[0] Tractatus aduersus Iudaeos. [1] 1. 1. Beatus apostolus Paulus, Doctor Gentium in fide et ueritate, exhortans nos ut in eadem fide, cuius idoneus minister effectus est, stabiles firmique maneamus, praecepto admonet, terret exemplo. Vides, inquit, bonitatem et seueritatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, seueritatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate. Hoc dixit utique de Iudaeis, qui tamquam rami ex illa olea, quae in sanctis Patriarchis tamquam in radice fructifera, propter infidelitatem fracti sunt; ut Gentium propter fidem insereretur oleaster, et fieret particeps pinguedinis oleae ramis naturalibus amputatis. Sed noli, inquit, gloriari aduersum ramos: nam si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Et quoniam saluantur aliqui ex illis, continuo subiunxit: Alioquin et tu excideris. Sed et illi si non permanserint in infidelitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere eos. Illi autem qui permanent in infidelitate, ad illam sententiam Domini pertinent, ubi ait: Filii autem regni huius ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Gentes autem permanentes in bonitate, ad illud quod superius ait: Multi ab oriente et occidente uenient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum. Itaque illis patriarchis in radice uiuentibus, et infidelis superbia naturalium ramorum iusta Dei seueritate confringitur, et fidelis humilitas oleastri gratia diuinae bonitatis inseritur. 1. 2. Sed quando Iudaeis ista dicuntur, Euangelium Apostolumque contemnunt, et quod dicimus non audiunt; quoniam quod legunt, non intelligunt. Nam utique si intelligerent de quo praedixerit propheta, quem legunt: Dedi te in lucem Gentium, ita ut sis salus mea usque in fines terrae; non sic caeci essent, non sic aegroti, ut in Domino Christo nec lucem agnoscerent, nec salutem. Item si intelligerent, quod infructuose atque inaniter cantant, de quibus sit praenuntiatum: In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum; ad sonum Apostolorum euigilarent, et uerba eorum diuina esse sentirent. De sanctis ergo Scripturis, quarum et apud ipsos magna habetur auctoritas, sumenda sunt testimonia, quorum et si nolint oblata utilitate sanari, aperta possint ueritate conuinci. [2] 2. 3. Sed primo eorum ille redarguendus est error, quo putant ad nos ideo non pertinere instrumenti ueteris libros, quia iam non uetera, sed noua sacramenta seruamus. Dicunt enim nobis, quid apud uos facit lectio Legis et Prophetarum, cuius praecepta seruare non uultis? Eo quod carnem praeputii non circumcidimus masculinam, et uescimur carnibus quas lex dicit immundas, nec sabbata et neomenias et dies festos eorum carnaliter obseruamus, nec uictimis pecorum sacrificamus Deo, nec pascha in oue et azymis similiter celebramus: et si qua alia uetera sacramenta generali uocabulo umbras futurorum appellat Apostolus, quia ea significabant suo tempore reuelanda, quae nos reuelata suscepimus, ut remota umbra nuda eorum luce frueremur. De quibus singillatim nimis longum est disputare quemadmodum exuendo ueterem hominem circumcidimur, non in exspoliatione corporis carnis; et quos cibos uitant in pecoribus, uitamus in moribus; et exhibemus corpora nostra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem, cui et animas nostras in desideriis sanctis pro sanguine intelligenter effundimus, et Christi uelut agni immaculati sanguine ab omni iniquitate mundamur. Qui propter similitudinem carnis peccati etiam caprino pecore in ueteribus sacrificiis figuratur: nec eum negat in crucis cornibus taurum, qui in illo agnoscit maximam uictimam. In illo requiem cum inuenimus, uere sabbatizamus; et lunae nouae obseruatio, uitae nouae est sanctificatio. Et pascha nostrum Christus est; et azyma nostrum sinceritas ueritatis, fermentum non habens uetustatis: et si qua alia sunt, in quibus nunc immorari opus non est, quae illis ueteribus adumbrata sunt signis, in illo habent finem, cuius regni non erit finis. In illo quippe omnia oportebat impleri, qui uenit Legem et Prophetas non soluere, sed implere. [3] 3. 