[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] Praefatio. 1. 1. Si tardorum mihi ingenia curanda non essent, qui intellegere nequeunt, me duobus uoluminibus superioribus ad causam totam, quae tua, frater Cresconi, epistola continetur, multis modis ita respondisse, ut etiam illa quae ibi restant, iam soluta atque frustrata sint, iam debuit a me huic operi finis imponi. Sed quia multi sunt, quibus seruire nos conuenit, qui omnia depulsa esse non putant, nisi locis suis etiam singula pertractentur, residua sermonis tui breuiter ex ordine refellenda percurram. 1. 2. Quidquid de Cypriani uenerabilis martyris, et de quorumdam Orientalium litteris inserendum putasti, quod eis placuerit apud haereticos et schismaticos datum improbare Baptismi sacramentum; nihil impedit causam nostram, si eam Ecclesiam retinemus, quam non deseruit Cyprianus, etiam cum multi eius collegae in hanc sententiam consentire noluissent. Nam et in ipso concilio dixit: "Neminem iudicantes, nec a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes". Et eamdem epistolam ad Iubaianum ita conclusit: [3,2] 2. 2. "Haec tibi, carissime, pro nostra mediocritate respondimus, nemini praescribentes aut praeiudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem", etc. In his ergo nos interim deputa, quibus illud non potuit persuadere Cyprianus, a quibus tamen etiam in hac re diuersa sentientibus, communionem suam minime separauit. Maiores autem uestri, quibus tale testimonium perhibuisti: "quod ab Orientalium propterea communione discreti sunt, quia illi suum iudicium resciderunt, quo eis placuerat de ista Baptismi quaestione Cypriano atque illi Africano concilio consentiri oportere", contra Cyprianum fecerunt. Debuerunt enim cum collegis suis etiam in hac quaestione diuersa sentientibus tenere communionis unitatem, quod in suis litteris fecisse legimus Cyprianum. Respondent, "ideo eum sic loqui uoluisse, ne fortasse excommunicationis timore deterriti, non auderent libere dicere quod sentirent, non quia cum eis esset in communione mansurus si diuersa sensissent"; ubi aperte dicunt Cyprianum esse mentitum. Si enim dicebat: "Neminem iudicantes, nec a iure communionis aliquem, si diuersa senserit, amouentes", quod eum dixisse conscripta indicant gesta concilii; et tamen si quisquam eorum, quibus ea dicebat, diuersum sentire se ostenderet, non cum eo fuerat Sacramenta Christi communicaturus: procul dubio mentiebatur, qui talia dolose, non ueraciter promittebat; quodque est in eo mendacio deterius, simplicitatem fratrum duplici corde fallebat, cum praesertim et scriberentur quae dicebantur. Nam quicumque ab illo concilio diuersum sensisset, quo posset ab eis ore dam nari uel excommunicari, cum eiusdem concilii pro se principium recitaret? Quis ergo de Cypriano tolerabilius sentit, utrum nos, qui eum dicimus in obscura de Baptismo quaestione hominem falli potuisse; an uos, qui eum dicitis in promittenda christiana communione episcopum fallere uoluisse, non unum aliquem fratrum, sed uniuersam episcopalem societatem? quod si et uobis de illo credere nefas est; uestri maiores contra eius sententiam fecerunt, qui se ab Orientalium communione, quod de hac re diuersa senserint, diuiserunt. [3,3] 3. 3. Proinde, si omnino iam credendum sit, quinquaginta episcopis Orientalium id esse uisum, quod septuaginta Afris uel aliquanto etiam pluribus, contra tot millia episcoporum, quibus hic error in toto orbe displicuit; cur non potius etiam ipsos paucos Orientales suum iudicium correxisse dicamus, non, ut tu loqueris, rescidisse? Sicut enim laudabile est a uera sententia non moueri, ita culpabile est persistere in falsa: quam numquam tenere prima laus est, secunda mutare; ut aut ex initio uera permaneat, aut mutata falsa uera succedat. Neque nunc ad nostram pertinet quaestionem, quale sit quod pars christiani orbis maxima cum Orientalibus sensit. Si enim hoc uerum, si hoc tenendum atque seruandum est, quod de Baptismo tenemus atque seruamus; duo mala uestra uobis obiicimus: unum, quod erratis in Baptismi quaestione; alterum, quod uos ab eis qui de hac re uerum sentiunt separatis. Si autem, ut secundum uos loquar, hoc est in ea quaestione uerum, quod ipsi sentitis; illo certe crimine maculamini, quod ab Ecclesia recessistis, propter cuius pacem sicut Cyprianus et fecit et monuit, etiam diuersa sentientes ferre debuistis. [3,4] 4. 4. Tunc exclamas quod ego dixerim: "Nihil inter fideles perfidosque discernas; idem tibi pius atque impius uideatur": quod ego non dixi. Sed plane illud dixi, unde tu quasi hoc dicerem exclamare uoluisti, et dicere quod non dixi: "Siue, inquam, a fideli, siue a perfido dispensatore Sacramentum quisque percipiat". In qua sententia non nihil inter fidelem perfidumque discreui, nec iussi ut idem cuique pius atque impius uideatur: sed idem Sacramentum pium et impium posse habere; quod nec tu negas, qui saltem post impios occultos baptizandum non esse concedis. Proinde sine causa coniungis et dicis: "Nihil prodest bonis moribus uiuere, quia quidquid iusto licet, potest et iniustus implere"; quia et falsum est, et a me dictum non est. Boni quippe mores uitam bonorum malorumque discernunt, et ad diuersa perducunt. Nec quidquid iusto licet, potest et iniustus implere; quia iustus implet legem Christi per dilectionem, unde iniustus alienus est; potest tamen aliquid quod et iustus implere, ut et ipse baptizet, si nihil aliud, certe cum latet: sicut etiam illi possunt Dei mandata praedicare sicut iusti, sed non secundum ea uiuere sicut iusti, de qualibus dictum est: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. [3,5] 5. 5. Sed fac iniustum non latentem et nonnullis cognitum bonis per aliquam seditionem factionemue de Ecclesia non posse separari. Audi Cyprianum, tolera zizania, esto frumentum. Quam tibi bene sonare uisa sunt, quae in una re uarie repetisti: "Quid hoc praecepto - inquis - dici iniquius potest: Purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem?". Breuiter respondeo: Nec maculosus, nec sordidus, nec immundus, nec infi delis, nec criminosus est Christus, qui dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam lauacro aquae in uerbo 6, faciens nos certos de bonis suis, ne malis uitiaremur alienis. Nam ecce cum minister iniquus occultus est, a quo tamen datum Baptismum non rescindis; nonne omnia tibi uerba tua ista replicari possunt, quia et purificat maculosus, et abluit sordidus, et emundat immundus, et dat infidelis fidem, et criminosus efficit innocentem? "Non - inquis - ipse, sed fama eius bona, quamuis inanis et falsa". Hinc non uis ut ego exclamem: O scelus, o portentum, non, sicut ait quidam, in ultimas terras exportandum, sed potius extra omne coelum et omnes terras, si fieri posset, abigendum! Non te ipsum dico, quem correctum uolo; sed hunc errorem, a quo te corrigi cupio. Itane ad mundandum hominem, quando boni ministri defuerit uera uita, tunc mali ministri falsa sufficit fama, quae hoc efficiat, quod efficeret bona uita, ut ad hominem sanctificandum quando ministri latet iniquitas, ministra Deo militet falsitas? Hoc totum ideo, ne dicatis quod dicimus, siue a fideli siue a perfido dispensatore Sacramentum quisque percipiat, non sanctificat nisi Deus. 5. 6. Deinde commemoras uerba mea, quod dixerim: "Semper Christus det fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput". Dixi plane, et dico: nec tu omnino respondere potuisti. Videris enim quasi succubuisse tanto ponderi ueritatis, cum subiecisti: "Hoc et nos suademus, hoc uolumus". [3,6] 6. 6. Deinde rursus supponis hominem in quo spem constituat accepturus: "Sed quaerimus - inquis - per quem hoc melius fiat?" Et quia sine ministro nec nos dicimus posse hominem baptizari, quaeris a me, utrumne melius iniustus sit minister, an iustus? Ubi respondeo, ad hoc esse melius, ut iustus minister sit, quo infirmitas hominis, cui sine exemplo laboriosum est et difficile quod imperat Deus, imitatione boni ministri ad uitam bonam facilius erigatur. Unde dicit apostolus Paulus: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ad hominem uero baptizandum et sanctificandum, si tanto est melius quod accipitur, quanto est melior per quem traditur; tanta est in accipientibus Baptismorum uarietas, quanta in ministris diuersitas meritorum. Si enim, quod sine controuersia creditur, melior erat Paulus quam Apollo, meliorem Baptismum dedit, secundum istam uestram uanam peruersamque sententiam: et si meliorem Baptismum dedit, profecto eis quos a se non baptizatos gratulatur, inuidit. Porro, si inter bonos ministros cum sit alius alio melior, non est melior Baptismus qui per meliorem datur, nullo modo est malus, qui etiam per malum datur, quando idem Baptismus datur. Et ideo per ministros dispares Dei munus aequale est, quia non illorum, sed eius est. [3,7] 7. 6. Non ergo, sicut inaniter inueheris, nihil inter fidelem perfidumque discernimus: sed discernimus humana merita, non Sacramenta diuina; quae tu quoque ui ueritatis adductus et haereticae intentionis oblitus, nobis et uobis non alia, sed una eademque esse dixisti. 7. 7. Quomodo dicis: "Hoc et nos suademus et uolumus, ut semper det Christus fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput"; cum defendas litteras Petiliani, ubi apertissime cum baptizantis meritum commendaret, quantumque ad dandum Baptismum ualeret humana iustitia, pro suscepta causa conaretur ostendere: "Conscientia - inquit - sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Nam qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum" ? Et tamquam ei diceretur: Unde hoc probas? secutus adiunxit: "Omnis enim res origine et radice consistit; et si caput non habeat aliquid, nihil est" . Quid, obsecro, quia incidisti in defensionem temerariae falsitatis, nebulas manifestis rebus moliris offundere? Aperte dicit homo, originem, radicem, caputque hominis regenerandi per Baptismum non esse posse, nisi cuius ministerio baptizatur; et tu dicis: "Hoc et nos uolumus, ut Christus sit origo et radix caputque christiani; sed quaerimus per quem hoc melius fiat". Hoc aliud est quod dicis, aliud quod dixit Petilianus: hoc quod dicis etiamsi uerum sit, non hoc est quod ille dixit. [3,8] 8. 8. Proinde si hoc et tu uis, ut Christus sit origo et radix et caput christiani; Petiliano resiste, non mihi: quoniam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Quod ego ex Apostolo cum in meis litteris posuissem, ita tu respondere uoluisti, ut diceres: "Dei quidem dare est incrementum; sed sicut qui plantat et rigat, non nisi colonus fidelis et diligens quaeritur, sic etiam in sacramento Baptismatis nonnisi fidelis et iustissimus operarius adhibetur". Quasi uero quod infidelis colonus plantauerit, propter eius infidelitatem non germinet. Vis seminis, et fecunditas terrae coelique temperies hanc efficaciam diuinitus acceperunt, ut ad propagandos fructus plantatorem uel rigatorem operarium tantummodo exspectent, qua mente operetur, qua laboret intentione non curent, utrum dominum agri fideliter diligat, an sua non illius lucra conquirat. Adiungis etiam testimonium propheticum, dicens: Dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos, pascentes cum disciplina. Scio, completum est: tales Apostoli fuerunt, tales etiam nunc, etsi pro Ecclesiae latitudine perpauci, non tamen desunt. Sed quid etiam per Ezechielem prophetam dicatur aduersus pastores malos, debuisti quaerere, legere, cogitare. Ibi enim dicit: Ego pascam, non pastores. [3,9] 9. 9. Proinde et per pastores bonos et per pastores malos cum uerbum suum Sacramentumque dispensat, ipse pascit; quia de se ipso ait: Ut sit unus grex et unus pastor 17. Bonum est enim confidere in Dominum, quam confidere in hominem 18; et: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. Quod a me in illa epistola commemoratum, sic te intellegere ostendis, ut ideo magis te dicas iustum, et fidelem, per quem hoc Sacramentum celebretur, inquirere: "quia spem et fiduciam Dei, non hominis habes; Dei esse autem fidem atque iustitiam; quam semper in ministris eius attendis". Hoc uerum dicis, quia bonorum omnium nihil habemus quod non accepimus; et ideo fides et iustitia nobis a Deo est. Sed cum dicis hanc tibi Deum dare non posse, nisi habeat eam homo per quem baptizaris; spem profecto in homine ponis, qui utrum sit iustitiae particeps, nescis; et si non est, tunc famam eius attendis, et cum falsam bonam de malo latente repereris, ad sanctificationem tibi sufficere cre dis. Obsecro te, si fiduciam Dei, non hominis habes, et ideo magis ut iustus et bonus et fidelis sit per quem hoc Sacramentum celebretur inquiris, quia Dei est fides atque iustitia; numquid Dei est etiam falsitas famae, quam si habeat bonam minister malus, hanc tibi dicis in tuam sanctificationem sufficere? Iam mallem in hominem confideres, unde te uehementissime prohibebam, quam in famae ipsius falsitatem. Homo enim qualiscumque sit, quantum ad id quod homo est attinet, Dei creatura est: nulla uero falsitas Dei creatura est. Porro, si maledictus est qui spem suam ponit in homine, quanto magis qui spem suam ponit in falsitate opinionis humanae, ut in illud aliud incidat quod scriptum est: Qui fidit in falsis, hic pascit uentos : id est fit esca spiritibus malis? [3,10] 10. 10. "Si datum - inquis - a quocumque et quomodocumque Baptisma rescindi non debet, cur post Ioannem Apostoli baptizauerunt?". Quanto uehementius ita proponitur: Si post Ioannem Apostoli baptizauerunt, cur non etiam post quemlibet sanctum baptizat uel melior uel aequalis? ut uel hinc intellegere cogaris, ad istam quaestionem non pertinere baptismum Ioannis? "Et Iudaeis - inquis - a Moyse baptizatis Petrus dixit: Poenitemini, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi". Si propterea iam baptizati erant Iudaei, quia Moyses per mare Rubrum ante tam longum tempus parentes eorum baptizauerat; qui de Christianis baptizatis nascuntur, sine causa hodie baptizantur: et tamen dicis ista, et scribis ista; audiris et legeris, et putaris respondere litteris nostris: quasi hoc sit respondere potuisse, quod est tacere noluisse. [3,11] 11. 11. Nec illud, quod praetereundum putasti, refellisti principio huius epistolae, sicut tibi uideris, quod a me dictum est: "Si errabant illi qui uolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est qui uolunt esse Donati?". Quis enim non uideat hinc esse istam diuisionem factam, hinc hodieque in hac peste persistere, dum in hominis iustitia spes ponitur, ut tunc sit acceptabilis Baptismus Christi, si ab homine iusto quisque tingatur? Contra quem errorem, aduersus eos qui iam schismata propter diuersa merita hominum facere coeperant, clamat ipse Paulus: Gratias ago Deo, quod neminem uestrum baptizaui, ne quis dicat quia in nomine meo baptizaui; quid aliud insinuans, nisi Baptisma Christi non esse nisi eius in cuius nomine datur, et ideo non fieri melius cum per meliorem datur, nec deterius per deteriorem? 11. 12. Frustra itaque deinceps exsultas, et dicis: "Sequitur ut omnia illa quae a sancto Petiliano u cuiuslibet sermo est) scripta sunt, recte dicta concludam". Ipsa enim uerba quae uelut recte dicta concludis, non se recte dicta conuincunt; quia nec "conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis", cum maculosa dantis occulta est. Ibi uictus, cum ueritati acquiescere debuisses, ad falsam eius famam, tamquam ad deceptum mendacio infelicem iudicem prouocasti: quia neque attenditur conscientia, quando fama eius attenditur, et tam non potest falsa cuiusquam fama quam nec mala uita quisque mundari; et nemo fidem christianam sumit ab homine, nec perfido nec fideli, sed ab illo de quo scriptum est: Fide mundans corda eorum. Qui si per fidelem audit quid credendum sit, eum quidem imitatur, non tamen ab eo iustificatur. Nam si minister iustificat impium, consequens est ut etiam in ministrum recte credatur; apostolica quippe clara et certa sententia est: Credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam. Proinde, si minister non audet dicere: Crede in me; non audeat dicere: Iustificaris a me. 11. 13. Iam uero quod sequitur: "Omnis res origine et radice consistit; et si caput non habeat aliquid, nihil est"; si origo et radix et caput baptizati, baptizans minister est, Christus non est; si Christus est, ille non est. Denique cum minister occultus est malus, quae origo, quae radix, quod caput est baptizati? an falsa eius fama? Hoc quidem Cresconius dicit, sed ueritas contradicit. Ergo si tunc origo et radix et caput Christus est; ipse est etiam quando minister est bonus, ne, quod absurdissimum est, melior sit conditio baptizati per occultum malum, quando Christus est caput, quam baptizati per manifestum bonum, si tunc minister est caput. Hoc et de bono semine dixerim. Sequitur enim: "Nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur". 