[0] DE CURA PRO MORTUIS GERENDA. [1] Paulini quaestio, an mortuo prosit quod apud sancti alicuius memoriam sepelitur. 1. 1. Diu Sanctitati tuae, coepiscope uenerande Pauline, rescriptorum debitor fui, ex quo mihi scripsisti per homines filiae nostrae religiosissimae Florae, quaerens a me utrum prosit cuique post mortem quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur. Hoc enim abs te uidua memorata petiuerat pro defuncto in eis partibus filio suo, et rescripseras consolans eam: idque etiam nuntians de cadauere fidelis iuuenis Cynegii, quod materno et pio affectu desiderauit, esse completum, ut scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica poneretur. Qua occasione factum est, ut per eosdem perlatores litterarum tuarum etiam mihi scriberes, ingerens huiusce- modi quaestionem, atque ut responderem quid inde mihi uideretur, exposcens, nec tacens ipse quid sentias. Nam dicis uideri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ista curantium. Adiungis etiam uacare non posse, quod uniuersa pro defunctis Ecclesia supplicare consueuit: ut hinc et illud coniici possit, homini prodesse post mortem, si fide suorum humando eius corpori talis prouideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum. 1. 2. Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni contrarium non sit, quod dicit Apostolus: Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum, siue malum, non te satis uidere significas. Haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem; non tunc, quando iam recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. Verum haec ita soluitur quaestio, quoniam quodam uitae genere acquiritur, dum in hoc corpore uiuitur, ut aliquid adiuuent ista defunctos; ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt, eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint, adiuuantur. Sunt enim quos nihil omnino adiuuant ista; siue pro eis fiant, quorum tam mala sunt merita, ut nec talibus digni sint adiuuari; siue pro eis, quorum tam bona, ut talibus non indigeant adiumentis. Genere igitur uitae, quod gessit quisque per corpus, efficitur ut prosint uel non prosint, quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. Nam meritum per quod ista prosint, si nullum comparatum est in hac uita, frustra quaeritur post hanc uitam. Ita fit ut neque inaniter Ecclesia uel suorum cura pro defunctis, quod potuerit religionis impendat; et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum, reddente Domino unicuique secundum opera eius. Ut enim hoc quod impenditur, possit ei prodesse post corpus, in ea uita acquisitum est, quam gessit in corpore. 1. 3. Poterat inquisitioni tuae sufficere mea breuis ista responsio; sed quae alia moueant, quibus respondendum existimo, parumper attende. In Machabaeorum libris legimus oblatum pro mortuis sacrificium. Sed et si nusquam in Scripturis ueteribus omnino legeretur, non parua est uniuersae Ecclesiae, quae in hac consuetudine claret auctoritas, ubi in precibus sacerdotis quae Domino Deo ad eius altare funduntur, locum suum habet etiam commendatio mortuorum. [2] Quid conferat honos sepulturae. Sepultura corporum Christianis si fuerit negata, nihil adimit. 2. 3. Sed utrum aliquid prosit animae mortui locus corporis sui, operosius inquirendum est. Ac primum utrum intersit aliquid ad inferendam uel augendam miseriam post hanc uitam spiritibus hominum, si eorum corpora sepulta non fuerint, non secundum opinionem utcumque uulgatam, sed potius secundum religionis nostrae sacras Litteras est uidendum. Neque enim credendum est, sicut apud Maronem legitur, insepultos nauigando atque transeundo inferno amne prohiberi: quia scilicet Nec ripas datur horrendas, et rauca fluenta Transportare prius, quam sedibus ossa quierunt. Quis cor christianum inclinet his poeticis fabulosisque figmentis, cum Dominus Iesus, ut inter inimicorum manus, qui eorum corpora in potestate haberent, securi occumberent Christiani, nec capillum capitis eorum asserat periturum, exhortans ne timeant eos qui cum corpus occiderint, amplius non habent quid faciant? Unde in primo libro de Ciuitate Dei satis, quantum existimo, sum locutus, ut eorum dentem retunderem, qui barbaricam uastitatem, praecipue quam nuper Roma perpessa est, christianis temporibus imputando, etiam id obiiciunt, quod suis illic non subuenerit Christus. Quibus cum responsum fuerit animas fidelium pro fidei suae meritis ab illo fuisse susceptas, insultant de cadaueribus insepultis. Totum itaque istum de sepultura locum uerbis talibus explicaui. 2. 4. "At enim in tanta", inquam, "strage cadauerum nec sepeliri potuerunt? Neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum, nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum capillus capitis non peribit. Nullo modo diceret Veritas: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; si quidquam obesset uitae futurae quidquid inimici de corporibus occisorum facere uoluissent. Nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat eos qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne corpus occidant; et timeri debere post mortem, ne corpus occisum sepeliri non sinant. Falsum est ergo quod ait Christus: Qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; si habent tanta quae de cadaueribus faciant? Absit ut falsum sit quod Veritas dixit. Dictum est enim aliquid eos facere cum occidunt, quia in corpore sensus est occidendo; postea uero nihil habere quod faciant, quia nullus sensus est in corpore occiso. Multa itaque corpora Christianorum terra non texit: sed nullum eorum quisquam a coelo et terra separauit, quam totam implet praesentia sui, qui nouit unde resuscitet quod creauit. Dicitur quidem in Psalmo: Posuerunt mortalia seruorum tuorum escam uolatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae: effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret; sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum qui ista fecerunt, non ad eorum infelicitatem qui ista perpessi sunt. Quamuis enim haec in conspectu hominum dura et dira uideantur, sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Proinde ista omnia, id est, curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt uiuorum solatia, quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit pio uilis aut nulla. Praeclaras exsequias in conspectu hominum purpurato illi diuiti turba exhibuit famulorum: sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi pauperi ministerium praebuit Angelorum; qui eum non extulerunt in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium sustulerunt. Rident haec illi, contra quos defendendam suscepimus Ciuitatem Dei: uerumtamen sepulturae curam etiam eorum philosophi contempserunt; et saepe uniuersi exercitus, dum pro terrena patria morerentur, ubi postea iacerent, uel quibus bestiis esca fierent, non curarunt; licuitque poetis de hac re plausibiliter dicere: "Coelo tegitur, qui non habet urnam", quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis, quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio, non solum ex terra, uerum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadauera recesserunt, in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur?" [3] Funeris et sepulturae cura quare laudabilis. 3. 5. "Nec ideo tamen contemnenda et abiicienda sunt corpora defunctorum, maximeque iustorum atque fidelium, quibus tamquam organis et uasis ad omnia bona opera sancte usus est spiritus. Si enim paterna uestis et annulus, ac si quid huiusmodi, tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior affectus; nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque coniunctius, quam quaelibet indumenta gestamus. Haec enim non ad ornamentum uel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. Unde et antiquorum iustorum funera officiosa pietate curata sunt, et exsequiae celebratae, et sepultura prouisa: ipsique cum uiuerent, de sepeliendis, uel etiam transferendis suis corporibus filiis mandauerunt. Et Tobis sepeliendo mortuos Deum promeruisse, teste angelo commendatur. Ipse quoque Dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat, praedicandumque commendat, quod unguentum pretiosum super membra eius effuderit, atque hoc ad eum sepeliendum fecerit: et laudabiliter commemorantur in Euangelio, qui corpus eius de cruce acceptum, diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. Verum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus sensus; sed ad Dei prouidentiam (cui placent etiam talia pietatis officia) corpora quoque mortuorum pertinere significant, propter fidem resurrectionis astruendam. Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro eleemosynis, quas uiuentibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc apud Deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persoluitur. Sunt quidem et alia quae sancti Patriarchae de corporibus suis uel condendis uel transferendis prophetico spiritu dicta intellegi uoluerunt; non autem hic locus est ut ea pertractemus, cum sufficiant ista quae diximus. Sed si ea quae sustentandis uiuentibus sunt necessaria, sicut uictus et amictus, quamuis cum graui afflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique uirtutem, nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem; quanto magis cum desunt ea quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros, in occultis piorum sedibus iam quietos? Ac per hoc, quando ista cadaueribus Christianorum in illa magnae urbis, uel etiam aliorum oppidorum uastatione defuerunt, nec uiuorum culpa est, qui non potuerunt ista praebere; nec mortuorum poena, qui non potuerunt ista sentire". Haec est mea de sepulturae causa atque ratione sententia. Quam propterea ex alio libro meo in istum transtuli, quia facilius hoc a me recenseri potuit, quam idipsum alio modo eloquendum fuit. [4] Sepulturae locus mortuo non per se, sed per occasionem prodest, dum admonet ut oretur pro illo. 4. 6. Quod si uerum est, profecto etiam prouisus sepeliendis corporibus apud memorias sanctorum locus, bonae affectionis humanae est erga funera suorum: quoniam si nonnulla religio est ut sepeliantur, non potest nulla esse quando ubi sepeliantur attenditur. Sed cum talia uiuorum solatia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus appareat, non uideo quae sunt adiumenta mortuorum, nisi ad hoc ut dum recolunt ubi sint posita eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos tamquam patronis susceptos apud Dominum adiuuandos orando commendent. Quod quidem facere possent, etiamsi talibus locis eos humare non possent. Sed non ob aliud uel Memoriae uel Monumenta dicuntur ea quae insignita fiunt sepulcra mortuorum, nisi quia eos qui uiuentium oculis morte subtracti sunt, ne obliuione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam reuocant, et admonendo faciunt cogitari: nam et Memoriae nomen id apertissime ostendit, et Monumentum eo quod moneat mentem, id est, admoneat, nuncupatur. Propter quod et Graeci uocant, quod nos Memoriam seu Monumentum appellamus; quoniam lingua eorum memoria ipsa qua meminimus dicitur. Cum itaque recolit animus ubi sepultum sit carissimi corpus, et occurrit locus nomine martyris uenerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus. Qui cum defunctis a fidelibus carissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est iis qui cum in corpore uiuerent, talia sibi post hanc uitam prodesse meruerunt. Verum et si aliqua necessitas uel humari corpora, uel in talibus locis humari nulla data facultate permittat, non sunt praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum: quas faciendas pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit Ecclesia; ut quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi. Si autem deessent istae supplicationes, quae fiunt recta fide ac pietate pro mortuis, puto quod nihil prodesset spiritibus eorum quamlibet in locis sanctis exanima corpora ponerentur. [5] Locus per occasionem quantum prosit. 