[0] DE DIVINATIONE DAEMONUM. [1] 1. 1. Quodam die in diebus sanctis octauarum cum mane apud me adessent multi fratres laici Christiani, et in loco solito consedissemus, ortus est sermo de religione christiana aduersus praesumptionem et tamquam miram et magnam scientiam Paganorum, quem recordatum atque completum litteris mandandum putaui, non expressis contradicentium personis, quamuis Christiani essent et magis contradicendo quaerere uiderentur quid paganis responderi oporteret. Cum ergo de diuinatione daemonum quaereretur, et affirmaretur praedixisse nescio quem, euersionem templi Serapis, quae in Alexandria facta est, respondi non esse mirandum si istam euersionem templi et simulacri sui imminere daemones, et scire et praedicere potuerunt, sicut alia multa, quantum eis nosse et praenuntiare permittitur. 1. 2. Et cum mihi referretur: non ergo sunt malae diuinationes huiusmodi nec Deo displicent, alioquin omnipotens et iustus ista fieri non permitteret, si mala et iniusta essent: respondi, non ideo haec uideri iusta debere, quod ea fieri permittit omnipotentissimus et iustissimus Deus: nam et alia multa manifestissime iniusta fieri, sicut homicidia, adulteria, furta, rapinas, et cetera huiusmodi, quae quamuis iusto Deo, eo quod iniusta sunt, sine dubitatione displiceant, idem tamen omnipotens ea fieri certa iudicii sui ratione permittit, non utique impune, sed ad eorum damnationem, a quibus fiunt quae displicent iusto. 1. 3. Et cum e contrario diceretur, non quidem esse dubitandum quod omnipotens et iustus sit Deus: sed haec humana peccata, quae contra societatem hominum fierent, non eum curare dum fierent, propterea ea posse fieri, quae utique fieri non possent, si omnipotens non siuisset: illa uero quae ad ipsum religionis cultum pertinent, nullo modo ab eo credendum esse contemni, ac per hoc fieri non potuisse, nisi ei placuissent, et ideo ea mala putari non oportere. Ad hoc quoque respondi: nunc ergo ei displicent, cum templa et simulacra euertuntur, et illa gentium sacrificia, si facta fuerint, puniuntur. Sicut enim dicitur non ea fieri potuisse, nisi Deo placuissent, et ideo bona putanda, quoniam iusto placent, ita dici potest non ea prohiberi, euerti, puniri potuisse, nisi Deo displicerent: ac per hoc si tunc ideo recte fiebant, quia iusto Deo placere hinc ostendebantur, quod ab illo fieri sinebantur; ideo nunc inique fiunt, quia Deo displicere hinc ostenduntur, quod ea uel iubet uel permittit euerti. [2] 2. 4. Contra hoc dictum est, iniusta quidem esse nunc ista, non tamen mala; et ideo iniusta, quia contra leges quibus prohibentur fiunt; ideo autem non mala, quia si mala essent, numquam Deo utique placuissent: porro si numquam placuissent, numquam et facta essent, illo non sinente qui omnia potest, et qui talia non contemneret; quando tam magna sunt, ut contra ipsam religionem qua Deus colitur fierent, si male fierent. Hic ego: Si propterea, inquam, mala non sunt, quia Deo placere hinc probantur, quod ea fieri sinit omnipotens; quomodo erit bonum quod fieri prohibentur et euertuntur? Si autem bonum non est quod euertuntur quae Deo placent, hoc fieri non sineret omnipotens; quia et hoc contra religionem fit qua colitur Deus, si ea quae Deo placent ab hominibus euertuntur. Si autem hoc ut male fiat permittit omnipotens, non ideo putanda sunt illa bona quod ea fieri permisit omnipotens. 2. 5. Dictum contra est, concedendum esse nunc ista recte non fieri, immo ideo prorsus iam non fieri, quod omnipotenti nunc displicent; uerumtamen placuisse cum fierent: nos enim nescire unde tunc placuerint, nunc autem unde displiceant; dum tamen certum sit, nec tunc fieri potuisse nisi placuissent omnipotenti, nec nunc cessasse nisi displicuissent omnipotenti. Ad hoc ego: cur ergo, inquam, et nunc talia clanculo fiunt, quae uel perpetuo delitescunt, uel deprehensa puniuntur, si nihil horum fieri sinit omnipotens, nisi quod ei iusto placet, cum iusto quod iniustum est placere non possit? Contra hoc dictum est, nunc omnino talia non