhibent ut sint eloquentes. Pueri ex ore loquentium locutiones discunt. 3. 5. Quapropter, cum ex infantibus loquentes non fiant, nisi locutiones discendo loquentium, cur eloquentes fieri non possunt, nulla eloquendi arte tradita, sed elocutiones eloquentium legendo et audiendo et, quantum assequi conceditur, imitando? Quid, quod ita fieri ipsis quoque experimur exemplis? Nam sine praeceptis rhetoricis nouimus plurimos eloquentiores plurimis qui illa didicerunt, sine lectis uero et auditis eloquentium disputationibus uel dictionibus neminem. Nam neque ipsa arte grammatica, qua discitur locutionis integritas, indigerent pueri, si eis inter homines, qui integre loquerentur, crescere daretur et uiuere. Nescientes quippe ulla nomina uitiorum, quidquid uitiosum cuiusquam ore loquentis audirent, sana sua consuetudine reprehenderent et cauerent, sicut rusticos urbani reprehendunt, etiam qui litteras nesciunt. Officium doctoris christiani... 4. 6. Debet igitur diuinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor rectae fidei ac debellator erroris, et bona docere et mala dedocere atque in hoc opere sermonis conciliare auersos, remissos erigere, nescientibus quid agatur quid exspectare debeant intimare. Ubi autem beneuolos, intentos, dociles aut inuenerit aut ipse fecerit, cetera peragenda sunt, sicut postulat causa. Si docendi sunt qui audiunt, narratione faciendum est, si tamen indigeat, ut res de qua agitur innotescat. Ut autem quae dubia sunt certa fiant, documentis adhibitis ratiocinandum est. Si uero qui audiunt mouendi sunt potius quam docendi, ut in eo quod iam sciunt agendo non torpeant et rebus assensum quas ueras esse fatentur accomodent, maioribus dicendi uiribus opus est. Ibi obsecrationes et increpationes, concitationes et coercitiones et quaecumque alia ualent ad commouendos animos, sunt necessaria. ..et cuiusuis eruditi hominis. 4. 7. Et haec quidem cuncta quae dixi omnes fere homines in his quae eloquendo agunt, facere non quiescunt. Interest magis ut sapienter dicat christianus orator, quam ut eloquenter. 5. 7. Sed cum alii faciant obtunse, deformiter, frigide, alii acute, ornate, uehementer, illum ad hoc opus unde agimus iam oportet accedere, qui potest disputare uel dicere sapienter, etiamsi non potest eloquenter, ut prosit audientibus, etiamsi minus, quam prodesset si et eloquenter posset dicere. Qui uero affluit insipienti eloquentia, tanto magis cauendus est quanto magis ab eo in his quae audire inutile est, delectatur auditor et eum quoniam diserte dicere audit, etiam uere dicere existimat. Haec autem sententia nec illos fugit qui artem rhetoricam docendam putarunt. Fassi sunt enim sapientiam sine eloquentia parum prodesse ciuitatibus, eloquentiam uero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam 3. Si hoc ergo illi, qui praecepta eloquentiae tradiderunt, in eisdem libris in quibus id egerunt, ueritate instigante coacti sunt confiteri, ueram, hoc est supernam quae a Patre luminum descendit sapientiam nescientes, quanto magis nos non aliud sentire debemus, qui huius sapientiae filii et ministri sumus? Sapienter autem dicit homo tanto magis uel minus, quanto in Scripturis sanctis magis minusue profecit, non dico in eis multum legendis memoriaeque mandandis, sed bene intellegendis et diligenter earum sensibus indagandis. Sunt enim qui eas legunt et neglegunt: legunt ut teneant, neglegunt ne intellegant. Quibus longe sine dubio praeferendi sunt qui uerba earum minus tenent et cor earum sui cordis oculis uident. Sed utrisque ille melior qui et cum uolet eas dicit et sicut oportet intellegit. Dicendi ars legendo oratorum libros acquiritur. 5. 8. Huic ergo qui sapienter debet dicere, etiam quod non potest eloquenter, uerba Scripturarum tenere maxime necessarium est. Quanto enim se pauperiorem cernit in suis, tanto eum oportet in istis esse ditiorem, ut quod dixerit suis uerbis probet ex illis, et qui propriis uerbis minor erat, magnorum testimonio quodammodo crescat. Probando enim delectat qui minus potest delectare dicendo. Porro qui non solum sapienter, uerum etiam eloquenter uult dicere, quoniam profecto plus proderit, si utrumque potuerit, ad legendos uel audiendos et exercitatione imitandos eloquentes eum mitto libentius quam magistris artis rhetoricae uacare praecipio; si tamen hi qui leguntur et audiuntur, non solum eloquenter, sed etiam sapienter dixisse uel dicere ueraci praedicatione laudantur. Qui enim eloquenter dicunt, suauiter; qui sapienter, salubriter audiuntur. Propter quod non ait Scriptura: Multitudo eloquentium, sed: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum 4. Sicut autem saepe sumenda sunt et amara salubria, ita semper uitanda est perniciosa dulcedo. Sed salubri suauitate uel suaui salubritate quid melius? Quanto enim magis illic appetitur suauitas, tanto facilius salubritas prodest. Sunt ergo ecclesiastici uiri qui diuina eloquia non solum sapienter, sed eloquenter etiam tractauerunt, quibus legendis magis non sufficit tempus quam deesse ipsi studentibus et uacantibus possunt. Eloquentia in sacris auctoribus profanam eloquentiam transcendit. 6. 9. Hic aliquis forsitan quaerit utrum auctores nostri, quorum scripta diuinitus inspirata canonem nobis saluberrima auctoritate fecerunt, sapientes tantummodo an eloquentes etiam nuncupandi sunt. Quae quidem quaestio apud me ipsum et apud eos qui mecum quod dico sentiunt, facillime soluitur. Nam ubi eos intellego, non solum nihil eis sapientius, uerum etiam nihil eloquentius mihi uideri potest. Et audeo dicere omnes qui recte intellegunt quod illi loquuntur, simul intellegere non eos aliter loqui debuisse. Sicut est enim quaedam eloquentia quae magis aetatem iuuenilem decet, est quae senilem, nec iam dicenda est eloquentia si personae non congruat eloquentis; ita est quaedam, quae uiros summa auctoritate dignissimos planeque diuinos decet. Haec illi locuti sunt, nec ipsos decet alia nec alios ipsa. Ipsis enim congruit; alios autem, quanto uidetur humilior, tanto altius non uentositate, sed soliditate transcendit. Ubi uero non eos intellego, minus quidem mihi apparet eorum eloquentia, sed eam tamen non dubito esse talem, qualis est ubi intellego. Ipsa quoque obscuritas diuinorum salubriumque dictorum tali eloquentiae miscenda fuerat, in qua proficere noster intellectus, non solum inuentione, uerum etiam exercitatione deberet. Sacrorum auctorum eloquentia fructus est sapientiae. 6. 10. Possem quidem, si uacaret, omnes uirtutes et ornamenta eloquentiae, de quibus inflantur isti, qui linguam suam nostrorum auctorum linguae non magnitudine, sed tumore praeponunt, ostendere in istorum Litteris sacris, quos nobis erudiendis et ab hoc saeculo prauo in beatum saeculum transferendis, prouidentia diuina prouidit. Sed non ipsa me plus quam dici potest, in illa eloquentia delectant, quae sunt his uiris cum oratoribus Gentilium poetisue communia. Illud magis admiror et stupeo, quod ista nostra eloquentia ita usi sunt per alteram quamdam eloquentiam suam, ut nec deesset eis nec emineret in eis, quia eam nec improbari ab illis nec ostentari oportebat. Quorum alterum fieret si uitaretur, alterum putari posset si facile agnosceretur. Et in quibus forte locis agnoscitur a doctis, tales res dicuntur, ut uerba quibus dicuntur, non a dicente adhibita, sed ipsis rebus uelut sponte subiuncta uideantur, quasi sapientiam de domo sua, id est, pectore sapientis intellegas procedere et tamquam inseparabilem famulam etiam non uocatam sequi eloquentiam. Rhetoricae doctrina ex Rom 5, 3-5 illustratur. 7. 11. Quis enim non uideat quid uoluerit dicere et quam sapienter dixerit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem, spes autem non confundit; quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 5? Hic si quis, ut ita dixerim, imperite peritus artis eloquen tiae praecepta Apostolum secutum fuisse contendat, nonne a Christianis doctis indoctisque ridebitur? Et tamen agnoscitur hic figura, quae graece, latine uero a quibusdam est appellata gradatio, quoniam scalam dicere noluerunt, cum uerba uel sensa connectuntur alterum ex altero; sicut hic ex tribulatione patientiam, ex patientia proba tionem, ex probatione spem connexam uidemus. Agnoscitur et aliud decus, quoniam post aliqua pronuntiationis uoce singula finita, quae nostri membra et caesa, Graeci autem et uocant, sequitur ambitus siue circuitus, quem illi appellant, cuius membra suspenduntur uoce dicentis, donec ultimo finiatur. Nam eorum quae praecedunt circuitum, membrum illud est primum quoniam tribulatio patientiam operatur, secundum patientia autem probationem, tertium probatio uero spem. Deinde subiungitur ipse circuitus, qui tribus peragitur membris, quorum primum est: spes autem non confundit, secundum: quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, tertium: per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. At haec atque huiuscemodi in elocutionis arte traduntur. Sicut ergo Apostolum praecepta eloquentiae secutum fuisse non dicimus, ita quod eius sapientiam secuta sit eloquentia non negamus. Sapientiae et eloquentiae mirum exemplum in 2 Cor 11, 16-30. 7. 12. Scribens ad Corinthios, in secunda epistola redarguit quosdam qui erant ex Iudaeis pseudapostoli eique detrahebant. Et quoniam se ipsum praedicare compellitur, hanc sibi uelut insipientiam tribuens quam sapienter dicit quamque eloquenter! Sed comes sapientiae, dux eloquentiae, illam sequens, istam praecedens et sequentem non respuens. Iterum dico, inquit, ne quis me existimet insipientem esse; alioquin uelut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stultitia, in hac substantia gloriae. Quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis sapientes. Toleratis enim si quis uos in seruitutem redigit, si quis deuorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem uos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. In quo autem quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. Ministri Christi sunt? (insipiens dico), super ego. In laboribus plurimum, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius. A Iudaeis quinquies quadraginta una minus accepi. Ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci; nocte et die in profundo maris fui; in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; in labore et aerumna, in uigiliis saepius, in fame et siti, in ieiuniis saepius, in frigore et nuditate; praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, in his quae infirmitatis meae sunt, gloriabor 6. Quanta sapientia ista sint dicta uigilantes uident, quanto uero etiam eloquentiae concurrerint flumine, et qui stertit aduertit. Exemplum 2 Cor 11, 16-30 trutinatur. 