11. 14. Quae uero sequuntur ex epistola Petiliani abs te posita, ubi ait: "Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, cum scriptum sit: Arbor bona bonos fructus facit; et arbor mala malos fructus facit? Numquid colligunt de spinis uuas?", et iterum: "Omnis homo bonus de the sauro cordis sui producit bona; et malus homo de thesauro cordis sui profert mala"; satis aperteque conuincunt, Petilianum haec omnia non retulisse nisi ad hominem per quem Baptismus ministratur, ut ipse intellegatur, si innocens est, facere innocentem quem baptizat; ipse sit bona arbor, cuius fructus sit qui baptizatur; ipse bonus homo, de cuius cordis thesauro procedit sanctificatio baptizati. Ac per hoc cum iste occultus est malus, dic mihi, a quo fit ille innocens? dic mihi, cuius erit arboris fructus? dic mihi, de cuius cordis thesauro sanctificabitur baptizatus? Aut si tunc effectorem innocentiae suae, tunc arborem de qua fructus bonus nascatur, non hominem ministrum Baptismi meretur habere, sed Christum; felicius incidit in ministrum latentem malum, quam si incidisset in manifestum bonum. Quod si absurdissime atque insanissime dicitur, Christi fructus est qui eius Baptismo sanctificatur, cuiuslibet ministri opere baptizetur. Nisi forte ad consilium tuum recursurus est, quando incurrit in ministri conscientiam maculosam et occultam, ut ei de qua nascatur arborem ostendas, falso bonam mali hominis famam: cuius radicem si quaesieris, inuenies fallentis astutiam; de qua si potest nasci fructus bonus, quod absit, mentitus est Christus, qui dixit: Non potest arbor mala fructus bonos facere. Sed quia uerum dixit Christus, habeat homo bonus tamquam bona arbor bonum fructum, opus bonum; sicut homo malus tamquam mala arbor malum fructum, opus malum: qui autem baptizatur, non de cuiusquam hominis, sed de spiritu Christi nascatur, si uult esse fructus qui uento non corrumpatur, et arbor quae non eradicetur. Quae cum ita sint, cum tu dixeris: "Ergo sequitur ut omnia illa quae a sancto Petiliano u cuiuslibet sermo est) scripta sunt, recte dicta concludam"; puto quia ego potius illa omnia non recte dicta concludo. [3,12] 12. 15. Iam nunc uideamus quod deinde in epistola tua contexuisti, quomodo te Optati causam et Maximianistarum, quinimmo, ut abs te doctior fiam, Maximianensium, uestri docuerunt. Et de Optato quidem, de quo nihil conscriptum ualeo recitare, quodlibet sentias, facile cedo. Unum illud scio: si uera sunt quae de illo, ut non dicam ostendebantur, certe tamen dicebantur, nec ipse erat bonus, nec famam habebat bonam; unde quicumque per eum baptizati sunt, nec conscientia eius secundum Petilianum, nec fama eius secundum te, ablui potuerunt: si autem falsa mala eius, sicut saepe assolet, inuida fama iactauit; uide quam recte non facile credamus, quod numquam nobis de traditoribus quos accusatis probare potuistis: quia solet etiam de bonis mala fama mentiri. Si ergo non illorum innocentia, non denique, quod uerum atque firmum est, Dei gratia et nostra conscientia ratum nobis Baptismum facit, faciat saltem sententia tua. [3,13] 13. 16. Tu enim cum de Optato loquereris dixisti: "Ego quidem Optatum nec absoluo, nec damno". Si hoc ego, imo non tantum ego, sed omnis Africana catholica Ecclesia; quanto magis etiam transmarina tam longe lateque diffusa, de Caeciliano et eius ordinatoribus dicat: Ego illos nec absoluo, nec damno? Parumne putas esse illis quos ii baptizauerunt, quorum nemo unquam Caecilianum uidit, quod de Optato sufficere credis eis quos ille etiam suis manibus baptizauit? An quia de Caeciliano parentum uestrorum concilium recitatis, de Optato autem nullum recitatur a nobis; ideo putas nulli nostrum licere dicere: Ego Caecilianum nec absoluo, nec damno; quod tibi licuit de Optato? Sed factum est pro Caeciliano posterius iudicium transmarinum, uestris apud Constantinum imperatorem ut fieret instantibus. Aut si ecclesiastica iudicia, quae prius facta fuerint, iam conuelli non possunt; quid de Primiano facturi estis, uestro episcopo Carthaginensi, contra quem primo centum, plures utique quam de Caeciliano iudicauerunt, eique abrogato episcopatu Maximianum pro illo constituerunt? Nonne Primianus posteriore iudicio nititur, quod pro illo factum est in oppido Bagaiensi; secundum quod iudicium non uult de se dubitari, sed ab omnibus uobis se extorquet absolui? Unde et nos secundum posterius de Caeciliano iudicium prorsus eum incunctanter absoluimus. Sufficit tamen ad causam, si hoc de illo dicamus, quod tu de Optato dixisti: Nos Caecilianum nec absoluimus, nec damnamus. Viderint illi, seu uestri, seu nostri, quemadmodum de illo iudicauerint; ipsi suarum sententiarum rationem reddant, ipsi portent seu mali seu boni sui operis sarcinam: nobis de alienis factis saltem dubitare permittite, ne cogamur in nobis ea Sacramenta damnare, de quibus non licet dubitare. Sed iam dixi, senti de Optato quod uis: neque enim est unde conuincamus eum, qui non apud acta commisit; quae tamen ita commisit, ut inter Gildonis satellites praecipuus haberetur, teneretur, moreretur. Numquid etiam de Feliciano et Praetextato sociis Maximiani, quos trecenti et decem episcopi uestri cum caeteris similiter nominatim expressis, una eademque sententia Bagaitani concilii damnauerunt, eosdemque non post paruum tempus cum omnibus quos damnati baptizauerunt, sicut fuerunt, episcopos susceperunt, quodlibet uobis garrire permittitur? [3,14] 14. 17. Quocirca quaecumque in nos siue in nostros quasi parcendo et praetereundo dixisti, sine nominibus, sine testibus, sine ullis omnino documentis, partim culpando quae culpanda non sunt, partim quae culpanda sunt, non probando, superuacaneum est uelle purgare. Istos, istos iterum attende, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum aliquanto diligentius intuere, quorum totam causam suo loco ita, si Dominus permiserit, explicabo, ut etiam si nimius hostis ueritatis esse uolueris, uestrorum mendacium defendere uel negare non possis: sed nunc interim secundum hoc mihi placet agere quod tibi dixerunt; nondum discutio quam uerum dixerint, nondum ostendo quam mira impudentiae caecitate mentiti sint. Certe "cum de iis quos Maximianistas appellaui, et damnatis uestrorum concilio et receptis, in epistola mea perlegeres, sicut scribis, ualde permotus es: quippe cum adhuc rbis enim tuis utar) quid haberet ueritas ignorares". Denique "statim, sicut narras, ex uestris episcopis diligentius inquisisti; atque ipsis docentibus, et decretum concilii, et sententiam in eos qui damnati sunt dictam, et rei totius ordinem cognouisti". Et quia et me quid gestum sit ignorare credebas, quid ueritas haberet hortatus ut discerem, ita deinceps cuncta narrasti. Vide quia in hac causa uerba ipsa tua pono ex epistola tua; sunt enim mihi pernecessaria. [3,15] 15. 18. "Cum quam plurimos - inquis - episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio, in eos omnes qui in eius schismate perstitissent, prolata sententia est: quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen - inquis - decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset, innocens haberetur. Sic factum est - inquis - ut non solum duo illi quos memoras, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se Ecclesiae reddidissent. Quorum ideo Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur; nec, cum baptizarent, fuerant ab Ecclesia separati, quippe necdum transacti temporis definita meta disiuncti. Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt". Haec uerba tua certe, mi Cresconi, cognoscis ex epistolae tuae contextione expressa. [3,16] 16. 19. Proinde quaero abs te: Si nondum fuerant ab Ecclesia separati, quomodo "in eos omnes qui in Maximiani schismate perstitissent, prolata sententia est, quae cum consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi uoluisset, innocens haberetur?". Quibus uerbis ostendis, eorum qui in Maximiani schismate perstitissent, si qui intra dilationem temporis corrigi uoluisset, innocens haberetur. Corrigeretur ergo, si quis corrigi uoluisset, ab illo schismate in quo cum Maximiano perstiterat: proinde antequam corrigeretur, in schismate erat, in quo perstiterat; quamuis in eo, quia intra placitum tempus correctus est, non pertinaciter perstitisset. Nam et posterioribus uerbis paulo post ita distinguis: "Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt"; dicens utique, "pertinaciter perstiterunt", ostendis etiam illos qui correcti sunt perstitisse, sed non pertinaciter. In quos simul omnes prolata est illa sententia, qua consensu omnium confirmata, placuisse tamen dicis decreto concilii dilationem illam temporis dari. Quomodo igitur in Ecclesia erant, qui antequam corrigerentur, in schismate cum Maximiano perstabant? Quod si in Ecclesia non erant, quia in schismate erant, quomodo baptizabant? Deinde, quomodo factum est, sicut dicis, ut non solum illi quos memoraui, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se Ecclesiae reddidissent, si ab Ecclesia non erant separati? Cui se reddiderunt, unde non recesserunt? Aut si recesserant, dic, quaeso, antequam se Ecclesiae reddidissent, quo iure baptizauerunt? "Quorum ideo", inquis: "Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur". "Restituti", quo? Euigila, obsecro, dic nobis, quo restituti? Profecto dicturus es: "In Ecclesiam", cui se illos reddidisse dixisti. Quisquamne restituitur in Ecclesiam, qui non fuerit ab Ecclesia separatus? Quisquamne ab Ecclesia non separatus quamlibet paucos dies persistit in schismate? Quisquamne ab Ecclesia non sepa ratus se post tempus quamlibet paruum reddit Ecclesiae? [3,17] 17. 20. Arbitror te, carissime, non solum uerba tua non considerasse conscribenda, sed nec legisse conscripta. Verumtamen quid faceres, cui necessitas in hoc opere ingerebatur in Maximianum ac socios eius, non propriam dicere, sed ab aliis dictam, quomodo posses, defensare sententiam? Nam et si tu non utereris his uerbis, idem ipsum decretum concilii Bagaiensis recitarem, ubi scriptum est: "Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". [3,18] 18. 21. Proinde, et si talia tua uerba non reperirem, hic certe dicerem, hic pro ueritate clamarem: Quomodo ad matrem Ecclesiam redire permittuntur, qui ab Ecclesia matre non recesserunt? Aut si recesserunt, quo iure, antequam redirent, baptizare potuerunt, nisi quia in causa reserciendi huius schismatis obliti estis propriae uanitatis, qua post episcopos ab ipsis Apostolorum sedibus inconcussam seriem usque in haec tempora perducentes, non unum hominem, non unam domum, non unam ciuitatem, non unam gentem, sed orbem terrarum rebaptizandum esse censetis? aut certe quia huius facti horror semper etiam facientium corda concussit, tot populis ad uestram communionem a Maximiani communione redeuntibus, tam multos quidem libuit reparare, sed puduit tam multos rebaptizare: quod tamen, quibuslibet detestantibus et exhorrentibus, propter salutem hominum faceretis, quae quanto plurium fuerat, tanto minus utique contemnenda erat, si hoc unquam contuitu ueritatis, et non praeiudicio faceretis erroris. Vides certe in hoc Maximianensium ad uestram communionem reditu patefactum, uera esse quae de Baptismo dicuntur a nobis. Nam si ullus est in hominibus intellectus, uel dicendi aliquid uel audiendi, qui antequam redeat ad Ecclesiam baptizat, profecto extra Ecclesiam baptizat: et tamen rescindendus Baptismus non est, sicut nec in illis rescissus a uobis est. Quo non mutato, nec in suo, nec in cuiusquam alterius, sed in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine quisque baptizat. Deinde, praeter Baptismi sacramentum, quod uel ad poenam peruersi, uel ad salutem recti siue correcti integrum perseuerat, de ipsa correctorum expiatione uel mundatione uolo aliquid dicere. Meministi enim quae aduersus nos dixeris, quod uenientes ad nos a uobis ex haereticorum sacrilego errore, sine ulla expiatione susceptos habeamus. Tu nobis dic modo, de schismate Maximiani redeuntes ad uos, cum in suis etiam susciperentur honoribus; qua tandem, quaeso, expiatione mundati sint.An illo tanto scelere participato, non erant tam nefaria societate maculati? [3,19] 19. 22. Attende quid insonet, quid increpet, quid in illo praeclaro concilio fateatur ueri dicum os illud episcoporum tuorum. "Maximianum - inquit - fidei aemulum, ueritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit: et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium superis reseruauit. Raptus enim poenam suam compendio lucrauerat funeris: usuras nunc grauioris colligit fenoris, cum mortuus interest uiuis". Itane tandem in huius schismate, sicut ipse dixisti, persistentes, antequam intra tempus dilationis, sicut tu item dixisti, se uestrae Eccle siae reddidissent, nullam uel paruam de huius societate traxerant maculam? Sed audi deinde quid sequatur; audi, inquam, dictator uel dictor illius sententiae quid connectat. "Nec hunc solum - inquit - sceleris sui mors iusta condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt. Nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi; sed quoniam tabescentis uulneris putredo pestifera plus habet in abscissione solaminis, quam in remissione medicaminis, inuenta est causa salubrior ne per cuncta membra pestilens irrepat uirus ut compendioso dolore natum decidat uulnus. Famosi ergo criminis reos Victorianum Carchabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Assuritanum, Saluium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite". Quae grauiora in illos dicere potuistis? Quae grauiora in nos ipsos dicere soletis? "Sed ab hoc - inquis - tam magno malo intra dilationis tempus correcti sunt". Videro utrum correcti sint: quia reuera correcti essent, si ad ueram Ecclesiam remeassent. Sed si uestra uera est, quomodo expiati sint a tam immani scelere, dicite. Si enim non sunt expiati, omnes uos estis secundum uestram sententiam eorum scelere maculati: si autem expiati sunt, solo ipso reditu, propter caritatem quae cooperit multitudinem peccatorum, expiari potuisse conceditis; et nos de uestris cum correcti ad nos ueniunt, inanibus calumniis accusatis: nisi forte, iam quidem, sicut concilii uerba indicant, et schismatis sacrilegium perpetrauerant, sed ante diem concessae dilationis eodem sacrilegio nondum fuerant inquinati, et ideo non putati sunt expiandi. [3,20] 20. 23. Hoc si ita est, quis uobis audeat, qui tam mirabilem potestatem in homines accepistis? Peccant quando uolunt, et inquinantur quando uultis. Non obscurum aliquid recitamus, minusue notum atque uulgatum. Illa sententia est, quae tantae facundiae merito in manibus omnium, in omnium ore uersatur, qui legendorum talium studiosi sunt: de qua nunc saltem cernis quam uere dixerim, quod "non eam deberent primo gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam". Attende quid habeat, audi quid perstrepat. [3,21] 21. 24. "Maximianum - inquit - fidei aemulum, ueritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit". Cum hoc igitur si quis Sacramentum altaris uno die sciens communicasset, secundum iactantissimam illam seueritatem uestram, nonne tanto malo sic pollueretur, ut par eius fieret? Quid ergo fuerunt, uel quid ex illo facti sunt, qui non solum ad altaria cum eo accesserunt, uerum etiam ipsi eum ordinatum episcopum contra Primianum uestrum erectis altaribus admouerunt? Sed quid ego te de istis interrogem? Ipsa sententia loquatur, cuius uerba sic fulgent, ut si eam uolueritis abscondere, quarumlibet latebrarum tenebras suo nimio splendore perrumpat. Videamus in socios Maximiani, quanto sonitu damnationis insurgat. [3,22] 22. 25. "Nec solum hunc - inquit - sceleris sui mors iusta condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt". Deinde paulo post, cum omnes ordinatores Maximiani nominatim enumerasset, inter quos etiam isti de quibus ago, Felicianus et Praetextatus leguntur, quid fecerint, ut tanta in eos digne dicenda essent, ita subiungit: "Qui funesto - inquit - opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt"; sic intellegi uolens, quod ipsi adfuerint, ipsi Maximianum impositis manibus ordinauerint. Addens etiam de Carthaginis clericis: "Sed et clericos, inquit: Carthaginis Ecclesiae, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt". [3,23] 23. 