[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] 1. 1. Ecclesia paradiso comparata, indicat nobis posse quidem eius Baptismum homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem uel percipere uel tenere. Nam et flumina de fonte paradisi, sicut Scriptura testatur, etiam foras largiter manauerunt. Nominatim quippe commemorantur, et per quas terras fluant, et quia extra paradisum constitutae sunt, omnibus notum est: nec tamen in Mesopotamia uel in Aegypto, quo illa flumina peruenerunt, est felicitas uitae quae in paradiso commemoratur. Ita fit ut cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra paradisum. Sic ergo Baptismus Ecclesiae potest esse extra Ecclesiam, munus autem beatae uitae non nisi intra Ecclesiam reperitur: quae super petram etiam fundata est, quae ligandi et soluendi claues accepit. Haec est una quae tenet et possidet omnem sui sponsi et Domini potestatem: per quam coniugalem potestatem etiam de ancillis filios parere potest: qui si non superbiant, in sortem haereditatis uocantur; si autem superbiant, extra remanebunt. [4,2] 2. 2. Magis ergo quia pro Ecclesiae honore atque unitate pugnamus, non tribuamus haereticis quidquid apud eos eius agnoscimus: sed eos arguentes doceamus, quod ex unitate habent non ualere ad salutem, nisi ad eamdem uenerint unitatem. Aqua enim Ecclesiae fidelis et salutaris et sancta est bene utentibus. Ea uero bene uti extra Ecclesiam nemo potest. Male autem utentibus et foris et intus, ad supplicium geritur, non ad praemium suffragatur. Et ideo Baptismus corrumpi et adulterari non potest, etsi a corruptis et adulteris habeatur: sicut et ipsa Ecclesia incorrupta et casta et pudica est; et ideo non ad eam pertinent auari, raptores, feneratores: quos non tantum foris, sed etiam intus esse multis litterarum suarum locis Cyprianus ipse testatur: et tamen non mutato corde baptizantur et baptizant. 2. 3. Nam et hoc in quadam epistola sua dicit ad Clericos de deprecando Deo, transfigurans in se sicut sanctus Daniel peccata populi sui. Nam inter multa mala quae commemorat, etiam hoc ait: Saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes: sicut de quibusdam dicit Apostolus: Confitentur enim nosse se Deum, factis autem negant. Hos ergo beatus Cyprianus in ipsa intus Ecclesia uersari arguit, qui corde in melius non mutato baptizantur, quando utique saeculo uerbis, non factis renuntiant, cum dicat apostolus Petrus: Sic et uos simili forma saluos facit Baptisma; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum 8; quam utique non habebant, de quibus dicitur: Saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes: et tamen id agit increpans et arguens eos, ut aliquando ambulent in uia Christi, et eius amici malint esse quam saeculi. [4,3] 3. 4. Cui si obtemperassent, et recte iam uiuere, non ut pseudochristiani, sed ut ueri christiani coepissent, numquid eos iuberet denuo baptizari? Non utique, sed hoc eis praestaret uera conuersio, ut Sacramentum quod non mutatis ualebat ad perniciem, mutatis ualere inciperet ad salutem. Quia nec isti Ecclesiae deuoti sunt, qui uidentur esse intus, et contra Christum uiuunt, id est, contra Christi mandata faciunt: nec omnino ad illam Ecclesiam pertinere iudicandi sunt, quam sic ipse mundat lauacro aquae in uerbo, ut exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi. Quod si in ista Ecclesia non sunt, ad cuius membra non pertinent, non sunt in Ecclesia de qua dicitur: Una est columba mea, una est matri suae: ipsa est enim sine macula et ruga. Aut asserat qui potest, huius columbae membra esse qui saeculo uerbis, non factis renuntiant. Interim ad quod uidemus, unde dictum arbitror: Qui sapit diem, Domino sapit: Deus enim iudicat omnem diem. Secundum autem eius praescientiam, qui nouit quos praedestinauerit ante mundi constitutionem conformes imaginis Filii sui, multi etiam qui aperte foris sunt, et haeretici appellantur, multis et bonis catholicis meliores sunt. Quid enim sint hodie, uidemus; quid cras futuri sint, ignoramus. Et Deo quidem, apud quem sunt praesentia quae uentura sunt, etiam quod futuri sunt iam sunt: nos autem secundum id quod in praesenti est quisque hominum, quaerimus utrum in illius Ecclesiae membris, quae unica columba dicta est, et sponsa Christi sine macula et ruga, hodie deputandi sint, de quibus dicit Cyprianus in epistola quam commemoraui, quod uiam Domini non tenerent, nec data sibi ad salutem coelestia mandata seruarent, quod non facerent Domini uoluntatem: patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni uacantes, simplicitatis et fidei negligentes, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes, et omnibus displicentes. Quod si eos in suis membris nec illa columba cognoscit; et talibus, si in eadem peruersitate permanserint, dicturus est Dominus: Non noui uos; recedite a me, qui operamini iniquitatem: uidentur esse in Ecclesia, sed non sunt; imo et contra Ecclesiam faciunt. Quomodo ergo Baptismo Ecclesiae baptizare possunt, quod nec ipsis prodest nec accipientibus, nisi intrinsecus uera conuersione mutentur, ut ipsum Sacramentum, quod eis accipientibus non proderat, quando saeculo uerbis non factis renuntiabant, prodesse incipiat, cum et factis coeperint renuntiare? Ita et illi quorum est aperta separatio; quia in membris illius columbae, nec hi nec illi sunt hodie, sed aliqui eorum fortasse futuri sunt. [4,4] 4. 5. Non itaque haereticorum Baptisma acceptamus, quando post eos non baptizamus: sed quod Christi esse cognoscimus, etiam in malis hominibus, siue aperte foris, siue intus occulte separatis, illis in ea re in qua deuiabant correctis, debita ueneratione suscipimus. Sicut autem urgeri uideor cum mihi dicitur: Ergo haereticus dimittit peccata? sic et ego urgeo cum dico: Ergo qui coelestia mandata non seruat, auarus, raptor, fenerator, inuidus, uerbis non factis saeculo renuntians, dimittit peccata? Si per uim Sacramenti Dei, sicut ille, ita et ille: si per meritum suum, nec ille, nec ille. Illud enim Sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur: in corpore autem unicae columbae, incorruptae, sanctae, pudicae, non habentis maculam et rugam, nec ille nec ille inuenitur. Et quomodo accipienti non prodest Baptismus ei qui saeculo uerbis non factis renuntiat; sic non prodest ei qui in haeresi uel in schismate baptizatur: utrique autem correcto prodesse incipit, quod ante non proderat, sed tamen inerat. 4. 6. Baptizatus ergo in haeresi non fit templum Dei: numquid tamen ideo pro baptizato non habendus est? Nam nec auarus intus baptizatus fit templum Dei, si ab auaritia non recesserit; qui enim fiunt templum Dei, possident utique regnum Dei. Apostolus autem dicit inter multa: Neque auari, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Auaritiam quippe idolorum seruituti alio loco idem apostolus comparat: Et auaritia, inquit, quae est idolorum seruitus. Quem sensum idem Cyprianus sic exaggerauit in epistola ad Antonianum, ut eorum peccato qui tempore persecutionis per libellos se thurificaturos professi erant, auarit comparare non dubitaret. Sic ergo in haeresi baptizatus in nomine sanctae Trinitatis, tamen non fit templum Dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque in auaritia in eodem nomine baptizatus fit templum Dei, si ab auaritia non recedat, quae est idolorum seruitus. Nam et hoc idem apostolus dicit: Quae compositio templo Dei cum idolis? Non ergo de nobis quaeratur cuius Dei templum fiat, quem dicimus templum Dei non fieri. Nec tamen ideo non baptizatur, nec eius error immundus efficit ut non sit sanctum Sacramentum, quod accepit uerbis euangelicis consecratum: sicut nec illius auaritia quae est idolorum seruitus, et magna immunditia potest efficere ut non sit sanctum Baptisma quod accipit, etiamsi ab alio auaro similiter per eadem uerba euangelica baptizetur. [4,5] 5. 