[1,0] DE CONIUGIIS ADULTERINIS. LIBER PRIMUS. LICETNE CONIUGI E CONIUGE DISCEDERE? Quaestio prima ad Pollentium: num liceat a coniuge discedere et qua causa; utrum, si coniux discesserit, liceat nouum coniugium an non liceat. [1,1] 1. 1. Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, earum quas ad me scribens, tamquam consulendo tractasti, quod ait Apostolus: His autem qui sunt in coniugio praecipio, non ego, sed Dominus, mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari; et uir uxorem non dimittat, utrum ita sit accipiendum, ut eam prohibuisse nubere intellegatur, quae sine causa fornicationis discessit a uiro - id enim sentis - an, sicut ego sensi in eis libris, quos ante plurimos annos de sermone euangelico scripsi, quem secundum Matthaeum habuit Saluator in monte, illas innuptas manere praeceperit, quae a uiris suis ea causa recesserint, quae sola permissa est, id est fornicationis. Videtur enim tibi tunc a uiro discedentem feminam nubere non debere, si nulla uiri fornicatione compulsa discesserit. Nec adtendis, si nullam uir eius causam fornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam, sed omnino discedere non debere. Nam utique cui praecipitur, ut, si a uiro discesserit, innupta permaneat, non discedendi aufertur licentia, sed nubendi. Quod si ita est, datur ergo licentia feminis, quae continentes esse uoluerint, nullum maritorum exspectare consensum, ut quod dictum est: mulierem a uiro non discedere eis praeceptum esse uideatur, quae possent eligere non continentiam, sed tale diuortium quo liceret eis in aliorum nuptias conuenire. Proinde quae dilexerint nullum desiderare concubitum, nullum ferre connubium, licebit eis uiros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquere et innuptas secundum Apostolum permanere. Et uiri similiter (quoniam par forma est in utrisque), si continentes esse uoluerint, etiam uxoribus non consentientibus deserent eas, et sine ullis nuptiis permanebunt. Tunc enim eis, ut putas, alia coniugia liceret inquirere, si fornicationis causa diuortium nasceretur. Cum uero ista causa non est, superest secundum id, quod existimas, ut aut coniux non discedat a coniuge aut, si discesserit, sine coniugio maneat aut ad pristinum coniugium reuertatur. Nulla ergo exsistente causa fornicationis, cuilibet coniugi licebit unum de tribus eligere: aut non discedere a coniuge aut, si discesserit, sic manere aut, si non sic manserit, non alterum quaerere, sed priori se reddere. [1,2] 2. 2. Et ubi est, quod idem Apostolus nec ad tempus, ut uacetur orationi, nisi ex consensu uoluit coniuges carnali fraudare inuicem debito? Quomodo saluum erit quod ait: Propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum uirum habeat. Uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. Uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier? Hoc quomodo uerum erit, nisi quia nolente coniuge non licet coniugi continere? Nam si licet mulieri sic dimittere uirum, ut maneat innupta, non uir habet, sed ipsa sui corporis potestatem; quod etiam de uiro intellegitur. Deinde cum dictum est: Quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari, quomodo dictum intellecturi sumus, nisi prohibitum esse homini dimittere uxorem, si nulla causa fornicationis exstiterit? Et dictum est quare, ne scilicet faciat eam moechari; utique ideo, quia, etiamsi non ipsa dimiserit, sed dimissa fuerit, erit moecha, si nupserit. 2. 3. Propter hoc ergo tam magnum malum non licet homini dimittere uxorem, nisi ex causa fornicationis. Tunc enim non ipse dimittendo facit adulteram, sed dimittit adulteram. Quid? Si ergo dicat: Dimitto quidem uxorem meam sine ulla causa fornicationis, sed continens permanebo, ideone dicemus eum impune fecisse quod fecit? Quis hoc dicere audebit, qui uoluntatem Domini haec dicentis intellegit? Quoniam nec continentiae causa dimitti coniugem uoluit, qui solam causam fornicationis excepit. [1,3] 3. 3. Redeamus igitur ad ipsa Apostoli uerba dicentis: His autem, qui sunt in coniugio, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam. Et eum uelut interrogemus et tamquam praesentem quodam modo consulamus: Cur dixisti, Apostole, quodsi discesserit, manere innuptam? Licetne discedere, an non licet? Si non licet, cur praecipis discedenti, ut maneat innupta? Si autem licet, profecto est aliqua causa, qua liceat. Haec autem inquisita non inuenitur, nisi quam solam Saluator excepit, id est causa fornicationis. Ac per hoc non praecipit Apostolus mulierem, si discesserit, manere innuptam, nisi quae illa causa discedit a uiro, qua sola ei licitum est discedere a uiro. Ubi enim dicitur: Praecipio non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam; absit, ut contra hoc praeceptum faciat, quae sic discedit, ut innupta permaneat. Nisi ergo illa intellegatur, cui licet discedere (non autem licet nisi uiro fornicante), quomodo iubetur innupta, si discesserit, permanere? Quis est, qui dicat: Si discesserit mulier a uiro non fornicante, innupta permaneat, cum ei nisi a uiro fornicante discedere omnino non liceat? Sensus itaque iste tuus quantum aduersetur uinculo coniugali, ubi Dominus nec continentiam uoluit suscipi, nisi pari concordia atque consensu, puto quod iam intellegas. [1,4] 4. 4. Sed rem ipsam paulo apertius proloquamur et quasi constituamus ante oculos. Ecce placuit continentia mulieri, uiro non placet. Discessit ab eo mulier et coepit uiuere continenter, ipsa scilicet casta mansura, sed factura, quod Dominus non uult, adulterum uirum: qui cum se non continuerit, alteram quaeret. Quid sumus dicturi mulieri, nisi quod dicit Ecclesiae sana doctrina? Redde debitum uiro, ne dum tu quaeris unde amplius honoreris, ille unde damnetur inueniat. Hoc enim et illi diceremus, si te nolente continere uoluisset. Non enim habes potestatem corporis tui, sed ille: sicut nec ille habet potestatem corporis sui, sed tu. Nolite inuicem fraudare nisi ex consensu. Cum haec atque huiusmodi plura, quae ad hoc pertineant, dixerimus, placetne tibi, ut nobis mulier ex ista tua ratione respondeat: Ego Apostolum audio dicentem: Praecipio mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari? Ecce discessi, nolo reconciliari uiro, sed innupta permaneo. Non enim ait: Si discesserit, manere innuptam, donec uiro suo reconcilietur, sed: manere, inquit, innuptam aut uiro suo reconciliari. Hoc, inquit, faciat aut illud. Unum e duobus eligendum permisit, non autem in horum alterum compulit. Manere innupta eligo ac sic praeceptum impleo. Corripe, argue, increpa, utere qua uolueris seueritate, si nupsero. [1,5] 5. 