7. 13. Porro autem qui nouit, agnoscit quod ea caesa quae Graeci uocant, et membra et circuitus, de quibus paulo ante disserui, cum decentissima uarietate interpone rentur, totam istam speciem dictionis et quasi eius uultum, quo etiam indocti delectantur mouenturque, fecerunt. Nam unde coepimus hunc locum inserere, circuitus sunt. Primus minimus, hoc est bimembris; minus enim quam duo membra circuitus habere non possunt, plura uero possunt. Ergo ille primus est: Iterum dico, ne quis me existimet insipientem esse. Sequitur alius trimembris: Alioquin uelut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Tertius qui sequitur membra habet quattuor: Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stultitia, in hac substantia gloriae. Quartus duo habet: Quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Et quintus duo : Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis sapientes. Etiam sextus bimembris est: Toleratis enim si quis uos in seruitutem redigit. Sequuntur tria caesa: Si quis deuorat, si quis accipit, si quis extollitur. Deinde tria membra: Si quis in faciem uos caedit, secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. Additur trimembris circuitus: In quo autem quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hinc iam singulis quibusque caesis interrogando positis singula itidem caesa responsione redduntur, tria tribus: Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. Quarto autem caeso simili interrogatione posito, non alterius caesi, sed membri oppositione respondet: Ministri Christi sunt? (insipiens dico) super ego. Iam caesa quattuor sequentia, remota decentissime interrogatione funduntur: In laboribus plurimum, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius. Deinde interponitur breuis circuitus, quoniam suspensa pronuntiatione distinguendum est: A Iudaeis quinquies, ut hoc sit unum membrum, cui connectitur alterum: Quadraginta una minus accepi. Inde reditur ad caesa et ponuntur tria: Ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci. Sequitur membrum: Nocte et die in profundo maris fui. Deinde quattuordecim caesa decentissimo impetu profluunt: In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; in labore et aerumna, in uigiliis saepius, in fame et siti, in ieiuniis saepius, in frigore et nuditate. Post haec interponit trimembrem circuitum: Praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Et huic duo membra percontatione subiungit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Postremo totus iste quasi anhelans locus bimembri circuitu terminatur: Si gloriari oportet, in his quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Quod uero post hunc impetum interposita narratiuncula quodammodo requiescit et requiescere auditorem facit, quid decoris, quid delectationis habeat, satis dici non potest. Sequitur enim dicens: Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quia non mentior 7. Ac deinde quomodo periclitatus fuerit et quomodo euaserit, breuissime narrat. Sacri auctores, etsi habent, eloquentiam non ostentant. 7. 14. Longum est cetera persequi uel in aliis sanctarum Scripturarum locis ista monstrare. Quid, si etiam figuras locutionis quae illa arte traduntur, in his saltem quae de Apostoli eloquio commemoraui, ostendere uoluissem? Nonne facilius graues homines me nimium quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent? Haec omnia quando a magistris docen tur, pro magno habentur, magno emuntur pretio, magna iactatione uenduntur. Quam iactationem etiam ego redolere uereor, dum ista sic dissero. Sed male doctis hominibus respondendum fuit, qui nostros auctores contemnendos putant, non quia non habent, sed quia non ostentant, quam nimis isti diligunt eloquentiam. Praeter Paulum, multi Scripturarum auctores eloquentia callent. 7. 15. Sed forte quis putat tamquam eloquentem nostrum elegisse me apostolum Paulum. Videtur enim ubi ait: Etsi imperitus sermone, sed non scientia 8, quasi concedendo obtrectatoribus sic locutus, non tamquam id uerum agnosceret confitendo. Si autem dixisset: Imperitus quidem sermone, sed non scientia, nullo modo aliud posset intellegi. Scientiam plane non cunctatus est profiteri, sine qua esse Doctor Gentium non ualeret. Certe si quid eius proferimus ad exemplum eloquentiae, ex illis Epistolis utique proferimus, quas etiam ipsi obtrectatores eius, qui sermonem praesentis contemptibilem putari uolebant, graues et fortes esse confessi sunt 9. Dicendum ergo mihi aliquid esse uideo et de eloquentia Prophetarum, ubi per tropologiam multa obteguntur. Quae quanto magis translatis uerbis uidentur operiri, tanto magis cum fuerint aperta dulcescunt. Sed hoc loco tale aliquid commemorare debeo, ubi quae dicta sunt non cogar exponere, sed commendem tantum quomodo dicta sint. Et ex illius Prophetae libro potissimum hoc faciam, qui se pastorem uel armentarium fuisse dicit atque inde diuinitus ablatum atque missum, ut Dei populo prophetaret 10. Non autem secundum Septuaginta interpretes, qui etiam diuino Spiritu interpretati, ob hoc aliter uidentur nonnulla dixisse, ut ad spiritalem sensum scrutandum magis admoneretur lectoris intentio, unde etiam obscuriora nonnulla quia magis tropica sunt eorum, sed sicut ex Hebraeo in Latinum eloquium presbytero Hieronymo utriusque linguae perito interpretante, translata sunt. Magna cum ui Amos lasciuientes redarguit. 7. 16. Cum igitur argueret impios, superbos, luxuriosos et fraternae ideo neglegentissimos caritatis, rusticus uel ex rustico iste Propheta exclamauit, dicens: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! Transite in Chalanne et uidete et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino uestro est. Qui sepa rati estis in die malum et appropinquatis solio iniquitatis; qui dormitis in lectis eburneis et lasciuitis in stratis uestris, qui comeditis agnum de grege et uitulos de medio armenti; qui canitis ad uocem Psalterii. Sicut Dauid putauerunt se habere uasa cantici, bibentes in phialis uinum, et optimo unguento delibuti; et nihil patiebantur super contritione Ioseph 11. Numquidnam isti, qui Prophetas nostros tamquam ineruditos et elocutionis ignaros ueluti docti disertique contemnunt, si aliquid eis tale uel in tales dicendum fuisset, aliter se uoluissent dicere, qui tamen eorum insanire noluissent? Eloquentiae regulae in Amos 6, 1-2 deteguntur. 7. 17. Quid enim est quod isto eloquio aures sobriae plus desiderent? Prima ipsa inuectio quasi sopitis sensibus ut euigilarent, quo fremitu illisa est? Vae uobis qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! 12 Deinde, ut beneficiis Dei, qui eis ampla spatia regni dedit, ostendat ingratos, quoniam confidebant in monte Samariae, ubi utique idola colebantur: Transite, inquit, in Chalanne et uidete et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino uestro est 13. Simul etiam cum ista dicuntur, locorum nominibus tamquam luminibus ornatur eloquium, quae sunt Sion, Samaria, Chalanne, Emath magna et Geth Palaestinorum. Deinde uerba quae his adiunguntur locis decentissime uariantur: Opulenti estis, confiditis, transite, ite, descendite 14. Eloquentiae regulae in Amos 6, 3-4. 7. 18. Consequenter denuntiatur futura sub iniquo rege appropinquare captiuitas, cum adiungitur: Qui separati estis in diem malum et appropinquatis solio iniquitatis. Tunc subiciuntur merita luxuriae: Qui dormitis in lectis eburneis et lasciuitis in stratis uestris; qui comeditis agnum de grege et uitulos de medio armenti 15. Ista sex membra tres bimembres circuitus ediderunt. Non enim ait: Qui separati estis in diem malum, qui appropinquatis solio iniquitatis, qui dormitis in lectis eburneis, qui lasciuitis in stratis uestris, qui comeditis agnum de grege, qui uitulos de medio armenti. Quod si ita diceretur, esset quidem et hoc pulchrum ut ab uno pronomine repetito omnia sex membra decurrerent et pronuntiantis uoce singula finirentur. Sed pulchrius factum est ut eidem pronomini essent bina subnexa, quae tres sententias explicarent; unam ad captiuitatis praenuntiationem: Qui separati estis in diem malum et appropinquatis solio iniquitatis; alteram ad libidinem: Qui dormitis in lectis eburneis, et lasciuitis in stratis uestris; ad uoracitatem uero tertiam pertinentem: Qui comeditis agnum de grege et uitulos de medio armenti 16, ut in potestate sit pronuntiantis, utrum singula finiat et membra sint sex, an primum et tertium et quintum uoce suspendat et secundum primo, quartum tertio, sextum quinto connectendo, tres bimembres circuitus decentissime faciat: unum quo calamitas immi nens, alterum quo lectus impurus, tertium quo prodiga mensa monstratur. Eloquentiae regulae in Amos 6, 5-6. 7. 19. Deinde luxuriosam remordet aurium uoluptatem. Ubi cum dixisset: Qui canitis ad uocem psalterii 17, quoniam potest exerceri sapienter a sapientibus musica, mirabili decore dicendi, inuectionis impetu relaxato, et non ad illos sed de illis iam loquens, ut nos musicam sapientis a musica luxuriantis distinguere commoneret, non ait: Qui canitis ad uocem psalterii, et sicut Dauid putatis uos habere uasa cantici, sed cum illud ad illos dixisset, quod luxuriosi audire deberent: Qui canitis ad uocem psalterii, imperitiam quoque eorum aliis quodammodo indicauit, adiungens: Sicut Dauid putauerunt se habere uasa cantici, bibentes in phialis uinum, et optimo unguento delibuti 18. Tria haec melius pronuntiantur si suspensis duobus prioribus membris circuitus tertio finiantur. Eloquentiae regulae in Amos 6, 6. 7. 20. Iam uero quod his omnibus adicitur: Et nihil patiebantur super contritione Ioseph 19, siue continuatim dicatur ut unum sit membrum, siue decentius suspendatur: et nihil patiebantur, et post hanc distinctionem inferatur: super contritione Ioseph, atque sit bimembris circuitus; miro decore non dictum est: Nihil patiebantur super contritione fratris, sed positus est pro fratre: Ioseph, ut quicumque frater proprio significaretur eius nomine, cuius ex fratribus fama praeclara est, uel in malis quae pendit, uel in bonis quae rependit. Iste certe tropus ubi Ioseph quemcumque fratrem facit intellegi, nescio utrum illa quam didicimus et docuimus, arte tradatur. Quam sit tamen pulcher et quemadmodum afficiat legentes atque intellegentes, non opus est cuiquam dici, si ipse non sentit. Sacri auctores tales inueniuntur quales ille uoluit qui eos misit. 7. 