4. Proinde illa uetera signa rerum non euacuauit arguendo, sed implendo mutauit: ut alia essent quae nuntiarent uenisse iam Christum, quam fuerant illa quae praenuntiabant esse uenturum. Quid sibi autem uult, quod sic praenotantur quidam psalmi, quos et ipsi legunt et habent in litterarum auctoritate sanctarum, ut in eorum titulis scriptum sit: Pro iis quae immutabuntur; textus uero eorumdem psalmorum praedicat Christum: nisi quia eorum mutatio per illum futura praedicta est, per quem apparet impleta? Ut populus Dei, qui nunc est populus christianus, iam non cogatur obseruare quae propheticis temporibus obseruabantur: non quia damnata, sed quia mutata sunt; non ut res ipsae quae significabantur perirent, sed ut rerum signa suis quaeque temporibus conuenirent. [4] 4. 5. Denique in psalmo quadragesimo quarto (nam ipse primus est eorum qui huiusmodi titulum praeferunt: Pro iis quae immutabuntur, ubi etiam legitur: Canticum pro dilecto) apertissime Christus ostenditur: Speciosus forma prae filiis hominum. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse aequalis Deo. Ibi ei dicitur: Accingere gladium tuum iuxta femur: quod in carne esset hominibus locuturus. Per gladium quippe sermo, per femur caro significatur: quia semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens; ut ille per diuinitatem speciosus forma prae filiis hominum, etiam illud fieret per infirmitatem, quod de illo alius propheta: Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem; sed uultus eius abiectus, et deformis positio eius. Nam in eodem psalmo, quod non tantum homo, sed etiam Deus sit Christus, apertissime ostenditur, cum subditur: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, uirga aequitatis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. Ab unctione quippe, quo graece g-chrisma dicitur, Christus est appellatus: ipse est Deus unctus a Deo, qui et ipsam cum caeteris sacramentis carnalem in spiritualem mutauit unctionem. Ibi ei de Ecclesia dicitur: Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate. Ubi significatur linguarum uarietas in omnibus Gentibus: quarum tamen una et simplex fides est intus: Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus. Quam psalmus alloquitur dicens: Audi, filia, et uide: audi promissum, uide completum. Et obliuiscere populum tuum et domum patris tui. Sic noua implentur, sic uetera commutantur. Quoniam concupiuit rex speciem tuam. Speciem quam fecit ipse per se, non inuenit in te. Quomodo enim speciosa esses eius oculis, quando eras tuis foedata peccatis? Ne tamen spem tuam arbitreris ponendam in homine, sequitur et dicit: Quoniam ipse est Dominus, Deus tuus. Ne formam serui spernas, ne potentis infirmitatem excelsique humilitatem derideas, ipse est Deus tuus. In eo quod paruus apparet, magnus latet; in umbra mortis sol iustitiae, in contumelia crucis Dominus gloriae. Quamuis eum persecutores necent, infideles negent, ipse est Dominus Deus tuus: per cuius corpus immutantur, quae antea per umbras figurabantur. [5] 5. 6. Psalmus quoque sexagesimus octauus habet in titulo: Pro iis quae commutabuntur. Et cantatur ibi passio Domini nostri Iesu Christi, transfigurantis in se quasdam etiam uoces membrorum, hoc est fidelium suorum. Non enim ipse ulla delicta habuit, sed nostra portauit, unde dicit: Et delicta mea a te non sunt abscondita. Ibi scriptum est et praenuntiatum, quod in Euangelio legimus factum: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto. Per hunc ergo immutata sunt uetera, quae titulus psalmi praedixerat immutanda. Quod Iudaei legentes et non intelligentes, aliquid se dicere existimant, cum requirunt a nobis quomodo accipiamus auctoritatem Legis et Prophetarum, cum sacramenta non obseruemus quae ibi praecepta sunt. Non obseruamus, quia mutata sunt: mutata sunt autem, quia mutanda praenuntiata sunt; et in eum credimus, cuius