[2,0] DE CONIUGIIS ADULTERINIS LIBER SECUNDUS. [2,1] 1. 1. Ad ea, quae mihi scripseras, frater religiose Pollenti, iam rescripseram non paruum uolumen de his, qui uiuentibus coniugibus suis aliis copulantur. Quod cum innotuisset Dilectioni tuae, addidisti aliqua ad libellum tuum, etiam his me respondere desiderans. Sed cum facere disponerem, addendo et ego ad meum, ita ut unus liber esset etiam responsionis meae, repente illud editum est, quod absolueram prius, flagitantibus fratribus et nescientibus, quod adhuc aliquid esset addendum. Hinc factum est, ut altero seorsum opusculo ad ea, quae addidisti, respondere compellerer. Non autem quae addidisti, adiuncta sunt fini opusculi tui; sed ubi uisum est, eius interiecta sunt corpori. [2,2] 2. 2. Horum primum illud est, cui quidem arbitror me respondere debere, quod in his Apostoli uerbis, ubi ait: Ceteris autem ego dico, non Dominus, mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari, non putas ita dictum esse si discesserit, ut a uiro fornicante discessisse intellegatur, qua sola causa discedere licitum est; sed potius existimas a pudico, et ideo iussam manere innuptam, ut possit ei reconciliari, si continere ille noluisset, ne uirum ad fornicandum, id est ad aliam se uiuente ducendam ipsa non reconciliata compelleret. Ceterum si a uiro fornicante discesserit, putas ei non praecipi, ut innupta permaneat, sed hoc eam facere, si continens esse uoluerit, non ut praecepti uiolatrix inueniatur esse, si nupserit. Quae tibi uidetur forma et a uiro esse seruanda, ut uxorem non dimittat, excepta causa fornicationis; si autem dimiserit, maneat sine coniugio, ut pudicae reconciliari possit uxori, nisi forte continentiam illa delegerit, ne uxoris castae reconciliationem refugiens ipse illam cogat moechari, si se non continens uiuente illo nupserit alteri; si autem fuerit ab uxore fornicante disiunctus, iam eum nullo precepto ut se contineat detineri nec omnino moechari, si uiua illa alteram duxerit, quoniam id, quod ait Apostolus idem: Mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit; quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat, sic intellegendum existimas, ut, si uir fuerit fornicatus, pro mortuo deputetur et uxor pro mortua, et ideo liceat cuilibet eorum tamquam post mortem ita post fornicationem coniungi alteri. [2,3] 3. 3. Quibus tuis sensibus consideratis abs te quaero, utrum quicumque duxerit mulierem, quae uiro alligata esse destiterit, adulter habendus sit. Quod tibi existimo non uideri. Ideo enim mulier uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro; quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit; hoc autem uinculum si ei cum uiro uiuente non esset, sine ullo adulterii crimine alteri nuberet. Proinde si alligata est quamdiu uir eius uiuit, nullo modo nisi uiro mortuo soluta dicenda est ab hoc uinculo. Porro si morte cuiuslibet eorum inter maritum et uxorem hoc uinculum soluitur et pro morte habenda est, sicut dicis, etiam fornicatio, procul dubio erit ab hoc et mulier soluta, quando fuerit fornicata. Neque enim dici poterit haec alligata uiro, quando ab illa fuerit uir solutus. Ac per hoc posteaquam fornicando alligata uiro esse destiterit, quisquis eam duxerit, adulter non erit. [2,4] 4.3. Et uide, quam sit absurdum, ut ideo non sit adulter, quia duxit adulteram. Immo uero, quod est monstruosius, nec ipsa mulier erit adultera, quoniam non erit posteriori uiro uxor aliena, sed sua. Soluto enim per adulterium priore coniugali uinculo cuicumque iam nupserit coniugem non habenti non adultera cum adultero, sed uxor erit potius cum marito. Quomodo ergo erit uerum: Mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit? Ecce uir eius uiuit, quia nec de corpore excessit nec fornicatus est, quod pro morte uis deputare d; et tamen ei mulier alligata iam non est. Nonne adtendis, quam sit hoc contra Apostolum dicentem: Mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit? An forte dicturus es: Viuit quidem, sed uir eius iam non est, quoniam tunc esse destitit, quando illa per adulterium coniugale uinculum soluit? Quomodo igitur uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro? Quandoquidem uir eius ille iam non est coniugali uinculo per mulieris adulterium iam soluto. Quo enim uiuente uiro nisi suo uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro? At si uir eius esse ille iam destitit, non utique uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, sed nullum habens uirum nubendo erit cum suo uiro. Hoc qui sentit, nonne cernis quam contra Apostolum sentiat? Quod quidem non ipse sentis, sed hoc sequitur illa quae sentis. Muta ergo antecedentia, si uis cauere sequentia, et noli dicere mortuum uirum uel mortuam uxorem hoc loco debere intellegi etiam fornicantem. 4. 