5. Quid huic contradicam nisi: Apostolum non bene intellegis? Neque enim ille praecepisset, si a uiro discesserit, innuptam manere mulierem, nisi eam, cui discedere licuisset, illa una uidelicet causa, quae ibi propterea tacita est, quia notissima est, hoc est fornicationis. Hanc enim solam Deus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore, deditque intellegi talem formam etiam ad uiro esse seruandam, quoniam non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed uir; sed similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Cum ergo tuum maritum arguere de fornicatione non possis, quomodo te putas quod ab eo discedis non nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino discedere? Cum haec a nobis mulier audierit, puto, quod nolis eam sic respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia sine ulla uiri fornicatione discessit; nam si ille fornicatus esset, non solum sibi discedere, uerum etiam nubere licuisset. [1,6] 6. 6. Nequaquam hoc illa diceret, cum et ipse sis uerecundatus istam mulieribus dare licentiam. Dixisti enim: " Si uir uxorem adulteram dimiserit et alteram duxerit, mulier tantum opprobrium habebit. Si autem mulier supra dicta causa uirum dimiserit et alterum duxerit, non uir tantum, sed et mulier opprobrium habebit ". Cuius sententiae tuae rationem reddens: " Dicent enim, inquis, eam ideo discessisse, ut alium uirum sibi coniungeret, etsi talis forte fuerit qualis a quo discessit; facile enim uiris perquam est in hoc morbi uitium irruere. Si autem et ipsum dimiserit et alii nupserit, magis magisque dicent eam numerositatem uirorum appetisse ". Hac reddita ratione concludis et dicis: " His ergo pertractatis uel etiam discussis oportet mulierem uirum tolerare aut innuptam manere ". Bonum plane dedisti consilium mulieribus, ut, cum sciant sibi esse permissum, si adulteros uiros dimiserint, aliis coniugari, non tamen faciant propter opprobrium, sed potius tolerent etiam adulteros uiros, ne uideantur hac occasione multis uelle misceri, eo quod difficile sit, ut non talem inueniat mulier cui nubat, qualis fuerit quem dimisit, quoniam ualde in hunc morbum sunt procliues uiri. Cum igitur nos dicimus etiam illi mulieri, quae uirum fornicantem dimiserit, alteri nubere non licere, tu autem dicis licere quidem, sed non expedire; utrique procul dubio dicimus eam, quae fornicantem uirum dimittit, nubere non debere. Verum hoc interest, quod nos, quando coniuges ambo christiani sunt, mulieri, si a uiro fornicante discesserit, dicimus non licere alteri nubere, a uiro autem non fornicante non licere omnino discedere; tu uero dicis, si mulier a uiro non fornicante discesserit, non ei licere alteri nubere propter praeceptum; si autem a fornicante discesserit, non ei expedire nubere propter opprobrium. Mulierem itaque non nupturam discedere a uiro, siue fornicante, siue non fornicante, permitti. [1,7] 7. 7. Porro beatus Apostolus, immo per Apostolum Dominus quia mulierem non permittit a uiro non fornicante discedere restat, ut eam prohibeat, si discesserit, nubere, quam permittit a fornicante discedere. De qua enim dicitur: Si a uiro discesserit, non nubat; ea condicione discedere permittitur, ut non nubat. Si ergo elegerit non nubere, non est, cur prohibeatur discedere, sicut illa, de qua dicitur: Si se non continet, nubat 8, hac utique condicione non continere permittitur, ut tamen nubat. Si ergo elegerit nubere, cogi non potest continere. Sicut ergo ista incontinens compellitur nubere, ut possit quod non continet non esse damnabile, sic a uiro illa discedens innupta compellitur permanere, ut possit quod discedit non esse culpabile. Culpabiliter autem a uiro non fornicante discedit, etiamsi innupta permanserit. Illa ergo manere innupta praecipitur, si discesserit, quae a fornicante discedit. Quae cum ita se habeant, si eo modo intellexerimus Apostolum, ut mulieribus dicamus: Ita nolite discedere a uiris uestris etiam pudicis, ut, si discedere uolueritis, innuptae maneatis, omnes, quibus placuerit continentia, etiam non consentientibus uiris existimabunt sibi licere discedere. Quod procul dubio quia permittere non debemus, restat, ut quod dictum est: Si discesserit, manere innuptam, de illa dictum docere debeamus, cui licere discedere utique a fornicante didicimus, ne, si aliter docuerimus, obtentu continentiae perturbemus christiana coniugia et contra misericordissimum Domini praeceptum dimissos a continentibus mulieribus incontinentes uiros uel a continentibus uiris incontinentes mulieres in adulteria compellamus. [1,8] 8. 8. Illud ergo, quod Dominus non quidem in sermone ipso, qui exponebatur a nobis, sed tamen alibi ait: Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ex causa fornicationis, et aliam duxerit, moechatur, si hoc modo intellegendum est, ut quicumque causa fornicationis dimiserit et aliam duxerit, non moechetur, non uidetur in hac causa par forma esse mariti et uxoris, quandoquidem mulier, etiamsi causa fornicationis discesserit a uiro et alii nupserit, moechatur; uir autem, si eadem causa uxorem dimiserit et aliam duxerit, non moechatur. At si par forma est in utroque, uterque moechatur, si se alteri iunxerit, etiam cum se a fornicante disiunxerit. Parem uero esse formam in hac causa uiri atque mulieris, ibi ostendit Apostolus (quod saepe commemorandum est), ubi, cum dixisset: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir, adiecit atque ait: Similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. [1,9] 9. 