26. Rogo te, Cresconi, numquid ullis meis uerbis hoc crimen exaggero? Quod si uoluissem, fortasse mihi, etsi non talia, tamen qualitercumque sufficientia non defuissent. Quaero igitur abs te, antequam isti duo, de quibus interim ago, ad uestrae communionis concordiam remeassent, in illa catena sacrilegii constituti, sub quorum labiis erat uenenum aspidum, cum ore pleno maledictione et amaritudine, cum pedibus uelocibus ad effundendum sanguinem, quomodo baptizarunt? Numquid in his erat conscientia sancte dantium, quae ablueret accipientium? Numquid eos saltem fama bona uel falsissima commendabat, quae tibi in illis angustiis non qua euaderes, sed qua te praecipitares, exitum praebuit, cum eos tam insigne concilium clamet "famosi criminis reos"? Redeuntes deinde, sicut falsa narrantibus uestris episcopis credidisti, ante dilationis diem, quomodo suscipiuntur in honoribus suis, cum eis quos extra Ecclesiam cum Maximiano, constituti in catena sacrilegii schismatici baptizauerant? Unde a sacrilegio tanto expiantur? A catena illa unde soluuntur? Labia eorum, os eorum a ueneno aspidum, a maledictione et amaritudine unde mundatur? Unde pedes ab effusione spiritalis sanguinis abluuntur, quo uelociter cucurrerunt? Unde manus a funesto opere perditionis emaculantur? Unde ab illicito incestu, non membra corporis, sed animae purgatur affectus? [3,24] 24. 27. Nempe istam causam ut defendatis, uelitis nolitis, ad patrocinium ueritatis uenire cogimini, quae dicit Baptismum Christi, non solum per occultos, uerum etiam per manifestos malos; nec solum a conuersis, uerum etiam a peruersis datum, habere inconcussam sui roboris firmitatem; et eis posse quidem inesse, sed nisi correctis non posse prodesse; correctos autem etiam fraternis orationibus expiari, per caritatem cooperientem multitudinem peccatorum. Ecce antequam ostendam quam impudenter tibi uestri episcopi de Maximianensium susceptione mentiti sunt, secundum ipsum mendacium eorum et narrationem tuam, quam tota causa uestra subuersa sit puto quod non iam quaerere debeas, sed agnoscere, nec parare contradictionem, sed correctionem potius cogitare. Vides enim nunc saltem, quam ueraciter a me illa dicta sint, quibus frustra mendaciter respondere conatus es: quam recte dixerim: "Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, cur non pro unitate Christi uera et plenaria lex illius haereditatis agnoscitur?" Cum ipse fatearis, eos qui in Maximiani schismate perstitissent meruisse sententiam, qua non tenerentur si intra diem dilationis se Ecclesiae reddidissent. Unde constat, antequam se reddidissent, eos in schismate in quo perstiterant baptizasse, cum quibus in uestram communionem recepti sunt. Vides quemadmodum mortui baptizauerint: quia de illis qui in Maximiani schismate perstitissent, antequam ad uos redirent, dictum erat sententia concilii Bagaiensis: "Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora". [3,25] 25. 28. Quod uero dixi: "Quando apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamauerunt; nunc autem cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt": ecce iam multo melius obmutescerent, cum talia loquuntur quibus peius implicarentur. Vides quam uerum sit quod a me dictum est: "Iam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad Ecclesiam, quae non damnauit incognita, si pro pace Donati placuit reuocare damnata". Multo magis enim hoc secundum tuam narrationem uerum est, qui dixisti etiam illos dilatione concessa reuocatos, de quibus nominatim expressis iam dictum fuerat: "Dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite". Cum enim post haec uerba illa est dilatio constituta, quomodo non placuit reuocare damnata? aut quomodo nobis tanto post natis, uel ipsi etiam christiano orbi terrarum incognita esse non possint, quae probari non potuerunt de Caeciliano, in eo quod postea factum est iudicio transmarino; quando ea quae de Maximianensibus gesta sunt, et in Africa, et temporibus nostris, tu cum sis Afer, sicut dicis, post tot annos adhuc usque non noueras? sicut autem nos docere poterimus, adhuc usque non nosti, quia episcopis uestris mentientibus credidisti. [3,26] 26. 29. Quod autem "me de traditione in uestros maiores, dicis, quasi per anticategoriam, quod a nostris maioribus factum est, retorquere uoluisse", culpans quod hoc fecerim, "quasi in schola de causae generibus uel quaestionibus ageretur, non in Ecclesia ueritas quaereretur"; numquid hoc Eliae prophetae diceres, qui cum sibi a rege iniquissimo esset obiectum, quod ipse euerteret Israel; respondit: Ego non euerto, sed euertis tu et domus patris tui? Quid enim ad nos pertinet hoc retortae obiectionis genus, quo nomine a Graecis appellatur in arte rhetorica, cum hoc inueniamus in auctoritate prophetica? Cum ergo quisque dicit: Non ego feci, sed tu fecisti: uerum dicere opus est, non dicere metuendum est. Et tu quomodo ostendas non fecisse maiores uestros, quod suis confessionibus lectis fecisse monstrantur, debes si quid uales uigilantissime cogitare, non uerbo graeco imperitos ne nos audiant deterrere. Et maiores quidem nostros fuisse traditores non docuisti: neque enim quia dixisti esse multas litteras quibus hoc possit ostendi, ideo iam ostendisse putandus es. De uestris autem maioribus exstat Secundi Tigisitani concilium, cum paucissimis quidem factum apud Cirtam post persecutionem codicum tradendorum, ut illic in locum defuncti ordinaretur episcopus. [3,27] 27. 30. Ibi quae gesta sint accipe: nam quae necessaria fuerunt, infra scribere curaui: "Diocletiano octies, et Maximiano septies consulibus, quarto nonas martii, Cirtae, cum Secundus episcopus Tigisitanus primae cathedrae consedisset in domo Urbani Donati, idem dixit: Probemus nos primo, et sic poterimus hic ordinare episcopum. Secundus Donato Masculitano dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Scis quantum me quaesiuit Florus ut thurificarem, et non tradidit me Deus in manibus eius, frater: sed quia Deus mihi dimisit, ergo et tu serua me Deo. Secundus dixit: Quid ergo facturi sumus de martyribus? Quia non tradiderunt, ideo et coronati sunt. Donatus dixit: Mitte me ad Deum, ibi reddam rationem. Secundus dixit: Accede una parte. Secundus Marino ab Aquis-Tibilitanis dixit: Dicitur et te tradidisse. Marinus respondit: Dedi Pollo chartulas; nam codices mei salui sunt. Secundus dixit: Transi una parte. Secundus Donato Calamensi dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Dedi codices medicinales. Secundus dixit: Transi una parte". Et alio loco: "Secundus Victori a Rusiccade dixit: Dicitur te tradidisse quatuor Euangelia. Victor respondit: Valentianus curator fuit, ipse me coegit ut mitterem illa in ignem. Sciebam illa deletitia fuisse. Hoc delictum mihi indulge, et indulget mihi et Deus. Secundus dixit: Transi una parte". Et alio loco: "Secundus Purpurio a Liniata dixit: Dicitur te necasse filios sororis tuae duos Milei. Purpurius respondit: Putas me terreri a te, sicut et alteri? Tu quid egisti, qui tentus es a Curatore et Ordine ut Scripturas dares? quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut iussisti dari quodcumque? Nam non te dimittebant passim. Nam ego occidi et occido eos qui contra me faciunt. Ideo noli me prouocare ut plus dicam. Scis me de nemine tractare. Secundus minor patruo suo Secundo dixit: Audis quae dicat in te? Paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis: quos scio quia dimittere te habent, et dare in te sententiam, et remanebis solus haereticus. Ideo quid ad te pertinet, quis quod egit? Deo habet reddere rationem. Secundus Felici a Rotaria, Centurioni et Victori a Garbe dixit: Quid uobis uidetur? Responderunt: Habent Deum cui reddant rationem. Secundus dixit: Vos scitis et Deus. Sedete. Et omnes responderunt: Deo gratias". 27. 31. Hos tu traditores, qui cum aliis apud Carthaginem in Caecilianum et socios eius dixerunt sententias, inter quos et Siluanus Cirtensis fuit, de cuius traditione gesta mox inseram, praeclara uideli cet ratione defendes: hoc enim de his tam pluribus utique dicturus es, quod de uno Siluano tamquam magnum aliquid dictandum putasti, hinc te arbitratus manifeste falsum crimen quod ei traditionis obiicitur, demonstrare, quia interposuisti sententiam eius quam in concilio inter caeteros episcopos contra Caecilianum et alios communionis eius participes dixit; tamquam fieri non posset ut traditores traditor condemnaret. Prudentius enim tu uides ista quam Paulus apostolus: nam ille quibusdam res obiiciebat absurdas, nec considerabat non posse fieri quod dicebat: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis? et illud praecipue: In quo enim alterum iudicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas. Hos ergo traditores, quibus confessis territus Secundus ignouit, secum habuit in Carthaginensi concilio, et in absentes non confessos dixerunt sententias, qui praesentes de sua non sunt confessione damnati. Hoc concilium non maneret, nec in posteritatis memoriam perduraret, nisi describeretur ab aliis, cum seruaretur ab eis qui eo se defendere praeparabant, si quis eis eadem postea crimina, quae illic relaxata sunt, obiecisset. [3,28] 28. 32. Intererat etiam Secundi ipsius, ut appareret eum, ne schisma fieret, quod solent prae caeteris pacifici, praecauere, illa omnia diuino iudicio dimisisse: quod multo magis facere deberet in concilio Carthaginensi, ubi contra absentes nulla constiterant, nisi Lucilla tunc praepotens et pecuniosissima femina odiis accensa furialibus uehementer instaret, ut contra Caecilianum ueluti damnatum alter ordinaretur episcopus. Quod in Zenophili consularis iudicio postea commemoratum est per quemdam Nundinarium Siluani Cirtensis tunc uestri episcopi diaconum, qui cum memorato episcopo suo quem perpessus fuerat inimicum, sicut uolebat, concordare non potuit. Egerat sane hoc apud collegas eius magis terribiliter, ne omnia proderet, quam suppliciter, ut ueniam mereretur. [3,29] 29. 33. Ex illius iudicii gestis haec pauca interposui: "Constantino Maximo Augusto et Constantino iuniore nobilissimo Caesare consulibus, Idus Decembres sexto Tamogadiensi inducto et applicito Victore grammatico, astante etiam Nundinario diacono, Zenophilus consularis dixit: Quis uocaris? Respondit: Victor". Et paulo post alio loco: "Nundinarius respondit: Legantur acta. Zenophilus consularis dixit: Legantur. Et legit Nundinius exceptor: Diocletiano octies et Maximiano septies consulibus, quarto decimo calendas iunii, ex actis Munatii Felicis flaminis perpetui curatoris Coloniae Cirtensis: Cum uentum esset ad domum in qua Christiani conueniebant, Felix flamen perpetuus curator Paulo episcopo dixit: Proferte Scripturas legis, et quidquid aliud hic habetis, ut et praecepto et iussioni parere possitis. Paulus episcopus dixit: Scripturas lectores habent, sed nos quod hic habemus, damus. Felix flamen perpetuus curator dixit Paulo: Ostende lectores, aut mitte ad illos. Paulus episcopus: Omnes cognoscitis. Felix flamen perpetuus curator dixit: Non eos nouimus. Paulus episcopus dixit: Nouit officium publicum, id est Edesius et Iunius exceptores. Felix flamen perpetuus curator dixit: Manente ratione de lectoribus quos monstrabit Officium, et uos quod hic habetis date. Sedente Paulo episcopo, et Montano et Victore de Castello Memor presbyteris, astante Marte cum Aelio, et Marte diacono, proferente Marcuclio, Catulino, et Siluano et Caroso subdiaconis, et Ianuario, Marcuclio, Fructuoso, Miggene, Saturnino, Victore Samsurico, et caeteris fossoribus, contra scribente Victore Aufidii in breue sic: Calices duo aurei; item calices sex argentei", etc. Et alio loco: "Posteaquam apertum est in bibliothecam, inuenta sunt ibi armaria inania, ibi protulit Siluanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam inuenisse eas. Victor Aufidii Siluano dixit: Mortuus fueras, si non illas inuenisses. Felix flamen perpetuus curator p. Siluano dixit: Inquire diligentius, ne quid hic remanserit. Siluanus dixit: Nihil hic remansit, totum hoc eiecimus", etc. Et alio loco: "Exemplum libelli traditi episcopis a Nundinario diacono. Testis est Christus et Angeli eius, quoniam traditoribus communicastis: id est Siluanus a Cirta traditor est, et fur rerum pauperum, quod omnes uos epi scopi, et presbyteri, et diacones, et seniores scitis; et de quadringentis follibus Lucillae clarissimae feminae, pro quod uobis coniurastis, ut fieret Maiorinus episcopus, et inde factum est schisma. Nam et Victor fullo uestri praesentia et populi dedit folles uiginti, ut factus esset presbyter, quod scit Christus et Angeli eius", etc. Et alio loco: "Quibus lectis Zenophilus consularis dixit: Et actis et litteris quae recitatae sunt, traditorem constat esse Siluanum. Item alio loco: Zenophilus consularis dixit: Quid administrabat tunc Siluanus in clero? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta persecutione Siluanus subdiaconus fuit". [3,30] 30. 34. Habesne, frater Cresconi, ad ista quod dicas? Puto non usque adeo frontem periisse de rebus humanis, ut ad purgationem Siluani adhuc putes sententiam recitandam quam dixit in Caecilianum et collegas eius quasi traditores; ne magis nos admoneas dicere ex Epistola Apostoli simile aliquid, ut paulo ante commemoraui: Qui praedicas non tradendum, tradis; et: "In quo alium iudicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas" 45. "Sed postea, inquis: Ursacio et Zenophilo persequentibus cum communicare noluisset, actus est in exsilium". Imo qui iam traditor fuit, permanere etiam haereticus uoluit, ut falsum honorem in ipsa parte Donati haberet, qui habere in Catholica nullum posset, tam manifestis traditionis suae gestis publico iudicio reseratis. Haec tu profecto falsa esse dicturus es, et pro uestris maioribus, ut plurimum possis, contra nostros alia prolaturus. Quod quidem forsitan non ualebis, non inueniendo quid proferas. Sed fac te inuenisse, fac protulisse: tantane furis impudentia, ut abs te prolatis magis contendas credi oportere, quam eis quae proferuntur a nobis? Aut enim et hic et illic fuerunt traditores, si et tu aliqua recitas de confessione nostrorum: aut si aliquid putas contra uestros a nostris esse confictum, cur non et a uestris contra nostros hoc idem nobis putare conceditis? Ergo pro humanis factis, aut et hinc et inde manifestatis, aut ex utroque latere incertis, ne qui in unum Deum credimus litigemus, quod certum et diuinum munus est, in Christi gratia concordemus. Cum enim gesta maiorum nostrorum atque uestrorum hinc atque inde contraria recitantur nobis tanto post natis, si nec saltem dubitare permittitur, quid iniquius? si autem permittitur, quid sufficientius? Neque enim sicut incertum est a quibus exstiterit traditionis malum, sic incertum est a quo iubeatur reddi pacis bonum. [3,31] 31. 35. Ac per hoc qui pro incerto alieno malo pacem Christi respuit, certissime malus est: quandoquidem Cyprianus nec pro certa permix torum malitia zizaniorum pacem deseruit frumentorum, qui scribens ad Maximum dixit: "Et si uidentur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus". Non dixit: Suspicamur, opinamur, arbitramur, coniicimus, credimus; sed: "Cernimus" dixit. O uerbum, quo cuncta dubitatio tolleretur, ut corpus Christi non diuideretur! Si sola frumenta desideras, geme in labore agri, gaude in spe horrei, tolera malos in communione Sacramentorum Christi, ne ante littoris tempus retia disrumpendo, flas quod tolerare noluisti. Ista dicerem, si de traditoribus quos accusatis aliquid probassetis. Imo hoc uero tempore nec ista iam dicerem: non enim iubeor tolerare, cum quibus iam non cogor uiuere. Quod si mihi etiam nunc traditor demonstretur, qua conscientia desero tot christianas gentes, quibus non demonstratur? Deinde, ego ipse si nunc disco quod paulo ante nesciebam, cur in me rescinditis quod sciebam? Baptismum quippe Christi me accepisse sciebam: uos etiam ipsi alienum scelus docetis, quod ignoratum nemini obesse conceditis. [3,32] 32. 