4. Quamobrem secundum doctrinam sanam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit; id est nondum e corpore abscessit; Mulier enim sub uiro uiuo marito iuncta est legi; hoc est in corpore constituto. Si autem mortuus fuerit, hoc est de corpore exierit, euacuata est a lege uiri. Igitur uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro. Si autem mortuus fuerit uir eius, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro. Haec uerba Apostoli totiens repetita, totiens inculcata uera sunt, uiua sunt, sana sunt, plana sunt. Nullius uiri posterioris mulier uxor esse incipit, nisi prioris esse desiuerit. Esse autem desinet uxor prioris, si moriatur uir eius, non si fornicetur. Licite itaque dimittitur coniux ob causam fornicationis; sed manet uinculum pudoris, propter quod fit reus adulterii, qui dimissam duxerit etiam ob hanc causam fornicationis. [2,5] 5. 5. Sicut enim manente in se sacramento regenerationis excommunicatur cuiusquam reus criminis, nec illo sacramento caret, etiamsi numquam reconcilietur Deo; ita manente in se uinculo foederis coniugalis uxor dimittitur ob causam fornicationis, nec carebit illo uinculo, etiamsi numquam reconcilietur uiro; carebit autem, si mortuus fuerit uir eius. Reus uero excommunicatus ideo numquam carebit regenerationis sacramento, etiam non reconciliatus, quoniam numquam moritur Deus. Remanet itaque, ut, si sapere secundum Apostolum uolumus, non dicamus uirum adulterum pro mortuo deputandum, et ideo licere uxori eius alteri nubere. Quamuis enim sit mors adulterium non corporis, sed, quod peius est, animae; non tamen et de ista morte loquebatur Apostolus, cum dicebat: Quodsi mortuus fuerit uir eius, cui uult nubat; sed de illa sola, qua de corpore exitur. Quoniam, si per coniugis adulterium coniugale soluitur uinculum, sequitur illa peruersitas, quam cauendam esse monstraui, ut et mulier per impudicitiam soluatur hoc uinculo; quae si soluitur, libera erit a lege uiri; et ideo, quod insipientissime dicitur, non erit adultera, si fuerit cum alio uiro, quia per adulterium liberata est a priore uiro. Quod si ita est a ueritate deuium, ut nullus id, non dico christianus, sed humanus sensus admittat, profecto mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit, quod ut apertius dicam, quamdiu uir eius in corpore est. Pari ergo forma et uir alligatus est, quamdiu mulier eius in corpore est. Unde si uult dimittere adulteram, non ducat alteram, ne quod in illa culpat, ipse committat. Similiter et mulier, si dimittit adulterum, non sibi copulet alterum; alligata est enim, quamdiu uir eius uiuit nec a lege uiri nisi mortui liberatur, ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro. [2,6] 6. 5. Quod autem tibi durum uidetur, ut post adulterium reconcilietur coniugi coniux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos uel baptismate ablutos uel paenitentia credimus esse sanatos? Haec crimina in uetere Dei lege nullis sacrificiis mundabantur, quae Noui Testamenti sanguine sine dubitatione mundantur; et ideo tunc omni modo prohibitum est ab alio contaminatam uiro recipere uxorem; quamuis Dauid Saulis filiam, quam pater eiusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tamquam Noui Testamenti praefigurator sine cunctatione receperit. Nunc autem posteaquam Christus ait adulterae: Nec ego te damnabo; uade, deinceps iam h noli peccare; quis non intellegat debere ignoscere maritum, quod uidet ignouisse Dominum amborum, nec se iam debere adulteram dicere, cuius paenitentis crimen diuina credit miseratione deletum? [2,7] 7. 6. Sed hoc uidelicet infidelium sensus exhorret, ita ut nonnulli modicae fidei uel potius inimici uerae fidei, credo, metuentes peccandi impunitatem dari mulieribus suis, illud, quod de adulterae indulgentia Dominus fecit, auferrent de codicibus suis, quasi permissionem peccandi tribuerit qui dixit: Iam deinceps noli peccare, aut ideo non debuerit mulier a medico Deo illius peccati remissione sanari, ne offenderentur insani. Neque enim quibus illud factum Domini displicet, ipsi pudici sunt et eos seueros castitas facit; sed potius ex illo sunt hominum numero, quibus Dominus ait: Qui sine peccato est uestrum, prior in eam lapidem iaciat. Nisi quod illi conscientia territi recesserant et temptare Christum atque adulteram persequi destiterunt; isti autem et aegroti medicum reprehendunt et in adulteras adulteri saeuiunt: quibus si diceretur, non quod illi audierunt: Qui sine peccato est (quis enim sine peccato?) sed: Qui sine isto peccato est, prior in illam lapidem mittat; tum uero forsitan cogitarent, qui indignabantur, quod adulteram non occiderant i, quanta illis misericordia Dei parceretur, ut adulteri uiuerent. [2,8] 8. 7. Sed cum haec eis dicimus, non solum nihil uolunt detrahere seueritati, sed irascuntur insuper ueritati et loquuntur atque respondent: Sed nos uiri sumus. An uero sexus nostri dignitas hanc sustinebit iniuriam, ut, cum aliis feminis praeter uxores nostras si quid admittimus, in luendis poenis mulieribus comparemur? Quasi non propterea magis debeant illicitas concupiscentias uiriliter frenare, quia uiri sunt? quasi non propterea magis debeant mulieribus suis ad uirtutis huius exemplum se praebere, quia uiri sunt? quasi non propterea minus debeant a libidine superari, quia uiri sunt? quasi non propterea minus debeant lasciuienti carni seruire, quia uiri sunt? Et tamen indignantur, si audiant adulteros uiros pendere similes adulteris feminis poenas, cum tanto grauius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et uirtute uincere et exemplo regere feminas. Christianis equidem