9. " Cur ergo, inquis, interposuit Dominus causam fornicationis et non potius generaliter ait: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur, si et ille moechusm est, qui dimissa fornicante muliere alteram ducit? ". Credo, quia illud quod maius est, hoc Dominus commemoraren uoluit. Maius enim adulterium esse quis negat uxore non fornicante dimissa alteram ducere, quam si fornicantem quisque dimiserit et tunc alteram duxerit? non quia illudo adulterium non est, sed quia minus est, ubi fornicante dimissa altera ducitur. Nam simili locutione usus etiam apostolus Iacobus ait: Scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi. Numquid ideo non peccatum est etiam illi, qui nescit bonum facere et ideo non facit? Utique peccatum est; sed hoc grauius, si etiam sciat et non faciat, nec illud ideo nullum, quia minus. Ut ergo eodem modo utrumque dicamus: sicut quicumque dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; ita quicumque scit bonum facere et non facit, peccat. Sed quemadmodum hic recte dici non potest: Ergo si nescit, non peccat - sunt enim etiam peccata ignorantium, quamuis minora quam scientium - ita nec illic recte dici potest: Ergo si causa fornicationis dimiserit et aliam duxerit, non moechatur; est enim moechatio etiam eorum, qui alias ducunt, relictis propter fornicationem prioribus, sed utique minor quam eorum, qui non propter fornicationem dimittunt et alteras ducunt. Potest quippe, sicut dictum est: Scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi, eodem modo et illud dici: Dimittenti uxorem sine causa fornicationis et aliam ducenti moechatio est illi. Quemadmodum igitur si dixerimus: Quicumque mulierem a marito praeter causam fornicationis dimissam duxerit, moechatur, procul dubio uerum dicimus nec tamen ideo illum, qui propter causam fornicationis dimissam duxerit, ab hoc crimine absoluimus, sed utrosque moechos esse minime dubitamus: ita eum, qui praeter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, moechum pronuntiamus; nec ideo tamen eum, qui propter causam fornicationis dimiserit et alteram duxerit, ab huius peccati labe defendimus. Ambos enim, licet alterum altero grauius, moechos tamen esse cognoscimus. Neque enim quisquam ita est absurdus, ut moechum neget esse qui duxerit eam, quam maritus propter causam fornicationis abiecit, cum moechum dicat eum, qui duxerit eam, quae praeter causam fornicationis abiecta est. Sic ergo isti ambo sunt moechi. Unde, cum dicimus: Quicumque mulierem praeter causam fornicationis a uiro dimissam duxerit, moechatur, de uno quidem ipsorum dicimus nec tamen ideo moechari negamus eum, qui eam duxerit, quam propter causam fornicationis maritus dimiserit: ita, cum ambo sint moechi, et ille scilicet, qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, et ille, qui propter causam fornicationis uxore dimissa se alteri copulauerit, profecto quando de uno eorum legimus, non ita intellegere debemus, quasi ex hoc alter moechus negatus sit, quod alter expressus sit. 9. 10. Sed si hoc euangelista Matthaeus, quia expressa una specie alteram tacuit, facit ad intellegendum difficile, numquid non alii generaliter idipsum ita complexi sunt, ut de utroque possit intellegi? Nam secundum Marcum sic scriptum est: Quicumque dimiserit uxorem suam et alteram duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur. Secundum Lucam sic: Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alterare, moechatur; et qui dimissam a uiro ducit, moechatur. Qui ergo nos sumus, ut dicamus: Est, qui moechatur, uxore sua dimissa alteram ducens, et est, qui hoc faciens non moechatur, cum Euangelium dicat omnem moechari qui hoc facit? Proinde si quicumque hoc fecerit, id est omnis, qui hoc fecerit, ut uxore sua dimissa alteram ducat, moechatur, sine dubitatione ibi sunt ambo, et qui praeter causam fornicationis et qui propter causam fornicationis dimittit uxorem. Hoc est enim: Quicumque dimiserit; hoc est: Omnis qui dimittit. [1,10] 10. 11. Non autem (sicut nescio quare tibi uisum est), cum Euangelii secundum Matthaeum uerba proferrem, praetermisi quod scriptum est: et aliam duxerit, et sic dixi: moechatur; sed ea uerba posui, quae in sermone illo prolixo leguntur, quem Dominus habuit in monte. Hunc enim tractandum susceperam, quae uerba illic ita leguntur, ut posui, id est: Quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui solutam a uiro duxerit, moechatur. Ubi etsi nonnulla exemplaria uerbis diuersis eumdem sensum habent interpretatum, non tamen ab eo quod intellegitur discrepant. Alia quippe habent: Quicumque dimiserit; alia: Omnis qui dimiserit; itemque alia: excepta causa fornicationis; alia: praeter causam fornicationis; alia: nisi ob causam fornicationis; item alia: qui solutam a uiro duxerit, moechatur; alia: qui dimissam a uiro duxerit, moechatur. Ubi puto quod uideas nihil interesse ad unam eamdemque sententiam. Quamuis illud ultimum, id est qui dimissam a uiro duxerit, moechatur, in eo sermone, quem Dominus fecit in monte, nonnulli codices et graeci et latini non habeant. Credo propterea, quia et ibi explicatus hic sensus putari potuit, in eo quod superius dictum est: facit eam moechari. Quomodo enim dimissa fit moecha, nisi fiat qui eam duxerit moechus? [1,11] 11. 12. Verba uero, quae ipse posuisti, unde tibi uisum est non moechari eum, qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, obscure quidem posita sunt. Unde non miror in eis intellegendis laborare lectorem; sed non sunt in eo sermone Domini, qui tunc a me tractabatur, quando illa conscripsi, quae cum legeres te mouerunt. Alibi quippe idem Matthaeus ea Dominum dixisse narrauit, non cum illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus esset a pharisaeis, utrum liceret ex quacumque causa dimittere uxorem. Sed quod minus intellegitur apud Matthaeum, apud alios Euangelistas intellegi potest. Quapropter cum legerimus in Euangelio secundum Matthaeum: Quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, aut, quod magis in graeco legitur, praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur; non debemus continuo putare illum non moechari, qui propter causam fornicationis dimiserit et aliam duxerit; sed adhuc ambigere, donec Euangelium secundum alios Euangelistas, a quibus hoc narratum est, consulamus. Quid? Si enim secundum Matthaeum non quidem quod ad hanc rem pertinet dictum est totum, sed ita pars dicta est, ut intellegeretur a parte totum, quod tamquam explanantes Marcus et Lucas, ut clareret plena sententia, totum dicere maluerunt? Cum itaque primum non dubitantes uerum esse, quod apud Matthaeum legitur: Quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur; quaesierimus, utrum tantum iste moechetur ducendo alteram uxorem, qui praeter causam fornicationis priorem dimiserit an omnis, qui dimissa uxore alteram duxerit, ut ibi sit etiam ille qui fornicantem dimiserit, nonne secundum Marcum respondebitur nobis: Quid quaeritis, utrum ille sit moechus et ille non sit? Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit. Nonne etiam secundum Lucam dicetur nobis: Quid ambigitis, utrum ille, qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, non moechetur? Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur. Ac per hoc, quoniam fas non est, ut Euangelistas quamuis diuersis uerbis de una re loquentes ab uno sensu eademque sententia dissentire dicamus, restat, ut Matthaeum intellegamus a parte totum significare uoluisse, eamdem tamen tenuisse sententiam, ut dimittens uxorem et alteram ducens non quidam moechetur, id est qui praeter fornicationem dimiserit, quidam uero non moechetur, id est qui propter fornicationem dimiserit, sed omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechari minime dubitetur. [1,12] 12. 13. Nam et illud, quod etiam secundum Lucam sequitur: Qui dimissam a uiro ducit, moechatur, quomodo est uerum? Quomodo moechatur, nisi quia illa, quam duxit, eo uiuente, a quo dimissa est, adhuc uxor aliena est? Si enim iam suae, non alienae miscetur uxori, utique non moechatur; moechatur autem. Aliena est ergo cui miscetur. Porro si aliena est, hoc est eius, a quo dimissa est, etiamsi propter fornicationis causam dimissa est, nondum dimittentis uxor esse cessauit. Si autem illius esse cessauit, iam huius est, cui alteri nupsit; et si huius est, non moechus iudicandus est, sed maritus. Sed quia non eum maritum dicit Scriptura, sed moechum, adhuc illa illius est, a quo etiam causa fornicationis abiecta est. Et ideo quamcumque etiam ipse illa dimissa ducit uxorem, quia cum alieno marito concumbit, adultera est. Unde autem fieri potest, ut adulter etiam ipse non sit, cum constet adulterare quam duxit? [1,13] 13. 14. Iam nunc illud uideamus, quod ait Apostolus: Ceteris autem ego dico, non Dominus, ad imparia scilicet, hoc est, ubi non ambo christiani fuerant, coniugia locuturus. Quod mihi uisum est eum monendo dixisse. Quia enim coniux fidelis relinquere coniugem licite potuit infidelem, ideo fieri hoc non Dominus, sed Apostolus prohibet. Quod enim Dominus prohibet, fieri omnino non licet. Monet ergo Apostolus, quod possit esse multorum occasio lucrandorum, ut fideles coniuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur. Tibi autem uidetur infideles quoque dimitti a fidelibus non licere, quia hoc uetat Apostolus, cum ego dicam licere, quia hoc non uetat Dominus, non tamen expedire, quia hoc ne fiat, monet Apostolus: qui reddit etiam rationem cur fieri non expediat, quamuis liceat. Quid enim scis, inquit, mulier, si uirum saluum facies? aut unde scis, uir, si uxorem saluam facies?. Cum etiam superius dixisset: Sanctificatus est enim uir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre, hoc est in christiano, alioquin filii uestri, inquit, immundi essent; nunc autem sancti sunt. Sic ad lucrandos coniuges et filios Christo etiam exemplis, quae iam prouenerant, uidetur hortatus. Cur ergo non expediat etiam infideles coniuges dimitti a fidelibus, causa euidenter expressa est. Non enim propter uinculum cum talibus coniugale seruandum, sed ut adquirantur in Christum, recedi ab infidelibus coniugibus Apostolus uetat. [1,14] 14. 15. Multa sunt autem facienda non iubente lege, sed libera caritate; et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret nobis etiam non impendere, tamen causa dilectionis impendimus. Unde prior ipse Dominus, cum se tributum non debere monstrasset, soluit tamen, ne scandalizaret eos, quibus ad aeternam salutem gerens hominem consulebat. Iam uero Apostolus quemadmodum ista commendet, eius uerba testantur, ubi dicit: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem. Cum paulo superius dixisset: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri Apostoli et fratres Domini et Caephas? An ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat uineam et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit?. Et paulo post: Si alii, inquit, potestatis uestrae participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate, sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Euangelio Christi. Deinde post pauca: Quae ergo, inquit, mihi merces erit? Ut euangelizans sine sumptu ponam Euangelium, ut non abutar potestate mea in Euangelio. Continuoque subiungit quod paulo ante commemoraui: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem. Item alio loco de quibusdam quae ad escam pertinent: Omnia, inquit, mihi licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca uentri et uenter escis, Deus autem et hunc et has euacuabit. Item alibi de hoc ipso: Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed id quod alterius est. Atque ut ostenderet unde loqueretur: Omne, inquit, quod in macello uenit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Et tamen alibi dicit: Non manducabo carnem in aeternum, ut non fratrem meum scandalizem. Itemque alibi: Omnia quidem munda, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Quod est: Omnia licita sunt; ipsum est: Omnia quidem munda; et quod est: sed non omnia expediunt; ipsum est: sed malum est homini qui per offensionem manducat. Ita ostendit ea quae licita sunt, id est nullo praecepto Domini prohibentur, sicut expedit, potius esse tractanda, non praescripto legis, sed consilio caritatis. Haec sunt, quae amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani illius miseratione perductus est 34. Et ideo dicuntur non a Domino praecipi, quamuis Domino moneantur offerri, ut tanto intellegantur esse gratiora, quanto magis ostenduntur indebita. [1,15] 15. 16. Sed ea, quae in his talia sunt, ut, quamuis sint licita, non expediant, non in eis dici potest: Bonum est hoc, sed illud melius, sicut dictum est: Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. Ibi enim utrumque licet, et hoc aliquando, aliquando illud expedit. Nam illis, quae se non continent, utique expedit nubere, et quod licet, expedit; quae autem uouerint continentiam, nec licet nec expedit. Porro discedere ab infideli coniuge licet, sed non expedit; manere autem cum illo, si cohabitare consentit, et licet et expedit; quia, si non liceret, expedire non posset. Potest ergo aliquid licere et non expedire; expedire autem quod non licet non potest. Ac per hoc non omnia quae licita sunt, expediunt; omnia uero illicita non expediunt. Sicut enim omnis, qui Christi sanguine redemptus est, homo est, non tamen omnis, qui homo est, etiam sanguine Christi redemptus est, ita omne quod non licet non expedit nec tamen omne quod non expedit etiam non licet. Sunt quippe licita, quae non expediunt, sicut Apostolo teste didicimus. [1,16] 16. 