reuelatione mutata sunt. Non ergo obseruamus sacramenta quae ibi praecepta sunt, quia intelligimus quae ibi praedicta sunt, et tenemus quae ibi promissa sunt. Isti autem qui haec nobis obiiciunt, adhuc amari sunt ex parentibus suis, qui dederunt in escam Domino fel, et adhuc ueteres ex aceto quod ei potandum obtulerunt: et ideo non intelligunt, quia in eis impletur quod sequitur: Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et retributionem et scandalum. Ipsi enim fellei et acidi facti sunt, felleas et acidas escas pani uiuo ministrando. Quomodo enim haec uideant, de quibus ibi praedictum est: Excaecentur oculi eorum, ne uideant? Et quomodo sint recti, ut sursum cor habeant, de quibus praedictum est: Et dorsum eorum semper incurua? Nec de omnibus haec dicta sunt: imo uero de omnibus ad quos pertinent quae praedicta sunt. Ad eos enim qui uel tunc ex illis crediderunt in Christum, uel nunc usque credunt, uel deinceps usque in finem saeculi credituri sunt, ista non pertinent, ad uerum Israel scilicet, qui uidebit Dominum facie ad faciem. Neque enim omnes qui ex Israel sunt, hi Israel sunt: neque qui sunt semen Abraham, omnes filii sunt; sed in Isaac, inquit, uocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen. Sed hi pertinent ad spiritualem Sion et ciuitates Iudae, id est, ecclesias: de quibus Apostolus dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo. Quoniam, sicut in eodem psalmo paulo post ponitur: Deus saluam faciet Sion, et aedificabuntur ciuitates Iudae. Et inhabitabunt eam, et haereditate acquirent eam. Et semen seruorum eius possidebunt eam, et qui diligunt nomen eius, inhabitabunt in ea. Sed cum haec audiunt Iudaei, carnaliter accipiunt, et terrenam Ierusalem cogitant, quae seruit cum filiis suis: non matrem nostram aeternam in coelis. [6] 6. 7. Item psalmus septuagesimus nonus simili titulo praenotatur: Pro iis quae immutabuntur. In quo psalmo inter caetera scriptum est: Respice de coelo, et uide, et uisita uineam istam: et perfice eam quam plantauit dextera tua; et super filium hominis, quem confirmasti tibi. Ipsa est enim uinea de qua dicitur: Vineam ex Aegypto transtulisti. Non enim Christus aliam plantauit; sed ipsam, ueniendo, in melius commutauit. Sic et in Euangelio legitur: Malos male perdet, et uineam suam locabit aliis agricolis. Non enim ait, eradicabit, aliamque plantabit; sed, eamdem ipsam locabit aliis agricolis. Eadem namque est sanctorum societate ciuitas Dei et congregatio filiorum promissionis, mortalium decessione ac successione complenda, atque in fine saeculi simul in omnibus immortalitatem debitam receptura: quae alio modo in alio psalmo per oliuam fructiferam significatur, et dicit: Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei, speraui in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi. Neque quia fracti sunt infideles et superbi, ac per hoc infructuosi rami, ut insereretur oleaster Gentium, ideo perire potuit radix patriarcharum et prophetarum. Quia etsi fuerit, inquit Isaias, numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae saluae fient: sed per eum de quo dicitur: Et super filium hominis, quem confirmasti tibi; et de quo repetitur: Fiat manus tua super uirum dexterae tuae, et super filium hominis, quem confirmasti tibi. Et non discedimus a te. Per hunc filium hominis, id est Christum Iesum, et de suis reliquis, hoc est Apostolis, et aliis multis, qui ex Israelitis in Christum Deum crediderunt, accedente plenitudine Gentium, uinea sancta perficitur: et in remotione ueterum, atque institutione nouorum sacramentorum titulus eius psalmi: Pro his quae commutabuntur, impletur. 6. 8. Apertioribus itaque testimoniis cum eis agendum est, quae siue consentiant, siue dissentiant, tamen sentiant. Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et confirmabo super domum Iacob testamentum nouum, non secundum testamentum quod constitui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. Ista certe praedicta mutatio, non per psalmorum titulos intelligentibus paucis significatur, sed manifesto praeconio propheticae uocis exprimitur. Aperte promissum est testamentum nouum, non secundum testamentum quod factum est ad populum, quando eductus est de Aegypto. Cum ergo in illo ueteri testamento praecepta sint ista, quae nos ad nouum pertinentes obseruare non cogimur, cur non Iudaei se potius in uetustate superuacanea remansisse cognoscunt, quam nobis noua promissa tenentibus; quod uetera non obseruemus, obiiciunt? Quoniam ergo, sicut scriptum est in cantico canticorum: Aspirauit dies, remoueantur umbrae; spiritualis significatio iam lucescat, carnalis celebratio iam quiescat. Deus deorum Dominus locutus est, et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum: utique omnem terram ad testamentum nouum, cui dicitur in alio psalmo: Cantate Domino canticum nouum; cantate Domino omnis terra. Non ergo sicut antea ex monte Sina locutus est uni populo, quem uocauit ex Aegypto Deus deorum; sed sic locutus est, ut uocaret terram a solis ortu usque ad occasum. Quam si iudaeus uellet intelligere locutionem, audiret hanc uocationem, et in eis esset quibus in eodem psalmo dicitur: Audi, populus meus, et loquar tibi, Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tua arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo semper. Non accipiam de domo tua uitulos, neque de gregibus tuis hircos: quoniam meae sunt omnes bestiae siluae, pecora in montibus et boues; cognoui omnia uolatilia coeli, et species agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo preces tuas. Et inuoca me in die tribulationis, et eruam te, et glorificabis me. Certe et hic sacrificiorum ueterum aperta mutatio est. Illa enim Deus accepturum se non fore praedixit, cultoribus suis sacrificium laudis indixit. Et hoc non quod a nobis tamquam indigens expetat laudem, sed ut in ea nobis consulat ad salutem. Nam eumdem psalmum ita conclusit: Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi uia est, ubi ostendam illi salutare Dei. Quid uero est salutare Dei, nisi Filius Dei, saluator mundi; dies Filius ex die Patre, hoc est lumen ex lumine, cuius aduentus reuelauit testamentum nouum? Unde etiam ubi dicitur: Cantate Domino canticum nouum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen eius; statim euangelizandus ipse monstratur, atque additur: Bene nuntiate diem ex die salutare eius. Ipse igitur sacerdos et uictima sacrificium laudis impleuit, malorum operum tribuens indulgentiam, et bene operandi largiens gratiam. Ad hoc enim Domino sacrificium laudis ab eius cultoribus immolatur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. [7] 7. 9. Sed hoc Iudaei cum audiunt, erecta ceruice respondent: Nos sumus; de nobis hoc dictum est, nobis hoc dictum est. Nos enim sumus Israel populus Dei: nos in uerbis dicentis agnoscimus: Audi, populus meus, et loquar tibi, Israel, et testificabor tibi. Quid sumus ad ista dicturi? Nouimus quidem Israel spiritualem, de quo dicit Apostolus: Et quicumque hanc regulam sequuntur, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei; istum autem Israel scimus esse carnalem, de quo idem dicit: Videte Israel secundum carnem. Sed ista isti non capiunt, et eo se ipsos carnales esse conuincunt. Quos paululum quasi praesentes alloqui libet: Ita ne uos ad eum populum pertinetis, quem uocauit Deus deorum a solis ortu usque ad occasum? Nonne uos ex Aegypto in terram Chanaan translati estis? Non illuc uocati a solis ortu usque ad occasum, sed inde dispersi in solis ortum et in occasum. Nonne uos ad eius inimicos potius pertinetis, qui dicit in psalmo: Deus meus demonstrauit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legis tuae: Disperge illos in uirtute tua? Unde non obliuiscentes legem Dei, sed eamdem circumferentes, Gentibus ad testimonium, uobis ad opprobrium, nescientes eam populo ministratis, qui uocatus est a solis ortu usque ad occasum. An uero negabitis? Et ea quae tanta auctoritate praedicta, tanta