[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] 1. 1. Ecclesiae catholicae consuetudinem pristinam nunc teneri, cum ab haereticis uel schismaticis uenientes, si euangelicis uerbis consecratum Baptismum perceperunt, denuo non baptizantur, beato Cypriano teste utimur. Ipse quippe sibi quaestionem proposuit ex ore utique fratrum, siue quaerentium ueritatem, siue pro ueritate certantium. Inter disputationes enim suas, quibus uolebat ostendere denuo baptizandos haereticos, de quibus satis pro tempore libris superioribus disseruimus, ait: Sed dicit aliquis, quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam uenientes, sine Baptismo admissi sunt? Hic tota causa Donatistarum, cum quibus nobis de hac quaestione conflictus est, penitus naufragauit. Si enim uere Baptismum non habebant, qui uenientes ab haereticis ita suscipiebantur, et super eos erant peccata eorum; cum communicatum est talibus, siue ab eis qui erant ante Cyprianum, siue ab ipso Cypriano, necesse est ut unum dicatur ex duobus, aut perisse iam tunc Ecclesiam talium communione maculatam, aut non obesse cuiquam in unitate permanenti aliena etiam nota peccata. Illud autem quia dicere non possunt, perisse tunc Ecclesiam contagione communionis eorum qui sine Baptismo ad eam, sicut dicit Cyprianus, admissi sunt; alioquin nec originem suam poterunt asserere, si tunc periit Ecclesia; quoniam plus quadraginta anni sunt inter Cypriani passionem et diuinorum codicum exustionem, unde isti calumniarum suarum fumos iactantes, occasionem faciendi schismatis inuenerunt, sicut Consulum ordo declarat: restat ut fateantur, nulla malorum etiam cognitorum tali communione contaminari unitatem Christi. Quod cum fassi fuerint, non inuenient causam cur se ab Ecclesiis orbis terrarum, quas per Apostolos institutas pariter legimus, separare debuisse contendant: quia neque illae quorumlibet malorum commixtione perire potuerunt, et isti qui non perirent si cum illis in unitate mansissent, separando se ab eis, et rumpendo uinculum pacis, utique in schismate perierunt. Apertissimum enim sacrilegium eminet schismatis, si nulla fuit causa separationis. Nullam uero fuisse causam separationis apparet, si mali etiam cogniti bonos in unitate non maculant. Non autem maculari in unitate bonos, etiam a cognitis malis docemus, teste Cypriano, qui dicit, in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam uenientes, sine Baptismo admissos 4: quorum tamen nefaria sacrilegia, quae super eos erant, quia Baptismo dimissa non erant, si polluere et perdere non potuerunt Ecclesiae sanctitatem, nulla malorum potest contagione perire. Quapropter si Cyprianum uerum dixisse consentiunt, eo teste conuincuntur in crimine schismatis: si Cyprianum falsum dixisse contendunt, eo teste non utantur in quaestione Baptismatis. [5,2] 2. 2. Sed nunc quod cum beato Cypriano homine pacifico sermocinari instituimus, peragamus. Qui cum sibi opposuisset, quod dici a fratribus nouerat: Quid ergo fiet de his qui in praeteritum ad Ecclesiam de haeresi uenientes, sine Baptismo admissi sunt? Potens est, inquit: Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Bene quidem praesumpsit, quod caritas unitatis posset cooperire multitudinem peccatorum. Quod si habebant Baptismum, et ab his non recte sentiebatur qui eos denuo baptizandos esse censebant, id erratum cooperiebat unitatis caritas, quamdiu inerat ista, non diabolica discessio, sed humana tentatio; donec eis, sicut dicit Apostolus, si quid aliter sapiebant Dominus reuelaret. Et ideo uae istis qui per sacrilegam praecisionem ab unitate disrupti, si et apud nos et apud illos est baptismus, rebaptizant: si autem in Catholica sola est, nec baptizant. Siue ergo rebaptizent siue non baptizent, non sunt in uinculo pacis: unde cuilibet istorum uulneri adhibeant medicinam. Nos autem si ad Ecclesiam sine Baptismo admittimus, in eo numero sumus quibus Cyprianus propter unitatis custodiam ignosci posse praesumpsit. Si autem (sicut iam, ut arbitror, ex his quae in superioribus libris diximus, manifestum est) etiam in haereticorum peruersitate potest esse christiani Baptismi integritas; si qui temporibus illis rebaptizauerunt, nec tamen ab unitatis compagine recesserunt, eadem dilectione pacis potuerunt ad ueniam pertinere, qua Cyprianus etiam sine Baptismo admissos ab Ecclesiae muneribus non potuisse separari testatur. Porro si uerum est apud haereticos et schismaticos non esse Baptismum Christi, quanto minus obessent in unitate positis aliena peccata, si ad unitatem uenientibus et sine Baptismo admissis soluerentur et propria. Nam si, teste Cypriano, unitatis uinculum tantum ualet, quomodo possent laedi alienis peccatis, qui nollent ab unitate recedere, si etiam non baptizati peccatis propriis non perirent, qui ad eam uellent ex haeresi accedere? [5,3] 3. 3. Quod autem adiungit Cyprianus, et dicit: Non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est: cum magis sapientibus et Deum timentibus congruat, patefactae et perspectae ueritati libenter atque incunctanter obsequi, quam pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari: uerissime dicit, nec alteri potius quam sibi aduersatur, qui resistit apertissimae ueritati. Sed per illa quae tam multa iam diximus, quantum arbitror, liquido apparet, et certum est, Baptismum Christi nec haereticorum peruersitate, cum apud eos datur et sumitur, posse uiolari. Sed ut certum nondum sit; saltem adhuc esse dubium, quisquis ea quae dicta sunt, etiam retinens cogitauerit, confitetur. Non ergo apertissimae ueritati resistimus; sed aut pro manifesta ueritate certamus, sicut ego existimo; aut certe, sicut possunt putare qui nondum istam quaestionem solutam esse arbitrantur, adhuc quaerimus ueritatem. Et ideo si aliter se res habet quam nos dicimus, eadem simplicitate suscipimus ab haereticis baptizatos, qua suscipiebant illi quos propter unitatem Cyprianus ad ueniam pertinere praesumpsit. Si autem Baptismus Christi, sicut ea quae iam multa dicta sunt indicant, et in non integra uel uita, uel fide, siue eorum qui uidentur esse intus, nec tamen ad unicae illius columbae membra pertinent, siue eorum qui sic ad eam non pertinent, ut etiam aperte foris sint, potest esse integer; qui eum illis temporibus repetebant, eamdem ueniam propter caritatem unitatis merebantur, quam meruisse propter eiusmodi caritatem credidit Cyprianus eos, quos sine Baptismo admissos esse arbitratus est. Isti ergo qui nulla existente causa (quandoquidem, sicut idem Cyprianus ostendit, mali bonis in unitate obesse non possunt) se ab eiusdem unitatis caritate praeciderunt, locum omnis ueniae perdiderunt: et qui ipso scelere schismatis interirent, etiamsi post Catholicam non rebaptizarent; quanto supplicio digni sunt, qui uel quod eos non habere Cyprianus affirmat, habentibus catholicis dare conantur, uel, sicut ipsa res manifestat, quod et ipsi habent, non habere Catholicam criminantur? [5,4] 4. 