7. Proinde, inquit, frustra quidam qui ratione uincuntur, consuetudinem nobis obiciunt, quasi consuetudo maior sit ueritate; aut non id sit in spiritalibus sequendum, quod in melius fuerit a Spiritu sancto reuelatum. Hoc plane uerum est, quia ratio et ueritas consuetudini praeponenda est. Sed cum consuetudini ueritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri. Deinde sequitur, et dicit: Ignosci enim potest inquit simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit apostolus Paulus, " Qui primo fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci ". Post inspirationem uero et reuelationem factam, qui in eo quod errauerat, perseuerat prudens et sciens, sine uenia ignorantiae peccat. Praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. Hoc uerissimum est, longe grauius esse peccatum eius qui sciens, quam eius qui nesciens peccauerit. Et ideo uir sanctus Cyprianus, non solum doctus, sed etiam docibilis, quod in laude episcopi quem designat Apostolus sic intellexit ipse, ut diceret etiam hoc in episcopo esse diligendum, ut non solum scienter doceat, sed etiam patienter discat; non dubito quod si istam quaestionem in Ecclesia diu multumque uersatam cum uiris sanctissimis doctissimisque tractaret, per quos postea factum est ut antiqua illa consuetudo etiam plenario concilio firmaretur, sine dubitatione demonstraret non solum quam doctus esset in his quae firmissima ueritate perceperat, uerum etiam quam docibilis in his quae minus aduerterat. Et tamen cum manifestissimum sit, multo grauius peccare scientem quam nescientem; uellem mihi aliquis diceret, si quis in haeresim incurrat, nesciens quantum malum sit, et alius ab auaritia non recedat, sciens quantum malum sit, quis eorum sit peior. Possum etiam ita proponere: Si alius nesciens in haeresim irruat, et sciens alius ab idololatria non recedat, quia et Apostolus dicit: Auaritia quae est idolorum seruitus: et ipse Cyprianus eamdem sententiam non aliter intellexit, sicut dixi, ad Antonianum scribens, ubi ait: Nec sibi noui in hoc haeretici blandiantur, quod se dicant idololatris non communicare; quando sint et apud illos adulteri, et fraudatores qui teneantur idololatriae crimine. " Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut fraudator, quod est idololatra, non habet haereditatem in regno Christi et Dei ": et iterum, " Mortificate itaque membra uestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam, et auaritiam quae est idolorum seruitus ". Quaero ergo quis peccet grauius, qui nesciens in haeresim incurrerit, an qui sciens ab auaritia, id est, ab idololatria non recesserit? Secundum quidem illam regulam qua peccata scientium peccatis ignorantiae praeponuntur, auarus cum scientia uincit in scelere. Sed ne forte hoc faciat in haeresi sceleris ipsius magnitudo, quod facit in auaritia scientis admissio, haereticus nesciens auaro scienti coaequetur: quamquam non hoc uideatur ostendere testimonium, quod ipse ex Apostolo posuit. Quid enim in haereticis nisi blasphemias detestamur? Volens autem demonstrare ad facilitatem ueniae ignorantium pertinere peccata posuit ex Apostolo ubi ait: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci. Sed si possunt, ut dixi, ambo peccata aequaliter appendantur, ignorantis blasphemia, et scientis idololatria; et eadem sententia iudicentur, ille qui Christum quaerendo in uerisimilem sermonem falsitatis incurrit, et ille qui sciens Christo resistit loquenti per Apostolum: Quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: cur in illo Baptismus et euangelica uerba improbantur, in isto autem approbantur; cum ab illius columbae membris uterque inueniatur alienus? An quia ille foris apertus litigator est, ne intromittatur; iste uero intus callidus assentator, ne foras proiciatur? [4,6] 6. 8. Quod autem ait: Nec quisquam dicat: Quod accepimus ab Apostolis, hoc sequimur: quando Apostoli nonnisi unam Ecclesiam tradiderunt, et Baptisma unum, quod nonnisi in eadem Ecclesia sit constitutum: non me tantum mouet, ut Baptismum Christi etiam apud haereticos inuentum audeam reprobare (sicut etiam ipsum Euangelium, cum apud eos inuenio, necesse est ut approbem, quamuis eorum detester errorem), quantum admonet, fuisse quosdam etiam sancti Cypriani temporibus, qui consuetudinem illam contra quam fiebant Africana concilia, de qua et ipse paulo ante dixit: Frustra quidam qui ratione uincuntur, consuetudinem nobis opponunt, dicerent ab Apostolis traditam. Nec inuenio cur istam consuetudinem, quae post Cyprianum etiam plenario totius orbis concilio confirmata est, tam robustam et antea idem Cyprianus inuenerit, ut cum eius mutandae auctoritatem quam sequeretur uir tanta scientia praeditus quaereret, nonnisi in Africa sola factum paucis ante se annis Agrippini concilium reperiret. Quod cum sibi aduersus totius orbis morem non sufficere cerneret, has rationes arripuit, quas modo nos antiquitate ipsius consuetudinis, et plenarii postea concilii auctoritate firmati, diligentius considerantes, uerisimiles potius quam ueras esse inuenimus: quae illi uerae uisae sunt in obscurissima quaestione laboranti, et de remissione peccatorum fluctuanti, utrum in Baptismo Christi possit non fieri, et utrum possit apud haereticos fieri: ubi si minus ei aliquid reuelatum est, ut magnitudo caritatis eius qua unitatem non deseruit probaretur, non ideo quisquam tantis eius firmamentis meritisque uirtutum et tantae copiae gratiarum debet se audere praeponere, quia uniuersalis concilii admonitus firmitate, uidet aliquid quod ille non uidit, quia plenarium de hac re concilium nondum habebat Ecclesia. Sicut nec Petri apostoli meritis se quisquam tam insanus est ut se praeponat, quia Pauli apostoli edoctus Litteris, et ipsius iam Ecclesiae consuetudine roboratus, non cogit Gentes iudaizare, quod Petrus aliquando coegerat. 6. 9. Non ergo inuenimus ab Apostolis aliquem, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem Baptismo admissum esse et communicasse. Sed neque hoc inuenimus, ab haereticis aliquem uenientem, qui apud illos fuerit baptizatus, ab Apostolis denuo baptizatum. Sed illa consuetudo, quam etiam tunc homines sursum uersus respicientes non uidebant a posterioribus institutam, recte ab Apostolis tradita creditur. Et talia multa sunt, quae longum est repetere. Quapropter si non nihil dicebant, quibus id quod ei uisum est, uolens persuadere Cyprianus, ait: Nec quisquam dicat: Quod accepimus ab Apostolis, hoc sequimur: quanto robustius nunc dicimus: Quod Ecclesiae consuetudo semper tenuit et quod haec disputatio dissuadere non potuit, et quod plenarium concilium confirmauit, hoc sequimur? Huc accedit, quia bene perspectis ex utroque latere disputationis rationibus et Scripturarum testimoniis, potest etiam dici: Quod ueritas declarauit, hoc sequimur. [4,7] 7. 