21. Et plura quidem quae pertineant ad praecepta eloquentiae, in hoc ipso loco, quem pro exemplo posuimus, possunt reperiri. Sed bonum auditorem non tam, si diligenter discutiatur, instruit, quam, si ardenter pronuntietur, accendit. Neque enim haec humana industria composita, sed diuina mente sunt fusa et sapienter et eloquenter, non intenta in eloquentiam sapientia, sed a sapientia non recedente eloquentia. Si enim, sicut quidam disertissimi atque acutissimi uiri uidere ac dicere potuerunt 20, ea quae oratoria uelut arte discuntur, non obseruarentur et notarentur et in hanc doctrinam redigerentur, nisi prius in oratorum inuenirentur ingeniis, quid mirum si et in istis inueniuntur quos ille misit qui fecit ingenia? Quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes canonicos nostros auctores doctoresque fateamur tali eloquentia qualis personis eiusmodi congruebat. Obscuritas sacrorum auctorum, licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis. 8. 22. Sed nos etsi de litteris eorum quae sine difficultate intelleguntur, nonnulla sumimus elocutionis exempla, nequaquam putare debemus imitandos nobis eos esse in his, quae ad exercendas et elimandas quodammodo mentes legentium, et ad rumpenda fastidia atque acuenda studia discere uolentium, celandos quoque, siue ut ad pietatem conuertantur siue ut a mysteriis secludantur, animos impiorum utili ac salubri obscuritate dixerunt. Sic quippe illi lo cuti sunt, ut posteriores, qui eos recte intellegerent et exponerent, alteram gratiam, disparem quidem, uerumtamen subsequentem in Dei Ecclesia reperirent. Non ergo expositores eorum ita loqui debent, tamquam se ipsi exponendos simili auctoritate proponant, sed in omnibus sermonibus suis primitus ac maxime ut intellegantur elaborent, ea quantum possunt perspicuitate dicendi, ut aut multum tardus sit qui non intellegit, aut in rerum quas explicare atque ostendere uolumus difficultate ac subtilitate, non in nostra locutione sit causa qua minus tardiusue quod dicimus possit intellegi. Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda. 9. 23. Sunt enim quaedam quae ui sua non intelleguntur aut uix intelleguntur, quantolibet et quantumlibet, quamuis planissime dicentis uersentur eloquio. Quae in populi audientiam uel raro, si aliquid urget, uel numquam omnino mittenda sunt. In libris autem, qui ita scribuntur ut ipsi sibi quodammodo lectorem teneant cum intelleguntur, cum autem non intelleguntur molesti non sint nolentibus legere, et in aliquorum collocutionibus non est hoc officium deserendum, ut uera quamuis ad intellegendum difficillima, quae ipsi iam percepimus, cum quantocumque labore disputationis ad aliorum intellegentiam perducamus, si tenet auditorem uel collocutorem discendi cupiditas nec mentis capacitas desit, quae quoquo modo intimata possit accipere; non curante illo qui docet quanta eloquentia doceat, sed quanta euidentia. Perspicuitatis in dicendo studium. 10. 24. Cuius euidentiae diligens appetitus aliquando neglegit uerba cultiora nec curat quid bene sonet, sed quid bene indicet atque intimet quod ostendere intendit. Unde ait quidam, cum de tali genere locutionis ageret, esse in ea quamdam diligentem neglegentiam 21. Haec tamen sic detrahit ornatum ut sordes non contrahat. Quamuis in bonis doctoribus tanta docendi cura sit, uel esse debeat, ut uerbum quod nisi obscurum sit uel ambiguum, latinum esse non potest, uulgi autem more sic dicitur ut ambiguitas obscuritasque uitetur, non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Si enim non piguit dicere interpretes nostros: Non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus 22, quoniam senserunt ad rem pertinere, ut eo loco pluraliter enuntiaretur hoc nomen, quod in latina lingua singulariter tantummodo dicitur, cur pietatis doctorem pigeat imperitis loquentem, ossum potius quam os dicere, ne ista syllaba non ab eo quod sunt ossa, sed ab eo quod sunt ora intellegatur, ubi Afrae aures de correptione uocalium uel productione non iudicant? Quid enim prodest locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa si quod loquimur non intellegunt, propter quos ut intellegant loquimur? Qui ergo docet, uitabit uerba omnia quae non docent, et si pro eis alia integra, quae intellegantur, potest dicere, id magis eliget. Si autem non potest, siue quia non sunt siue quia in praesentia non occurrunt, utetur etiam uerbis minus integris, dum tamen res ipsa doceatur atque discatur integre. Qui audit, uerum audiat, et quod audit intellegat. 10. 25. Et hoc quidem non solum in collocutionibus, siue fiant cum aliquo uno siue cum pluribus, uerum etiam et multo magis in populis quando sermo promitur, ut intellegamur instandum est, quia in collocutionibus est cuique interrogandi potestas, ubi autem omnes tacent ut audiatur unus et in eum intenta ora conuertunt, ibi ut requirat quisque quod non intellexerit, nec moris est nec decoris, ac per hoc debet maxime tacenti subuenire cura dicentis. Solet autem motu suo significare utrum intellexerit cognoscendi auida multitudo. Quod donec significet, uersandum est quod agitur multimoda uarietate dicendi; quod in potestate non habent qui praeparata et ad uerbum memoriter retenta pronuntiant. Mox autem ut intellectum esse constiterit, aut sermo finiendus aut in alia transeundum est. Sicut enim gratus est qui cognoscenda enubilat, sic onerosus est qui cognita inculcat, eis dumtaxat quorum tota exspectatio in dissoluenda eorum quae panduntur difficultate pendebat. Nam delectandi gratia etiam nota dicuntur, ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur attenditur. Quod si et ipse iam notus est atque auditoribus placet, paene nihil interest utrum is qui dicit dictor an lector sit. Solent enim et ea quae commode scripta sunt, non solum ab eis quibus primitus innotescunt, iucunde legi, uerum ab his etiam quibus iam nota sunt, neque adhuc illa de memoria deleuit obliuio, non sine iucunditate relegi uel ab utrisque libenter audiri. Quae autem quisque iam oblitus est, cum commonetur, docetur. Sed de modo delectandi nunc non ago; de modo quo docendi sunt qui discere desiderant loquor. Is est autem optimus quo fit ut qui audit uerum audiat et quod audit intellegat. Ad quem finem cum uentum fuerit, nihil tunc amplius de ipsa re tamquam diutius docenda laborandum est, sed forte de commendanda ut in corde figatur. Quod si faciendum uidebitur, ita modeste faciendum est ne perueniatur ad taedium. Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuauiter. 11. 26. Prorsus haec est in docendo eloquentia, qua fit dicendo, non ut libeat quod horrebat aut ut fiat quod pigebat, sed ut appareat quod latebat. Quod tamen si fiat insuauiter, ad paucos quidem studiosissimos suos peruenit fructus, qui ea quae discenda sunt, quamuis abiecte inculteque dicantur, scire desiderant. Quod cum adepti fuerint, ipsa delectabiliter ueritate pascuntur, bonorumque ingeniorum insignis est indoles in uerbis uerum amare, non uerba. Quid enim prodest clauis aurea, si aperire quod uolumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest? Quando nihil quaerimus nisi patere quod clausum est. Sed quoniam inter se habent nonnullam similitudinem uescentes atque discentes, propter fastidia plurimorum, etiam ipsa sine quibus uiui non potest alimenta condienda sunt. Oratoris est docere, delectare, flectere. 12. 27. Dixit ergo quidam eloquens, et uerum dixit, ita dicere debere eloquentem ut doceat, ut delectet, ut flectat. Deinde addidit: Docere necessitatis est, delectare suauitatis, flectere uictoriae 23. Horum trium quod primo loco positum est, hoc est docendi necessitas, in rebus est constituta quas dicimus, reliqua duo in modo quo dicimus. Qui ergo dicit cum docere uult, quamdiu non intellegitur, nondum se existimet dixisse quod uult ei quem uult docere; quia etsi dixit quod ipse intellegit, nondum illi dixisse putandus est a quo intellectus non est; si uero intellectus est, quocumque modo dixerit, dixit. Quod si etiam delectare uult eum cui dicit, aut flectere, non quocumque modo dixerit faciet, sed interest quomodo dicat, ut faciat. Sicut est autem ut teneatur ad audiendum, delectandus auditor; ita flectendus, ut moueatur ad agendum. Et sicut delectatur si suauiter loqueris, ita flectitur si amet quod polliceris, timeat quod minaris, oderit quod arguis, quod commendas amplectatur, quod dolendum exaggeras doleat, cum quid laetandum praedicas gaudeat, misereatur eorum quos miserandos ante oculos dicendo constituis, fugiat eos quos cauen dos terrendo proponis; et quidquid aliud grandi eloquentia fieri potest ad commouendos animos auditorum, non quid agendum sit ut sciant, sed ut agant quod agendum esse iam sciunt. Auditores prius docendi quam mouendi. 12. 28. Si autem adhuc nesciunt, prius utique docendi sunt quam mouendi. Et fortasse rebus ipsis cognitis ita mouebuntur ut eos non opus sit maioribus eloquentiae uiribus iam moueri. Quod tamen cum opus est, faciendum est; tunc autem opus est, quando cum scierint quid agendum sit, non agunt. Ac per hoc docere necessitatis est. Possunt enim homines et agere et non agere quod sciunt. Quis autem dixerit eos agere debere quod nesciunt? Et ideo flectere necessitatis non est, quia non semper opus est, si tantum docenti uel etiam delectanti consentit auditor. Ideo autem uictoriae est flectere, quia fieri potest ut et doceatur et delectetur et non assentiatur. Quid autem illa duo proderunt, si desit hoc tertium? Sed neque delectare necessitatis est, quandoquidem cum dicendo uera monstrantur (quod ad officium docendi pertinet), non eloquio agitur neque hoc attenditur, ut uel ipsa uel ipsum delectet eloquium, sed per seipsa, quoniam uera sunt, manifestata delectant. Unde plerumque delectant etiam falsa patefacta atque conuicta. Neque enim delectant quia falsa sunt, sed quia falsa esse uerum est, delectat et dictio qua hoc uerum esse monstratum est. Dicendo demum flectendi animi. 13. 