[1,0] LIBER PRIMUS. QUAE LICENTIUS ET TRIGETIUS DE STUDIO SAPIENTIAE DISPUTAVERINT. [1,1] 1. 1. O utinam, Romaniane, hominem sibi aptum ita uicissim uirtus fortunae repugnanti posset auferre, ut ab ea sibi auferri neminem patitur! iam tibi profecto iniecisset manus, suique iuris te esse proclamans, et in bonorum certissimorum possessionem traducens, ne prosperis quidem casibus seruire permitteret. Sed quoniam ita comparatum est, siue pro meritis nostris, siue pro necessitate naturae, ut diuinum animum mortalibus inhaerentem, nequaquam sapientiae portus accipiat, ubi neque aduersante fortunae flatu, neque secundante moueatur; nisi eo illum ipsa, uel secunda, uel quasi aduersa perducat: nihil pro te nobis aliud quam uota restant, quibus ab illo cui haec curae sunt Deo, si possumus, impetremus ut te tibi reddat; ita enim facile reddet et nobis; sinatque mentem illam tuam, quae respirationem iamdiu parturit, aliquando in auras uerae libertatis emergere. Etenim fortasse quae uulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur; nihilque aliud in rebus casum uocamus, nisi cuius ratio et causa secreta est: nihilque seu commodi seu incommodi commodi contingit in parte, quod non conueniat et congruat uniuerso. Quam sententiam uberrimarum doctrinarum oraculis editam, remotamque longissime ab intellectu profanorum, se demonstraturam ueris amatoribus suis, ad quam te inuito, philosophia pollicetur. Quamobrem, cum tibi tuo animo indigna multa accidunt; ne te ipse contemnas. Nam si diuina prouidentia pertenditur usque ad nos, quod minime dubitandum est; mihi crede, sic tecum agi oportet ut agitur. Nam cum tanta, quantam semper admiror, indole tua, ab ineunte adolescentia adhuc infirmo rationis atque lapsante uestigio humanam uitam errorum omnium plenissimam ingredereris; excepit te circumfluentia diuitiarum, quae illam aetatem atque animum, quae pulchra et honesta uidebantur auide sequentem, illecebrosis coeperat absorbere gurgitibus, nisi inde te fortunae illi flatus, qui putantur aduersi, eripuissent pene mergentem. 1. 2. An uero si edentem te munera ursorum et nunquam ibi antea uisa spectacula ciuibus nostris, theatricus plausus semper prosperrimus accepisset; si stultorum hominum, quorum immensa turba est (Qo 1, 15), conflatis et consentientibus uocibus ferreris ad coelum; si nemo tibi auderet esse inimicus; si municipales tabulae te non solum ciuium, sed etiam uicinorum patronum aere signarent; collocarentur statuae, influerent honores, adderentur etiam potestates, quae municipalem habitum supercrescerent; conuiuiis quotidianis mensae opimae struerentur; quod cuique esset necesse, quod cuiusque etiam deliciae sitirent, indubitanter peteret, indubitanter hauriret, multa etiam non petentibus funderentur; resque ipsa familiaris diligenter a tuis fideliterque administrata, idoneam se tantis sumptibus paratamque praeberet: tu interea uiueres in aedificiorum exquisitissimis molibus, in nitore balnearum, in tesseris quas honestas non respuit, in uenatibus, in conuiuiis, in ore clientium, in ore ciuium, in ore denique populorum humanissimus, liberalissimus, mundissimus, fortunatissimus, ut fuisti, iactareris: quisquam tibi, Romaniane, beatae alterius uitae, quae sola beata est, quisquam, quaeso, mentionem facere auderet? quisquam tibi persuadere posset, non solum te felicem non esse; sed eo maxime miserum, quo tibi minime uidereris? Nunc uero quam te breuiter admonendum tot et tanta, quae pertulisti aduersa fecerunt? Non enim tibi alienis exemplis persuadendum est quam fluxa et fragilia, et plena calamitatum sint omnia, quae bona mortales putant; cum ita ex aliqua parte bene expertus sis, ut ex te caeteris persuadere possimus. 1. 3. Illud ergo, illud tuum, quo semper decora et honesta desiderasti; quo te liberalem magis quam diuitem esse maluisti; quo nunquam concupisti esse potentior quam iustior, nunquam aduersitatibus improbitatibusque cessisti: illud ipsum, inquam, quod in te diuinum nescio quo uitae huius somno ueternoque sopitum est, uariis illis durisque iactationibus secreta prouidentia excitare decreuit. Euigila, euigila, oro te; multum, mihi crede, gratulaberis quod pene nullis prosperitatibus quibus tenentur incauti, mundi huius tibi dona blandita sunt: quae meipsum capere moliebantur quotidie ista cantantem, nisi me pectoris dolor uentosam professionem abicere et in philosophiae gremium confugere coegisset. Ipsa me nunc in otio, quod uehementer optauimus, nutrit ac fouet: ipsa me penitus ab illa superstitione, in quam te mecum praecipitem dederam, liberauit. Ipsa enim docet, et uere docet nihil omnino colendum esse, totumque contemni oportere, quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus attingit. Ipsa uerissimum et secretissimum Deum perspicue se demonstraturam promittit, et iam iamque quasi per lucidas nubes ostentare dignatur. 