loquor, qui fideliter audiunt: Caput mulieris uir, ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere. Et ideo cauendum uiro illac ire uiuendo, qua timet, ne uxor sequatur imitando. Sed isti, quibus displicet, ut inter uirum et uxorem par pudicitiae forma seruetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam iura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus uiros uidentur obstringere; legant quid imperator Antoninus, non utique christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnarentur l, si ambos m pariter impudicos conflictus ipse conuinceret n. Nam supra dicti imperatoris haec uerba sunt, quae apud Gregorianum leguntur: "Sane, inquit, litterae meae nulla parte causae praeiudicabunt. Neque enim, si penes te culpa fuit, ut matrimonium solueretur et secundum legem Iuliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescripto meo o adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. Habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an, cum tu pudice uiueres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. Periniquum enim mihi uidetur esse, ut pudicitiam uir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet. Quae res potest et uirum damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere, uel causam facti tollere". Si haec obseruanda sunt propter decus terrenae ciuitatis, quanto castiores quaerit caelestis patria et societas angelorum? Quae cum ita sint, numquid ideo minor est, ac non potius maior et peior uirorum impudicitia quam p inest illis superba et licentiosa iactantia? Non igitur exhorreant uiri, quod adulterae Christus ignouit; sed potius agnoscant etiam periculum suum et simili morbo laborantes ad eumdem Saluatorem supplici pietate confugiant et quod in illa factum legunt etiam sibi necessarium esse fateantur, adulteriorum suorum medicinam suscipiant, adulterare iam desinant, laudent in se Dei patientiam, agant paenitentiam, sumant indulgentiam, mutent de poena feminarum et de sua impunitate sententiam. [2,9] 9. 8. Quibus consideratis atque tractatis si communis condicio, commune malum, commune periculum, commune uulnus, communis salus fideliter et humiliter cogitetur, non erit turpis neque difficilis etiam post perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio coniugum, ubi per claues regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatoram, non ut post uiri diuortium adultera reuocetur, sed ut post Christi consortium adultera non uocetur. Verum ecce non fiat, nemo compellit, quia forte lex aliqua huius saeculi uetat secundum terrenae ciuitatis modum, ubi cogitata non est abolitio criminum per sanguinem sanctum. Suscipiatur ergo continentia, quam nulla lex prohibet, in alia non eatur adulteria. Et quid ad nos, si nec saltem diuina miseratione mundata marito reconcilietur q adultera, dum tamen non reconciliatis adulteris non alia fiant quasi connubia, quae conuincuntur esse adulteria? Mulier enim alligata est, quamdiu uir eius uiuit. Ergo consequenter et uir alligatus est, quamdiu mulier eius uiuit. Haec alligatio facit, ut aliis coniungi sine adulterina copulatione non possint. Unde necesse est ex duobus coniugibus quattuor adulteros fieri, si et illa alteri nupserit et ille adulteram duxerit r. Quamuis enim sceleratius moechetur, qui non causa fornicationis uxore dimissa alteram ducit - quod genus adulterii commemorauit Matthaeus - tamen non solum ipse moechatur, sed, sicuti est apud Marcum: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit uirus suum et alii nupserit, moechatur; et, sicuti est apud Lucam: Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a uiro duxerit, moechatur. De quibus testimoniis iam s satis in libro superiore disserui. [2,10] 10. 9. Sed respondes mihi: " Continenter uiuere paucorum est; et ideo qui fornicantes coniuges dimiserunt, quoniam non possunt reconciliari, tantum se periclitari uident, ut legem Christi non humanam, sed feralem pronuntient ". O frater, quantum ad incontinentes pertinet, multas querellas habere possunt, quibus, ut dicis, legem Christi feralem pronuntient, non humanam. Et tamen non propter illos Euangelium Christi peruertere uel mutare debemus. Te quippe sola illorum querella permoueret t, qui coniuges causa fornicationis intercedente dimittunt, si alias ducere non sinantur, quoniam continere paucorum est atque ad id debent laude adhortari, non lege compelli. Itaque si dimissa adultera non ducitur altera, iustam querellam, sicut putas, habebit hominum incontinentia. Sed adtende, quam plura sint u ubi, si querellas incontinentium uelimus admittere, necesse nobis erit adulteria facienda u permittere. Quid? si enim aliquo diuturno et insanabili morbo corporis teneatur coniux, quo concubitus impeditur? Quid? Si captiuitas uel uis aliqua separet, ita ut sciat uiuere maritus uxorem, cuius sibi copia denegatur, censesne admittenda incontinentium murmura et permittenda adulteria? Quid in hoc ipso, unde interrogatus est Dominus responditque fieri non debere, sed ad duritiam cordis illorum Moysen permisisse dari libellum repudii et quacumque causa dimittere coniugem? Nonne lex Christi incontinentibus displicet, qui uxores litigiosas, iniuriosas, imperiosas, fastidiosas et ad reddendum debitum coniugale difficillimas repudio interposito abicere uolunt et alteras ducere? Iam ergo quia istorum incontinentia legem Christi horruit, ad eorum lex Christi arbitrium commutanda est? 10. 