36. Cur ergo heri baptizatum, hodie rebaptizatis, cum alienum scelus quod heri nesciebat, hodie doceatis? Nesciens a quali acceperit, Baptismi accepti non erat reus. Modo abs te hoc didicit: Baptismi rescissi quare fit reus? Nam siue consenserit documentis tuis, siue non consenserit, qui Christi Baptismum ministerio traditoris accepit, nisi probaueris eum scisse a quo acceperit, nec secundum uos recte poteris baptizare. Iam nunc auerte ab studio partium mentem tuam, et considera quam innumerabilis multitudo Christianorum in Africa ipsa nesciat qui fuerint traditores: quanto magis in caetero orbe terrarum, quantam multitudinem, nisi cum bapti zaretur scisse conuiceris, aut baptizandam dicere non audebis, aut iudicare de occultis cordis audebis? Et ubi est quod tibi placet, quae abs te interposita est diuina sententia: Quae manifesta sunt, uobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo uestro? Crede orbi christiano dicenti tibi, Baptismum Christi scio; qui fuerint traditores in Africa, uel ubilibet, ignoro. Quid in me occulta humana iudicas, ut manifesta in me diuina rescindas? Fac te scelus alienum modo mihi probare, quod dicis: hoc cum Baptismum acceperam, nesciebam: si propter eos quos nunc mihi prodis, baptizare eos qui nescientes ab adulteris acceperunt, quos modo prodideris. Quid ad haec dicis nisi: Non est sanctum, non est mundum, nisi quod uoluero, et quando uoluero? [3,33] 33. 37. "In hac re testis est - inquis - totius orbis pene conscientia". Respondetur tibi: In hac re totius orbis nulla est omnino conscientia. "Hoc - inquis - maiores nostri a suis parentibus acceperunt". Respondetur: Sed errantes ab errantibus aut calumniantibus. Nam et maiores Iudaeorum corpus Christi de sepulcro furatum a suis maioribus acceperunt 48. "Non olim defuncti sunt - inquis - qui traditionis huius facinus per quos et quibus locis admissum sit cognouerunt". Respondetur: Hoc et nostri pro suis partibus dicunt. "Exstant - inquis - etiam libri quibus ordo rerum gestarum fideliter ac diligenter adscriptus est: sunt acta, sunt litterae, multorum quoque tenetur manifesta confessio". Respondetur tibi, haec et nostris pro suis partibus non deesse. Aut ergo illis credamus, qui potuerunt causam suam illis Ecclesiis persuadere, quas scriptas in Libris diuinis et canonicis legimus: aut quod tu dixisti de Optato, nec absoluamus dubia, nec damnemus; et pacem Christi cuius bonum dubium non est, fraterna dilectione teneamus. [3,34] 34. 38. Sed "Orientales", quos modo nostros esse concedis, "non latuisse hoc facinus" dicis. Atque ut hoc probes, inseris "principium epistolae concilii Serdicensis, ubi Donati Carthaginis episcopi uestri nomen inuenitur adscriptum. Quod ideo factum putas et affirmas, quod uidelicet Orientalibus, qui de concilio suo haec scripta miserunt, facinus displicuerit traditorum, et ab eorum se communione retraxerant, et propterea Donato uestro communicabant". Disce ergo quod nescis: Serdicense concilium Arianorum fuit, quod notum iamdiu est, et habemus in manibus, contractum maxime contra Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, qui eorum errorem ex ipsa ciuitate ortum, prae caeteris acriter arguebat et refellebat. Non igitur mirum si illi haeretici Donatum sibi ut suum asciscere tentauerunt, quos per totum orbem catholica damnabat Ecclesia. Quamquam nos sine ciuitatum nominibus episcopos ad quos hae litterae datae sunt habeamus. Aut ergo aliquis Donatus fuit non in Africa episcopus, cui nomini Carthago a uestris est addita; aut, ut dixi: Africanam haeresim Orientalis haeresis sibi tentauit adiungere. Quod hinc maxime credibile est, quod ad Carthaginis episcopum Romano praetermisso, numquam Orientalis catholica scriberet: ubi saltem uester scribi debuit, quem soletis Romam paucis uestris mittere ex Africa. Sed Deo gratias, quod nec ualuit, si tamen coepta est, illa conspiratio haereticorum Orientalium cum Afris haereticis praeualere. Tu Arianos iam inter haereticos et nobis et uobis detestandos in tua epistola posuisti; unde mihi tecum nulla necessitas est etiam de hac quaestione confligere. Nam quod tibi proposuisti quaestionem tamquam a nobis obiectam: "Si haec ita sunt, a communione uestrorum quemadmodum Orientales postea disgregati sunt?", et respondisti "quod in recipiendis iterum nostris damnatae causae non potuerint seruare constantiam"; numquid mirandum est de tam longinquis terris episcopos tuos impune tibi narrare quod uolunt? Quod si omnino ita esset, tot populi quid fecerunt, qui cum ista nescirent, tamen a uobis rebaptizandi censentur? Annon est credibile quod et haec populi ignorare potuerint, cum tu harum rerum aliquantum studiosior, quid cum Maximianensibus egerint uestri Afri in Africa, nisi litteris meis uelles respondere, non quaereres? [3,35] 35. 39. Illud uero quod dixi: "Neque si aliquorum in nostra communione defunctorum traditio probaretur, quae a nobis improbatur et displicet, nos ex aliqua parte macularet" 49: quam ridicule "putasti ridiculum et minus conueniens prudentiae meae". Proinde iam cupio nosse quomodo id refellerit prudentia tua. An quia dicis "te non uidere quomodo a nobis improbetur, uel quatenus displiceat, quod numquam cognito errore damnauimus in eorum schismate positi"? Vide potius, quam breuiter ad ista respondeam. Ego in Ecclesia sum, cuius membra sunt illae omnes Ecclesiae, quas ex laboribus Apostolorum natas atque firmatas simul in Litteris canonicis nouimus: earum communionem, quantum me adiuuat Dominus, siue in Africa, siue ubicumque non deseram. In hac communione si fuerunt quos nescio traditores, cum eos demonstraueris, et carne et corde mortuos detestabor: nequaquam tamen a uiuis in eiusdem Ecclesiae sancta unitate manentibus, propter mortuos alienabor. Neque enim ipsi hanc Ecclesiam condiderunt; sed in ea, si boni, frumentum; si autem mali, palea fuerunt. Vos autem quos tam manifestae Ecclesiae zizania, uel palea maculare non posset, quae causa fuit uestrae diuisionis, nisi appetitus sacrilegi schismatis? "Si tibi - inquis - displicet, improba, fuge et relinque Ecclesiam traditorum. Noli errantium maiorum tuorum sequi uestigia". Ad hoc respondeo: Si nec illi fuerunt traditores, maiores mei sunt: si fuerunt, quod ego non sum, non sunt maiores mei. Ecclesiam teneo plenam tritico et palea. Non dico, si alios qui suam sarcinam portant, sed si me ipsum in ea mihi ostenderes traditorem, ubi mihi licet in melius commutari, non mihi opus est inde separari. Si quos tales in Sacramentorum eius communione cognouero, uerbo et disciplina Domini emendo quos possum, tolero quos emendare non possum. Fugio paleam, ne hoc sim: non aream, ne nihil sim. [3,36] 36. 40. Proinde noli frustra in hac sententia uentilari. Magis enim me admonet, quomodo id agam, praeceptum apostolicum quod ipse posuisti: Ne communices peccatis alienis; te ipsum castum serua. Nam ut ostenderet quemadmodum quisque non communicaret peccatis alienis; ad hoc addidit: te ipsum castum serua. Non enim qui se castum seruat, communicat peccatis alienis: quamuis non eorum peccata, sed illa quae ad iudicium sibi sumunt, Dei Sacramenta communicet cum eis, a quibus se castum seruando fecit alienum. Alioquin etiam Cyprianus, quod absit, peccatis raptorum et feneratorum collegarum communicabat, cum quibus tamen in communione diuinorum Sacramentorum manebat, de quibus dicit: "Episcopi plurimi, quos et hortamento esse oportebat caeteris et exemplo, diuina procuratione neglecta, procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas prouincias oberrantes, negotiationis quaestuosae nundinas aucupari: esurientibus in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter uelle; fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere". Numquid talium ille communicabat peccatis? numquid eorum sectam sequebatur? Et tamen cum eis in eorumdem Sacramentorum communione sistebat: quia illa Sacramenta non ipsi instituerant moribus sanctis, sed ad poenam sibi ualere faciebant moribus malis. [3,37] 37. 41. Quid est autem quod dicis, quod ex persona mea tibi proposuisses, quod numquam ego diuinum tradiderim testamentum? Adiungis enim: "Sed ille qui tradidit, te creauit". Deinde contexis quae tibi bene sonare uidebantur: " fonte deducitur riuus et caput membra sequuntur. Sano capite omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi uel uitii est, omnia membra debilitat. Originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit". Et post haec quasi in extremo concludis: "Non potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis". In his omnibus uerbis tuis creatorem meum, caput meum non fecisti nisi traditorem, quem quidem accusare tantum, non conuincere potuisti. Ego autem nec eius innocentiam mihi creatricem uel fontem caputue constituo, sed tu ad illud redis in quo Petilianus errauit, ne, cum quisque nascitur in sanctificatione Baptismatis, Christus sit origo caputque nascentis, et non uis uenire in maledictum de quo scriptum est: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine, cum te aliunde non inuoluas nec, cum resilueris, in aliud recidas. [3,38] 38. 42. Sed et testimonio me admones de Scripturis, quid tibi adhuc ad ista respondeam. Dicis enim propter hoc scriptum esse: In legalibus patrum uestrorum ne ambulaueritis nec aduertis dictum esse Iudaeis, ut mala facta patrum suorum non imitarentur, non ut ab illo Dei populo scinderentur. Si ergo licuit regi Dauid Samuheli Isaiae Ieremiae Zachariae ceterisque sanctis et prophetis Dei inter contemptores legis Dei mandata seruare atque in illos ipsos mandati transgressores multa digna et uera uerba iaculari, patrum quoque illa peccata, quibus sub Moyse ita offenderunt Deum, ut nemo eorum dignus esset terram promissionis intrare, non imitari, non sectari, sed detestari ac fugere et illis, qui ea committerent, similitudinem talium patrum increpare nec tamen sibi alterum populum quasi purgatum et liquatum separatione sacrilega constituere, quomodo nobis non liceat nec facta nescio quorum, quae magis obicitis quam probatis, imitari nec tamen ab ea, quae in uniuerso mundo, sicut Apostolus dicit, fructificat et crescit, sancta Ecclesia separari? Numquid aliqua Sacramenta instituerunt traditores in quibus baptizarer, numquid aliquos libros de facienda uel imitanda traditione posteris condiderunt et eorum tenemus sequimurque doctrinam? Quod si fecissent nec sibi communicare paterentur nisi eos, qui illa legerent approbarent, ipsi ab Ecclesiae se unitate diuiderent; in quorum diuisione me si uideres, tunc me dicere deberes esse in Ecclesia traditorum. Quodsi sua pessima de facienda traditione praecepta conscriberent nec tamen extra Ecclesiam sua propria congregatione atque communione colligerentur, zizania propterea computarentur, quorum causa frumenta non recte desererentur. [3,39] 39. 43. Ecce dico iterum, quae me ulterius uetas dicere: "Arguis apud me eos, quos iam olim defunctos mea cognitio non iudicauit". Dicis tu contra: "Licet tibi et hodie iudicare, et iudicium non tantum de uiuis, sed etiam de mortuis haberi potest. Licet enim sit mortuus qui peccauit, numquam illud moritur quod admisit". Quid, si cum uiueret se correxit Deumque placauit, nonne mortuum et deletum est quod admisit, sicut Felicianus et Praetextatus Maximiani ordinatores data, sicut dicis, dilatione se tanto scelere correxerunt? Mirum est autem, si propria peccata non obsunt hominibus, qui ea facta correxerint, et aliis obsunt, qui ea omnino non fecerint; quodsi de nobis agitur, adde qui nec facta cognouerint. Sed dicis licere mihi etiam hodie iudicare, quia iudicium non tantum de uiuis, sed etiam de mortuis fieri potest. Ecce uolo iudicare, sed uos causam ipsam non uultis agere, immo uero tunc actam, tunc etiam sine dubio terminatam nobis demonstrantibus non uultis agnoscere. Sed faciamus uos potius habere quos docere possitis. Quos nondum docuistis quare iam rebaptizandos esse contenditis, quandoquidem traditoribus quos ignorauerant baptizatos nec cum docue ritis baptizare debeatis, sicut eos, qui nescientes ab adulteris baptizati sunt, et illis proditis atque conuictis non baptizatis? [3,40] 40. 44. Hic forte dicas: sed de Caeciliano iam iudicatum est. Respondetur tibi: iam iudicatum erat et de Primiano a centum episcopis uestris, quibus eum iniquissimum Maximianus persuaserat, antequam Bagaiense concilium faceretis. Sed in primo iudicio damnatus est absens, in secundo absolutus est praesens. Si post primum quos baptizauit rebaptizari non possunt, quanto potius post secundum. Ita et Caecilianus primo apud Carthaginem iudicio Secundi Tigisitani damnatus est absens, secundo iudicio Miltia dis Romani absolutus est praesens. Adhuc nos de illo certos esse non uultis: saltem dubitare permittite. Vincit enim uos non solum qui Caecilianum scit innocentem, uerum etiam qui nescit nocentem. Vos autem utrosque rebaptizandos esse censetis, et qui dicunt "nouimus" et qui dicunt "non nouimus qualis fuerit Caecilianus". Non sunt baptizandi quos baptizauit Primianus post primum iudicium quo damnatus est absens, et baptizandi sunt quos baptizauit Caecilianus post secundum iudicium quo absolutus est praesens. Illum damnatum damnare non licuit, de isto absoluto saltem liceat dubitare. Cuius crimina etiamsi certa nobis essent, in Ecclesia constitutos, quam Spiritus sanctus uelut aream cum palea praenuntiauit, nequaquam nos aliena peccata non imitata macularent 58. Et tamen etiamsi nobis incerta esse dicuntur, non solum rei constituimur, uerum etiam rebaptizandi iudicamur. Ita ne agitis, siccine cuncta peruertitis, tantum ne re uera uobis licere arbitramini, ut quod uultis sit sanctum, quod uultis immundum? Cohibete uos, non proficiatis in malis, ne pereatis a bonis. [3,41] 41. 45. Iam illud, quod dixi: "Quodsi de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia quamuis improbe facientes pro pace tamen unitatis laudabiliter tolerant", quam fallaciter refellere uoluisti, prorsus non cogitans litteras tuas sani capitis habituras esse lectorem. Ita enim respondes, quasi ego dixerim persecutionem uobis pro pace unitatis fieri debere. Quod illo quidem loco non dixi, sed dixi: "Si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos, a quibus laudabiliter pro unitatis pace tolerantur, qui talia in uos quamuis improbe faciunt". Quod cum apertissime dictum sit, saltem expositum attendant quos fallere uoluisti; neque enim te quod tam apertum est non intellexisse arbitror, sed breuitate sententiae meae facile putasti posse in caliginem mitti, ubi, quodlibet aliud diceres, ei respondisse uidereris. Cur autem dixerim malos communionis nostrae, hoc est areae dominicae paleam, cum in uos inique agunt, a bonis nostris laudabiliter pro pace tolerari, quid opus est ut ipse ostendam, ipse defendam, cum pro me beatus Cyprianus apertissime et candidissime dicat, etiam cum cernuntur in Ecclesia mali, non propter eos Ecclesiam deserendam 60, hoc est quod dixi eos pro unitatis pace tolerandos? Neque enim uos amplius quam nos persequuntur, qui uos inique persequentes dant uobis ad decipiendos imperitos licet falsam similitudinem gloriae, nobis autem uulnus grande tristitiae. [3,42] 42. 46. Deinde commemorans etiam nescio quos mortuos, quos a nostris dicis occisos, tamquam in campo facundiae tuae positus latissime exaggeras locum, in quo uobis uidemini similes martyrum, cum cotidie uestrorum incredibilia patiamur facta clericorum et Circumcellionum multo peiora quam quorumlibet latronum atque praedonum. Namque horrendis armati cuiusque generis telis terribiliter uagando non dico ecclesiasticam, sed ipsam humanam quietem pacemque perturbant, nocturnis adgressionibus clericorum catholicorum inuasas domos nudas atque inanes relinquunt, ipsos etiam raptos et fustibus tunsos ferroque concisos semiuiuos abiciunt. Insuper nouo et antehac inaudito sceleris genere oculis eorum calcem aceto permixto infundentes et infercientes, quos euellere compendio poterant, excruciare amplius eligunt quam citius excaecare. Nam primo tantum calce ad hoc facinus utebantur, sed posteaquam illos, quibus hoc fecerant, cito salutem reparasse didicerunt, acetum addiderunt. [3,43] 43. 