1. 4. In hac mecum studiosissime uiuit noster Licentius: ad eam totus a iuuenilibus illecebris uoluptatibusque conuersus est, ita ut eum non temere patri audeam imitandum proponere. Philosophia est enim, a cuius uberibus se nulla aetas queretur excludi; ad quam auidius retinendam et hauriendam quo te incitarem, quamuis tuam sitim bene nouerim, gustum tamen mittere uolui, quem tibi suauissimum, et, ut ita dicam, inductorium fore, peto ne frustra sperauerim. Nam disputationem quam inter se Trygetius et Licentius habuerunt, relatam in litteras, tibi misi. Illum enim quoque adolescentem, quasi ad detergendum fastidium disciplinarum aliquantum sibi usurpasset militia, ita nobis magnarum honestarumque artium ardentissimum edacissimumque restituit. Pauculis igitur diebus transactis, posteaquam in agro uiuere coepimus, cum eos ad studia hortans atque animans, ultra quam optaueram paratos et prorsus inhiantes uiderem, uolui tentare pro aetate quid possent: praesertim cum Hortensius liber Ciceronis iam eos ex magna parte conciliasse philosophiae uideretur. Adhibito itaque notario, ne aurae laborem nostrum discerperent, nihil perire permisi. Sane in hoc libro res et sententias illorum, mea uero et Alypii etiam uerba lecturus es. [1,2] 2. 5. Cum igitur omnes hortatu meo unum in locum ad hoc congregati essemus, ubi opportunum uisum est: Numquidnam dubitatis, inquam, uerum nos scire oportere? Minime, ait Trygetius: caeterique se uultu ipso approbasse significauerunt. Quid si, inquam, etiam non comprehenso uero beati esse possumus; necessariam ueri comprehensionem arbitramini? Hic Alypius: Huius quaestionis, inquit, iudicem me tutius puto. Cum enim iter mihi in urbem sit constitutum, oportet me onere alicuius suscipiendae partis releuari; simul quod facilius iudicis partes, quam cuiusquam defensoris, cuipiam delegare possum. Quare dehinc pro alterutra parte ne a me quidquam exspectetis. Quod ei cum concessum esset ab omnibus, et ego rogationem repetissem: Beati certe, inquit Trygetius, esse uolumus; et si ad hanc rem possumus absque ueritate peruenire, quaerenda nobis ueritas non est. Quid hoc ipsum, inquam? Existimatisne beatos nos esse posse, etiam non inuenta ueritate? Tunc Licentius: Possumus, inquit, si uerum quaeramus. Hic cum ego caeterorum sententiam nutu flagitassem: Mouet me, inquit Nauigius, quod a Licentio dictum est. Potest enim fortasse hoc ipsum esse beate uiuere, in ueritatis inquisitione uiuere. Defini ergo, ait Trygetius, quid sit beata uita, ut ex eo colligam quid respondere conueniat. Quid censes, inquam, esse aliud beate uiuere, nisi secundum id quod in homine optimum est, uiuere? Temere, inquit, uerba non fundam: nam id ipsum optimum quid sit, definiendum mihi abs te puto. Quis, inquam, dubitauerit, nihil aliud esse hominis optimum, quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare conuenit caetera quaeque in homine sunt? Haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest. Quod si tibi non uidetur, quaere quomodo ipse definias uel beatam uitam, uel hominis optimum. Assentior, inquit. 2. 6. Quid ergo? ut ad propositum, inquam, redeamus; uideturne tibi non inuento uero beate posse uiui, si tantum quaeratur? Repeto, inquit, sententiam illam meam: Minime uidetur. Vos, inquam, quid opinamini? Tum Licentius: Mihi prorsus, inquit, uidetur: nam maiores nostri, quos sapientes beatosque accepimus, eo solo quod uerum quaerebant, bene beateque uixerunt. Ago gratias, inquam, quod cum Alypio me iudicem fecistis, cui, fateor, inuidere iam coeperam. Quoniam igitur alteri uestrum uidetur beatam uitam sola inuestigatione ueritatis; alteri, non nisi inuentione posse contingere; Nauigius autem paulo ante ostendit in tuam, Licenti, partem se uelle transire: magnopere exspecto quales sententiarum uestrarum patroni esse possitis. Res enim magna est, et diligenti discussione dignissima. Si res magna est, ait Licentius, magnos uiros desiderat. Noli quaerere, inquam, praesertim in hac uilla, quod ubiuis gentium reperire difficile est: sed potius explica, cur id quod abs te non temere, ut opinor, prolatum est, et qua tibi ratione uideatur: nam et maximae res, cum a paruis quaeruntur, magnos eos solent efficere. [1,3] 3. 