manifestatione completa sunt, aut maiore caecitate non intuemini, aut mirabili impudentia non fatemini? Quid ergo ad illud responsuri estis, quod Isaias propheta proclamat: Erit in nouissimis temporibus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium, et exaltabitur super colles; et uenient ad eum uniuersae gentes, et dicent: uenite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Iacob, et annuntiabit nobis uiam salutis, et ingrediemur in eam; ex Sion enim lex prodiet, et uerbum Domini ex Ierusalem? An et hic dicturi estis, nos sumus; quoniam audistis domum Iacob et Sion et Ierusalem? Quasi nos negemus de semine Iacob esse Christum Dominum secundum carnem, qui significatus est uocabulo montis parati super cacumen montium, quod omnes celsitudines eius celsitudo transcendit: aut negemus Apostolos et illas ecclesias Iudaeae, quae post Christi resurrectionem in eum continuo crediderunt, ad domum Iacob pertinere: aut uero alius intelligendus sit spiritualiter Iacob, quam ipse populus christianus; qui cum sit minor natu, quam populus Iudaeorum, tamen eum crescendo superat, et subdit: Ut impleatur quod de duobus illis fratribus in figura praedictum est: Et maior seruiet minori. Sion autem et Ierusalem quamuis spiritualiter intelligatur Ecclesia, magis tamen aduersus istos idoneum testimonium est, quia ex isto loco, ubi Christum crucifixerunt, et lex et uerbum Domini processit ad gentes. Lex enim quae illis per Moysen data est, de qua superbius extolluntur, et de qua melius conuincuntur, non intelligitur prodisse de Sion et Ierusalem, sed de monte sina. Ad terram quippe promissionis, ubi est Sion, quae appellatur etiam Ierusalem, post quadraginta annos cum ipsa lege uenerunt: non autem ibi eam uel inde acceperunt. Euangelium uero Christi, et lex fidei, quod certum est, inde processit. Sicut etiam ipse Dominus, posteaquam resurrexit, loquens discipulis suis, et ostendens praedicta diuinorum eloquiorum in se esse completa: Quoniam sic scriptum est, inquit, et sic oportuit Christum pati, et resurgere a mortuis die tertio, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Ecce quod prophetauit Isaias dicens: Ex Sion enim lex prodiet, et uerbum Domini ex Ierusalem. Ibi enim ueniens desuper secundum Domini promissionem Spiritus Sanctus, eos quos tunc una domus continebat, impleuit, et loqui linguis omnium Gentium fecit; et inde exierunt praedicare Euangelium in notitiam omnium Gentium. Sicut enim lex illa, quae processit de monte sina, quinquagesimo die post celebratum pascha conscripta est digito Dei, quo significatur Spiritus Sanctus: ita lex ista, quae processit de Sion et Ierusalem, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis sanctorum euangelistarum scripta est per Spiritum Sanctum, quinquagesimo die post uerum pascha passionis et resurrectionis Domini Christi; quo die Spiritus Sanctus est missus, qui fuerat ante promissus. 7. 10. Ite nunc, o Israelitae secundum carnem, non secundum spiritum; ite nunc, et adhuc contradicite apertissimae ueritati: et cum auditis: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Iacob; dicite: Nos sumus; ut caeci offendatis in montem, ubi collisa facie peius perdatis frontem. Si uere uultis dicere: Nos sumus; ibi hoc dicite, ubi auditis: Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. De Christo enim dictum est, quem uos in parentibus uestris duxistis ad mortem; qui sicut ouis ad immolandum ductus est, ut pascha, quod nescientes celebratis, nescientes saeuiendo impleretis. Si uere uultis dicere, nos sumus; tunc dicite, quando auditis: Incrassa cor populi huius, et aures eorum oppila, et oculos eorum graua. Tunc dicite: Nos sumus; quando auditis: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. Tunc dicite: Nos sumus, quando auditis: Excaecentur oculi eorum ne uideant, et dorsa eorum semper incurua. In his atque huiusmodi propheticis uocibus dicite, nos sumus; ubi sine ulla dubitatione uos estis: sed sic caeci estis, ut esse uos dicatis ubi non estis, et non uos agnoscatis ubi estis. [8] 8. 