[8,0] Liber octauus. [8,1] 1. deus meus, recorder in gratiarum actione tibi et confitear misericordias tuas super me. perfundantur ossa mea dilectione tua et dicant: `domine, quis similis tibi?' dirupisti uincula mea: sacrificem tibi sacrificium laudis. quomodo dirupisti ea narrabo, et dicent omnes qui adorant te, cum audiunt haec, `benedictus dominus in caelo et in terra; magnum et mirabile nomen eius.' inhaeserant praecordiis meis uerba tua, et undique circumuallabar abs te. de uita tua aeterna certus eram, quamuis eam in aenigmate et quasi per speculum uideram; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat, nec certior de te sed stabilior in te esse cupiebam. de mea uero temporali uita nutabant omnia et mundandum erat cor a fermento ueteri. et placebat uia ipse saluator, et ire per eius angustias adhuc pigebat. et immisisti in mentem meam uisumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum, qui mihi bonus apparebat seruus tuus et lucebat in eo gratia tua. audieram etiam quod a iuuentute sua deuotissime tibi uiueret; iam uero tunc senuerat et longa aetate in tam bono studio sectandae uitae tuae multa expertus, multa edoctus mihi uidebatur: et uere sic erat. unde mihi ut proferret uolebam conferenti secum aestus meos quis esset aptus modus sic affecto ut ego eram ad ambulandum in uia tua. 2. uidebam enim plenam ecclesiam, et alius sic ibat, alius autem sic, mihi autem displicebat quod agebam in saeculo et oneri mihi erat ualde, non iam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae ad tolerandam illam seruitutem tam grauem. iam enim me illa non delectabant prae dulcedine tua et decore domus tuae, quam dilexi, sed adhuc tenaciter conligabar ex femina, nec me prohibebat apostolus coniugari, quamuis exhortaretur ad melius, maxime uolens omnes homines sic esse ut ipse erat. sed ego infirmior eligebam molliorem locum et propter hoc unum uoluebar, in ceteris languidus et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus quas nolebam pati congruere cogebar uitae coniugali, cui deditus obstringebar. audieram ex ore ueritatis esse spadones qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum, sed `qui potest,' inquit, `capere, capiat.' uani sunt certe omnes homines quibus non inest dei scientia, nec de his quae uidentur bona potuerunt inuenire eum qui est. at ego iam non eram in illa uanitate. transcenderam eam et contestante uniuersa creatura inueneram te creatorem nostrum et uerbum tuum apud te deum tecumque unum deum, per quod creasti omnia. et est aliud genus impiorum, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt. in hoc quoque incideram, et dextera tua suscepit me et inde ablatum posuisti ubi conualescerem, quia dixisti homini, `ecce pietas est sapientia,' et, `noli uelle uideri sapiens, quoniam dicentes se esse sapientes stulti facti sunt.' et inueneram iam bonam margaritam, et uenditis omnibus quae haberem emenda erat, et dubitabam. [8,2] 3. perrexi ergo ad Simplicianum, patrem in accipienda gratia tunc episcopi Ambrosii et quem uere ut patrem diligebat. narraui ei circuitus erroris mei. ubi autem commemoraui legisse me quosdam libros platonicorum, quos Victorinus, quondam rhetor urbis Romae, quem christianum defunctum esse audieram, in latinam linguam transtulisset, gratulatus est mihi quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem plena fallaciarum et deceptionum secundum elementa huius mundi, in istis autem omnibus modis insinuari deum et eius uerbum. deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi sapientibus absconditam et reuelatam paruulis, Victorinum ipsum recordatus est, quem Romae cum esset familiarissime nouerat, deque illo mihi narrauit quod non silebo. habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex et omnium liberalium doctrinarum peritissimus quique philosophorum tam multa legerat et diiudicauerat, doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne praeclari magisterii, quod ciues huius mundi eximium putant, statuam Romano foro meruerat et acceperat, usque ad illam aetatem uenerator idolorum sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata spirabat, popiliosiamet omnigenum deum monstra et Anubem latratorem, quae aliquando contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam tela tenuerant et a se uictis iam Roma supplicabat, quae iste senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitauerat, non erubuerit esse puer Christi tui et infans fontis tui, subiecto collo ad humilitatis iugum et edomita fronte ad crucis opprobrium. 4. O domine, domine, qui inclinasti caelos et descendisti, tetigisti montes et fumigauerunt, quibus modis te insinuasti illi pectori? legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam scripturam omnesque christianas litteras inuestigabat studiosissime et perscrutabatur, et dicebat Simpliciano, non palam sed secretius et familiarius, `noueris me iam esse christianum.' et respondebat ille, `non credam nec deputabo te inter christianos, nisi in ecclesia Christi uidero.' ille autem inridebat dicens, `ergo parietes faciunt christianos?' et hoc saepe dicebat, iam se esse christianum, et Simplicianus illud saepe respondebat, et saepe ab illo parietum inrisio repetebatur. amicos enim suos reuerebatur offendere, superbos daemonicolas, quorum ex culmine Babylonicae dignitatis quasi ex cedris Libani, quas nondum contriuerat dominus, grauiter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem timuitque negari a Christo coram angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis humilitatis uerbi tui et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat, depuduit uanitati et erubuit ueritati subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat, `eamus in ecclesiam: christianus uolo fieri.' at ille non se capiens laetitia perrexit cum eo. ubi autem imbutus est primis instructionis sacramentis, non multo post etiam nomen dedit ut per baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudente ecclesia. superbi uidebant et irascebantur, dentibus suis stridebant et tabescebant. seruo autem tuo dominus deus erat spes eius, et non respiciebat in uanitates et insanias mendaces. 