7. Quoniam te, inquit, uideo magnopere nos urgere, ut aduersum inuicem disputemus, quod te utiliter uelle confido; quaero cur beatus esse non possit, qui uerum quaerit, etiamsi minime inueniat? Quia beatum, inquit Trygetius, uolumus esse perfectum in omnibus sapientem. Qui autem adhuc quaerit, perfectus non est. Hunc igitur quomodo asseras beatum, omnino non uideo. Et ille: Potest apud te, inquit, uincere auctoritas maiorum? Non omnium, inquit Trygetius. Quorum tandem? Ille: Eorum scilicet, qui sapientes fuerunt. Tum Licentius: Carneades, inquit, tibi sapiens non uidetur? Ego, ait, graecus non sum; nescio Carneades iste qui fuerit. Quid, inquit Licentius, de illo nostro Cicerone, quid tandem existimas? Hic cum diu tacuisset: Sapiens fuit, inquit. Et ille: Ergo eius de hac re sententia habet apud te aliquid ponderis? Habet, inquit. Accipe igitur quae sit, nam eam tibi excidisse arbitror. Placuit enim Ciceroni nostro, beatum esse qui ueritatem inuestigat, etiamsi ad eius inuentionem non ualeat peruenire. Ubi hoc, inquit, Cicero dixit? Et Licentius: Quis ignorat eum affirmasse uehementer, nihil ab homine percipi posse; nihilque remanere sapienti, nisi diligentissimam inquisitionem ueritatis: propterea quia si incertis rebus esset assensus, etiam si fortasse uerae forent, liberari ab errore non posset? quae maxima est culpa sapientis (Cicerone, framm. 101 t. A.). Quamobrem si et sapientem necessario beatum esse credendum est, et ueritatis sola inquisitio perfectum sapientiae munus est; quid dubitamus existimare beatam uitam, etiam per se ipsa inuestigatione ueritatis posse contingere? 3. 8. Tum ille: Licetne tandem ad ea quae temere concessa sunt, redire rursum? Hic ego: Illi hoc non solent concedere, inquam, quos ad disputandum non inueniendi ueri cupiditas, sed ingenii puerilis iactantia impellit. Itaque apud me, praesertim cum adhuc nutriendi educandique sitis, non solum conceditur, sed etiam in praeceptis habeatis uolo, ad ea uos discutienda redire oportere, quae concesseritis incautius. Et Licentius: Non paruum in philosophia profectum puto, inquit, cum in comparatione recti uerique inueniendi contemnitur a disputante uictoria. Itaque libenter obsequor praeceptis et sententiae tuae, et Trygetium ad id quod se temere concessisse arbitratur, res enim mei iuris est, redire permitto. Tum Alypius: Suscepti a me officii nondum partes esse, uosmetipsi mecum recognoscitis. Sed quoniam iamdudum disposita profectio interrumpere me compellit, pro meo quoque munere geminatam sibi potestatem particeps mecum iudicii non renuet usque in reditum meum: uideo enim hoc uestrum certamen longius progressurum. Et cum discessisset: Quod, inquit Licentius, temere concesseras, profer. Et ille: Temere dedi, inquit, Ciceronem fuisse sapientem. Ergone Cicero sapiens non fuit, a quo in latina lingua philosophia et inchoata est, et perfecta? Etsi concedam, inquit, esse sapientem, non omnia tamen eius probo. Atqui oportet multa eius alia refellas, ut non impudenter hoc de quo agitur, improbare uidearis. Quid si hoc solum non recte sensisse illum affirmare paratus sum? Vestra, ut opinor, nihil interest, nisi cuius ponderis ad id quod uolo asserendum, rationes afferam. Perge, inquit ille. Quid enim, inquit, audeam contra eum, qui se Ciceronis aduersarium profitetur? 3. 9. Hic Trygetius: Volo attendas, ait, tu iudex noster, quemadmodum superius beatam uitam definieris: dixisti namque eum beatum esse, qui secundum eam partem animi uiuit, quam caeteris conuenit imperare. Tu autem, Licenti, uolo uel nunc mihi concedas (iam enim libertate, in quam maxime nos uindicaturam se philosophia pollicetur, iugum illud auctoritatis excussi), perfectum non esse qui adhuc ueritatem requirat. Tum ille post diuturnum silentium: Non concedo, inquit. Et Trygetius: Cur, quaeso? explica. Isthic sum enim, et aueo audire, quo pacto possit et perfectus homo esse, et adhuc quaerere ueritatem. Hic ille: Qui ad finem inquit, non peruenit, fateor quod perfectus non sit. Veritatem autem illam solum Deum nosse arbitror, aut forte hominis animam, cum hoc corpus, hoc est tenebrosum carcerem, dereliquerit. Hominis autem finis est, perfecte quaerere ueritatem: perfectum enim quaerimus, sed tamen hominem. Et Trygetius: Non igitur potest beatus esse homo. Quomodo enim; cum id quod magnopere concupiscit, assequi nequeat? Potest autem homo beate uiuere, siquidem potest secundum eam partem animi uiuere quam dominari in homine fas est. Potest igitur uerum inuenire. Aut colligat se, et non concupiscat uerum, ne cum id assequi non potuerit, necessario miser sit. At hoc ipsum est beatum hominis, ait ille, perfecte quaerere ueritatem: hoc est enim peruenire