29. Propter eos autem quibus fastidientibus non placet ueritas, si alio quocumque modo, nisi eo modo dicatur, ut placeat et sermo dicentis, datus est in eloquentia non paruus etiam delectationi locus. Quae tamen addita non sufficit duris, quos nec intellexisse nec docentis elocutione delectatos esse profuerit. Quid enim haec duo conferunt homini, qui et confitetur uerum et collaudat eloquium nec inclinat assensum, propter quem solum, cum aliquid suadetur, rebus quae dicuntur inuigilat dicentis intentio? Si enim talia docentur quae credere uel nosse sufficiat, nihil est aliud eis consentire nisi confiteri uera esse. Cum uero id docetur quod agendum est, et ideo docetur ut agatur, frustra persuadetur uerum esse quod dicitur, frustra placet modus ipse quo dicitur, si non ita discitur ut agatur. Oportet igitur eloquentem ecclesiasticum, quando suadet aliquid quod agendum est, non solum docere ut instruat et delectare ut teneat, uerum etiam flectere ut uincat. Ille quippe iam remanet ad consensionem flectendus eloquentiae granditate, in quo id non egit usque ad eius confessionem demonstrata ueritas, adiuncta etiam suauitate dictionis. Dictionis suauitas pro ratione argumenti procuranda est. 14. 30. Cui suauitati tantum operae inpensum est ab hominibus, ut non solum non facienda, uerum etiam fugienda ac detestanda tot et tanta mala atque turpia, quae malis et turpibus disertissime persuasa sunt, non ut eis consentiatur, sed sola delectationis gratia lectitentur. Auertat autem Deus ab Ecclesia sua quod de synagoga Iudaeorum Ieremias propheta commemorat dicens: Pauor et horrenda facta sunt super terram. Prophetae prophetabant iniqua, et sacerdotes plausum dederunt manibus suis, et plebs mea dilexit sic. Et quid facietis in futurum? 24 O eloquentia tanto terribilior quanto purior, et quanto solidior, tanto uehementior! O uere securis concidens petras! Huic enim rei simile esse uerbum suum, quod per sanctos Prophetas fecit, per hunc ipsum Prophetam Deus ipse dixit 25. Absit itaque, absit a nobis, ut sacerdotes plaudant iniqua dicentibus et plebs Dei diligat sic. Absit a nobis, inquam, tanta dementia; nam quid faciemus in futurum? Et certe minus intellegantur, minus placeant, minus moueant quae dicuntur, uera tamen dicantur, et iusta, non iniqua libenter audiantur. Quod utique non fieret, nisi suauiter dicerentur. Doctrina christiana a uerborum redundantia reuocat. 14. 31. In populo autem graui, de quo dictum est Deo: In populo graui laudabo te 26, nec illa suauitas delectabilis est qua non quidem iniqua dicuntur, sed exigua et fragilia bona spumeo uerborum ambitu ornantur, quali nec magna atque stabilia decenter et grauiter ornarentur. Est tale aliquid in epistola beatissimi Cypriani, quod ideo puto uel accidisse uel consulto factum esse, ut sciretur a posteris quam linguam doctrinae Christianae sanitas ab ista redundantia reuocauerit et ad eloquentiam grauiorem modestioremque restrinxerit; qualis in eius conse quentibus litteris secure amatur, religiose appetitur, sed difficillime impletur. Ait ergo quodam loco: Petamus hanc sedem: dant secessum uicina secreta, ubi dum erratici palmitum lapsus pendulis nexibus per arundines baiulas repunt, uiteam porticum frondea tecta fecerunt 27. Non dicuntur ista nisi mirabiliter affluentissima fecunditate facundiae, sed profusione nimia grauitati displicent. Qui uero haec amant, profecto eos qui non ita dicunt sed castigatius eloquuntur, non posse ita eloqui existimant, non iudicio ista deuitare. Quapropter iste uir sanctus et posse se ostendit sic dicere, quia dixit alicubi, et nolle, quoniam postmodum nusquam. Orandus Deus doctori ecclesiastico ante concionem. 15. 32. Agit itaque noster iste eloquens, cum et iusta et sancta et bona dicit, neque enim alia debet dicere, agit ergo quantum potest cum ista dicit, ut intellegenter, ut libenter, ut oboedienter audiatur. Et haec se posse, si potuerit et in quantum potuerit, pietate magis orationum quam oratorum facultate non dubitet, ut orando pro se ac pro illis quos est allocuturus, sit orator antequam dictor. Ipsa hora iam ut dicat accedens, priusquam exserat proferentem linguam, ad Deum leuet animam sitientem, ut eructet quod biberit, uel quod impleuerit fundat. Cum enim de unaquaque re, quae secundum fidem dilectionemque tractanda sunt, multa sint quae dicantur et multi modi quibus dicantur ab eis qui haec sciunt, quis nouit quid ad praesens tempus uel nobis dicere uel per nos expediat audiri, nisi qui corda omnium uidet? Et quis facit ut quod oportet et quemadmodum oportet dicatur a nobis, nisi in cuius manu sunt et nos et sermones nostri 28? Ac per hoc discat quidem omnia quae docenda sunt, qui et nosse uult et docere, facultatemque dicendi, ut decet uirum ecclesiasticum, comparet. Ad horam uero ipsius dictionis, illud potius bonae menti cogitet conuenire quod Dominus ait: Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. Non enim uos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis 29. Si ergo loquitur in eis Spiritus Sanctus, qui persequentibus traduntur pro Christo, cur non et in eis qui tradunt discentibus Christum? Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus. 16. 33. Quisquis autem dicit non esse hominibus praecipiendum quid uel quemadmodum doceant, si doctores Sanctus efficit Spiritus, potest dicere nec orandum nobis esse, quia Dominus ait: Scit Pater uester quid uobis necessarium sit priusquam petatis ab eo 30, aut apostolum Paulum Timotheo et Tito non debuisse praecipere quid uel quemadmodum praeciperent aliis. Quas tres apostolicas Epistolas ante oculos habere debet, cui est in Ecclesia persona doctoris imposita. Nonne in prima ad Timotheum le gitur: Annuntia haec et doce 31? Quae autem sint, supra dictum est. Nonne ibi est: Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem 32? Nonne in secunda ei dicitur: Formam habe uerborum sanorum, quae a me audisti 33? Nonne ibi ei dicitur: Satis age, teipsum probabilem operarium exhibens Deo, non erubescentem, uerbum ueritatis recte tractantem 34? Ibi est et illud: Praedica uerbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni longanimitate et doctrina 35. Itemque ad Titum nonne dicit episcopum iuxta doctrinam fidelis uerbi perseuerantem esse debere, ut potens sit in doctrina sana et contradicentes redarguere 36? Ibi etiam dicit: Tu uero loquere quae decet sanam doctrinam, senes sobrios esse 37, et quae sequuntur. Ibi et illud: Haec loquere et exhortare et increpa cum omni imperio. Nemo te contemnat 38. Admone illos principibus et potestatibus subditos esse 39, et cetera. Quid ergo putamus? Numquid contra seipsum sentit Apostolus qui, cum dicat doctores operatione fieri Spiritus Sancti, ipse illis praecipit quid et quemadmodum doceant? An intellegendum est et hominum officia ipso Sancto Spiritu largiente, in docendis etiam ipsis doctoribus non debere cessare; et tamen neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed Deus qui incrementum dat 40? Unde ipsis quoque ministris sanctis hominibus uel etiam sanctis angelis operantibus nemo recte discit quae pertinent ad uiuendum cum Deo, nisi fiat a Deo docilis Deo, cui dicitur in Psalmo: Doce me ut faciam uoluntatem tuam, quoniam tu es Deus meus 41. Unde et ipsi Timotheo idem dicit Apostolus, loquens utique ad discipulum doctor: Tu autem perseuera in his quae didicisti et tradita sunt tibi, sciens a quo didiceris 42. Sicut enim corporis medicamenta quae hominibus ab hominibus adhibentur, nonnisi eis prosunt quibus Deus operatur salutem, qui et sine illis mederi potest, cum sine ipso illa non possint, et tamen adhibentur; et si hoc officiose fiat, inter opera misericordiae uel beneficientiae deputatur, ita et adiumenta doctrinae tunc prosunt animae adhibita per hominem, cum Deus operatur ut prosint, qui potuit Euangelium dare homini, etiam non ab hominibus neque per hominem. Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus. 17. 34. Qui ergo nititur dicendo persuadere quod bonum est, nihil illorum trium spernens - ut scilicet doceat, ut delectet, ut flectat -, oret atque agat ut, quemadmodum supra diximus, intellegenter, libenter, oboedienterque audiatur. Quod cum apte et conuenienter facit, non immerito eloquens dici potest, etsi non eum sequatur auditoris assensus. Ad haec enim tria, id est ut doceat, ut delectet, ut flectat, etiam illa tria uidetur pertinere uoluisse idem ipse Romani auctor eloquii, cum itidem dixit: Is erit igitur eloquens, qui poterit parua summisse, modica temperate, magna gran diter dicere 43, tamquam si adderet illa etiam tria, et sic explicaret unam eamdemque sententiam, dicens: Is erit igitur eloquens, qui ut doceat poterit parua summisse, ut delectet modica temperate, ut flectat magna granditer dicere. Ecclesiasticus orator in materia grandi semper uersatur. 18. 35. Haec autem tria ille, sicut ab eo dicta sunt, in causis forensibus posset ostendere; non autem hoc est in ecclesiasticis quaestionibus, in quibus huiusmodi, quem uolumus informare, sermo uersatur. In illis enim ea parua dicuntur, ubi de rebus pecuniariis iudicandum est; ea magna, ubi de salute ac de capite hominum. Ea uero ubi nihil horum iudicandum est nihilque agitur ut agat siue decernat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque quasi media et ob hoc modica, hoc est moderata dixerunt. Modicis enim modus nomen imposuit, nam modica pro paruis abusiue, non proprie dicimus. In istis autem nostris, quandoquidem omnia, maxime quae de loco superiore populis dicimus, ad hominum salutem nec temporariam sed aeternam referre debemus, ubi etiam cauendus est aeternus interitus, omnia sunt magna quae dicimus, usque adeo ut nec de ipsis pecuniariis rebus uel adquirendis uel amittendis parua uideri debeant quae doctor ecclesiasticus dicit, siue sit illa magna siue parua pecunia. Neque enim parua est iustitia, quam profecto et in parua pecunia custodire debemus, dicente Domino: Qui in minimo fidelis est, et in magno fidelis est 44. Quod ergo minimum est, minimum est; sed in minimo fidelem esse, magnum est. Nam sicut ratio rotunditatis, id est ut a puncto medio omnes lineae pares in extrema ducantur, eadem est in magno disco, quae in nummulo exiguo, ita ubi parua iuste geruntur, non minuitur iustitiae magnitudo. Proponitur ad instar exempli 1 Cor 6, 1-9. 18. 36. De iudiciis denique saecularibus (quibus utique nisi pecuniariis?) cum loqueretur Apostolus: Audet quisquam uestrum, inquit, aduersus alterum negotium habens, iudicari ab iniquis et non apud sanctos? An nescitis quia sancti mundum iudicabunt? Et si in uobis iudicatur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis? Nescitis quoniam angelos iudicabimus, nedum saecularia? Saecularia igitur iudicia si habueritis, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos costituite ad iudicandum. Ad reuerentiam uobis dico. Sic non est inter uos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum iudicare? Sed frater cum fratre iudicatur et hoc apud infideles. Iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis uobiscum. Quare non magis iniquitatem patimini? Quare non potius fraudamini? Sed uos iniquitatem facitis et fraudatis et hoc fratres. An nescitis quia iniusti regnum Dei non haereditabunt? 