10. Nam reuera illud quod quidam Cypriani disputationibus opponebant, quod Apostolus ait: Verumtamen omni modo, siue per occasionem, siue per ueritatem Christus annuntietur, recte Cyprianus refellit, ostendens ad causam haereticorum non pertinere; quoniam de his dicebat Apostolus, qui cum maleuola inuidia, sua quaerentes interius uersabantur: Christum quidem annuntiabant, sicut se habet ueritas qua Christo credimus, sed non eo animo quo a bonis euangelistis illius columbae filiis annuntiabatur. Neque enim de haereticis, inquit, aut de eorum Baptismo loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. Loquebatur de fratribus siue inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus, siue euangelicam ueritatem de Dei timore seruantibus. Et quosdam ex eis posuit uerbum Dei constanter atque intrepide locutos, quosdam uero in inuidia et dissensione uersatos; quosdam seruasse circa se beneuolam caritatem, alios uero habuisse maleuolam dissensionem: sed tamen omnia se patienter sustinere, dummodo siue in ueritate, siue per occasionem nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimorum notitiam perueniret, et noua adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. Porro aliud est eos qui intus in Ecclesia sunt, in nomine Christi loqui: aliud eos qui foris sunt, et contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare. Haec uerba Cypriani admonere nos uidentur, ut distinguamus inter eos qui mali foris sunt, et eos qui intus mali sunt. Et illos de quibus dicit Apostolus, quod Euangelium non caste sed per inuidiam annuntiarent, intus fuisse dicit, et uerum dicit. Hoc tamen puto me non temere dicere: Si foris nemo potest aliquid habere quod Christi est, nec intus quisquam potest aliquid habere quod diaboli est. Si enim hortus ille clausus potuit habere spinas diaboli, cur non et extra hortum potuit manare fons Christi? Si autem non potuit, unde in his qui intus erant etiam ipsius apostoli Pauli temporibus tantum malum inuidiae, et maleuolae dissensionis? Haec enim uerba Cypriani sunt. An forte inuidia et maleuola dissensio paruum malum est? Quomodo ergo isti erant in unitate, qui non erant in pace? Vox enim non mea nec cuiusquam hominis, sed ipsius Domini; nec per homines, sed per Angelos sonuit nato Christo: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis 49. Quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi Deus hoc uellet intellegi, eos esse in unitate corporis Christi, qui sunt in pace Christi: eos autem esse in pace Christi, qui sunt bonae uoluntatis. Porro sicut in beneuolentia bona uoluntas, sic in maleuolentia mala uoluntas est. [4,8] 8. 11. Iam uero ipsa inuidia, quae non potest esse nisi maleuola, quantum malum est? Non quaeramus alios testes: sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et liuore Dominus ueracissima intonuit, et salubria praecepit. Legamus ergo epistolam Cypriani de zelo et liuore, et uideamus quantum malum sit inuidere melioribus, cuius mali originem ab ipso diabolo exstitisse memoriter docet: Zelare, inquit, quod bonum uideas, et inuidere melioribus, leue apud quosdam, et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi. Deinde paulo post, cum eius mali caput atque originem quaereret: Hinc diabolus, inquit, inter initia statim mundi, et periit primus et perdidit. Et paulo post: Quale malum est, inquit, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit? Exinde inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est, " Inuidia autem diaboli mors intrauit in orbem terrarum; imitantur ergo illum qui sunt ex parte eius ". Haec uerba Cypriani in epistola populis nota, quam uera, quam fortia recognoscimus. Vere decuit Cyprianum de zelo et liuore et arguere grauiter et monere, a quo tam mortifero malo cor eius penitus alienum tanta caritatis abundantia comprobauit: qua uigilantissime custodita, cum collegis suis non maleuole de Baptismo diuersa sentientibus, nec ipse maleuola contentione, sed humana tentatione aliter sapiens, quod illi Deus in caritate perseueranti cum uellet postea reuelaret, in communionis unitate permansit, aperte dicens: Neminem iudicantes, nec a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. Et in fine huius epistolae: Haec tibi breuibus, inquit, pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus diuinam concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat: " Si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei ". Seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. Propter hoc etiam libellum nunc De Bono Patientiae, quantum ualuit nostra mediocritas, permittente et inspirante Domino conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus. [4,9] 9. 12. Hac ille caritatis patientia tolerauit non solum in obscura quaestione bonos collegas non maleuole aliud sentientes, sicut et ipse toleratus est, donec processu temporis saluberrima consuetudo, quando Deus uoluit, etiam declarata ueritate plenario concilio firmaretur; sed etiam malos manifestos sibique notissimos, qui non obscuritate quaestionis aliter sapiebant, sed perditae uitae moribus contra quam praedicabant, faciebant, sicut dicit de illis Apostolus: Qui praedicas non furandum, furaris. De talibus enim et iste sui temporis episcopis suis collegis, et secum in communione manentibus in epistola sua dicit: Esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere. Hic enim nulla est quaestionis obscuritas; aperte Scriptura clamat: Neque auari neque rapaces regnum Dei possidebunt; et: Qui pecuniam suam non dedit in usuram; et: Omnis fornicator et immundus et auarus, quod est idolorum seruitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Tales ergo auaros ille, ut non solum sua cupide thesaurizarent, sed et aliena fraudulenter eriperent, tales idololatras sicut et ipse intellegit atque conuincit, non utique argueret nisi nosset. Neque enim aduersus coepiscopos suos falsum testimonium diceret. Et tamen eos propter Christum qui pro infirmis mortuus est, ne ante tempus eradicatis zizaniis simul eradicaretur et triticum, paternae et maternae caritatis uisceribus tolerauit: imitatus utique Paulum apostolum, qui maleuolos et inuidos sibi, eadem circa Ecclesiam caritate sustinuit. 9. 13. Sed tamen quia inuidia diaboli mors intrauit in orbem terrarum, et imitantur illum qui sunt ex parte ipsius, non per illud quod a Deo creati sunt, sed per illud quod a se ipsis peruersi sunt; sicut commemorat ipse Cyprianus; quia et diabolus antequam esset diabolus, angelus fuit et bonus fuit: unde sunt in unitate Christi, qui sunt ex parte diaboli? Procul dubio, sicut ipse Dominus ait: Inimicus homo hoc fecit, qui superseminauit zizania. Sicut ergo et intus quod diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum est. An extra unitatem Ecclesiae non habet sua Christus, et in unitate Ecclesiae habet sua diabolus? Hoc fortasse de hominibus dici potest, ut sic extra communionem Ecclesiae non habeat Deus aliquem suorum, sicut inter Angelos sanctos non habet diabolus aliquem suorum. Ecclesiae uero huic quae adhuc carnis mortalitatem portat, quamdiu peregrinatur a Domino, licuerit diabolo miscere zizania, hoc est malos homines; et permissus sit propter ipsius Ecclesiae peregrinationem, ut requies illius patriae qua sancti angeli perfruuntur desideraretur ardentius: de Sacramentis autem hoc dici non potest. Sicut enim ea possunt habere atque tractare, non ad salutem, sed ad perniciem suam, in qua igni destinata sunt interiora zizania: sic et exteriora zizania quae ab interioribus recedentibus acceperunt; quia recedentia non amiserunt. Quod sine dubio manifestatur cum redeuntibus non restituitur, quando forte aliqui ex eis ipsis qui recesserant reuertuntur. Nec quisquam dixerit: Quid enim frumenti habent zizania? Si enim hoc ita est, et intus et foris ad hoc duntaxat par conditio est. Neque enim in zizaniis exterioribus non inueniuntur grana frumenti, et in interioribus inueniuntur. De Sacramento autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti zizania quaeritur, sed utrum habeant aliquid coeli: et exterioribus enim et interioribus zizaniis cum ipso tritico est pluuia communis, quae coelestis et dulcis est ipsa, etiam si ex ea zizania steriliter crescunt: sic et euangelicum Christi Sacramentum diuinum et suaue est, neque propter eorum sterilitatem quos etiam foris compluit, improbandum. [4,10] 10. 14. Dixerit aliquis, interiora zizania facilius in frumentum conuerti. Concedo ita esse: sed quid hoc pertinet ad Baptismum iterandum? Numquid si forte aliquis ab haereticis conuersus, conuersionis suae tempore ac facilitate praeuenerit eum qui tardius intus a malitia corrigitur et mutatur, ei non est iterandum Baptisma; et illi qui praeuentus est ab eo qui ex haereticis uenit, quia tardius correctus est, iterandum est? Nihil ergo ad rem pertinet, de qua nunc quaestio est, quis serius se tardiusue conuertat a propria peruersitate ad rectitudinem fidei, uel spei, uel caritatis. Etsi enim interiores mali facilius possunt boni fieri; aliquando tamen et de numero exteriorum quidam quosdam interiores conuersione praeueniunt, et illis in sterilitate manentibus unitati reconciliati, fructum afferunt cum tolerantia, siue tricenum, siue sexagenum, siue centenum. Aut si zizania ea sola dicenda sunt, quae usque in finem in maligno errore perdurant; et foris multa frumenta sunt, et intus multa zizania. 10. 15. At enim peiores sunt exteriores quam interiores mali? Magna quidem quaestio est, utrum peior fuerit Nicolaus exterior iam 66, quam Simon adhuc interior, quia ille haereticus, iste magus. Quod si ipsa diuisio, quia uiolatae caritatis certissimum indicium est, grauius habetur malum, concedo ita esse. Sed multi amissa caritate propterea non exeunt foras, quia saecularibus emolumentis tenentur, et sua quaerentes, non quae Iesu Christi, non a Christi unitate, sed a suis commodis nolunt recedere. Unde dictum est in laude caritatis: Non quaerit quae sua sunt. 10. 16. Nunc ergo quaeritur, quomodo poterunt homines ex parte diaboli, pertinere ad Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi, de qua etiam dictum est: Una est columba mea. Quod si non possunt, manifestum est eam inter alienos gemere, et intrinsecus insidiantes, et extrinsecus oblatrantes. Tales tamen etiam intus et accipiunt Baptismum, et habent, et tradunt sanctum per se ipsum, nec ulla ex parte illorum malignitate uiolatur, in qua in finem usque perdurant. Quocirca nos idem beatus Cyprianus docet, per se ipsum considerandum esse Baptismum uerbis euangelicis, sicut accepit Ecclesia, consecratum, non adiuncta neque permixta ulla peruersitate atque malitia, siue accipientium siue tradentium: quandoquidem utrumque nos ipse admonet, et intus fuisse quosdam non seruantes beneuolam caritatem, sed in inuidia et maleuola dissensione uersatos, de quibus Paulus apostolus locutus est; et ex parte diaboli esse inuidos, sicut in epistola quam de zelo et liuore scripsit, apertissima uoce testatur. Quamobrem, cum manifestum sit fieri posse ut in eis qui sunt ex parte diaboli, sanctum tamen sit Sacramentum Christi, non ad salutem, sed ad iudicium eorum, non solum si post acceptum Baptismum peruertantur, sed etiam si tales accipiant, sicut idem Cyprianus ostendit, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes; nec ideo si correcti postea fuerint, illud quod peruersi acceperant, iterandum est: quantum arbitror, iam claret et liquet, in ista quaestione de Baptismo non esse cogitandum quis det, sed quid det; aut quis accipiat, sed quid accipiat; aut quis habeat, sed quid habeat. Si enim homines ex parte diaboli, et ideo nequaquam ad columbam unicam pertinentes, possunt tamen et accipere et habere et dare Baptismi sanctitatem, nullo modo sua peruersitate uiolatam, sicut ex ipsius Cypriani litteris admonemur; utquid tribuimus haereticis aliena? utquid dicimus eorum esse quod Christi est; ac non potius in eis et Imperatoris nostri signa cognoscimus, et desertorum facta emendamus? Quapropter aliud est quidem, sicut dicit sanctus Cyprianus, eos qui intus in Ecclesia sunt, in nomine Christi loqui; aliud eos qui foris sunt, et contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare. Sed et multi qui intus sunt, contra Ecclesiam faciunt male uiuendo, et in suam uitam infirmas animas traducendo; et nonnulli qui foris sunt, in Christi nomine loquuntur, nec operari quae Christi sunt, sed foris esse prohibentur, quando eos ut sanentur uel corripimus, uel arguimus, uel hortamur. Nam et ille foris erat, qui cum discipulis non sequebatur, et in nomine Christi expellebat daemonia, quod Dominus ne prohiberetur admonuit: quamuis utique in quo saucius erat curandus esset illis uerbis Domini, ubi ait: Qui non est mecum, aduersus me est; et qui mecum non colligit, spargit. Et foris ergo fiunt aliqua in nomine Christi, non contra Ecclesiam; et intus ex parte diaboli contra Ecclesiam. [4,11] 11. 17. Quid, quod etiam mirum est, quod accidere posse inuenit qui diligenter aduertit, quosdam salua caritate docere aliquid inutile, sicut Petrus Gentes cogebat iudaizare, sicut ipse Cyprianus haereticos denuo baptizari: unde talibus bonis membris in caritate radicatis, et in aliquo non recte ingredientibus dicit Apostolus: Si quid aliter sapitis, id quoque uobis Deus reuelabit: et quosdam rursus sine caritate docere aliquid salubre, de qualibus Dominus ait : Cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt? Unde et Apostolus de illis inuidis et maleuolis, christianam tamen salutem annuntiantibus: Siue occasione, inquit, siue ueritate Christus annuntietur. Quapropter et intus et foris peruersitas hominum corrigenda est, diuina uero Sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. Non itaque patrocinatur haereticis, qui non eis tribuit quod etsi apud eos, non tamen ipsorum esse cognoscit. Non nos concedimus haeretico Baptismum; sed illius Baptismum, de quo dictum est: Hic est qui baptizat, ubicumque inuenerimus, agnoscimus. Perfidus autem et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra Ecclesiam, nec intra Ecclesiam remissionem accipit peccatorum: aut si propter uim Sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem uis operatur, sicut uis nominis Christi expulsionem daemoniorum foris etiam operabatur. [4,12] 12. 