ad finem, ultra quem non potest progredi. Quisquis ergo minus instanter quam oportet ueritatem quaerit, ad finem hominis non peruenit: quisquis autem tantum quantum homo potest ac debet, dat operam inueniendae ueritati, is etiamsi eam non inueniat, beatus est; totum enim facit, quod ut faciat, ita natus est. Inuentio autem si defuerit, id deerit quod natura non dedit. Postremo cum hominem necesse sit aut beatum esse aut miserum, nonne dementis est eum qui dies noctesque quantum potest instat inuestigandae ueritati, miserum dicere? Beatus igitur erit. Deinde illa definitio mihi, ut arbitror, uberius suffragatur: nam si beatus est, sicuti est, qui secundum eam partem animi uiuit, quam regnare caeteris conuenit, et haec pars ratio dicitur; quaero utrum non secundum rationem uiuat, qui quaerit perfecte ueritatem? Quod si absurdum est, quid dubitamus beatum hominem dicere sola ipsa inquisitione ueritatis? [1,4] 4. 10. Mihi, ait ille, nec secundum rationem uiuere, nec beatus omnino, quisquis errat uidetur. Errat autem omnis qui semper quaerit nec inuenit. Unde tibi unum e duobus monstrandum est: aut errantem beatum esse posse; aut eum qui quod quaerit nunquam inuenit, non errare. Hic ille: Beatus errare non potest. Et cum diu siluisset: Non autem errat, inquit, cum quaerit; quia ut non erret, perfecte quaerit. Et Trygetius: Ut non erret quidem, inquit, quaerit; sed errat, cum minime inuenit. Ita autem tibi profuturum putasti, quod errare non uult, quasi nemo erret inuitus, aut quisquam omnino erret, nisi inuitus. Tum ego, cum ille diu cunctaretur quid responderet: Definiendum uobis est, inquam, quid sit error: facilius enim eius fines potestis uidere, in quem iam penitus ingressi estis. Ego, inquit Licentius, definire aliquid idoneus non sum: quamuis errorem definire sit facilius quam finire. Ego, ait ille, definiam; quod mihi facillimum est, non ingenio, sed causa optima. Nam errare est utique semper quaerere, nunquam inuenire. Ego, inquit Licentius, si uel istam definitionem facile possem refellere, iamdudum causae meae non defuissem. Sed quoniam aut res ipsa per se ardua est, aut ita mihi apparet; peto a uobis ut usque in crastinam lucem quaestio differatur, si nihil hodie quod respondeam, reperire potuero, cum id sedulo mecum ipse uoluam. Quod cum concedendum putarem, non renuentibus caeteris, deambulatum ire surreximus: nobisque inter nos multa uariaque sermocinantibus, ille in cogitatione defixus fuit. Quod cum frustra esse sensisset, relaxare animum maluit, et nostro se sermoni miscere. Postea cum iam aduesperasceret, in eumdem conflictum redierant: sed modum imposui, persuasique ut in alium. 4. 11. Postridie autem cum consedissemus: Proferte, inquam, quod heri coeperatis. Tum Licentius: Distuleramus, inquit, disputationem, nisi fallor, rogatu meo, cum erroris definitio difficillima mihi esset. Hic plane, inquam, non erras, quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optauerim. Audi ergo, inquit, quod heri etiam nisi intercessisses, protulissem. Error mihi uidetur esse falsi pro uero approbatio; in quem nullo pacto incidit, qui ueritatem quaerendam semper existimat: falsum enim probare non potest, qui probat nihil; non igitur potest errare. Beatus autem facillime esse potest: nam, ne longius abeam, si nobis ipsis, ut heri licuit, quotidie uiuere liceret; nihil mihi occurrit cur nos beatos appellare dubitaremus. Viximus enim magna mentis tranquillitate, ab omni corporis labe animum uindicantes, et a cupiditatum facibus longissime remoti, dantes, quantum homini licet, operam rationi; hoc est, secundum illam diuinam partem animi uiuentes, quam beatam uitam esse hesterna inter nos definitione conuenit: atqui, ut opinor, nihil inuenimus, sed tantummodo quaesiuimus ueritatem. Potest igitur sola inquisitione ueritatis, etiamsi eam inuenire minime possit, homini beata uita contingere. Nam definitio tua uide quanta facilitate excludatur notione communi. Etenim errare dixisti esse, Semper quaerere, et nunquam inuenire. Quid si quisquam nihil quaerat, et interrogatus, uerbi gratia, utrumnam modo dies sit, temere statimque noctem esse opinetur atque respondeat? nonne tibi uidetur errare? Hoc igitur erroris genus uel immanissimum, non complexa est definitio tua. Quid si etiam non errantes complexa est, potestne definitio ulla esse uitiosior? Nam si quis Alexandriam quaerat, et ad eam recto pergat itinere; non, opinor, potes eum errantem uocare. Quid si eamdem uiam, uariis impedimentis, longo agat tempore, et in ea morte praeueniatur; nonne et semper quaesiuit, et nunquam inuenit, nec errauit tamen? Non, inquit ille, semper quaesiuit. 