4. Sed quia nunc, ut dicere coeperam, cum Cypriani litteris sermocinari instituimus; non, ut arbitror, etiam illi, si adesset, uiderer pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari, cum acciperet tanta ista quae nos mouent, cur etiam apud haereticos in suo maligno errore peruersos, Baptismum tamen Christi per se ipsum reuerendissimum atque sanctissimum esse posse credamus. Cumque et ipse testetur, cuius nobis testimonium ponderis magni est, sic eos admitti in praeteritum solitos: quisquis eius sermone commotus, haereticos denuo baptizandos esse non dubitat; eos quibus hoc propter tanta quae contradicuntur, nondum persuasum est, tales esse deputet, quales in praeteritum fuerunt, qui baptizatos in haeresi solo proprio errore correcto simpliciter admiserunt, et cum eis per unitatis uinculum salui esse potuerunt. Quisquis autem et praeterita Ecclesiae consuetudine, et posteriore robore plenarii concilii, et tot tantisque sanctarum Scripturarum testimoniis, et ipsius Cypriani multis documentis, et perspicuis rationibus ueritatis, intellegit Christi Baptismum uerbis euangelicis consecratum non fieri cuiuslibet hominis peruersitate peruersum; eodem unitatis uinculo intellegat saluos esse potuisse, quibus aliud salua caritate tunc uisum est: ac per hoc simul oportet intellegatur, eos quos nulla zizania, nulla palea, si ipsi frumenta esse uoluissent, in societate Ecclesiae toto orbe diffusae poterant maculare, et ideo nulla existente causa se ab eodem unitatis uinculo dirruperunt; quodlibet illorum duorum uerum sit, siue quod Cyprianus tunc sensit, siue quod Catholicae uniuersitas unde ille non recessit obtinuit; foris apertissime constitutos in manifesto sacrilegio schismatis saluos esse non posse, et omnia quae habent de diuinis Sacramentis et liberalitate unius legitimi uiri, quamdiu tales sunt, ad eorum confusionem potius quam ad salutem ualere. [5,5] 5. 5. Quocirca etiamsi uere propterea uellent haeretici correcto errore uenire ad Ecclesiam, quia putarent se Baptismum non habere nisi in Catholica acciperent; nec sic eis deberemus ad iterationem Baptismi consentire, sed potius docendi essent, nec integritatem Baptismi prodesse peruersitati eorum, si corrigi nollent; nec eorum peruersitate uiolatum fuisse integrum Baptisma, quamdiu corrigi noluerunt; nec quia corrigi uolunt, melius in eis Baptisma fieri: sed ipsos a malignitate discedere, illud autem incipere iam prodesse ad salutem, quod prius inerat ad perniciem. Haec enim discentes, et salutem in catholica unitate desiderabunt, et suum esse quod Christi est non existimabunt, et ueritatis Sacramentum, quamuis in se positum, cum errore proprio non miscebunt. 5. 6. Huc accedit, quia sic homines occulta nescio qua inspiratione Dei detestantur, si quis iterum Baptismum accipiat, quem ubicumque iam acceperat, ut idem ipsi haeretici cum inde disputant, frontem confricent, et prope omnes eorum laici qui apud eos inueterauerunt, et animosam pertinaciam aduersus Catholicam conceperunt, hoc solum illic sibi displicere fateantur: et multi qui propter adipiscenda aliqua commoda saecularia, uel incommoda deuitanda, transire ad eos uolunt, occultis conatibus ambiant, ut hoc eis quasi peculiari et domestico beneficio praestetur, ne rebaptizentur; et nonnulli caeteris eorum uanis erroribus et falsis criminationibus aduersus catholicam Ecclesiam credentes, hoc uno reuocentur, ut eis sociari nolint, ne rebaptizari cogantur. Quem sensum, hominum omnia penitus corda occupantem isti Donatistae metuentes, maluerunt recipere Baptismum qui apud Maximianistas quos damnauerunt datus est, et eo modo sibi linguas praecidere, et ora oppilare, quam denuo baptizare tot homines Mustitanae et Assuritanae et aliarum plebium, quas cum Feliciano et Praetextato et caeteris a se damnatis et ad se redeuntibus susceperunt. [5,6] 6. 7. Cum enim hoc raro fit in singulis, inter multa spatia locorum et temporum, horror facti non ita sentitur: si autem repente conuenirentur quos per tam longum tempus, siue urgentibus periculis mortis, siue per sollemnitates Paschales memorati Maximianistae baptizauerant, et eis diceretur ut iterum baptizarentur, quoniam id quod in sacrilegio schismatis acceperant nihil esset; id quidem diceretur quod eos pertinacia sui erroris dicere cogeret, ut possent qualicumque falsa umbra constantiae contra calorem ueritatis suae duritiae rigorem glaciemque contegere: sed quia hoc illi ferre non possent, et quod in tam multis hominibus fieret, nec ipsi possent tolerare qui facerent, praesertim quia idem ipsi eos in parte Primiani rebaptizarent, qui eos in parte Maximiani iam baptizauerant, receptus est Baptismus illorum, et interceptus typhus istorum. Quod nullo modo eligerent fieri, nisi amplius sibi aduersari arbitrarentur horrorem hominum de iterata tinctione, quam considerationem de perdita defensione. Quod non ideo dixerim, quia humano sensu deterreri debuimus, si ab haereticis uenientes denuo baptizari ueritas cogeret: sed quia sanctus Cyprianus ait, hoc ipso magis haereticos ad necessitatem ueniendi adigi potuisse, si rursus in Catholica baptizarentur; propterea commemorare uolui quantus pene in omnium mentibus huius facti horror insidat, quem diuinitus infusum esse crediderim, ut aduersus quaslibet disputationes quas infirmi discutere nequeunt, horrore ipso Ecclesia muniretur. [5,7] 7. 8. Sane uerba ipsa Cypriani cum intueor, admoneor quaedam multum necessaria dicere dirimendae huiusmodi quaestioni. Nam si uiderint, inquit, iudicio et sententia nostra id decerni et statui, ut Baptisma iustum et legitimum computetur, quod illic baptizantur; putabunt se Ecclesiam quoque et caetera munera Ecclesiae iuste et legitime possidere. Non ait: Putabunt se munera Ecclesiae possidere; sed, iuste et legitime possidere. Nos autem Baptismum eos non iuste et legitime possidere concedimus: non possidere autem non possumus dicere, cum Sacramentum dominicum in euangelicis uerbis cognoscimus. Baptismum ergo legitimum habent, sed non legitime habent. Quisquis enim eum et in unitate catholica, et eo digne uiuens habet, et legitimum et legitime habet: quisquis autem uel in ipsa Catholica sicut palea commixta frumento, uel extra sicut palea uento sublata habet, hunc Baptismum legitimum quidem habet, sed non legitime. Ita enim habet quemadmodum utitur: non autem legitime utitur qui eo contra legem utitur; quod facit omnis qui baptizatus perdite uiuit, siue intus, siue foris. [5,8] 8. 9. Quapropter sicut de lege dixit Apostolus: Bona est lex, si quis ea legitime utatur; ita de Baptismo recte dicere possumus: Bonus est Baptismus, si quis eo legitime utatur. Et sicut non faciebant tunc ut lex bona non esset, aut ut omnino nulla esset, qui ea non legitime utebantur; sic nullo modo facit ut Baptismus bonus non sit, aut ut omnino Baptismus non sit, quisquis eo, siue quia in haeresi, siue quia in pessimis moribus uiuit, non legitime utitur. Et ideo cum uel ad unitatem catholicam, uel ad uitam tanto Sacramento dignam conuertitur, non aliud baptisma incipit habere legitimum, sed illud ipsum incipit habere legitime. Nec remissio irreuocabilium peccatorum consequitur Baptisma, nisi non solum legitimum, sed etiam legitime habeatur: nec tamen si legitime non habebitur, et peccata uel non remittentur, uel remissa replicabuntur, propterea uel malum uel nullum erit in baptizato Baptismi sacramentum. Sicut enim Iudas, cui buccellam tradidit Dominus, non malum accipiendo, sed male accipiendo locum in se diabolo praebuit; sic indigne quisque sumens dominicum Sacramentum non efficit ut quia ipse malus est, malum sit, aut quia non ad salutem accipit, nihil acceperit. Corpus enim Domini et sanguis Domini nihilominus erat etiam illis quibus dicebat Apostolus: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Non ergo quaerant in Catholica haeretici quod habent, sed quod non habent, id est, finem praecepti, sine quo multa sancta haberi possunt, sed prodesse non possunt. Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Lauacri uero Sacramentum non ut habeant, si iam eodem ipso, quamuis in haeresi, tincti sunt; sed ut salubriter habeant, ad Catholicae unitatem ueritatemque festinent. [5,9] 9. 10. Iam nunc de Baptismo Ioannis uidendum est quid dicatur. Baptizatos enim a Paulo eos qui iam baptismo Ioannis baptizati fuissent, legimus in Actibus Apostolorum; non ob aliud, nisi quia Ioannis baptismus non fuit Christi Baptismus, sed Ioanni a Christo concessus, qui Ioannis proprie diceretur, sicut idem Ioannes dicit: Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo. Et ne forsitan hoc sic a Deo Patre accepisse uideretur, ut a Filio non acciperet, de ipso Christo identidem loquens ait: Nos omnes de plenitudine eius accepimus. Accepit autem hoc Ioannes certae dispensationis gratia, non diu mansurum, sed quantum satis esset ad parandam uiam Domino, cuius eum esse praecursorem oportebat. Quam ille humiliter ingressurus, et se humiliter sequentes ad excellentiam deducturus, sicut seruis pedes lauit, ita serui baptismo tingui uoluit. Sicut enim se subiecit pedibus eorum quos ipse dirigebat, sic Ioannis muneri quod ipse donauerat: ut intellegerent omnes, quanto superbiae sacrilegio quisque contemneret baptisma quod a Domino deberet accipere, quando ipse Dominus accepisset quod seruo, ut proprium dare posset, ipse praestiterat: et cum Ioannes, quo nemo exsurrexit maior in natis mulierum, tantum testimonium Christo perhiberet, ut soluendae corrigiae calciamenti eius se fateretur indignum, Christus et baptismum eius accipiendo humillimus inter homines inueniretur, et baptismo eius locum auferendo Deus altissimus crederetur, idem humilitatis doctor et celsitudinis dator. 9. 11. Nulli enim Prophetarum, nulli prorsus hominum in Scripturis diuinis legimus concessum esse, baptizare in aqua poenitentiae in remissionem peccatorum, quod Ioanni concessum est: qua mirabili gratia suspendens in se corda populorum, uiam praepararet in eis illi quem se tanto praedicaret esse maiorem. Sed Dominus Iesus Christus tali Baptismo mundat Ecclesiam, quo accepto nullum alterum requiratur: Ioannes autem tali baptismo praetinguebat, quo accepto esset Baptisma etiam dominicum necessarium; non ut illud repetatur, sed ut eis qui baptismum Ioannis acceperant, etiam Christi Baptismus, cui uiam praeparabat ille, traderetur. Si enim Christi humilitas commendanda non esset, nec baptismo Ioannis opus esset: rursus si in Ioanne finis esset, post Ioannis baptisma Christi Baptismate opus non esset. Sed quia finis legis Christus, ad iustitiam omni credenti: ab illo demonstratum est ad quem pergeretur; ad hunc cum peruentum fuerit, permanetur. Idem igitur Ioannes et celsitudinem Domini praedicauit, cum eum sibi longe praeposuit; et humilitatem, cum eum tamquam infimum baptizauit. Sed si Ioannes Christum solum baptizasset, melioris baptismi Ioannes dispensator fuisse putaretur quo ipse Christus solus tinctus esset, quam Christi est quo Christiani tinguntur: et rursus, si omnes prius baptismo Ioannis, et deinde Christi baptizari oporteret, minus plenus minusque perfectus Christi Baptismus merito uideretur, qui non sufficeret ad salutem. Quocirca et baptismo Ioannis baptizatus est Dominus, ut superbas hominum ceruices ad salutare suum Baptismum flecteret; et non solus illo baptismate tinctus est, ne hoc ipso superius illud ostenderet, quod eo solus ipse baptizari meruisset; et ultra illud perseuerare non siuit, ne hoc unum quo ipse baptizat, indigere praecedente altero uideretur. [5,10] 10. 12. Quaero itaque, si baptismo Ioannis peccata dimittebantur, quid amplius praestari potuit per Baptismum Christi eis quos apostolus Paulus post baptismum Ioannis Christi Baptismo uoluit baptizari? Si autem Ioannis baptismo non dimittebantur peccata, utrumnam meliores erant Ioanne Cypriani temporibus, de quibus ipse dicit quod fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant, quibus tamen baptizantibus fiebat remissio peccatorum? An quia eos unitas Ecclesiae tenebat? Quid ergo? Ioannes non erat in unitate, amicus ille sponsi, uiae dominicae praeparator, et ipsius Domini baptizator? Quis hoc dementissimus dixerit? Quapropter quamquam ita credam baptizasse Ioannem in aqua poenitentiae in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata, re ipsa uero in Domini Baptismo id fieret: sicut resurrectio quae exspectatur in finem spe in nobis facta est, sicut dicit Apostolus: Quia simul nos excitauit, et simul sedere fecit in coelestibus, et idem dicit: Spe enim salui facti sumus: nam et ipse Ioannes cum dicat: Ego quidem baptizo uos in aqua poenitentiae, in remissionem peccatorum; Dominum uidens ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi: tamen ne quisque contendat etiam in baptismo Ioannis dimissa esse peccata, sed aliquam ampliorem sanctificationem eis quos iussit Paulus denuo baptizari, per Baptismum Christi esse collatam, non ago pugnaciter. [5,11] 11. 13. Illud enim quod ad rem praesentem maxime pertinet, intuendum est (quoquo modo se habeat baptisma Ioannis, cum eum ad unitatem Christi pertinere manifestum sit), quae causa fecerit ut post Ioannem sanctum baptizari homines oportuerit, et post episcopos auaros non oportuerit. Nemo enim negat quod in agro dominico Ioannes triticum erat, et, si amplius non potest, in ubertate centena. Item nemo dubitat auaritiam, quae est idolorum seruitus, in messe dominica inter paleas numerari. Cur ergo post triticum baptizatur, et post paleam non baptizatur? Si propterea Paulus post Ioannem baptizauit, quia Ioanne melior erat; cur non et Cyprianus post feneratores suos collegas baptizauit, quibus ultra comparationem melior erat? Si propterea post tales collegas Cyprianus non baptizauit, quia in unitate cum illo erant; nec post Ioannem debuit Paulus, quia eadem unitate continebantur. An forte fraudatores et rapaces ad columbae illius unicae 38 membra pertinent, et ille non pertinet cui potestas ipsa Domini Iesu Christi per columbae speciem Spiritu sancto descendente monstrata est 39? Imo uero ille intime pertinet, isti uero uel occasione alicuius scandali, uel ultima uentilatione a tritico separandi nequaquam pertinent: et tamen post illum baptizatum est, post istos non baptizatur. Quae igitur causa est, nisi quia Baptisma quod illos iussit Paulus accipere, non hoc erat quod per Ioannem dabatur? Et ideo in eadem ipsa unitate Ecclesiae, Baptismus Christi si baptizante feneratore tradatur, repeti non potest: baptismum autem Ioannis etiam ab ipso Ioanne accipientes, postea Christi Baptismo baptizari oportebat. [5,12] 12. 