18. At enim inuenimus Apostolos in omnibus Epistolis suis exsecrari et detestari haereticorum sacrilegam prauitatem, ita ut dicant sermonem eorum sicut cancer serpere. Quid enim? et illos qui dicebant: Manducemus et bibamus, cras enim morimur, nonne corruptores morum bonorum per mala colloquia Paulus esse manifestat, continuo subiungens: Corrumpunt mores bonos colloquia mala 84; et tamen eos intus fuisse significauit, cum ait: Quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est? Auaros autem ubi non detestatur? Aut uero potuit quicquam dici uehementius, quam ut idolorum seruitus auaritia diceretur, sicut idem apostolus posuit: nec Cyprianus aliter intellexit, et litteris suis ubi opus erat inseruit; qui tamen confitetur suis temporibus in Ecclesia fuisse non qualescumque auaros, sed raptores et feneratores; nec quoslibet homines, sed episcopos. Quamquam et istos de quibus ait Apostolus: Sermo eorum sicut cancer serpit, uellem intellegere foris fuisse; sed Cyprianus ipse me non sinit. Cum enim ad Antonianum scribens ostenderet ante tempus ultimae separationis iustorum et iniquorum nullo modo esse propter commixtionem malorum ab Ecclesiae unitate recedendum, ubi declarat quam sit sanctus, et illa quam meruit martyrii claritate dignissimus, ait: Quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis obliuio, et arrogantiae suae quanta iactatio, ut quis audeat aut facere se posse credat, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere, aut quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare: cumque Apostolus dicat, " In domo autem magna, non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia "; aurea et argentea uasa uideatur eligere, lignea uero et fictilia contemnere et abicere et damnare, quando non nisi in die Domini uasa lignea diuini ardoris incendio concrementur, et fictilia ab eo cui data est ferrea uirga franguntur? Sic igitur arguens Cyprianus eos qui tamquam malorum consortium deuitantes, se ab unitate disruperant, ostendit magnam domum quam dixit Apostolus, ubi essent non solum uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, non se intellexisse nisi Ecclesiam, ubi essent boni et mali, donec in fine sicut area uentilata purgetur. Quod si ita est, in ipsa Ecclesia, id est, in ipsa domo magna erant uasa in contumeliam, quorum sermo ut cancer serpebat. Nam cum de illis Apostolus loqueretur, hoc docuit: Et sermo, inquit, eorum sicut cancer serpit; ex quibus est Hymaeneus et Filetus, qui circa ueritatem aberrauerunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subuertunt. Firmum autem fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Nouit Dominus qui sunt eius; et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo, non solum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia. Si ergo et isti quorum sermo ut cancer serpebat, tamquam uasa in contumeliam in domo magna erant, quam domum magnam Ecclesiae ipsius unitatem Cyprianus intellegit, numquid istorum cancer Baptismum Christi uiolabat? Ita ergo nec foris, sicut nec intus, quisquam qui ex parte diaboli est, potest uel in se uel in quoquam maculare Sacramentum quod Christi est. Non itaque dat remissam peccatorum sermo qui ut cancer serpit ad aures audientium: sed cum Baptisma uerbis euangelicis datur, qualibet ea peruersitate intellegat ille per quem datur, uel ille cui datur, ipsum per se sanctum est propter illum cuius est. Et si quisque per hominem peruersum id accipiens, non accipiat tamen ministri peruersitatem, sed solam mysterii sanctitatem, in bona fide et spe et caritate unitati compaginatus Ecclesiae, remissionem accipit peccatorum; non per uerba sicut cancer serpentia, sed per euangelica Sacramenta de coelesti fonte manantia. Si autem ipse qui accipit peruersus est, nec peruerso ad salutem prodest quod datur; et sanctum tamen in eo permanet quod accipitur, nec ei si correctus fuerit iteratur. [4,13] 13. 19. Nulla itaque participatio est iustitiae et iniquitati; non solum quae foris, sed etiam quae intus est. Nouit enim Dominus qui sunt eius; et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. Nulla etiam communio est luci et tenebris; non solum quae foris, sed etiam quae intus sunt. Qui enim odit fratrem suum, ait Ioannes, in tenebris est usque adhuc. Et utique illi oderant Paulum, qui in inuidia et maleuolentia et dissensione Christum annuntiantes, arbitrabantur se tribulationem excitare uinculis eius: quos tamen intus fuisse idem Cyprianus intellegit. Cum ergo non possint tenebrae illuminare, aut iniquitas iustificare, sicut idem dicit, quaero quemadmodum poterunt isti in ipsa intus Ecclesia baptizare? Quaero quemadmodum uasa illa, quae non in honore, sed in contumelia domus magna continet, intra ipsam domum magnam possint sanctificandis hominibus ministrare quod sanctum est, nisi quia illa sanctitas Sacramenti nec ab immundis pollui potest, siue cum per eos datur, siue cum ab eis qui corde et uita in melius non commutantur accipitur? De quibus intus positis, ipse dicit: Saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes. 13. 20. Sunt ergo et intus hostes Dei, et quorum pectora obsederit spiritus Antichristi: et tamen gerunt spiritalia et diuina, quae nec ipsis possunt quamdiu tales sunt ad salutem prodesse, nec ipsi ea possunt sua immunditia maculare. Quod itaque dicit, nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et ad salutarem licere, qui spargentes, atque impugnantes Ecclesiam Christi, a Christo ipso aduersarii, ab Apostolis eius antichristi nominentur; sic accipiendum est, quia et foris et intus inueniuntur tales: separationem tamen eorum qui intus sunt, ab illius columbae perfectione atque unitate, non solum Deus nouit in quibusdam, sed etiam homines in quibusdam; quorum in manifesto pessimam uitam confirmatamque nequitiam intuentes, et eam praeceptorum diuinorum regulis comparantes, intellegunt quam multis zizaniis et paleis siue foris siue intus positis, sed tamen in fine apertissime separandis dicturus est Dominus: Recedite a me, qui operamini iniquitatem; et: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. [4,14] 14. 21. De conuersione autem nullius desperandum est, siue foris siue intus constituti, quamdiu patientia Dei ad poenitentiam eum adducit, et uisitat in uirga facinora eorum, et in flagellis peccata eorum. Hoc enim modo misericordiam suam non dispergit ab eis, si et ipsi aliquando misereantur animae suae, placentes Deo. Sicut enim bonus qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit; sic et malus siue foris siue intus, qui perseuerauerit usque in finem saluus non erit. Neque nos dicimus : ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam Baptismi consequuntur, si gratia Baptismi in ipsa salute intellegitur, quae per celebrationem Sacramenti confertur: sed hanc salutem multi nec intus consequuntur, quamuis Sacramentum quod per se sanctum est, eos habere manifestum sit. Recte itaque: Dominus nos admonet in Euangelio, ne consentiamus male suadentibus, sed sub Christi nomine ambulantibus: sed hi et intus et foris inueniuntur, quia nec foras exeunt nisi prius intus mali fuerint; et utique de uasis in domo magna positis dicebat Apostolus: Si quis autem emundauerit semetipsum ab istiusmodi, erit uas in honore sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum semper paratum. Quomodo autem se quisque ab eiusmodi mundare debeat, paulo superius ostendit dicens: Recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini; ne audiat in fine cum palea, siue quae ante de area uolauit, siue quae in ultimo separanda est: Recedite a me qui operamini iniquitatem. Unde apparet quidem, sicut dicit Cyprianus, non ea statim suscipienda et assumenda quae iactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi ueritate. Sed non utique in Christi ueritate geritur, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere, saeculo solis uerbis renuntiare; quae omnia etiam intus geri, satis idoneus testis ipse declarat. [4,15] 15. 