4. 12. Recte dicis, ait Licentius, et bene admones. Inde enim prorsus nihil ad rem pertinet definitio tua: non enim ego beatum esse dixi, qui semper quaerat ueritatem. Quod ne fieri quidem potest: primo, quia non semper homo est; deinde, quia non ex quo tempore incipit esse homo, eo iam potest, aetate impediente, uerum quaerere. Aut si semper id putas dicendum, si nihil temporis quo iam quaerere potest, perire patitur; rursus tibi Alexandriam redeundum est. Fac enim quemquam, ex quo tempore iter agere uel aetate uel negotio sinitur, pergere occipere illam uiam, atque, ut supra dixi, cum deuiet nusquam, antequam perueniat tamen uita excedere; multum profecto errabis, si tibi errasse iste uidebitur, quamuis omni quo potuit tempore, nec quaerere desierit, nec inuenire potuerit quo pergebat. Quamobrem si et mea descriptio uera est, et secundum eam non errat ille qui perfecte quaerit, quamuis non inueniat ueritatem, beatusque est ob eam rem, quod secundum rationem uiuit; tua uero definitio et frustrata est, et si non esset, nihil eam curare deberem, si ex eo solum quod ego definiui, satis causa firmata est: cur, quaeso, nondum est ista inter nos quaestio dissoluta? [1,5] 5. 13. Hic Trygetius: Dasne, inquit, sapientiam rectam uiam uitae esse? Do, inquit, sine dubio: sed tamen uolo mihi sapientiam definias, ut sciam utrum quae mihi, eadem tibi esse uideatur. Et ille: Parum tibi, ait, uidetur definita hoc ipso quod nunc interrogatus es? Etiam quod uolui concessisti. Si enim non fallor, recta uia uitae sapientia nominatur. Tum Licentius: Nihil mihi tam ridiculum, quam ista definitio uidetur, inquit. Fortasse, ait ille: pedetentim tamen quaeso, ut ratio praeueniat risum tuum: nihil enim est foedius risu irrisione dignissimo. Quid enim, ait ille, nonne fateris uitae mortem esse contrariam? Fateor, ait. Mihi igitur, inquit ille, uia uitae nulla magis uidetur, quam ea qua quisque pergit, ne in mortem incidat. Assentiebatur Trygetius. Ergo si uiator quispiam diuerticulum uitans, quod a latronibus obsideri audierit, recta ire pergat, atque ita euadat interitum; nonne et uiam uitae, et rectam secutus est; et eam sapientiam nominat nemo? Quomodo igitur omnis recta uitae uia sapientia est? Concessi enim esse, sed non solam. Definitio autem nihil complecti debuit, quod esset alienum. Itaque rursus defini, si placet, quid tibi uidetur esse sapientia. 5. 14. Diu ille tacuit; deinde: En, inquit, iterum definio, si hoc tu nunquam finire statuisti. Sapientia est uia recta, quae ad ueritatem ducat. Similiter et hoc, inquit ille, refellitur: nam cum apud Virgilium Aeneae dictum est a matre: "Perge modo, et qua te ducit uia dirige gressum", sequens hanc uiam ad id quod dictum erat, id est ad uerum, peruenit. Contende, si placet, ubi pedem ille incedens posuit, sapientiam posse dici: quamquam stulte prorsus istam descriptionem tuam effringere conor; nam causam meam nulla plus adiuuat. Etenim sapientiam non ipsam ueritatem, sed uiam quae ad eam ducat, esse dixisti. Quisquis ergo hac utitur uia, sapientia profecto utitur; et qui sapientia utitur, sapiens sit necesse est: sapiens igitur erit ille, qui perfecte quaesierit ueritatem, etiamsi ad eam nondum peruenerit. Nam uia quae ducit ad ueritatem, nulla, uti opinor, intellegitur melius quam diligens inquisitio ueritatis. Hac igitur sola uia utens, iam iste sapiens erit: at nemo sapiens miser; omnis autem homo aut miser, aut beatus: beatum igitur faciet non tantum inuentio, sed ipsa per se inuestigatio ueritatis. 5. 15. Tum ille arridens: Merito mihi, inquit, ista contingunt, dum aduersario in re non necessaria fidenter assentior: quasi uero ego sim magnus definitor, aut quidquam in disputando magis superuacaneum putem. Quis enim modus erit, si ego rursus uelim definiri abs te aliquid, et rursus eiusdem definitionis uerba, et consequentium item singillatim omnia, fingens quod nihil intellegam, definiri flagitem? Nam quid planissimum non meo iure definiri cogam, si iure a me sapientiae definitio postulatur? Cuius enim uerbi in animis nostris apertiorem notionem natura esse uoluit quam sapientiae? Sed nescio quomodo, cum mentis nostrae ueluti portum notio ipsa reliquerit, et uerborum sibi quasi uela tetenderit, occurrant statim calumniarum mille naufragia. Quamobrem aut definitio sapientiae ne requiratur, aut iudex noster in eius patrocinium dignetur descendere. Tum ego, cum iam stilum nox impediret, et quasi de integro magnum quiddam disserendum uiderem oboriri, in alium diem distuli: nam disputare coeperamus sole iam in occasum declinante, diesque pene totus cum in rebus rusticis ordinandis, tum in recensione primi libri Virgilii peractus fuit. [1,6] 6. 