14. Proinde possum et ego uerbis utens ipsius beati Cypriani ad cuiusdam miraculi considerationem audientium corda conuertere, si dicam: Ille Ioannes maior inter Prophetas habitus; ille diuina gratia adhuc in utero matris impletus; ille Eliae spiritu et uirtute subnixus, qui non aduersarius Domini, sed praecursor ac praedicator fuit; qui Dominum non tantum uerbis praenuntiauit, sed et oculis ostendit; qui ipsum Christum per quem baptizantur caeteri, baptizauit; sic baptizare non meruit, ut post eum non baptizarentur qui ab eo fuerint baptizati: et post auaros, fraudatores, rapaces, feneratores, nemo quemquam in Ecclesia baptizandum putabit? Nonne cum haec inuidiose clamauero, respondetur mihi: Quid hoc indignum putas, quasi aut Ioannes exhonoratus sit, aut auarus honoratus? Sed illius Baptismum non oportuit iterari, de quo idem Ioannes ait: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Per quemlibet enim ministrum detur, illius est Baptismus de quo dictum est: Hic est qui baptizat. Sed neque ipsius Ioannis baptismus iteratus est, cum ab eo baptizatos baptizari in Christo Paulus apostolus iussit. Quod enim ab amico sponsi non acceperant, hoc ab eo ipso sponso accipere debuerunt, de quo ille amicus dixerat: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. [5,13] 13. 15. Poterat enim, si uoluisset, Dominus Iesus Baptismi sui potestatem dare alicui uel aliquibus praecipuis seruis suis, quos iam fecisset amicos suos, qualibus ait: Iam non uos dicam seruos, sed amicos: ut quemadmodum per uirgam florentem demonstratus est Aaron sacerdos, ita in eius Ecclesia ubi plura et maiora miracula facta sunt, per aliquod signum demonstrarentur excellentioris sanctitatis ministri et dispensatores mysteriorum, qui soli baptizare deberent. Sed si hoc fieret, quamuis eis a Domino attributus, tamen ipsorum baptismus iam diceretur, sicut baptismus Ioannis fuit. Ideo Paulus gratias agit Deo quod neminem ipsorum baptizauerat, qui tamquam obliti in cuius nomine baptizati essent, per hominum se nomina diuidebant. Cum enim tantum ualet Baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus; ita nec illius, nec illius esse cognoscitur, sed Christi: quod in ipso Domino Ioannes per illam columbae speciem se didicisse testatur. Nam secundum quid aliud dixerit: Et ego nesciebam eum; non plane uideo. Si enim eum omnino nesciret, non uenienti ad baptismum suum diceret: Ego a te debeo baptizari. Quid ergo est quod ait: Quoniam uidi Spiritum uelut columbam descendentem de coelo, et mansit super eum. Et ego nesciebam eum: sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem uideris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Columba utique super baptizatum descenderat. Adhuc autem uenienti ut baptizaretur dixerat: Ego a te debeo baptizari. Iam ergo sciebat eum. Quid sibi itaque uult: Ego nesciebam eum: sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem uideris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto; cum hoc posteaquam baptizatus est, factum sit, nisi quia secundum aliquid eum sciebat, secundum aliquid adhuc nesciebat? Sciebat uidelicet sponsum Filium Dei, de cuius plenitudine omnes acciperent: sed quia ex eius plenitudine ipse sic acceperat baptizandi potestatem, ut Ioannis baptismus diceretur; nesciebat utrum sic esset daturus et caeteris, an uero proprium Baptismum sic habiturus, ut per quemlibet daretur, siue excellentioris gratiae ministrum, siue inferioris, siue per centeni fructus hominem, siue sexageni, siue triceni, siue per frumentum, siue per paleam, non nisi illius unius esse cognosceretur: et hoc per Spiritum didicit, uelut columbam descendentem et manentem super eum. [5,14] 14. 16. Itaque inuenimus dictum ab Apostolis, et gloriam meam, quamuis utique in Domino; et ministerium meum, et prudentiam meam, et Euangelium meum, quamuis utique a Domino impertitum atque donatum: Baptismus autem meus, nemo dixit eorum omnino. Neque enim omnium aequalis est gloria, nec ministrant omnes aequaliter, nec aequali prudentia sunt omnes praediti, et in euangelizando alius alio melius operatur, et ideo dici potest alius alio doctior et ipsa doctrina salutari: alius autem alio magis minusue baptizatus dici non potest, siue ab inferiore, siue a maiore baptizetur. Proinde cum manifesta sint opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; si mirabiliter dicitur: Post Ioannem baptizati sunt homines, et post haereticos non baptizantur; cur non mirabiliter dicitur: Post Ioannem baptizati sunt homines, et post inuidos non baptizantur; cum ex parte diaboli esse inuidos ipse Cyprianus in Epistola de zelo et liuore testetur, et in Ecclesia Christi fuisse inuidos Christi annuntiatores ipsis apostolicis temporibus ipse Cyprianus ex apostolo Paulo, sicut iam docuimus, manifestet? [5,15] 15. 17. Quia ergo Ioannis baptismus non erat idem qui Baptismus Christi, satis arbitror esse declaratum: et propterea nihil documenti ex illo afferri potest, cur propterea post haereticos baptizandum sit, quia baptizatum est post Ioannem: cum Ioannes haereticus non fuerit, et potuerit habere baptismum, quamuis a Christo concessum, non tamen Christi proprium, cum Christi habuerit caritatem; et possit haereticus habere Baptismum Christi et peruersitatem diaboli, sicut intus alius potest habere Baptismum Christi et inuidiam diaboli. 15. 18. At enim multo magis post haereticum baptizandum est; quia Ioannes haereticus non erat, et tamen post eum baptizatum est 58. Sic, dicit aliquis, multo magis post ebriosum baptizandum est, quia Ioannes sobrius erat, et tamen post eum baptizatum est 59: et quid respondeamus ei, non habebimus, nisi baptizatis a Ioanne Baptismum Christi non habentibus esse traditum; in quibus autem est Baptismus Christi, quibuslibet eorum peruersitatibus nullo modo fieri ut non sit in eis Baptismus Christi. 15. 19. Non itaque idcirco haereticus ius Baptismi obtinere potuit, quia prior baptizauit 60; sed quia non suo baptismo baptizauit: et si ius baptizandi non habuit, tamen Christi est quod dedit, et ille Christi est quod accepit. Multa enim contra ius dantur, nec tamen ideo uel nulla uel non data dicuntur. Neque enim et ille qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiat, iure accipit Baptismum; et tamen accipit. Nam tales in Ecclesia et Cyprianus suis temporibus fuisse commemorat, et nos experimur, et gemimus. 15. 20. Mirum autem est, quomodo dicatur separari a se et diuidi omnino non posse, Baptismum et Ecclesiam. Si enim Baptisma in baptizato inseparabiliter manet, quomodo baptizatus separari ab Ecclesia potest, et Baptisma non potest? In baptizato autem inseparabiliter Baptisma permanere manifestum est; quia in quemlibet profundum malorum et in quamlibet horribilem uoraginem peccatorum irruat baptizatus, usque ad apostaticam ruinam, non caret Baptismo: et ideo per poenitentiam redeunti non redditur, quia eo non potuisse carere iudicatur. Baptizatum autem posse separari ab Ecclesia quis dubitauerit? Inde quippe omnes haereses exierunt, quae uocabulo christiano decipiunt. [5,16] 16. 20. Quamobrem quia manifestum est in baptizato esse Baptismum, cum baptizatus de Ecclesia separatur, Baptismus qui in illo est, cum illo utique separatur. Et ideo non omnes qui tenent Baptismum, tenent et Ecclesiam; sicut non omnes qui tenent Ecclesiam, tenent et uitam aeternam. Aut si Ecclesiam tenere non dicimus, nisi eos qui diuina mandata custodiunt; multos iam esse concedimus Baptismum tenentes, et Ecclesiam non tenentes. 