45. Quid est quod sic indignatur Apostolus, sic corripit, sic exprobrat, sic increpat, sic minatur? Quid est quod sui ani mi affectum tam crebra et tam aspera uocis mutatione testatur? Quid est postremo quod de rebus minimis tam granditer dicit? Tantumne de illo negotia saecularia meruerunt? Absit! Sed hoc facit propter iustitiam, caritatem, pietatem, quae nulla sobria mente dubitante etiam in rebus quamlibet paruulis magna sunt. Etiam cum aquam frigidam dandam commendamus, de re magna loquimur. 18. 37. Sane si moneremus homines quemadmodum ipsa negotia saecularia uel pro se uel pro suis apud ecclesiasticos iudices agere deberent, recte admoneremus ut agerent tamquam parua summisse. Cum uero de illius uiri disseramus eloquio, quem uolumus earum rerum esse doctorem quibus liberamur ab aeternis malis atque ad aeterna peruenimus bona; ubicumque agantur haec, siue apud populum siue priuatim, siue ad unum siue ad plures, siue ad amicos siue ad inimicos, siue in perpetua dictione siue in collocutione, siue in tractatibus siue in libris, siue in epistolis uel longissimis uel breuissimis, magna sunt. Nisi forte quoniam calix aquae frigidae res minima atque uilissima est, ideo minimum aliquid atque uilissimum Dominus ait, quod eum qui dederit discipulo eius non perdet mercedem suam 46; aut uero quando iste doctor in Ecclesia facit inde sermonem, paruum aliquid debet existimare se dicere; et ideo non temperate, non granditer, sed summisse sibi esse dicendum. Nonne quando accidit ut de hac re loqueremur ad populum et Deus adfuit ut non incongrue diceremus, tamquam de illa aqua frigida quaedam flamma surrexit 47, quae etiam frigida hominum pectora ad misericordiae opera facienda, spe caelestis mercedis accenderet? Alias alio utendum dicendi genere. 19. 38. Et tamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper eas debet granditer dicere, sed summisse cum aliquid docetur, temperate cum aliquid uituperatur siue laudatur. Cum uero aliquid agendum est, et ad eos loquimur, qui hoc agere debent nec tamen uolunt, tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad flectendos animos congruenter. Et aliquando de una eademque re magna et summisse dicitur si docetur, et temperate si praedicatur, et granditer si auersus inde animus ut conuertatur impellitur. Quid enim Deo ipso maius est? Numquid ideo non discitur ? Aut qui docet unitatem Trinitatis, debet nisi summissa disputatione agere, ut res ad dignoscendum difficilis, quantum datur, possit intellegi? Numquid hic ornamenta et non documenta quaeruntur? Numquid ut aliquid agat est flectendus auditor et non potius ut discat instruendus? Porro cum laudatur Deus siue de seipso siue de operibus suis, quanta facies pulchrae ac splendidae dictionis oboritur ei qui potest quantum potest laudare, quem nemo conuenienter laudat, nemo quomodocumque non laudat! At si non colatur aut cum illo uel etiam prae illo colantur idola siue daemonia siue quaecumque creatura, quantum hoc malum sit atque ut ab hoc malo auertantur homines, debet utique granditer dici. Exempla ex sacris Litteris: primum, dictionis submissae. 20. 39. Submissae dictionis exemplum est apud apostolum Paulum, ut planius aliquid commemorem, ubi ait: Dicite mihi, sub lege uolentes esse legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera, sed ille quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem. Quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta: unum quidem a monte Sina in seruitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Hierusalem, et seruit cum filiis suis. Quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra 48. Itemque ubi ratiocinatur et dicit: Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Hoc autem dico: testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non infirmat ad euacuandas promissiones. Si enim lege haereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per repromissionem donauit Deus 49. Et quia occurrere poterat audientis cogitationi: Utquid ergo lex data est, si ex illa non est haereditas? Ipse sibi hoc obiecit atque ait uelut interrogans: Quid ergo lex? Deinde respondit: Transgressionis gratia proposita est, donec ueniret semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu Mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus uero unus est 50. Et hic occurrebat, quod sibi ipse proposuit: Lex ergo aduersus promissa Dei? Et respondit: Absit! reddiditque rationem, dicens: Si enim data esset lex quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 51 et cetera, uel si quid eiusmodi est. Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa et nodos soluere quaestionum, sed etiam dum hoc agitur, aliis quaestionibus quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus inprobetur per illas aut refellatur, occurrere; si tamen et ipsa earum solutio pariter occurrerit, ne moueamus quod auferre non possumus. Fit autem ut, cum incidentes quaestioni aliae quaestiones et aliae rursus incidentibus incidentes pertractantur atque soluuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum ualeat atque uigeat, ad caput unde agebatur disputator redire non possit. Valde autem bonum est ut quidquid contradici potest, si occurrerit, refutetur, ne ibi occurrat ubi non erit qui respondeat, aut praesenti quidem, sed tacenti occurrat et minus sanatus abscedat. Exempla dictionis temperatae ex epistolis paulinis. 20. 40. In illis autem apostolicis uerbis dictio tempe rata est: Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuniores ut fratres, anus ut matres, adulescentulas ut sorores 52. Et in illis: Obsecro autem uos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem 53. Et totus fere ipsius exhortationis locus temperatum habet elocutionis genus. Ubi illa pulchriora sunt in quibus propria propriis tamquam debita reddita decenter excurrunt, sicuti est: Habentes dona diuersa secundum gratiam quae data est nobis, siue prophetiam, secundum regulam fidei; siue ministerium, in ministrando: siue qui docet, in doctrina; siue qui exhortatur, in exhortatione; qui tribuit in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. Dilectio sine simulatione, odio habentes malum, adherentes bono, caritate fraternitatis inuicem diligentes, honore mutuo praeuenientes, studio non pigri, spiritu feruentes, Domino seruientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessariis sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentes uos, benedicite et nolite maledicere. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, id ipsum inuicem sentientes. Et quam pulchre ista omnia sic effusa bimembri circuitu terminantur: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes 54! Et aliquanto post: In hoc ipso, inquit, perseuerantes, reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui uectigal, uectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Quae membratim fusa clauduntur etiam ipsa circuitu, quem duo membra contexunt: Nemini quidquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis 55. Et post paululum: Nox praecessit, inquit, dies autem appropinquauit. Abiciamus itaque opera tenebrarum et induamus arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis 56. Quod si quisquam ita diceret: Et carnis prouidentiam ne in concupiscentiis feceritis; sine dubio aures clausula numerosiore mulceret; sed grauior interpres etiam ordinem maluit tenere uerborum. Quomodo autem hoc in Graeco eloquio sonet, quo est locutus Apostolus, uiderint eius eloquii usque ad ista doctiores; mihi tamen quod nobis eodem uerborum ordine interpretatum est, nec ibi uidetur currere numerose. Elocutionis ornatus qui numerosis fit clausulis raro in Biblia inuenitur. 20. 41. Sane hunc elocutionis ornatum, qui numerosis fit clausulis, deesse fatendum est auctoribus nostris. Quod utrum per interpretes factum sit an (quod magis arbitror) consulto illi haec plausibilia deuitauerint, affirmare non audeo, quoniam me fateor ignorare. Illud tamen scio, quod si quisquam huius numerositatis peritus illorum clausulas eorumdem numerorum lege componat, quod facillime fit mutatis quibusdam uerbis, quae tantumdem significatione ualent, uel mutato eorum quae inuenerit ordine; nihil illorum quae uelut magna in scholis grammaticorum aut rhetorum didicit, illis diuinis uiris defuisse cogno scet et multa reperiet locutionis genera tanti decoris, quae quidem et in nostra, sed maxime in sua lingua decora sunt, quorum nullum in eis quibus isti inflantur litteris inuenitur. Sed cauendum est ne diuinis grauibusque sententiis, dum additur numerus, pondus detrahatur. Nam illa musica disciplina, ubi numerus iste plenissime discitur, usque adeo non defuit Prophetis nostris ut uir doctus Hieronymus quorumdam etiam metra commemoret, in Hebraea dumtaxat lingua 57. Cuius ut ueritatem seruaret in uerbis, haec inde non transtulit. Ego autem ut de sensu meo loquar, qui mihi quam aliis et quam aliorum est utique notior, sicut in meo eloquio, quantum modeste fieri arbitror, non praetermitto istos numeros clausularum; ita in auctoribus nostris hoc mihi plus placet, quod ibi eos rarissime inuenio. De grandi dicendi genere. 20. 42. Grande autem dicendi genus hoc maxime distat ab isto genere temperato, quod non tam uerborum ornatibus comptum est, quam uiolentum animi affectibus. Nam capit etiam illa ornamenta paene omnia, sed ea si non habuerit, non requirit. Fertur quippe impetu suo et elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, ui rerum rapit, non cura decoris assumit. Satis enim est ei propter quod agitur ut uerba congruentia non oris eligantur industria, sed pectoris sequantur ardorem. Nam si aurato gemmatoque ferro uir fortis armetur, intentissimus pugnae agit quidem illis armis quod agit, non quia pretiosa, sed quia arma sunt; idem ipse est tamen et ualet plurimum, etiam cum rimanti telum ira facit 58. Agit Apostolus ut pro euangelico ministerio patienter mala huius temporis, cum solatio donorum Dei, omnia tolerentur. Magna res est, et granditer agitur, nec desunt ornamenta dicendi: Ecce, inquit, nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium, sed in omnibus commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in benignitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute Dei; per arma iustitiae dextra et sinistra, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et ueraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce uiuimus, ut coerciti et non mortificati, ut tristes, semper autem gaudentes, sicut egeni, multos autem ditantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Vide adhuc ardentem: Os nostrum patet ad uos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est 59 et cetera, quae persequi longum est. Exemplum grandis eloquentiae in Rom 8, 28-39. 