5. denique ut uentum est ad horam profitendae fidei, quae uerbis certis conceptis retentisque memoriter de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romae reddi solet ab eis qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris ut secretius redderet, sicut nonnullis qui uerecundia trepidaturi uidebantur offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. non enim erat salus quam docebat in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. quanto minus ergo uereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians uerbum tuum, qui non uerebatur in uerbis suis turbas insanorum? itaque ubi ascendit ut redderet, omnes sibimet inuicem, quisque ut eum nouerat, instrepuerunt nomen eius strepitu gratulationis (quis autem ibi non eum nouerat?) et sonuit presso sonitu per ora cunctorum conlaetantium, `Victorinus, Victorinus.' cito sonuerunt exultatione, quia uidebant eum, et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. pronuntiauit ille fidem ueracem praeclara fiducia, et uolebant eum omnes rapere intro in cor suum. et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium manus erant. [8,3] 6. deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae et de maiore periculo liberatae quam si spes ei semper adfuisset aut periculum minus fuisset? etenim tu quoque, misericors pater, plus gaudes de uno paenitente quam de nonaginta nouem iustis quibus non opus est paenitentia. et nos cum magna iucunditate audimus, cum audimus quam exultantibus pastoris umeris reportetur ouis quae errauerat, et drachma referatur in thesauros tuos conlaetantibus uicinis mulieri quae inuenit, et lacrimas excutit gaudium sollemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo quoniam `mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est.' gaudes quippe in nobis et in angelis tuis sancta caritate sanctis. nam tu semper idem, qui ea quae non semper nec eodem modo sunt eodem modo semper nosti omnia. 7. quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inuentis aut redditis rebus quas diligit quam si eas semper habuisset? contestantur enim et cetera et plena sunt omnia testimoniis clamantibus, `ita est.' triumphat uictor imperator, et non uicisset nisi pugnauisset, et quanto maius periculum fuit in proelio, tanto est gaudium maius in triumpho. iactat tempestas nauigantes minaturque naufragium: omnes futura morte pallescunt: tranquillatur caelum et mare, et exultant nimis, quoniam timuerunt nimis. aeger est carus et uena eius malum renuntiat: omnes qui eum saluum cupiunt aegrotant simul animo: fit ei recte et nondum ambulat pristinis uiribus, et fit iam tale gaudium quale non fuit cum antea saluus et fortis ambularet. easque ipsas uoluptates humanae uitae etiam non inopinatis et praeter uoluntatem inruentibus, sed institutis et uoluntariis molestiis homines adquirunt. edendi et bibendi uoluptas nulla est, nisi praecedat esuriendi et sitiendi molestia. et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. et institutum est ut iam pactae sponsae non tradantur statim, ne uile habeat maritus datam quam non suspirauerit sponsus dilatam. 8. hoc in turpi et exsecranda laetitia, hoc in ea quae concessa et licita est, hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae, hoc in eo qui mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est: ubique maius gaudium molestia maiore praeceditur. quid est hoc, domine deus meus, cum tu aeternum tibi, tu ipse, sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? quid est quod haec rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? an is est modus earum et tantum dedisti eis, cum a summis caelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo usque ad uermiculum, a motu primo usque ad extremum, omnia genera bonorum et omnia iusta opera tua suis quaeque sedibus locares et suis quaeque temporibus ageres? ei mihi, quam excelsus es in excelsis et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et uix redimus ad te. [8,4] 9. age, domine, fac, excita et reuoca nos, accende et rape, flagra, dulcesce: amemus, curramus. nonne multi ex profundiore tartaro caecitatis quam Victorinus redeunt ad te et accedunt et inluminantur recipientes lumen? quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem ut filii tui fiant. sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui nouerunt eos. quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia feruefaciunt se et inflammantur ex alterutro. deinde quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem et multis praeeunt secuturis, ideoque multum de illis et qui eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur. absit enim ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur personae diuitum aut prae ignobilibus nobiles, quando potius infirma mundi elegisti ut confunderes fortia, et ignobilia huius mundi elegisti et contemptibilia, et ea quae non sunt tamquam sint, ut ea quae sunt euacuares. et tamen idem ipse minimus apostolorum tuorum, per cuius linguam tua ista uerba sonuisti, cum Paulus proconsul per eius militiam