5. 7. Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desiderauit in basilica martyris poni, si quidem credidit eius animam meritis martyris adiuuari; hoc quod ita credidit, supplicatio quaedam fuit; et haec profuit, si quid profuit. Et quod ad idem sepulcrum recurrit animo, et filium precibus magis magisque commendat; adiuuat defuncti spiritum, non mortui corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus. Simul enim et quis et cui commendatus sit, non utique infructuose religiosam mentem precantis attingit. Nam et orantes de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus, uel etiam prosternuntur solo, et si quid aliud uisibiliter faciunt; quamuis eorum inuisibilis uoluntas et cordis intentio Deo nota sit, nec ille indigeat his indiciis, ut humanus ei pandatur animus: sed hinc magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque feruentius. Et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius uisibiliter factis, ille interior inuisibilis qui eos fecit augetur: ac per hoc cordis affectus, qui ut fierent ista praecessit, quia facta sunt crescit. Verumtamen si eo modo quisque teneatur, uel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo, et ante oculos Dei in secretissimo cubili, ubi compungitur, sternitur. Ita etiam cum plurimum intersit ubi ponat corpus mortui sui, qui pro spiritu eius Deo supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit sanctum, et illic corpore posito recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renouat et auget affectum: tamen etiamsi non possit, ubi religiosus animus elegit, humare quem diligit, nullo modo debet a sup- plicationibus necessariis in eius commendatione cessare. Ubicumque enim iaceat uel non iaceat defuncti caro, spiritui requies acquirenda est: qui cum inde exiret, secum abstulit sensum, quo interesse possit quomodo quisque sit, siue in bonis, siue in malis: nec ab ea carne exspectat adiuuari uitam suam, cui praebebat ipse uitam, quam detraxit excedens, et redditurus est rediens; quoniam non caro spiritui, sed spiritus carni etiam ipsius resurrectionis meritum comparat, utrum ad poenam, an ad gloriam reuiuiscat. [6] Corpora martyrum exusta, et cineres Rhodano inspersi. 6. 8. Legimus in Ecclesiastica Historia, quam graece scripsit Eusebius, et in latinam linguam uertit Rufinus, martyrum corpora in Gallia canibus exposita, canumque reliquias atque ossa mortuorum usque ad extremam consumptionem ignibus concremata; eosdemque cineres fluuio Rhodano, ne quid ad memoriam qualemcumque relinqueretur, inspersos. Quod non ob aliud credendum est diuinitus fuisse permissum, nisi ut discerent Christiani, in confitendo Christum, dum contemnunt hanc uitam, multo magis contemnere sepulturam. Hoc enim quod ingenti saeuitia de corporibus martyrum factum est, si eis quidquam noceret, quo minus beate requiescerent eorum uictoriosissimi spiritus, non utique fieri sineretur. Re ipsa ergo declaratum est, non ideo dixisse Dominum: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant, quod non esset permissurus aliquid eos facere de suorum corporibus mortuorum: sed quoniam quidquid facere permissi essent, nihil quo minueretur christiana defunctorum felicitas fieret, nihil inde ad sensum post mortem uiuentium perueniret; nihil ad detrimentum saltem ipsorum corporum, quo minus integra resurgerent, pertineret. [7] Cura sepulturae ex naturali affectu erga corpus. 7. 9. Et tamen ex illo humani cordis affectu, quo nemo unquam carnem suam odio habet, si cognoscant homines aliquid post mortem suam suis corporibus defuturum, quod in sua cuiusque gente uel patria poscit solemnitas sepulturae, contristantur ut homines; et quod ad eos post mortem non pertinet, ante mortem suis corporibus timent: ita ut inueniatur in Regnorum libris Deus per prophetam minari alteri prophetae, qui eius transgressus est uerbum, quod non inferretur cadauer eius in sepulcrum patrum eius. Quae Scriptura sic se habet: Haec dicit Dominus: Quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod tibi praecepit Dominus Deus tuus, et reuersus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur cadauer tuum in sepulcrum patrum tuorum. Quanti haec poena pendenda sit, si secundum Euangelium cogitemus, ubi post corpus occisum nihil metuendum esse didicimus ne membra exanima patiantur, nec poena dicenda est. Si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terreri uel contristari uiuus, quod sensurus non erat mortuus: et haec erat poena, quoniam dolebat animus id de suo corpore futurum, quamuis cum fieret non doleret. Hactenus enim uoluit Dominus seruum suum plectere, qui non sua contumacia spreuerat praeceptum eius implere, sed aliena decipiente fallacia obedire se credidit, quando non obediuit. Neque enim putandum est ita fuisse interemptum morsu bestiae, ut ad supplicium tartareum eius deinde anima raperetur: quandoquidem ipsum eius corpus idem leo qui occiderat custodiuit, iumento etiam quo uehebatur illaeso, et simul cum illa immani fera intrepida praesentia ad sui domini funus astante. Quo mirabili signo apparet hominem Dei coercitum potius temporaliter usque ad mortem, quam punitum esse post mortem. De qua re Apostolus, cum propter quasdam offensas commemorasset infirmitates mortesque multorum: Si enim nos ipsos, inquit, iudicaremus, a Domino non iudicaremur. Cum iudicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur. Eum sane ipse qui deceperat