47. Omitto ante quanta commiserint, quibus easdem leges aduersus errorem uestrum constitui coegerunt, magis christiana mansuetudine temperatas quam in tam magna scelera ui congrui uigoris exertas. Episcopus catholicus a Thubursicubure Seruus nomine cum inuasum a uestris locum repeteret et utriusque partis procuratores proconsulare praestolarentur examen, repente sibi in oppido memorato uestris armatis irruentibus uix uiuus aufugit. A quibus pater eius presbyter aetate ac moribus grauis ea caede, qua uehementer afflictus est, post dies paucos excessit e uita. Maximianus episcopus catholicus Bagaiensis dicta inter partes iudiciaria sententia basilicam fundi caluianensis euicerat, quam uestri illicite aliquando usurpauerant. Hanc cum iure perspicuo retineret, in ea ipsa sub altari quo confugerat, eodem supra se fracto eiusque lignis aliisque fustibus, ferro etiam crudeliter caesus totum illum locum sanguine obpleuit. Acceperat autem et grande uulnus in inguine, unde cruore largius effluente continuo moreretur, nisi maior eorum crudelitas per occultam Dei misericordiam profuisset. Nam cum membris ex ea parte nudatis semiuiuus insuper pronusque traheretur, exundantes uenas latenter puluis obstrusit. Inde nostrorum manibus cum ferretur, rursus illis irruentibus uiolenter extortus est grauiusque mulcatus et de excelsa turri noctu praecipitatus subter cinere stercoris molliter iacebat exceptus, sensu amisso uix extremum spiritum tenens. Ibi eum transiens quidam pauper inuenit, cum uentris exonerandi causa ad eum deuertisset locum. Agnouit autem, cum pauidus suam coniugem accerseret, quam procul uerecundia dimouerat, lucernam ferentem. Tunc eum ambo peruexerunt domum uel miserando uel aliquid etiam lucelli sperando, cum siue uiuus seu mortuus, collectus tamen nostris ostenderetur. Quid plura? Mirabili curatione sanatus est, uiuit, plures in eius corpore cicatrices quam membra numerantur. Hunc ad transmarinas terras occisum a uestris fama nuntiauerat et eius facinoris immanitas grauisque indignatus, quaquauersum audiri potuit, dolore horrendo cuncta commouerat. Quo posteaquam ipse secutus est, recentissimae cicatrices eius famae illud mendacium defenderunt; nam quem tunc inspicientes uix crederent uiuum, non temere illa iactasse uidebatur occisum. Hic cum illic inuenisset collegam thubursicensem, quem paulo ante commemoraui, et alios nonnullos similia uel non multo inferiora perpessos, nec eis ad propria reuertendi ulla facultas patere uideretur, et quia Circumcellionum uestrorum nobilis furor horrendum praebens uestris clericis satellitium usquequaque odiosissime innotuit, ingens in uos conflagrauit inuidia atque inde factum est, ut et praeteritae omnes contra uos leges excitarentur et istae conderentur nouae. Quarum tamen uniuersarum seueritas si uestrorum inordinatae ac sine ulla lege grassanti saeuitiae comparetur, mira lenitas appellanda est. His enim magis tanta potestate accepta mansuetudo catholica commendatur quam haeretica immanitas plectitur, immo uero in nos caedes rapinas incendia caecitates excogitando minando exercendo audacius et insanius debacchatur. [3,44] 44. 48. Haec enim ego commemorare uolui, per quae factum est, ut his nostris temporibus aduersus uos ista imperialia statuta ferrentur, immo aduersus errorem uestrum. Nam quid tam, si sapiatis, potest esse pro uobis? Ceterum omnia quae uel anteriorum litteris didici uel ipse cognoui saeua facta uestrorum, quibus ab initio diuisionis uestrae usque ad hoc tempus Ecclesiam catholicam persecuti sunt, si uelim retexere, quae lingua, qui stilus, quantum tempus otiumque sufficiat? [3,45] 45. 49. De Optato cum agerem tuque hoc magis excusare uoluisses quam purgare ualuisses, dixisti "reos hinc uestros esse non posse, quod ad eos uindicandum nemo pertulerit". Tot protestationes nostrorum de furiosissimis uestrorum uiolentiis archiua publica citius impleuerunt quam ullam apud uos uindictam illa facta meruerunt. Sed forte et hic dicatur protestationes quidem depositas, sed ad ipsos uindicanda nulla perlata. Audi ergo quaedam, quae ipse sum expertus. Cum receptorum a uestris Maximianensium quos damnauerant causam cognouissemus et eam quaquauersum poteramus feruenti diffamaremus instantia, illi rebus tam recentibus et tanta manifestatione clarentibus quid respondere possent non inuenientes solito crebrius et audacius Circumcellionum uiolentiis turbisque furentibus nos a praedicanda catholica ueritate suaque fallacia conuincenda de terrere coeperunt. Et quia multi erroris eorum laqueis implicati, cum quibus ut inde liberarentur agebamus, respondebant nobis hoc nos cum episcopis suis agere debere collationemque nostram se uehementer optare, ubi possent uidere quibus adserentibus superaret ueritas falsitatem, in Carthaginiensi totius Africae concilio nobis placuit, ut adhibita etiam publicorum testificatione gestorum, quo possemus eis, qui hoc flagitabant, probare desiderio eorum nos minime defuisse, uestri pacifice conuenirentur episcopi, quisque ab eo nostrum, qui eodem loco in quo ille consisteret, ut per collationem nostram errore sublato christiana et fraterna societate unitate caritate pace frueremur, id intuentes, quia, si hoc fieri uellent, adiuuante misericordia Dei facillime poterat quidquid in causa nostra esset agnosci, si autem recusarent, saltem diffidentia eorum non frustra illis, qui hoc a nobis poposcerant, appareret. Factum est, conuenti sunt, recusarunt; quibus uerbis, quo dolo maledictione amaritudine plenis, nunc longum est demonstrare. [3,46] 46. 50. Interea Crispinus Calamensis uester episcopus a Possidio collega meo in eadem ciuitate apud acta conuentus ad concilium uestrum primo distulerat, pollicens cum collegis suis ibi se uisurum, quid respondere deberet. Deinde post non paruum tempus repetita conuentione rursus apud acta respondit: "Verba uiri peccatoris ne timueris 62, et iterum: In aures imprudentis caue quicquam dixeris, ne cum audierit irrideat sensatos sermones tuos 63. Postremo hanc responsionem meam patriarchali sermone definio: recedant a me impii, uias eorum nosse nolo 64". Hanc eius responsionem cum docti indoctique riderent - quippe hominis dicentis uerba uiri peccatoris se non timere, cui respondere minime auderet, et in aures imprudentis nolle se aliquid dicere, quasi aliquod secretum fuerat imprudentis auribus temere commissurus, cum ea quae diceret multi possent prudentes audire, qualium causa et Dominus Christus tanta pharisaeis quamuis imprudentibus loquebatur, et nolle se nosse uias impiorum, quasi uias suas eum docere uellent, quos impios putabat, ac non potius ipse, si teneret uias Dei, etiam impios docere deberet, sicut scriptum est: Doceam iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur 65 - : cum ergo ista responsio a multis intellegeretur, multis etiam demonstraretur quam inanis esset, quantum attinebat ad causam, quam uero amara et maledica, quod non pertinebat ad causam, atque ita eius, sicut apud uos habetur, doctissima annositas hesterno contra stante tirone nihil aduersum ueritatem posse probaretur rideretur, subito post paucos dies iter agenti Possidio alius Crispinus eius presbyter et ut perhibetur propinquus tetendit insidias armatorum, in quas paene iam noster inciderat, nisi eis prospectis atque nuntiatis ad quem dam fundum fugiens deuertisset, ubi ille nihil auderet uel non praeualeret uel, si quid etiam fecisset, negare non posset. Quo comperto continuo consecutus est tanta caecus insania, ut iam latere turpe arbitraretur. Tum domum, in qua cum suis se Possidius incluserat, saepire armatis, lapidibus circumtundere, ambire flammis, aditum ex omni parte moliri. Quae uero aderat incolentium multitudo memor periculi sui, si in eo loco adgressum tantum facinus impleretur, partim illum deprecabatur ut parceret, quem resistendo non audebat offendere, partim uero ignes subpositos extinguebat. Cum ille nihilo segnius coeptis feruidus atque inexoratus instaret, cessit aliquando ictibus ianua, ingressi sunt sauciatisque caede iumentis, quae in inferiore domus parte conspexerant, de superioribus episcopum deposuerunt afficientes plagis et contumeliis. Ubi ne grauius saeuirent, intercessit ipse Crispinus uelut aliis rogantibus flexus. Quorum non tam uidebatur in ira sua curare deprecationem quam in facinore testimonium formidare. [3,47] 47. 51. Haec posteaquam nota facta sunt in oppido calamensi, expectabatur Crispinus uester episcopus quemadmodum in suum presbyterum uindicaret. Accessit etiam protestatio municipalibus gestis expressa, cuius uel timore uel pudore cogeretur ecclesiasticam exercere uindictam. Quod cum omnino contemneret tantusque fieret uestrorum tumultus, ut ueritati praedicandae, cui respondere non poterant, itinera clausuri putarentur, immo uero iam etiam cernerentur, leges quae non deerant, sed quasi deessent in nostris manibus quiescebant, aduersus Crispinum episcopum uestrum commotae sunt, magis ut nostra mansuetudo demonstraretur quam ut illorum puniretur audacia. Neque enim aliter innotesceret, quid adiutorio Christi Ecclesia catholica in suos inimicos posset et nollet, non secundum haereticam praesumptionem priuato furore Circumcellionibus saeuientibus, sed secundum propheticam ueritatem iugo Domini Dei subditis regibus. Exhibitus igitur Crispinus et, quod se esse proconsuli quaerenti negauerat, facillime conuictus haereticus decem tamen libras auri, quam multam in omnes haereticos imperator maior Theodosius constituerat, intercedente Possidio non est compulsus exsoluere. Qua mitissima sententia non contentus nescio quo consilio, quod displicuisse uestris omnibus dicebatur, ad eiusdem Theodosii filios prouocandum putauit. Acceptatum est, rescriptum est, quid aliud, nisi quod pars Donati iam sciret se ad illam poenam aurariam cum ceteris haereticis pertinere, cum quibus propter communionem talis persecutionis aut communem se deputet habere iustitiam aut, si non deputat, non se ideo iactet iustam, quia ea poena coercetur, qua coerceri et eas haereses uidet quas concedit iniustas, et tan dem intellegat, quod Christi martyrem non facit poena sed causa, nos autem usque adeo saeuos persecutores esse arguat, ut nec post imperiale rescriptum aurum illud fisco Crispinus expenderit, indulgentiam illi catholicis episcopis impetrantibus, et nunc inter ipsas etiam recentissimas leges proscriptionem uestris episcopis comminantes in re propria securus sedeat et catholici clerici inter manus Circumcellionum clericorumque uestrorum domos, uictum, salutem ac lumen corporis pendant. [3,48] 48. 52. Haec qui faciunt quid aequos dicam latronibus, piratis, truculento alicui generi barbarorum, quando nec ipsi omnium crudelitatum magistro diabolo comparandi sunt? Ille sanctum uirum Iob omnibus eius rebus ablatis grauissimo uulnere a capite usque ad pedes percussit; et tamen fuit illic integris integer luminibus locus, nec oculos eius extinxit cuius totum in potestatem corpus accepit 66. Verum haec uidelicet non perferuntur ad uestros, cum Crispinus maluerit Carthaginem pergere, propria pertinacia superari, mansuetudinis episcopalis intercessione mitissimam in se prolatam recusare sententiam, appellare ad eius filios, cuius lege se irretitum uidebat, excitare uniuersae parti Donati, quod solus perpeti nec uolebat nec cogebatur, quam unius sui presbyteri audacissimum et inuidiosissimum facinus sola degradatione punire. 48. 53. Restitutus quidam in regione Hipponiensi uester presbyter fuit. Qui cum ad catholicam pacem, antequam istis imperialibus legibus iuberetur, ueritatis ratione permotus manifesta uoluntate transisset, de domo sua raptus est a clericis et Circumcellionibus uestris, luce palam in castellum proximum ductus et multitudine spectante nihilque resistere audente ad furentum arbitrium fustibus caesus, in lacuna lutulenta uolutatus, amictu iunceo dehonestatus posteaquam satis excruciauit oculos dolentium ridentiumque satiauit, inde ductus ad alium locum, quo nemo nostrorum audebat accedere, duodecimo uix die dimissus est. Hoc episcopo uestro Hipponiensi Proculiano ipse sum questus gestis sane municipalibus, ne, si quid agere esset necesse, hoc ad se negaret fuisse perlatum. Quid responderit, quemadmodum ab inquirenda causa dissimulauerit nostramque intentionem dolosius eludendam post etiam non respondendo putauerit, satis eadem gesta testantur. Nunc uero qui ad nos a uobis clerici transierunt quanta patiantur a uestris, quando narrare sufficimus? Denique non quicumque ad nos inde ueniunt ueritatem persecutione derelinquunt, sed multi ad nos inde non ueniunt, quia persecutionem a uestris pro ueritate perpeti metuunt. [3,49] 49. 54. Aufer itaque de medio superuacuas inuidias molestiarum, quas regalibus iussis pro uestro errore patimini perparuas et prope nul las pro magno furore uestrorum, imputantes etiam nobis, quae ab ipsis terrenis potestatibus, ut uestrorum impetus a sua salute depellant, necessitate fiunt, non uoluntate. Neque enim si quadraginta illi, qui Paulum apostolum interficere coniurauerant, in armatos a quibus deducebatur irruissent poenasque sumpsissent, Paulo ista fuerant imputanda. Omitto quod etiam uoluntarias mortes, quas ipsi sibi ingerunt, in nos mentiendo transfertis. Nam de Marculo quod se ipse praecipitauerit audiui. Quod profecto est credibilius quam hoc aliquam potestatem romanam iubere potuisse romanis legibus nimis insolitum, cum hoc malum inter tot haereses sub christiano uocabulo errantes proprium sit haeresis uestrae. Unde quid prodest, quod conciliis suis hoc uestri episcopi prohibuisse et damnasse se iactant, sicut ipse commemorasti, cum tot rupes et abrupta saxorum ex Marculiano illo magisterio cotidie funestentur? Dixi ergo, quid de Marculo audierim et unde hoc credibilius possit uideri, quid autem uerum sit Deus nouerit. De aliis autem tribus, quorum mortes pariter obiecisti, quid uel quomodo factum sit, ab eis quos nosse existimo, fateor, non quaesiui. [3,50] 50. 55. Nullis tamen bonis in Catholica hoc placet, si usque ad mortem in quemquam licet haereticum saeuiatur. Neque uero, si longe a morte cuiuslibet molestiis libido ulciscendi malum pro malo retribuat, approbamus, multo amplius detestantes, si ex occasione uelut pro unitate conandi concupita quisque auferat aliena, non illa quae sub nomine Ecclesiae non debent ab haereticis possideri, sed quorumque priuata. Haec omnia displicent bonis et ea prohibent et cohibent quantum possunt, quantum autem non possunt ferunt et sicut dixi pro pace lauda biliter tolerant, non ea laudabilia, sed damnabilia iudicantes, et nec propter zizania segetem Christi nec propter paleas aream Christi nec propter uasa inhonorata domum magnam Christi nec propter pisces malos retia Christi derelinquunt. [3,51] 51. 56. Reges cum in errore sunt, pro ipso errore leges contra ueritatem ferunt; cum in ueritate sunt, similiter contra errorem pro ipsa ueritate decernunt: ita et legibus malis probantur boni et legibus bonis emendantur mali. Rex Nabuchodonosor peruersus legem saeuam dedit, ut simulacrum adoraretur, idem correctus seueram, ne Deus uerus blasphemaretur 68. In hoc enim reges, sicut eis diuinitus praecipitur, Deo seruiunt in quantum reges sunt, si in suo regno bona iubeant, mala prohibeant, non solum quae pertinent ad humanam societatem, uerum etiam quae ad diuinam religionem. 51. 57. Frustra dicis: "Relinquar libero arbitrio". Cur enim non in homicidiis et in stupris et in quibusque aliis facinoribus et flagitiis libero te arbitrio dimittendum esse proclamas? Quae tamen omnia iustis legibus comprimi utilissimum ac saluberrimum est. Dedit quidem Deus homini liberam uoluntatem, sed nec bonam infructuosam nec malam esse uoluit impunitam. "Quisquis christianum - inquis - persequitur, Christi est inimicus". Verum dicis, sed si non hoc in illo persequitur quod Christo est inimicum. Neque enim dominus in seruo, pater in filio, maritus in coniuge, cum sunt utrique christiani, non debent persequi uitia christianae contraria ueritati. An uero, si non persequantur, non rei neglegentiae merito tenebuntur? Sed in omnibus tenendus est modus aptus humanitati, congruus caritati, ut nec totum quod potestatis est exeratur et in eo quod exeritur dilectio non amittatur, in eo autem quod non exeritur mansuetudo monstretur. Ubi uero nulla ex diuinis humanisue legibus potestas conceditur, nihil improbe atque imprudenter audeatur. [3,52] 52. 58. Audi iam de Maximianensibus quod paulo ante distuleram, ut et tuos episcopos noueris tibi esse mentitos et non solum quod pertinet ad Baptismi quaestionem uel ad alienorum peccatorum in Ecclesia sine propria contaminatione tolerantiam, uerum etiam quod ad persecutionis inuidiam, in qua quidem uestri in nos omnia romana iura et praesidia superarunt, in hac una Maximianensium causa noueris terminari. Nam si concilii Bagaiensis episcoporum uestrorum trecentorum et decem memorabilem illam, de qua superius quod satis esse uidebatur inserui, non te piguit legere sententiam, cum illa uerba damnatos cum Maximiano duodecim, quorum praesentium manibus ordinatus est, apertissime ostendant dilationem autem redeundi ad communionem uestram illis esse concessam, qui, cum essent in communione Maximiani Primianum que damnassent, tamen, quando Maximianus ordinatus est, non interfuerunt - neque enim omnes interesse potuerunt aut ex more debuerunt - , plurimum miror, quomodo te falli nescio quo mentiente permiseris, cui uerba ipsa, quae obscura non sunt nec acutum ingenium quo discutiantur, sed tantum animum quo aduertantur exposcunt, ne ab eo fallereris, recitare potuisti. Sed quia fieri potest, ut non eam legeris et simplici affectu tamquam episcopo uel episcopis aliud tibi insinuantibus facile credideris, accipe eam et lege et quam tibi a me uerum dicatur attende. Neque enim possunt eam tegendi mendacii sui causa ut libitum fuerit emendare, immo falsare, quam iudicio publico apud proconsulem allegauerunt, quam totiens gestis municipalibus inserendam pro suae causae necessitate curarunt, quando agebant aduersus eos, ut de basilicis pellerentur. [3,53] 53. 