22. Iam uero quod multis uerbis prosequitur, non posse in Christo baptizari eos qui Patrem Christi blasphemant; cum eos errore blasphemare manifestum sit (non enim qui accedit ad Baptismum Christi aperte blasphemat Patrem Christi, sed aliud quam ueritas docet de Patre Christi sentiendo blasphemare conuincitur); iam satis ostendimus ad Baptismum qui uerbis euangelicis consecratur, non pertinere cuiusquam uel dantis uel accipientis errorem, siue de Patre, siue de Filio, siue de Spiritu sancto aliter sentiat, quam coelestis doctrina insinuat. Multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, cum aperte dicat Apostolus: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; et percepto iam Baptismo dicit eos adhuc animales esse. Secundum sensum autem carnalem non potest nisi de Deo carnaliter sapere anima corporeis sensibus dedita. Unde multi post Baptismum proficientes, et maxime qui infantes uel pueri baptizati sunt, quanto magis intellectus eorum serenatur et illuminatur, dum interior homo renouatur de die in diem, priores suas opiniones, quas de Deo habebant cum suis phantasmatis ludificarentur, irridentes et detestantes atque confitentes abiciunt. Nec tamen ideo non accepisse Baptismum existimantur, aut tale baptismum accepisse dicuntur, qualis fuit error ipsorum: sed in eis et Sacramenti integritas honoratur, et mentis uanitas emendatur; etiam si confirmata, et fortasse multis contentionibus defensa calluerat. Quapropter etiam haereticus qui perspicue foris est Baptismum illic euangelicum accepit, non talem utique baptismum accepit quali errore caecatur. Et propterea si resipiscens uiderit relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est bonum quod acceperat: nec quia error illius improbandus est, propterea Baptismus Christi in illo exsufflandus est. Iam enim ex iis quos intus contingit de Deo falsa opinantes baptizari, satis elucet discernendam esse Sacramenti ueritatem a male credentis errore, quamuis utrumque in homine uno ualeat inueniri; et ideo cum etiam foris in errore aliquo constitutus, uero tamen Sacramento fuerit baptizatus, cum Ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei uera succedit, non sic potest etiam uero Baptismo uerus Baptismus succedere: quia idem ipse sibi succedere non potest; quia nec decedere potest. Ad hoc ergo haeretici ad Catholicam ueniunt, ut quod eorum malum est corrigatur, non quod bonum Dei est repetatur. [4,16] 16. 23. Dicit aliquis: Nihilne ergo interest, si duo in errore pari atque malitia constituti sint, nec uita et corde mutato, alius eorum foris, alius intus baptizetur? Fateor interesse: ille enim peior est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur, sed eo quod foris est; est enim etiam ipsius diuisionis nec nullum nec paruum malum: si tamen ille qui intus baptizatur, non propter aliquod terrenum aut temporale commodum intus esse uoluit, sed quod unitatem Ecclesiae toto orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. Constituamus ergo duos aliquos isto modo: unum eorum, uerbi gratia, id sentire de Christo quod Photinus opinatus est, et in eius haeresi baptizari extra Ecclesiae catholicae communionem; alium uero hoc idem sentire, sed in Catholica baptizari, existimantem ipsam esse catholicam fidem. Istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit, et illud quod tenebat elegerit; quod antequam fiat, manifestum est illum qui foris est esse peiorem. Itaque in hoc sola falsa opinio, in illo autem etiam ipsa diuisio corrigenda est; sed in neutro ipsorum Sacramenti ueritas repetenda. Quod si quisquam idem sentiat quod illi, et esse nouerit haeresem ab unitate catholica separatam ubi hoc docetur et discitur, sed alicuius saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari uoluerit, uel in ea baptizatus propter hoc exire inde noluerit; non solum separatus habendus est, uerum etiam tanto sceleratius, quanto magis errori haeresis et diuisioni unitatis fallaciam simulationis adiungit. Quamobrem cuiusque hominis prauitas, quanto periculosior et tortuosior est, tanto instantius et operosius corrigenda est: nec ideo tamen si quid habet integrum, praesertim non suum, sed Dei, propter prauitatem eius uel nullum putandum est, uel eodem modo uituperandum, uel eius prauitati tribuendum, ac non illius largitati, qui etiam fornicanti a se animae, et eunti post amatores suos dedit panem suum, et uinum suum, et oleum suum, et alia uel alimenta uel ornamenta, quae nec a se ipsa, nec ab eius amatoribus ei sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique uoluit ad quem redeat admonere. [4,17] 17. 24. Numquid potest, inquit, uis Baptismi maior esse aut potior quam confessio? quam passio? ut quis coram hominibus Christum confiteatur, et sanguine suo baptizetur? Et tamen, inquit, neque hoc Baptisma haeretico prodest, si quamuis Christum confessus extra Ecclesiam fuerit occisus. Hoc uerissimum est: extra Ecclesiam quippe occisus, caritatem non habuisse conuincitur, de qua Apostolus dicit: Et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Quod si propter hoc quia caritas deest, passio nihil prodest; nec illis prodest quos in inuidia intus et maleuolentia sine caritate uiuere Paulus dicit: Cyprianus exponit: et tamen uerum baptisma possunt et accipere et tradere. Salus extra Ecclesiam non est. Quis negat? Et ideo quaecumque ipsius Ecclesiae habentur, extra Ecclesiam non ualent ad salutem. Sed aliud est non habere, aliud non utiliter habere. Qui non habet, est baptizandus ut habeat: qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus. Nec adultera est aqua in Baptismo haereticorum: quia nec ipsa creatura quam Deus condidit, mala est, nec uerba euangelica in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt, sed error illorum in quo adultera est anima, etsi a legitimo uiro Sacramenti habeat ornamentum. Potest igitur nobis et haereticis Baptisma esse commune, cum quibus potest et Euangelium esse commune, quamuis a fide nostra error distet illorum: siue aliud de Patre uel de Filio uel de Spiritu sancto sentiant quam ueritas habet, siue ab unitate praecisi non colligant cum Christo, sed spargant: quia potest nobis, si frumenta dominica sumus, etiam intus cum auaris, cum raptoribus, cum ebriosis, et caeteris eiusmodi pestibus, de quibus dicitur: Regnum Dei non possidebunt, et Baptismatis sacramentum esse commune, et tamen uitia quibus a regno Dei separantur non esse communia. [4,18] 18. 