10. Iam uero si maritum relinquat uxor, uel maritus uxorem non causa fornicationis, sed potius continentiae sitque incontinens, cui repudium propter hoc datur, quaero utrum non erit adulter uel adultera, si alteri copuletur? Si: Non erit {ut} dicitur, Domino contradicitur, cuius haec uerba sunt: Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico uobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat. Ecce dimissa est, non dimisit; et quia continere paucorum est, incontinentiae cessit et nupsit; et tamen adulter adulteram duxit. Ambo rei, ambo damnandi sunt, et quae nupsit uiuo marito et qui duxit eam, cuius uiuit maritus. Numquid hic legem Christi dicimus inhumanam, qua constituitur rea tanti criminis atque punitur, quam uir nulla eius praecedente fornicatione dimisit et, quia paucorum est continere, dimittendo compulit nubere? Cur non hic dicimus habendum esse pro mortuo, qui male dimittendo prior coniugale uinculum rupit? Nam qua ratione dicturus es eum rupisse uinculum coniugale, qui, licet sit moechus, non dimisit uxorem, et eum non rupisse, qui etiam castam dimisit uxorem? Ego autem dico in utroque manere hoc uinculum, quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit, siue continens siue moechus, et ideo moechari eam, quae dimissa nupserit, et moechari eum, qui dimissam duxerit, siue a moecho siue a continente dimissa sit, quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit. Sed nunc de querellis incontinentium disputamus. Quid enim uidetur iustius huius mulieris querella, quae dicit: Dimissa sum, non dimisi; et quoniam continere paucorum est, non me continui, ne fornicarer nupsi; et dicor moecha quia nupsi? Numquid propter huius quasi iustam querellam legem censebimus mutandam esse diuinam, ut istam non iudicemus adulteram? Absit. Sed respondebis non eam debuisse dimitti, quia fornicationis nulla causa praecesserat. Verum dicis; nam peccatum mariti eius Dominus expressit, ubi ait: Qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis facit eam moechari. Sed numquid ista ideo nubendo postea non peccauit, quia prius dimittendo ille peccauit? Quid ergo ei prodest, quod de lege Christi mulier incontinens queritur, nisi ut murmurans puniatur? [2,11] 11. 11. Iam nunc etiam illa uideamus, quae alio loco interponens addidisti neque ad ea respondere uoluisti. Ubi te mouet et miseraris hominem, qui cubare cum adultera etiamsi non incontinentia, certe filiorum procreandorum necessitate compellitur, si non ei licet sic eam dimittere, ut ea uiuente alteram ducat. Unde recte mouereris, si adulterium non esset quamuis adultera uiua uxore alteram ducere. Si autem adulterium est, ut ea quae sunt disputata docuerunt, quid obtenditur procreandorum causa filiorum? Non enim propterea flagitiorum est permittenda licentia. Aut uero tam cauendum est sine posteris mori quam eligendum in posterum uiuere? Quod non sinentur adulteri, quos necesse est post primam mortem secundae mortis aeternitate damnari. Nam procreandorum filiorum ista causatio etiam non adulteras, sed castissimas feminas, si forte sint steriles, cogit dimitti et alteras duci: quod tibi existimo non placere. [2,12] 12. 11. Quapropter si causa incontinentiae non sunt excusanda adulteria, quanto minus excusantur procreandorum causa filiorum! 12. 12. Illi quippe infirmitati, hoc est incontinentiae uoluit Apostolus subueniri honestate nuptiarum. Non enim ait: Si filios non habet, nubat; sed: Si se non continet, nubat. Filiorum quidem propagatione compensatur, quod incontinentiae nubendo ceditur. Nam utique incontinentia uitium est, coniugium autem non est uitium; et ideo fit per hoc bonum, ut illud ueniale sit malum. Cum sint ergo nuptiae causa generandi institutae, ea causa fiebant a Patribus, qui tantum officio generandi feminis, sed non illicite, miscebantur. Erat enim tunc quaedam propagandi necessitas, quae nunc non est, quoniam tempus amplectendi, sicut scriptum est, quod utique tunc fuit, et tempus continendi ab amplexu, quod nunc est. De quo tempore Apostolus loquens ait: De cetero, fratres, tempus breue est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint. Unde nunc certissime dicitur: Qui potest capere, capiat; qui autem se non continet, nubat. Tunc ergo etiam continentia propter propagationem filiorum in nuptias descendebat officio; nunc autem uinculum nuptiale incontinentiae subuenit uitio, ut ab eis, qui se non continent, non per turpitudinem stuprorum, sed per honestatem coniugiorum fiat propagatio filiorum. Cur ergo non dixit Apostolus: Si filios non habet, nubat? Quia scilicet hoc tempore continendi ab amplexu, non est necesse filios propagare. Et quare dixit: Si se non continet, nubat? Utique propterea, ne per incontinentiam cogatur adulterare. Si ergo se continet, nec nubat nec generet. Si autem se non continet, licite nubat, ne turpiter generet aut turpius concumbendo non generet. Quamquam hoc, quod ultimum dixi, nonnulli faciant etiam licite