[13,0] LIBER TERTIUS DECIMUS. [13,1] 1. 1. In libro superiore huius operis duodecimo satis egimus discernere rationalis mentis officium in temporalibus rebus, ubi non sola cognitio, uerum et actio nostra uersatur, ab excellentiore eiusdem mentis officio, quod contemplandis aeternis rebus impenditur, ac sola cognitione finitur. Commodius autem fieri puto, ut de Scripturis sanctis aliquid interseram, quo facilius possit utrumque dignosci. 1. 2. Euangelium suum Ioannes euangelista sic exorsus est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est: in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes: hic uenit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux uera quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine eius: qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt. Et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et ueritatis. Hoc totum quod ex Euangelio posui, in praecedentibus suis partibus habet quod immutabile ac sempiternum est, cuius contemplatio nos beatos facit: in consequentibus uero permixta cum temporalibus commemorantur aeterna. Ac per hoc aliqua ibi ad scientiam pertinent, aliqua ad sapientiam, sicut in libro duodecimo nostra praecessit distinctio. Nam: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: quod factum est in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt; contemplatiuam uitam requirit, et intellectuali mente cernendum est. Qua in re quanto magis quisque profecerit, tanto fiet sine dubitatione sapientior. Sed propter id quod ait: Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt; fide utique opus erat, qua crederetur quod non uideretur. Tenebras quippe intellegi uoluit, auersa ab huiusmodi luce eamque minus idonea contueri corda mortalium: propter quod adiungit et dicit: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes: hic uenit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Hoc iam temporaliter gestum est, et ad scientiam pertinet, quae cognitione historica continetur. Hominem autem Ioannem in phantasia cogitamus, quae de humanae naturae notitia impressa est nostrae memoriae. Et hoc eodem modo cogitant, siue qui ista non credunt, siue qui credunt. Utrisque enim notum est quid sit homo, cuius exteriorem partem, id est, corpus per corporis lumina didicerunt: interiorem uero, id est, animam in se ipsis, quia et ipsi homines sunt, et per humanam conuersationem cognitam tenent: ut possint cogitare quod dicitur: Fuit homo cui nomen erat Ioannes: quia et nomina sciunt loquendo et audiendo. Quod autem ibi est, missus a Deo; fide tenent qui tenent: et qui fide non tenent, aut dubitatione ambigunt, aut infidelitate derident. Utrique tamen, si non sunt ex numero nimis insipientium, qui dicunt in corde suo: Non est Deus, haec audientes uerba, utrumque cogitant, et quid sit Deus, et quid sit mitti a Deo; et si non sicut res se habent, at certe sicut ualent. 1. 3. Fidem porro ipsam quam uidet quisque in corde suo esse, si credit, uel non esse, si non credit, aliter nouimus: non sicut corpora quae uidemus oculis corporeis, et per ipsorum imagines quas memoria tenemus, etiam absentia cogitamus; nec sicut ea quae non uidimus, et ex iis quae uidimus cogitatione utcumque formamus, et memoriae commendamus, quo recurramus cum uoluerimus, ut illic ea, uel potius qualescumque imagines eorum quas ibi fiximus, similiter recordatione cernamus; nec sicut hominem uiuum, cuius animam etiamsi non uidemus, ex nostra conicimus, et ex motibus corporalibus hominem uiuum, sicut uidendo didicimus, intuemur etiam cogitando. Non sic uidetur fides in corde, in quo est, ab eo cuius est: sed eam tenet certissima scientia, clamatque conscientia. Cum itaque propterea credere iubeamur, quia id quod credere iubemur, uidere non possumus; ipsam tamen fidem quando inest in nobis, uidemus in nobis: quia et rerum absentium praesens est fides, et rerum quae foris sunt intus est fides, et rerum quae non uidentur uidetur fides, et ipsa tamen temporaliter fit in cordibus hominum; et si ex fidelibus, infideles fiunt, perit ab eis. Aliquando autem et rebus falsis accommodatur fides: loquimur enim sic, ut dicamus "Habita est ei fides, et decepit". Qualis fides, si tamen et ipsa dicenda est fides, non culpabiliter de cordibus perit, quando eam inuenta ueritas pellit. Optabiliter autem rerum uerarum in easdem res fides transit. Non enim dicendum est: "Perit", quando ea, quae credebantur, uidentur. Numquid enim adhuc fides dicenda est, cum definita sit in Epistola ad Hebraeos fides, dictumque sit eam esse conuictionem rerum quae non uidentur? 1. 4. Deinde quod sequitur: Hic uenit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum; actio, ut diximus, temporalis est. Temporaliter enim testimonium perhibetur etiam de re sempiterna, quod est intellegibile lumen. De quo ut testimonium perhiberet uenit Ioannes, qui non erat lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Adiungit enim: Erat lux uera quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Haec uerba omnia qui latinam linguam sciunt, ex rebus intellegunt quas nouerunt. Quarum aliquae nobis innotuerunt per corporis sensus, sicut homo, sicut ipse mundus, cuius tam euidentem magnitudinem cernimus, sicut eorumdem uerborum soni; nam et auditus sensus est corporis: aliquae autem per animi rationem, sicut id quod dictum est: Et sui eum non receperunt: intellegitur enim, Non in eum crediderunt, quod quid sit, nullo corporis sensu, sed animi ratione cognouimus. Ipsorum etiam uerborum, non sonos, sed significationes, partim per corporis sensum, partim per animi rationem didicimus. Nec ea uerba nunc primum audiuimus: sed quae iam audieramus; et non solum ipsa, uerum etiam quae significarent, cognita memoria tenebamus, et hic agnouimus. Hoc enim nomen disyllabum cum dicitur, mundus, quoniam sonus est, res utique corporalis per corpus innotuit, id est, per aurem: sed etiam quod significat per corpus innotuit, id est, per oculos carnis. Mundus quippe in quantum notus est, uidentibus notus est. At hoc uerbum quattuor syllabarum quod est "Crediderunt", sono suo, quoniam corpus est, per aurem carnis illabitur: quod autem significat, nullo corporis sensu, sed animi ratione cognoscitur. Nisi enim quid sit: "Crediderunt", per animum nossemus, non intellegeremus quid non fecerint illi de quibus dictum est: Et sui eum non receperunt. Sonus ergo uerbi forinsecus instrepit auribus corporis, et attingit sensum qui uocatur auditus. Species quoque hominis et in nobis ipsis nobis nota est, et forinsecus in aliis adest corporis sensibus; oculis, cum uidetur; auribus, cum auditur; tactui, cum tenetur et tangitur: habet etiam in memoria nostra imaginem suam, incorporalem quidem, sed corpori similem. Mundi denique ipsius mirabilis pulchritudo forinsecus praesto est, et aspectibus nostris, et ei sensui qui dicitur tactus, si quid eius attingimus: habet etiam ipse intus in memoria nostra imaginem suam, ad quam recurrimus, cum eum uel septi parietibus, uel etiam in tenebris cogitamus. Sed de his imaginibus rerum corporalium, incorporalibus quidem, habentibus tamen similitudines corporum, et ad uitam exterioris hominis pertinentibus, iam satis in undecimo libro locuti sumus. Nunc autem agimus de homine interiore, et eius scientia, ea quae rerum est temporalium et mutabilium: in cuius intentionem cum assumitur aliquid, etiam de rebus ad exteriorem hominem pertinentibus, ad hoc assumendum est ut aliquid inde doceatur quod rationalem adiuuet scientiam: ac per hoc rerum quas communes cum animantibus irrationalibus habemus, rationalis usus ad interiorem hominem pertinet; nec recte dici potest cum irrationalibus animantibus eum nobis esse communem. [13,2] 2. 