16. Deinde mox ut illuxit, ita enim res erant pridie constitutae ut largum esset otium, statim peragendum negotium susceptum est. Tum ego: Heri postulasti, inquam, Trygeti, ut a iudicis munere ad sapientiae patrocinium descenderem: quasi uero quemquam in sermone uestro aduersarium sapientia pateretur; aut ullo defendente ita laboraret, ut maius implorare deberet auxilium. Nam neque inter uos aliud quaerendum natum est, quam quid sit sapientia; in quo eam uestrum neuter oppugnat, quia uterque desiderat. Neque si tu in definienda sapientia defecisse te putas, propterea reliqua defensio sententiae tuae tibi deserenda est. Itaque a me nihil aliud habebis quam definitionem sapientiae, quae nec mea nec noua est, sed et priscorum hominum, et quam uos mirer non recordari. Non enim nunc primum auditis, Sapientiam esse rerum humanarum diuinarumque scientiam. 6. 17. Hic Licentius, quem post istam definitionem diu putabam quaesiturum esse quod diceret, subiecit statim: Cur ergo non, quaeso, sapientem uocamus flagitiosissimum illum hominem, quem ipsi bene nouimus per innumera scorta solere dissolui; Albicerium dico illum, qui apud Carthaginem multos annos consulentibus mira quaedam et certa respondit? Innumerabilia commemorare possem, nisi et apud eos loquerer qui experti sunt, et paucis nunc satis sit ad id quod uolo. Nonne cochlearium (mihi autem dicebat) cum domi non inueniretur; tuo iussu percontatus, non solum quid quaereretur, uerum etiam nominatim cuius res esset, et ubi lateret, citissime uerissimeque respondit? Item me praesente, omitto illud quod in eo quod rogabatur nihil omnino falsus est, sed cum puer qui nummos ferebat, certam eorum partem, cum ad eum pergeremus, furatus esset; omnes sibi numerari iussit, coegitque illum ante oculos nostros quos abstulerat reddere, priusquam omnino ipse aut eosdem nummos uidisset, aut quantum sibi allatum fuerit audisset e nobis. 6. 18. Quid quod doctissimum et clarissimum uirum Flaccianum mirari solitum esse abs te accepimus? qui cum de fundo emendo esset locutus, ad illum diuinum rem ita detulit, ut quid egisset, si potis esset, ediceret. Atque ille statim non modo negotii genus, sed etiam, in quo ille uehementer clamabat admirans, ipsum fundi nomen pronuntiauit, cum ita esset absurdum, ut uix eius Flaccianus ipse meminisset. Iam illud sine stupore animi non queo dicere, quod amico nostro discipulo tuo sese uolenti exagitare, flagitantique insolenter, ut diceret quid secum ipse tacitus uolueret; Virgilii uersum eum cogitare respondit. Cum ille obstupefactus negare non posset, perrexit quaerere quisnam uersus esset. Nec Albicerius, qui grammatici scholam uix transiens uidisset aliquando, uersum ipsum securus et garrulus canere dubitauit. Num igitur aut res humanae non erant, de quibus ille consulebatur; aut sine rerum diuinarum scientia, tam certa consulentibus et uera respondit? At utrumque absurdum est. Nam et humanae res nihil sunt aliud quam res hominum; ut argentum, nummi, fundus, postremo ipsa etiam cogitatio: et res diuinas quis non recte arbitretur esse, per quas homini diuinatio ipsa contingit? Sapiens ergo fuit Albicerius, si sapientiam rerum humanarum diuinarumque scientiam illa definitione concedimus. [1,7] 7. 19. Hic ille: Primo, inquam, ego scientiam non appello, in qua ille qui eam profitetur, aliquando fallitur. Scientia enim non solum comprehensis, sed ita comprehensis rebus constat, ut neque in ea quisquam errare, nec quibuslibet aduersantibus impulsus nutare debeat. Unde uerissime a quibusdam philosophis dicitur, in nullo eam posse nisi in sapiente inueniri; qui non modo perceptum habere debet id quod tuetur ac sequitur, uerum etiam inconcussum tenere. Scimus autem illum quem commemorasti, multa saepe falsa dixisse: quod non solum aliis mihi referentibus comperi, sed praesens aliquando ipse percepi. Eumne igitur scientem uocem, cum saepe falsa dixerit; quem non uocarem, si cunctanter uera dixisset? Hoc me de aruspicibus et de auguribus, et de his omnibus qui sidera consulunt, et de coniectoribus somniorum dixisse putatote. Aut aliquem ex hoc genere hominum proferte, si potestis, qui consultus, nunquam de responsis suis dubitauerit, nunquam postremo falsa responderit. Nam de uatibus nihil mihi puto esse laborandum, qui mente loquuntur aliena. 7. 