16. 21. Quamobrem non praeoccupat haereticus Baptismum 62: cum eum ab Ecclesia sumpserit. Nec potuit amittere cum recederet, quem iam non habere Ecclesiam dicimus, et tamen habere Baptismum concedimus 63. Nec primatum quisque sibi derogat, et haeretico tribuit: quia eum dicit secum abstulisse quod non legitime daret, sed tamen legitimum daret, nec iam legitime haberet, sed legitimum haberet. Primatus autem non est nisi in sancta conuersatione et uita bona, quo pertinent omnes, ex quibus tamquam membris constat illa sponsa non habens maculam neque rugam, et illa columba inter multorum coruorum improbitatem gemens: nisi forte, cum Esau propter lenticulae concupiscentiam primatum perdiderit 66, tenere primatum arbitrandi sunt fraudatores, raptores, feneratores, inuidi, ebriosi, et caeteri huiusmodi, quales in Ecclesia sui temporis etiam per litteras Cyprianus ingemuit. Quapropter aut quod est tenere Ecclesiam, non hoc est in diuinis tenere primatum; aut si omnis qui tenet Ecclesiam etiam primatum tenet, omnes illi iniqui Ecclesiam non tenent, qui tamen intus uidentur et Baptismum dare, et habere a nullo nostrum negantur. Nam eos primatum in diuinis habere quis dicat, nisi qui nihil diuinum sapit? [5,17] 17. 22. Sed iam ad illa eloquia pacifica Cypriani, hoc est ad Epistolae finem omnibus consideratis pertractatisque peruentum est, quae me legentem et saepe repetentem non satiant: tanta ex eis iucunditas fraterni amoris exhalat, tanta dulcedo caritatis exuberat. Haec tibi, inquit, breuiter pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat: " Si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei ". Seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, honor collegii, uinculum fidei, concordia sacerdotii. Propter hoc etiam libellum de Bono Patientiae, quantum ualuit nostra mediocritas, permittente Domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus. 17. 23. In his uerbis multa consideranda sunt, quibus in hoc uiro qui dilexit decorem domus Domini et locum tabernaculi habitationis eius, christianae caritatis fulgor elucet. Primo, quia id quod sensit non tacuit: deinde, quia tam mansuete et pacifice protulit, quia cum his qui aliud sentiebant ecclesiasticam pacem tenuit, quia in unitatis uinculo tantam salubritatem esse intellexit, quia eam tantum dilexit, et sobrie custodiuit, quia uidit et sensit etiam diuersa sentientes posse salua caritate sentire: neque enim cum malis tenere se diceret diuinam concordiam et dominicam pacem: bonus quippe habere erga malos pacem potest; tenere autem cum eis pacem non potest, quam ipsi non tenent: postremo, quia nemini praescribens neque praeiudicans quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem, etiam nobis qualibuscumque locum dedit, pacifice secum ista tractandi. Praesens est enim, non solum per litteras suas, sed etiam per ipsam quae in illo maxime uiguit, et mori numquam potuit, caritatem. Huic ergo inhaerere et conglutinari desiderans, si non impediar inconuenientia peccatorum meorum, orationibus eius adiutus, discam si potero per litteras eius quanta pace per eum Ecclesiam suam Dominus, et quanto solatio gubernauerit; et per eius sermonis affectum uisceribus humilitatis indutus, si quid uerius sentio cum orbe terrarum, non ei praeponam cor meum, nec in eo ipso quod aliter sentiens non tamen diremptus est ab orbe terrarum. Maius quippe in eo robur uirtutis eminuit, cum ista quaestio nondum discussa nutaret, quod aliter sentiens quam multi collegae, tantam moderationem obtinuit, ut Ecclesiae Dei sanctam societatem nulla schismatis labe truncaret, quam si omnia non solum ueraciter, sed etiam pariter sine ista uirtute sentiret. Neque enim ei placeo, si eius ingenium facultatemque sermonis et doctrinae ubertatem sancto concilio cunctarum gentium, cui profecto interfuit per spiritus unitatem, praeponere affectem: praesertim iam in tali ueritatis luce posito, ubi certissime cernit quod hic pacatissime requirebat. Ex illa enim ubertate haec nostra quae uidentur eloquia, tamquam infantilia rudimenta deridet: ibi uidet qua regula pietatis hic egerit, ut nihil esset ei in Ecclesia charius unitate: ibi etiam ineffabili delectatione contuetur quam prouida et misericordissima dispensatione Dominus ut tumores nostros curaret, stulta mundi elegit ut confunderet sapientes; atque in ordinibus membrorum Ecclesiae suae tam salubriter omnia collocaret, ne de ingenio uel litteris suis, quas adhuc ignorarent cuius munere haberent, electos se ad adiutorium euangelicum homines dicerent, atque inde pestifera inflarentur superbia. Quam gaudet Cyprianus, quanto serenius in illa luce contuetur, pro quanta salute humani generis factum sit ut inueniatur aliquid quod merito reprehendi possit, quamuis in christianis et piis litteris oratorum, et non inueniatur in litteris piscatorum? De hoc ego gaudio sanctae illius animae omnino securus, neque ullo modo meas litteras ab omni errato liberas audeo uel putare uel dicere; neque illius huic sententiae, in qua ei uisum est aliter suscipiendos ab haereticis uenientes, quam uel in praeteritum suscipiebantur, sicut ipse testatur, uel nunc suscipiuntur, sicut totius orbis christiani plenario concilio rationabilis consuetudo firmata est, meam praepono sententiam, sed Ecclesiae sanctae catholicae, quam sic ille dilexit et diligit, in qua tam uberem cum tolerantia fructum attulit: cuius uniuersitas ipse non fuit, sed in eius uniuersitate permansit; cuius radicem numquam deseruit, sed in cuius radice fecundus ut esset, fecundior ab agricola coelesti purgatus est; pro cuius pace ac salute, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, tanta mala hominum secum in unitate constitutorum et ueritatis libertate redarguit, et caritatis uirtute sustinuit. [5,18] 18. 24. Unde nos idem ipse copiosissime admonet, multos in delictis suis et peccatis mortuos, quamuis ad Christi societatem et ad illius columbae unicae innocentis et simplicis membra non pertinentes (quae si sola baptizaret, illi utique non baptizarent), specie tamen intus uideri et baptizari et baptizare. Et in eis quamuis mortuis, illius tamen Baptismum uiuere, qui non moritur, et mors ei non ultra dominabitur. Cum ergo et intus sint mortui, neque latentes (nam non de illis tanta diceret Cyprianus), qui uel non pertineant ad illam uiuam columbam, uel nondum pertineant; et foris sint mortui, qui manifestius ad eam uel non pertineant, uel nondum pertineant; uerumque sit non posse ab eo uiuificari alterum, qui ipse non uiuit: manifestum est eos qui intus a talibus baptizantur, si uera conuersione cordis accedunt, ab eo uiuificari cuius est Baptismus. Si autem saeculo uerbis et non factis renuntiant, quales Cyprianus et intus esse testatur; nec ipsos uiuificari nisi conuertantur, et tamen uerum habere Baptismum, etiamsi non conuertantur. Unde etiam exteriores mortuos, quamuis neque uiuant, neque uiuificent, habere tamen Baptismum uiuum, qui eis tunc prosit ad uitam, si conuertantur ad pacem, similiter manifestum est. [5,19] 19. 