11. Sed in haec manifestiora quae dicturus sum, paulisper attendite. Certe cum auditis in bono Israel, dicitis, nos sumus; et cum auditis in bono Iacob, dicitis, nos sumus. Et cum a uobis causa requiritur, respondetis, quoniam Iacob ipse est et Israel, ex quo patriarcha propagati sumus, unde merito patris nostri appellatione censemur. Non ergo uos alto et graui somno dormientes, ad spiritualia quae non capitis excitamus; neque nunc quomodo spiritualiter accipienda sint ista uocabula, uobis in auditu et uisu spirituali surdis et caecis persuadere conamur. Nempe sicut uos fatemini, et lectio libri Geneseos manifeste declarat, unus homo erat Iacob et Israel; et unde gloriamini, ipsa est domus Iacob, quae domus est Israel. Quid ergo est, quod idem ipse propheta, cum praenuntiasset montem futurum paratum in cacumine montium, ad quem uenturae essent uniuersae gentes; quia non de monte Sina uni genti, sed de Sion et Ierusalem lex et uerbum Domini processurum esset omnibus Gentibus; quod manifestissime in Christo et christianis uidemus impletum: paulo post dicit: Et nunc tu, domus Iacob, uenite, ambulemus in luce Domini? Hic profecto dicetis, ut soletis, nos sumus; sed quod sequitur, paulisper attendite, ut cum dixeritis quod uultis, etiam quod non uultis audiatis. Nam propheta coniungit et dicit: Dimisit enim plebem suam, domum Israel. Hic dicite, nos sumus; hic uos agnoscite, et nobis quia ista commemorauimus, ignoscite. Si enim libenter auditis, ad uestrum dicuntur alloquium; si uero indignanter auditis, ad uestrum dicuntur opprobrium. Dicantur tamen oportet, siue uolentibus, siue nolentibus uobis. Ecce, non ego, sed propheta quem legitis, per quem Deum locutum non potestis negare, quem de auctoritate diuinarum Scripturarum non potestis auferre, quemadmodum illi Dominus imperauit, exclamat uehementer, et sicut tuba exaltat uocem suam, uosque increpat, dicens: Et nunc tu, domus Iacob, uenite, ambulemus in luce Domini. Occidistis Christum in parentibus uestris. Tamdiu non credidistis, et contradixistis: sed nondum peristis, quia nondum de corpore existis; et nunc habetis spatium poenitendi, et nunc uenite. Olim quidem debuistis, sed et nunc uenite: nondum finiti sunt dies, cui nondum uenit ultimus dies. Aut si uos tamquam domum Iacob prophetam secutos, iam in luce Domini creditis ambulare, domum Israel quam dimisit ostendite. Nos enim utrosque monstramus, et quos ex illa domo uocando discreuerit, et quos illic remanentes dimiserit. Vocauit enim inde non solum Apostolos, sed etiam post Christi resurrectionem populum magnum; unde superius iam diximus: Dimisit autem illos, quos etiam uos non credendo imitamini; et uos ipsos, qui eos imitando in eadem pernicie demoramini. Aut si uos estis quos inde uocauit, ubi sunt quos dimisit? Non enim potestis dicere, quod nescio quam aliam gentem dimiserit; cum propheta clamet: Dimisit enim plebem suam, domum Israel. Ecce quod estis, non quod uos esse iactatis. Dimisit enim et uineam, de qua exspectauit ut faceret uuas, fecit autem spinas; et mandauit nubibus suis ne pluerent super eam imbrem. Sed etiam inde eos uocauit, quibus dicit: Iudicate inter me et uineam meam. De quibus et Dominus ait: Si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt uestri. Quibus hoc promittens: Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Sedebit itaque domus Iacob, quae in luce Domini uocata ambulauit, iudicare domum Israel, hoc est, plebem ipsius quam dimisit. Quomodo enim iuxta eumdem prophetam: Lapis quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; nisi quod ex circumcisione et praeputio populi tamquam parietes de diuerso uenientes, in angulo sibimet tamquam in pacis osculo copulantur? Unde dicit Apostolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Qui ergo ex domo Iacob siue Israel uocantem secuti sunt, ipsi sunt lapidi angulari cohaerentes, et in Domini luce ambulantes: quos uero ibi dimisit, ipsi sunt ruinam aedificantes, et angularem lapidem reprobantes. [9] 9. 