in monumento proprio satis honorifice sepeliuit, seque sepeliendum iuxta ossa eius curauit: ita sperans parci posse quoque ossibus suis, cum ueniret tempus quando secundum illius hominis Dei prophetiam Iosias rex Iuda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum, eisdemque ossibus sacrilega altaria, quae sculptilibus constituta fuerant, funestauit. Pepercit quippe illi monumento ubi iacebat Propheta, qui ante annos amplius quam trecentos ista praedixerat; et propter ipsum nec illius qui eum seduxerat, sepultura uiolata est. Affectu namque illo, quo nemo unquam carnem suam odio habet, prouiderat cadaueri suo, qui occiderat mendacio animam suam. Ex hoc igitur quod carnem suam quisque naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere non eum futurum in sepulcro patrum suorum; et huic cura prospicere, ut parceretur ossibus suis, si iuxta eum iaceret, cuius sepulcrum nemo uiolaret. [8] Martyres sepulturae curam contempserunt. 8. 10. Hunc affectum martyres Christi pro ueritate certantes uicerunt: nec mirum quia contempserunt quod non fuerant peracta morte sensuri, qui non potuerunt eis, quos uiuentes sentiebant, cruciatibus uinci. Poterat utique Deus, qui leonem Prophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius non permisit attingere, et fecit de peremptore custodem; poterat, inquam, a suorum interfectis corporibus canes quibus fuerant proiecta prohibere; poterat et ipsorum hominum innumerabilibus modis terrere saeuitiam, ne cadauera incendere, ne cineres dispergere auderent: sed hoc quoque experimentum multiplici uarietati tentationum deesse non debuit, ne fortitudo confessionis, quae immanitati persecutionis pro corporis salute non cederet, pro sepulcri honore trepidaret; postremo, ne fides resurrectionis consumptionem corporum formidaret. Debuerunt ergo et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris exempla martyres in Christi confessione feruentes, huius quoque testes fierent ueritatis, in qua didicerant, eos a quibus sua corpora interficerentur, postea nihil habere quod facerent: quoniam quidquid mortuis corporibus facerent, utique nihil facerent, quando in carne omni uita carente, nec aliquid sentire posset qui inde migrauit, nec aliquid inde perdere qui creauit. Sed inter haec quae fiebant de corporibus occisorum, cum martyres ea non metuentes magna fortitudine paterentur; tamen apud fratres luctus ingens erat, quod nulla dabatur potestas sanctorum funeribus iusta persoluere, nec occulte subtrahere aliquid, sicut eadem testatur historia, crudelium custodum uigiliae permittebant. Ita cum illos qui occisi fuerant, in dilaceratione membrorum suorum, in conflagratione ossium, in dispersione cinerum, miseria nulla contingeret; istos tamen qui nihil eorum sepelire poterant, magna misericordia cruciabat; quia in nullo modo sentientibus ipsi quodam modo sentiebant, et ubi iam illorum nulla erat passio, erat istorum misera compassio. [9] Officium sepulturae cur laudatum in Scripturis. 9. 11. Secundum istam quam dixi miseram compassionem laudantur illi, et a rege Dauid benedicuntur, qui Saulis et Ionathae ossibus aridis sepulturae misericordiam praestiterunt. Quae tandem misericordia praestatur nihil sentientibus? An forte reuocandum est ad illam opinionem, quod infernum fluuium in epulti non poterant transmeare? Absit hoc a fide christiana: alioquin pessime actum est cum tanta martyrum multitudine, quorum non potuerunt corpora sepeliri, et fallaciter eis Veritas dixit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; si eis tanta mala facere potuerunt, quibus impedirentur ad loca exoptata transire. Sed quia hoc sine ulla dubitatione falsissimum est, nec aliquid obest fidelibus negata eorum corporibus sepultura, nec aliquid si exhibeatur infidelibus prodest: cur ergo illi qui Saulem et filium eius sepelierunt, misericordiam fecisse dicuntur, et ob hoc a rege pio benedicuntur; nisi quia bene afficiuntur corda miserantium, quando ea dolent in mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu, quo nemo unquam carnem suam odio habet, nolunt fieri post mortem suam corporibus suis; et quod sibi exhiberi uolunt quando sensuri non sunt, aliis non sentientibus curant exhibere dum ipsi sentiunt? [10] Mortui quidam apparent, ut sibi sepultura praebeatur: quomodo haec uisa contingant. 10. 12. Narrantur uisa quaedam, quae huic disputationi non neglegendam uideantur inferre quaestionem. Feruntur quippe mortui nonnulli uel in somnis, uel alio quocumque modo apparuisse uiuentibus atque ubi eorum corpora iacerent inhumata nescientibus, locisque monstratis admonuisse ut sibi sepultura quae defuerat praeberetur. Haec si falsa esse responderimus, contra quorumdam scripta fidelium, et contra eorum sensus qui talia sibi accidisse confirmant, impudenter uenire uidebimur. Sed respondendum est, non ideo putandum esse mortuos ista sentire, quia haec dicere uel indicare uel petere uidentur in somnis. Nam et uiuentes apparent saepe uiuentibus dormientibus, dum se ipsi nesciant apparere; et ab eis haec quae somniauerint audiunt dicentibus, quod eos in somnis agentes aliquid uel loquentes uiderint. Si ergo me potest aliquis in somnis uidere, sibi aliquid quod factum est indicantem, uel etiam quod futurum est praenuntiantem; cum id ego prorsus ignorem, et omnino non curem, non solum quid ille somniet, sed utrum dormiente me uigilet, an uigilante me dormiat, an uno eodemque tempore uigilemus ambo siue dormiamus, quando ille somnium uidet in quo me uidet: quid mirum si nescientes mortui nec ista sentientes, tamen a uiuentibus uidentur in somnis, et aliquid dicunt, quod euigilantes uerum esse cognoscant? Angelicis igitur operationibus fieri crediderim, siue permittatur desuper, siue iubeatur, ut aliquid dicere de sepeliendis corporibus suis