25. Quapropter qui tunc ab haeresibus uenientes in eodem Christi Baptismo, quem foris acceperant, suscipiebant, et dicebant se ueterem consuetudinem sequi, sicut etiam nunc suscipit Ecclesia: frustra contra eos dicebatur, apud ueteres haereses et schismata prima adhuc fuisse initia, ut hi illic essent qui de Ecclesia recedebant, et hic baptizati prius fuerant, quos tunc ad Ecclesiam reuertentes et poenitentiam agentes, necesse non erat baptizari. Statim enim ut unaquaeque haeresis existebat, et a congregatione catholicae communionis exibat, non dico alio die, sed et ipso die poterat irruentes in se aliquos baptizare. Et ideo si uetus haec erat consuetudo, ut sic susciperentur (quod nec ipsi qui contra disserebant negare potuerunt), nulli paulo attentius aduertenti potest esse dubium, etiam eos sic esse susceptos, qui foris in haeresibus baptizati sunt. 19. 26. Illud autem quid habeat rationis non uideo, ut nondum dicatur ouis errans, cui quaerenti salutem christianam, in haereticorum incidere errorem, et apud eos contingit baptizari; et ouis iam facta dicatur in ipsa intus Catholica, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiauit, et in ea cordis falsitate Baptismum accepit. Aut si et talis non fit ouis, nisi cum se ad Deum ueraci corde conuerterit: sicut iste non quando fit ouis baptizatur, si iam baptizatus erat, sed ouis nondum orat; sic et ille qui uenit ab haereticis ut ouis fiat, non tunc baptizandus est, si apud illos iam eodem Baptismo baptizatus erat, quamuis adhuc ouis non erat. Quapropter cum omnes etiam intus mali, auari, inuidi, ebriosi, et contra disciplinam christianam uiuentes, merito dici possint et mendaces, et tenebrosi, et mortui, et antichristi, numquid tamen propterea non baptizant, quia nihil potest esse commune mendacio et ueritati, tenebris et luci, morti et immortalitati, Antichristo et Christo? 19. 27. Non itaque de sola consuetudine, sed etiam de ueritatis ratione praesumit, qui nullorum hominum peruersitate peruersum fieri dicit Dei Sacramentum, quod etiam in peruersis esse declaratur. Certe Ioannes apostolus apertissime dicit: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc; et iterum: Qui odit fratrem suum, homicida est: cur ergo intus tales baptizant, quos in maleuola inuidia fuisse Cyprianus ipse commemorat? [5,20] 20. 27. Quomodo aquam mundat et sanctificat homicida? quomodo benedicunt oleum tenebrae? Si autem Deus adest Sacramentis et uerbis suis, per qualeslibet administrentur, et Sacramenta Dei ubique recta sunt, et mali homines quibus nihil prosunt, ubique peruersi sunt. 20. 28. Illud autem quale est, ut ideo putetur haereticus non habere Baptismum, quia non habet Ecclesiam? Et utique cum baptizatur, etiam de sancta Ecclesia interrogatur. Quasi uero ille qui non factis intus, sed uerbis saeculo renuntiat, non hoc in Baptismo interrogatur. Sicut ergo huius falsa responsio non efficit ut Baptismus non sit quem percipit; sic et illius de Ecclesia sancta falsa responsio non efficit ut Baptismus non sit quem percipit: et sicut ille si postea, quod fallaciter responderat, ueraciter impleat, non ei Baptismus repetitur, sed uita corrigitur; sic et ille si postea ueniat ad Ecclesiam, de qua interrogatus falsum responderat, quia eam se habere, dum non haberet, putabat, ipsa quam non habebat ei datur, non quod acceperat iteratur. Cur autem ad uerba quae procedunt ex ore homicidae possit tamen Deus oleum sanctificare, et in altari quod haeretici posuerunt non possit, nescio: nisi forte quem cor hominis fallaciter conuersum intus non impedit, lignum fallaciter positum impedit foris, quominus sacramentis suis adesse dignetur, nullis hominum falsitatibus impeditus. Si ergo ad hoc ualet quod dictum est in Euangelio: Deus peccatorem non audit, ut per peccatorem Sacramenta non celebrentur; quomodo exaudit homicidam deprecantem, uel super aquam Baptismi, uel super oleum, uel super Eucharistiam, uel super capita eorum quibus manus imponitur? Quae omnia tamen et fiunt et ualent etiam per homicidas, id est per eos qui oderunt fratres, etiam in ipsa intus Ecclesia. Cum dare nemo possit quod non habet; quomodo dat homicida Spiritum sanctum? Et tamen ipse intus etiam baptizat. Deus ergo dat etiam ipso baptizante Spiritum sanctum. [5,21] 21. 29. Quod uero ait: Baptizandus et innouandus est qui ad Ecclesiam uenit, ut intus per sanctos sanctificetur; quid faciet, si et intus in non sanctos incurrerit? An forte sanctus est homicida? Et si propterea baptizatur in Ecclesia, ut etiam hoc ipsum deponat, quod homo ad Deum ueniens dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit; ubi postea depositurus est, si forte in ipsa intus Ecclesia dum hominem Dei quaerit, in homicidam fraude erroris incurrit? Si non potest in homine aliquid inane esse, et aliquid praeualere; quare potest in homicida Sacramentum sanctum esse, et cor sanctum non esse? Si quisquis Spiritum sanctum dare non potest, nec baptizare potest; cur intus baptizat homicida? Aut quomodo Spiritum sanctum habet homicida, cum omnis qui Spiritum sanctum habet, illuminatus sit; qui autem odit fratrem suum, in tenebris sit usque adhuc? Si quia unus est Baptismus et unus spiritus, ideo non possunt habere unum Baptisma qui non habent unum spiritum; cur intus innocens et homicida Baptisma unum habent, et eumdem spiritum non habent? Ita ergo potest haereticus et catholicus Baptisma unum habere, et unam Ecclesiam non habere, sicut possunt in Catholica innocens et homicida unum habere Baptisma, et unum spiritum non habere: quia sicut unum est Baptisma, sic unus Spiritus et una Ecclesia. Ita fit ut hoc in quoque agnoscendum sit quod habet, hoc ei dandum quod non habet. Si nihil potest ratum et firmum esse apud Dominum quod illi faciunt, quos Dominus hostes et aduersarios suos esse dicit; cur firmus est Baptismus quem tradunt homicidae? An hostes et aduersarios Domini non dicimus homicidas? Qui autem odit fratrem suum, homicida est. Quomodo ergo baptizabant, qui oderant Paulum seruum Christi Iesu, ac per hoc oderant et Iesum, qui et Saulo ipse dixit: Quid me persequeris? quando eius seruos persequebatur: et in fine ipse dicturus est: Cum uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis? Quamobrem, omnes qui ex nobis exeunt, non sunt ex nobis; sed non omnes qui nobiscum sunt, ex nobis sunt: sicut area cum trituratur, quidquid inde uolat, non est triticum; sed non quidquid ibi est, triticum est. Ideoque et Ioannes: Ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Quapropter Sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos; ipsam uero gratiam non nisi per se ipsum uel per sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum uel per se ipsum facit, uel per illius columbae membra, quibus ait: Si cui dimiseritis, dimittentur; si cui tenueritis, tenebuntur. Baptismum uero, quod est Sacramentum remissionis peccatorum, quia nulli dubium est habere etiam homicidas posse, qui in tenebris sunt usque adhuc, quia de cordibus eorum fraternum odium non exclusum est: siue nulla eis peccata dimissa sint, si non in melius mutato corde baptizati sunt, siue continuo dimissa redierint, per se ipsum, quia Dei est, sanctum esse cognoscimus, et siue tradatur siue accipiatur a talibus, nullorum peruersitate uiolari, siue intus, siue foris. [5,22] 22. 