17. Sed inter id, quod illicitum est et ideo non expedit, atque id, quod licitum est nec tamen expedit, quid intersit, aliqua uniuersali regula definire difficile est. Citius enim quisque dixerit: Omne quod fieri non expedit, peccatum est; omne autem peccatum illicitum est. Omne ergo quod non expedit, illicitum est. Et ubi erunt illa, quae licita esse, sed non expedire Apostolus dixit, si omne quod non expedit, licitum non est? Quapropter quia uerum dixisse Apostolum dubitare non possumus et aliqua peccata esse licita dicere non audemus; restat, ut dicamus fieri aliquid, quod non expediat, et tamen, si licitum est, non esse peccatum, quamuis quoniam non expedit, non sit utique faciendum. Quodsi absurdum uidetur, ut aliquid fiat quod non expedit et dicatur peccasse qui fecerit, intellegendum est hoc ex consuetudine sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam iumenta, quamuis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere uapulare cum peccant; peccare autem proprie non est nisi eius, qui utitur rationali uoluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus nonnisi homini est diuinitus adtributum. Sed aliud est, cum proprie loquimur, aliud, cum uerba ex aliis rebus transferendo uel abutendo mutuamur. [1,17] 17. 18. Ut igitur, si possumus, enitamur inter id, quod licet et non expedit, et id, quod non licet atque ideo non expedit, aliquo certo fine distinguere, ea mihi uidentur licere et non expedire, quae per iustitiam quidem, quae coram Deo est, permittuntur, sed propter offensionem hominum, ne ob hoc impediantur a salute, uitanda sunt; ea uero non licere et ideo non expedire, quae sic ipsa iustitia uetantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis, quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. Quod si ita est, ideo nonnisi illicita prohibentur a Domino, ut ea, quae licita sunt et non expediunt, non legis uinculo, sed libera dilectionis beneficentia caueantur. 17. 19. Quocirca si dimittere infidelem coniugem non liceret, hoc fieri, Dominus prohiberet, neque id Apostolus prohibens diceret: Ego dico, non Dominus. Nam si propter fornicationem carnis permittitur homo a coniuge separari, quanto magis in coniuge mentis fornicatio detestanda est, id est infidelitatis, de qua scriptum est: Quoniam ecce qui se longe faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te! [1,18] 18. 19. Sed quia ita licitum est, ut non expediat, ne propter coniugum separationes offensi homines ipsam doctrinam salutis, qua illicita prohibentur, exhorreant ac sic peiores atque perituri in eadem infidelitate remaneant, intercedit Apostolus et monendo fieri uetat, quod ita licitum est, ut non expediat. Sic enim recedere ab infidelibus uxoribus uel maritis fideles uiri uel feminae non prohibentur a Domino, ut neque iubeantur. Nam si dimittere tales coniuges iuberentur, nullus locus esset consilio monentis Apostoli, ne hoc fieret. Nullo modo enim quod Dominus iubet, seruus bonus fieri prohiberet. 18. 20. Namque aliquando hoc Dominus per Esdram prophetam iussit et factum est; dimiserunt Israelitae uxores alienigenas, quicumque tunc habere potuerunt, per quas flebat, ut et ipsi ad alienos seducerentur deos, non ut illae per maritos uero adquirerentur Deo. Nondum enim tanta gratia Saluatoris illuxerat et promissis temporalibus Veteris Testamenti adhuc inhiabat illius populi multitudo. Et propterea cum bona terrena, quae pro magno exspetebant a Domino, uiderent etiam his abundare, qui multos falsos colebant deos, blanditiis uxorum prius eos reuerebantur offendere, deinde inducebantur et colere. Unde iusserat Dominus per sanctum Moysen, ne quis uxorem alienigenam duceret. Merito ergo quas duxerant Domino prohibente, Domino iubente dimiserunt. Cum uero coepisset gentibus Euangelium praedicari, iam coniunctos gentiles gentilibus comperit coniuges: ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere nec iuberi: ideo scilicet non prohiberi, quia iustitia permittit a fornicante discedere et infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec uera eius pudicitia cum coniuge dici potest, quia: Omne quod non est ex fide, peccatum est: quamuis ueram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli coniuge, qui non habet ueram. Ideo autem nec iuberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra iussionem Domini gentiles fuerunt ambo coniuncti. 18. 21. Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere nec prohibet nec iubet Dominus, ideo ut non discedat Apostolus dicit, non Dominus, habens utique Spiritum Sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. Unde cum dixisset de muliere, cuius uir mortuus fuerit: Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; ne quis hoc consilium tamquam humanum et non diuinum contemnendum putaret, adiecit: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo. Proinde intellegendum est etiam ipsa, quae non a Domino iubentur, sed a sancto eius famulo utiliter suadentur, eodem Domino inspirante suaderi. Absit enim, ut quisquam catholicus dixerit, quando suadet Spiritus Sanctus, non Dominum suadere, cum et ipse Dominus sit et inseparabilia sint opera Trinitatis. Dicit tamen: De uirginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Non ut hoc consilium alienum existimemus a Domino, cum continuo sequatur et dicat: tamquam misericordiam consecutus a Deo, ut fidelis essem. Secundum Deum ergo dat fidele consilium in eo Spiritu, de quo ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo. 18. 22. Verumtamen aliud est Domini iubentis imperium, aliud conserui secundum misericordiam caritatis, quae illi est a Domino inspirata atque donata, fidele consilium. Ibi aliud facere non licet, hic autem licet, ita sane, ut ipsum licitum partim quidem expediat, partim uero non expediat. Expedit tunc, quando non solum per iustitiam, quae coram Domino est, permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc impedimentum salutis infertur: uelut, cum dat consilium non nubendi Apostolus uirginibus, unde praeceptum Domini se non habere testatur, licet aliud facere, id est nubere et minus quam continentiae, bonum tamen tenere nuptiarum. Ipsumque licitum etiam expedit, quoniam in uetita et illicita ruituram carnis infirmitatem sic excipit honestate nubendi, ut neminem impediat ad salutem, quamuis magis expediret magisque honestum esset, si uirgo consilium, quo praeceptum eam non compellit, arriperet. Tunc autem non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert impedimentum salutis. Sicut est, unde iam diu loquimur, discessio coniugis fidelis ab infideli, quam non prohibet Dominus praecepto legis, quia coram illo iniusta non est, sed prohibet Apostolus consilio caritatis, quia infidelibus affert impedimentum salutis: non solum quia perniciosissime scandalizantur offensi, uerum etiam quia in alia coniugia cum ceciderint uiuentibus eis, a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligatiao difficillime resoluuntur. [1,19] 19. 23. Ideo hic, ubi id quod licet non expedit, non potest dici: Si dimiserit infidelem, bene facit; si non dimiserit, melius facit, sicut dictum est: Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit; quoniam illud non solum utrumque pariter licet - unde ad nihil horum praecepto Domini quisque compellitur - sed etiam utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius, unde ad id, quod amplius expedit, consilio Apostoli quicumque potest capere prouocatur. Hoc autem ubi de dimittendo uel non dimittendo infideli coniugio quaeritur, utrumque quidem pariter licitum est per iustitiam, quae coram Domino est, et ideo nihil horum Dominus prohibet; sed non utrumque expedit propter infirmitates hominum, et ideo id quod non expedit Apostolus prohibet dante sibi Domino liberum prohibendi locum, quia neque id, quod monet Apostolus, prohibet Dominus neque id, quod prohibet Apostolus, iubet Dominus. Quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem Domini Apostolus aliquid moneret, neque contra iussionem aliquid prohiberet. Proinde in his duabus causis, una de nubendo uel non nubendo, altera de infideli coniuge dimittendo uel non dimittendo, aliquid simile est in uerbis Apostoli, aliquid dissimile. Simile quidem illud, quod et ibi dicit: Praeceptum Domini non habeo, consilium autem do; et hic dicit: Ego dico, non Dominus. Quale est enim: Praeceptum Domini non habeo, tale est: Non dicit Dominus; et quale est: consilium do, tale est: ego dico. Illud autem dissimile est, quia de nubendo et non nubendo potest dici, hoc bene fieri, illud melius, quoniam utrumque expedit, minus aliud, magis aliud; at uero de coniuge infideli dimittendo uel non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici non oportet: Qui dimittit, bene facit; et qui non dimittit, melius facit; sed dici oportet: Non dimittat, quia etsi licet, non expedit. Sic ergo possumus dicere melius esse infidelem coniugem non dimittere, quamuis liceat et dimittere, quemadmodum recte dicimus melius esse, quod et licet et expedit quam id, quod licet nec expedit. [1,20] 20. 24. His de causis factum est, ut exponens Domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi uentum est ad quaestionem de coniugibus dimittendis uel non dimittendis, adhibitis apostolicis etiam testimoniis dicerem consilium esse Apostoli, non praeceptum Domini, ubi ait: Ceteris autem ego dico, non Dominus, monens eos, qui haberent coniuges infideles, ut consentientes habitare secum non dimitterent. Quod utique ideo monendum, non iubendum fuit, quia non tanto pondere prohibendi sunt homines facere licita, quamuis non expediant, quanto pondere prohibentur illicita. Si autem alicubi Apostolus etiam illa, quae iubenda sunt, monere dignatus est, hoc fecit parcendo infirmitati, non praeiudicando iussioni. Unde si dixit: Non ut confundam uos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo; quid habet quaestionis, ubi ait: Ego dico, non Dominus? Item ubi ait: Ecce ego Paulus dico uobis, quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, numquid etiam hic dixit: Ego dico, non Dominus? Non sunt itaque ista similia, quia etiam illa, quae iubet Dominus, non est indignum neque contrarium, si eadem monet Apostolus. Monemus enim, quos caros habemus, ut faciant Domini praecepta, uel iussa. Cum uero ait: Ego dico, non Dominus; satis ostendit Dominum non prohibere, quod ipse prohibebat. Prohibuisset autem Dominus, si esset illicitum. Ergo secundum ea, quae supra diu diximus multumque uersauimus, licitum erat per iustitiam, sed etiam licitum non erat faciendum propter liberam beneuolentiam. [1,21] 21. 25. Tu autem, cui placet ita non licere quod non uetat Dominus, sed Apostolus, quemadmodum non licet quod uetat Dominus, cum exponere uoluisses, quid sibi uellet, quod ait: Ego dico, non Dominus, cum alloqueretur fideles, quibus essent coniuges infideles, dixisti: " Quia Dominus iussit, ne coniugia sibimet diuersae religionis copularentur ", et ipsum adhibuisti testimonium Domini dicentis: Non accipies uxorem filio tuo a filiabus alienigenarum, ne traducat eum post deos suos et pereat anima eius. Addidisti etiam uerba Apostoli, ubi dixit; Mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit. Quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat, tantum in Domino; quod ita exposuisti, ut adiungeres " Id est christiano ". Deinde secutus es et aisti: " Hoc est ergo Domini praeceptum tam in Veteri quam in Nouo Testamento, ut nonnisi unius religionis et fidei coniugia sibi maneant copulata ". Si hoc ergo est Domini praeceptum, tam in Veteri Testamento quam in Nouo, et hoc iubet Dominus, hoc docet Apostolus, ut nonnisi unius religionis et fidei maneant copulata coniugia, quare contra hoc Domini iussum, contra doctrinam suam, contra praeceptum Testamenti Veteris et Noui iubet Apostolus, ut diuersae fidei coniugia maneant copulata? " Quia Paulus, inquis, gentium praedicator et Apostolus, iam in coniugio positos non solum monet, sed etiam iubet, ut si unus aut una e coniugibus credidisset, alterum non credentem, secum tamen habitare consentientem non dimitteret ". His uerbis tuis aliud hoc, aliud esse illud satis euidenter ostendis. Illud enim de his coniugiis agitur, quae sibi primitus copulantur, ne nubat femina non suae religionis uiro, uel uir talem ducat uxorem. " Id enim, ut dicis, iubet Deus, docet Apostolus, utrumque praecipit Testamentum ". Hoc autem diuersum esse quis abnuat, ubi agitur non de coniungendis, sed de coniunctis? Ambo quippe unius eiusdemque infidelitatis fuerunt, quando coniuncti sunt; sed Euangelium cum uenisset, alter sine altera uel altera sine altero credidit. Si ergo aliud est hoc, quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet, cur fidelem cum infideli in coniugio permanere, non et Dominus sicut Apostolus iubet? Nisi forte isto loco uacat, quod tam fidenter ipse ait: An uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus? Et utique Dominus est Christus. Intellegisne quid dicam? An in hoc explanando aliquanto diligentius immorabor? 