20. 43. Itemque ad Romanos agit, ut persecutiones huius mundi caritate uincantur, spe certa in adiutorio Dei. Agit autem et granditer et ornate: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt. Quoniam quos ante praesciuit, et praedestinauit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinauit, illos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, illos et glorificauit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit? Quis accusabit aduersus electos Dei? Deus qui iustificat? Quis est qui condemnat? Christus Iesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui et est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: " Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis " 60. Sed in his omnibus superuincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors neque uita neque angelus neque principatus neque praesentia neque futura neque uirtus neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro 61. Aliud grandis eloquentiae exemplum in Gal 4, 10-20. 20. 44. Ad Galatas autem quamuis tota illa Epistola summisso dicendi genere scripta sit nisi in extremis partibus ubi est eloquium temperatum, tamen interponit quemdam locum eo motu animi, ut sine ullis quidem talibus ornamentis qualia sunt in his quae modo posuimus, non posset tamen nisi granditer dici. Dies, inquit, obseruatis et menses et annos et tempora. Timeo uos, ne forte sine causa laborauerim in uos. Estote sicut et ego, quoniam et ego sicut uos. Fratres, precor uos, nihil me laesistis. Scitis quia per infirmitatem carnis iam pridem euangelizaui uobis, et temptationem uestram in carne mea non spreuistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. Quae ergo fuit beatitudo uestra? Testimonium uobis perhibeo, quoniam si fieri posset, oculos uestros eruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sum uobis uerum praedicans? Aemulantur uos non bene, sed excludere uos uolunt, ut eos aemulemini. Bonum est autem aemulari in bono semper, et non solum cum praesens sum apud uos. Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in uobis. Vellem autem nunc adesse apud uos et mutare uocem meam, quia confundor in uobis 62. Numquid hic aut contraria contrariis uerba sunt reddita aut aliqua gradatione sibi subnexa sunt aut caesa et membra circuitusue sonuerunt? Et tamen non ideo tepuit grandis affectus, quo eloquium feruere sentimus. Cyprianus submisso dicendi genere utitur. 21. 45. Sed apostolica ista sic clara sunt ut et profunda sint, atque ita conscripta memoriaequae mandata ut non solum lectore uel auditore, uerum etiam expositore opus habeant, si quis in eis non superficie contentus altitudinem quaerat. Quapropter uideamus ista genera dicendi in eis qui istorum lectione ad rerum diuinarum atque salubrium scientiam profecerunt eamque Ecclesiae ministrarunt. Beatus Cyprianus summisso dicendi genere utitur in eo libro ubi de sacramento calicis disputat. Soluitur quippe ibi quaestio, in qua quaeritur utrum calix dominicus aquam solam an eam uino mixtam debeat habere. Sed exempli gratia aliquid inde ponendum est. Post principium ergo epistolae, iam soluere incipiens propositam quaestionem: Admonitos autem nos scias, inquit, ut in calice offerendo dominica traditio seruetur, neque aliud fiat a nobis, quam quod pro nobis Dominus prior fecit, ut calix qui in commemorationem eius offertur mixtus uino offeratur. Nam cum dicat Christus: " Ego sum uitis uera " 63, sanguis Christi non aqua est utique, sed uinum. Nec potest uideri sanguis eius, quo redempti et uiuificati sumus, esse in calice, quando uinum desit calici quo Christi sanguis ostenditur, qui Scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicetur. Inuenimus enim in Genesi circa sacramentum Noe hoc idem praecucurrisse et figuram dominicae passionis illic exstitisse, quod uinum bibit, quod inebriatus est, quod in domo sua nudatus est, quod fuit recubans nudis et patentibus femoribus, quod nuditas illa patris a medio filio denotata est, a maiore uero et minore contecta 64, et cetera quae necesse non est exsequi, cum satis sit hoc solum complecti, quod Noe typum futurae ueritatis ostendens, non aquam sed uinum biberit; et sic imaginem dominicae passionis expresserit. Item in sacerdote Melchisedech dominicum sacramentum praefiguratum uidemus, secundum quod Scriptura diuina testatur et dicit: " Et Melchisedech rex Salem protulit panem et uinum. Fuit autem sacerdos Dei summi et benedixit Abraham " 65. Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus Sanctus ex persona Patris ad Filium dicens: " Ante Luciferum generaui te. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech " 66. Haec et alia quae sequuntur huius epistulae summissae dictionis modum seruant, quod facile est explorare legentibus. Idem facit Ambrosius. 21. 46. Sanctus quoque Ambrosius cum agat rem magnam de Spiritu Sancto, ut eum Patri et Filio demonstret aequalem, summisso tamen dicendi genere utitur, quoniam res suscepta non ornamenta uerborum aut ad flectendos animos commotionis affectum, sed rerum documenta desiderat. Ergo inter cetera in principio huius operis ait: Commotus oraculo Gedeon, cum audisset quod deficientibus licet populorum millibus in uno uiro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret, obtulit haedum caprarum, cuius carnem secundum praeceptum angeli et azima supra petram posuit et ea iure perfudit. Quae simul ut uirgae cacumine quam gerebat angelus Dei contigit, de petra ignis erupit atque ita sacrificium quod offerebatur absumptum est 67. Quo indicio declaratum uidetur quod petra illa typum habuerit corporis Christi, quia scriptum est: " Bibebant de consequenti petra, petra autem erat Christus " 68. Quod utique non ad diuinitatem eius, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni riuo sui sanguinis inundauit. Iam tunc igitur in mysterio declaratum est quia Dominus Iesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret, nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam facti refertur, ius ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est: " Quia concupiuit populus cupiditatem pessimam et dixerunt: Quis nos cibabit carne? " 69. Quod igitur extendit angelus uirgam et tetigit petram, de qua ignis exiit, ostendit quod caro Domini Spiritu repleta diuino peccata omnia humanae condicionis exureret. Unde et Dominus ait: " Ignem ueni mittere in terram " 70, et cetera, in quibus rei docendae ac probandae maxime incumbit. De genere eloquentie temperato apud Cyprianum. 21. 47. De genere temperato est apud Cyprianum uirginitatis illa laudatio: Nunc nobis ad uirgines sermo est, quarum quo sublimior gloria est, maior et cura. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles laudis et honoris, opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per ipsas, atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa fecunditas; quantoque plus gloriosa uirginitas numero suo addit, tanto plus gaudium matris augescit 71. Et alio loco in fine epistulae: Quomodo portauimus, inquit, imaginem eius qui de limo est, sic portemus imaginem eius qui de caelo est 72. Hanc imaginem uirginitas portat, portat integritas, sanctitas portat et ueritas; portant disciplinae Dei memores, iustitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendas iniurias mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes. Quae uos singulae, o bonae uirgines, obseruare, diligere, implere debetis, quae Deo et Christo uacantes ad Dominum cui uos dicastis, maiore et meliore parte praeceditis. Prouectae annis iunioribus facite magisterium; minores natu praebete maioribus ministerium, comparibus incitamentum; hortamentis uos mutuis excitate, aemulis de uirtute documentis ad gloriam prouocate; durate fortiter, spiritaliter pergite, peruenite feliciter; tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in uobis uirginitas honorari 73. De genere eloquentie temperato apud Ambrosium. 21. 48. Ambrosius etiam genere dicendi temperato et ornato professis uirginibus proponit, tamquam sub exempli forma, quod moribus imitentur, et dicit: Virgo erat non solum corpore, sed etiam mente, quae nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum; corde humilis, uerbis grauis, animi prudens, loquendi parcior, legendi studiosior; non in incerto diuitiarum 74, sed in prece pauperis spem reponens; intenta operi, uerecunda sermone; arbitrum mentis solita non hominem, sed Deum quaerere; nulli laedere os, bene uelle omnibus 75; assurgere maioribus natu, aequalibus non inuidere; fugere iactantiam, rationem sequi, amare uirtutem. Quando ista uel uultu laesit parentes? Quando dissensit a propinquis? Quando fastidiuit humilem? Quando risit debilem? Quando uitauit inopem? Eos solos sollicita coetus uirorum inuisere, quos misericordia non erubesceret, neque praeteriret uerecundia. Nihil toruum in oculis, nihil in uerbis procax, nihil in actu inuerecundum; non gestus fractior, non incessus solutior, non uox petulantior, ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis et figura probitatis. Bona quippe domus in ipso uestibulo debet agnosci, ac primo praetendat ingressu nihil intus latere tenebrarum, tamquam lucernae lux intus posita foris luceat. Quid ergo exsequar ciborum parsimoniam, officiorum redundantiam; alterum ultra naturam superfuisse, alterum paene ipsi naturae defuisse? Illic nulla intermissa tempora, hic congeminati ieiunio dies, et si quando reficiendi successisset uoluntas, cibus plerumque obuius qui mortem arceret, non delicias ministraret 76, et cetera. Haec autem propterea in exemplo huius temperati gene ris posui, quia non hic agit ut uirginitatem uoueant quae nondum uouerunt, sed quales esse debeant quae iam uotae sunt. Nam ut aggrediatur animus tantum ac tale propositum, grandi utique dicendi genere debet excitari et accendi. Sed martyr Cyprianus de habitu uirginum, non de suscipiendo uirginitatis proposito scripsit; iste uero episcopus etiam ad hoc eas magno accendit eloquio. Grandis dictionis exemplum ex Cypriano. 21. 49. Verum ex eo quod ambo egerunt, dictionis grandis exempla memorabo. Ambo quippe inuecti sunt in eas quae formam pigmentis colorant uel potius decolorant. Quorum prior ille cum hoc ageret, ait inter cetera: Si quis pingendi artifex uultum alicuius et speciem et corporis qualitatem aemulo colore signasset; et signato iam consummatoque simulacro manus alius inferret, ut iam formata, iam picta quasi peritior reformaret, grauis prioris artificis iniuria et iusta indignatio uideretur. Tu te existimas impune laturam tam improbae temeritatis audaciam, Dei artificis offensam? Ut enim impudica circa homines et incesta fucis lenocinantibus non sis, corruptis uiolatisque quae Dei sunt, peior adultera detineris. Quod ornari te putas, quod putas comi, inpugnatio est ista diuini operis, praeuaricatio est ueritatis. Monentis Apostoli uox est: " Expurgate uetus fermentum ut sitis noua consparsio, sicut estis azimi. Nam Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festa celebremus, non in fermento ueteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azimis sinceritatis et ueritatis " 77. Num sinceritas perseuerat et ueritas, quando quae sincera sunt polluun tur et colorum adulterinis medicaminum fucis in mendacium uera mutantur? Dominus tuus dicit: " Non potes facere capillum unum album aut nigrum " 78, et tu ad uincendam Domini tui uocem uis te esse potiorem. Audaci conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis; malo praesagio futurorum capillos iam tibi flammeos auspicaris 79. Longum est inserere omnia quae sequuntur. Grandis dictionis exemplum ex Ambrosio. 21. 50. Ille uero posterior ut in tales diceret: Hinc illa, inquit, nascuntur incentiua uitiorum, ut quaesitis coloribus ora depingant, dum uiris displicere formidarit, et de adulterio uultus meditentur adulterium castitatis. Quanta haec amentia effigiem mutare naturae, picturam quaerere, et dum uerentur maritale iudicium, prodere suum? Prior enim de se pronuntiat, quae cupit mutare quod nata est. Ita dum alii studet placere, prius ipsa sibi displicet. Quem iudicem, mulier, ueriorem requiremus deformitatis tuae quam te ipsam, quae uideri times? Si pulchra es, quid absconderis? Si deformis, cur te formosam esse mentiris, nec tuae conscientiae nec alieni gratiam erroris habitura? Ille enim alteram diligit, tu alteri uis placere, et irasceris si amet aliam, qui adulterare in te docetur. Male magistra es iniuriae tuae. Lenocinari enim refugit etiam quae passa est lenonem, ac licet uilis mulier, non alteri tamen, sed sibi peccat. Tolerabiliora propemodum in adulterio crimina sunt; ibi enim pudicitia, hic natura adulteratur 80. Satis, ut existimo, apparet feminas ne suam fucis adulterent formam, et ad pudorem et ad timorem hac facundia uehementer impelli. Proinde neque summissum neque temperatum, sed grande omnino genus hoc elocutionis agnoscimus. Et in his autem quos duos ex omnibus proponere uolui, et in aliis ecclesiasticis uiris et bona et bene, id est, sicut res postulat, acute, ornate ardenterque dicentibus, per multa eorum scripta uel dicta possunt haec tria genera repperiri et assidua lectione uel auditione, admixta etiam exercitatione, studentibus inolescere. Omnibus generibus dictio uarianda est. 22. 51. Nec quisquam praeter disciplinam esse existimet ista miscere; immo quantum congrue fieri potest, omnibus generibus dictio uarianda est. Nam quando prolixa est in uno genere, minus detinet auditorem. Cum uero fit in aliud ab alio transitus, etiamsi longius est, decentius procedit oratio; quamuis habeant et singula genera uarietates suas in sermone eloquentium, quibus non sinuntur in eorum qui audiunt frigescere uel tepescere sensibus. Verumtamen facilius summissum solum, quam solum grande diutius tolerari potest. Commotio quippe animi quanto magis excitanda est, ut nobis assentiatur auditor, tanto minus in ea diu teneri potest, cum fuerit quantum satis est excitata. Et ideo cauendum est, ne, dum uolumus altius erigere quod erectum est, etiam inde decidat quo fuerat ex citatione perductum. Interpositis uero quae sunt dicenda summissius, bene reditur ad ea quae opus est granditer dici, ut dictionis impetus sicut maris aestus alternet. Ex quo fit ut grande dicendi genus, si diutius est dicendum, non debeat esse solum, sed aliorum generum interpositione uarietur. Ei tamen generi dictio tota tribuitur, cuius copia praeualuerit. Quomodo intermiscenda dictionis genera. 23. 52. Interest enim quod genus cui generi interponatur uel adhibeatur, certis et necessariis locis. Nam et in grandi genere semper aut paene semper temperata decet esse principia; et in potestate est eloquentis ut dicantur nonnulla summisse, etiam quae possent granditer dici, ut ea quae dicuntur granditer, ex illorum fiant comparatione grandiora, et eorum tamquam umbris luminosiora reddantur. In quocumque autem genere aliqua quaestionum uincula soluenda sunt, acumine opus est, quod sibi summissum genus proprie uindicat. Ac per hoc eo genere utendum est et in aliis duobus generibus, quando eis ista incidunt: sicut laudandum aliquid uel uituperandum, ubi nec damnatio cuiusquam nec liberatio nec ad actionem quamlibet assensio requiritur, in quocumque alio genere occurrerit, genus adhibendum et interponendum est temperatum. In grandi ergo genere inueniunt locos suos duo cetera et in summisso similiter. Temperatum autem genus non quidem semper, sed tamen aliquando summisso indiget, si, ut dixi, quaestio cuius nodus est soluendus, incurrat; uel quando nonnulla quae ornari possent ideo non ornantur, sed summisso sermone dicuntur, ut quibusdam quasi toris ornamentorum praebeant eminentiorem locum. Grande autem genus temperata dictio non requirit; ad delectandos quippe animos, non ad mouendos ipsa suscipitur. Sublime dicendi genus quid efficiat. 24. 53. Non sane si dicenti crebrius et uehementius acclametur, ideo granditer putandus est dicere. Hoc enim et acumina summissi generis et ornamenta faciunt temperati. Grande autem genus plerumque pondere suo uoces premit, sed lacrimas exprimit. Denique cum apud Caesaream Mauritaniae populo dissuaderem pugnam ciuilem uel potius plus quam ciuilem, quam Cateruam uocabant; neque enim ciues tantummodo, uerum etiam propinqui, fratres, postremo parentes ac filii lapidibus inter se in duas partes diuisi, per aliquot dies continuos certo tempore anni sollemniter dimicabant, et quisque ut quemque poterat occidebat; egi quidem granditer, quantum ualui, ut tam crudele atque inueteratum malum de cordibus et moribus eorum auellerem pelleremque dicendo. Non tamen egisse aliquid me putaui, cum eos audirem acclamantes, sed cum flentes uiderem. Acclamationibus quippe se doceri et delectari, flecti autem lacrimis indicabant. Quas ubi aspexi, immanem illam consuetudinem a patribus et auis, longeque a maioribus traditam, quae pectora eorum hostiliter obsidebat uel potius possidebat, uictam antequam re ipsa id ostenderent credidi; moxque sermone finito ad agendas Deo gratias corda atque ora conuerti. Et ecce iam ferme octo uel amplius anni sunt, propitio Christo, ex quo illic nihil tale temptatum est. Sunt et alia multa experimenta quibus didicimus homines, quid in eis fecerit sapientis granditas dictionis, non clamore potius quam gemitu, aliquando etiam lacrimis, postremo uitae mutatione monstrasse. Submisso dicendi genere permoti nonnulli mutantur in bonum. 24. 54. Submisso etiam dicendi genere sunt plerique mutati, sed ut quod nesciebant scirent, aut quod eis uidebatur incredibile crederent, non autem ut agerent quod agendum iam nouerant et agere nolebant. Ad huiusmodi namque duritiam flectendam debet granditer dici. Nam et laudes et uituperationes quando eloquenter dicuntur, cum sint in genere temperato, sic afficiunt quosdam ut non solum in laudibus et uituperationibus eloquentia delectentur, uerum et ipsi laudabiliter appetant fugiantque uituperabiliter uiuere. Sed numquid omnes qui delectantur, mutantur, sicut in grandi genere omnes qui flectuntur, agunt, et in summisso genere omnes qui docentur, sciunt, aut credunt uerum esse quod nesciunt? Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet. 25. 55. Unde colligitur illa duo genera quod efficere intendunt, hoc eis esse maxime necessarium, qui sapienter et eloquenter uolunt dicere. Illud uero quod agitur genere temperato, id est, ut eloquentia ipsa delectet, non est propter se ipsum usurpandum, sed ut rebus quae utiliter honesteque dicuntur, si nec docente indigent eloquio nec mouente, quia et scientes et fauentes auditores habent, aliquanto promptius ex delectatione ipsa elocutionis accedat uel tenacius adherescat assensus. Nam cum eloquentiae sit uniuersale officium, in quocumque istorum trium generum dicere apte ad persuasionem, finis autem, id quod intenderis persuadere dicendo, in quocumque istorum trium generum dicit quidem eloquens apte ad persuasionem, sed nisi persuadeat, ad finem non peruenit eloquentiae. Persuadet autem in summisso genere uera esse quae dicit, persuadet in grandi ut agantur quae agenda esse iam sciuntur nec aguntur; persuadet in genere temperato pulchre ornateque se dicere. Quo fine nobis quid opus est? Appetant eum qui lingua gloriantur et se in panegyricis talibusque dictionibus iactant, ubi nec docendus nec ad aliquid agendum mouendus, sed tantummodo est delectandus auditor. Nos uero istum finem referamus ad alterum finem, ut scilicet quod efficere uolumus cum granditer dicimus, hoc etiam isto uelimus, id est, ut bona morum diligantur uel deuitentur mala, si ab hac actione non sic alieni sunt homines ut ad eam grandi genere dictionis urgendi uideantur, aut si iam id agunt, ut agant studiosius atque in eo firmiter perse uerent. Ita fit ut etiam temperati generis ornatu non iactanter, sed prudenter utamur; non eius fine contenti, quo tantummodo delectatur auditor, sed hoc potius agentes, ut etiam ipso ad bonum quod persuadere uolumus adiuuetur. In unoquoque dicendi genere intendere debet orator ut intellegenter, libenter et oboedienter audiatur. 26. 56. Illa itaque tria, quae supra posuimus, eum qui sapienter dicit, si etiam eloquenter uult dicere, id agere debere ut intellegenter, ut libenter, ut oboedienter audiatur, non sic accipienda sunt tamquam singula illis tribus dicendi generibus ita tribuantur, ut ad summissum intellegenter, ad temperatum libenter, ad grande pertineat oboedienter audiri, sed sic potius ut haec tria semper intendat et quantum potest agat, etiam cum in illorum singulo quoque uersatur. Nolumus enim fastidiri etiam quod summisse dicimus, ac per hoc uolumus non solum intellegenter uerum etiam libenter audiri. Quid autem agimus diuinis testimoniis docendo quod dicimus, nisi ut oboedienter audiamur, id est, ut credatur eis, opitulante illo cui dictum est: Testimonia tua credita facta sunt ualde 81? Quid etiam cupit nisi credi, qui aliquid licet summisso eloquio discentibus narrat? Et quis eum uelit audire, nisi auditorem nonnulla etiam suauitate detineat? Nam si non intellegatur, quis nesciat nec libenter eum posse nec oboedienter audiri? Plerumque autem dictio ipsa summissa, dum soluit difficillimas quaestiones et inopinata manifestatione demonstrat, dum sententias acutissimas de nescio quibus quasi cauernis unde non sperabatur eruit et ostendit, dum aduersarii conuincit errorem et docet falsum esse quod ab illo dici uidebatur inuictum; maxime quando adest ei quoddam decus non appetitum, sed quodammodo naturale, et nonnulla non iactanticula, sed quasi necessaria atque, ut ita dicam, ipsis rebus exorta numerositas clausularum, tantas acclamationes excitat ut uix intellegatur esse summissa. Non enim quia neque incedit ornata neque armata, sed tamquam nuda congreditur, ideo non aduersarium neruis lacertisque collidit, et obsistentem subruit ac destruit membris fortissimis falsitatem. Unde autem crebro et multum acclamatur ita dicentibus, nisi quia ueritas sic demonstrata, sic defensa, sic inuicta delectat? Et in hoc igitur genere summisso iste noster doctor et dictor id agere debet ut non solum intellegenter, uerum etiam libenter et oboedienter audiatur. Quid sacro oratori cauendum in usu generis temperati. 26. 57. Illa quoque eloquentia generis temperati apud eloquentem ecclesiasticum nec inornata relinquitur nec indecenter ornatur. Nec solum hoc appetit ut delectet, quod solum apud alios profitetur, uerum etiam in his quae laudat siue uituperat, istis appetendis uel firmius tenendis, illis autem deuitandis uel respuen dis, uult utique oboedienter audiri. Si autem non auditur intellegenter, nec libenter potest. Proinde illa tria, ut intellegant qui audiunt, ut delectentur, ut oboediant, etiam in hoc genere agendum est, ubi tenet delectatio principatum. Quid sacro oratori cauendum in usu generis grandioris. 26. 58. Iam uero ubi mouere et flectere grandi genere opus est auditorem (quod tunc est opus, quando et ueraciter dici et suauiter confitetur et tamen non uult facere quod dicitur), dicendum est procul dubio granditer. Sed quis mouetur si nescit quod dicitur? Aut quis tenetur ut audiat si non delectatur? Unde et in isto genere ubi ad oboedientiam cor durum dictionis granditate flectendum est, nisi et intellegenter et libenter qui dicit audiatur, non potest oboedienter audiri. Ille obedientius auditur cuius uita dictioni respondet. 27. 59. Habet autem ut oboedienter audiatur quantacumque granditate dictionis maius pondus uita dicentis. Nam qui sapienter et eloquenter dicit, uiuit autem nequiter, erudit quidem multos discendi studiosos, quamuis animae suae sit inutilis 82, sicut scriptum est. Unde ait Apostolus: Siue occasione siue ueritate Christus annuntietur 83. Christus autem ueritas est, et tamen etiam non ueritate annuntiari ueritas potest, id est, ut prauo et fallaci corde quae recta et uera sunt praedicentur. Sic quippe annuntiatur Iesus Christus ab eis qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi. Sed quoniam boni fideles non quemlibet hominum, sed ipsum Dominum oboedienter audiunt, qui ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt 84, ideo audiuntur utiliter, etiam qui utiliter non agunt. Sua enim quaerere student, sed sua docere non audent, de loco scilicet superiore sedis ecclesiasticae quam sana doctrina constituit. Propter quod ipse Dominus priusquam de talibus quod commemoraui diceret, praemisit: Super cathedram Moysi sederunt 85. Illa ergo cathedra, non eorum sed Moysi, cogebat eos bona dicere, etiam non bona facientes. Agebant ergo sua in uita sua; docere autem sua cathedra illos non permittebat aliena. Pluribus utilitati sunt qui quae dicunt faciunt. 27. 60. Multis itaque prosunt dicendo quae non faciunt, sed longe pluribus prodessent faciendo quae dicunt. Abundant enim qui malae uitae suae defensionem ex ipsis suis praepositis et doctoribus quaerant, respondentes corde suo, aut etiam si ad hoc erumpunt ore suo atque dicentes: Quod mihi praecipis, cur ipse non facis? Ita fit ut eum non oboedienter audiant, qui se ipse non audit, et Dei uerbum quod eis praedicatur simul cum ipso praedicatore contemnant. Denique Apostolus scribens ad Timotheum, cum dixisset: Nemo adulescentiam tuam contemnat, subiecit unde non contemneretur, atque ait: Sed forma esto fidelium in sermone, in conuersatione, in dilectione, in fide, in castitate 86. Veritati potius quam uerbis studendum. Verbis contendere quid sit. 28. 61. Talis doctor ut oboedienter audiatur, non impudenter non solum summisse ac temperate, uerum etiam granditer dicit, quia non contemptibiliter uiuit. Sic namque elegit bonam uitam ut etiam bonam non neglegat famam, sed prouideat bonam coram Deo et hominibus 87 quantum potest, illum timendo, his consulendo. In ipso etiam sermone malit rebus placere quam uerbis, nec existimet dici melius nisi quod dicitur uerius, nec doctor uerbis seruiat, sed uerba doctori. Hoc est enim quod ait Apostolus: Non in sapientia uerbi, ne euacuetur crux Christi 88. Ad hoc ualet etiam quod ait ad Timotheum: Noli uerbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi in subuersione audientium 89. Neque enim hoc ideo dictum est ut aduersariis obpugnantibus ueritatem nihil nos pro ueritate dicamus. Et ubi erit quod, cum ostenderet qualis esse episcopus debeat, ait inter cetera: Ut potens sit in doctrina sana et contradicentes redarguere 90? Verbis enim contendere est non curare quomodo error ueritate uincatur, sed quomodo tua dictio dictioni praeferatur alterius. Porro qui non uerbis contendit, siue summisse siue temperate siue granditer dicat, id agit uerbis ut ueritas pateat, ueritas placeat, ueritas moueat, quoniam nec ipsa quae praecepti finis et plenitudo legis est caritas 91, ullo modo esse recta potest, si ea quae diliguntur non uera, sed falsa sunt. Sicut autem cuius pulchrum corpus et deformis est animus, magis dolendus est quam si deforme haberet et corpus, ita qui eloquenter ea quae falsa sunt dicunt magis miserandi sunt, quam si talia deformiter dicerent. Quid est ergo non solum eloquenter, uerum etiam sapienter dicere, nisi uerba in summisso genere sufficientia, in temperato splendentia, in grandi uehementia, ueris tamen rebus, quas audiri oporteat, adhibere? Sed qui utrumque non potest, dicat sapienter quod non dicit eloquenter, potius quam dicat eloquenter quod dicit insipienter. 29. 61. Si autem ne hoc quidem potest, ita conuersetur ut non solum sibi praemium comparet, sed etiam praebeat aliis exemplum et sit eius quasi copia dicendi forma uiuendi. Non culpandus ecclesiastes, qui a peritiore sumit conscriptum eloquium, quod ad populum proferat. 29. 62. Sunt sane quidam qui bene pronuntiare possunt, quid autem pronuntient excogitare non possunt. Quod si ab aliis sumant eloquenter sapienterque conscriptum memoriaeque commendent atque id da ad populum proferant; si eam personam gerunt, non improbe faciunt. Etiam sic enim, quod profecto utile est, multi praedicatores ueritatis fiunt nec multi magistri, si unius ueri magistri idipsum dicant omnes et non sint in eis schismata 92. Nec deterrendi sunt isti uoce Ieremiae prophetae, per quem Deus arguit eos qui furantur uerba eius, unusquisque a proximo suo 93. Qui enim furantur, alienum auferunt, uerbum autem Dei non est ab eis alienum, qui obtemperant ei; potiusque ille dicit aliena qui, cum dicat bene, uiuit male. Quaecumque enim bona dicit, eius excogitari uidentur ingenio, sed ab eius moribus aliena sunt. Eos itaque dixit Deus furari uerba sua, qui boni uolunt uideri loquendo quae Dei sunt, cum mali sint faciendo quae sua sunt. Nec sane ipsi dicunt bona quae dicunt, si diligenter attendas. Quomodo enim dicunt uerbis quod negant factis? Non enim frustra de talibus ait Apostolus: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant 94. Modo ergo quodam ipsi dicunt et rursus alio modo non ipsi dicunt, quoniam utrumque uerum est quod Veritas ait. De talibus enim loquens: Quae dicunt, inquit, facite; quae autem faciunt, facere nolite 95. Hoc est: Quod ex ore illorum auditis, facite; quod in opere uidetis, facere nolite; dicunt enim, inquit, et non faciunt 96. Ergo quamuis non faciant, dicunt tamen. Sed alio loco tales arguens: Hypocritae, inquit, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? 97 Ac per hoc, et ea quae dicunt, quando bona dicunt, non ipsi dicunt, uoluntate scilicet atque opere negando quod dicunt. Unde contingit ut homo disertus et malus sermonem quo ueritas praedicetur dicendum ab alio non diserto sed bono ipse componat. Quod cum fit, ipse a seipso tradit alienum, ille ab alieno accipit suum. Cum uero boni fideles bonis fidelibus hanc operam commodant, utrique sua dicunt, quia et Deus ipsorum est cuius sunt illa quae dicunt, et ea sua faciunt, quae non ipsi componere potuerunt, qui secundum illa composite uiuunt. Concionator praemittat orationem ad Deum. 30. 63. Siue autem apud populum uel apud quoslibet iamiamque dicturus, siue quod apud populum dicendum uel ab eis qui uoluerint aut potuerint legendum est dictaturus, oret ut Deus sermonem bonum det in os eius. Si enim regina orauit Esther, pro suae gentis temporaria salute locutura apud regem, ut in os eius Deus congruum sermonem daret 98, quanto magis orare debet ut tale munus accipiat, qui pro aeterna hominum salute in uerbo et doctrina laborat 99? Illi uero qui ea dicturi sunt quae ab aliis acceperunt, et antequam accipiant orent pro eis a quibus accipiunt ut eis detur quod per eos accipere uolunt, et cum acceperint orent ut bene et ipsi proferant et illi ad quos proferunt sumant, et de prospero exitu dictionis eidem gratias agant, a quo id se accepisse non dubitant, ut qui gloriatur in illo glorietur 100 in cuius manu sunt et nos et sermones nostri 101. Aug. libri prolixitatem agnoscit et Deo gratias agit. 31. 64. Longior euasit liber hic quam uolebam quamque putaueram. Sed legenti uel audienti cui gratus est, longus non est. Cui autem longus est, per partes eum legat qui habere uult cognitum. Quem uero cognitionis eius piget, de longitudine non queratur. Ego tamen Deo nostro gratias ago, quod in his quattuor libris non qualis ego essem, cui multa desunt, sed qualis esse debeat qui in doctrina sana, id est Christiana, non solum sibi sed aliis etiam laborare studet, quantulacumque potui facultate disserui.