20. Deinde res humanas esse ut concedam res hominum, quidquam tu existimas nostrum esse, quod nobis uel dare uel eripere casus potest? Aut cum rerum humanarum scientia dicitur, ea dicitur, qua quisque nouit uel quot, uel quales fundos habeamus; quid auri, quid argenti, quidque denique alienorum carminum cogitemus? Illa est humanarum rerum scientia, quae nouit lumen prudentiae, temperantiae decus, fortitudinis robur, iustitiae sanctitatem. Haec enim sunt, quae nullam fortunam metuentes uere nostra dicere audemus: quae si Albicerius ille didicisset, nunquam, mihi crede, tam luxuriose deformiterque uixisset. Quod autem dixit, quem uersum uolueret animo ille a quo consulebatur; neque hoc puto inter res nostras esse numerandum: non quo negem honestissimas disciplinas ad possessionem quamdam nostri animi pertinere, sed quia uersum alienum etiam imperitissimis canere ac pronuntiare concessum est. Ideoque talia cum in memoriam nostram incurrerint, non mirum est, si sentiri possunt ab huius aeris animalibus quibusdam uilissimis, quos daemonas uocant, a quibus nos superari acumine ac subtilitate sensuum posse concedo, ratione autem nego; atque id fieri nescio quo modo secretissimo atque a nostris sensibus remotissimo. Non enim, si miramur apiculam melle posito, nescio qua sagacitate qua hominem uincit, unde aduolare; ideo eam nobis praeponere, aut saltem comparare debemus. 7. 21. Itaque uellem magis iste Albicerius, ab eo qui discere cuperet, interrogatus ipsa metra docuisset; uel coactus a quopiam consultorum, de re sibi statim proposita uersus proprios cecinisset. Quod eumdem Flaccianum saepe dixisse soles commemorare, cum illud diuinationis genus magna mentis altitudine derideret atque despiceret, idque nescio cui abiectissimae animulae, sic enim dicebat, tribueret, quo ille quasi spiritu admonitus uel inflatus haec respondere solitus esset. Quaerebat enim uir ille doctissimus ab iis qui talia mirarentur, num grammaticam uel musicam uel geometriam Albicerius posset docere? Quis autem illum nosset, et non istorum omnium imperitissimum fateretur? Quamobrem ad extremum hortabatur, ut animos suos ii qui talia didicissent, illi diuinationi sine dubitatione praeferrent, darentque operam his disciplinis instruere atque adminiculari suam mentem, quibus aeriam istam inuisibilium animantium naturam transilire, et eam superuolare contingeret. [1,8] 8. 22. Iam res diuinae cum, omnibus concedentibus, meliores augustioresque multo quam humanae sint; quo pacto ille eas assequi poterat, qui quid esset ipse, nesciebat? Nisi forte existimans sidera, quae quotidie contemplamur, magnum quiddam esse in comparatione uerissimi et secretissimi Dei, quem raro fortasse intellectus, sensus autem nullus attingit: haec autem praesto sunt oculis nostris. Nec ista igitur sunt illa diuina, qualia se sola scire sapientia profitetur: caetera autem quibus isti, nescio qui diuinantes, uel ad uanam iactantiam, uel ad quaestum abutuntur, prae sideribus profecto uiliora sunt. Non igitur Albicerius rerum humanarum ac diuinarum scientiae particeps fuit, frustraque abs te isto modo definitio nostra tentata est. Postremo cum quidquid praeter res humanas atque diuinas est, nos uilissimum ducere et omnino contemnere oporteat; quaero in quibus rebus quaerat tuus ille sapiens ueritatem? In diuinis, ait ille: nam uirtus etiam in homine sine dubitatione diuina est. Has igitur Albicerius iam sciebat, quas tuus sapiens semper inquiret? Tum Licentius: Diuinas, ait, et ille nouerat, sed non eas quae a sapiente quaerendae sunt. Quis enim non euertat omnem loquendi consuetudinem, si ei diuinationem concedat, adimat res diuinas, e quibus diuinatio nominata est? Quare illa uestra definitio, ni fallor, nescio quid aliud quod ad sapientiam non pertineret, inclusit. 8. 23. Tum Trygetius: Definitionem istam, inquit, defendet, si libebit, ille qui protulit. Nunc mihi tu responde, ut tandem ad id quod agitur, ueniamus. Isthic sum, inquit ille: Dasne, ait: Albicerium scisse uerum? Do, inquit. Melior igitur tuo sapiente. Nullo modo, ait ille: nam quod genus ueri sapiens inquirit, non solum ille delirus hariolus, sed ne ipse quidem sapiens dum in hoc corpore uiuit, assequitur: quod tamen tantum est, ut multo sit praestabilius hoc semper quaerere, quam illud aliquando inuenire. Necesse est, ait Trygetius, ut mihi in angustiis definitio illa subueniat. Quae si propterea tibi uitiosa uisa est, quia complexa est eum quem non possumus uocare sapientem; quaero utrum eam probes, si sapientiam rerum humanarum diuinarumque scientiam dicamus, sed earum quae ad beatam uitam pertineant. Est, inquit ille, et ista sapientia, sed non sola: unde superior definitio inuasit alienum, haec autem proprium