5. Fides uero de qua in hoc libro aliquanto diutius disputare certa dispositionis nostrae ratione compellimur, quam qui habent, fideles uocantur, et qui non habent, infideles, sicut ii qui uenientem in propria Dei Filium non receperunt, quamuis ex auditu in nobis facta sit, non tamen ad eum sensum corporis pertinet qui appellatur auditus, quoniam non est sonus; nec ad oculos huius carnis, quoniam non est color aut corporis forma; nec ad eum qui dicitur tactus, quoniam corpulentiae nihil habet; nec ad ullum omnino sensum corporis, quoniam cordis est res ista, non corporis; nec foris est a nobis, sed in intimis nobis; nec eam quisquam hominum uidet in alio, sed unusquisque in semetipso. Denique potest et simulatione confingi, et putari esse in quo non est. Suam igitur quisque fidem apud se ipsum uidet: in altero autem credit esse eam, non uidet; et tanto firmius credit, quanto fructus eius magis nouit, quos operari solet fides per dilectionem. Quamobrem omnibus de quibus Euangelista subiungit et dicit: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt, fides ista communis est: non sicut aliqua corporis forma communis est ad uidendum omnium oculis quibus praesto est; ex ipsa quippe una omnium cernentium quodam modo informatur aspectus: sed sicut dici potest omnibus hominibus esse facies humana communis; nam hoc ita dicitur, ut tamen singuli suas habeant. Ex una sane doctrina impressam fidem credentium cordibus singulorum qui hoc idem credunt uerissime dicimus: sed aliud sunt ea quae creduntur, aliud fides qua creduntur. Illa quippe in rebus sunt quae uel esse uel fuisse uel futurae esse dicuntur: haec autem in animo credentis est, ei tantum conspicua cuius est; quamuis sit et in aliis, non ipsa, sed similis. Non enim numero est una, sed genere: propter similitudinem tamen et nullam diuersitatem magis unam dicimus esse quam multas. Nam et duos homines simillimos cum uidemus, unam faciem dicimus et miramur amborum. Facilius itaque dicitur multas animas fuisse singulas utique singulorum, de quibus legimus in Actibus Apostolorum quod eis fuerit anima una; quam ubi dixit Apostolus: Una fides, tot eas audet quisquam dicere quot fideles. Et tamen qui dicit: O mulier, magna est fides tua; et alteri: Modicae fidei, quare dubitasti? suam cuique esse significat. Sed ita dicitur eadem credentium fides una, quemadmodum eadem uolentium uoluntas una: cum et in ipsis qui hoc idem uolunt, sua uoluntas sit cuique conspicua, alterius autem lateat, quamuis idem uelit; et si aliquibus signis sese indicet, creditur potius quam uidetur. Unusquisque autem sui animi conscius non credit utique hanc esse suam, sed plane peruidet uoluntatem. [13,3] 3. 6. Est quaedam sane eiusdem naturae uiuentis et ratione utentis tanta conspiratio, ut cum lateat alterum quid alter uelit, nonnullae tamen sint uoluntates omnium etiam singulis notae: et cum quisque homo nesciat quid homo alius unus uelit, in quibusdam rebus possit scire quid omnes uelint. Unde illa cuiusdam mimi facetissima praedicatur urbanitas, qui cum se promisisset in theatro quid in animo haberent, et quid uellent omnes, aliis ludis esse dicturum, atque ad diem constitutum ingenti exspectatione maior multitudo conflueret, suspensis et silentibus omnibus, dixisse perhibetur: "Vili uultis emere, et caro uendere". In quo dicto leuissimi scenici, omnes tamen conscientias inuenerunt suas, eique uera ante oculos omnium constituta, et tamen improuisa dicenti, admirabili fauore plauserunt. Cur autem tam magna exspectatio facta est illo promittente omnium uoluntatem se esse dicturum, nisi quia latent hominem aliorum hominum uoluntates? Sed numquid ista latuit istum? Numquid quemquam latet? Qua tandem causa, nisi quia sunt quaedam quae non inconuenienter in aliis de se quisque coniiciat, compatiente uel conspirante uitio seu natura? Sed aliud est uidere uoluntatem suam, aliud, quamuis certissima coniectura, conicere alienam. Nam conditam Romam tam certum habeo in rebus humanis quam Constantinopolim, cum Romam uiderim oculis meis, de illa uero nihil nouerim, nisi quod aliis testibus credidi. Et mimus quidem ille uel se ipsum intuendo, uel alios quoque experiendo, uili uelle emere, et caro uendere, omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam reuera uitium est, potest quisque adipisci eiusmodi iustitiam, uel alicuius alterius uitii quod huic contrarium est incurrere pestilentiam, qua huic resistat et uincat. Nam scio ipse hominem, cum uenalis codex ei fuisset oblatus, pretiique eius ignarum et ideo quiddam exiguum poscentem cerneret uenditorem, iustum pretium quod multo amplius erat, nec opinanti dedisse. Quid, si etiam sit quisquam nequitia tanta possessus, ut uili uendat quae dimiserunt parentes, et caro emat quae consumant libidines? Non est, ut opinor, incredibilis ista luxuries: et si quaerantur tales, reperiantur, aut etiam non quaesiti fortassis occurrant, qui nequitia maiore quam theatrica, propositioni uel pronuntiationi theatricae insultent, magno pretio stupra emendo, paruo autem rura uendendo. Largitionis etiam gratia nouimus quosdam emisse frumenta carius, et uilius uendidisse suis ciuibus. Illud etiam quod uetus poeta dixit Ennius: "Omnes mortales sese laudarier optant", profecto et de se ipso et de iis quos expertus fuerat, coniecit in aliis, et uidetur pronuntiasse hominum omnium uoluntatem. Denique si et mimus ille dixisset: "Laudari omnes uultis, nemo uestrum uult uituperari"; similiter quod esset omnium uoluntatis dixisse uideretur. Sunt tamen qui uitia sua oderint, et in quibus sibi displicent ipsi, nec ab aliis se laudari uelint, gratiasque agant obiurgantium beneuolentiae, cum ideo uituperantur ut corrigantur. At si dixisset: "Omnes beati esse uultis, miseri esse non uultis"; dixisset aliquid quod nullus in sua non agnosceret uoluntate. Quidquid enim aliud quisquam latenter uelit, ab hac uoluntate quae omnibus et in omnibus hominibus satis nota est, non recedit. [13,4] 4. 7. Mirum est autem cum capessendae atque retinendae beatitudinis uoluntas una sit omnium, unde tanta exsistat de ipsa beatitudine rursus uarietas atque diuersitas uoluntatum, non quod aliquis eam nolit, sed quod non omnes eam norint. Si enim omnes eam nossent, non ab aliis putaretur esse in uirtute animi; aliis, in corporis uoluptate; aliis, in utraque; et aliis atque aliis, alibi atque alibi. Ut enim eos quaeque res maxime delectauit, ita in ea constituerunt uitam beatam. Quomodo igitur feruentissime amant omnes, quod non omnes sciunt? Quis potest amare quod nescit? sicut iam de hac re in libris superioribus disputaui. Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus, nec tamen scitur ab omnibus? An forte sciunt omnes ipsa quae sit, sed non omnes sciunt ubi sit, et inde contentio est? Quasi uero de aliquo mundi huius agatur loco, ubi debeat quisque uelle uiuere, qui uult beate uiuere, ac non ita quaeratur ubi sit beatitudo, sicut quaeritur quae sit. Nam utique si in corporis uoluptate est, ille beatus est qui fruitur corporis uoluptate: si in uirtute animi, ille qui hac fruitur: si in utraque, ille qui fruitur utraque. Cum itaque alius dicit: "Beate uiuere est uoluptate corporis frui"; alius autem: "Beate uiuere est uirtute animi frui": nonne aut ambo nesciunt quae sit beata uita, aut non ambo sciunt? Quomodo ergo ambo amant eam, si nemo potest amare quod nescit? An forte falsum est quod pro uerissimo certissimoque posuimus, beate uiuere omnes homines uelle? Si enim beate uiuere est, uerbi gratia, secundum animi uirtutem uiuere; quomodo beate uiuere uult, qui hoc non uult? Nonne uerius dixerimus: "Homo iste non uult beate uiuere, quia non uult secundum uirtutem uiuere, quod solum est beate uiuere"? Non igitur omnes beate uiuere uolunt, imo pauci hoc uolunt, si non est beate uiuere, nisi secundum uirtutem animi uiuere, quod multi nolunt. Itane falsum erit, unde nec ipse (cum Academicis omnia dubia sint) Academicus ille Cicero dubitauit, qui cum uellet in Hortensio dialogo ab aliqua re certa, de qua nullus ambigeret, sumere suae disputationis exordium: "Beati certe", inquit, "omnes esse uolumus?" Absit ut hoc falsum esse dicamus. Quid igitur? an dicendum est etiamsi nihil sit aliud beate uiuere, quam secundum uirtutem animi uiuere, tamen et qui hoc non uult, beate uult uiuere? Nimis quidem hoc uidetur absurdum. Tale est enim ac si dicamus: "Et qui non uult beate uiuere, beate uult uiuere". Istam repugnantiam quis audiat, quis ferat? Et tamen ad hanc contrudit necessitas, si et omnes beate uelle uiuere uerum est, et non omnes sic uolunt uiuere, quomodo solum beate uiuitur. [13,5] 5. 