coniugati. Illicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbitur, ubi prolis conceptio deuitatur. Quod faciebat Onan filius Iudae et occidit illum propter hoc Deus. Propagatio itaque filiorum ipsa est prima et naturalis et legitima causa nuptiarum. Ac per hoc qui propter incontinentiam coniunguntur, non sic debent temperare malum suum, ut bonum exterminent nuptiarum, id est propagationem filiorum. De incontinentibus quippe loquebatur Apostolus, ubi ait: Volo igitur iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. Iam enim quaedam conuersae sunt retro post satanam. Cum itaque dicebat: Volo iuniores nubere, hoc utique monebat propter ruinam continentiae fulciendam. Sed ne forte ab eis sola carnalis concupiscentiae cogitaretur infirmitas, cui tantummodo esset opere connubii seruiendum, nuptiarum autem uel contemneretur uel neglegeretur bonum, continuo subiunxit: filios procreare, matres familias esse. Qui uero eligunt continere, aliquid utique melius eligunt, quam est nuptiarum bonum; hoc est generatio filiorum. Unde si eligitur continentia, ut bono nuptiarum melius aliquid capessatur, quanto potius custodienda est, ut adulterium caueatur! cum enim dixisset Apostolus: Quodsi se non continet, nubat; melius est enim, inquit, nubere quam uri, non dixit: Melius est moechari quam uri. [2,13] 13. 13. Non est igitur, ad quod exhortemur eos qui reconciliari timent coniugibus adulteris paenitendo sanatis nisi ad custodiendam continentiam, quoniam mulier alligata, quamdiu siue moechus siue castus uir eius uiuit, moechatur, si alteri nupserit, et uir alligatus, quamdiu siue moecha siue casta uxor eius uiuit, moechatur, si alteram duxerit. Haec namque alligatio quandoquidem non soluitur, etiamsi per repudium coniux a casto coniuge separetur, multo minus soluitur, si non separata moechetur. Ac per hoc non eam soluit, nisi mors coniugis, non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. Quapropter si recesserit mulier ab adultero uiro et ei reconciliari non uult, maneat innupta; et si dimiserit uir adulteram mulierem et eam non uult recipere nec post paenitentiam, custodiat continentiam, etsi non ex uoluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate uitandi perniciosi mali. Ad hoc exhortarer, etiamsi uxor esset in languore insanabili atque diuturno, etiamsi alicubi esset corpore separata, quo maritus non posset accedere; postremo ad hoc exhortarer, etiamsi mulier uolens uiuere continenter, quamuis contra disciplinam, quia non ex consensu, tamen pudicum pudica dimitteret. Puto enim christianum neminem reluctari adulterum esse, qui uel diu languente uel diu absente uel continenter uiuere cupiente sua uxore alteri commixtus est feminae. Sic ergo et dimissa adultera adulter est cum altera, quoniam non ille aut ille, sed Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alterare, moechatur. Quapropter si a coniugali uinculo immunis minus adpetitur uita sanctorum, exhorreatur poena moechorum et timore saltem frenetur concupiscentia, si amore non eligitur continentia. Si enim, ubi est timor, operetur labor, ubi erat labor, erit et amor. Non enim confidendum est de nostris uiribus; sed oratio adiungenda conatibus, ut impleat bonis, qui deterret a malis. [2,14] 14. 14. Respondeamus etiam ad illud, ubi putas maritos ad puniendas adulteras sine ulla miseratione compelli, cum uolunt eas mori, si eis uiuentibus non eis licet alteras ducere. Quam crudelitatem uolens exaggerare dixisti: " Non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur ". Ita istuc dicis, quasi propterea mariti parcere debeant adulteris feminis, quia licet eis alteras ducere, ut, si non licet, non parcant, ut liceat. Quin immo propterea debent peccatricibus praebere misericordiam, ut et ipsi pro suis peccatis misericordiam consequantur. Et multo magis hoc eis faciendum est, qui dimissis uxoribus adulteris cupiunt uiuere continenter. Tanto quippe debent esse misericordiores, quanto uolunt esse sanctiores, ut castitate in se ipsis seruanda diuinitus adiuuentur, dum castitatem ab uxoribus uiolatam nec ipsi humanitus ulciscuntur. Et maxime uox illa dominica eis est in memoriam reuocanda: Qui sine peccato est, prior in illam lapidem iaciat. Non: Qui sine ipso peccato est, quoniam loquimur de pudicis uiris, sed Qui sine peccato est; quod si esse se dixerint, se ipsos seducunt, et ueritas in eis non est. Porro si se non seducunt et est in eis ueritas, non erit in eis cruenta seueritas. Scientes enim se non esse sine peccato, dimittunt, ut dimittatur eis, nec ab eis benignitas et pietas excluditur. Magis enim haec excluduntur, si peccatis coniugum ab eis impetret ueniam licentia libidinis, non cura pietatis; id est, ut propterea parcant quia licet eis alteras ducere, et non potius propterea, quia uolunt et sibi Dominum parcere. 14. 15. Quanto itaque melius, et honestius, christiana denique professione dignius, ut parcant adulterarum sanguini uxorum, quod scriptum est eis dicimus: Dimitte iniustitiam proximo tuo, et tunc precanti tibi peccata soluentur. Homo homini conseruat iram et a Domino quaerit medelam? Super hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur? Cum ipse caro sit, conseruat iracundiam, quis propitiabitur peccatis illius? et de Euangelio: Dimittite, et dimittetur uobis ut possimus dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris0; et de Apostolo: Nulli malum pro malo reddentes; et si qua sunt huius modi in Scripturis sanctis, quibus ad ulciscendum quando humanus animus excitatur, quia christianus est, mitigatur. [2,15] 15. 15. Quanto, inquam, ista melius dicimus, quam ut dicamus: Tantum adulteras istas dimittite, et earum nolite sanguinem quaerere; quidquid doloris ex earum flagitiis habetis, consolabuntur uos aliae, quas duxeritis; merito enim uelletis istas de uiuentium numero auferre, si earum uita impedimento esset, quominus alias duceretis. Nunc uero etiam istis uiuentibus cum liceat alia uobis matrimonia prouidere, quid eas tantopere uultis occidere? Haec si dicimus, nonne adtendis, quam nostra suasio longe sit a charactere christiano? qui et falsum dicimus eis licere, quod non licet, hoc est istis uiuentibus, ut aliis copulentur; et si propterea illis pepercerint, non parcunt propter pietatem, sed propter aliarum nuptiarum liberam potestatem. Postremo quaero abs te, utrum marito christiano liceat uel secundum ueterem Dei legem uel Romanis legibus adulteram occidere? Si licet, melius est, ut ab utroque se temperet, id est et a licito illa peccante supplicio, et ab illicito illa uiuente coniugio. Quodsi alterutrum eligere perseuerat, satius est ei facere quod licet, ut adultera puniatur, quam id quod non licet, ut ipsa uiua ille moechetur. Si autem, quod uerius dicitur, non licet homini christiano adulteram coniugem occidere, sed tantum dimittere, quis est tam demens, qui ei dicat: Fac, quod non licet, ut tibi liceat quod non licet? Cum enim utrumque secundum legem Christi illicitum sit, siue adulteram occidere siue illa uiuente alteram ducere, ab utroque abstinendum est, non illicitum pro illicito faciendum. Si enim facturus est, quod non licet, iam faciat adulterium et non faciat homicidium, ut uiuente uxore alteram ducat et non humanum sanguinem fundat. Quodsi est utrumque nefarium, non debet alterum pro altero perpetrare, sed utrumque uitare. [2,16] 16. 16. Hic uideo, quid dici ab incontinentibus possit: quod uidelicet qui dimittit et uiuere permittit adulteram, si alteram duxerit, quamdiu illa prior uiuit, perpetuus adulter est, nec agit paenitentiam fructuosam a flagitio non recedens; nec, si catechumenus est, ad baptismum admittitur, quoniam ab eo quod impedit non mutatur; nec reconciliari paenitens potest in eadem nequitia perseuerans: si autem accusando adulteram occiderit, hoc peccatum, quoniam transactum est et in eo non permanetur et, si a catechumeno factum est, baptismate abluitur; et, si a baptizato, paenitentia et reconciliatione sanatur. Sed numquid propterea dicturi sumus adulterium non esse adulterium, quod sine dubio committitur, si coniuge adultera uiuente altera ducitur? Sed hoc adulterii genere excepto nempe non dubitas esse adulterium, si quisquam ducat uiuentis uxorem a uiro suo per libellum repudii sine ulla mulieris fornicatione dimissam. Quid ergo? Cum uiderit se nec ad baptismum admitti, si catechumenus est, nec utiliter agere paenitentiam, si baptizatus hoc fecit, non corrigendo et relinquendo quod fecit, si eum uoluerit et potuerit occidere, cuius duxit uxorem, ut hoc scelus uel baptismate diluatur uel paenitendo soluatur atque ita etiam illud adulterium non permaneat, euacuata muliere a lege uiri post mortem uiri, sed de transacto quod factum est, per paenitentiam satis fiat, uel regeneratione deleatur; numquid propterea est accusanda lex Christi, tamquam compulerit fieri homicidium, cum sine crimine fornicationis repudiatam ducere, dicit esse adulterium? 16. 17. Hic enim, si parum quid loquamur adtendimus, multo grauiora dici possunt quam ipse dixisti. Nam tu dum non uis esse adulteria, si aliae ducantur dimissis adulteris, hoc inuenisti: " Quoniam si haec adulteria dixerimus, cogentur mariti occidere adulteras, quarum uita impediuntur alteras ducere ". Atque, ut hoc exaggerares, dixisti: " Non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur ". Si ergo quispiam nolens credere esse adulterium, quando a marito sine fornicationis crimine repudiata ab altero ducitur, et hoc contra te inueniat, quia ista ratione suadetur hominibus homicidia perpetrare et earum maritos, quas eo modo repudiatas duxerint, uel insidiis, quibus potuerint, uel calumniis appetere, uel aliquibus ueris criminibus accusare et occidere, ut eis mortuis possint esse coniugia, quae uiuis fuerant adulteria, nonne id exaggerando tibi dicturus est: " Non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi non solum benignitas et pietas excluditur, sed etiam ingens malignitas et impietas excitatur "? Quandoquidem multo est leuius et tolerabilius, ut adulteras mariti, quam ut maritos adulteri occidant. Placetne tibi, ut propter hanc uanissimam inuidiam dominicae defensionem sententiae deseramus uel eam insuper accusemus, dicentes non debere adulterium iudicari, etiamsi praeter causam fornicationis repudiata a uiro alteri coniugetur, ne maritum eius, a quo dimissa est, compellatur occidere, dum adulterium in connubium cupit uiri prioris morte conuertere? Scio tibi hoc non placere, ut propter hanc uanissimam inuidiam lex Christi, cum uera inueniatur et sana, dura et inhumana dicatur. Sic itaque non tibi debet uideri ideo negandum esse adulterium, quando uxore adultera uiuente ducitur altera, quia potest maritus per hoc cogi adulteram occidere, dum cupit sibi licere illa exstincta alteram ducere, si hoc ea uiuente non licet facere. Quid? Si enim et illud dicant christianae fidei detractores, cogi homines occidere uxores suas insidiarum sceleribus, quas molestas ferre non possunt, siue diuturno languore laborantes et pati concubitum non ualentes siue pauperes siue steriles siue deformes, aliarum spe ducendarum, sanarum, opulentarum, fecundarum, pulcherrimarum, quia eas, quas perpeti nolunt, praeter causam fornicationis repudiare non licet et alteras ducere, ne perpetuo deuincti adulterio nec baptizari possint nec paenitendo sanari, numquid propterea, ne ista homicidiorum scelera perpetrentur, dicturi sumus non esse adulteria repudiatis praeter causam fornicationis uxoribus sibi alteras copulare? [2,17] 17. 18. Iam uero ex hoc, quod sapis non esse adulterium, si uir uxorem causa fornicationis abiecerit et alteram duxerit, nonne arbitraris cauendum, ne discant uiri uxores suas, quas propter alias innumerabiles causas ferre non possunt, moechari cogere, ut ab eis uinculo coniugali per fornicationem, sicut putas, soluto liceat eis alteras ducere, et ex eo, quod illas moechari coegerunt, aut baptismate ablui aut paenitendo sanari, quoniam illis et gratia et medicina negabitur, quamdiu cum adulteris uiuent, si prioribus praeter causam fornicationis repudiatis alteras duxerint? Nisi forte quis dicat neminem posse uxorem suam moechari facere, si pudica est; et tamen Dominus: Omnis qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam fornicationis facit eam moechari. Utique propterea, quia cum esset pudica cum uiro, tamen dimissa cogitur per incontinentiam uiuo priore alteri copulari, et hoc est moechari. Quodsi hoc ista non fecerit, tamen ille, quantum in ipso est, facere compulit; et hoc ei Deus peccatum, etiamsi illa casta permaneat, imputabit. Sed quis nesciat, quam sint rarissimae, quae ita pudice uiuant cum uiris, ut, etiamsi ab eis dimittantur, alios non quaerant? Incomparabiliter quippe numerus est amplior feminarum, quae cum pudice adhaereant maritis, tamen, si dimissae fuerint a maritis, non differunt nubere. Cum ergo crediderint homines Domino dicenti: Omnis qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis facit eam moechari; si crediderint et tibi dicenti muliere fornicante licere uiro eius alteram ducere, quisquis uoluerit propter alias quaslisbet molestias carere uxore, cui iunctus est, prius eam moechari faciat sine fornicatione dimittendo, ut tunc ducat alteram, cum fuerit illa moecha nubendo; ac sic a priore peccato, quo eam moechari fecit, siue per baptismum siue per paenitentiam liberatus, sine suo adulterio sibi habere uideatur, quam post prioris adulterium tamquam hinc soluto matrimonio uinculo alteram duxit. Quod quidem si fuerit machinatus, et uxorem suam moecham faciet, et ipse quamuis post adulterium coniugis aliam ducendo moechus erit nihilque illi proderit quod tibi credidit et non ei potius, qui nullo excepto ait: Omnis qui reliquerit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur. [2,18] 18. 19. Quibus omnibus consideratis atque tractatis restat, ut ab eis, qui haec fideliter audiunt, dicatur nobis, quod Domino dictum est: Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Quibus et nos quid respondeamus, nisi quod ipse respondit? Non omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat. Ergo qui potest capiat, quod non omnes capiunt. Possunt autem capere hi quibus hoc praestat Dei misericordia occulta, sed non iniusta. Sed in his omnibus, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum, alii sunt, qui in utroque sexu concubitum nesciunt, alii, qui experti et auersi sunt, partim quidem illicite, partim uero licite experti. Porro in his, qui licite experti sunt, quidam sunt, qui nonnisi licite, quidam et licite et illicite. Sunt quippe in eis, qui coniugia sua tantum sciunt; sunt autem, qui et alias feminas ac stupra quaelibet. Sed qui post concubitum coniugum se ipsos castrant propter regnum caelorum, aut morte amittunt coniuges aut ex consensu cum eis continentiam profitentur aut ex necessitate diuortiorum, ne uiuis coniugibus se aliis copulando adulteria perpetrent, castrant se ipsos propter regnum caelorum, non ut clariores ibi esse possint, sed quod aliter esse ibi non possint: nam qui non ista necessitate se continent, sed boni appetitione melioris, possent ibi esse etiam seruata pudicitia coniugali, quamuis in praemiis minoribus, tamen intus. Qui uero propterea se continent, quia prioribus coniugibus uiuis timent aliis coniugari, maiorem curam debent gerere pro salute, quam gesserunt illi, a quibus continentia pro munere delecta est ampliore. Tunc quippe ibi erunt, si adulteri non erunt; si autem non continent, adulteri erunt; quia uiuentibus coniugibus pristinis non coniugibus alteris, sed adulteris adhaerebunt. Et si a regno caelorum aberunt, ubi erunt, nisi ubi salui non erunt? [2,19] 19. 