uideantur in somnis, cum id penitus nesciant quorum illa sunt corpora. Id autem aliquando utiliter fit, siue ad uiuorum qualecumque solatium, ad quos pertinent illi mortui, quorum apparent imagines somniantibus; siue ut his admonitionibus generi humano sepulturae commendetur humanitas: quae licet defunctis non opituletur, culpanda tamen irreligiositate neglegitur. Aliquando autem fallacibus uisis homines in magnos mittuntur errores, quos talia perpeti iustum est. Velut si quisquam uideat in somnis, quod Aeneas uidisse apud inferos poetica falsitate narratur: et ei cuiuspiam non sepulti appareat imago, loquaturque talia, qualia fertur illi locutus fuisse Palinurus; et cum euigilauerit, ibi corpus eius inueniat, ubi iacere inhumatum cum somniaret audiuit, admonitus et rogatus ut sepeliret inuentum; et quia id uerum esse comperit, credat ideo mortuos sepeliri, ut eorum animae ad loca transeant, unde insepultorum animas inferna prohiberi lege somniauit: nonne ita credens, plurimum a tramite ueritatis exorbitat? [11] Visorum in somnis exempla duo. Pater defunctus apparet filio. Augustinus ipse in uiuis agens apparet in somnis Eulogio rhetori, et locum Ciceronis exponit. 11. 13. Sic autem infirmitas humana sese habet, ut cum in somnis quisque uiderit mortuum, ipsius animam se uidere arbitretur; cum autem uiuum similiter somniauerit, non eius animam, neque corpus, sed hominis similitudinem sibi apparuisse non dubitet: quasi non possint et mortuorum hominum eodem modo nescientium, non animae, sed similitudines apparere dormientibus. Pro certo, cum Mediolani essemus, audiuimus quod cum debitum repeteretur a quodam, defuncti patris cautione prolata, quod filio nesciente a patre iam fuerat persolutum, contristari homo grauissime coepit, atque mirari quod ei pater moriens non dixerit quid deberet, cum fecisset etiam testamentum. Tunc ei nimis anxio apparuit idem pater eius in somnis, et ubi esset recautum quo illa cautio uacuata fuerat, indicauit. Quo inuento iuuenis atque monstrato, non solum falsi debiti calumniam propulsauit, sed etiam paternum recepitchirographum, quod pater non receperat, quando est persoluta pecunia. Hic itaque putatur anima hominis curam gessisse pro filio, et ad eum uenisse dormientem, ut docens quod ignorabat, magna eum molestia liberaret. Sed eodem ipso ferme tempore quo id audiuimus, item nobis apud Mediolanum constitutis, Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in eadem arte discipulus fuit, sicut mihi ipse, posteaquam in Africam remeauimus, retulit, cum rhetoricos Ciceronis libros discipulis suis traderet, recensens lectionem quam postridie fuerat traditurus, quemdam locum offendit obscurum: quo non intellecto, uix potuit dormire sollicitus; qua nocte somnianti ego illi quod non intellegebat exposui; imo non ego, sed imago mea, nesciente me, et tam longe trans mare aliquid aliud siue agente, siue somniante, et nihil de illius curis omnino curante. Quomodo fiant ista, nescio: sed quomodolibet fiant, cur non eodem modo fieri credimus, ut in somnis quisque uideat mortuum, quomodo fit ut uideat et uiuum? ambobus utique nescientibus, neque curantibus quis uel ubi uel quando eorum imagines somniet. [12] Visa phreneticorum. 12. 14. Similia sunt autem somniis nonnulla etiam uisa uigilantium, qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici, uel quocumque furentes modo: nam et ipsi loquuntur secum quasi uere praesentibus loquantur, etiam cum absentibus quam praesentibus, quorum imagines cernunt, siue uiuorum, siue mortuorum. Sed quemadmodum ii qui uiuunt, ab eis se uideri, et cum eis se colloqui nesciunt; neque enim reuera ipsi adsunt, aut ipsi sermocinantur, sed turbatis sensibus homines talia uisa imaginaria patiuntur: eo modo et ii qui ex hac uita migrarunt, sic affectis hominibus uidentur quasi praesentes, cum sint absentes, et utrum aliquis eos imaginaliter uideat, omnino nescientes. 12. 15. Huic rei simile est etiam illud, cum homines altius quam si dormirent, subtrahuntur corporis sensibus, et occupantur talibus uisis. Et his enim apparent imagines uiuorum atque mortuorum; sed cum fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos uidisse se dixerint, uere cum eis fuisse creduntur: nec attendunt, qui haec audiunt, similiter ab eis absentium atque nescientium quorumdam etiam imagines uisas esse uiuorum. Homo quidam Curma nomine, municipii Tulliensis, quod Hipponi proximum est, curialis pauper, uix illius loci duumuiralitius et simpliciter rusticanus, cum aegrotaret, ablatus a sensibus, pene mortuus iacuit aliquot diebus: tenuissimus flatus in naribus, qui manu admota utcumque sentiebatur et erat exiguum uiuentis indicium, sepeliri ut exanimem non sinebat. Nullos artus mouebat, nulla sumebat alimenta; nihil oculis, nihil ullo alio sensu corporis qualibet impacta molestia sentiebat. Videbat tamen multa uelut in somnis, quae tandem aliquando post dies plurimos quasi euigilans, uisa narrauit. Ac primum, mox ut aperuit oculos: Eat aliquis, inquit, ad domum Curmae fabri ferrarii, et uideat quid ibi agatur. Quo cum itum esset, inuentus est mortuus eo momento, quo iste fuerat sensibus redditus, et pene a morte reuixerat. Tunc intentis qui aderant, illum exhiberi iussum esse quando ipse dimissus est, indicauit; seque illic unde redierat dixit audisse, quod non Curma curialis, sed Curma faber ferrarius ad loca illa mortuorum praeceptus fuisset adduci. In illis ergo uisis, tamquam somniis suis, inter eos defunctos, quos uidebat pro meritorum diuersitate tractari, agnouit etiam nonnullos quos nouerat uiuos. Ipsos autem uere forsitan credidissem, si non inter illa quasi somnia sua uidisset etiam quosdam qui nunc usque adhuc uiuunt, clericos uidelicet aliquos regionis suae, a quorum ibi presbytero audiuit, ut apud Hipponem baptizaretur a me, quod et factum esse dicebat. Viderat itaque in illa uisione presbyterum, clericos, me ipsum, nondum scilicet mortuos, in qua postea uidit et mortuos. Cur non etiam illos sicut nos uidisse credatur, utrosque scilicet absentes atque nescientes; ac per hoc non ipsos, sed similitudines eorum, sicut etiam locorum? Nam et fundum uidit ubi erat ille cum clericis presbyter, et Hipponem ubi a me quasi baptizatus est: in quibus locis profecto non erat, quando illic sibi esse uidebatur. Nam quid ibi ageretur eo tempore, nesciebat: quod procul dubio sciret, si uere ibi esset. Visa sunt igitur ista, quae non praesentantur in ipsis rebus ut sunt, sed in quibusdam rerum imaginibus adumbrantur. Denique post multa quae uidit, etiam in paradisum se introductum esse narrauit, dictumque sibi esse, cum inde dimitteretur rediturus ad suos: Vade, baptizare, si uis esse in isto loco beatorum. Deinde ut a me baptizaretur admonitus, iam factum esse respondit. Cui rursus ille qui cum eo loquebatur: Vade, inquit, uere baptizare; nam illud in uisione uidisti. Post ista conualuit, perrexit Hipponem. Pascha iam propinquabat, dedit nomen inter alios Competentes, pariter cum plurimis incognitus nobis; nec illam mihi uisionem, nec cuiquam nostrorum indicare curauit. Baptizatus est, peractis diebus sanctis remeauit ad propria. Biennio uel amplius transacto, ego cuncta haec cognoui: primo per quemdam meum eiusque amicum in conuiuio meo, cum quaedam talia loqueremur: deinde institi ac feci ut haec mihi praesens ipse narraret, attestantibus honestis ciuibus suis, et de mirabili eius aegritudine, ut iacuerit pene mortuus per dies plurimus, et de illo alio Curma fabro ferrario, quod commemoraui superius, et de his omnibus quae cum mihi diceret, iam et tunc ab illo se audisse recolebant atque firmabant. Quamobrem sicut uidit baptismum suum, et me ipsum, et Hipponem, et basilicam, et baptisterium, non in rebus ipsis, sed in quibusdam similitudinibus rerum; ita et alios quosdam uiuos, eisdem nescientibus uiuis: [13] 13. 15. Cur non ergo ita et illos mortuos, eisdem nescientibus mortuis? 13. 16. Cur non istas operationes angelicas credimus, per dispensationem prouidentiae Dei bene utentis et bonis et malis, secundum inscrutabilem altitudinem iudiciorum suorum 34? siue instruantur hinc mentes mortalium, siue fallantur, siue consolentur, siue terrcantur: sicut unicuique uel praebenda est misericordia, uel irroganda uindicta, ab illo cui misericor diam et iudicium non inaniter cantat Ecclesia. Ut uolet accipiat quisque quod dicam. Si rebus uiuentium interessent animae mortuorum, et ipsae nos, quando eas uidemus, alloquerentur in somnis; ut de aliis taceam, me ipsum pia mater nulla nocte desereret, quae terra marique secuta est ut mecum uiueret. Absit enim ut facta sit uita feliciore crudelis, usque adeo ut quando aliquid angit cor meum, nec tristem filium consoletur, quem dilexit unice, quem nunquam uoluit moestum uidere. Sed profecto quod sacer Psalmus personat, uerum est: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Si ergo dereliquerunt nos parentes nostri, quomodo nostris curis et rebus intersunt? Si autem parentes non intersunt, qui sunt alii mortuorum qui nouerint quid agamus, quidue patiamur? Isaias propheta dicit: Tu es enim pater noster; quia Abraham nesciuit nos, et Israel non cognouit nos. Si tanti Patriarchae quid erga populum ex his procreatum ageretur ignorauerunt, quibus Deo credentibus populus ipse de illorum stirpe promissus est; quomodo mortui uiuorum rebus atque actibus cognoscendis adiuuandisque miscentur? Quomodo dicimus eis fuisse consultum, qui obierunt antequam uenirent mala quae illorum obitum consecuta sunt, si et post mortem sentiunt quaecumque in uitae humanae calamitate contingunt? An forte nos errando ista dicimus, et hos putamus quietos, quos inquieta uita uiuorum sollicitat? Quid est ergo quod piissimo regi Iosiae pro magno beneficio promisit Deus, quod esset ante moriturus, ne uideret mala quae uentura illi loco et populo minabatur? Quae Dei uerba ista sunt: Haec dicit Dominus Deus Israel: Verba mea quae audisti, et ueritus es a facie mea cum audisti, quae locutus sum de isto loco, et qui commorantur in eo, ut deseratur et in maledicto sit; et conscidisti uestimenta tua, et fleuisti in conspectu meo, et ego audiui, dixit Dominus sabaoth: non sic, ecce ego apponam te ad patres tuos, et apponeris cum pace; et non uidebunt oculi tui omnia mala quae ego induco in locum hunc, et qui commorantur in eo. Territus iste Dei comminationibus fleuerat, et sua uestimenta consciderat; et fit omnium malorum futurorum de properatura morte securus, quod ita requieturus esset in pace, ut illa omnia non uideret. Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non uident quaecumque aguntur aut eueniunt in ista uita hominum. Quomodo ergo uident tumulos suos, aut corpora sua, utrum abiecta iaceant, an sepulta? Quomodo intersunt miseriae uiuorum, cum uel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt; uel in pace requiescant, sicut huic Iosiae promissum est, ubi mala ulla nec patiendo nec compatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis quae patiendo et compatiendo, cum hic uiuerent, sustinebant? [14] Obiectio aduersus superiora. 14. 17. Dixerit aliquis: Si nulla est mortuis cura de uiuis, quomodo ille diues qui apud inferos torquebatur, rogabat Abraham patrem, ut mittat Lazarum ad quinque fratres suos nondum mortuos, et agat cum eis ne ueniant et ipsi in eumdem tormentorum locum? Sed numquid quia hoc ille diues dixit, ideo quid fratres agerent uel quid paterentur illo tempore, sciuit? Ita illi fuit cura de uiuis, quamuis quid agerent omnino nesciret; quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamuis quid agant utique nesciamus. Nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis Deo supplicaremus. Denique Abraham nec Lazarum misit, et Moysen ac Prophetas hic eos habere respondit, quos audire deberent, ut ad illa supplicia non uenirent. Ubi rursus occurrit quomodo quid hic ageretur Abraham pater ipse nesciebat, ubi sciebat esse Moysen et Prophetas, id est, libros eorum, quibus homines obediendo tormenta inferna euitarent: ubi denique nouerat diuitem illum in deliciis, pauperem uero Lazarum in laboribus doloribusque uixisse. Nam et hoc illi ait: Memento, fili, quia percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala. Sciebat ergo haec, quae utique apud uiuos, non apud mortuos gesta fuerant. Verum non cum agerentur in uiuis, sed eis mortuis potuit Lazaro indicante cognoscere, ne falsum sit quod ait propheta: Abraham nesciuit nos. [15] Mortui quomodo sciant quid hic agatur. 15. 18. Proinde fatendum est nescire quidem mortuos quid hic agatur, sed dum hic agitur: postea uero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt; non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare, qui sinuntur etiam ista meminisse; et quae illos, quibus haec indicant, oportet audire. Possunt et ab Angelis, qui rebus quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat cui cuncta subiecta sunt. Nisi enim essent Angeli qui possent interesse et uiuorum et mortuorum locis, non dixisset Dominus Iesus: Contigit autem mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Nunc ergo hic, nunc ibi esse potuerunt, qui hinc illuc quem Deus uoluit abstulerunt. Possunt etiam spiritus mortuorum aliqua quae hic aguntur quae necessarium est eos nosse, et quos necessarium est ea nosse, non solum praeterita uel praesentia, uerum etiam futura Spiritu Dei reuelante cognoscere: sicut non omnes homines, sed Prophetae dum hic uiuerent cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse reuelanda Dei prouidentia iudicabat. Mitti quoque ad uiuos aliquos ex mortuis, sicut e contrario Paulus ex uiuis in paradisum raptus est, diuina Scriptura testatur. Nam Samuel propheta defunctus uiuo Saüli etiam regi futura praedixit: quamuis nonnulli non ipsum fuisse qui potuisset magicis artibus euocari, sed aliquem spiritum tam malis operibus congruentem illius existiment similitudinem figurasse: cum liber Ecclesiasticus, quem Iesus filius Sirach scripsisse traditur, et propter eloquii nonnullam similitudinem Salomonis pronuntiatur, contineat in laude patrum, quod Samuel etiam mortuus prophetauerit. Sed si et huic libro ex Hebraeorum (quia in eorum non est) canone contradicitur; quid de Moyse dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus, et in Euangelio cum Elia, qui mortuus non est, legitur apparuisse uiuentibus? [16] Martyres adesse nonnullis adiuuandis. 16. 19. Hinc et illa soluitur quaestio, quomodo martyres ipsis beneficiis quae dantur orantibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui quid agant uiui. Non enim solis beneficiorum effectibus, uerum etiam ipsis hominum aspectibus confessorem apparuisse Felicem, cuius inquilinatum pie diligis, cum a Barbaris Nola oppugnaretur, audiuimus, non incertis rumoribus, sed testibus certis. Verum ista diuinitus exhibentur, longe aliter quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus attributus. Non enim quia in uinum aqua, cum uoluit Dominus, repente conuersa est, ideo non debemus, quid aqua ualeat in elementorum ordine proprio, ab istius diuini operis raritate uel potius singularitate discernere: nec quoniam Lazarus resurrexit, ideo mortuus omnis quando uult surgit, aut eo modo exanimis a uiuente, quomodo a uigilante dormiens excitatur. Alii sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa uirtutum; alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt: quamuis et naturae Deus adsit ut sit, et miraculis natura non desit. Non igitur ideo putandum est uiuorum rebus quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis uel adiuuandis martyres adsunt: sed ideo potius intellegendum est quod per diuinam potentiam martyres uiuorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam uiuorum rebus interesse non possunt. 16. 20. Quamquam ista quaestio uires intellegentiae meae uincit, quemadmodum opitulentur martyres iis quos per eos certum est adiuuari; utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diuersis locis, et tanta inter se longinquitate discretis, siue ubi sunt eorum memoriae, siue praeter suas memorias ubicumque adesse sentiuntur: an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conuersatione remotis, et tamen generaliter orantibus pro indigentia supplicantum (sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur, nec ubi sint uel quid agant scimus), Deus omnipotens qui est ubique praesens, nec concretus nobis, nec remotus a nobis, exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solatia, quibus in huius uitae miseria iudicat esse praebenda; et suorum merita martyrum ubi uult, quando uult, quomodo uult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc nouit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cuius illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet. Res haec altior est quam ut a me possit attingi, et abstrusior quam ut a me ualeat perscrutari: et ideo quid horum duorum sit, an uero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per Angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo; mallem a scientibus ista perquirere. Neque enim nemo est qui haec sciat, non qui sibi scire uideatur et nesciat: dona enim Dei sunt, his alia, et illis alia largientis, secundum Apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem Spiritus ad utilitatem: Alii quidem, inquit, datur per Spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri autem fides in eodem Spiritu; alii donatio curationum in uno Spiritu; alii operationes uirtutum; alii prophetia; alii diiudicatio spirituum; alii genera linguarum; alii interpretatio sermonum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. Horum omnium spiritalium donorum, quae commemorauit Apostolus, cuicumque data est diiudicatio spirituum, ipse scit ista sicut scienda sunt. [17] De Ioanne monacho. 17. 21. Talem fuisse credendum est illum Ioannem monachum, quem de belli ciuilis euentu maior Theodosius consuluit imperator: habebat quippe etiam prophetiam. Neque enim singulos singula munerum istorum, sed etiam plura unum habere posse non ambigo. Ioannes ergo iste, cuidam mulieri religiosissimae impatienter eum uidere cupienti, atque ut hoc impetraret per maritum suum uehementer instanti, cum ille nollet, quoniam id nunquam permiserat feminis: Vade, inquit, dic uxori tuae, uidebit me nocte proxima, sed in somnis. Et factum est: monuitque illam quidquid fidelem coniugatam moneri oportebat. Quae cum euigilasset, talem se uidisse hominem Dei uiro suo, qualem ille eum nouerat, et quid ab illo audierit, indicauit. Qui hoc ab eis comperit, retulit mihi, uir grauis et nobilis, et dignissimus credi. Sed si illum sanctum monachum ipse uidissem, quia, sicut fertur, patientissime interrogabatur et sapientissime respondebat, quaesissem ab eo quod ad istam pertinet quaestionem, utrum ipse ad illam feminam uenisset in somnis, id est, spiritus eius in effigie corporis sui, sicut nos ipsos in effigie corporis nostri somniamus; an ipso aliud agente, uel, si dormiebat, aliud somniante, siue per angelum, siue quocumque alio modo in mulieris somnio talis facta sit uisio; atque id futurum, ut ipse promitteret, prophetiae Spiritu reuelante praesciuerit. Si enim ipse interfuit somnianti, mirabili gratia utique id potuit, non natura; et Dei munere, non propria facultate. Si autem ipso aliud agente, siue dormiente et uisis aliis occupato, eum mulier uidit in somnis; profecto tale aliquid factum est, quale illud est quod in Actibus Apostolorum legimus, ubi Dominus Iesus loquitur Ananiae de Saulo, et indicat ei quod Saulus uidit ad se uenientem Ananiam, cum hoc Ananias ipse nesciret. Quodlibet horum mihi responderet ille homo Dei, et de martyribus ab illo pergerem quaerere, utrum ipsi adsint in somnis, uel quocumque alio modo uidentibus eos in qua figura uoluerint; et maxime quando ab eis se torqueri daemones in hominibus confitentur, et rogant eos ut parcant sibi: an ista fiant Dei nutu per angelicas potestates, in honorem commendationemque sanctorum ad utilitatem hominum, illis in summa quiete positis, et ad alia longe meliora uisa uacantibus seorsum a nobis, orantibusque pro nobis. Nam Mediolani apud sanctos Protasium et Geruasium martyres, expresso nomine, sicut defunctorum quos eodem modo commemorabant, adhuc uiuum daemones episcopum confitebantur Ambrosium, atque ut sibi parceret obsecrabant, illo aliud agente, atque hoc cum ageretur omnino nesciente. An uero aliquando per ipsam praesentiam martyrum fiant, ista aliquando per Angelorum; et utrum possint, uel quibus signis possint a nobis duo ista discerni; an ea sentire ac diiudicare non ualeat, nisi qui habeat illud donum per Dei Spiritum diuidentem propria unicuique prout uult: dissereret mihi, ut arbitror, ille Ioannes haec omnia, sicut uellem; ut aut eo docente discerem, et ea quae audirem uera et certa esse cognoscerem; aut ego crederem quae nescirem, illo dicente quae sciret. Quod si mihi forsitan de sancta Scriptura responderet ac diceret: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper; id etiam gratanter acciperem. Non enim paruus est fructus, si aliqua obscura et incerta, quae comprehendere non ualemus, clarum saltem certumque sit nobis non esse quaerenda; et quod unusquisque uult discere, putans prodesse si sciat, discat non obesse si nesciat. [18] Obsequia solemnia defunctorum, altaris, orationum et eleemosynarum sacrificia. Sepulturae officium. 18. 22. Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire, nisi quod pro eis siue altaris, siue orationum, siue eleemosynarum sacrificiis solemniter supplicamus: quamuis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed iis tantum quibus dum uiuunt comparatur ut prosint. Sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint et debeant peruenire. Melius enim supererunt ista eis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. Diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quo pro illo fiat similiter a suis. Corpori autem humando quidquid impenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium, secundum affectum quo nemo unquam carnem suam odio habet. Unde oportet ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat. Et si haec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitate mansuro impensum eiusmodi officium, sit etiam quodammodo eiusdem fidei testimonium? Quod uero quisque apud memorias martyrum sepelitur, hoc tantum mihi uidetur prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patrocinio, affectus pro illo supplicationis augeatur. 18. 23. Habes ad ea quae a me putasti esse quaerenda, qualem potui reddere responsionem meam: quae si ultra quam sat est prolixa est, da ueniam; id enim factum est amore diutius loquendi tecum. Hunc ergo librum quemadmodum acceperit uenerabilis Dilectio tua, peto rescriptis tuis nouerim, quem tibi perlator eius faciet sine dubio gratiorem, frater scilicet et compresbyter noster Candidianus, quem per tuas litteras cognitum toto corde suscepi, inuitusque dimisi. Multum enim nos in caritate Christi sua praesentia consolatus est, et, quod fatendum est, eius instantia tibi parui. Nam cor meum tanta distendunt, ut nisi ipso assidue commonente me non sineret obliuisci, profecto interrogationi tuae mea responsio defuisset.