8. An forte illud est quod nos ab his angustiis possit eruere, ut quoniam diximus ibi quosque posuisse beatam uitam quod eos maxime delectauit, ut uoluptas Epicurum, uirtus Zenonem; sic alium aliquid aliud, nihil dicamus esse beate uiuere, nisi uiuere secundum delectationem suam, et ideo falsum non esse quod omnes beate uiuere uelint, quia omnes ita uolunt ut quemque delectat? Nam et hoc populo si pronuntiatum esset in theatro, omnes id in suis uoluntatibus inuenirent. Sed hoc quoque Cicero cum sibi ex aduerso proposuisset, ita redarguit, ut qui hoc sentiunt, erubescant. Ait enim: Ecce autem non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt esse beatos, qui uiuant ut ipsi uelint; hoc est quod nos diximus: "Ut quosque delectat". Sed mox ille subiecit: Falsum id quidem. Velle enim quod non deceat, idipsum miserrimum est: nec tam miserum est non adipisci quod uelis, quam adipisci uelle quod non oporteat. Praeclarissime omnino atque uerissime. Quis namque ita sit mente caecus, et ab omni luce decoris alienus ac tenebris dedecoris inuolutus, ut eum qui nequiter uiuit ac turpiter, et nullo prohibente, nullo ulciscente, et nullo saltem reprehendere audente, insuper et laudantibus plurimis, quoniam sicut ait Scriptura diuina: Laudatur peccator in desideriis animae suae; et qui iniqua gerit, benedicetur, implet omnes suas facinorosissimas et flagitiosissimas uoluntates, ideo beatum dicat, quia uiuit ut uult: cum profecto quamuis et sic miser esset, minus tamen esset, si nihil eorum quae perperam uoluisset, habere potuisset? Etiam mala enim uoluntate uel sola quisque miser efficitur: sed miserior potestate, qua desiderium malae uoluntatis impletur. Quapropter, quoniam uerum est quod omnes homines esse beati uelint, idque unum ardentissimo amore appetant, et propter hoc cetera quaecumque appetunt; nec quisquam potest amare quod omnino quid uel quale sit nescit, nec potest nescire quid sit quod uelle se scit; sequitur ut omnes beatam uitam sciant. Omnes autem beati habent quod uolunt, quamuis non omnes qui habent quod uolunt continuo sint beati: continuo autem miseri, qui uel non habent quod uolunt, uel id habent quod non recte uolunt. Beatus igitur non est, nisi qui et habet omnia quae uult, et nihil uult male. [13,6] 6. 9. Cum ergo ex his duobus beata uita constet, atque omnibus nota, omnibus cara sit; quid putamus esse causae cur horum duorum, quando utrumque non possunt, magis eligant homines, ut omnia quae uolunt habeant, quam ut omnia bene uelint etiamsi non habeant? An ipsa est prauitas generis humani, ut cum eos non lateat, nec illum beatum esse qui quod uult non habet, nec illum qui quod male uult habet; sed illum qui et habet quaecumque uult bona, et nulla uult mala, ex his duobus quibus beata uita perficitur, quando utrumque non datur, id eligatur potius, unde magis a beata uita receditur (longius quippe ab illa est quicumque adipiscitur male concupita, quam qui non adipiscitur concupita); cum potius eligi debuerit uoluntas bona, atque praeponi, etiam non adepta quae appetit? Propinquat enim beato, qui bene uult quaecumque uult, et quae adeptus cum fuerit beatus erit. Et utique non mala, sed bona beatum faciunt, quando faciunt: quorum bonorum habet aliquid iam, idque non parui aestimandum, eam ipsam scilicet uoluntatem bonam, qui de bonis quorum capax est humana natura, non de ullius mali perpetratione uel adeptione gaudere desiderat; et bona, qualia et in hac misera uita esse possunt, prudenti, temperanti, forti, et iusta mente sectatur, et quantum datur assequitur; ut etiam in malis sit bonus, et finitis malis omnibus atque impletis bonis omnibus sit beatus. [13,7] 7. 10. Ac per hoc in ista mortali uita erroribus aerumnisque plenissima, praecipue fides est necessaria, qua in Deum creditur. Non enim quaecumque bona, maximeque illa quibus quisque fit bonus, et illa quibus fiet beatus, unde nisi a Deo in hominem ueniant, et homini accedant, inueniri potest. Cum autem ex hac uita ab eo qui in his miseriis fidelis et bonus est, uentum fuerit ad beatam, tunc erit uere quod nunc esse nullo modo potest, ut sic homo uiuat quomodo uult. Non enim uolet male uiuere in illa felicitate, aut uolet aliquid quod deerit, aut deerit quod uoluerit. Quidquid amabitur, aderit: nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit, bonum erit, et summus Deus summum Bonum erit, atque ad fruendum amantibus praesto erit; et quod est omnino beatissimum, ita semper fore certum erit. Nunc uero fecerunt quidem sibi philosophi, sicut eorum cuique placuit, uitas beatas suas, ut quasi propria uirtute possent, quod communi mortalium conditione non poterant, sic scilicet uiuere ut uellent. Sentiebant enim aliter beatum esse neminem posse, nisi habendo quod uellet, et nihil patiendo quod nollet. Quis autem non qualemcumque uitam qua delectatur, et ideo beatam uocat, uellet sic esse in sua potestate, ut eam posset habere perpetuam? Et tamen quis ita est? Quis uult pati molestias quas fortiter toleret, quamuis eas uelit possitque tolerare si patitur? Quis uelit in tormentis uiuere, etiam qui potest in eis per patientiam tenendo iustitiam laudabiliter uiuere? Transitura cogitauerunt haec mala, qui ea pertulerunt, uel cupiendo habere, uel timendo amittere quod amabant, siue nequiter siue laudabiliter. Nam multi per transitoria mala, ad bona permansura fortiter tetenderunt. Qui profecto spe beati sunt, etiam cum sunt in transitoriis malis, per quae ad bona non transitura perueniunt. Sed qui spe beatus est, nondum beatus est: exspectat namque per patientiam beatitudinem quam nondum tenet. Qui uero sine ulla spe tali, sine ulla tali mercede cruciatur, quantamlibet adhibeat tolerantiam, non est beatus ueraciter, sed miser fortiter. Neque enim propterea miser non est, quia miserior esset, si etiam impatienter miseriam sustineret. Porro si ista non patitur, quae nollet pati in suo corpore, nec tunc quidem beatus habendus est, quoniam non uiuit ut uult. Ut enim alia omittam, quae corpore illaeso ad animi pertinent offensiones, sine quibus uiuere uellemus, et sunt innumerabilia; uellet utique si posset ita saluum atque incolume habere corpus, et nullas ex eo pati molestias, ut id haberet in potestate, aut in ipsius incorruptione corporis: quod quia non habet, ac pendet in incerto, profecto non uiuit ut uult. Quamuis enim per fortitudinem sit paratus excipere, et aequo ferre animo quidquid aduersitatis acciderit; mauult tamen ut non accidat, et si possit facit; atque ita paratus est in utrumque, ut quantum in ipso est alterum optet, alterum uitet, et si quod uitat, incurrerit, ideo uolens ferat, quia fieri non potuit quod uolebat. Ne opprimatur ergo sustinet: sed premi nollet. Quomodo ergo uiuit ut uult? An quia uolens fortis est ad ferenda quae nollet illata? Ideo igitur id uult quod potest, quoniam quod uult non potest. Haec est tota, utrum ridenda, an potius miseranda, superborum beatitudo mortalium, gloriantium se uiuere ut uolunt, quia uolentes patienter ferunt quae accidere sibi nolunt. Hoc est enim, aiunt, quod sapienter dixit Terentius: "Quoniam non potest id fieri quod uis, Id uelis quod possis". Commode hoc dictum esse, quis negat? Sed consilium est datum misero, ne esset miserior. Beato autem, quales se esse omnes uolunt, non recte nec uere dicitur, Non potest fieri quod uis. Si enim beatus est, quidquid uult fieri potest; quia non uult quod fieri non potest. Sed non est mortalitatis huius haec uita, nec erit nisi quando et immortalitas erit. Quae si nullo modo dari homini posset, frustra etiam beatitudo quaereretur; quia sine immortalitate non potest esse. [13,8] 8. 