59. Sic certe incipit ea sententia: "Cum omnipotentis Dei et Christi eius uoluntate in ecclesia Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus Pontius Secundianus Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero trecenti decem, placuit Spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam et schismata resecare sacrilega". Deinde cum multa in eos horrenda uomuisset, paulo post ait: "Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit". Vides, ut arbitror, Maximianum sine ulla dubitatione damnatum. Deinde post pauca sed plane grauissima, quae in eum libuit declamare, adiungens ordinatores eius et cum eo sine dilatione damnans: "Nec solum hunc - inquit - sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii". Deinde cum etiam in ipsorum exaggerandum scelus quae putauit declamanda fudisset, nominauit eos ita conclusitque damnatos: "Famosi ergo - inquit - criminis reos Victorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Adsuritanum, Saluium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite". Quid planius, quid manifestius, quid expressius dici potest? [3,54] 54. 60. Audi iam quibus dilatio temporis impertita sit, ut uideas eos esse qui non interfuerunt, quando Maximiano, cum ordinaretur, manus impositae sunt: "Eos autem - inquit - quos sacrilegi sur culi non polluere plantaria, id est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo pudore fidei retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Hos cernis quemadmodum non dicant esse damnatos, sed tunc eadem damnationis sententia retinendos, si transacto die constituto redire noluerint, quem diem ita constituunt: "Ac ne angustum - inquit - redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, uniuersis usque in diem octauum calendarum ianuariarum proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. Quam si quisquam ingredi nequiuerit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes ueniales aditus sua uoluntate uiam esse subductam. Manebit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia". [3,55] 55. 61. Certe iam perspicis, uir disertissime, in illos te potius, a quibus audisti mendacium, omnia retorquere debere, quae in nos, tamquam mentiti de hac re fuerimus, dicenda arbitratus es. Certe perspicis illos duos, de quibus agimus, ex eorum esse numero, qui cum Maximiano duodecim sine dilatione damnati sunt, non ex eorum, quibus redeundi tempus indultum est. Certe liquet claret eminet, concerni obscurari obtegi nullo modo potest, quod tanta eloquentia is a quo sententia illa dicta est discreuit illustrauit expressit. Cur uerba adhuc dantur? Cur contra lucidissimam ueritatem pro manifesto errore contenditur? Cur homines se ipsos decipiunt? Si laqueos diaboli, quos resoluere atque abrumpere deberent, constrictius implicant et obuoluunt, adhuc accipe, unde uehementius et utinam cum aliquo fructu correctionis erubescant. [3,56] 56. 62. In memorato concilio Bagaiensi dies et consul adscriptus est non solum qua decretum concilii conditum est, uerum etiam ipsius dilationis. Ergo a die octauo calendarum maiarum post consulatum Theodosii Augusti ter et Abundantii, qui dies est concilii Bagaiensis, usque ad octauum calendas ianuarias, qui dies est dilationis, octo menses ferme numerantur. Inuenitur autem postulatio apud herodem proconsulem uide quanto post dicta aduersus Felicianum et Praetextatum de Mustitanis et adsuritanis locis excludendos, cuius pauca subiunxi: "Post consulatum dominorum nostrorum arcadii ter et honorii iterum augustorum sexto nonas martias, Carthagine in secretario praetorii titianus dixit: peregrinus presbyter et seniores Ecclesiae Mustitanae et adsuritanae regionis tale desiderium prosequuntur: cum Ecclesiae catholicae sanctitatem uir memoriae uenerabilis ab errore perfidiae Donatus adsereret, in eius nomen et cultum mundi paene totius obseruantia nutrita coaluit. Sed cum eius re ligionis laudandum mirandumque propositum Maximiani cuiusdam uenena polluerent, multorum coetus antistitum in unum Deo conspirante collectus hominem uel potius pestem, quae supernae displicuit maiestati, etiam purae mentis propria coercitione damnauit. Eos quoque, quos alienae praesumptionis error traxerat, portu primo proposito paenitendi, si reuerti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari uigoris admonitione compescuit. Sed suis institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus deprauationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus ciuitate Deo omnipotenti parietes consecratos, {et} Ecclesiam uenerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, iussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias uindicatas oportere restitui". Vides nempe usque ad huius postulationis diem ab illo praestitutae dilationis quod trium fere mensum tempus effluxerit. Producitur autem iste conflictus, quantum ex gestis proconsularibus et municipalibus indagare potuimus, usque ad Theodorum proconsulem, hoc est usque anni alterius diem undecimum calendas Ianuarii, quo die clerici et seniores agentes sub Rogato episcopo, qui in locum damnati Praetextati Adsuritani fuerat subrogatus, allegauerunt memorati proconsulis iussionem, cum a foris erant a communione uestra et eiusdem communionis uestrae inimici in iudiciis publicis arguebantur et expellendi de locis Deo summo consecratis tamquam sacrilegi petebantur. [3,57] 57. 63. Ex quolibet ergo numero fuerint - quamquam satis appareat ex quo fuerint - , qui intra constitutum dilationis diem communioni uestrae non se reddiderunt, quomodo toto illo tempore a uobis alienati baptizare potuerunt? Quomodo cum his, quos extra communionem uestram baptizauerunt, non expiatis alio Baptismate redierunt? In quo facto non uos reprehendimus, quod Baptismum Christi nequaquam sacrilegum etiam in schismate sacrilego cognouistis, quod hominum peruersitate correcta illud, quod etiam in peruersis rectum fuerat, approbastis, quod humana uitia cum diuinis signaculis non confudistis, quod dona Ecclesiae, quae praeter Ecclesiam quoque haberi et dari ad habentium et accipientium supplicium potuerunt, nec in damnatis damnanda nec in receptis mutanda censuistis. [3,58] 58. 64. Nec illud reprehendimus, quod eosdem ipsos famosi criminis reos et post sententiam damnationis ipsorum et post dilationis diem aliis constitutum tamen propter populos infirmos, qui eis adhaeserunt, recordantes credo patris familias sollicitudinem, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, sine aliqua degradatione colligendos et ipsa abundantia caritatis expiandos esse credidistis. Nec illud reprehendimus, quod eos, cum adhuc famoso schismatis sacrilegio tenerentur, etiam per terrenas potestates persecuti estis. Fiebat enim hoc, quantum res ipsa consecuta indicauit, corrigendi studio, non nocendi, ut illis molestiis agitati suum scelus cogitare cogerentur et repressis animositatis furiis emendare. Sed quia ista non reprehendimus, ideo uestri schismatis crimen iure culpamus, merito detestamur, omni ratione conuincimus, quo uos a nobis. Immo ab orbis terrarum catholica communione separatis, talia nobis obiciendo, qualia uos in causa Maximianensium fecisse negare, ut arbitror, non potestis. Si enim Baptismus Christi est et ideo nullo modo destruendus, qui datus est per Felicianum et Praetextatum, cum separati a uobis Maximiano coniungerentur, cum illo a uobis pro nefarii schismatis crimine condemnati, quomodo non est Baptismus Christi uel quomodo destruendus est, qui datur in Ecclesia, quae ramos suos, ut uerbis Cypriani utar, per uniuersam terram copia ubertatis extendit, qui datur postremo in illis ecclesiis, quas numquam in litteris apostolicis recitare cessastis, numquam ullo concilio sicut Felicianum Praetextatumque damnastis? Si damnatos in integrum restituere placuit pro resarcienda parte Donati, quid uos offendit toto orbe diffusa unitas Christi, quae uel damnare non potuit inauditos uel omnino nec damnauit nec absoluit incognitos uel innocentes credidit quos didicit absolutos? Si discissos a uobis Maximianenses per iussa iudicum persequendo sedibus expulistis, quid uos per imperatores, qui eosdem iudices mittunt, indigna pati querimini, qui uos ab eius Ecclesia, de quo scriptum est, quod adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi, et quod dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, nefario schismate discidistis? [3,59] 59. 65. Ecce iam non dico: si persecutionem facere non licet, fecit Optatus, ne adhuc dicas non pertinere ad uestros quidquid Optatus eis ignorantibus fecit, cum ipsi dicere non permittant terras ab Africa remotissimas . Qui traditores in Africa fuerint, quid mali Afri episcopi fecerint ignoramus; sed plane dico, si persecutionem facere non licet, uestri Maximianensibus ita ut non possitis negare fecerunt. Si persecutionem qui patiuntur innocentes sunt, passi sunt Maximianenses. Numquid et nunc dicturus es: "Basilicam uel speluncam Maximiani populus nullo nostrorum auctore destruxit"? Quamquam si cuius communionis turba illa fuerit inquiratur - non a uestris credantur immissi - , ipsi repperientur forsitan uestri aut certe uestris adiuuando permixti. Sed quid ad nos? Respondes enim: "Non fecimus, non immisi mus, quinam illi fuerunt ignoramus". Persecutionem tamen a quibuscumque passum eum, quem fateris iniustum, quoniam clara res est, ea quae patimini uos iustos demonstrare non possunt. Sed a quibus etiam Maximianenses persecutionem passi sunt, proconsularia gesta testantur. Instructi sunt aduocati, adita iudicia et tamquam in haereticos excitata, illi sibi tuitionem possidentibus postulabant, allegabant uestri Bagaiense concilium et damnatos flagitabant sacris sedi bus pelli, instabatur, dicta causa est, cum eos praesente saluio membresitano haereticos ostendistis uicistis expulistis. Persecutionem igitur illos passos esse, uos fecisse uideo; iustos quaero, uos esse perhibebis; ego concludo: non ergo qui eam patitur consequenter iustus nec qui facit consequenter iniustus est. [3,60] 60. 66. Tu rursus artes dialecticas accusabis; me tamen uerum dicere saltem tacitus approbabis et eliges tuam sententiam potius corrigere, qua nullam iustam persecutionem esse dixisti, quam Maximianensium persecutores dicere iniustos, quos uestros esse tandem gestis proconsularibus agnouisti. Non sane sine fructu schismaticorum uestrorum persecuti estis errorem; nam Felicianum et Praetextatum eodem conflictu et molestiis correxistis. Et Optatum quidem Gildonianum grauiora exitia comminantem Mustitani et adsuritani, sicut ab eis quoque praesens audiui, timuisse dicuntur et suos episcopos coegisse, ut ad Primiani communionem reuerterentur. Sed cum hoc Optatus nullis gestis publicis exegerit, ut quid agam talibus aduersus uos, paratos negare quidquid negare potueritis? Acta extant proconsularia et municipalia, quibus recitatis ostendimus, quanta ui memorati a uestris ut locis cederent urgebantur. Non culpamus, non inuidemus: non frustra laborastis, non in cassum terruistis, non inaniter agitastis. Displicuit eis afflictis animositas sua, fracti sunt, emendati sunt, correcti ac recepti sunt post suam damnationem, post aliorum dilationem, post uestram persecutionem. Recepti sunt autem sicut fuerant honorati, nulla paenitentiae grauioris humiliatione uel expiati uel degradati nec ipsi nec illi, cum quibus recepti sunt, quos se cum separauerant contra uos, baptizauerant extra uos, quos rebaptizauerant fortasse post uos. [3,61] 61. 67. Nihil habetis iam unde caliginosa mendacia hominibus ignaris de rebus longe praeteritis ingeratis. Quod uestri apud Constantinum tunc imperatorem accusauerunt Caecilianum, publica monumenta proclamant. Dictam esse causam et ad de bitum finem esse perductam usque ad purgationem Felicis Aptugnensis ordinatoris Caeciliani, quem in concilio Carthaginiensi malorum omnium fontem dixerunt et apud eumdem Constantinum, sicut scriptis suis ipse indicat, adsiduis interpellationibus accusarunt, proconsularia testantur archiua. Resistitis reclamatis repugnatis apertissimae ueritati, dicitis etiam transmarinos iudices a Caeciliano esse corruptos, ipsum imperatorem nescio qua gratia deprauatum; eo quippe est impudentior uictus accusator quo fit etiam iudicis calumniator. Verumtamen inter omnia illa uestra mendacia, quibus transmarinis iudicibus calumniamini, saltem hoc optinemus, quod primi maiores uestri ad imperatorem causam istam detulerunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius ordinatorem accusauerunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius socios persecuti sunt. Unde nobis, sicut uobis uidetur, grauissimam concitatis inuidiam, quia uicti patimini quod uictores utique faceretis, uelut si Danihelem criminari uellent, qui illo innocente liberato ipsi ab eis leonibus consumpti sunt, a quibus eum per calumniam consumi uoluerunt. Obtinemus etiam, quodlibet de iudicibus, praesens iudicio transmarino absolutus est Caecilianus, quodlibet de ipso, apud quem maiores uestri Caecilianum accusauerunt, cuius postremo iudicium episcopali praelatum iudicio delegerunt, Constantino imperatore tamquam corrupto gratia siue sentiatis siue fingatis, omnes tamen, qui tunc erant uel in propinquis uel in remotis terris tam longe lateque diffusi catholici christiani, ad quos fama de Caeciliano et collegis eius potuit peruenire, non debuisse accusatoribus uictis, sed ecclesiasticis iudicibus credere. Ubi enim iudices omnes esse non possumus, melius his qui esse potuerint credimus quam credendo litigatoribus uictis, quorum esse iudices non potuimus, de ipsis iudicare iudicibus audeamus. [3,62] 62. 68. Proinde quoniam illi, quibus accusantibus praesens absolutus est Caecilianus, non solum eos a quibus absolutus est, uerum etiam omnes christianos catholicos in quibuslibet gentibus constitutos, qui uel illam dissensionem Afrorum penitus nescierunt uel in ea iudicibus, sicut eis uisum est, suo periculo pronuntiantibus quam uictis accusatoribus credere maluerunt, Caeciliani criminibus uel fictis uel certe non probatis perfundere audacissima improbitate conati sunt et omnes negare esse christianos, missa est uobis tandem aliquando Maximianensium causa, in qua ipsi damnarent, ipsi damnatos persequerentur, ipsi persecutos in eodem honore reciperent, ipsi Baptismum damnatorum acceptarent, ut, qui innocentes ausi sunt accusare, nocentes cogerentur absoluere, non quos innocentes esse crediderant, sed quos, ut dicunt, "Dei praesidentis arbitrio ueridico plenarii concilii sui ore damnauerant". Quis cuiquam dixit aliquando: quoniam iudici absoluenti potius quam mihi accusanti credidisti, reus es cum ipsis quos accusaui? Et hoc tamen orbi christiano dicitur, quod si uni homini diceretur, non dico iniquissimum, sed insanissimum uideretur. O rem mirabiliter indignam. Accusarunt Afri Afros crimine traditionis, accusatos transmarini iudices absoluerunt, et traditores facti sunt populi gentium, quia iudicibus absoluentibus potius quam accusatoribus criminantibus crediderunt. [3,63] 63. 69. Merito tibi est, pars Donati, Maximianensium causa propinata: bibe calicem de manu Domini corripientis et admonentis. Si intellegis et adquiescis, misericordia est ista emendantis, ne incidas in iudicium punientis. Tibi dicitur: superba et dura ceruice, reconciliare christianis usque quaque populis a te inique accusatis, saltem iam tuis reconciliata damnatis. Quid rescindis Baptisma Christi in illis uel ex illis ecclesiis quas apostoli fundauerunt? Iam Baptisma recepisti, quod tui damnati, antequam tibi reconciliarentur, dederunt. Quid de persecutione quam pateris gloriaris? Si iustitiae signum est, iustior est pars Maximiani; nam et a te passa est et patitur tecum. Audite psalmum diuinum: Nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum. Persecutores enim uestros nos dicitis, cum uos saluos fieri cupientes uestra quae sanari uolumus uulnera medicinaliter persequamur, unde a clericis et Circumcellionibus tamquam dentibus et calcibus uestris grauiter, dum uos curamus, affligimur. Nolite esse ingrati tali medicinae quam estis imitati; et uos Felicianum et Praetextatum persecutionibus correxistis. Atque utinam totum corrigeretis et sicut illi ad uos, ita illi et uos ad matrem catholicam rediretis. 