12. Postremo si haec uerba prophetica secundum cor uestrum in alium sensum detorquere conamini, o Iudaei, contra salutem uestram resistentes Filio Dei; si haec, inquam, uerba sic uultis accipere, ut eadem sit plebs et domus Iacob uel Israel, et uocata et dimissa; non in aliis uocata, in aliis dimissa, sed uniuersa propterea uocata, ut ambularet in luce Domini; quoniam propterea erat dimissa, quod non ambulabat in luce Domini; aut certe sic in aliis uocata, in aliis dimissa, ut nulla facta separatione mensae dominicae, ad Christi sacrificium pertinente, sub eisdem ueteribus sacramentis essent utrique, et ii scilicet qui in luce Domini ambulantes eius praecepta seruarunt, et ii qui iustitiam respuentes ab eo deseri meruerunt: si haec ergo sic intelligere uultis, quid dicturi estis, et quomodo alium prophetam intellecturi, qui uobis omnino hanc amputat uocem, tanta manifestatione clamantem: Non est mihi uoluntas in uobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium non accipiam de manibus uestris. Quia ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarum factum est in Gentibus; et in omni loco sacrificium offertur nomini meo, sacrificium mundum: quoniam magnum nomen meum in Gentibus, dicit Dominus omnipotens? Qua tandem uoce tantae rerum euidentiae reclamatis? Quid uos amplius nimis impudenter extollitis, ut grauiore ruina miserabilius pereatis? Non est mihi uoluntas in uobis, dicit, non quicumque, sed Dominus omnipotens. Quid tantum de Abrahae semine gloriamini, qui ubicumque auditis Iacob aut Israel, aut domum Iacob uel domum Israel, cum aliqua laude dici, contenditis hoc non potuisse dici, nisi de uobis? cum Dominus omnipotens dicat: Non est mihi uoluntas in uobis, et sacrificium non accipiam de manibus uestris. Certe hic negare non potestis, non solum illum non accipere sacrificium de manibus uestris, sed nec uos illi offerre manibus uestris. Locus enim unus est lege Domini constitutus, ubi manibus uestris sacrificia iussit offerri, praeter quem locum omnino prohibuit. Hunc ergo locum quoniam pro uestris meritis amisistis, etiam sacrificium quod ibi tantum licebat offerri, in locis offerre aliis non audetis. Ecce omnino impletum est quod ait propheta: Et sacrificium non accipiam de manibus uestris. Nam si in terrena Ierusalem maneret uobis templum et altare, possetis dicere in eis hoc esse completum, quorum iniquorum inter uos constitutorum sacrificia Dominus non acceptat; aliorum uero ex uobis atque in uobis acceptare sacrificia, qui Dei praecepta custodiunt. Hoc non est cur possit dici, ubi nullus omnino uestrum est, qui secundum legem, quae de monte sina processit, manibus suis sacrificium possit offerre. Neque hoc ita praedictum et impletum est, ut uos prophetica sententia respondere permittat, quia manibus non offerimus carnem, sed corde et ore offerimus laudem, secundum illud in psalmo: Immola Deo sacrificium laudis. Etiam hinc contradicit uobis, qui dicit: Non est mihi uoluntas in uobis. 9. 13. Deinde ne existimetis, non offerentibus uobis, nec illo accipiente de manibus uestris, Deo sacrificium non offerri; quo quidem ille non eget, qui bonorum nostrorum nullius indiget: tamen quia sine sacrificio non est, quod non illi, sed nobis utile est, adiungit et dicit: Quia ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarum est factum in Gentibus; et in omni loco sacrificium offertur nomini meo, sacrificium mundum: quoniam magnum nomen meum in Gentibus, dicit Dominus omnipotens. Quid ad haec respondetis? Aperite oculos tandem aliquando, et uidete, ab oriente sole usque in occidentem, non in uno, sicut uobis fuerat constitutum, sed in omni loco offerri sacrificium christianorum; non cuilibet deo, sed ei qui ista praedixit, Deo Israel. Unde et alibi dicit Ecclesiae suae: Et qui eruit te, ipse Deus Israel, uniuersae terrae uocabitur. Scrutamini scripturas, in quibus putatis uos habere uitam