fieri. Sacra enim illa, inquit, non fiunt, quae pontificalibus conscripta sunt libris: ea quippe tunc recte fiebant, ea tunc Deo placere demonstrabantur, eo ipso quod ab omnipotente ac iusto fieri sinebantur: si quid autem nunc prohibitorum sacrificiorum fit occulte atque illicite, non est illi pontificali sacrificiorum generi comparandum, sed in eo deputandum, quod etiam nocturno fit tempore; cum haec omnia illicita ipsis pontificalibus libris certum sit prohiberi atque damnari. Hic respondi: Cur ergo uel talia permittit Deus fieri, si nihil horum malefactorum contemnit quae contra religionem fiunt; cum praesertim haec eum curare hinc etiam cogantur concedere qui pontificales libros magni aestimant, quod ea quae his libris prohibentur, utique prohiberi diuinitus asserunt? Quomodo ergo diuinitus prohibentur, nisi quia displicent Deo, quae utique prohibendo non solum sibi displicere, uerum etiam curare se ostendit, neque omnino contemnere? Unde colligitur quod Deus aliquid et improbet iustus, et tamen permittat omnipotens. 2. 6. Haec cum dicta essent, concessum est non ideo putandum aliquid iuste ac bene fieri, quia hoc omnipotens, quamuis ei displiceat, fieri tamen sinit; fatendumque esse etiam illa mala quae contra religionem qua colitur Deus fiunt, et displicere Deo iusto, et ratione iudicii eius ab omnipotente permitti. Sed aliud iam esse tractandum, unde sint diuinationes uel daemonum, uel quilibet illi sint quos deos Pagani uocant? Videndum enim esse ne forte, non quidem propterea haec bona putanda sint, quia ea fieri permittit omnipotens; sed ideo quia tam magna sunt, ut non nisi Dei potentiae tribuenda esse uideantur. Ad hoc me postea responsurum esse promisi, quoniam tunc hora prodeundi ad populum iam nos urgebat: nec distuli, cum spatium datum est scribendi, et illa retexere, et ista subtexere. [3] 3. 7. Daemonum ea est natura, ut aerii corporis sensu terrenorum corporum sensum facile praecedant; celeritate etiam propter eiusdem aerii corporis superiorem mobilitatem non solum cursus quorumlibet hominum uel ferarum, uerum etiam uolatus auium incomparabiliter uincant. Quibus duabus rebus quantum ad aerium corpus attinet praediti, hoc est, acrimonia sensus et celeritate motus, multa ante cognita praenuntiant uel nuntiant, quae homines pro sensus terreni tarditate mirentur. Accessit etiam daemonibus per tam longum tempus quo eorum uita protenditur, rerum longe maior experientia, quam potest hominibus propter breuitatem uitae prouenire. Per has efficacias quas aerii corporis natura sortita est, non solum multa futura praedicunt daemones, uerum etiam multa mira faciunt. Quae quoniam homines dicere ac facere non possunt, eos dignos quidam quibus seruiant et quibus diuinos honores deferant, arbitrantur, instigante maxime uitio curiositatis, propter amorem felicitatis falsae atque terrenae et excellentiae temporalis. Qui autem se ab his cupiditatibus mundant, nec eis se fallendos capiendosque permittunt, sed inquirunt et amant aliquid quod eodem modo semper est, cuius participatione beati sint; primum considerant non ideo sibi praeponendos esse daemones, quod acriore sensu corporis praeualent, aerii scilicet, hoc est subtilioris elementi: quia nec in ipsis terrenis corporibus bestias sibi praeponendas putant, quae acrius multa praesentiunt; uelut sagacem canem, quia latentem feram olfactu acerrimo sic inuenit, ut ad eam capiendam ducatum quemdam homini praebeat, non utique prudentiore intellectu animi, sed acutiore corporis sensu; uel uulturem, quia proiecto cadauere ex improuisa longinquitate aduolat; nec aquilam, quia sublimiter uolans de tanto interuallo sub fluctibus natantem piscem dicitur peruidere, et grauiter aquis illisa exertis pedibus atque unguibus rapere: nec alia multa animantium genera, quae inter herbas saluti suae noxias pascendo circumerrant, nec aliquid eorum quo laedantur attingunt; cum eas homo uix experiendo cauere didicerit, et multa innoxia quod sint inexperta formidet. Unde coniicere facile est, quanto possit in aeriis corporibus sensus acrior esse: nec ideo tamen daemones, qui eo praediti sunt, bonis hominibus praeponendos prudens quisque censuerit. Hoc et de corporum celeritate dixerim: et hac enim praestantia, non solum a uolucribus homines, uerum etiam a multis quadrupedibus ita superantur, ut in eorum comparatione plumbei deputandi sint; nec tamen ideo sibi haec animantium genera existimant praeponenda, quibus capiendis, mansuefaciendis, atque in suae uoluntatis usum commodumque redigendis, non ui corporis, sed rationis imperitant. [4] 4. 7. Illam uero tertiam daemonum potentiam, quod diuturna rerum experientia quemadmodum praenoscant atque praenuntient multa didicerunt, ita contemnunt qui haec uigilanter curant a uerissimae lucis ueritate discernere, ut nec malos senes plura expertos, et ob hoc quasi doctiores, ideo probi adolescentes sibi antecellere existiment; nec medicos, nec nautas, nec agricolas, quos prauae uoluntatis et iniquis moribus siderint, ideo sibi putent esse praeferendos, quod illi de ualetudinibus, illi de tempestatibus, illi de arbustorum frugumque generibus multa ita praenuntiant, ut harum rerum inexperto diuinare uideantur. 4. 8. Quod uero non solum daemones quaedam futura praedicunt, uerum etiam quaedam mira faciunt, pro ipsa utique sui corporis excellentia cur non contemnatur a prudentibus, cum plerumque iniqui ac perditi homines ita exerceant corpora sua, tantaque diuersis artibus possint, ut ea qui haec nesciunt nec aliquando uiderunt, etiam narrata uix credant? Quam multa funambuli caeterique theatrici artifices, quam multa opifices maximeque mechanici miranda fecerunt? Num ideo meliores sunt bonis et sancta pietate praeditis hominibus? Quae ideo commemoraui, ut qui haec sine peruicacia et sine uana resistendi animositate considerat, simul cogitet, si de subiacente crassiore materia uel sui quisque corporis, uel terrae et aquae, lapidum atque lignorum metallorumque uariorum, tanta quidam homines possunt, ut eos illi qui haec non possunt, plerumque stupendo, in sui comparatione diuinos uocent, cum quidam illorum sint artibus potentiores, quidam istorum moribus meliores; quanto maiora et mirabiliora pro subtilissimi corporis, id est, aerii facultate ac facilitati daemones possint, cum tamen sint uoluntatis prauitate, maximeque superbiae fastu et inuidentiae malitia spiritus immundi atque peruersi? Quantum autem ualeat aeris elementum, quo eorum corpora praeualent, ad multa uisibilia inuisibiliter molienda, mouenda, mutanda atque uersanda, longum est nunc demonstrare; et puto quod uel mediocriter consideranti facile occurrat. [5] 5. 9. Quae cum ita sint, primum sciendum est, quoniam de diuinatione daemonum quaestio est, illos ea plerumque praenuntiare quae ipsi facturi sunt. Accipiunt enim saepe potestatem et morbos immittere, et ipsum aerem uitiando morbidum reddere; et peruersis atque amatoribus terrenorum commodorum malefacta suadere; de quorum moribus certi sunt quod sint eis talia suadentibus consensuri. Suadent autem miris et inuisibilibus modis, per illam subtilitatem suorum corporum corpora hominum non sentientium penetrando, seseque cogitationibus eorum per quaedam imaginaria uisa miscendo, siue uigilantium siue dormientium. Aliquando autem non quae ipsi faciunt, sed quae naturalibus signis futura praenoscunt, quae signa in hominum sensus uenire non possunt, ante praedicunt. Neque enim quia praeuidet medicus quod non praeuidet eius artis ignarus, ideo iam diuinus habendus est. Quid autem mirum, si quemadmodum ille in corporis humani uel perturbata uel modificata temperie seu bonas seu malas futuras praeuidet ualetudines; sic daemon in aeris affectione atque ordinatione sibi nota, nobis ignota, futuras praeuidet tempestates? Aliquando et hominum dispositiones, non solum uoce prolatas, uerum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt: atque hinc etiam multa futura praenuntiant, aliis uidelicet mira, qui ista disposita non nouerunt. Sicut enim apparet concitatior animi motus in uultu, ut ab hominibus quoque aliquid forinsecus agnoscatur, quod intrinsecus agitur: ita non debet esse incredibile, si etiam leniores cogitationes dant aliqua signa per corpus, quae obtuso sensu hominum cognosci non possunt, acuto autem daemonum possunt. [6] 6. 10. Hac atque huiusmodi facultate multa daemones praenuntiant; cum tamen ab eis longe sit altitudo illius prophetiae, quam Deus per sanctos Angelos suos et Prophetas operatur. Nam si quid de illa Dei dispositione praenuntiant, audiunt ut praenuntient; et cum ea praedicunt quae inde audiunt, non fallunt neque falluntur: ueracissima enim sunt angelica et prophetica oracula. Sic autem indignanter accipitur, quod aliqua etiam talia daemones audiant et praedicant, quasi aliquid indignum sit ut quod ideo dicitur ut hominibus innotescat, hoc non solum boni, uerum etiam mali non taceant: cum in ipsis hominibus etiam uitae bonae praecepta uideamus pariter a iustis peruersisque cantari; nec obesse aliquid, immo etiam prodesse ad maiorem notitiam famamque ueritatis, cum de illa etiam hi quidquid nouerunt dicunt, qui ei peruersis moribus contradicunt. In ceteris autem praedictionibus suis daemones plerumque et falluntur et fallunt. Falluntur quidem, quia cum suas dispositiones praenuntiant, ex improuiso desuper aliquid iubetur, quod eorum consilia cuncta perturbet. Velut si aliquid disponant quilibet homines quibuslibet potestatibus subditi, quod non prohibituros suos praepositos arbitrentur, idque facturos se esse promittant; at illi, penes quos maior potestas est, ex alio superiore consilio hoc totum dispositum atque praeparatum repente prohibeant. Falluntur etiam cum causis naturalibus aliqua, sicut medici, aut nautae, aut agricolae, sed longe acutius longeque praestantius pro aerii corporis sensu solertiore et exercitatiore praenoscunt; quia et haec ab Angelis Deo summo pie seruientibus alia dispositione ignota daemonibus ex improuiso ac repente mutantur. Tamquam si aegro aliquid extrinsecus accidat, quo moriatur, quem medicus ueris salutis praecedentibus signis uicturum esse promiserat; aut si aeris qualitate praeuisa, diu flaturum illum uentum nautarum aliquis praedixisset, cui Dominus Christus cum discipulis nauigans ut quiesceret imperauit, et facta est tranquillitas magna 1; uel si agricola illo anno fructificaturam uitem aliquam polliceatur, naturam utique terrae et numeros seminum callens, quo tamen anno eam uel improuisa coeli intemperies arefaciat, uel aliqua iussio potentioris eradicet: ita multa etiam ad praescientiam praedictionemque daemonum pertinentia, quae minoribus et usitatioribus causis futura praeuidentur, eadem maioribus et occultioribus causis impedita mutantur. Fallunt autem etiam studio fallendi et inuida uoluntate, qua hominum errore laetantur. Sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum coniectoribus culpa tribuatur, quando uel decepti fuerint uel mentiti. 6. 11. Quid ergo mirum, si iam imminente templorum aut simulacrorum euersione, quam Prophetae Dei summi tanto ante praedixerant, Serapis daemon alicui cultorum suorum hoc de proximo prodidit, ut suam quasi diuinitatem recedens uel fugiens commendaret? [7] 7. 11. Fugantur enim isti, uel etiam iussis superioribus colligati abstrahuntur et alienantur a locis suis, ut de rebus quibus dominabantur quibusque colebantur, fiat uoluntas Dei, qui hoc tanto ante per omnes gentes futurum esse praedixit, et ut per suos fideles fieret imperauit. Cur autem hoc non sineretur daemon praedicere, cum sibi iam praenosceret imminere? cum haec praedictio et Prophetis attestaretur, a quibus sunt ista conscripta, et prudentibus daretur intellegi quam uigilanter esset daemonum cauenda fallacia cultusque fugiendus; qui cum ante per tam longum tempus in templis suis haec futura tacuissent, quae per Prophetas praedicta ignorare non possent, posteaquam appropinquare coeperunt, uoluerunt ea quasi praedicere, ne ignari uictique putarentur. Cum igitur tam longe ante praedictum esset atque conscriptum, ut alia interim taceam, illud quod Sophonias propheta dicit: Praeualebit Dominus aduersus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium 2. Aut non credebant ista sibi euentura, qui in templis gentium colebantur, et ideo haec per suos uates ac fanaticos frequentare noluerunt: sicut eorum poeta Iunonem inducit non omni modo credentem, quae de Turni morte Iupiter dixerat. Iuno autem ab istis potestas aeria praedicatur, quae apud Virgilium sic loquitur: "Nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri Vana feror: quod ut o potius formidine falsa Ludar; et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!" Aut ergo ista sibi, quae per Prophetas praedicta nouerant, posse accidere daemones, hoc est potestates aeriae, dubitabant, et propterea praedictionem eorum celebrare noluerunt, et hinc intellegendum est quales sint. Aut cum ea uentura certissime scirent, ideo per sua templa tacuerunt, ne iam tunc inciperent ab hominibus intellegentibus deseri atque contemni, quod de templorum atque simulacrorum suorum futura euersione eis Prophetis attestarentur qui eos coli prohibebant. Nunc uero posteaquam tempus aduenit quo complerentur uaticinia Prophetarum Dei unius, qui istos deos falsos dicit, et ne colantur uehementissime praecipit; cur non hoc etiam ipsi compertum praedicere sinerentur, ut inde clarius appareret eos haec antea uel minime credidisse, uel suis cultoribus enuntiare timuisse; in fine autem, tamquam nihil habentes amplius quod agerent, etiam ibi uoluisse suam ostentare diuinationem, ubi iam produntur diu simulasse diuinitatem? [8] 8. 12. Quod autem dicunt reliqui eorum cultores, etiam suorum quibusdam libris haec praecognita contineri, quamquam ex rebus impletis conficta putanda sint quae in eorum templis tam longo antea tempore populis eorum si uera essent innotescere debuerunt, sicut nostra non solum in Ecclesiis nostris, uerum etiam, quod ad grauius testimonium contra omnes inimicos ualet, in Iudaeorum synagogis antiquissima et notissima recitantur. Tamen nec ista ipsa quae ab eis uix raro et clanculo proferuntur, mouere nos debent, si cuiquam daemonum extortum est id prodere cultoribus suis, quod didicerat ex eloquiis Prophetarum uel ex oraculis Angelorum. Quod cur non fieret, cum et ista non sit oppugnatio, sed attestatio ueritatis? Illud enim quod solum ab eis flagitandum est, nec umquam antea protulerunt, nec umquam postea, nisi forte confictum, proferre conabuntur, aliquid deos suos per uates suos contra Deum Israel ausos praedicere fuisse aut dicere. De quo Deo doctissimi eorum auctores, qui omnia illa legere ac nosse potuerunt, magis quaesierunt quis Deus esset, quam Deum negare potuerunt. Porro autem Deus iste, quem nullus eorum negare ausus est uerum Deum, qui et si negaret, non solum subiaceret debitis poenis, uerum etiam certis conuinceretur effectibus; iste ergo Deus, quem nemo, ut dixi, illorum ausus est negare uerum Deum, illos falsos esse deos et omnino deserendos, eorumque templa et simulacra et sacra euertenda per suos uates, hoc est Prophetas, aperta denuntiatione praedixit, aperta potestate praecepit, aperta ueritate compleuit. Unde quis usque adeo desipiat, qui non potius eum colendum eligat, quem coli non prohibent quos et colebat? Quem procul dubio cum colere coeperit, illos utique non est culturus, quos prohibet coli quem colit. [9] 9. 13. Quod autem ipsum essent culturae gentes exterminatis diis falsis quos antea colebant, a Prophetis eius esse praedictum paulo ante commemoraui, et nunc repeto: Praeualebit, inquit, Dominus aduersus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium 4. Neque solae insulae, sed ita omnes gentes, ut etiam omnes insulae gentium; quandoquidem alibi non insulas nominat, sed uniuersum orbem terrarum, dicens: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium5. Haec autem per Christum fuisse complenda, et aliis pluribus testimoniis, et in eodem ipso psalmo unde hoc commemoraui, satis apparet. Cum enim paulo superius futuram passionem suam