20. Hos igitur alloquor, ut quod facere deberent, si haberent coniuges diuturno languore marcentes uel loco sibi inaccessibili absentes uel animositate illicita continentes; hoc faciant, si habuerint coniuges adulterina inquinatione sordentes et propter hoc a suo consortio diuortientes; non alia quaerant coniugia, quia non erunt coniugia sed adulteria. Cum enim par forma sit in hoc uinculo uiri et uxoris, sicut uxor uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro; ita et uir uiuente uxore uocabitur adulter, si fuerit cum alia muliere. Etsi enim grauius, qui praeter causam fornicationis, omnis tamen, qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur. Non eos terreat sarcina continentiae; leuis erit, si Christi erit; Christi erit, si fides aderit, quae impetrat a iubente quod iusserit. Non eos frangat, quod uidetur eorum continentia necessitatis esse, non uoluntatis, quia et illi, qui eam uoluntate delegerunt, fecerunt eam esse necessitatis, quoniam iam sine damnatione ab illa deuiare non possunt, et qui in eam necessitate contrusi sunt, faciunt eam esse uoluntatis, si non de se ipsis, sed de illo, a quo est bonum omne, confidunt. Illi ad eam conscenderunt causa maioris gloriae, ut amplius aliquid inuenirent; isti ad eam confugerunt cura salutis nouissimae, ne perirent; utrique permaneant, utrique in quod peruenerunt ambulent usque in finem, ferueant studiis, supplicent uotis, quia et illis salus cogitanda est, ut ab eo quod uoluntas arripuit cadere timeant, et istis gloria desperanda non est, si in eo quod necessitas intulit, persistere diligant. Fieri enim potest, ut Deo terrente et hortante, conuertente et implente humanus in melius mutetur affectus, atque ita uoueant sine coniugiis et sine ullo concubitu atque immunda libidinis attrectatione perseuerantissime uiuere, ut etiamsi separata coniugia locum ducendi alias moriendo aperuerint, claudatur ex uoto, quod patet ex licito et quod erat ex necessitate coeptum, fiat caritate perfectum. Talibus profecto id retribuetur, quod illis, qui uel pari consensu cum coniugibus hoc uouerunt, uel nullis coniugiis alligati propter maius bonum continentiam delegerunt. Si autem ita se continent, ut, si moriantur quarum uita coniugari impediuntur, alias ducere cogitent; profecto etiamsi prius ipsi in tali continentia de corpore abscendant, non eis imputatur nisi ad pudicitiam coniugalem, propter quam non faciunt, quod facerent, si liceret. Hac quippe intentione continenter uiuere, parum est ad accipienda illius quae liberius eligitur continentiae praemia, sed sufficit ad cauenda adulteria. [2,20] 20. 21. Haec autem me de utroque sexu memineris dicere, sed maxime propter uiros, qui propterea se feminis superiores esse arbitrantur, ne pudicitia pares sese dignentur: in qua etiam praeire debuerunt, ut eos illae tamquam sua capita sequerentur. Quando autem lex prohibet adulteria, si obtentu incontinentiae carnalis infirmitatis admittatur excusatio, multis sub nomine falsae impunitatis pereundi aperitur occasio. Neque enim carnem non habent feminae, quibus uiri aliquid tale nolunt licere, quasi eis, quia uiri sunt, liceat. Sed absit, ut melioris sexus tamquam honori debeatur, quod pudori detrahitur, cum honor iustus uirtuti, non uitio debeatur. Quin immo cum a feminis utique habentibus carnem tantam flagitant castitatem, ut, quando ab uxoribus diutissime peregrinantur, uelint eas ab adulterino concubitu incontaminatas feruorem transigere iuuentutis (et plurimae pudicissime transigunt, et maxime Syrae, quarum mariti negotiandi quaestibus occupati, iuuenes adulescentulas deserunt, et uix aliquando senes ad aniculas reuertuntur) eo ipso euidentius conuincuntur non esse impossibile, quod se non posse causantur. Si enim hoc non posset infirmitas hominum, multo minus id posset sexus infirmior feminarum. 20. 22. Unde istos, qui uirilem non putant excellentiam nisi peccandi licentiam, quando terremus, ne adulterinis coniugiis haerendo pereant in aeternum, solemus eis proponere etiam continentiam clericorum, qui plerumque ad eamdem sarcinam subeundam capiuntur inuiti eamque susceptam usque ad debitum finem, Domino adiuuante, perducunt. Dicimus ergo eis: Quid? Si et uos ad hoc subeundum populorum uiolentia caperemini, nonne susceptum caste custodiretis officium, repente conuersi ad impetrandas uires a Domino, de quibus numquam antea cogitastis? Sed illos, inquiunt, honor plurimum consolatur. Respondemus: Et uos timor multo amplius moderetur. Si enim hoc multi Dei ministri repente atque inopinate impositum susceperunt, sperantes se illustrius in Christi hereditate fulgere, quanto magis uos adulteria cauendo, uiuere continenter debetis, metuentes non in regno Dei minus lucere, sed in gehenna ignis ardere? Haec atque huiusmodi eis, ut possumus, dicimus, qui quoquo modo a se discedentibus uel propter adulterium dimissis coniugibus suis alias uolunt ducere et, cum prohibentur, infirmitatem nobis carnis opponunt. Sed iam liber etiam iste claudendus est et rogandus Deus, ut aut eos temptari non sinat separationibus coniugum aut ita sinat, ut timor periclitantis salutis fiat illis amplioris siue probatioris occasio castitatis.