aeternam. Et profecto haberetis, si Christum in eis intelligeretis, et teneretis. Sed perscrutamini eas: ipsae testimonium perhibent de hoc sacrificio mundo, quod offertur Deo Israel; non ab una gente uestra, de cuius manibus non se accepturum praedixit; sed ab omnibus Gentibus, quae dicunt: Venite, ascendamus in montem Domini. Nec in uno loco, sicut uobis praeceptum erat in terrena Ierusalem; sed in omni loco, usque in ipsam Ierusalem. Nec secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedec. Christo enim dictum est, et de Christo tanto ante praedictum est: Iurauit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Quid est: Iurauit Dominus, nisi, inconcussa ueritate firmauit? Et quid est: Non poenitebit eum, nisi, hoc sacerdotium nulla omnino ratione mutabit? neque enim sicut hominem, poenitet Deum: sed Dei dicitur poenitentia, quamuis ab illo institutae, rei cuiusque mutatio, quae credebatur esse mansura. Proinde cum dicit: Non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec; satis ostendit eum poenituisse, hoc est, eum mutare uoluisse sacerdotium quod constituerat secundum ordinem Aaron: sicut de utroque uidemus impletum. Nam et Aaron sacerdotium iam nullum est in aliquo templo, et Christi sacerdotium in aeternum perseuerat in coelo. 9. 14. Ad hanc ergo lucem Domini uocat uos propheta, cum dicit: Et nunc tu, domus Iacob, uenite, ambulemus in luce Domini. Tu, domus Iacob, quam uocauit et elegit; non tu, quam dimisit. Dimisit enim plebem suam, domum Israel. Quicumque inde uenire uultis, ad hanc pertinebitis, quam uocauit; illa carebitis, quam dimisit. Lux quippe Domini, in qua ambulant gentes, illa est de qua idem propheta dicit: Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque in fines terrae. Cui hoc dictum est, nisi Christo? De quo impletum est, nisi de Christo? Non est ista lux in uobis, de quibus identidem dictum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non uideant; et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem. Non est, inquam, in uobis haec lux: ideo nimia caecitate lapidem reprobatis, qui factus est in caput anguli. Ergo: Accedite ad eum, et illuminamini. Quid est: Accedite; nisi: credite? Quo enim eatis, ut ad eum accedatis; cum ille sit lapis de quo daniel propheta dicit, quod crescendo tam magnus mons factus sit, ut impleret uniuersam faciem terrae? Sic enim et gentes quae dicunt: Venite, ascendamus in montem Domini, nusquam terrarum pergere et peruenire contendunt. Ubi sunt, ibi ascendunt: quia in omni loco sacrificium offertur secundum ordinem Melchisedec. Et sicut alius propheta dicit: Exterminat Deus omnes deos gentium terrae, et adorant eum unusquisque de loco suo. Cum ergo uobis dicitur: Accedite ad eum, non uobis dicitur: Naues aut iumenta praeparate, et uestris uictimis onerate, et de tam longinquo pergite ad locum ubi Deus sacrificia uestrae deuotionis acceptet; sed: Accedite ad eum qui in uestris auribus praedicatur, accedite ad eum qui ante oculos uestros glorificatur. Ambulando non laborabitis: ibi enim acceditis, ubi creditis. [10] 10. 15. Haec, carissimi, siue gratanter, siue indignanter audiant Iudaei, nos tamen ubi possumus, cum eorum dilectione praedicemus. Nec superbe gloriemur aduersus ramos fractos: sed potius cogitemus cuius gratia, et quanta misericordia, et in qua radice inserti sumus; ut non alta sapientes, sed humilibus consentientes, non eis cum praesumptione insultando, sed cum tremore exsultando dicamus: Venite, ambulemus in luce Domini, quoniam magnum nomen eius in Gentibus. Si enim audierint et obaudierint, erunt inter eos quibus dictum est: Accedite ad eum, et illuminamini; et uultus uestri non erubescent. Si autem audiunt et non obaudiunt, uident et inuident, inter eos sunt de quibus dictum est: Peccator uidebit, et irascetur; dentibus suis frendet, et tabescet. Ego autem, dicit Ecclesia Christo, uelut oliua fructifera in domo Domini, speraui in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi.