[1,0] DE CONSENSU EVANGELISTARUM LIBER PRIMUS. [1,1] 1. 1. Inter omnes diuinas auctoritates, quae sanctisLitteris continentur, Euangelium merito excellit. Quod enim Lex et Prophetae futurum praenuntiauerunt, hoc redditum atque completum in Euangelio demonstratur. Cuius primi praedicatores Apostoli fuerunt, qui Dominum ipsum et Saluatorem nostrumIesum Christum etiam praesentem in carne uiderunt, cuius non solum ea quae ex ore eius audita uel ab illo sub oculis suis operata, dicta et facta meminerant, uerum etiam quae, priusquam illi per discipulatum adhaeserant in eius natiuitate, uel infantia, uel pueritia, diuinitus gesta et digna memoria, siue ab ipso, siue a parentibus eius, siue a quibuslibet aliis, certissimis indiciis et fidelissimis testimoniis requirere et cognoscere potuerunt, imposito sibi euangelizandi munere generi humano annuntiare curarunt. Quorum quidam, hoc est Matthaeus et Ioannes, etiam scripta de illo, quae scribenda uisa sunt, libris singulis ediderunt. 1. 2. Ac ne putaretur, quod attinet ad percipiendum et praedicandum Euangelium, interesse aliquid, utrum illi annuntient qui eumdem Dominum hic in carne apparentem discipulatu famulante secuti sunt an hi, qui ex illis fideliter comperta crediderunt, diuina prouidentia procuratum est per Spiritum Sanctum, ut quibusdam etiam ex illis, qui primos Apostolos sequebantur, non solum annuntiandi, uerum etiam scribendi Euangelium tribueretur auctoritas. Hi sunt Marcus et Lucas. Ceteri autem homines, qui de Domini uel de Apostolorum actibus aliqua scribere conati uel ausi sunt, non tales suis temporibus exstiterunt, ut eis fidem haberet Ecclesia atque inauctoritatem canonicam sanctorum Librorum eorum scripta reciperet, nec solum quia illi non tales erant, quibus narrantibus credi oporteret, sed etiam quia scriptis suis quaedam fallaciter indiderunt, quae catholica atque apostolica regula fidei et sana doctrina condemnat. [1,2] 2. 3. Isti igitur quattuor euangelistae uniuerso terrarum orbe notissimi, et ob hoc fortasse quattuor, quoniam quattuor sunt partes orbis terrae, per cuius uniuersitatem Christi Ecclesiam dilatari, ipso sui numeri sacramento quodammodo declararunt, hoc ordine scripsisse perhibentur: primus Matthaeus, deinde Marcus, tertio Lucas, ultimo Ioannes. Unde alius eis fuit ordo cognoscendi atque praedicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque praedicandum primi utique fuerunt qui secuti Dominum in carne praesentem, dicentem audierunt facientemque uiderunt, atque ex eius ore ad euangelizandum missi sunt. Sed in conscribendo Euangelio, quod diuinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum, quos ante passionem Dominus elegit, primum atque ultimum locum duo tenuerunt, primum Matthaeus, ultimum Ioannes, ut reliqui duo, qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant, tamquam filii amplectendi ac per hoc in loco medio constituti utroque ab eis latere munirentur. 2. 4. Horum sane quattuor solus Matthaeus hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, ceteri graeco. Et quamuis singuli suum quemdam narrandi ordinem tenuisse uideantur, non tamen unusquisque eorum uelut alterius praecedentis ignarus uoluisse scribere reperitur, uel ignorata praetermisisse, quae scripsisse alius inuenitur, sed sicut unicuique inspiratum est non superfluam cooperationem sui laboris adiunxit. Nam Matthaeus suscepisse intellegitur incarnationem Domini secundum stirpem regiam et pleraque secundum hominum praesentem uitam facta et dicta eius. Marcus eum subsecutus tamquam pedissequus et breuiator eius uidetur. Cum solo quippe Ioanne nihil dixit, solus ipse perpauca, cum solo Luca pauciora, cum Matthaeo uero plurima et multa pene totidem atque ipsis uerbis siue cum solo siue cum ceteris consonante. Lucas autem circa sacerdotalem Domini stirpem atque personam magis occupatus apparet. Nam et ad ipsum Dauid non regium stemma secutus ascendit, sed per eos, qui reges non fuerunt, exit ad Nathan filium Dauid, qui nec ipse rex fuit. Non sicut Matthaeus, qui per Salomonem regem descendens ceteros etiam reges ex ordine persecutus est, seruans in eis, de quo postea loquemur, mysticum numerum. [1,3] 3. 5. Dominus enim Iesus Christus, unus uerus rex et unusuerus sacerdos, illud ad regendos nos, illud ad expiandos, has duas personas apud Patres singillatim commendatas suam figuram egisse declarauit, siue titulo illo, qui cruci eius superfixus erat, Rex Iudaeorum, unde arcano instinctu Pilatus respondit: Quod scripsi scripsi, praedictum quippe erat in Psalmis: Ne corrumpas tituli inscriptionem, siue, quod ad personam sacerdotis attinet, in eo quod nos offerre atque accipere docuit, unde prophetiam de se praemisit dicentem: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Multisque aliis documentis diuinarum Scripturarum rex et sacerdos Christus apparet. Hinc et ipse Dauid, cuius non frustra crebrius filius dictus est quam filius Abrahae et quem communiter tenuerunt Matthaeus et Lucas, ille a quo per Salomonem descenderet, iste ad quem Nathan ascenderet, quamquam aperte rex fuit, figurauit tamen et sacerdotis personam, quando panes propositionis manducauit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus. Huc accedit, quod solus etiam Lucas Mariam commemorat ab angelo manifestatam cognatam fuisse Elisabeth, quae uxor erat Zachariae sacerdotis, de quo idem scripsit, quod eam de filiabus Aaron, hoc est de tribu sacerdotum, habebat uxorem. 3. 6. Cum ergo Matthaeus circa regis, Lucas circasacerdotis personam gereret intentionem, utrique humanitatem Christi maxime commendarunt. Secundum hominem quippe Christus et rex et sacerdos effectus est, cui dedit Deus sedem Dauid, patris sui, ut regni eius non esset finis et esset ad interpellandum pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Non autem habuit tamquam breuiatorem coniunctum Lucas sicut Marcum Matthaeus, et hoc forte non sine aliquo sacramento, quia regum est non esse sine comitum obsequio. Unde ille, qui regiam personam Christi narrandam susceperat, habuit sibi tamquam comitem adiunctum, qui sua uestigia quodammodo sequeretur, sacerdos autem quoniam in Sancta Sanctorum solus intrabat, propterea Lucas, cuius circa sacerdotium Christi erat intentio, non habuit tamquam socium subsequentem, qui suam narrationem quodammodo breuiaret. [1,4] 4. 7. Tres tamen isti euangelistae in his rebus maxime diuersati sunt, quas Christus per humanam carnem temporaliter gessit; porro autem Ioannes ipsam maxime diuinitatem Domini, qua Patri est aequalis, intendit eamque praecipue suo Euangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curauit. Itaque longe a tribus istis superius fertur ita ut hos uideas quodammodo in terra cum Christo homine conuersari, illum autem transcendisse nebulam, qua tegitur omnis terra, et peruenisse ad liquidum caelum, unde acie mentis acutissimaatque firmissima uideret, in principio Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia, et ipsum agnosceret carnem factum, ut habitaret in nobis; quod acceperit carnem, non quod fuerit mutatus in carnem. Nisi enim carnis assumptio seruata incommutabili diuinitate facta esset, non diceretur: Ego et Pater unum sumus, neque enim Pater et caro unum sunt. Et hoc de se ipso Domini testimonium solus idem Ioannes commemorauit, et: Qui me uidit, uidit et Patrem, et: Ego in Patre et Pater in me est, et: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus; et: Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter; et si qua alia sunt, quae Christi diuinitatem, in qua aequalis est Patri, recte intellegentibus intiment, pene solus Ioannes in Euangelio suo posuit; tamquam qui de pectore ipsius Domini, super quod discumbere in eius conuiuio solitus erat, secretum diuinitatis eius uberius et quodammodo familiarius biberit. [1,5] 5. 8. Proinde cum duae uirtutes propositae sint animae humanae,una actiua, altera contemplatiua, illa qua itur, ista quo peruenitur, illa qua laboratur, ut cor mundetur ad uidendum Deum; ista qua uacatur et uidetur Deus: illa est in praeceptis exercendae uitaehuius temporalis, ista in doctrina uitae illius sempiternae. Ac per hoc illa operatur, ista requiescit, quia illa est in purgatione peccatorum, ista in lumine purgatorum. Ac per hoc in hac uita mortali illa est in opere bonae conuersationis; ista uero magis in fide et apud perpaucos per speculum in enigmate et ex parte in aliqua uisione incommutabilis ueritatis. Hae duae uirtutes in duabus uxoribus Iacob figuratae intelleguntur. De quibus aduersus Faustum Manichaeum pro modulo meo, quantum illi operi sufficere uidebatur, disserui. Lia quippe interpretatur " Laborans ", Rachel autem: " Visum principium ". Ex quo intellegi datur, si diligenter aduertas, tres euangelistas temporalia facta Domini et dicta, quae ad informandos mores uitae praesentis maxime ualerent, copiosius persecutos circa illam actiuam uirtutem fuisse uersatos, Ioannem uero facta Domini multo pauciora narrantem, dicta uero eius, ea praesertim, quae Trinitatis unitatem et uitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem, in uirtute contemplatiua commendanda, suam intentionem praedicationemque tenuisse. [1,6] 6. 9. Unde mihi uidentur qui ex Apocalypsi illa quattuor animalia ad intellegendos quattuor euangelistas interpretati sunt, probabilius aliquid attendisse illi, qui leonem in Matthaeo, hominem in Marco, uitulum in Luca, aquilam in Ioanne intellexerunt, quam illi, qui hominem Matthaeo, aquilam Marco, leonem Ioanni tribuerunt. De principiis enim librorum quamdam coniecturam capere uoluerunt, non de tota intentione euangelistarum, quae magis fuerat perscrutanda. Multo enim congruentius ille qui regiam Christi personam maxime commendauit per leonem significatus accipitur. Unde et in Apocalypsi cum ipsa tribu regia leo commemoratus est, ubi dictum est: Vicit leo de tribu Iuda. Secundum Matthaeum enim et Magi narrantur uenisse ab Oriente ad regem quaerendum et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit, et ipse rex Herodes regem formidat infantem atque, ut eum possit occidere, tot paruulos necat. Quod autem per uitulum Lucas significatus sit, propter maximam uictimam sacerdotis, neutri dubitauerunt. Ibi enim a sacerdote Zacharia incipit sermo narrantis; ibi cognatio Mariae et Elisabeth commemoratur, ibi sacramentaprimi sacerdotii in infante Christo impleta narrantur; et quaecumque alia possunt diligenter aduerti, quibus appareat Lucas intentionem circa personam sacerdotis habuisse. Marcus ergo, qui neque stirpem regiam neque sacerdotalem uel cognationem uel consecrationem narrare uoluit et tamen in eis uersatus ostenditur, quae homo Christus operatus est, tantum hominis figura in illis quattuor animalibussignificatus uidetur. Haec autem animalia tria, siue leo siue homo siue uitulus, in terra gradiuntur, unde isti tres euangelistae in his maxime occupati sunt, quae Christus in carne operatus est et quae praecepta mortalis uitae exercendae carnem portantibus tradidit. At uero Ioannes super nubila infirmitatis humanae uelut aquila uolat et lucem incommutabilis ueritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur. [1,7] 7. 10. Has Domini sanctas quadrigas, quibus per orbem uectus subigit populos leni suo iugo et sarcinae leui, quidam uel impia uanitate uel imperita temeritate calumniis appetunt, ut eis ueracis narrationis derogent fidem, per quos christiana religio disseminata per mundum tanta fertilitate prouenit, ut homines infideles iam inter seipsos calumnias suas mussitareuix audeant, compressi fide Gentium et omnium deuotione populorum. Verumtamen quia nonnullos adhuc calumniosis disputationibus suis, uel retardant a fide ne credant, uel iam credentes, quantum potuerint, agitando perturbant, nonnulli autem fratres salua fide nosse desiderant, quid talibus respondeant quaestionibus, uel ad profectum scientiae suae uel ad illorum uaniloquia refellenda, inspirante atque adiuuante Domino Deo nostro (quod utinam et ipsorum saluti prosit), hoc opere demonstrare suscepimus errorem uel temeritatem eorum, qui contra Euangelii quattuor libros, quos euangelistae quattuor singulos conscripserunt, satis argutas criminationes se proferre arbitrantur. Quod ut fiat, quam non sibi aduersentur idem scriptores quattuor, ostendendum est. Hoc enim solent quasi palmare suae uanitatis obicere, quod ipsi euangelistae inter se ipsos dissentiant. 7. 11. Sed illud prius discutiendum est, quod solet nonnullos mouere, cur ipse Dominus nihil scripserit, ut aliis de illo scribentibus necesse sit credere. Hoc enim dicunt illi uel maxime pagani, qui Dominum ipsum Iesum Christum culpare aut blasphemare non audent, eique tribuunt excellentissimam sapientiam, sed tamen tamquam homini, discipulos uero eius dicunt magistro suo amplius tribuisse quam erat, ut eum Filium Dei dicerent et Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, et ipsum ac Deum Patrem unum esse, ac si qua similia suntin apostolicis litteris, quibus eum cum Patre unum Deum colendum esse didicimus. Honorandum enim tamquam sapientissimum uirum putant, colendum autem tamquam Deum negant. 7. 12. Cum ergo quaerunt, quare ipse non scripserit, uidentur parati fuisse hoc de illo credere, quod de se ipse scripsisset, non quod alii de illo pro suo arbitrio praedicassent. A quibus quaero, cur de quibusdam nobilissimis philosophis suis hoc crediderint, quod de illis eorum discipuli scriptum memoriae reliquerunt, cum de se ipsi nihil scripsissent? Nam Pythagoras, quo in illa contemplatiua uirtute nihil tunc habuit Graecia clarius, non tantum de se, sed nec de ulla re aliquid scripsisse perhibetur. Socrates autem, quem rursus in actiua, qua mores informantur, omnibus praetulerunt, ita ut testimonio quoque dei sui Apollinis omnium sapientissimum pronuntiatum esse non taceant, Aesopi fabulas pauculis uersibus persecutus est uerba et numeros suos adhibens rebus alterius, usque adeo nihil scribere uoluit, ut hoc se coactum imperio sui demonisfecisse dixit, sicut nobilissimus discipulorum eius Plato commemorat, in quo tamen opere maluit alienas quam suas exornare sententias. Quid igitur causae est cur de istis hoc credant, quod de illis discipuli eorum litteris commendarunt, et de Christo nolint credere quod eius de illo discipuli conscripserunt; praesertim cum ab eo ceteros homines sapientia superatos esse fateantur, quamuis eum fateri Deum nolint? An uero illi, quos isto multo inferiores fuisse non dubitant, ueraces de se discipulos facere potuerunt et iste non potuit? Quod si absurdissime dicitur, credant de illo, quem sapientem fatentur, non quod ipsi uolunt, sed quod apud eos legunt, qui ea quae scripserunt ab illo sapiente didicerunt. [1,8] 8. 13. Deinde dicant, unde saltem quod sapientissimus fuerit nosse uel audire potuerunt. Si fama disseminante, certiorne de illo nuntia fama est quam discipuli eius, quibus eum praedicantibus ipsa per totum mundum fama fragrauit? Postremo famam praeferant famae et ei famae de illo credant, quae maior est. Ea quippe fama, quae de catholica Ecclesia, quam stupent toto orbe diffusam, mirabili claritate dispergitur, tenues istorumrumores incomparabiliter uincit; ea porro fama tam magna, tam celebris, ut eam timendo isti trepidas et tepidas contradictiunculas in sinu suo rodant, iam plus metuentes audiri, quam uolentes credi, Filium Dei unigenitum et Deum praedicat Christum, per quem facta sunt omnia. Si ergo famam eligunt testem, cur non hanc eligunt, quae tanta claritate praefulget? Si scripturam, cur non euangelicam, quae tanta auctoritate praepollet? Nos certe haec de diis eorum credimus quae habet et scriptura eorum antiquior et fama celebrior. Quae si adoranda sunt, cur ea rident in theatris? Si autem ridenda sunt, plus ridendum est, cum adorantur in templis. Restat, ut ipsi uelint testes esse de Christo, qui sibi auferunt meritum sciendi quid loquantur, loquendo quod nesciunt. aut si aliquos libros habere se dicunt, quos eum scripsisse asserant, prodant eos nobis. Profecto enim utilissimi et saluberrimi sunt,quos, ut ipsi fatentur, uir sapientissimus scripsit. Si autem timent eos proferre, utique mali sunt; porro si mali sunt, non eos sapientissimus scripsit; sapientissimum autem Christum fatentur: non ergo Christus tale aliquid scripsit. [1,9] 9. 14. Ita uero isti desipiunt, ut illis libris quos eum scripsisse existimant, dicant contineri eas artes, quibus eum putant illa fecisse miracula, quorum fama ubique percrebruit: quod existimando se ipsos produnt quid diligant et quid affectent: quando quidem Christum propterea sapientissimum putant fuisse, quia nescio quae illicita nouerat, quae non solum disciplina christiana, sed etiam ipsa terrenae rei publicae administratio iure condemnat. Et certe qui tales Christi libros legisse se affirmant, cur ipsi nulla talia faciunt, qualia illum de libris talibus fecisse mirantur? [1,10] 10. 15. Quid quod etiam diuino iudicio sic errant quidam eorum, qui talia Christum scripsisse uel credunt uel credi uolunt, ut eosdem libros ad Petrum et Paulum dicant tamquam epistulari titulo praenotatos. Et fieri potest, ut siue inimici nominis Christi, siue qui eiusmodi execrabilibus artibus de tam glorioso nomine pondus auctoritatis dare se posse putauerunt talia sub Christi et apostolorum nomine scripserint. In qua fallacissima audacia sic excaecati sunt, ut etiam a pueris, qui adhuc pueriliter in gradu lectorum christianas litteras norunt, merito rideantur. 10. 16. Cum enim uellent tale aliquid fingere Christum scripsisse ad discipulos suos, cogitauerunt ad quos potissimum scribere potuisse facile crederetur, tamquam ad illos, qui ei familiarius adhaesissent, quibus illud quasi secretum digne committeretur, et occurrit eis Petrus et Paulus, credo quod pluribus locis simul eos cum illo pictos uiderent, quia merita Petri et Paulietiam propter eumdem passionis diem celebrius sollemniter Roma commendat. Sic omnino errare meruerunt, qui Christum et Apostolos eius non in sanctis codicibus, sed in pictis parietibus quaesierunt, nec mirum, si a pingentibus fingentes decepti sunt. Toto enim tempore, quo Christus in carne mortali cum suis discipulis uixit, nondum erat Paulus discipulus eius, quem post passionem suam, post resurrectionem, post ascensionem, post missum de caelis Spiritum Sanctum, post multorum Iudaeorum conuersionem et mirabilem fidem, post lapidationem Stephani diaconi et martyris, cum adhuc Saulus appellaretur, et eos qui in Christum crediderant grauiter persequeretur, de caelo uocauit et suum discipulum atque apostolum fecit. Quomodo igitur potuit libros, quos antequam moreretur eum scripsisse putari uolunt, ad discipulos tamquam familiarissimos Petrum et Paulum scribere, cum Paulus nondum fuerit discipulus eius? [1,11] 11. 17. Illud quoque attendant, qui magicis artibus tanta potuisse et nomen suum ad populos in se conuertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum potuerit magicis artibus tantos Prophetas diuino Spiritu antequam in terra nasceretur implere, qui de illo talia futura praelocuti sunt, qualia iam praeterita in Euangelio legimus et qualia in orbe terrarum praesentia nunc uidemus. Neque enim, si magicis artibus fecit, utcoleretur et mortuus, magus erat antequam natus, cui prophetando uenturo gens una deputata est, cuius reipublicae tota administratio prophetia esset illius regis uenturi et ciuitatem caelestem ex omnibus gentibus condituri. [1,12] 12. 18. Proinde illius hebraeae gentis ad prophetandum Christum, sicut dixi, deputatae nullus alius deus erat nisi Deus unus, Deus uerus, qui fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt. Quo offenso saepe suis hostibus subdebantur, nunc etiam pro grauissimo scelere occisi Christi ex ipsa Hierosolyma, quod erat regni eorum caput, penitus eradicati et Romano imperio subiugati sunt. Solebant autem Romani de diis gentium, quas subiugabant, colendos propitiare et eorum sacra suscipere. Hoc de Deo gentis hebraeae, cum eam uel oppugnauerunt uel uicerunt, facere noluerunt. Credo quod uidebant, si eius Dei sacra reciperent, qui se solum deletis etiam simulacris coli iuberet, dimittenda esse omnia quae prius colenda susceperant, quorum religionibus imperium suum creuisse arbitrabantur, in quo eos plurimum fallacia demonum decipiebat. Nam utique intellegere debebant occulta ueri Dei uoluntate, penes quem rerum summa potestas est, sibi datum et auctum regnum, non illorum deorum fauore, qui si aliquid in hac re potestatishabuissent, suos potius protexissent, ne a Romanis superarentur, aut ipsos eis Romanos edomitos subiugassent. 12. 19. Neque enim possunt dicere pietatem ac mores suos a diis gentium, quas uicerunt, dilectos et electos. Nunquam hoc dicent, si primordia sua recolant, facinorosorum asylum et Romuli fratricidium. Neque enim, quando asylum constituerunt Remus et Romulus, ut quisquis cuiuslibet sceleris reus eo confugisset, inultum haberet commissum, praecepta paenitentiae dederunt ad saluandas animas miserorum ac non potius collectam timentium manum contra suas ciuitates, quarum leges timebant, mercede impunitatis armarunt, aut quando Romulus fratrem, qui nihil in eum mali perpetrarat, occidit, iustitiam uindicandi ac non principatum dominandi cogitauit. Itane istos mores dilexerunt dii hostes suarum ciuitatum fauendo hostibus earum? Quin potius nec illas deserendo presserunt nec ad istos transeundo eos aliquid adiuuerunt, quia non habent in potestate regnum dare etauferre, sed Deus unus et uerus hoc agit occulto iudicio, non continuo beatos facturus quibus terrenum regnum dederit, nec continuo miseros quibus ademerit, sed beatos uel miseros propter aliud et aliunde faciens temporalia regna atque terrenaquibus uoluerit et quamdiu uoluerit secundum praedestinatum ordinem saeculorum uel sinendo uel donando distribuit. [1,13] 13. 20. Unde nec illud possunt dicere: Cur ergo Deus Hebraeorum, quem summum et uerum Deum dicitis, non solum Romanos eis non subiugauit, sed nec ipsos Hebraeos, ne a Romanis subiugarentur, adiuuit? Praecesserunt enim manifesta peccata eorum, propter quae illis hoc uenturum Prophetae tanto ante praedixerant, et maxime, quia impio furore Christum occiderunt, in quo peccato aliorum occultorum peccatorum meritis excaecati sunt. Quod illius passio esset gentibus profutura, eadem prophetica contestatione praedictum est. Nec alia re magis claruit illius gentis regnum et templum et sacerdotium et sacrificium et unctionem illam mysticam, quod crisma graece dicitur, unde Christi nomen elucet et propter quam reges suos christos ipsa gens appellabat, non fuisse nisi praenuntiando Christo deputatam, quam quod occisi Christi resurrectio postea quam coepit credentibus gentibus praedicari, illa omnia cessauerunt, nescientibus Romanis per quorum uictoriam, nescientibus Iudaeis per quorum subiugationem factum est ut illa cessarent. [1,14] 14. 21. Rem sane mirabilem non aduertunt pauci pagani, qui remanserunt. Deum Hebraeorum offensum a uictis nec receptum auictoribus nunc praedicari et coli ab omnibus gentibus. Ipse est enim Deus Israel, de quo tanto ante propheta plebem Dei sic allocutus est: Et qui eruit te Deus Israel uniuersae terrae uocabitur. Hoc factum est per nomen Christi uenientis ad homines ex semine ipsius Israel, qui nepos fuit Abrahae, a quo gens coepit Hebraeorum; nam et ipsi Israel dictum est: Et in semine tuo benedicentur omnes tribus terrae. Hinc ostenditur Deus Israel, Deus unus, qui fecit caelum et terram et res humanas iuste ac misericorditer curat, ita ut nec praecludat iustitia misericordiam, nec impediat misericordia iustitiam, quod non ipse sit uictus in hebraeo populo suo, quia regnum sacerdotiumque eius Romanis expugnandum delendumque permisit, quando quidem per Christi Euangelium, ueri regis et sacerdotis, quod illo regno et sacerdotio futurum praefigurauit, nunc ipse Deus Israel ubique delet idola gentium, quae utique ne delerentur, recipere sacra eius Romani noluerunt, sicut receperunt deorum aliarum gentium, quas uicerunt. Ita et regnum sacerdotiumque propheticae gentis abstulit, quia iamqui per ea promittebatur aduenerat, et Romanum imperium, a quo illa gens uicta est, per Christum regem suo nomini subiugauit atquead euertenda idola, propter quorum honorem sacra eius recepta non erant, christianae fidei robore ac deuotione conuertit. 14. 22. Puto, quia de se futura ut per tot Prophetas et per cuiusdam etiam gentis regnum ac sacerdotium praenuntiarentur, non magicis artibus fecit Christus, antequam esset in hominibus natus. Nam et illius iam deleti regni populus ubique dispersus mirabili Dei prouidentia, quamuis sine ulla unctione regis sacerdotisque remanserit, in quo chrismate Christi nomen apparet, tenet tamen reliquias quarumdam obseruationum suarum, Romana autem sacra illa de idolorum cultu nec uictus ac subiugatus accepit, ut libros propheticos ad testimonium gerat Christi ac sic de inimicorum codicibus probetur ueritas prophetati Christi. Quid ergo adhuc miseri Christum male laudando se ipsos indicant? Si aliqua magica sub eius nomine scripta sunt, cum uehementer his artibus Christi doctrina inimica sit, hinc potius intellegant, quantum sit illud nomen, quo addito etiam illi qui contra eius praecepta uiuunt suas nefarias artes honorare conantur. Sic enim diuersis hominum erroribus multi etiam uarias hereses aduersus ueritatem sub eius nomine condiderunt, ita sentiunt etiam inimici Christi ad suadendum quod proferunt contra doctrinam Christi nullum sibi esse pondus auctoritatis, si non habeat nomen Christi. [1,15] 15. 23. Quid quod isti uani Christi laudatores et christianae religionis obliqui obtrectatores propterea non audent blasphemare Christum, quia quidam philosophi eorum, sicut in libris suis Porphyrius siculus prodit, consuluerunt deos suos, quid de Christo responderent, illi autem oraculis suis Christum laudare compulsi sunt? Nec mirum, cum et in Euangelio legamus eum demones fuisse confessos; scriptum est autem in Prophetis nostris quoniam dii Gentium demonia. Ac per hoc isti, ne contra deorum suorum responsa conentur, continent blasphemias a Christo et eas in discipulos eius effundunt; mihi autem uidetur, quod illi dii gentium, quos philosophi paganorum consulere potuerunt, etiam, si de discipulis Christi interrogarentur, ipsos quoque laudare cogerentur. [1,16] 16. 24. Verumtamen isti ita disputant, quod haec euersio templorum et damnatio sacrificiorum et confractio simulacrorum non per doctrinam Christi fiat, sed per discipulorum eius, quos aliud quam ab illo didicerunt docuisse contendunt, ita uolentes christianam fidem Christum honorantes laudantesque conuellere, quia utique per discipulos Christi et facta et dicta Christi annuntiata sunt, quibus constat religio christiana adhuc istis iam paucissimis, nec iam oppugnantibus, sed tamen adhuc mussitantibus, inimica. Sed si nolunt credere Christum talia docuisse, Prophetas legant, qui non solum superstitiones idolorum euerti praeceperunt, uerum etiam christianis temporibus hanc euersionem futuram praedixerunt. Qui si fefellerunt,cur tanta manifestatione completur? Si uerum dixerunt, cur tantae diuinitati resistitur? [1,17] 17. 25. Verumtamen diligentius ab istis quaerendum est, quemnam putent esse Deum Israel. Cur eum colendum non receperunt sicut aliarum gentium deos, quas Romanum subegit imperium, praesertim cum eorum sententia sit omnes deos colendos esse sapienti? Cur ergo a numero ceterorum iste reiectus est? Si plurimum ualet, cur ab eis solus non colitur? Si parum aut nihil ualet, cur contritis eorum simulacris ab omnibus gentibus solus pene iam colitur? Nunquam huius quaestionis eximi uinculo poterunt, qui cum maiores et minores deos colant, quos deos putant, hunc Deum non colunt, qui praeualuit omnibus, quos colunt. Si enim magnae uirtutis est, cur existimatus est improbandus? Si paruae nulliusue uirtutis est, cur tantum potuit improbatus? Si bonus est, cur a ceteris bonis solus separatur? Si malus est, cur a tot bonis unus non superatur? Si uerax est, cur eius praecepta respuuntur? Si mendax est, cur eius praedicta complentur? [1,18] 18. 26. Postremo quod uolunt de illo sentiant. Nunquid Romani etiam malos deos colendos non putant qui Pallori et Febrifana fecerunt? Qui et demonas inuitandos demonas placandos monent? Quodlibet ergo de illo existiment, cur eum solum sibi nec aduocandum nec propitiandum esse duxerunt? Quis est Deus iste uel ita ignotus, ut in tam multis diis solus adhuc non inueniatur, aut ita notus ut a tam multis hominibus iam solus colatur? Nihil ergo restat, ut dicant, cur huius Dei sacra recipere noluerint, nisi quia solum se coli uoluerit, illos autem deos gentium, quos isti iam colebant, coli prohibuerit. Sed hoc ipsum magis ab eis requirendum est, quemnam uel qualem putent esse istum Deum, qui noluerit coli deos alios, quibus isti templa et simulacra fecerunt, tantumque potuerit, ut plus ualeret eius uoluntas ad eorum simulacra euertenda quam illorum ad eius sacra non recipienda. Certe sententia illius eorum philosophi proditur, quem sapientissimum omnium hominum etiam oraculo fuisse firmarunt. Socratis enim sententia est unumquemque Deum sic coli oportere, quomodo se ipse colendum esse praeceperit. Proinde istis summa necessitas facta est non colendi Deum Hebraeorum, quia, si alio modo eum colere uellent quam secolendum ipse dixisset,non utique illum colerent, sed quod ipsi finxissent. Si autem illo modo uellent quo ille diceret, alios sibi colendos non esse cernebant quos ipse coli prohibebat. Ac per hoc respuerunt unius ueri Dei cultum, ne multos falsos offenderent, magis arbitrantes sibi obfuturam fuisse istorum iracundiam, quam illius beneuolentiam profuturam. [1,19] 19. 27. Sed fuerit ista uana necessitas et ridenda timiditas: nunc quaerimus, quid de isto Deo sentiant homines, quibus placet omnes deos colendos esse. Si enim iste colendus non est, quomodo coluntur omnes, cum iste non colitur? Si autem colendus est, non omnes colendi sunt, quia, nisi solus colatur, iste non colitur. An forte dicturi sunt istum non esse Deum, cum illos deos dicant, qui, sicut nos credimus, nihil possunt nisi quod illius iudicio permittuntur, non ut alicui prosint, sed ut nec laedere ualeant nisi eos, quos ita laedendos esse ille iudicat, qui omnia potest? Sicut autem ipsi coguntur fateri, minora certe quam ille potuerunt. Si enim dii sunt, quorum uates consulti ab hominibus ut non dicam fefellerunt, proxima tamen priuatis negotiis responderunt, quomodo non est Deus, cuius uates non solum ea quae ad tempus consulebantur congrue responderunt, uerum etiam unde non consulebantur de uniuerso genere humano atque omnibus gentibus ea tanto ante praedixerunt, quae nunc et legimus et uidemus?Si Deum dicunt, quo impleta Sybilla fata cecinit Romanorum, quomodo non est Deus, qui et Romanos et omnes nationes in se unum Deum per Christi Euangelium credituras et omnia patrum suorum simulacra euersuras, sicut praenuntiauit, exhibuit? Postremo, si illos deos dicunt, qui numquam ausi sunt per uates suos contra istum Deum aliquid dicere, quomodo non est Deus, qui per uates suos istorum simulacra non solum euerti iussit, uerum etiam in omnibus gentibus euersuri praedixit ab eis qui illis desertis se unum Deum colere iuberentur et iussi famularentur ? [1,20] 20. 28. Aut legant, si possunt, uel aliquam Sibyllarum uel quemlibet aliorum uatum suorum praedixisse hoc futurum, ut Deus Hebraeorum Deus Israel ab omnibus gentibus coleretur, et quod eum cultores aliorum deorum recte antea respuissent, futuras etiam litteras Prophetarum eius in auctoritate ita sublimi, ut his obtemperans etiam imperium Romanorum iuberet deleri simulacra; monuisse etiam, ne talibus praeceptis obtemperaretur: legant ista, si possunt, ex aliquibus libris uatum suorum. Omitto enim dicere quod ea quae in illorum libris leguntur pro nostra, hoc est, christiana religionetestimonium dicunt, quod a sanctis angelis et ab ipsis Prophetis nostris audire potuerunt, sicut et praesentem in carne Christum etiam demonia coacta sunt confiteri. Sed haec omitto, quae cum proferimus a nostris ficta esse contendunt:ipsi omnino, ipsi urgendi sunt, ut proferant a uatibus deorum suorum contra Deum Hebraeorum aliquid prophetatum, sicut nos tot et tanta de libris Prophetarum nostrorum contra deos eorum et iussa obseruamus et praedicta recitamus et facta monstramus. Quae illi iam qui perpauci remanserunt malunt dolere completa quam illum Deum agnoscere qui potuit praenuntiare complenda, cum in suis diis falsis, quae sunt uera demonia, nihil aliud pro magno appetant, quam cum aliquid eorum responsis sibi futurum esse didicerint. [1,21] 21. 29. Quae cum ita sint, cur non potius miseri intellegunt illum esse Deum uerum, quem sic uident a suorum deorum societate seiunctum, ut quem Deum fateri coguntur, qui omnes deos colendos esse profitentur, cum ceteris colere non sinantur? Cum ergo simul coli non possunt, cur non ille eligitur qui istos coli uetat relictis istis qui illum coli non uetant? Aut si uetant, legatur. Quid enim magis populis eorum in templis eorum debuit recitari, ubi nihil unquam tale personuit? Et utique prohibitio tam multorum contra unum quam uniuscontra tam multos notior et potentior esse deberet. Nam si huius Dei cultus est impius, inutiles sunt dii, qui homines ab impietate non prohibent: si uero pius est huius cultus, quoniam in illo praecipitur ne isti colantur, impius est cultus illorum. Si autem tam fidenter istum coli prohibent, ut plus audiri timeant quam prohibere audeant, hoc ipso quis non sapiat, quis non sentiat illum esse potius eligendum, qui istos coli tam publice prohibet, qui eorum simulacra euerti iussit, praedixit, euertit, quam istos, quos, ut ille non colatur, iussisse nescimus, praedixisse non legimus, ualuisse aliquid non uidemus? Rogo, respondeant: quis est Deus iste, qui omnes deos gentium sic persequitur, qui omnia eorum sacra sic prodit, sic extinguit? [1,22] 22. 30. Quid interrogem homines, qui euanuerunt cogitando, quis iste sit? Alii dicunt: Saturnus est, credo propter sabbati sanctificationem, quia isti eum diem Saturno tribuerunt. Varro autem ipsorum quo doctiorem apud se neminem inueniunt, Deum Iudaeorum Iouem putauit nihil interesse censens, quo nomine nuncupetur, dum eadem res intellegatur, credo illius summitate deterritus. Nam quia nihil superius solent colere Romani quam Iouem, quod Capitolium eorum satis aperteque testatur, eumque regem omnium deorum arbitrantur, cum animaduerteret Iudaeos summum Deum colere, nihil aliudpotuit suspicari quam Iouem. Sed siue qui Saturnum siue qui Iouem Deum Iudaeorum putant, dicant quando Saturnus prohibere ausus est coli alterum deum, nec ipsum Iouem, qui eum regno expulisse perhibetur, patrem filius. Quisi tamquam potentior et uictor placuit cultoribus suis, Saturnum uictum expulsumque non colant. Sed neque istum coli Iouis prohibuit, et quem uincere potuit, deum tamen esse permisit. [1,23] 23. 31. Istae, inquiunt, fabulae sunt aut interpretandae a sapientibus aut ridendae; nos autem Iouem colimus, de quo ait Maro: "Iouis omnia plena", id est omnia uiuificantem spiritum. Merito ergo et Varro Iouem opinatus est coli a Iudaeis, quia dicit per prophetam: "Caelum et terram ego impleo" . Quid illud quod idem poeta dicit aethera? Quomodo accipiunt? Sic enim ait: "Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether, coniugis in gremium laetae descendit". Aetherem quippe non spiritum, sed corpus esse dicunt sublime, quo caelum super aerem distenditur. An poetae conceditur nunc secundum platonicos, ut non corpus, sed spiritus, nunc secundum stoicos loqui, ut corpus sit Deus? Quid ergo in Capitolio colunt? Si spiritum, si denique ipsum caelum corporeum, quid illic facit scutum illud Iouis, quod appellant Aegida? Nempe origo nominis huius ita redditur, quia Iouem a matre occultatum capra nutriuit. An et hoc poetae mentiuntur? Numquid et Capitolia Romanorum opera sunt poetarum? Quid sibi autem uult ista non poetica, sed plane mimica uarietas, deos secundum philosophos in libris quaerere, secundum poetas in templis adorare? 23. 32. Sed numquid etiam ille Euhemerus poeta fuit, qui et ipsum Iouem et Saturnum patrem eius et Plutonem atque Neptunum fratres eius ita planissime homines fuisse prodit, ut eorum cultores gratias magis poetis agere debeant, quia non ad eos dehonestandos, sed potius ad exornandos multa finxerunt? Quamuis et ipsum Euhemerum ab Ennio poeta in latinam linguam esse conuersum Cicero commemoret. Nunquid et ipse Cicero poeta fuit, qui eum, cum quo in Tusculanis disputat, tamquam secretorum conscium admonet dicens: "Si uero scrutari uetera, et ex eis quae scriptores Graeciae prodiderunt, eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in caelum reperientur". Quaere quorum demonstrentur sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis; tum denique quam hoc late pateat intelleges. Hic certe istorum deos homines fuisse satis confitetur, in caelum autem peruenisse beneuole suspicatur, quamquam et hunc honorem opinionis ab hominibus eis esse delatum, non dubitauit publice dicere, cum de Romulo loqueretur: "Qui hanc urbem, inquit, condidit, Romulum ad deos immortales beneuolentia famaque sustulimus". Quid igitur mirum est, si hoc fecerunt antiquiores homines de Ioue et Saturno et ceteris, quod Romani de Romulo, quod denique iam recentioribus temporibus etiam de Caesare facere uoluerunt? Quibus et Vergilius adulationem carminis addidit dicens: "Ecce Dionaei processit Caesaris astrum". Videant ergo, ne forte historica ueritas sepulchra falsorum deorum ostendat in terra, uanitas autem poetica stellas eorum non figat, sed fingat in caelo. Neque enim re uera stella illa Iouis est aut illa Saturni, sed post eorum mortem sideribus ab initio mundi conditis haec nomina imposuerunt homines, qui illos mortuos quasi deos haberi uoluerunt. De quibus quid tantum mali castitas aut quid tantum boni uoluptas commeruit, ut inter astra, quae cum sole et luna circumeunt, Venus habeat stellam et Minerua non habeat? 23. 33. Sed fuerit et Cicero academicus incertior quam poetae, qui sepulchra deorum commemorare ausus est litterisquemandare quamuis hoc non ex opinione propria praesumpserit, sed ex ipsorum sacrorum traditione commemorauerit. Numquid et Varro uel tamquam poeta fingit uel tamquam academicus dubie ponit, quod dicit talium deorum sacra ex cuiusque eorum uita uel morte, qua inter homines uixerunt uel obierunt, esse composita? Numquid et Leon ille sacerdos aegyptius poeta uel academicus fuit, qui macedoni Alexandro diuersam quidem a Graecorum opinione istorum deorum originem uerumtamen ita prodit, ut eos homines fuisse declaret? 23. 34. Sed quid ad nos? Dicant se Iouem non hominem mortuum colere nec homini mortuo Capitolium dedicasse, sed spiritui uiuificanti omnia quo mundus impletur, et scutum eius in honorem nutricis eius factum de pelle caprina interpretentur ut uolunt. Quid dicunt de Saturno? Quem Saturnum colunt? Nonne ille est, qui primus ab Olympo uenit: "Arma Iouis fugiens et regnis exsul ademptis, qui genus indocile et dispersum montibus altis composuit legesque dedit, Latiumque uocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris"? Nonne ipsum eius simulacrum, quod cooperto capite fingitur, quasi latentem indicat? Nonne ipse Italis ostendit agriculturam,quod falce demonstrat? Non, inquiunt; nam uideris, si fuit ille homo et rex quidam, de quo ista narrantur; nos tamen Saturnum interpretamur " uniuersum tempus ", quod graecum etiam uocabulum eius ostendit; uocatur enim , quod aspiratione addita etiam temporis nomen est, unde et latine Saturnus appellatur, quasi saturetur annis. Quid iam cum istis agendum sit, nescio, qui conantes in melius interpretari nomina et simulacra deorum suorum, fatentur maiorem deum suum et patrem ceterorum tempus esse. Quid enim aliud indicant quam omnes deos suos temporales esse, quorum patrem ipsum tempus constituunt? 23. 35. Erubuerunt hinc philosophi eorum recentiores platonici, qui iam christianis temporibus fuerunt, et Saturnum aliter interpretari conati sunt dicentes appellatum, uelut a satietate intellectus, eo quod graece satietas, intellectus autem siue mens dicitur. Cui uidetur suffragari et latinum nomen quasi ex prima latina parte et graeca posteriore compositum, ut diceretur Saturnus, tamquam satur. Videruntquam esset absurdum, si filius temporis Iuppiter haberetur, quem deum aeternum uel putabant uel putari uolebant. At uero secundum istam nouellam interpretationem, quam ueteres eorum si habuissent mirum si Ciceronem Varronemque latuisset, Saturni filium Iouem dicunt tamquam ab illa summa mente profluentem spiritum, quam uolunt esse uelut animam mundi huius omnia caelestia et terrena corpora implentem. Unde illud Maronis est, quod paulo ante commemoraui: "Iouis omnia plena". Numquid non, si possent isti, sicut ipsam interpretationem ita etiam superstitionem hominum commutarent et aut nulla simulacra aut certe Saturno potius quam Ioui Capitolia constituerent? Neque enim ullam animam rationalem sapientem fieri disputant nisi participatione summae illius incommutabilisque sapientiae, non solum cuisquam hominis animam, sed ipsius etiam mundi, quam dicunt Iouem; nos uero esse quandam summam Dei sapientiam, cuius participatione fit sapiens, quaecumque anima fit uere sapiens, non tantum concedimus, uerum etiam maxime praedicamus. Utrum autem uniuersa ista corporalis moles, quae mundus appellatur,habeat quandam animam uel quasi animam suam, id est rationalem uitam qua ita regatur sicut unumquodque animal, magna atque abdita quaestio est, nec affirmari debet ista opinio nisi comperta, quod uera sit, nec refelli nisi comperta, quod falsa sit. Quid autem hoc ad hominem, etiamsi semper eum lateat, quando quidem nulla anima fit sapiens uel beata ex alia quacumque anima, sed ex illa sola summa atque incommutabili Dei sapientia? 23. 36. Romani tamen, qui non Saturno, sed Ioui Capitolium condiderunt, uel aliae nationes, quae Iouem praecipue supra ceteros deos colendum esse putauerunt, non hoc quod isti senserunt. Qui secundum istam suam nouam opinionem et summas arces, si quicquam in his rebus potestatis habuissent, Saturno potius dedicarent; et mathematicos uel genethliacos maxime delerent, qui Saturnum, quem sapientum effectorem isti dicerent, maleficum deum inter alia sidera constituerent. Quae opinio tantum contra illos in animis humanis praeualuit, ut nec nominare illum uelint, senem potius quam Saturnum appellantes, tam timida superstitione, ut iam Carthaginienses pene uico suo nomen mutauerint, " Vicum senis " crebrius quam " Vicum Saturni " appellantes. [1,24] 24. 37. Notum est ergo, quid colere conuincantur etquid colorare conentur adoratores simulacrorum. Verum et ab istis nouiciis Saturni interpretatoribus requirendum est, quid de Deo sentiant Hebraeorum. Etiam ipsis enim placuit omnes deos cum gentibus colere, cum eos superbos puderet pro peccatorum remissione humilari sub Christo. Quid ergo sentiunt de Deo Israel? Quem si non colunt, non omnes deos colunt, si autem colunt, non colunt sicut se coli iussit, quia et alios colunt, quos coli ille prohibuit. Per eos enim uates ista prohibuit, per quos haec ipsa, quae nunc a christianis eorum simulacra patiuntur, futura praedixit. Siue enim angeli ad illos Prophetas missi sint, qui eis Deum omnium creatorem unum uerum Deum, cui uniuersa subiecta sunt, et per sensibilium rerum congruam speciem figurate ostenderent et quemadmodum se coli praeciperet indicarent siue aliquorum in eis mentes per Spiritum Sanctum ita sublimatae sint ut eo uisu ea uiderent quo et ipsi angeli uident: constat tamen eos illi Deo seruisse, qui alios deos coli prohibuit, seruisse autem fide pietatis in regno et sacerdotio reipublicae suae et Christum uenturum regem ac sacerdotem significantibus sacris. [1,25] 25. 38. Porro autem in diis gentium, quos isti dum colere uolunt illum qui cum istis coli non potest colere nolunt, dicant, quid causae est, ut nullus eorum inueniatur qui alterum coliprohibeat, cum eos in diuersis officiis muneribusque constituant et rebus ad quemque proprie pertinentibus praesides uelint. Si enim Iuppiter non prohibet Saturnum coli, quia non est ille homo, qui illum hominem patrem de regno expulit, sed aut caeli corpus aut spiritus implens caelum et terram, et ideo non potest prohibere coli mentem supernam, ex qua dicitur emanasse, si ea ratione nec Saturnus Iouem coli prohibet, quia non ab eo rebellante superatus est, sicut ille a Ioue nescio quo, cuius arma fugiens uenit in Italiam, sed fauet prima mens animae a se genitae, saltem Vulcanus prohiberet coli Martem uxoris adulterum, Hercules Iunonem persecutricem suam. Quae ista inter eos est tam foeda consensio, ut nec Diana uirgo casta coli prohibeat non dicam Venerem, sed Priapum? Nam si unus homo et uenator et agricola esse uoluerit, seruus erit amborum, quibus tamen uel uicina templa fabricare erubescit. Sed interpretentur Dianam uirtutem quam uolunt, interpretentur et Priapum fecunditatis deum, ita sane, ut in fetandis feminis pudeat Iunonem talem habere adiutorem, dicant quod placet. Interpretentur quod sapiunt, dum tamen omnia eorum argumenta perturbet Deus Israel. Qui cum illos omnes coli prohibuerit et a nullo eorum coli prohibitus sit eorumque simulacris et sacris euersionem praeceperit, praedixerit, fecerit, satis ostendit illos falsos atque fallaceset se esse uerum ac ueracem Deum. 25. 39. Istos autem iam paucos deorum multorum falsorumque cultores quis non miretur nolle obtemperare illi, de quo cum ab eis quaeritur quisnam Deus sit, quodlibet opinando respondeant, Deum tamen esse negare non audent, quia si negent, operibus eius et praedictis atque completis facillime conuincuntur? Neque enim ea dico, quae liberum sibi putant esse non credere, quia ipse in principio fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt, neque illa nimis antiqua, quod Enoch transtulit, quod impios diluuio deleuit, quod Noe iustum domumque eius per lignum inde liberauit. Ab Abraham in hominibus facta eius exordior. Huic enim facta est per angelicum oraculum manifesta promissio, quam nunc uidemus impleri. Huic quippe dictum est: In semine tuo benedicentur omnes Gentes, ex cuius semine populus Israel, unde uirgo Maria, quae peperit Christum, in quo benedici omnes Gentes audeant iam negare, si possunt. Haec promissio facta est etiam ad Isaac filium Abrahae, haec et ad Iacob nepotem Abrahae, qui etiam Israel appellatus est, ex quo uniuersus populus et propagatus et nominatus est, ut huius populi Deus appellaretur Deus Israel, non quod ipse non sit Deus omnium gentium siue nescientium siue iam scientium, sed quia in isto populo uoluit manifestius apparere uirtutem promissorum suorum. Ille enim populus primo in Aegypto multiplicatus et de illa seruitute per Moysen in multis signis portentisque liberatus debellatis plurimis gentibus terram etiam promissionis accepit, in qua regnauit per reges suos de tribu Iuda exortos. Qui Iudas unus fuit ex duodecim filiis Israel nepotis Abrahae, atque inde Iudaei cognominati multa ipso Deo adiuuante fecerunt, multa pro peccatis suis ipso flagellante perpessi sunt, donec ueniret semen, cui promissum est, in quo benedicerentur omnes Gentes et patrum suorum simulacra sponte confringerent. [1,26] 26. 40. Neque enim temporibus christianis, sed tanto ante praedictum est quod per christianos impletur. Ipsi Iudaei qui remanserunt inimici nominis Christi, de quorum etiam futura perfidia in illis propheticis litteris tacitum non est, ipsi habent et legunt prophetam dicentem: Domine Deus meus et refugium meum in die malorum, ad te Gentes uenient ab extremo terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra et non est in illis utilitas 66. Ecce nunc fit, ecce nunc Gentes ab extremo terrae ueniunt ad Christum ista dicentes et simulacra frangentes. Et hoc enim magnum est, quod Deus praestitit Ecclesiae suae ubique diffusae, ut gens Iudaea merito debellata et dispersa per terras, ne a nobis haec composita putarentur, codices Prophetarum nostrorum ubique portaret et inimica fidei nostrae testis fieretueritatisnostrae. Quomodo ergo discipuli Christi docuerunt quod a Christo non didicerunt, sicut stulti desipiendo iactitant, ut deorum gentilium et simulacrorum superstitio deleretur? Numquid et illas prophetias, quae nunc leguntur in codicibus inimicorum Christi, possunt dici finxisse discipuli Christi? 26. 41. Quis enim haec euertit nisi Deus Israel? Ipsi enim populo dictum est per diuinas uoces factas ad Moysen: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Non facies tibi idolum neque cuiusquam similitudinem, neque quae in caelo sursum neque quae in terra deorsum, ut autem etiam euertat ista, ubi potestatem acceperit, sic ei praecipitur: Non adorabis deos illorum, sed neque seruies eis: non facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones et confringendo confringes simulacra eorum. Quis autem dicat Christum atque christianos non pertinere ad Israel, cum Israel nepos fuerit Abrahae, cui primo et deinde Isaac filio eius et deinde ipsi Israel nepoti eius dictum est quod iam commemoraui: In semine tuo benedicentur omnes Gentes? Quod fieri iam uidemus in Christo, cum inde exorta sit illa uirgo, de qua propheta populi Israel et Dei Israel cecinit dicens: Ecce uirgo concipiet et parietfilium, et uocabunt nomen eius Emmanuel. Interpretatur autem Emmanuel, Nobiscum Deus. Deus ergo Israel qui prohibuit alios deos coli, qui prohibuit idola fabricari, qui praecepit euerti, qui per prophetam praedixit Gentes ab extremo terrae dicturas: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, in quibus non est utilitas, ipse per Christi nomen et christianorum fidem istarum omnium superstitionum euersionem iussit, promisit, exhibuit. Frustra ergo miseri, quia blasphemare Christum etiam a diis suis, hoc est a demonibus, nomen Christi metuentibus prohibiti sunt, uolunt ab eo doctrinam istam facere alienam, qua christiani contra idola disputant easque omnes falsas religiones, ubi potuerint, eradicant. [1,27] 27. 42. De Deo Israel respondeant, quem docere ista et iubere non tantum christianorum, sed etiam Iudaeorum libri testantur, de ipso consulant deos suos, qui Christum blasphemari prohibuerunt; de Deo Israel, si audiant, aliqua contumeliosa respondeant. Sed quos consulant? Aut ubi iam consulant? Libros suorum legant. Si Deum Israel Iouem putant, sicut Varro scripsit (interim ut secundum eorum opinionem loquar), cur ergo Ioui non credunt idola esse delenda? Si Saturnum putant, cur eum non colunt? Aut cur non sic colunt, quemadmodum se coli per eos uates praecepit, per quos ea quae praedixit impleuit? Cur ei non credunt simulacra euertenda esse et aliosdeos colendos non esse? Si nec Iouis nec Saturnus est quia, si unus eorum esset, contra sacra Iouis et Saturni eorum tanta non diceret, quis ergoest, qui propter deos alios solus ab istis non colitur et euersis diis aliis tam euidenter efficit, ut solus colatur, humilata omni superba altitudine, quae se aduersus Christum erexerat pro idolis persequens interficiensque christianos? Nunc certe quaerunt, ubi se abscondant, cum sacrificare uolunt, uel ubi deos ipsos suos recludant, ne a christianis inueniantur atque frangantur. Unde hoc nisi a timore legum atque regum, per quos Deus Israel suam exserit potestatem iam subditos Christi nomini, sicut longe ante promisit dicens per prophetam: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes Gentes seruient illi? [1,28] 28. 43. Nempe iam impletur quod per prophetam identidem canitur, quod remissurus esset impiam plebem suam non quidem totam, quia multi ex Israelitis crediderunt in Christum; nam inde erant et apostoli eius et humilaturus omnem superbum atque iniuriosum ut ipse solus exaltaretur, id est solus altus et potens hominibus manifestaretur, donec proicerentur a credentibus idola et a non credentibus absconderentur, cum eius timore terra confringitur, id est terreni homines timore franguntur, timendo legem uel ipsius uel eorum quicredentes in eum gentibusque regnantes talia sacrilegia prohiberent. 28. 44. Haec enim, quae ut facilius intellegerentur, breuiter praelocutus sum, propheta sic dicit: Et nunc tu, domus Iacob, uenite, ambulemus in lucem Domini. Remisit enim plebem suam, domum Israel, quoniam repleta est sicut ab initio regio eorum auguriis sicut alienigenarum, et filii multi alienigenae nati sunt illis. Repleta est enim regio eorum argento et auro, nec erat numerus thesaurorum illorum. Et repleta est terra equis, nec erat numerus curruum illorum. Et repleta est terra abominationibus operum manuum ipsorum, et adorauerunt ea quae fecerunt digiti eorum. Et inclinauit se homo et humilauit se uir, et non remittam illis. Et nunc intrate in petras et abscondite uos in terra a facie timoris Domini et a maiestate uirtutis eius, cum surrexerit confringere terram. Oculi enim Domini excelsi, homo autem humilis. Et humilabitur altitudo hominum, et exaltabitur Dominus solus in illa die. Dies enim Domini sabaoth supra omnem iniuriosum et superbum et supra omnem altum et elatum , qui humilabuntur, et super omnem cedrum Libani excelsorum et elatorum et super omnem arborem Libani Basan, et super omnem montem et super omnem collem altum, et super omne nauem maris et super omne spectaculum nauium decoris. Et humilabitur et cadet contumelia hominum et exaltabitur Dominus solus in illa die. Et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cauernis terrae a facie timoris Domini et a maiestate uirtutis eius, cum exsurrexerit confringere terram. Illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quae fecerunt ut adorarent superuacanea et noxia, ut intrent in foramina solidae petrae et in scissuras petrarum, a facie timoris Domini et a maiestate uirtutis eius, cum exsurrexerit comminuere terram. [1,29] 29. 45. Quid dicunt de isto Deo sabaoth, quod interpretatur: "Deus uirtutum ", uel: " exercituum ", quia illi seruiunt uirtutes et exercitus angelorum? Quid dicunt de isto Deo Israel, quia Deus est illius populi, de quo uenit semen, in quo benedicerenturomnes Gentes? Cur solum non colunt, qui omnes deos colendos esse contendunt? Cur ei non credunt, qui alios deos falsos et ostendit et euertit? Audiui quemdam eorum dicere se legisse apud nescio quem philosophum, quod ex his quae Iudaei in suis sacramentis agerent intellexisset, quem Deum colerent: Praepositum, inquit, istorum elementorum, quibus iste uisibilis et corporeus mundus exstructus est cum in Scripturis sanctis Prophetarum eius aperte ostendatur illum Deum colendum praeceptum esse populo Israel, qui fecit caelum et terram et a quo est omnis uera sapientia. Sed quid opus est hinc diutius disputare, cum ad id quod ago sufficiat quod illi qualibet praesumptione opinantur de illo Deo, quem Deum esse negare non possunt? Si enim praepositus est elementorum, quibus mundus iste consistit, cur non potius solus ipse colitur quam Neptunus, qui solius maris praepositus est, quam denique Siluanus, qui solorum agrorum atque siluarum, quam Sol, qui solius diei uel etiam uniuersi caelestis caloris, quam Luna, quae solius noctis uel etiam humoris potestate praefulget, quam Iuno, quae solum aerem tenere perhibetur? Certe enim isti partium praepositi, quicumque sunt, necesse est, ut sub illo sint qui omnium elementorum et uniuersae huius molis praeposituram gerit. At iste illos omnes coli prohibet. Cur ergo isti contra praeceptum maioris illorum non solum eos colere uolunt, sed propter istos illumnolunt? Adhuc non inueniunt, quid de isto Deo Israel constanter liquidoque pronuntient, nec umquam inuenient, donec eum inueniant Deum solum uerum, a quo creata sunt omnia. [1,30] 30. 46. Proinde quidam Lucanus magnus eorum in carmine declamator, credo et ipse diu quaerens siue per suas cogitationes siue per suorum libros, quisnam esset Iudaeorum Deus, et, quia non pie quaerebat, non inueniens, maluit tamen incertum Deum, quem non inueniebat, quam nullum Deum dicere, cuius tam magna documenta sentiebat. Ait enim: "Et dedita sacris incerti Iudaea Dei". Et nondum Deus iste sanctus et uerus Deus Israel, nondum per Christi nomen tanta in omnibus gentibus fecerat, quanta usque in hodiernum diem post Lucani tempora consecuta sunt. Nunc uero quis tam durus non flectatur? Quis tam torpidus non ignescat, cum impletur quod scriptum est, quia non est qui se abscondat a calore eius?, quando iam clarissima luce manifestantur quae in eodem psalmo, unde uersiculum istum commemoraui, tanto ante praedicta sunt? Caelorum enim nomine Apostoli Christi significati sunt, quod in eis Deus praesideret, ut Euangelium nuntiarent. Iam ergo caeli enarrauerunt gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiauitfirmamentum. Dies diei eructauit uerbum, et nox nocti annuntiauit scientiam. Iam non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum. Iam in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. Iam in sole, hoc est in manifestatione, posuit tabernaculum suum, quod est Ecclesia ipsius, quia, ut hoc faceret, ipse, sicut ibi sequitur, tamquam sponsus processit de thalamo suo, id, est: coniugatum Verbum carni humanae processit de utero uirginali, iam exultauit ut gigans et cucurrit uiam, iam a summo caeli facta est egressio eius et recursus eius usque ad summum caeli. Et ideo rectissime sequitur uersus, quem paulo ante commemoraui: Et non est qui se abscondat a calore eius. Et adhuc isti fragiles contradictiunculas garrientes eligunt isto igne sicut stipula in cinerem uerti quam sicut aurum a sorde purgari 84, cum et deorum falsorum iam fallacia monumenta frustrata sint et illius incerti Dei ueracia promissa certa iam facta sint! [1,31] 31. 47. Desinant ergo dicere mali laudatores Christi, qui nolunt esse christiani, quod Christus non docuerit deos eorum deseri et simulacra confringi. Deus enim Israel, de quo praedictumest quod Deus uniuersae terre uocabitur, et Deus uniuersae terrae iam uocatur, hoc per Prophetas futurum praedixit, hoc per Christum congruo tempore impleuit. Certe enim si iam Deus Israel Deus uniuersae terrae uocatur, necesse est ut fiat quod iussit, quando qui iussit, innotuit. Quia uero per Christum et in Christo innotuit, ut Ecclesia eius per orbem diffunderetur et per ipsam Deus Israel uniuersae terrae uocaretur, paulo superius apud eumdem prophetam legant qui uolunt: immo et a me commemoretur. Neque enim ita longum est ut oporteat praetermitti. Dicuntur enim multa de praesentia et humilitate et passione Christi et corpore eius, cui caput est, id est Ecclesia eius, cum appellatur tamquam sterilis, quae non pariebat. Per multos enim annos Ecclesia, quae futura erat in omnibus gentibus in filiis suis, hoc est in sanctis suis, non apparuit nondum Christo annuntiato per euangelistas eis, quibus non est annuntiatus per Prophetas, et dicitur plures filios desertae futuros quam eius, quaehabet uirum, cum uiri nomine significata est lex uel rex, quem accepit primus populus Israel, nec acceperant Gentes legem eo tempore, quo propheta loquebatur, neque rex christianorum apparuerat adhuc Gentibus, ex quibus tamen gentibus longe fertilior et numerosior Sanctorum multitudo prouenit. Ita ergo dicit Isaiasincipiens ab humilitate Christi et se postea conuertens ad alloquendam Ecclesiam usque ad eum uersum, quem commemorauimus, ubi ait: Et qui eruit te ipse Deus Israel uniuersae terrae uocabitur. Ecce, inquit, in intellectu erit puer meus et exaltabitur et honorificabitur uehementer. Quomodo multi mirabuntur super te, sic tamen et inhonesta uidebitur ab omnibus species tua et honor tuus ab hominibus. Ita enim mirabuntur Gentes multae super eum et continebunt reges os suum, quoniam quibus non est nuntiatum de illo uidebunt et qui non audierunt intellegent. Domine, quis credidit auditui nostro? Et bracchium Domini cui reuelatum est? Nuntiauimus coram illo ut puer, ut radix in terra sitienti, non est species illi neque honor. Et uidimus illum, et non habuit speciem neque decorem; sed uultus eius abiectus et deformis positio eius ab omnibus hominibus. Homo in plaga et qui sciat ferre infirmitates, propter quod et auertit se facies eius, iniuriata est nec magni aestimata est. Hic infirmitates nostras portat et pro nobis in doloribus est. Et nos existimauimus illum in doloribus esse et in plaga et in poena. Ipse autem uulneratus est propter peccata nostra et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae in eum, liuore eius sanati sumus. Omnes ut oues errauimus et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os, ut ouis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine uoce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est iudicium eius. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra uita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam eius et diuites propter mortem eius, ob hoc quod iniquitatem non fecerit nec dolum in ore suo. Dominus uult purgare illum de plaga. Si dederitis uos ob delicta uestra animam uestram, uidebitis semen longissimae uitae. Et uult Dominus auferre a doloribus animam eius, ostendere illi lucem et figurare per sensum, iustificare iustum bene seruientem pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit. Propterea ipse haereditabit complures et fortium partietur spolia propter quod tradita est ad mortem anima eius et inter iniquos aestimata est, et ipse peccata multorum sustinuit et propter iniquitates eorum traditus est.Delectare sterilis, quae non paris, exsulta et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige; non est, quod parcas. Porrige longius funiculos et palos ualidos constitue. Etiam atqueetiam in dextram atque sinistram partem extende. Semen enim tuum haereditabit Gentes, et ciuitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas, praeualebis enim, nec erubescas, quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum obliuisceris, ignominiae uiduitatis tuae non eris memor, quoniam ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei; et qui eruit te ipse Deus Israel uniuersae terrae uocabitur. 31. 48. Quid contra hanc euidentiam expressionemque rerum et praedictarum et impletarum dici potest? Si de Christi diuinitate discipulos eius putant esse mentitos, numquid de Christi passione dubitabunt? Resurrexisse non solent credere; at illa omnia ab hominibus humana perpessum etiam libenter credunt, quia hominem tantummodo credi uolunt. Ille itaque sicut ouis ad immolandum ductus, ille inter iniquos deputatus,ille uulneratus propter peccata nostra, cuius liuore sanati sumus, cuius facies iniuriata est nec magni aestimata, palmis caesa et sputis illita, cuius deformis in cruce positio, ille ab iniquitatibus populi Israel ductus ad mortem, ille qui non habebat speciem neque decorem, quando colaphis percutiebatur, quando spinis coronabatur, quando pendens irridebatur, ille qui, sicut agnus coram tondente non habet uocem, sic non aperuit os suum, cum ei diceretur ab insultantibus: Prophetiza nobis, Christe. Nempe iam exaltatus est, iam honorificatus est uehementer. Nempe iam mirantur Gentes multae super eum. Iam continuerunt reges os suum, quo aduersus christianos leges saeuissimas promulgabant. Nempe quibus non est nuntiatum de illo, iam uident, et qui non audierunt, iam intellegunt. Quoniam Gentes, quibus non nuntiarunt Prophetae, magis ipsae uident, quam uera nuntiata sint per Prophetas. Et qui non audierunt ipsum Isaiam loquentem, iam in litteris eius, de quo ista sit locutus, intellegunt. Nam et in ipsa gente Iudaeorum quis credidit auditui Prophetarum, aut bracchium Domini, quod est ipse Christus, qui per eos annuntiabatur, cui reuelatum est, quando manibus suis ea scelera in Christo admittebant, quae futura praedixerant Prophetae quos habebant? Nempe iam haereditate possidet multoset fortium partitur spolia, cum ea quae diabolus et demones possidebant per ecclesiarum suarum fabricas et quoslibet necessarios usus, illis expulsis proditisque distribuit. [1,32] 32. 49. Quid ergo ad haec dicunt peruersi laudatores Christi et christianorum obtrectatores? Numquid, ut ista per Prophetas tanto ante praedicerentur, Christus magicis artibus fecit aut discipuli eius ista finxerunt? Numquid, ut delectetur Ecclesia diffusa per Gentes quondam sterilis, nunc in pluribus filiis quam illa synagoga, quae legem siue regem tamquam uirum acceperat, numquid, ut sic dilatet locum tabernaculi sui omnes nationes et linguas occupans, ut longius, quam Romani imperii iura tenduntur, usque in Persas et Indos aliasque barbaras Gentes funiculos porrigat, ut in dextram per ueros christianos et in sinistram per fictos christianos in tam multis populis nomen eius extendatur, ut semen eius haereditet Gentes, ut ciuitates, quae a uero Dei cultu et a uera religione desertae fuerant, iam nunc inhabitet, ut non timuerit hominum minas et furias, quando in sanguine martyrum tamquam honore purpureo uestiebatur, ut praeualeret tam multis tamque uehementibus et potentibus persecutoribus suis, ut non erubesceret quod detestabilis fuerit, quando magnum erat crimen fieri uel esse christianum, ut confusionem in perpetuum obliuiscatur,quia ubi abundauerat peccatum, superabundauit gratia, ut ignominiae uiduitatis suae memor non sit, quia paululum derelicta et opprobriis obiecta tam eminenti gloria reflorescit? Numquid postremo, ut Dominus, qui fecit eam et a dominatu diaboli et demonum eruit eam, ipse Deus Israel uniuersae terrae iam uocetur, discipuli Christi finxerunt, quod Prophetae, quorum libri nunc in manibus inimicorum Christi habentur, tam longe ante quam Christus filius hominis fieret praedixerunt? 32. 50. Hinc ergo intellegant, quod ne tardissimis quidem atque obtunsissimis obscurum dubiumue relinquitur, hinc, inquam, intellegant Christi peruersi laudatores et christianae religionis exsecratores etiam Christi discipulos contra deos eorum ea didicisse atque docuisse quae doctrina continet Christi, quia Deus Israel, qui haec omnia, quae isti colere uolunt, abominanda atque euertenda in libris Prophetarum praecepisse inuenitur, ipse Deus uniuersae terrae, sicut tanto ante promisit, per Christum et Christi Ecclesiam iam uocatur. Si enim Christum mira dementia suspicantur deos eorum coluisse ac per hos eum tanta potuisse, numquid et Deus Israel deos eorum coluit, qui de se per omnes Gentes colendo et de illis abominandis atque euertendis per Christum quod promisitimpleuit? Ubi sunt dii eorum? Ubi uaticinia fanaticorum et diuinationes pythonum? Ubi auguria uel auspicia uel haruspicia uel oracula demonum? Cur non profertur ex huius modi antiquis libris admonitum aliquid et praedictum contra christianam fidem et contra Prophetarum nostrorum expressam iam in omnibus gentibus tam perspicuam ueritatem? Offendimus, inquiunt, deos nostros et deseruerunt nos, ideo aduersus nos christiani praeualuerunt et humanarum rerum felicitas defessa ac deminuta dilabitur. Hoc sibi certe per christianos fuisse euenturum legant ex libris uatum suorum, sed ea legant, ubi si non Christus, quia eum deorum suorum uolunt fuisse cultorem, saltem Deus Israel improbatus et detestatus sit quem constat istorum euersorem. Sed numquam hoc proferent, nisi quod modo forte confinxerint. Quod cum protulerint, apparebit eo ipso certe, quod tanta res tam ignota profertur, quae utique debuit, antequam hoc quod praedictum est accidisset, in deorum templis omnium gentium recitari, ut praestruerentur et praemonerentur qui nunc uolunt esse christiani. [1,33] 33. 51. Deinde quod de felicitatis rerum humanarum deminutioneper christiana tempora conqueruntur, si libros philosophorum suorum legant ea reprehendentium quae nunc eis etiam recusantibus et murmurantibus subtrahuntur, tum uero magnam laudem repperient temporum christianorum. Quid enim eis minuitur felicitatis, nisi quod pessime luxurioseque abutebantur in magnam Creatoris iniuriam? Nisi forte hinc sunt tempora mala, quia per omnes pene ciuitates cadunt theatra, caueae turpitudinum et publicae professiones flagitiorum, cadunt et fora uel moenia, in quibus demonia colebantur. Unde enim cadunt nisi inopia rerum, quarum lasciuo et sacrilego usu constructa sunt? Nonne Cicero eorum cum Roscium quemdam laudaret histrionem ita peritum dixit, ut solus esset dignus qui in scenam deberet intrare; ita uirum bonum, ut solus esset dignus qui eo non deberet accedere? Quid aliud apertissime ostendens nisi illam scenam esse tam turpem ut tanto minus ibi homo esse debeat, quanto fuerit magis uir bonus? Et tamen dii eorum tali dedecore placabantur, quale a uiris bonis remouendum esse censebat. Est etiam hinc eiusdem ipsius Ciceronis aperta confessio, ubi ait sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam. In quibus ludis tanta exhiberi turpitudo consueuit, ut in eorum comparatione ceteri honesti sint, a quibus tamen etiam ipsis agendis uiri boni prohibentur. Quae ista est Flora mater, qualis dea est, quam celebrior ethabenis effusioribus laxata conciliat et propitiat turpitudo? Quanto iam honestius in scaenam Roscius intrabat, quam Cicero deam talem colebat? Si deminuta rerum copia, quae in haec celebranda funduntur, dii gentium offenduntur, apparet, quales sint qui talibus delectantur. Si autem ipsi irati ista minuunt, utilius irascuntur quam placantur. Quapropter aut philosophos suos arguant, qui talia in luxuriosis hominibus reprehenderunt, aut deos suos frangant, qui talia de suis cultoribus exegerunt, si tamen iam inueniunt uel quos frangant uel quos abscondant, christianorum uero temporibus defectum rerum secundarum, quo in turpia et noxia diffluebant, blasphemando imputare desistant, ne magis nos unde amplius Christi potestas laudetur admoneant. [1,34] 34. 52. Multa hinc dicerem, nisi me iam librum istum concludere atque ad propositam intentionem redire suscepti operis necessitas cogeret. Cum enim euangelicas quaestiones, ubi uidentur quibusdam quattuor euangelistae non inter se constare, soluere adgrederer, ut potui, expositis intentionibus singulorum primo mihi discutiendum occurrit, quod nonnulli quaerere solent cur ipsius Christi nulla scripta proferamus. Ita enim uolunt et ipsum credi nescio quid aliud scripsisse quod diligunt nihilque sensisse contra deos suos sed eos potius magico ritu coluisse, et discipulos eius non solum de illo fuisse mentitos dicendo illum Deum, per quem facta sunt omnia, cum aliud nihil quam homo fuerit quamuis excellentissimae sapientiae uerum etiam de diis eorum non hoc docuisse quod ab illo didicissent. Unde factum est, ut eos de Deo Israel potius urgeremus, qui per Ecclesiam christianorum ab omnibus gentibus colitur et istorum sacrilegas uanitates ubique iam euertit, sicut per Prophetas suos tanto ante praedixit et per Christi nomen in quo benedici omnes Gentes promiserat, ea quae praedixit impleuit. Ex quo intellegere debent nec Christum aliud de diis eorum uel nosse uel docere potuisse, quam Deus Israel per Prophetas iussit atque praedixit, per quos ipsum Christum promisit et misit, in cuius nomine secundum pollicitationem, quam patribus fecit cum benedicerentur omnes Gentes, factum est, ut et ipse Deus Israel uniuersae terrae uocaretur 108, nec discipulos eius a sui magistri doctrina deuiasse, cum deos gentium coli prohibuerint, ne uel insensatis simulacris supplicaremus uel societatem cum demoniis haberemus uel creaturae potius quam Creatori religionis obsequio seruiremus 109. [1,35] 35. 53. Quapropter, cum sit ipse Christi Sapientia Dei, per quam creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationales siue angelorum siue hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per Spiritum Sanctum, per quem caritas in cordibusnostris diffunditur, inhaeremus, quae Trinitas unus Deus est, consultum est diuina prouidentia mortalibus, quorum temporalis uita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa Dei Sapientia ad unitatem personae suae homine assumpto, in quo temporaliter nasceretur, uiueret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. Nisi enim et in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex uita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perueniret. Ac per hoc,cum rebus aeternis contemplantium ueritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat ueritatem. Nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo libro, quem Timaeum uocant, sic ait: Quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. Duo illa sursum sunt, aeternitas et ueritas, duo ista deorsum, quod ortum est et fides. Ut ergo ab imis ad summa reuocemur atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem ueniendum est ad ueritatem. Et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid mediumreducuntur, ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, atque ita se nec abrumpens a summis et contemperans imis, ima redderet summis. Ideo Christus mediator Dei et hominum dictus est inter Deum immortalem et hominem mortalem Deus et homo, reconcilians hominem Deo 112, manens id quod erat, factus quod non erat. Ipse est nobis fides in rebus ortis, qui est ueritas in aeternis. 35. 54. Hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam reuelabatur, posteris eorum per Euangelium praedicatur. Oportebat enim, ut aliquando in omnibus gentibus redderetur, quod diu per unam gentem promittebatur. Proinde qui Prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit. Omnibus autem discipulis suis per hominem quem assumpsit, tamquam membris sui corporis caput est. Itaque cum illi scripserunt quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit; quandoquidem membra eius id operata sunt, quod dictante capite cognouerunt. Quidquid enimille de suis factis et dictis nos legere uoluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperauit. Hoc unitatis consortium et in diuersis officiis concordium membrorum sub uno capite ministerium quisquis intellexerit non aliter accipiet quod narrantibus discipulis Christi in Euangelio legerit, quam si ipsam manum Domini, quam in proprio corpore gestabat, scribentem conspexerit. Quamobrem illa potius iam uideamus qualia sint quae putant euangelistas sibimet scripsisse contraria (quod parum intellegentibus uideri potest), ut his quaestionibus dissolutis ex hoc quoque appareat illius capitis membra non solum idem sentiendo, uerum etiam conuenientia scribendo, in corporis ipsius unitate germanam seruasse concordiam.