deseruit: quare illa auaritiae, ista stultitiae coargui potest. Etenim ut ipse iam explicem definitione quod sentio, sapientia mihi uidetur esse rerum humanarum diuinarumque, quae ad beatam uitam pertineant, non scientia solum, sed etiam diligens inquisitio. Quam descriptionem si partiri uelis, prima pars quae scientiam tenet, Dei est; haec autem quae inquisitione contenta est, hominis. Illa igitur Deus, hac autem homo beatus est. Tum ille: Miror, inquit, sapientem tuum quomodo asseras frustra operam consumere. Quomodo, inquit Licentius, frustra operam consumere, cum tanta mercede conquirat? Nam hoc ipso quo quaerit, sapiens est; et quo sapiens, eo beatus: cum ab omnibus inuolucris corporis mentem quantum potest, euoluit, et seipsum in semetipsum colligit; cum se non permittit cupiditatibus laniandum, sed in se atque in Deum semper tranquillus intenditur: ut et hic, quod beatum esse supra inter nos conuenit, ratione perfruatur; et extremo die uitae ad id quod concupiuit adipiscendum reperiatur paratus; fruaturque merito diuina beatitudine, qui humana sit ante perfruitus. [1,9] 9. 24. Tum ego, cum Trygetius quid sit respondendum diu quaereret: Non puto, inquam, Licenti, etiam argumenta huic defutura, si eum otiose quaerere permittamus: quid enim ei quouis loco defuit ad respondendum? Nam primo ipse intulit, quoniam de beata uita quaestio nata est, et beatum solum necesse est esse sapientem, siquidem stultitia etiam stultorum iudicio misera est; perfectum sapientem esse debere, non autem perfectum esse, qui adhuc uerum quid sit inquirit; unde ne beatum quidem. Cui loco tu cum molem auctoritatis obiceres, modeste aliquantum Ciceronis nomine perturbatus, tamen se statim erexit, et generosa quadam contumacia in uerticem libertatis exsiliit, rursumque arripuit quod erat de manibus uiolenter excussum: quaesiuitque abs te, utrum tibi perfectus, qui adhuc quaereret, uideretur; ut si fatereris non esse perfectum, ad caput recurreret, demonstraretque, si posset, per illam definitionem, perfectum esse hominem, qui secundum legem mentis uitam gubernaret: ac per hoc, beatum nisi perfectum esse non posse. Quo te laqueo cum expedisses cautius quam putabam, et perfectum hominem diceres, inquisitorem diligentissimum ueritatis; ipsaque illa definitione, qua beatam uitam illam demum esse dixeramus, quae secundum rationem ageretur, tu praefidentius apertiusque pugnasses; ille tibi plane reposuit: nam occupauit praesidium tuum, unde pulsus omnino summam rerum amiseras, ni te induciae reparassent. Ubi enim arcem locauerunt Academici, quorum tueris sententiam, nisi in erroris definitione? Quae tibi nisi noctu fortasse per somnium rediret in mentem, iam quid responderes non habebas, cum in exponenda Ciceronis sententia idipsum tu ipse ante commemoraueris. Deinde uentum est ad definitionem sapientiae, quam cum tanta calliditate labefactare conareris, ut tua furta nec ipse auxiliator tuus Albicerius fortasse comprehenderet; quanta tibi uigilantia, quantis uiribus restitit? quam te pene inuoluit atque depressit; nisi postremo te tua definitione noua tutareris, diceresque humanam esse sapientiam inquisitionem ueritatis, ex qua propter animi tranquillitatem beata uita contingeret? Huic iste sententiae non respondebit, praesertim si in proroganda diei uel parte quae restat, reddi sibi gratiam postulabit. 9. 25. Sed ne longum faciamus, iam, si placet, sermo iste claudatur, in quo immorari etiam superfluum puto. Tractata enim res est pro suscepto negotio satis; quae post pauca omnino posset uerba finiri, nisi exercere uos uellem, neruosque uestros et studia, quae mihi magna est cura, explorare: nam cum instituissem uos ad quaerendam ueritatem magnopere hortari, coeperam ex uobis quaerere quantum in ea momenti poneretis: omnes autem posuistis tantum, ut plus non desiderem. Nam cum beati esse cupiamus, siue id fieri non potest nisi inuenta, siue non nisi diligenter quaesita ueritate; postpositis caeteris omnibus rebus, nobis, si beati esse uolumus, perquirenda est. Quamobrem iam istam, ut dixi, disputationem terminemus, et relatam in litteras mittamus, Licenti, potissimum patri tuo, cuius erga philosophiam iam prorsus animum teneo. Sed adhuc quae admittat, quaero fortunam. Incendi autem in haec studia uehementius poterit, cum teipsum iam intentum mecum sic uiuere, non audiendo solum, uerum etiam legendo ista cognouerit. Tibi autem si, ut sentio, Academici placent, uires ad eos defendendos ualidiores para; nam illos ego accusare decreui. Quae cum essent dicta, prandium paratum esse annuntiatum est, atque surreximus.