21. 26. Adtende, ut rem ipsam tamquam in conspectu considerandam planiore sermone ponamus. Ecce coniuges duo unius infidelitatis; ita fuerunt quando coniuncti sunt. Nulla de his quaestio est, quae pertineat ad illam Domini iussionem doctrinamque apostolicam et praeceptum Testamenti Veteris et Noui, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare coniugium. Iam sunt coniuges et adhuc ambo sunt infideles; adhuc tales sunt, quales fuerunt, antequam iungerentur, qualesque coniuncti sunt. Venit Euangelii praedicator, credidit eorum aut unus aut una; sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat. Iubet fideli Dominus, ne infidelem dimittat, an non iubet? Si dixeris: " iubet ", reclamat Apostolus: Ego dico, non Dominus; si dixeris: " non iubet ", causam requiro. Neque illam mihi responsurus es, quam tuis litteris indidisti: " Quia Dominus prohibet fideles infidelibus iungi ". Hic enim nullo modo est ista causa; de iam iunctis loquimur, non de iungendis. Si ergo tu causam non inuenisti, cur non uetet Dominus quod uetat Apostolus (cernis enim iam, ut existimo, non esse ipsam quam esse putaueras), uide, ne forte illa sit, quae mihi uisa est, et tunc proferenda et nunc defendenda, ut scilicet illud intellegamus dicere Dominum, quod habet coram illo nullo modo transgredienda iustitia, id est quod ita iubet aut uetat, ut aliud facere omnino non liceat; quod autem uolentis potestati ita permittit, ut nec agatur nec praetermittatur illicite; ipse seruorum suorum consilio locum dare, ut id potius suadeant quod uiderint expedire. 21. 27. Teneatur hic ergo primitus ac maxime, ne committantur illicita. Ubi autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere non sit illicitum, fiat quod expedit, uel quod magis expedit. Illa igitur, quae Dominus ita dicit ut Dominus, id est non monentis consilio, sed dominantis imperio, non facere non licet et ideo nec expedit. Dominus itaque praecepit: Mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit (ea utique causa, qua discedere licitum est), manere innuptam aut uiro suo reconciliari. Mulier enim sub uiro, uiuo marito, iuncta est legi; et: Viuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro; quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit. Unde: Si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur; et: Qui dimissam a uiro duxerit, moechatur. Ideoque ex eodem praecepto Domini: Et uir uxorem ne dimittat; quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari. Sed si propter hanc causam dimiserit, etiam ipse sic maneat: Omnis enim qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur. [1,22] 22. 27. Haec constituta Domini sine ulla retractatione seruanda sunt. Habet enim haec iustitia, quae coram illo est, siue probent siue improbent homines. Et ideo dici non oportet propter offensiones hominum, aut ne impediantur homines ab ea salute, quae in Christo est, non esse seruanda. Quis enim christianus audeat dicere: Ne homines offendam, aut ut homines Christo adquiram, faciam moechari uxorem meam, ut ego ipse moechus fiam? 22. 28. Potest enim fieri, ut, cum adulteram uxorem quisque dimiserit christianus, ita temptetur, ut aliqua femina, quae nondum credidit, cupiens in eius nuptias conuenire, promittat se futuram esse christianam, non fallaciter, sed si ei nupserit hoc omnino factura. Huic itaque hoc connubium recusanti poterit suggerere ille temptator: Dominus dixit: Quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur 66; tu autem, qui dimisisti propter causam fornicationis uxorem, si aliam duxeris, non moechaberis. Huic talia suggerenti erudito corde respondeat moechari quidem illum grauius, qui praeter causam fornicationis uxore dimissa alteram duxerit; sed etiam illum, qui uxore fornicante dimissa sibi aliam copulauit, non ideo non moechari, quia moechantem relinquit at: sicut moechatur qui eam, quae praeter causam fornicationis dimittitur, duxerit; nec ideo non moechatur, qui eam ducit, quam dimissam praeter causam fornicationis inuenerit. Et propterea quod subobscure apud Matthaeum positum est, quoniam totum a parte significatum est, expositum esse apud alios, qui totum generaliter expresserunt, sicut legitur apud Marcum: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit; et apud Lucam: Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur. Non enim alios dixerunt moechari, alios non moechari, qui dimissis uxoribus suis duxerint alteras; sed: Quicumque dimiserit, omnem prorsus, qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechari eum sine ulla exceptione dixerunt. [1,23] 23. 29. Sed si haec ille christianus responderit temptatori, intellegens licuisse quidem sibi dimittere adulteram, sed aliam ducere non licere, quid? si dicat ille temptator: Committe hoc peccatum, ut adquiras animam Christo in morte infidelitatis positae feminae, quae parata est, si tibi nupserit, fieri christiana? quid aliud christianus ad ista respondere debet et dicere, nisi se non posse, si hoc fecerit, euadere iudicium, quod commemorauit Apostolus, ubi ait: Et sicut dicunt nos quidam dicere: Faciamus mala, ut ueniant bona, quorum damnatio iustum est? Quomodo autem poterit esse salubriter christiana, quae cum illo a quo ducitur erit adultera? [1,24] 24. 30. Non solum autem moechandum non est, quod facit non quidam, sed omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, etsi propterea duxerit, ut faciat christianam, sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam Deo uouerit, nullo modo debet ista compensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quae nuptias eius adpetit futuram se esse christianam. Quod enim cuique, antequam uouisset, licebat, cum id se numquam facturum uouerit, non licebit; si tamen id uouerit quod uouendum fuit, sicuti est perpetua uirginitas uel continentia post experta connubia solutis a uinculo coniugali, uel ex consensu uouentibus et carnalia debita sibi inuicem relaxantibus fidelibus castisque coniugibus, quod alterum sine altera uel alteram sine altero uouere fas non est. Haec ergo et si qua alia sunt, quae rectissime uouentur, cum homines uouerint, nulla condicione rumpenda sunt, quae sine ulla condicione uouerunt. Quia et hoc Dominum praecepisse intellegendum est, ubi legitur: Vouete et reddite Domino Deo uestro. Unde Apostolus de quibusdam, quae continentiam uouent, et postea nubere uolunt, quod eis, antequam uouissent, utique licebat: Habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt. 24. 