11. Cum ergo beati esse omnes homines uolunt, si uerum uolunt, profecto et esse immortales uolunt: aliter enim beati esse non possunt. Denique et de immortalitate interrogati, sicut et de beatitudine, omnes eam se uelle respondent. Sed qualiscumque beatitudo, quae potius uocetur quam sit, in hac uita quaeritur, imo uero fingitur, dum immortalitas desperatur, sine qua uera beatitudo esse non potest. Ille quippe beate uiuit, quod iam superius diximus, et astruendo satis fiximus, qui uiuit ut uult, nec male aliquid uult. Nemo autem male uult immortalitatem, si eius humana capax est Deo donante natura: cuius si non capax est, nec beatitudinis capax est. Ut enim homo beate uiuat, oportet ut uiuat. Quem porro morientem uita ipsa deserit, beata uita cum illo manere qui potest? Cum autem deserit, aut nolentem deserit procul dubio, aut uolentem, aut neutrum. Si nolentem, quomodo beata uita est, quae ita est in uoluntate, ut non sit in potestate? Cumque beatus nemo sit aliquid uolendo nec habendo, quanto minus est beatus qui non honore, non possessione, non qualibet alia re, sed ipsa beata uita nolens deseritur, quando ei nulla uita erit? Unde etsi nullus sensus relinquitur, quo sit misera (propterea enim beata uita discedit, quoniam tota uita discedit), miser est tamen, quamdiu sentit, quia scit se nolente consumi propter quod cetera et quod prae ceteris diligit. Non igitur potest uita et beata esse, et nolentem deserere: quia beatus nolens nemo fit; ac per hoc quanto magis nolentem deserendo miserum facit, quae si nolenti praesto esset miserum faceret? Si autem uolentem deserit, etiam sic quomodo beata uita erat, quam perire uoluit qui habebat? Restat ut dicant neutrum esse in animo beati; id est, eum deseri a beata uita, cum per mortem deserit tota uita, nec nolle nec uelle, ad utrumque enim parato et aequo corde consistere. Sed nec ista beata est uita, quae talis est, ut quem beatum facit, amore eius indigna sit. Quomodo enim est beata uita, quam non amat beatus? Aut quomodo amatur, quod utrum uigeat, an pereat, indifferenter accipitur? Nisi forte uirtutes, quas propter solam beatitudinem sic amamus, persuadere nobis audent, ut ipsam beatitudinem non amemus. Quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistimus, quando illam propter quam solam istas amauimus, non amamus. Deinde quomodo erit uera tam illa perspecta, tam examinata, tam eliquata, tam certa sententia, beatos esse omnes homines uelle 40, si ipsi qui iam beati sunt, beati esse nec nolunt, nec uolunt? Aut si uolunt, ut ueritas clamat, ut natura compellit, cui summe bonus et immutabiliter beatus Creator indidit hoc; si uolunt, inquam, beati esse qui beati sunt, beati non esse utique nolunt. Si autem beati non esse nolunt, procul dubio nolunt consumi et perire quod beati sunt. Nec nisi uiuentes beati esse possunt: nolunt igitur perire quod uiuunt. Immortales ergo esse uolunt, quicumque uere beati uel sunt uel esse cupiunt. Non autem uiuit beate, cui non adest quod uult: nullo modo igitur esse poterit uita ueraciter beata, nisi fuerit sempiterna. [13,9] 9. 12. Hanc utrum capiat humana natura, quam tamen desiderabilem confitetur, non parua quaestio est. Sed si fides adsit, quae inest eis quibus dedit potestatem Iesus filios Dei fieri, nulla quaestio est. Humanis quippe argumentationibus haec inuenire conantes, uix pauci magno praediti ingenio, abundantes otio, doctrinisque subtilissimis eruditi, ad indagandam solius animae immortalitatem peruenire potuerunt. Cui tamen animae beatam uitam non inuenerunt stabilem, id est ueram: ad miserias eam quippe uitae huius etiam post beatitudinem redire dixerunt. Et qui eorum de hac erubuerunt sententia, et animam purgatam in sempiterna beatitudine sine corpore collocandam putauerunt, talia de mundi retrorsus aeternitate sentiunt, ut hanc de anima sententiam suam ipsi redarguant; quod hic longum est demonstrare, sed in libro duodecimo De Ciuitate Dei, satis a nobis est, quantum arbitror, explicatum. Fides autem ista totum hominem immortalem futurum, qui utique constat ex anima et corpore, et ob hoc uere beatum, non argumentatione humana, sed diuina auctoritate promittit. Et ideo cum dictum esset in Euangelio, quod Iesus dederit potestatem filios Dei fieri iis qui eum receperunt; et quid sit recepisse eum, breuiter fuisset expositum, dicendo: Credentibus in nomine eius; quoque modo filii Dei fierent, esset adiunctum: Qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt; ne ista hominum quam uidemus et gestamus infirmitas tantam excellentiam desperaret, illico annexum est: Et Verbum caro factum est, et habitauit in nobis; ut a contrario suaderetur quod incredibile uidebatur. Si enim natura Dei Filius propter filios hominum misericordia factus est hominis filius; hoc est enim: Verbum caro factum est, et habitauit in nobis hominibus: quanto est credibilius, natura filios hominis gratia Dei filios Dei fieri, et habitare in Deo, in quo solo et de quo solo esse possunt beati participes immortalitatis eius effecti; propter quod persuadendum Dei Filius particeps nostrae mortalitatis effectus est? [13,10] 10. 13. Eos itaque qui dicunt: "Itane defuit Deo modus alius quo liberaret homines a miseria mortalitatis huius, ut unigenitum Filium Deum sibi coaeternum, hominem fieri uellet, induendo humanam animam et carnem, mortalemque factum mortem perpeti?" parum est sic refellere, ut istum modum quo nos per Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Iesum Deus liberare dignatur, asseramus bonum et diuinae congruum dignitati: uerum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cuius potestati cuncta aequaliter subiacent; sed sanandae nostrae miseriae conuenientiorem modum alium non fuisse, nec esse oportuisse. Quid enim tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram, mentesque mortalium conditione ipsius mortalitatis abiectas, ab immortalitatis desperatione liberandas, quam ut demonstraretur nobis quanti nos penderet Deus, quantumque diligeret? Quid uero huius rei tanto isto indicio manifestius atque praeclarius, quam ut Dei Filius immutabiliter bonus, in se manens quod erat, et a nobis pro nobis accipiens quod non erat, praeter suae naturae detrimentum, nostrae dignatus inire consortium, prius sine ullo malo suo merito mala nostra perferret; ac sic iam credentibus quantum nos diligat Deus, et quod desperabamus iam sperantibus, dona in nos sua sine ullis bonis meritis nostris, imo praecedentibus et malis meritis nostris, indebita largitate conferret? 10. 14. Quia et ea quae dicuntur merita nostra, dona sunt eius. Ut enim fides per dilectionem operetur, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Tunc est autem datus, quando est Iesus resurrectione clarificatus. Tunc enim eum se missurum esse promisit et misit; quia tunc, sicut de illo scriptum est, et ante praedictum: Ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus. Haec dona sunt merita nostra, quibus ad summum bonum immortalis beatitudinis peruenimus. Commendat autem, inquit Apostolus, caritatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salui erimus ab ira per ipsum. Adhuc addit, et dicit: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati, salui erimus in uita ipsius. Quos peccatores dixit prius, hos posterius inimicos Dei; et quos prius iustificatos in sanguine Iesu Christi, eos posterius reconciliatos per mortem Filii Dei; et quos prius saluos ab ira per ipsum, eos postea saluos in uita ipsius. Non ergo ante istam gratiam quoquo modo peccatores, sed in talibus peccatis fuimus, ut inimici essemus Dei. Superius autem idem apostolus nos peccatores et inimicos Dei, duobus identidem nominibus appellauit, uno uelut mitissimo, alio plane atrocissimo, dicens: Si enim Christus, cum infirmi essemus adhuc, iuxta tempus pro impiis mortuus est. Quos infirmos, eosdem impios nuncupauit. Leue aliquid uidetur infirmitas; sed aliquando talis est, ut impietas nominetur. Nisi tamen infirmitas esset, medicum necessarium non haberet: qui est hebraice Iesus, graece , nostra autem locutione Saluator. Quod uerbum latina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit quando uoluit. Haec autem Apostoli sententia praecedens, ubi ait: Adhuc cum infirmi essemus, iuxta tempus pro impiis mortuus est, cohaeret his duabus sequentibus, quarum in una dixit peccatores, in alia inimicos Dei, tamquam illis singulis reddiderit singula, peccatores ad infirmos, inimicos Dei referens ad impios. [13,11] 11. 15. Sed quid est, iustificati in sanguine ipsius? Quae uis est sanguinis huius, obsecro, ut in eo iustificentur credentes? Et quid est, reconciliati per mortem Filii eius? Itane uero, cum irasceretur nobis Deus Pater, uidit mortem Filii sui pro nobis, et placatus est nobis? Numquid ergo Filius eius usque adeo nobis iam placatus erat, ut pro nobis etiam dignaretur mori: Pater uero usque adeo adhuc irascebatur, ut nisi Filius pro nobis moreretur, non placaretur? Et quid est quod alio loco idem ipse doctor Gentium: Quid, inquit, ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit? Numquid nisi iam placatus esset Pater, proprio Filio non parcens pro nobis eum traderet? Nonne uidetur haec illi uelut aduersa esse sententia? In illa moritur pro nobis Filius, et reconciliatur nobis Pater per mortem eius: in hac autem tamquam prior nos dilexerit Pater, ipse propter nos Filio non parcit, ipse pro nobis eum tradit ad mortem. Sed uideo quod et antea Pater dilexit nos, non solum antequam pro nobis Filius moreretur, sed antequam conderet mundum, ipso teste Apostolo qui dicit: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Nec Filius Patre sibi non parcente pro nobis uelut inuitus est traditus, quia et de ipso dictum est: Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me. Omnia ergo simul et Pater et Filius et amborum Spiritus pariter et concorditer operantur: tamen iustificati sumus in Christi sanguine, et reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; et quomodo id factum sit, ut potero, etiam hic quantum satis uidebitur explicabo. [13,12] 12. 16. Quadam iustitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, peccato primi hominis in omnes utriusque sexus commixtione nascentes originaliter transeunte, et parentum primorum debito uniuersos posteros obligante. Haec traditio prius in Genesi significata est, ubi cum serpenti dictum esset: Terram manducabis 68; homini dictum est: Terra es, et in terram ibis. Eo quod dictum est, in terram ibis; mors corporis praenuntiata est, quia nec ipsam fuerat experturus, si permansisset ut factus est rectus: quod uero uiuenti ait: Terra es; ostendit totum hominem in deterius commutatum. Tale est enim: Terra es; quale illud: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis quoniam caro sunt. Tunc ergo demonstrauit eum ei traditum, cui dictum fuerat: Terram manducabis. Apostolus autem apertius hoc praedicat, ubi dicit: Et uos cum essetis mortui delictis et peccatis uestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus huius qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes uoluntates carnis et affectionum: et eramus natura filii irae, sicut et ceteri. Filii diffidentiae sunt infideles; et quis hoc non est antequam fidelis fiat? Quocirca omnes homines ab origine sub principe sunt potestatis aeris, qui operatur in filiis diffidentiae. Et quod dixi: Ab origine, hoc est quod dicit Apostolus, natura et se fuisse sicut ceteros: natura scilicet ut est deprauata peccato, non ut recta creata est ab initio. Modus autem iste quo traditus est homo in diaboli potestatem, non ita debet intellegi, tamquam hoc Deus fecerit, aut fieri iusserit: sed quod tantum permiserit, iuste tamen. Illo enim deserente peccantem, peccati auctor illico inuasit. Nec ita sane Deus deseruit creaturam suam, ut non se illi exhiberet Deum creantem et uiuificantem, et inter poenalia mala etiam bona malis multa praestantem. Non enim continuit in ira sua miserationes suas. Nec hominem a lege suae potestatis amisit, quando in diaboli potestate esse permisit: quia nec ipse diabolus a potestate Omnipotentis alienus est, sicut neque a bonitate. Nam et maligni angeli unde qualicumque subsisterent uita, nisi per eum qui uiuificat omnia? Si ergo commissio peccatorum per iram Dei iustam hominem subdidit diabolo, profecto remissio peccatorum per reconciliationem Dei benignam eruit hominem a diabolo. [13,13] 13. 17. Non autem diabolus potentia Dei, sed iustitia superandus fuit. Nam quid Omnipotente potentius? Aut cuius creaturae potestas potestati Creatoris comparari potest? Sed cum diabolus uitio peruersitatis suae factus sit amator potentiae, et desertor oppugnatorque iustitiae; sic enim et homines eum tanto magis imitantur, quanto magis neglecta, uel etiam perosa iustitia, potentiae student, eiusque uel adeptione laetantur, uel inflammantur cupiditate: placuit Deo, ut propter eruendum hominem de diaboli potestate, non potentia diabolus, sed iustitia uinceretur; atque ita et homines imitantes Christum, iustitia quaererent diabolum uincere, non potentia. Non quod potentia quasi mali aliquid fugienda sit; sed ordo seruandus est, quo prior est iustitia. Nam quanta potentia potest esse mortalium? Teneant ergo mortales iustitiam, potentia immortalibus dabitur. Cui comparata quantalibet eorum hominum qui potentes uocantur in terra, ridicula infirmitas inuenitur, et ibi foditur peccatori fouea, ubi uidentur mali plurimum posse. Cantat autem iustus et dicit: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum: ut mitiges ei a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fouea. Quoniam non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet: quoadusque iustitia conuertatur in iudicium, et qui habent eam, omnes recto sunt corde. Hoc ergo tempore quo differtur potentia populi Dei, non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet; quantalibet acerba et indigna ipsa humilis atque infirma patiatur, quoadusque iustitia quam nunc habet infirmitas piorum, conuertatur in iudicium, hoc est, iudicandi accipiat potestatem: quod iustis in finem seruatur, cum praecedentem iustitiam ordine suo fuerit potentia subsecuta. Potentia quippe adiuncta iustitiae, uel iustitia accedente potentiae, iudiciariam potestatem facit. Pertinet autem iustitia ad uoluntatem bonam: unde dictum est ab Angelis nato Christo: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Potentia uero sequi debet iustitiam, non praeire: ideo et in rebus secundis ponitur, id est prosperis: "secundae" autem a "sequendo" sunt dictae. Cum enim beatum faciant, sicut superius disputauimus, duae res, bene uelle, et posse quod uelis, non debet esse illa peruersitas, quae in eadem disputatione notata est, ut ex duabus rebus quae faciunt beatum, posse quod uelit homo eligat, et uelle quod oportet negligat; cum prius debeat habere uoluntatem bonam, magnam uero postea potestatem. Bona porro uoluntas purganda est a uitiis, a quibus si uincitur homo, ad hoc uincitur ut male uelit, et bona iam uoluntas eius quomodo erit? Optandum est itaque ut potestas nunc detur, sed contra uitia, propter quae uincenda potentes nolunt esse homines, et uolunt propter uincendos homines; utquid hoc, nisi ut uere uicti falso uincant, nec sint ueritate, sed opinione uictores? Velit homo prudens esse, uelit fortis, uelit temperans, uelit iustus, atque ut haec ueraciter possit, potentiam plane optet, atque appetat ut potens sit in seipso, et miro modo aduersus se ipsum pro se ipso. Cetera uero quae bene uult, et tamen non potest, sicut est immortalitas, et uera ac plena felicitas, desiderare non cesset, et patienter exspectet. [13,14] 14. 18. Quae est igitur iustitia, qua uictus est diabolus? Quae, nisi iustitia Iesu Christi? Et quomodo uictus est? Quia cum in eo nihil morte dignum inueniret, occidit eum tamen. Et utique iustum est ut debitores quos tenebat, liberi dimittantur, in eum credentes quem sine ullo debito occidit. Hoc est quod iustificari dicimur in Christi sanguine. Sic quippe in remissionem peccatorum nostrorum innocens sanguis ille effusus est. Unde se dicit in Psalmis in mortuis liberum. Solus enim a debito mortis liber est mortuus. Hinc et in alio Psalmo dicit: Quae non rapui, tunc exsoluebam: rapinam uolens intellegi peccatum, quia usurpatum est contra licitum. Unde per os etiam carnis suae, sicut in Euangelio legitur, dicit: Ecce uenit princeps mundi huius, et in me nihil inuenit, id est, nullum peccatum: sed ut sciant omnes, inquit, quia uoluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc 83. Et pergit inde ad passionem, ut pro debitoribus nobis quod ipse non debebat exsolueret. Numquid isto iure aequissimo diabolus uinceretur, si potentia Christus cum illo agere, non iustitia uoluisset? Sed postposuit quod potuit, ut prius ageret quod oportuit. Ideo autem illum esse opus erat, et hominem, et Deum. Nisi enim homo esset, non posset occidi: nisi Deus esset, non crederetur noluisse quod potuit, sed non potuisse quod uoluit; nec ab eo iustitiam potentiae praelatam fuisse, sed ei defuisse potentiam putaremus. Nunc uero humana pro nobis passus est, quia homo erat; sed si noluisset, etiam hoc non pati potuisset, quia et Deus erat. Ideo gratior facta est in humilitate iustitia, quia posset si noluisset humilitatem non perpeti tanta in diuinitate potentia: ac sic a moriente tam potente, nobis mortalibus impotentibus, et commendata est iustitia, et promissa potentia. Horum enim duorum unum fecit moriendo, alterum resurgendo. Quid enim iustius, quam usque ad mortem crucis pro iustitia peruenire? et quid potentius, quam resurgere a mortuis, et in coelum cum ipsa carne in qua est occisus ascendere? Et iustitia ergo prius, et potentia postea diabolum uicit: iustitia scilicet, quia nullum peccatum habuit, et ab illo iniustissime est occisus; potentia uero, quia reuixit mortuus, numquam postea moriturus. Sed potentia diabolum uicisset, etiamsi ab illo non potuisset occidi: quamuis maioris sit potentiae etiam ipsam mortem uincere resurgendo, quam uitare uiuendo. Sed aliud est propter quod iustificamur in Christi sanguine, cum per remissionem peccatorum eruimur a diaboli potestate: hoc ad id pertinet, quod a Christo iustitia diabolus uincitur, non potentia. Ex infirmitate quippe quam suscepit in carne mortali, non ex immortali potentia crucifixus est Christus: de qua tamen infirmitate ait Apostolus: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. [13,15] 15. 19. Non est itaque difficile uidere diabolum uictum, quando qui ab illo occisus est resurrexit. Illud est maius, et ad intellegendum profundius, uidere diabolum uictum, quando sibi uicisse uidebatur, id est, quando Christus occisus est. Tunc enim sanguis ille, quoniam eius erat qui nullum habuit omnino peccatum, ad remissionem nostrorum fusus est peccatorum, ut quia eos diabolus merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito poena mortis affecit. Hac iustitia uictus, et hoc uinculo uinctus est fortis, ut uasa eius eriperentur, quae apud eum cum ipso et angelis eius fuerant uasa irae, et in uasa misericordiae uerterentur. Haec quippe uerba ipsius Domini nostri Iesu Christi de caelo ad se facta, cum primum uocatus est, narrat apostolus Paulus. Nam inter cetera quae audiuit, etiam hoc sibi dictum sic loquitur: Ad hoc enim tibi apparui, ut constituam te ministrum et testem eorum quae a me uides, quibus etiam praeeo tibi, liberans te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te aperire oculos caecorum, ut auertantur a tenebris, et a potestate satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem quae in sanctis, et fidem quae in me est. Unde et exhortans idem apostolus credentes ad gratiarum actionem Deo Patri: Qui eruit nos, inquit, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum. In hac redemptione tamquam pretium pro nobis datus est sanguis Christi, quo accepto diabolus non ditatus est, sed ligatus: ut nos ab eius nexibus solueremur, nec quemquam secum eorum quos Christus ab omni debito liber indebite fuso suo sanguine redemisset, peccatorum retibus inuolutum traheret ad secundae ac sempiternae mortis exitium; sed hactenus morerentur ad Christi gratiam pertinentes, praecogniti et praedestinati et electi ante constitutionem mundi, quatenus pro illis ipse mortuus est Christus, carnis tantum morte, non spiritus. [13,16] 16. 20. Quamuis enim et ipsa mors carnis de peccato primi hominis originaliter uenerit, tamen bonus eius usus gloriosissimos martyres fecit. Et ideo non solum ipsa, sed omnia saeculi huius mala, dolores laboresque hominum, quamquam de peccatorum, et maxime de peccati originalis meritis ueniant, unde facta est et ipsa uita uinculo mortis obstricta, tamen et remissis peccatis remanere debuerunt, cum quibus homo pro ueritate certaret, et unde exerceretur uirtus fidelium: ut nouus homo per testamentum nouum, inter mala huius saeculi nouo saeculo praepararetur, miseriam quam meruit uita ista damnata sapienter tolerans, et quia finietur prudenter gratulans; beatitudinem uero quam liberata uita futura sine fine habitura est, fideliter et patienter exspectans. Diabolus enim a dominatu et a cordibus fidelium foras missus, in quorum damnatione atque infidelitate licet damnatus etiam ipse regnabat, tantum pro conditione mortalitatis huius aduersari sinitur, quantum eis expedire nouit, de quo sacrae Litterae personant per os apostolicum: Fidelis Deus, qui non permittet uos temptari supra id quod potestis; sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere. Prosunt autem ista mala quae fideles pie perferunt, uel ad emendanda peccata, uel ad exercendam probandamque iustitiam, uel ad demonstrandam uitae huius miseriam, ut illa ubi erit beatitudo uera atque perpetua, et desideretur ardentius, et instantius inquiratur. Sed circa eos ista seruantur, de quibus Apostolus dicit: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum uocati sunt sancti. Quoniam quos ante praesciuit, et praedestinauit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinauit, illos et uocauit; et quos uocauit, illos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit. Horum praedestinatorum nemo cum diabolo perit; nemo usque ad mortem sub diaboli potestate remanebit. Deinde sequitur quod iam supra commemoraui: Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donauit. 16. 21. Cur ergo non fieret mors Christi? Imo cur non praetermissis aliis innumerabilibus modis, quibus ad nos liberandos uti posset Omnipotens, ipsa potissimum eligeretur ut fieret; ubi nec de diuinitate eius aliquid imminutum est aut mutatum, et de humanitate suscepta tantum beneficii collatum est hominibus, ut a Dei Filio sempiterno eodemque hominis filio mors temporalis indebita redderetur, qua eos a sempiterna morte debita liberaret? Peccata nostra diabolus tenebat, et per illa nos merito figebat in morte. Dimisit ea ille qui sua non habebat, et ab illo immerito est perductus ad mortem. Tanti ualuit sanguis ille, ut neminem Christo indutum in aeterna morte debita detinere debuerit, qui Christum morte indebita uel ad tempus occidit. Commendat ergo caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salui erimus ab ira per ipsum. Iustificati, inquit, in sanguine ipsius; iustificati plane in eo quod a peccatis omnibus liberati; liberati autem a peccatis omnibus, quoniam pro nobis est Dei Filius, qui nullum habebat, occisus. Salui ergo erimus ab ira per ipsum, ab ira utique Dei, quae nihil est aliud quam iusta uindicta. Non enim sicut hominis, animi perturbatio est ira Dei: sed illius ira est, cui dicit alio loco sancta Scriptura: Tu autem, Domine uirtutum, cum tranquillitate iudicas. Si ergo iusta diuina uindicta tale nomen accepit, etiam reconciliatio Dei quae recte intellegitur, nisi cum talis ira finitur? Nec inimici eramus Deo, nisi quemadmodum iustitiae sunt inimica peccata, quibus remissis tales inimicitiae finiuntur, et reconciliantur iusto quos ipse iustificat. Quos tamen etiam inimicos utique dilexit: quandoquidem proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus, cum adhuc inimici essemus, tradidit eum. Recte ergo Apostolus secutus adiunxit: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, per quam facta est illa remissio peccatorum; multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius. In uita salui, qui per mortem reconciliati. Quis enim dubitet daturum amicis uitam suam, pro quibus inimicis dedit mortem suam? Non solum autem, inquit, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. Non solum, ait, salui erimus, sed et gloriamur: nec in nobis, sed in Deo; nec per nos, sed per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus, secundum ea quae superius disputata sunt. Deinde subiungit Apostolus: Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccauerunt: et cetera, in quibus prolixius de duobus hominibus disputat; uno eodemque primo Adam, per cuius peccatum et mortem tamquam haereditariis malis posteri eius obligati sumus; altero autem secundo Adam, qui non homo tantum, sed etiam Deus est, quo pro nobis soluente quod non debebat, a debitis et paternis et propriis liberati sumus. Proinde quoniam propter unum illum tenebat diabolus omnes per eius uitiatam carnalem concupiscentiam generatos, iustum est ut propter hunc unum dimittat omnes per ipsius immaculatam gratiam spiritalem regeneratos. [13,17] 17. 22. Sunt et alia multa quae in Christi incarnatione, quae superbis displicet, salubriter intuenda atque cogitanda sunt. Quorum est unum, quod demonstratum est homini, quem locum haberet in rebus quas condidit Deus: quandoquidem sic Deo coniungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona, ac per hoc iam ex tribus, Deo, anima et carne: ut superbi illi maligni spiritus, qui se ad decipiendum quasi ad adiuuandum medios interponunt, non ideo se audeant homini praeponere, quia non habent carnem; et maxime quia et mori in eadem carne dignatus est Filius Dei, ne ideo illi tamquam deos se coli persuadeant, quia uidentur esse immortales. Deinde, ut gratia Dei nobis sine ullis praecedentibus meritis in homine Christo commendaretur: quia nec ipse ut tanta unitate Deo uero coniunctus una cum illo persona Filius Dei fieret, ullis est praecedentibus meritis assecutus; sed ex quo homo esse coepit, ex illo est et Deus: unde dictum est: Verbum caro factum est. Etiam illud est, ut superbia hominis quae maximo impedimento est ne inhaereatur Deo, per tantam Dei humilitatem redargui posset atque sanari. Discit quoque homo quam longe recesserit a Deo, quod illi ualeat ad medicinalem dolorem, quando per talem Mediatorem redit, qui hominibus et Deus diuinitate subuenit, et homo infirmitate conuenit. Quod autem maius obedientiae nobis praeberetur exemplum, qui per inobedientiam perieramus, quam Deo Patri Deus Filius obediens usque ad mortem crucis? Quid, praemium ipsius obedientiae ubi ostenderetur melius, quam in carne tanti Mediatoris, quae ad uitam resurrexit aeternam? Pertinebat etiam ad iustitiam bonitatemque Creatoris, ut per eamdem rationalem creaturam superaretur diabolus, quam se superasse gaudebat, et de ipso genere uenientem, quod genus origine uitiata per unum tenebat uniuersum. [13,18] 18. 23. Poterat enim utique Deus hominem aliunde suscipere, in quo esset Mediator Dei et hominum, non de genere illius Adam, qui peccato suo genus obligauit humanum; sicut ipsum quem primum creauit, non de genere creauit alicuius. Poterat ergo uel sic, uel alio quo uellet modo creare unum alium de quo uinceretur uictor prioris: sed melius iudicauit, et de ipso quod uictum fuerat genere assumere hominem Deus, per quem generis humani uinceret inimicum; et tamen ex uirgine, cuius conceptum spiritus, non caro: fides, non libido praeuenit. Nec interfuit carnis concupiscentia, per quam seminantur et concipiuntur ceteri, qui trahunt originale peccatum: sed ea penitus remotissima, credendo, non concumbendo sancta est fecundata uirginitas; ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis, tantummodo generis, non etiam criminis originem duceret. Nascebatur namque non transgressionis contagione uitiata natura, sed omnium talium uitiorum sola medicina. Nascebatur homo, inquam, nullum habens, nullum habiturus omnino peccatum, per quem renascerentur liberandi a peccato, qui nasci non possent sine peccato. Quamuis enim carnali concupiscentia, quae inest genitalibus membris, bene utatur castitas coniugalis; habet tamen motus non uoluntarios, quibus ostendit uel nullam se in paradiso ante peccatum esse potuisse, uel non talem fuisse si fuit, ut aliquando resisteret uoluntati. Nunc autem illam talem esse sentimus, ut repugnans legi mentis, etiam si nulla est causa generandi, stimulos ingerat coeundi: ubi si ei ceditur, peccando satietur; si non ceditur, dissentiendo frenetur: quae duo aliena fuisse a paradiso ante peccatum, dubitare quis possit? Nam neque illa honestas faciebat aliquid indecorum, nec illa felicitas patiebatur aliquid impacatum. Oportebat itaque ut ista carnalis concupiscentia nulla ibi esset omnino, quando concipiebatur uirginis partus, in quo nihil dignum morte fuerat inuenturus, et eum tamen occisurus auctor mortis, auctoris uitae morte uincendus: uictor primi Adam et tenens genus humanum, uictus a secundo Adam et amittens genus christianum, liberatum ex humano genere ab humano crimine, per eum qui non erat in crimine, quamuis esset ex genere; ut deceptor ille ab eo uinceretur genere, quod uicerat crimine. Et hoc ita gestum est, ut homo non extollatur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Qui enim uictus est, homo tantum erat; et ideo uictus est, quia superbe deus esse cupiebat: qui autem uicit, et homo erat et Deus; et ideo sic uicit natus ex uirgine, quia Deus humiliter, non quomodo alios sanctos, regebat illum hominem, sed gerebat. Haec tanta Dei dona, et si qua alia sunt, quae de hac re nobis et quaerere nunc et disserere longum est, nisi Verbum caro fieret, nulla essent. [13,19] 19. 24. Haec autem omnia quae pro nobis Verbum caro factum temporaliter et localiter fecit et pertulit, secundum distinctionem quam demonstrare suscepimus, ad scientiam pertinent, non ad sapientiam. Quod autem Verbum est sine tempore et sine loco, est Patri coaeternum et ubique totum; de quo si quisquam potest, quantum potest, ueracem proferre sermonem, sermo ille erit sapientiae: ac per hoc Verbum caro factum, quod est Christus Iesus, et sapientiae thesauros habet et scientiae. Nam scribens Apostolus ad Colossenses: Volo enim uos scire, inquit, quantum certamen habeam pro uobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non uiderunt faciem meam in carne; ut consolentur corda eorum, copulati in caritate et in omnibus diuitiis plenitudinis intellectus, ad cognoscendum mysterium Dei, quod est Christus Iesus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quatenus nouerat Apostolus thesauros istos, quantum eorum penetrauerat, et in eis ad quanta peruenerat, quis potest nosse? Ego tamen secundum id quod scriptum est: Unicuique autem nostrum datur manifestatio Spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, si ita inter se distant haec duo, ut sapientia diuinis, scientia humanis attributa sit rebus, utrumque agnosco in Christo, et mecum omnis eius fidelis. Et cum lego: Verbum caro factum est, et habitauit in nobis; in Verbo intellego uerum Dei Filium, in carne agnosco uerum hominis filium, et utrumque simul in unam personam Dei et hominis ineffabili gratiae largitate coniunctum. Propter quod sequitur et dicit: Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et ueritatis. Si gratiam referamus ad scientiam, ueritatem ad sapientiam, puto nos ab illa duarum istarum rerum distinctione, quam commendauimus, non abhorrere. In rebus enim per tempus ortis, illa summa gratia est, quod homo in unitate personae coniunctus est Deo: in rebus uero aeternis summa ueritas recte tribuitur Dei Verbo. Quod uero idem ipse est Unigenitus a Patre plenus gratiae et ueritatis, id actum est ut idem ipse sit in rebus pro nobis temporaliter gestis, cui per eamdem fidem mundamur, ut eum stabiliter contemplemur in rebus aeternis. Illi autem praecipui gentium philosophi, qui inuisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspicere potuerunt, tamen quia sine Mediatore, id est, sine homine Christo philosophati sunt, quem nec uenturum Prophetis, nec uenisse Apostolis crediderunt, ueritatem detinuerunt, sicut de illis dictum est, in iniquitate. Non potuerunt enim in his rerum infimis constituti, nisi quaerere aliqua media per quae ad illa quae intellexerant sublimia peruenirent: atque ita in deceptores daemones inciderunt, per quos factum est ut immutarent gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. In talibus enim formis etiam idola instituerunt, siue coluerunt. Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem Christus est. Ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit, ipse de sempiternis exhibet ueritatem. Per ipsum pergimus ad ipsum, tendimus per scientiam ad sapientiam: ab uno tamen eodemque Christo non recedimus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Sed nunc de scientia loquimur, post de sapientia, quantum ipse donauerit, locuturi. Nec ista duo sic accipiamus, quasi non liceat dicere, uel istam sapientiam quae in rebus humanis est, uel illam scientiam quae in diuinis. Loquendi enim latiore consuetudine, utraque sapientia, utraque scientia dici potest. Nullo modo tamen scriptum esset apud Apostolum: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae; nisi et proprie singulis nominibus haec singula uocarentur, de quorum distinctione nunc agimus. [13,20] 20. 25. Iam itaque uideamus quid sermo iste prolixus effecerit, quid collegerit, quo peruenerit. Beatos esse se uelle, omnium hominum est: nec tamen omnium est fides, qua cor mundante ad beatitudinem peruenitur. Ita fit ut per istam quam non omnes uolunt, ad illam tendendum sit quam nemo potest esse qui nolit. Beatos esse se uelle, omnes in corde suo uident, tantaque est in hac re naturae humanae conspiratio, ut non fallatur homo qui hoc ex animo suo de animo conicit alieno; denique omnes id uelle nos nouimus. Multi uero immortales se esse posse desperant, cum id quod omnes uolunt, id est beatus, nullus esse aliter possit: uolunt tamen etiam immortales esse, si possint: sed non credendo quod possint, non ita uiuunt ut possint. Necessaria ergo est fides ut beatitudinem consequamur, omnibus humanae naturae bonis, id est, et animi et corporis. Hanc autem fidem in Christo esse definitam, qui in carne resurrexit a mortuis, non moriturus ulterius; nec nisi per illum quemquam liberari a diaboli dominatu, per remissionem peccatorum: in cuius diaboli partibus necesse est miseram esse uitam, eamdemque perpetuam, quae mors est potius dicenda quam uita, eadem fides habet. De qua et in hoc libro, sicut potui, pro spatio temporis disputaui, cum iam et in quarto libro huius operis multa de hac re dixerim; sed ibi propter aliud, hic propter aliud: ibi scilicet ut ostenderem cur et quomodo Christus in plenitudine temporis a Patre sit missus, propter eos qui dicunt, eum qui misit, et eum qui missus est, aequales natura esse non posse; hic autem, ad distinguendam actiuam scientiam a contemplatiua sapientia. 20. 26. Placuit quippe uelut gradatim ascendentibus in utraque requirere apud interiorem hominem quamdam sui cuiusque generis trinitatem, sicut prius apud exteriorem quaesiuimus; ut ad illam Trinitatem quae Deus est, pro nostro modulo, si tamen uel hoc possumus, saltem in aenigmate et per speculum contuendam exercitatiore in his inferioribus rebus mente ueniamus. Huius igitur uerba fidei quisquis in solis uocibus memoriae commendauerit, nesciens quid significent; sicut solent qui graece nesciunt, graeca uerba tenere memoriter, uel latina similiter, uel cuiusque alterius linguae, qui eius ignari sunt! nonne habent quamdam in suo animo trinitatem, quia et in memoria sunt illi uerborum soni, etiam quando inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis eius, quando de his cogitat; et uoluntas recordantis atque cogitantis utrumque coniungit? Nullo modo tamen dixerimus istum, cum hoc agit, secundum trinitatem interioris hominis agere, sed potius exterioris: quia id solum meminit, et quando uult, quantum uult intuetur, quod ad sensum corporis pertinet, qui uocatur auditus, nec aliud quam corporalium rerum, id est sonorum, tali cogitatione imagines uersat. Si autem quod uerba illa significant, teneat et recolat; iam quidem aliquid interioris hominis agit: sed nondum dicendus uel putandus est uiuere secundum interioris hominis trinitatem, si ea non diligat quae ibi praedicantur, praecipiuntur, promittuntur. Potest enim etiam ad hoc tenere atque cogitare, ut falsa esse existimans, conetur etiam redarguere. Voluntas ergo illa, quae ibi coniungit ea quae memoria tenebantur, et ea quae inde in acie cogitationis impressa sunt, implet quidem aliquam trinitatem, cum ipsa sit tertia: sed non secundum eam uiuitur, quando illa quae cogitantur uelut falsa non placent. Cum autem uera esse creduntur, et quae ibi diligenda sunt diliguntur, iam secundum trinitatem interioris hominis uiuitur: secundum hoc enim uiuit quisque quod diligit. Quomodo autem diligantur quae nesciuntur, sed tantum creduntur? Iam quaestio ista tractata est in superioribus libris, et inuentum neminem diligere quod penitus ignorat; ex iis autem quae nota sunt diligi, quando diligi dicuntur ignota. Nunc librum istum ita claudimus, ut admoneamus quod iustus ex fide uiuit; quae fides per dilectionem operatur, ita ut uirtutes quoque ipsae quibus prudenter, fortiter, temperanter, iusteque uiuitur, omnes ad eamdem referantur fidem: non enim aliter poterunt uerae esse uirtutes. Quae tamen in hac uita non ualent tantum, ut aliquando non sit hic necessaria qualiumcumque remissio peccatorum; quae non fit nisi per eum qui sanguine suo uicit principem peccatorum. Ex hac fide et tali uita quaecumque notiones sunt in animo fidelis hominis, cum memoria continentur, et recordatione inspiciuntur, et uoluntati placent, reddunt quamdam sui generis trinitatem. Sed imago Dei, de qua in eius adiutorio post loquemur, nondum in ipsa est: quod tunc melius apparebit, cum demonstratum fuerit ubi sit: quod in futuro uolumine lector exspectet.