63. 70. Contra quam, frater Cresconi, tanta es elatus audacia, ut a me commemorata etiam illa diuina testimonia refellere conareris et obstrepere Dei uocibus. Hoc enim posui in illa epistula contra quam loqueris, quod in sancto libro est de semine Abrahae, ad illum patrem nostrum Deo dicente: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod testamentum appellat Apostolus dicens: Fratres, secundum hominem dico. Tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit et seminibus tamquam in multis. Sed tamquam in uno et semini tuo, quod est Christus. Huius seminis fecunditas tam copiosa promissa est, ut diceretur ei: Sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris quae non potest dinumerari. Huic tu multiplicationi atque ubertati Ecclesiae, quae toto orbe dilatatur, quae prophetata sic creditur, sic omnium etiam infidelium oculis exhibetur, ut claudat etiam ora paganorum, qui aduersus eam paucissimi remanserunt. Partem Donati audes praeponere, dicens quod et praeter Africam nescio quos habeatis, quibus tamen non apparentibus ex Africa uos solere mittere episcopos non negatis unum aut duos aut ut multum tres, et argumentaris inaniter contra euidentissimam ueritatem, quod ideo nobis non totus orbis communicet, quia uel adhuc multa sunt gentium barbararum, quae in Christum nondum crediderunt, uel sub nomine Christi haereses multae a communione nostrae societatis alienae. [3,64] 64. 71. Nec attendis nec saltem ab scientibus quaeris, quam multa ipsarum barbararum gentium quas commemorasti Christi iam nomini mancipata sint et quemadmodum in ceteras euangelium crescendo fructificare non cesset, donec in omnibus cum fuerit praedicatum ueniat finis. Sic enim ipse Dominus ait: Et praedicabitur hoc euangelium in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis. Nisi forte etiam in tantum uos praecipitat insana superbia, ut hoc quod praedictum est de parte Donati putetis incipiendum. Non ex illis ecclesiis quas apostoli plantauerunt, quibus non communicat pars Donati. An et ipsas, ut mundum impleat, rebaptizare conabitur, cum Catholica per cuncta crescente illa et in ipsa Africa cotidie minuatur? O uesana peruersitas hominum. Laudari te credis de Christo credendo quod non uides, et damnari te non credis de Ecclesia negando quod uides, cum illud caput in caelo sit, hoc corpus in terra. 64. 72. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: Exaltare super caelos, Deus, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod sequitur: Et super omnem terram gloria tua. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. Ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod paulo post sequitur: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur gentium. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod psalmus ipse testatur: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Coram illo decident aethiopes et inimici eius terram lingent. Reges tharsis et insulae munera offerent, reges arabum et saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi. Agnoscis Christum ubi dicitur ad Iudaeos: non est mihi uoluntas in uobis, dicit Dominus omnipotens, nec accipiam sacrificia de mani bus uestris - quia utique Christi aduentus abstulit illa omnia sacrificia Iudaeorum - , et non agnoscis Ecclesiam in eo quod sequitur: quoniam ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum admouebitur nomini meo et hostia pura. Magnum enim nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens. Agnoscis Christum in eo quod dicit propheta: sicut ouis ad immolandum ductus est et cetera quae ibi de illo tamquam in euangelio leguntur, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod paulo post dicit: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. Dixit enim dominus: dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige - non est quod parcas - , porrige longius funiculos, palos ualidos confirma, etiam atque etiam in dextram atque sinistram extende. Semen enim tuum hereditabit gentes et ciuitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas - praeualebis enim - nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum obliuisceris, ignominiae uiduitatis tuae non eris memor. Quoniam ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei, et qui eruit te ipse Deus Israhel uniuersae terrae uocabitur. [3,65] 65. 73. In his certe Litteris sanctis Ecclesiam didicit Cyprianus, ut diceret: "Sic Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrexit, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit". Huic tu, Cresconi, tantae manifestationi diuinorum eloquiorum calumniaris intuendo residua gentium, quae nondum occupauit Ecclesia; quanta occupauerit, unde ad residua tenenda cotidie diffunditur, non attendis. Quomodo enim prophetiarum istarum futuram perfectionem non neges, qui tantum prouectum, cui debetur ipsa perfectio, negare non dubitas non dico aduersus uoces diuinas, sed iam et aduersus tuas? Nam et de te ui magna ipsius ueritatis expressum est, ut diceres nesciens uel non attendens quid dixeris, quod "in christianum nomen totus cotidie uertitur mundus". Cur ergo huic Ecclesiae, quae toto mundo crescendo dilatatur, non communicat pars Donati? Videlicet ne a peccatoribus polluatur. Et ubi est, quod non istam uestram, quae in Africa remanens orbi terrarum calumniatur aut ex Africa in paucis latentibus peregrinatur, sed illam quae ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, noluit deseri Cyprianus, etiamsi in eius communione non tantum sint uerum appareant peccatores, dicens: "Nam etsi uidentur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet uel fides uel caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus ipsi de Ecclesia recedamus"? [3,66] 66. 74. Hic et tu responde, si tibi placet ueri aliquid respondere. Et quomodo implebitur quod scriptum est: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit? Coarguat filium malum, Maximianenses damnet et persequatur, damnatis et persecutis reconcilietur: uel sic conuincatur, uel sic confundatur, uel sic corrigatur. "Quomodo - inquis - totus orbis communione uestra plenus est, ubi tam multae sunt haereses, quarum uobis nulla communicat?". Immo non tantum haereticis, uerum etiam ceteris hominibus malis plenus est orbis et sanctis ac fidelibus Dei seruis plenus est orbis, quia et mare plenum est amaris fluctibus, plenum est et dulcibus piscibus. 66. 75. "In paucis - inquis - frequenter est ueritas, errare multorum est", et ne uerbis tuis tantae illius sterilis fecunditati contradicere uidereris, cui dictum est: Multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum, adhibuisti ex euangelio testimonium: quoniam pauci sunt qui saluantur. Solue ergo quaestionem, quomodo ipse Dominus dicat: quam arta et angusta est uia quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam, et idem ipse alibi dicat: multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum abraham et isaac et iacob in regno caelorum, quomodo etiam in Apocalypsi demonstratur eorum multitudo, quam numerare nemo potest, ex omni gente et tribu et lingua, habentium stolas albas palmasque ferentium, qui pressuras propter fidem Christi sustinuerant, quomodo idem sint pauci qui multi. Neque enim alterum horum est uerum, alterum falsum, cum sit utrumque diuina ueritate prolatum, nisi quia idem ipsi boni uerique christiani, qui per se ipsos multi sunt, in comparatione malorum falsorumque itidem pauci sunt. Sic multa grana, quibus horrea magna complentur, pauca dicimus in comparatione palearum, sic etiam - ut de ipso Dei testamento dicam, quod factum est ad abraham de semine eius, quod est Christus - multas stellas, quas numerare non possumus, e quibus tam grande caelum undique circumfulget, paucas dicimus in comparatione harenae maris. Forte stellae significauerint spiritales christianos, maris autem harena carnales, per quos et ex quibus etiam haereses et schismata fiunt. Utroque tamen genere plenus est mundus, quia idem Dominus dicit: ager est hic mundus et tu ipse tibi ueritate extorquente dixisti: "In nomen Christi totus cotidie uertitur mundus". Per totum igitur agrum, hoc est per totum mundum frumenta, per totum zizania, quia de utroque dixit qui falli non potest: sinite utraque crescere usque ad messem. [3,67] 67. 76. Cohibeant itaque se frumentorum per totum mundum tanta ubertate crescentium impii desertores et non audeant de quorundam zizaniorum separatorum paucitate gloriari. Quodsi gloriantur, etiam in hoc ipso procedunt aduersus eos idem illi Maximianenses in iudicio diuino ad eos in omnibus confundendos et si sapiant corrigendos appositi, quos multo pauciores praefidentia multitudinis suae persecuti sunt et persequendo ad suam communionem aliquos eorum denuo conuerterunt ac sic ceteros iustissimos quo paucissimos reliquerunt. 67. 77. "Non - inquis - communicat oriens Africae nec Africa orienti". Non sane, sed in paleis haereticis ab area dominica separatis; in frumentis autem catholicis et interioribus paleis omnino communicat oriens Africae et Africa orienti. Alii quippe hic, alii uero alibi atque alibi haeretici cum diffusa ubique catholica unitate confligunt. Ubique est enim illa, de qua exierunt qui esse ubique minime potuerunt, dicentes secundum id quod de illis praedictum est: ecce hic est Christus. Ecce illic, alii hoc loco, alio alii suarum praesumptionum uel potius amputationum proprias particulas ostendentes atque impia superbia radicem unde fracti sunt abnegantes. Huic ergo Ecclesiae, quae copiosis successibus, cum dilatatur toto orbe terrarum, ex omni gente, tribu et lingua parit multitudinem candidatorum et palmatorum, sicut in apocalypsi scriptum est, quam numerare nemo potest, huic, inquam, Ecclesiae, cui partem Donati non communicare manifestum est, maiores uestri probare debuerunt quaecumque uera documenta de traditoribus habuerunt. Quod si fecissent, ipsi in illa essent, extra illam uero illi quos accusassent. Nunc autem cum accusatos in illa permansisse uideamus, quid boni de accusatoribus sentire debemus, quos extra illam uidemus? Ac per hoc in illa mea quadripertita distributione, ubi dixi, cum de traditoribus proferuntur ex utraque parte documenta, aut utraque uera esse aut utraque falsa aut nostra uera et uestra falsa aut nostra falsa et uestra uera, cum uideres in superioribus tribus uos facillime superari, frustra tibi hoc extremum quasi qua euaderes elegisti. Quamuis enim quam impudenter dicatur aduertas, tamen ea ipsa uera uestra si qua essent humana documenta, illi Ecclesiae probari debuerunt, quam probant documenta diuina. [3,68] 68. 78. Dic mihi, obsecro te - sed noli offundere nebulas imperitis, ut, quoniam traditores accusatos non uales conuincere, identidem uelis artes dialecticas accusare - , dic ergo, rogo te, causa ista uestra cum ueris documentis uestris perducta est ad iudicium transmarinarum ecclesiarum labore apostolico fundatarum an non est perducta? Si perducta est, uicistis in eo iudicio an uicti estis? Si uicisse uos dicitis, cur eis ecclesiis, in quarum iudicio uicistis, non communicastis? Si autem, quod satis ipsa indicat ab eis alienata uestra communio, uicti estis, quid nobiscum uel mala uel bona causa perdita litigatis, id habentes maximum crimen, quod crimine traditorum, quos in iudicio transmarinarum ecclesiarum etiam uera documenta proferentes conuincere minime potuistis, orbem christianum perfunditis, quia in ea causa, in qua interesse non potuit, elegit iudicibus credere, non accusatoribus uictis? Non itaque ideo rei estis, quia bonam causam, ut secundum uos loquar, in transmarino iudicio perdidistis, sed quia crimen reorum atque - ut nimium uobis cedatur - et iudicum tot innocentibus populis christianis per tot gentes longe lateque diffusis obicere minime dubitatis; quorum communioni tamquam frumentis dominicis cohaerendo et illos uiros, sicut dicitis, traditores et illos malos, sicut arbitramini, iudices secundum euangelicas litteras etiam monente Cypriano 104 usque ad tempus uentilationis tamquam paleam tolerare debuistis, ne aream deserendo periretis. Si autem causa illa uestra cum ueris, quod tibi elegisti, documentis suis ad iudicium transmarinarum ecclesiarum non est perducta, quomodo ab eis potuerunt tot episcopi in suis plebibus constituti causa incognita et ad se omnino non delata iure damnari? Aut quomodo debuerunt Afri christiani, non dico illi, qui eos putauerant innocentes, uerum etiam illi, si qui eos nouerant traditores, propter zizania, quae in Ecclesia esse cernebant, a frumentorum tam longe lateque crescentium et hos ignorantium tam manifesta innocentia separare, ut propter crimen alienum, quo pro unitate tolerato non macularentur, uiolatae ipsius unitatis crimine damnarentur? [3,69] 69. 79. Quid tibi ergo ad causam prodest hoc ex illis quattuor propositis elegisse, ut uestra documenta sint uera, contra uestros autem quae proferimus falsa esse deputentur? Ecce et hic uinceris, quoniam ueris quae putas documentis tuis non potuerunt ubi debuerunt conuinci traditores, siue a uestris eadem documenta occultata sint siue ipsi traditores qualibet astutia se iudicibus occultauerint siue ab ipsis prauis iudicibus occultati sint. Semen abrahae respice, quod in testamento Dei per omnes gentes crescit sicut stellae caeli et sicut arena maris, et utrum propter occultata quibuslibet causis nescio qua Africana zizania tam copiosa messis per agrum mundum perire potuerit aude dicere, aude credere, aude, si ullus in te Dei timor est, cogitare. 69. 80. Exaggeras persecutiones quas uos pati dicitis, quibus in tam sacrilega et manifesta obstinatione aduersus pacem sanctae Ecclesiae rebellantibus mirabili mansuetudine parcitur, et dicis in primis partibus epistulae tuae, quod "imperatori constantino Caeciliani crimen cum fieret manifestum, ipse quoque eum ut brixae in exilio degeret sua sententia condemnauit". In quo te quis dubitet uel falli uel fallere, quando et felicem aptugnensem commemorasti in iudicio proconsulis ab ingentio nescio quo de traditione conuictum? [3,70] 70. 80. Ecce ego insero sententiam Aeliani proconsulis, qua purgatus atque absolutus est Felix. Si tota gesta uis legere, ex archiuo proconsulis accipe. "Aelianus pro consule dixit: ex professione Caeciliani, qui acta falsa esse dicit atque epistulae plu rima addita, manifestum est qua uoluntate haec gesserit ingentius, et ideo recipietur in carcerem; est enim artiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosas Scripturas tradiderit uel exusserit. Omnium enim interrogatio supra scriptorum manifesta est nullas Scripturas deificas uel inuentas uel corruptas uel incensas fuisse. Hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus illis temporibus nec praesens fuerit neque conscientiam commodauerit neque tale aliquid fieri iusserit". 70. 81. Insero etiam rescriptum imperatoris Constantini ad Probianum id ipsum attestantis et quam molesti apud eum maiores uestri accusatores innocentium fuerint ostendentis. "Imperatores caesares flauii constantinus et maximinus et ualerius licinianus licinius ad probianum procon sulem Africae. Aelianus prodecessor tuus merito, cum de perfectissimis uerus uicarius praefectorum tunc per Africam nostram incommoda ualetudine teneretur, eiusdem partibus functus inter cetera etiam id negotium uel inuidiam, quae Caeciliano episcopo et Ecclesiae catholicae uidetur esse commota, ad examen suum atque iussionem credidit esse reuocandam. Etenim cum iam superium centurionem et Caecilianum magistratum aptugnitanorum et saturninum ex curatore et calibium iuniorem eiusdem ciuitatis curatorem atque solum seruum publicum supra scriptae ciuitatis praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem, adeo ut, cum Caeciliano fuisset obiectum, quod a Felice eidem episcopatus uideretur esse delatus, cui diuinarum Scripturarum proditio atque exustio uideretur obiecta, innocentem de eo felicem fuisse constiterit. Denique cum maximus ingentium decurionem ziquensium ciuitatis epistulam Caeciliani ex duumuiris falsasse contenderet, et eumdem ipsum ingentium suspensum actis quae suberant peruidimus et ideo minime tortum, quod se decurionem ziquensium ciuitatis esse adseuerauerit. Unde uolumus eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum constantini augusti mittas, ut illis, qui in praesentiarum agunt atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram adsistentibus apparere et intimari possit frustra eos Caeciliano episcopo inuidiam comparare atque aduersus eum uiolenter insurgere uoluisse. Ita enim fiet, ut omissis, sicuti oportet, eiusmodi contentionibus populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita ueneratione deseruiat". [3,71] 71. 82. Insero adhuc et uerba Constantini ex litteris eius ad Eumalium uicarium, ubi se inter partes cognouisse et innocentem Caecilianum comperisse testatur. Cum enim narrasset in his, quae supra locutus est, quemadmodum ad iudicium eius post episcopalia iudicia partes perductae fuerint: "In quo peruidi - inquit - Caecilianum uirum omni innocentia praeditum ac debita religionis suae officia seruantem eique ita ut oportuit seruientem, nec ullum in eo crimen repperiri potuisse euidenter apparuit, sicut absenti fuerat aduersariorum suorum simulatione compositum". 71. 83. Tu quare non inseruisti sententiam Constantini, qua eum dicis esse damnatum et brixae in exilio constitutum, uir disertissime? Quanto congruentius hanc inseruisses quam nescio quid de serdicensi concilio, quod nec ad uos nec ad causam, quae inter nos est et uos, omnino pertinere monstratur. Cur enim fuerit Brixae Caecilianus, quod uos calumniosissime appellatis exilium, cum suam praesentiam maluit Ecclesiae deesse quam pacem, quid a me opus est dici? Tu interim damnantis imperatoris sententiam nullam recitas et damnatum ab imperatore Caecilianum tamen temere non dico audiendum uel dicendum, sed etiam scribendum putas. Verumtamen secundum uerba tua ecce uideo in exilio Caecilianum imperatore damnante: saltem responde quo accusante et modo me interroga, quod in epistula tua post multa similiter inane posuisti: "Quis prolato testamento minus consentit, qui persecutionem patitur an qui facit?". Haec certe uerba tua sunt. Aspice ergo Caecilianum persecutionem passum et, sicut ipse dixisti, in exilio constitutum, aspice etiam uestros, sicut suis uerbis imperator ipse testatur, aduersum Caecilianum "diurnis diebus interpellare non desistentes", et isdem ipsis uerbis tuis interroganti mihi responde: "Quis minus testamento prolato consentit, qui persecutionem patitur an qui facit?". Diligenter autem perlectis omnibus inuenies Caecilianum a uestris etiam apud imperatorem persecutionem passum, sed non inuenies ab imperatore damnatum, immo etiam inuenies absolutum. [3,72] 72. 84. Porro si - quod tibi pro magno elegisti, ut de criminibus traditionum quae uos profertis documenta uera sint, quae autem nos proferimus falsa sint: etiam in eo uos Dei ueritas superat, quae sicut praedixit ita reddit Ecclesiam in uniuerso mundo fructificantem atque crescentem, quia nihil ei praeiudicant alienorum criminum licet uera documenta, quae propinquioribus episcopis transmarinis, per quos in longinquiores partes siue transit talium rerum fama siue non transit, aut non sunt demonstrata sicut debuerunt aut non sunt credita quibus demonstrari potuerunt aut credita et occultata nequaquam ad alios peruenerunt, nec quisquam uel unus homo, quanto minus tantus christianorum numerus in tot gentibus constitutus reus potest esse participati sceleris alieni, si uel nulla eius uera documenta cognouerit uel eum simulata innocentia falsis documentis quisque fefellerit - : si ergo, ut dicere coeperam, in hoc, quod tibi pro magno elegisti, ut quae uos de traditoribus testimonia profertis uera sint, quae autem proferuntur contra uos falsa sint, nihil ualetis aduersus Ecclesiam catholicam toto terrarum orbe diffusam et aduersus prouidentiam Dei, qua "in christianum nomen", ut tuis uerbis utar, "totus cotidie uertitur mundus", quanto magis deficitis in accusationibus uestris, cum "hanc ipsam traditionem", cuius nomen uelut horrentes, qui hoc schisma fecerunt, a Christi corpore separatos se ipsos diabolo tradiderunt, multo "probabilius", sicut in illis litteris dixi et nunc dico, "nos uobis obicimus", qui uos nomina et crimina traditorum dicere tantummodo audimus, nos autem et gesta ecclesiastica, quibus de se ipsi confessi sunt, et gesta municipalia, quibus hoc fecisse leguntur, ostendimus. [3,73] 73. 85. Tu uero callidus examinator appensorque uerborum doces nos, quid ualeat comparatiuus gradus, et tamquam uictor exultas, quod non possem dicere: "Traditionem probabilius nos uobis obicimus", nisi uos nobis eam probabiliter obicere confiterer. "Si enim uos - inquis - probabilius, nos ergo probabiliter", et hoc docens: "quia sic est probabiliter et probabilius, ut si dicas uere et uerius, et quia gradus iste quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat", adiungis alia uerba, quibus hoc euidentius intellegamus, ac dicis: "Sic est bene et melius, male et peius, horribiliter et horribilius", sic esse ostendens "probabiliter et probabilius". Unde colligi putas, quia, si ego probabilius quod falsum est obicio, superest ut uos probabiliter quod uerum est obiecisse confirmes. Hic ego numquid dico, quod in quaestione uel in disputatione ecclesiastica nos artificialia grammatica docere conaris, quid ualeat comparatiuus gradus, "quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat"? Video enim, quam hoc inepte tibi obiciam quod tu uidere noluisti. Quando mihi anticategorian uelut ex arte rhetorica obiciendam putasti, quod genus quaestionis, ubi dicitur: non ego feci, sed tu fecisti, etiam in auctoritate prophetica demonstraui. [3,74] 74. 86. Considera tamen diligentius, ne forte inuenias in latinae locutionis auctoribus, quibus grammaticorum artificialia seruiunt, non semper istum gradum quod ante positum est augere, sed aliquando contrario superferri. Cuius locutionis exemplum interim mihi ex Apostoli epistula occurrit quam scripsit ad hebraeos. Cum enim loqueretur de benedictione terrae, quae accepta pluuia fructum reddit, deinde subiecit: proferens autem spinas et tribulos reproba et maledictioni proxima est, cuius finis in ustionem. Quod ne illis quibus loquebatur optasse uideretur, confisi sumus autem - inquit - de uobis, fratres carissimi, meliora et haerentia saluti. Attendis certe quomodo hic dixerit meliora, non quia bona erant, quae supra dixerat proferre spinas et tribulos et ustionem mereri, sed magis quia mala erant, ut illis deuitatis meliora eligerent et optarent, hoc est bona tantis malis contraria. Sed forte Apostolum sic audiendum esse arbitraris quemadmodum de se ipse dicit, tamquam hominem etsi imperitum sermone, sed non scientia, et ideo non uerborum in eo, sed rerum atque sententiarum auctoritatem putas esse sectandam, bona poni debuisse contendens ubi posuit ipse meliora. Quid, si et ego iam his litteris adsuefactus et illas quas puer didici oblitus sic dixi: "Obicitis traditionem. Hanc ipsam multo probabilius nos uobis obicimus", tamquam dicerem probabiliter, comparatiuum pro positiuo ponens, non quia uos probabiliter, sed magis quia improbabiliter, sicut ille meliora, non quia illa erant bona, sed magis quia mala? Tu quare tam temere concludis ex hoc me confirmasse uos probabiliter, quia dixi nos probabilius? [3,75] 75. 87. Quamquam nec secundum grammaticos in uerbo me errasse reprehenderes, si saltem uerborum ipsorum auctores uel attente legere uel memoriter recolere uoluisses. Pueriles enim habent litterae, sed non a puero imperito dictum: "dii meliora piis erroremque hostibus illum! Discissos nudis laniabant dentibus artus". quomodo ergo meliora piis, quasi bona essent istis ac non potius magna mala, qui discissos nudis laniabant dentibus artus? Iam uides certe, quia, sicut iste piis potuit optare meliora, quamuis illa, in quorum comparatione optabat, non essent bona, sic et ego potui dicere: "Traditionem probabilius uobis obicimus", quamuis eam uos nobis non probabiliter obiceretis, ut omittam, quia et probabile quando dicitur non consequenter est uerum, cum ea dicuntur, quae fieri possunt ac solent et ideo probantur, hoc est approbantur et creduntur, etiamsi facta non sint; quod autem uerum est, cum ostenditur, necessario probabile est et illo utique probabilius. Recole libros ubi uerba didicisti: quam te non fallam profecto repperies. [3,76] 76. 87. Unde etiamsi uestros probabiliter nostris traditionem obiecisse concederem, non ideo uerum obiecisse contenderem et recte nos dicerem probabilius hanc obicere, quandoquidem a uobis nominari tantum traditores solemus audire, nullis autem gestis uel ecclesiasticis uel publicis recitari demonstrarique confessos, a nobis autem proferri et gesta publica, ubi uestri tradiderunt, et ecclesiastica, ubi confessi Deo iudici derelicti sunt. [3,77] 77. 88. Sed non omitto tam manife stum adiutorium tuum, quo nobis etiam nesciens plurimum faues docendo regulas comparatiui gradus, "quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat". Secundum hanc enim regulam tuam, secundum quaedam uerba tua in epistula tua sine ulla difficultate obtinuimus causam nostram. Tu enim dixisti in primis partibus litterarum tuarum, uelut nostram pertinaciam criminando, "tot documenta legalia quod melius et uerius est nobis persuadere non posse". Ubi ego concludo secundum artificialia tua iam nos uerum et bonum tenere, si, quod uerius et melius est, nobis persuaderi non potest. Cum ergo nos non rescindamus, ut secundum te loquar, uerius et melius Baptisma uestrum, quare uos rescinditis uerum et bonum nostrum? Item cum dixisses: "Hoc et nos uolumus, ut Christus sit origo et radix caputque christiani", continuo subiecisti: "sed quaerimus per quem hoc melius fiat". Quod dicendo utique concessisti et per malum ministrum bene fieri, sed melius per bonum. Cum itaque nos non rescindimus Baptismum, quem per uestrum tamquam per bonum ministrum dari dicitis, quare uos rescinditis Baptismum, quem per nostrum tamquam per malum ministrum datum esse contenditis? Tu enim dixisti: "Quaerimus per quem melius fiat", et tua regula est: "Quia gradus iste quod ante positum est auget". Unde si per uestrum sicut putas melius fit, ergo et per nostrum bene fit, ac per hoc, quando per nos baptizatum rebaptizatis, id quod ex ista tua regula bene factum esse conceditis sacrilega praesumptione rescinditis. [3,78] 78. 89. Vereor ne nimis urgeam uerecundiam tuam, si ostendam, quam leuiter et scurriliter quaedam etiam uerba mea quae translate posui, frontem pro pudore, os pro sermone, tridens telum pro tripertita oratione, tricipitem bestiam pro errore tribus calumniis aduersus tot populorum innocentiam saeuiente, quasi urbanus et dicax exagitanda putaueris. Serua potius puerilia pueris. Neque enim me mouet, quod neptunium telum propter tridentem dicis episcopum non decere, cum sit et piscatorium ac per hoc apostolicum, quod suos apostolos Dominus piscatores hominum fecit. Nam et Deum nostrum Scriptura dicit et alas habere et sagittas, nec tamen cupidinem colimus. 78. 90. Quin etiam me promissam in exordio lenitatem non seruasse reprehendis, eo quod Manicheorum facta mentione permotus dixerim: "Sicut non potest, quod Dominus ait, satanas satanan excludere, ita non potest errorem manicheorum Donatistarum error euertere", quasi Petilianum satanae comparauerim ac non errorem, cuius eum cupio laqueis expediri. Bene quod Apostolus nos aduersus tales calumnias communiuit eo ipso loco, ubi nos mites, patientes et modestos esse admonet, quando aliquem dissentientem corripimus. Cum enim dixisset: seruum autem Domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes, continuo subiunxit: ne forte det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis, captiuati ab ipso secundum ipsius uoluntatem. Ecce apostolica mansuetudo. Cum quibus placide, patienter modesteque agi praecepit, eos ipsos dicit a diabolo captiuatos, nec tamen lenitatem quam commendabat amisit, quia eam quam docebat tacere noluit ueritatem. [3,79] 79. 91. Sed ipse uideris cuius partes agas, qui mea uerba uelut conuiciosa et saeua criminando eos, quos ad disputandum conuenire non uis, ad litigandum niteris excitare; nolo enim dicere, quia et te litigare delectat. Parcius quippe ac uerecundius, sed quasi ex obliquo mihi obicis quae ad me omnino non pertinent. Quid enim iudicem de Manicheorum pestilentiosissima et christianis omnibus anathemanda uanitate, si tantum dicere solerem ac non etiam conscriptis libris multis multiplicibusque testarer, ne sic quidem esset aduersus me ullus calumniae uestrae locus. Neque enim me Catholica falso a uobis argui miraretur, a quibus totus christianus orbis cum tot ecclesiis, etiam illis primis apostolico labore propagatis, falsis criminibus accusatur. Cum uero contra Manicheos, qui me adulescentulum aliquando deceperant, mea tanta scripta qui uoluerit legere possit, non usque adeo desipit, ut de me credat potius uerbis uestris quam oculis ac sensibus suis. [3,80] 80. 92. Sed "epistulam - inquis - principis uestri, qua nescio quid de te scripsit, cum te ordinari nollet, tenent non pauci nostrorum". Illam uero minime curarem, nec si eius a quo scripta dicitur non perspicua pro nobis sententia legeretur illam calumniam falsitatemque condemnans; quanto minus eam curat catholica Ecclesia, cuius causam contra uos agimus, cui tot diuinis testimoniis praefidenti nulla humana de quoquam homine testimonia seu uera seu falsa, qua gaudet auferunt ueritatem! Desine talibus: unus homo sum. Ecclesiae inter nos agitur causa, non mea, Ecclesiae, inquam, quae in nullo homine spem ponere a suo didicit redemptore. Quamquam nec de me ipso uobis, etiamsi meam conuersationem nossetis, recte crederetur inimicis mihi. Ad existimationem hominum magna testium qui me nouerunt suppetit copia, ad Dei uero conspectum sola conscientia, quam contra uestras criminationes cum intrepidam geram, non me tamen sub oculis omnipotentis iustificare audeo magisque ab illo afluentem misericordiae largitatem quam iudicii sum mum examen expecto, cogitans quod scriptum est: cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? [3,81] 81. 93. Sed quid ad rem, cuius inter nos uertitur quaestio, qualis ipse sim, cum in area dominica sim stipula si malus, granum si bonus? Vos tamen si grana essetis, paleam commixtam, sicut admonet etiam ipse Cyprianus, ante tempus uentilationis non refugeretis. Proinde nos, si quem repperimus in uobis notum hominem malum, recte uobis obicimus; ibi enim tota defensio uestra consistit, quia propterea uos separastis, ne alienorum peccatorum contagione periretis. Unde nouum genus areae uos fecisse gloriamini, aut quae solum triticum habeat aut in qua solum triticum appareat, cui non sit necessarius uentilator, sed perscrutator. Nam et Parmenianus uester praeclaram uestram munditiam uelut immunditiae nostrae a contrario comparans ausus est interponere sententiam prophetae Ieremiae, ubi ait: quid paleae cum tritico? Quod ille dixit, ut ipsa indicat lectio, aduersus eos, qui diuinis oraculis sua somnia coaequabant. Adrogantia tamen uestra et horrenda superbia Parmeniani litteris declaratur, ubi uos contra Scripturas diuinas et contra monita Cypriani ante ultimam uentilationem, quam mundus expectat, tamquam purgatum a palea triticum praedicauit. [3,82] 82. 94. Quid igitur dignius aduersus hanc fallacissimam elationem quam causa Maximianensium uobis potuit procurari? Quaecumque in nos dicere tamquam in traditores soletis, in Maximianenses, quos recepistis damnatos, quando damnati sunt grauiora dixistis. De imperatoribus nobis tamquam persecutoribus facitis inuidiam: uos apud iudices, quos ipsi imperatores miserunt, Maximianensibus persecutionem fecistis. Baptismum Ecclesiae dari extra Ecclesiam non posse contenditis: uos ba ptismum, quem in crimine schismatis Maximianenses dederunt, in receptis eis quibus dederunt non rescidistis. Si haec pro pace unitatis fieri debuerunt, unde nos accusetis non inuenitis; si autem non debuerunt, nos non accusetis, nisi uos ipsos damnaueritis. Nolo te per multa distendas; nam et ego possem breuiter ea quae contra te dicta sunt in memoriam reuocare. Sed hinc solum cogita, Maximianensium causam tibi ante oculos pone. Si de hac nobis respondere potueris, adgredere cetera; si autem non potueris, melius quiescas quam calces aduersus stimulum iactes.