31. Nihil ergo expedit, quod illicitum est, et nihil, quod prohibet Dominus, licitum est. [1,25] 25. 31. Quae autem nullo Domini constringente praecepto in potestate dimissa sunt, in his audiatur Apostolus in Spiritu Sancto monens et consulens, ut uel meliora capiantur, uel ea, quae non expediunt, caueantur. Ibi audiatur dicens: Praeceptum Domini non habeo, consilium autem do; et: Ego dico, non Dominus. Ibi si meliora elegerit, qui audit: Solutus est ab uxore, non quaerat uxorem, quia et si acceperit uxorem, non peccat, ibi uirgo non nubat. Qui enim non dat nuptum, melius facit; et qui dat nuptum, bene facit. Ibi beatior sit mulier sic permanendo, quae mortuo uiro suo in potestate habet, cui uult nubere, tantum in Domino. Quod duobus modis accipi potest: aut christiana permanens, aut christiano nubens. Non enim tempore reuelati Testamenti Noui in Euangelio uel ullis apostolicis litteris sine ambiguitate declaratum esse recolo, utrum Dominus prohibuerit fideles infidelibus iungi, quamuis beatissimus Cyprianus inde non dubitet nec in leuibus peccatis constituat, iungere cum infidelibus uinculum matrimonii, atque id esse dicat prostituere gentilibus membra Christi. Sed quia de his, qui iam coniuncti sunt, alia quaestio est, audiatur et hic Apostolus dicens: Si quis frater habet uxorem infidelem et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; et si qua mulier habet uirum infidelem et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum. Et sic audiatur, ut, quamuis fieri licitum sit, quia hoc non dicit Dominus, non tamen fiat, quia non expedit. Non enim omnia expedire, quae licita sunt, apertissime docet Apostolus, sicut supra iam ostendimus. Propter quodlibet tamen fornicationis genus, siue carnis siue spiritus, ubi et infidelitas intellegitur, et dimisso uiro non licet alteri nubere et dimissa uxore non licet alteram ducere; quoniam Dominus nulla exceptione facta dicit: Si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur; et: Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur. 25. 32. His ita pro meo modulo pertractatis atque discussis, quaestionem tamen de coniugiis obscurissimam et implicatissimam esse non nescio. Nec audeo profiteri omnes sinus eius uel in hoc opere, uel in alio me adhuc explicasse, uel iam posse, si urgear, explicare. Illud autem, unde me idem in alia scheda consulendum existimatis, seorsum etiam ego enodare curarem, si mihi aliud, quam tibi uisum est, uideretur; cum uero eadem sit etiam nostra sententia, non hinc opus est diutius disputare. [1,26] 26. 33. Catechumenis ergo in huius uitae ultimo constitutis, seu morbo seu casu aliquo si compressi sint, ut, quamuis adhuc uiuant, petere sibi tamen baptismum uel ad interrogata respondere non possint, prosit eis, quod eorum in fide christiana iam nota uoluntas est, ut eo modo baptizentur, quo modo baptizantur infantes, quorum uoluntas nulla adhuc patuit. Non tamen propterea damnare debemus eos, qui timidius agunt, quam nobis uidetur agi oportere, ne de pecunia conseruo credita improuidius quam cautius iudicare uoluisse iudicemur. Satis quippe in talibus respiciendum est illud Apostoli, ubi dicit: Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius inuicem iudicemus. Sunt enim, qui uel in his, uel etiam in aliis obseruandum putant, quod dixisse Dominum legimus: Nolite dare sanctum canibus, neque proieceritis margaritas uestras ante porcos. Et ista Saluatoris uerba reuerentes, baptizare non audent eos, qui pro se respondere nequiuerint, ne forte contrarium gerant uoluntatis arbitrium. Quod de paruulis dici non potest, in quibus adhuc rationis nullus est usus. Sed non solum incredibile est, nec in fine uitae huius baptizari catechumenum uelle; uerum etiam, si uoluntas eius incerta est, multo satius est nolenti dare quam uolenti negare, ubi uelit an nolit sic non apparet, ut tamen credibilius sit eum, si posset, uelle se potius fuisse dicturum ea sacramenta percipere, sine quibus iam credidit non se oportere de corpore exire. [1,27] 27. 34. Si autem Dominus, ubi ait: Nolite dare sanctum canibus 85, hoc, quod isti cauendum putant, uellet intellegi, non ipse suo traditori dedisset, quod in suam ille perniciem sine culpa dantis cum dignis indignus accepit. Unde cum hoc diceret Dominus, credendum est significare uoluisse, quod lucem intellegentiae spiritalis immunda corda non portant. Et si portanda doctor ingesserit, quae non recte accipiunt, quia non capiunt, uel reprehensionis morsibus lacerant, uel contemnendo conculcant. Si enim beatus Apostolus quamuis in Christo iam renatis tamen adhuc paruulis lac dicit se dedisse, non escam. Necdum enim poteratis, inquit, sed nec adhuc quidem potestis 86; si denique ipse Dominus electis Apostolis dixit: Adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo, quanto minus possunt ferre, quaecumque de incorporea luce dicuntur, immundae mentes impiorum? [1,28] 28. 35. Sed ut sermo noster ad hoc potius claudatur, unde sumpsit exordium, ego non solum alios catechumenos uerum etiam ipsos, qui uiuentium coniugiis copulati retinent adulterina consortia, cum saluos corpore non admittamus ad baptismum, tamen, si desperati iacuerint nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, ut etiam hoc peccatum cum ceteris lauacro regenerationis abluatur. Quis enim nouit, utrum fortassis adulterinae carnis illecebra usque ad baptismum statuerant detineri? Si autem ab illa desperatione recreati potuerint uiuere, aut facient, quod statuerant, aut edocti obtemperabunt, aut de contemptoribus fiet, quod fieri etiam de baptizatis talibus debet. Quae autem baptismatis, eadem reconciliationis est causa, si forte paenitentem finiendae uitae periculum praeoccupauerit. Nec ipsos enim ex hac uita sine arra suae pacis exire uelle debet mater Ecclesia.