per Prophetam ipse loqueretur, dicens: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt sortem 6; paulo post infert illud quod posui: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae, etc. Quamquam et per illud testimonium quod prius adhibui, ubi dictum est: Praeualebit Dominus aduersus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; in eo quod positum est: Praeualebit, satis ostenditur hoc etiam praenuntiatum, quod Pagani prius oppugnaturi essent Ecclesiam, nomenque Christianum quantum ualerent persecuturi, ut si fieri posset omnino de terra deleretur: et quia eos patientia martyrum et magnitudine miraculorum erat superaturus, et consequente fide populorum, ideo sic dictum est: Praeualebit Dominus aduersus eos. Non enim diceretur: Praeualebit aduersus eos, nisi oppugnando illi resisterent. Unde et in Psalmo ita prophetatum est: Utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum, aduersus Dominum et aduersus Christum eius 7. Et paulo post dicit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 8. Ecce unde dictum est et in alio psalmo quod superius interposui: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae 9. His atque huiusmodi propheticis documentis praedictum ostenditur, quod uidemus impleri per Christum, futurum fuisse ut Deus Israel, quem unum uerum Deum intellegimus, non in una ipsa gente quae appellata est Israel, sed in omnibus gentibus coleretur, et omnes falsos deos Gentium et a templis eorum et a cordibus cultorum suorum demoliretur. [10] 10. 14. Eant nunc isti, et adhuc contra Christianam religionem et contra uerum Dei cultum uanitates pristinas defensitare audeant, ut cum strepitu pereant. Nam et hoc de illis praedictum est in Psalmo, dicente Propheta: Sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem. Increpasti gentes, et periit impius; nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi. Inimici defecerunt frameae in finem, et ciuitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum permanet 10. Necesse est ergo ut impleantur omnia haec: nec quod adhuc audent ipsi pauci qui remanserunt, uaniloquas suas ostentare doctrinas, et Christianos tamquam imperitissimos irridere, moueri debemus, dum in eis impleri ea quae praedicta sunt uideamus. Ipsa quippe uelut imperitia et stultitia Christianorum, quae humilibus et sanctis eiusque diligenter studiosis apparet excelsa et sola uera sapientia; ipsa, inquam, uelut stultitia Christianorum eos ad istam paucitatem redegit, quoniam, sicut dicit Apostolus: Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi. Deinde subiungit rem mirabilem, si quis intellegat, et ita sequitur: Nam quoniam in Dei sapientia non cognouit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. Quoniam quidem Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis uero uocatis Iudaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam. Quoniam quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 11. Irrideant ergo, quantum possunt, tamquam imperitiam et stultitiam nostram, et iactent doctrinam et sapientiam suam. Illud scio, quod isti irrisores nostri pauciores sunt hoc anno, quam fuerunt priore anno. Ex quo enim fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania aduersus Dominum et aduersus Christum eius, quando ab eis fundebatur sanguis sanctorum et uastabatur Ecclesia, usque ad hoc tempus et deinceps quotidie minuuntur. Nos autem aduersus eorum opprobria et superbas irrisiones fortissimos reddunt oracula Dei nostri, quae de hac quoque re uidemus et gaudemus impleri. Sic enim nos alloquitur per prophetam : Audite me, qui scitis iudicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobrium hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini; nec quod nunc uos spernunt, magni duxeritis. Sicut enim uestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur: iustitia autem mea in aeternum manet 12. Legant tamen haec nostra, si dignentur et cum ad nos contradictiones eorum peruenerint, quantum Dominus adiuuat, respondebimus.