25. Neque enim de solis haeresibus dicit Apostolus: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Sed non pigeat paululum aduertere quae simul enumeret: Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes, et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Constituamus ergo aliquem castum, continentem, non auarum, non idolis seruientem, hospitalem, indigentibus ministrantem, non cuiusquam inimicum, non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli inuidentem, sobrium, frugalem haereticum: nulli utique dubium est propter hoc solum quod haereticus est, regnum Dei non possessurum. Constituamus alium fornicatorem, immundum, luxuriosum, auarum, uel etiam apertius idolis deditum, ueneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, seditiosum, inuidum, ebriosum, comisatorem, sed catholicum: numquid propter hoc solum quod catholicus est regnum Dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit Apostolus: Quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt? Si hoc dicimus, nos ipsos seducimus. Nam sermo Dei non nos seducit, qui nec tacet, nec parcit, nec ulla adulatione nos decipit. Ideo quippe et alibi dicit: Hoc enim scitote cognoscentes, quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: nemo uos seducat inanibus uerbis. Non est ergo quod de sermone Dei conqueramur. Dicit omnino, et aperte ac libere dicit, eos qui male uiuunt, ad regnum Dei non pertinere. [4,19] 19. 26. His igitur omnibus uitiis circumsaeptum catholicum non adulemus, nec ei quia christianus catholicus est, impunitatem quam Scriptura diuina non promittit, promittere audeamus: nec si aliquid unum habeat ex iis quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. Ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur, quod regnum Dei non possidebunt: Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis seruientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Non ait: Qui haec omnia uitia simul habuerint, regnum Dei non possidebunt: sed: Neque illi, neque illi; ut in singulis hoc subaudias, quod nulli eorum regnum Dei possidebunt. Sicut ergo haeretici regnum Dei non possidebunt; sic auari regnum Dei non possidebunt. Nec dubitandum est quidem ipsas poenas, quibus cruciabuntur qui regnum Dei non possidebunt, pro diuersitate criminum esse diuersas, et alias aliis acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. Neque enim frustra ipse Dominus ait : Tolerabilius erit Sodomis quam uobis in die iudicii. Sed tamen ad non possidendum regnum Dei, tantumdem ualet ex uitiis illis quod elegeris mitius, quantum uel plura uel unum quod perspexeris grauius. Et quia illi possessuri sunt regnum Dei quos ad dexteram constituet ille iudex, nec eis qui ad dexteram constitui non merebuntur, aliquid aliud quam ad sinistram esse remanebit; nulla reliqua uox est, quam sicut haedi audiant ex ore pastoris, nisi: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius: licet ex illo igne, sicut dixi, diuersa possint distribui pro criminum diuersitate supplicia. [4,20] 20. 27. Utrum autem catholicum pessimis moribus, alicui haeretico in cuius uita praeter id quod haereticus est, non inueniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, non audeo praecipitare sententiam. Si autem quis dicat, quia haereticus est, non potest hoc solum esse, quin et alia consequantur; carnalis est enim et animalis, ac per hoc et aemulus sit necesse est, et animosus, et inuidus, et inimicus ipsi ueritati ab eaque dissentiens: intellegat, et de illis malis, quod unum mitius elegerit, solum in quoquam esse non posse, ea scilicet causa quoniam carnalis et animalis est; uelut ebriositas, quam non solum sine horrore nominare, sed etiam cum hilaritate populi praedicare iam consueuerunt, numquid in quo fuerit, sola esse poterit? Quis enim ebriosus non et contentiosus, et animosus, et inuidus, et a praeceptorum sanitate dissentiens, et arguentibus se grauiter inimicus? Iam uero ut et fornicator et adulter non sit, difficile est: potest tamen non esse haereticus; sicut haereticus potest non esse ebriosus, nec adulter aut fornicator, nec luxuriosus aut amator pecuniae aut ueneficus, et simul haec omnia potest non esse. Neque enim unum aliquod uitium omnia caetera consequuntur. Propositis itaque duobus, uno catholico cum his omnibus uitiis, alio haeretico sine iis quae possunt non esse in haeretico, quamuis contra fidem non uterque disputet, et tamen contra fidem uterque uiuat, et spe uana uterque fallatur, et a caritate spiritali uterque dissentiat, et ob hoc uterque ab illius unicae columbae corpore alienus sit: cur in uno eorum Sacramentum Christi cognoscimus, in alio nolumus, quasi aut huius, aut huius sit; cum in utroque idem sit, et nonnisi Dei sit, et quamuis in pessimis, bonum sit? Et si hominum qui hoc habent, alius est alio deterior, non ideo illud quod habent deterius est in illo quam in isto: quia nec in duobus catholicis malis, si unus sit alio deterior, deteriorem Baptismum gerit: nec si unus eorum sit bonus, alius malus, in malo malus est Baptismus, et in bono bonus; sed in utroque bonus: sicut lumen solis uel etiam lucernae non utique deterius est in oculis deterioribus quam in melioribus; sed idem in utrisque, quamuis eos diuerse pro illorum diuersitate uel laetificet uel excruciet. [4,21] 21. 28. Illud sane quod de catechumenis obiciebatur Cypriano, quod in martyrio deprehensi, et pro Christi nomine occisi, etiam sine Baptismo coronarentur; quid ad rem pertineat, non satis intellego: nisi forte quia dicebant, multo magis haereticos cum Baptismo Christi posse ad regnum eius admitti, quo catechumeni admitterentur; cum ipse dixerit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum. Qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum diuina caritate flagrantem haeretico baptizato anteponere; sed etiam in ipsa intus Catholica bonum catechumenum malo baptizato anteponimus: nec ideo tamen sacramento Baptismatis, quo iste nondum, ille iam imbutus est, facimus iniuriam; aut catechumeni sacramentum sacramento Baptismi praeferendum putamus, cum aliquem catechumenum aliquo baptizato fideliorem melioremque cognoscimus. Melior enim centurio Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. Iste enim et ante Baptismum sancto Spiritu impletus est, ille et post Baptismum immundo spiritu inflatus est. Verumtamen Cornelius si etiam Spiritu sancto iam accepto baptizari noluisset, contempti tanti Sacramenti reus fieret. Cum autem baptizatus est, non utique melius Sacramentum quam Simon accepit; sed diuersa hominum merita sub eiusdem Sacramenti pari sanctitate distincta sunt: ita non auget aut minuit Baptismatis sanctitatem uel bonum uel malum hominis meritum. Sicut autem bono catechumeno Baptismus deest ad capessendum regnum coelorum; sic malo baptizato uera conuersio. Qui enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum; ipse etiam dixit: Nisi abundauerit iustitia uestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Namque, ne secura esset iustitia catechumeni, dictum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum: rursus, ne percepto Baptismo secura esset iniquitas, dictum est: Nisi abundauerit iustitia uestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Alterum sine altero parum est: utrumque perficit illius possessionis haeredem. Sicut ergo non debemus improbare iustitiam hominis, quae prius esse coepit quam coniungeretur Ecclesiae, sicut esse coeperat iustitia Cornelii priusquam ipse esset in plebe christiana; quae neque si improbaretur, dixisset ei angelus: Acceptatae sunt eleemosynae tuae, et exauditae sunt orationes tuae 148; neque si sufficeret ad capessendum regnum coelorum, ut ad Petrum mitteret moneretur: sic non est improbandum euangelicum Baptismi sacramentum, etiamsi extra Ecclesiam fuerit acceptum: quod tamen quia non proficit ad salutem, nisi ille qui habet integritatem Baptismi, sua quoque prauitate correcta, incorporetur Ecclesiae; sic haereticorum corrigamus errorem, ut quod in eis, non eorum, sed Christi est, agnoscamus. [4,22] 22. 29. Baptismi sane uicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato dictum est: Hodie mecum eris in paradiso, non leue documentum idem beatus Cyprianus assumit: quod etiam atque etiam considerans, inuenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex Baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conuersionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum: nec quia credidit passus est, sed dum patitur credidit. Quantum itaque ualeat etiam sine uisibili sacramento Baptismi, quod ait Apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem; in illo latrone declaratum est. Sed tunc impletur inuisibiliter, cum ministerium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Nam multo magis in Cornelio et in amicis eius, quam in illo latrone, posset uideri superfluum ut aqua etiam tingerentur, in quibus iam donum Spiritus sancti, quod nonnisi baptizatos alios accepisse sancta Scriptura testatur, certo quoque indicio quod illis temporibus congruebat, cum linguis loquerentur, eminuerat. Baptizati sunt tamen: et in hoc facto apostolica exstat auctoritas. Usque adeo nemo debet in quolibet prouectu interioris hominis, si forte ante Baptismum usque ad spiritalem intellectum pio corde profecerit, contemnere Sacramentum, quod ministrorum opere corporaliter adhibetur, sed per hoc Deus hominis consecrationem spiritaliter operatur. Nec ob aliud existimo munus baptizandi Ioanni fuisse attributum, ita ut Ioannis baptismus diceretur, nisi ut Dominus ipse qui dederat, cum serui baptismum non spreuisset accipere, dedicaret humilitatis uiam, et quanti pendendum esset suum Baptisma quo ipse baptizaturus erat, tali facto apertissime declararet. Videbat enim tamquam potentissimus medicus salutis aeternae, quorumdam non defuturum tumorem, qui cum intellectu ueritatis et probabilibus moribus ita profecissent, ut multis baptizatis uita atque doctrina se praeponere minime dubitarent, superuacaneum sibi esse crederent baptizari, quando ad illum mentis habitum se peruenisse sentirent, ad quem multi baptizati adhuc ascendere conarentur. [4,23] 23. 30. Quid autem ualeat et quid agat in homine corporaliter adhibita sanctificatio Sacramenti (sine qua tamen ille latro non fuit, quia non eius accipiendae uoluntas defuit, sed non accipiendae necessitas adfuit), difficile est dicere. Nisi tamen plurimum ualeret, non serui baptismum Dominus accepisset. Verum quia per se ipsa consideranda est, excepta salute hominis cui perficiendae adhibetur, satis indicat quod et in malis, et in eis qui saeculo uerbis, non factis renuntiant, ipsa integra est, cum illi nisi corrigantur, salutem habere non possint. Sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter adfuit: sic et cum ipsa praesto est, si per necessitatem desit quod latroni adfuit, perficitur salus. Quod traditum tenet uniuersitas Ecclesiae, cum paruuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad iustitiam, et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit: quin etiam flendo et uagiendo cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis uocibus obstrepunt; et tamen nullus Christianorum dixerit eos inaniter baptizari. [4,24] 24. 31. Et si quisquam in hac re auctoritatem diuinam quaerat, quamquam quod uniuersa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur: tamen ueraciter conicere possumus, quid ualeat in paruulis Baptismi sacramentum, ex circumcisione carnis, quam prior populus accepit, quam priusquam acciperet iustificatus est Abraham. Sicut Cornelius etiam dono Spiritus sancti, priusquam baptizaretur, ditatus est. Dicit tamen Apostolus de ipso Abraham: Signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei; qui iam corde crediderat, et deputatum illi erat ad iustitiam. Cur ergo ei praeceptum est ut omnem deinceps infantem masculum octauo die circumcideret, qui nondum poterat corde credere, ut ei deputaretur ad iustitiam; nisi quia et ipsum per se ipsum sacramentum multum ualebat? Quod in filio Moysi per angelum manifestatum est, qui cum adhuc incircumcisus a matre ferretur, praesenti et euidenti periculo ut circumcideretur exactum est; et cum factum esset, depulsa pernicies. Sicut ergo in Abraham praecessit fidei iustitia, et accessit circumcisio signaculum iustitiae fidei; ita in Cornelio praecessit sanctificatio spiritalis in dono Spiritus sancti, et accessit Sacramentum regenerationis in lauacro Baptismi. Et sicut in Isaac, qui octauo suae natiuitatis die circumcisus est, praecessit signaculum iustitiae fidei; et quoniam patris fidem imitatus est, secuta est in crescente ipsa iustitia, cuius signaculum in infante praecesserat: ita in baptizatis infantibus praecedit regenerationis Sacramentum; et si christianam tenuerint pietatem, sequetur etiam in corde conuersio, cuius mysterium praecessit in corpore. Et sicut in illo latrone quod ex Baptismi sacramento defuerat compleuit Omnipotentis benignitas, quia non superbia uel contemptu, sed necessitate defuerat: sic in infantibus qui baptizati moriuntur, eadem gratia Omnipotentis implere credenda est, quod non ex impia uoluntate, sed ex aetatis indigentia, nec corde credere ad iustitiam possunt, nec ore confiteri ad salutem. Ideo cum alii pro eis respondent, ut impleatur erga eos celebratio Sacramenti, ualet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt. At si pro eo qui respondere potest alius respondeat, non itidem ualet. Ex qua regula illud in Euangelio dictum est, quod omnes cum legitur naturaliter mouet: Aetatem habet, ipse pro se loquatur. [4,25] 25. 32. Quibus rebus omnibus ostenditur aliud esse sacramentum Baptismi, aliud conuersionem cordis; sed salutem hominis ex utroque compleri: nec si unum horum defuerit, ideo putare debemus consequens esse ut et alterum desit; quia et illud sine isto potest esse in infante, et hoc sine illo potuit esse in latrone, complente Deo siue in illo, siue in isto, quod non ex uoluntate defuisset: cum uero ex uoluntate alterum horum defuerit, reatu hominem inuolui. Et Baptismus quidem potest inesse ubi conuersio cordis defuerit: conuersio autem cordis potest quidem inesse non percepto Baptismo, sed contempto Baptismo non potest. Neque enim ullo modo dicenda est conuersio cordis ad Deum, cum Dei Sacramentum contemnitur. Iuste igitur reprehendimus, anathemamus, detestamur, abominamur peruersitatem cordis haereticorum: Sacramentum tamen euangelicum non ideo non habent, quia per quod utile est non habent. Quapropter cum ad fidem et ueritatem ueniunt, et agentes poenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, non eos decipimus neque fallimus, cum correctos a nobis ac reformatos in eo quo deprauati atque peruersi sunt, ad regnum coelorum sic disciplinis coelestibus erudimus; ut quod in eis integrum est, nullo modo uiolemus, nec propter hominis uitium, si quid in homine Dei est, uel nullum, uel uitiosum esse dicamus. [4,26] 26. 33. Iam pauca restant ex epistola ad Iubaianum: sed quia in eis et de praeterita Ecclesiae consuetudine dicitur, et de baptismo Ioannis, quod solet non paruam mouere quaestionem hominibus rem manifestam parum attendentibus, quia iussi sunt ab Apostolo in Christo baptizari qui baptismum Ioannis acceperant; non negligenter tractanda sunt, et in uolumen aliud differenda, ne huius modus immoderatus sit.