30. Proinde consentimus Cypriano, haereticos remissionem dare non posse, Baptismum autem dare posse, quod quidem illis et dantibus et accipientibus ualeat ad perniciem, tamquam tanto munere Dei male utentibus: sicut etiam maligni et inuidi, quos et intus esse ipse testatur, remissionem peccatorum dare non possunt, cum eos Baptismum dare posse omnes fatemur. Si enim de his qui in nos peccauerant, dictum est: Si non dimiseritis peccata hominibus, nec Pater uester dimittet uobis peccata uestra: quanto magis fieri non potest ut eis peccata dimittantur, qui fratres a quibus diliguntur oderunt, et in ipso odio baptizantur; quibus tamen postea correctis non rursum Baptismus datur, sed ipsa uenia quam tunc accipere non meruerunt, in uera conuersione praestatur. Ideoque etiam illa quae ad Quintum scripsit Cyprianus, et illa quae cum collegis suis Liberali, Caldonio, Iunio, et caeteris, ad Saturninum, Maximum, et alios, bene considerata nullo modo proferenda sunt aduersus totius Ecclesiae catholicae consensionem, cuius se illi membra esse gaudebant, et unde se neque ipsi praeciderunt, neque diuersa sentientes praecidi passi sunt; donec aliquando in Domini uoluntate per plena rium concilium, licet post multos annos, quid esset rectius eluceret, non aliqua nouitate instituta, sed antiquitate roborata. [5,23] 23. 31. Ad Pompeium etiam scribit Cyprianus de hac eadem re, ubi aperte indicat Stephanum, quem Romanae Ecclesiae episcopum tunc fuisse didicimus, non solum sibi ad ista non consensisse, uerum etiam contra scripsisse atque praecepisse. Qui utique Stephanus non propterea communicauit haereticis, quia Baptisma Christi quod in eorum peruersitate integrum mansisse cognouit, improbare non ausus est. Nam si non habent Baptismum qui de Deo praua sentiunt, hoc posse et intus accidere, iam satis, ut arbitror, disputatum est. Apostoli autem nihil quidem exinde praeceperunt: sed consuetudo illa quae opponebatur Cypriano, ab eorum traditione exordium sumpsisse credenda est, sicut sunt multa quae uniuersa tenet Ecclesia, et ob hoc ab Apostolis praecepta bene creduntur, quamquam scripta non reperiantur. 23. 32. At enim scriptum est de haereticis quod a semetipsis damnati sunt. Quid ergo, et illi non a semetipsis damnati sunt, quibus dictum est: In quo enim alterum iudicas, temetipsum condemnas? His autem dicit Apostolus: Qui praedicas non furandum, furaris etc. Et tales profecto erant illi, qui cum essent episcopi et cum ipso Cypriano in unitate catholica constituti, fundos insidiosis fraudibus rapiebant, praedicantes utique populo Apostoli uerba dicentis: Neque rapaces regnum Dei possidebunt. 23. 33. Quapropter ipsius etiam epistolae quae ad Pompeium scripta est, caeteras sententias ex eisdem regulis breuiter percurrere non morabor. Contra mandatum Dei esse, quod uenientes ab haereticis, si iam illic Baptismum Christi acceperunt, non baptizantur, qua Scripturarum sanctarum ostenditur? Sed plane ostenditur multos pseudochristianos, quamuis non habeant eamdem caritatem cum sanctis, sine qua nihil prosunt quaecumque sancta haberi potuerint, Baptismum tamen commune habere cum sanctis: quod iam satis atque uberrime demonstratum est. Ecclesiam et Spiritum et Baptismum, dixit, ab inuicem non posse separari, et ideo qui ab Ecclesia separati sunt et a Spiritu sancto, etiam a Baptismo uult intellegi separatos. Quod si ita est, cum quisque in Ecclesia catholica Baptismum acceperit, tamdiu in eo manet, quamdiu in Ecclesia et ipse manet: si autem inde discesserit, discedit a Baptismo; quod non ita est. Nam ideo redeunti non redditur, quia cum discederet, non amisit. Quemadmodum autem Spiritum sanctum sicut habent filii dilecti, non habent filii maligni, et tamen Baptismum habent: sic et Ecclesiam sicut habent Catholici, non habent haeretici, et tamen Baptismum habent. Nam Spiritus sanctus disciplinae fugiet fictum, nec tamen eum fugiet Baptismus. Itaque sicut potest Baptisma esse et unde se aufert Spiritus sanctus; ita potest esse Baptisma ubi non est Ecclesia. Manus autem impositio, si non adhiberetur ab haeresi uenienti, tamquam extra omnem culpam esse iudicaretur: propter caritatis autem copulationem, quod est maximum donum Spiritus sancti, sine quo non ualent ad salutem quaecumque alia sancta in homine fuerint, manus haereticis correctis imponitur. [5,24] 24. 34. Iam de templo Dei, et quomodo accipiendum sit: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, satis disseruisse me memini. Neque enim auari templum Dei sunt, cum scriptum sit: Quae societas templo Dei cum idolis? et auaritiam idolatriam esse, testimonium Pauli Cyprianus assumpserit. Induunt autem homines Christum, aliquando usque ad Sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad uitae sanctificationem: atque illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc autem alterum proprium est bonorum et piorum. Quapropter si Baptisma esse sine Spiritu non potest, habent et Spiritum haeretici; sed ad perniciem, non ad salutem, sicut habuit Saul. Nam per nomen Christi in Spiritu sancto eiciuntur daemonia, quod et ille poterat qui erat extra Ecclesiam; de quo discipuli Domino suggesserunt. Sicut habent auari, qui tamen non sunt templum Dei: quoniam quae societas templo Dei cum idolis? Si autem non habent auari Spiritum Dei, et tamen habent Baptisma, potest esse sine Spiritu Baptisma. 24. 35. Si propterea filios Deo generare non potest haeresis per Christum, quia Christi sponsa non est; nec turba illa malorum intus constitutorum potest, quia et ipsa Christi sponsa non est. Designatur enim Christi sponsa sine macula et ruga. Ergo aut non omnes baptizati filii sunt Dei, aut potest et non sponsa generare filios Dei. Sicut autem quaeritur, utrum spiritaliter natus sit, qui Baptismum Christi apud haereticos accepit: ita quaeri potest, utrum spiritaliter natus sit, qui Baptismum Christi non ad Deum ueraci corde conuersus in Catholica accepit, nec tamen ideo Baptismum non accepit. [5,25] 25. 36. Iam illa quae in Stephanum irritatus effudit, retractare nolo; quia et non opus est. Eadem quippe ipsa dicuntur, quae iam satis discussa sunt; et ea praeterire melius est, quae periculum perniciosae dissensionis habuerunt. Stephanus autem etiam abstinendos putauerat, qui de suscipiendis haereticis priscam consuetudinem conuellere conarentur: iste autem quaestionis ipsius difficultate permotus, et sanctis caritatis uisceribus largissime praeditus, in unitate cum eis manendum qui diuersa sentirent. Ita quamuis commotius, sed tamen fraterne indignetur, uicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oreretur. Non autem hinc uberius excreuerunt haereses et schismata: quia id quod in eis Christi est, approbatur; quod autem ipsorum est, improbatur. Magis enim qui hanc legem rebaptizandi tenuerunt, in plura frusta concisi sunt. [5,26] 26. 37. Iamuero cum dicit: Episcopum docibilem esse debere; et adiungit: Docibilis autem ille est, qui est ad discendi patientiam lenis et mitis: oportet enim episcopos non tantum docere, sed et discere; quia et ille melius docet, qui quotidie crescit et proficit discendo meliora : his utique uerbis satis indicat uir sanctus et pia caritate praeditus, non esse metuendum sic eius epistolas legere, ut si quid postea pluribus et diuturnioribus inquisitionibus compertum Ecclesia confirmauit, non ambigamus; quia sicut multa erant quae doctus Cyprianus doceret, sic erat et aliquid quod Cyprianus docibilis disceret. Quod autem nos admonet, ut ad fontem recurramus, id est, ad Apostolicam traditionem, et inde canalem in nostra tempora dirigamus, optimum est, et sine dubitatione faciendum. Traditum est ergo nobis, sicut ipse commemorat, ab Apostolis, quod sit unus Deus, et Christus unus, et una spes, et fides una, et una Ecclesia, et Baptisma unum. Cum ergo ipsis Apostolorum temporibus inueniamus fuisse quosdam, quibus una spes non erat, et unum Baptisma erat; ex ipso fonte ita in nos ducitur ueritas, ut appareat nobis sic fieri posse ut cum sit una Ecclesia, sicut spes una, et Baptisma unum; habeant tamen unum Baptisma qui non habent unam Ecclesiam: sicut illis etiam temporibus fieri potuit ut Baptisma unum haberent, qui unam spem non haberent. Quomodo enim habebant unam spem cum sanctis et iustis illi qui dicebant: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, dicentes quod non esset resurrectio mortuorum? Et tamen in ipsis erant, quibus idem Apostolus dicit: Numquid Paulus pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? Ad eos enim apertissime scribit, dicens: Quomodo quidam in uobis dicunt quia resurrectio mortuorum non est? [5,27] 27. 38. Et quod in Canticis canticorum Ecclesia sic describitur: Hortus conclusus, soror mea sponsa, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum: hoc intellegere non audeo nisi in sanctis et iustis, non in auaris et fraudatoribus, et raptoribus, et feneratoribus, et ebriosis, et inuidis, quos tamen cum iustis Baptismum habuisse commune, cum quibus communem non habebant utique caritatem, ex ipsius Cypriani litteris, sicut saepe commemoraui, uberius discimus, et docemus. Nam dicat mihi aliquis, quomodo irrepserint in hortum conclusum et fontem signatum, quos saeculo uerbis solis et non factis renuntiasse Cyprianus, et tamen intus fuisse testatur? Si enim et ipsi ibi sunt, et ipsi sponsa Christi sunt; itane uero talis est illa sine macula et ruga, et illa speciosa columba tali membrorum parte turpatur? An istae sunt spinae, in quarum medio est illa sicut lilium, quod in eodem Cantico dicitur? In quantum ergo lilium, in tantum et hortus conclusus et fons signatus: in illis uidelicet iustis, qui in occulto Iudaei sunt circumcisione cordis (omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus), in quibus est numerus certus sanctorum praedestinatus ante mundi constitutionem. Illa uero multitudo spinarum, siue occultis, siue apertis separationibus, forinsecus adiacet super numerum. Annuntiaui, inquit, et locutus sum; multiplicati sunt super numerum. Numerus ergo ille iustorum, qui secundum propositum uocati sunt, de quibus dictum est: Nouit Dominus qui sunt eius; ipse est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. Ex hoc numero quidam spiritaliter uiuunt, et supereminentem uiam caritatis ingrediuntur; et cum praeoccupatum hominem in aliquo delicto instruunt in spiritu lenitatis, intendunt ne et ipsi tententur; et cum forte et ipsi praeoccupantur, reprimitur in eis aliquantulum, non autem exstinguitur caritatis affectus, rursusque insurgens et inardescens pristino cursui restituitur. Norunt enim dicere: Dormitauit anima mea prae taedio; confirma me in uerbis tuis. Cum autem aliquid aliter sapiunt, id quoque illis in caritatis flagrantia permanentibus, nec rumpentibus uinculum pacis, Deus reuelabit. Quidam uero adhuc carnales et animales prouectus suos instanter exercent, et ut cibo spiritalium fiant idonei, sanctorum mysteriorum lacte nutriuntur, ea quae in prauis moribus populari etiam iudicio manifesta sunt, in Dei timore deuitant; et ut minus minusque rebus terrenis et temporalibus delectentur, uigilantissime satagunt; regulam fidei diligenter inquisitam firmissime tenent, et si quid ab ea deuiant, cito auctoritate catholica corriguntur; quamuis in eius uerbis pro sensu carnali, uariis adhuc phantasmatum concursibus fluctuent. Sunt etiam quidam ex eo numero qui adhuc nequiter uiuant, aut etiam in haeresibus uel in Gentilium superstitionibus iaceant: et tamen etiam illic nouit Dominus qui sunt eius. Namque in illa ineffabili praescientia Dei, multi qui foris uidentur, intus sunt; et multi, qui intus uidentur, foris sunt. Ex illis ergo omnibus, qui, ut ita dicam, intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. Horum munera concessa diuinitus, partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis caritas, et in futuro saeculo uita aeterna; partim uero cum malis peruersisque communia, sicut omnia caetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria. [5,28] 28. 39. Hinc itaque iam facilior et expeditior nobis arcae illius, cuius Noe fabricator et gubernator fuit, consideratio proponitur. Ait enim Petrus: In arca Noe pauci, id est, octo animae hominum saluae factae sunt per aquam: quod et uos simili forma Baptisma saluos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio. Quapropter si apparent hominibus in unitate catholica baptizati, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiant; quomodo pertinent ad huius arcae mysterium, in quibus non est conscientiae bonae interrogatio? Aut quomodo salui fiunt per aquam, qui sancto Baptismate male utentes, cum uideantur esse intus, usque in finem uitae in flagitiosis et perditis moribus perseuerant? Aut quomodo non sunt per aquam saluati, quos in praeteritum cum eo Baptismate, quod in haeresi acceperant, in Ecclesiam simpliciter admissos Cyprianus ipse commemorat? Eadem quippe arcae unitas eos saluos fecit, in qua nemo nisi per aquam saluatus est. Ipse enim dicit: Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Si non per aquam, quomodo in arca? Si non in arca, quomodo in Ecclesia? Si autem in Ecclesia, utique in arca: et si in arca, utique per aquam. Potest ergo fieri ut et quidam foris baptizati, per Dei praescientiam uerius intus baptizati deputentur; quia illic eis aqua incipit prodesse ad salutem; neque enim aliter dici possunt salui facti in arca nisi per aquam: et rursus quidam, qui uidebantur intus baptizati, per eamdem praescientiam Dei foris baptizati uerius deputentur: male quippe utentes Baptismo, per aquam moriuntur; quod nulli tunc accidit, nisi qui praeter arcam fuit. Certe manifestum est, id quod dicitur, in Ecclesia intus et foris, in corde, non in corpore cogitandum; quandoquidem omnes qui corde sunt intus, in arcae unitate per eamdem aquam salui fiunt, per quam omnes qui corde sunt foris, siue etiam corpore foris sint, siue non sint, tamquam unitatis aduersarii moriuntur. Sicut ergo non alia, sed eadem aqua et in arca positos saluos fecit, et extra arcam positos interemit; sic non alio, sed eodem Baptismo et boni catholici salui fiunt, et mali catholici uel haeretici pereunt. Quid autem beatissimus Cyprianus de Catholica sentiat, et quomodo eius auctoritate penitus obterantur haeretici, quamquam multa dixerim, seorsum tamen, si Domino placuerit, aliquanto uberius atque manifestius dicere statui, cum prius de concilio eius dixero quae deberi a me puto, quod in Dei uoluntate sequenti uolumine aggrediar.