debellata superbia sub lene iugum Christi tui missus esset, regis magni prouincialis effectus, ipse quoque ex priore Saulo Paulus uocari amauit ob tam magnae insigne uictoriae. plus enim hostis uincitur in eo quem plus tenet et de quo plures tenet. plus autem superbos tenet nomine nobilitatis et de his plures nomine auctoritatis. quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod tamquam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat, abundantius exultare oportuit filios tuos, quia rex noster alligauit fortem, et uidebant uasa eius erepta mundari et aptari in honorem tuum et fieri utilia domino ad omne opus bonum. [8,5] 10. sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narrauit, exarsi ad imitandum: ad hoc enim et ille narrauerat. posteaquam uero et illud addidit, quod imperatoris Iuliani temporibus lege data prohibiti sunt christiani docere litteraturam et oratoriam. quam legem ille amplexus, loquacem scholam deserere maluit quam uerbum tuum, quo linguas infantium facis disertas. non mihi fortior quam felicior uisus est, quia inuenit occasionem uacandi tibi, cui rei ego suspirabam, ligatus non ferro alieno sed mea ferrea uoluntate. uelle meum tenebat inimicus et inde mihi catenam fecerat et constrinxerat me. quippe ex uoluntate peruersa facta est libido, et dum seruitur libidini, facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. quibus quasi ansulis sibimet innexis (unde catenam appellaui) tenebat me obstrictum dura seruitus. uoluntas autem noua quae mihi esse coeperat, ut te gratis colerem fruique te uellem, deus, sola certa iucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem uetustate roboratam. ita duae uoluntates meae, una uetus, alia noua, illa carnalis, illa spiritalis, confligebant inter se atque discordando dissipabant animam meam. 11. sic intellegebam me ipso experimento id quod legeram, quomodo caro concupisceret aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ego quidem in utroque, sed magis ego in eo quod in me approbabam quam in eo quod in me improbabam. ibi enim magis iam non ego, quia ex magna parte id patiebar inuitus quam faciebam uolens, sed tamen consuetudo aduersus me pugnacior ex me facta erat, quoniam uolens quo nollem perueneram. et quis iure contradiceret, cum peccantem iusta poena sequeretur? et non erat iam illa excusatio qua uideri mihi solebam propterea me nondum contempto saeculo seruire tibi, quia incerta mihi esset perceptio ueritatis: iam enim et ipsa certa erat. ego autem adhuc terra obligatus militare tibi recusabam et impedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum impediri timendum est. 12. ita sarcina saeculi, uelut somno adsolet, dulciter premebar, et cogitationes quibus meditabar in te similes erant conatibus expergisci uolentium, qui tamen superati soporis altitudine remerguntur. et sicut nemo est qui dormire semper uelit omniumque sano iudicio uigilare praestat, differt tamen plerumque homo somnum excutere cum grauis torpor in membris est, eumque iam displicentem carpit libentius quamuis surgendi tempus aduenerit: ita certum habebam esse melius tuae caritati me dedere quam meae cupiditati cedere, sed illud placebat et uincebat, hoc libebat et uinciebat. non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi, `surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus,' et undique ostendenti uera te dicere, non erat omnino quid responderem ueritate conuictus, nisi tantum uerba lenta et somnolenta: `modo,' `ecce modo,' `sine paululum.' sed `modo et modo' non habebat modum et `sine paululum' in longum ibat. frustra condelectabar legi tuae secundum interiorem hominem, cum alia lex in membris meis repugnaret legi mentis meae et captiuum me duceret in lege peccati quae in membris meis erat. lex enim peccati est uiolentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam inuitus animus eo merito quo in eam uolens inlabitur. miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis huius nisi gratia tua per Iesum Christum, dominum nostrum? [8,6] 13. et de uinculo quidem desiderii concubitus, quo artissimo tenebar, et saecularium negotiorum seruitute quemadmodum me exemeris, narrabo et confitebor nomini tuo, domine, adiutor meus et redemptor meus. agebam solita, crescente anxitudine, et cotidie suspirabam tibi. frequentabam ecclesiam tuam, quantum uacabat ab eis negotiis sub quorum pondere gemebam. mecum erat Alypius otiosus ab opere iuris peritorum post adsessionem tertiam, expectans quibus iterum consilia uenderet, sicut ego uendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo Verecundo, Mediolanensi et ciui et grammatico, subdoceret, uehementer desideranti et familiaritatis iure flagitanti de numero nostro fidele adiutorium, quo indigebat nimis. non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit (maiora enim posset, si uellet, de litteris agere) sed officio beniuolentiae petitionem nostram contemnere noluit, amicus dulcissimus et mitissimus. agebat autem illud prudentissime cauens innotescere personis secundum hoc saeculum maioribus, deuitans in eis omnem inquietudinem animi, quem uolebat habere liberum et quam multis posset horis feriatum ad quaerendum aliquid uel legendum uel audiendum de sapientia. 14. quodam igitur die (non recolo causam qua erat absens Nebridius) cum ecce ad nos domum uenit ad me et Alypium Ponticianus quidam, ciuis noster in quantum Afer, praeclare in palatio militans: nescio quid a nobis uolebat. et consedimus ut conloqueremur. et forte supra mensam lusoriam quae ante nos erat attendit codicem. tulit, aperuit, inuenit apostolum Paulum, inopinate sane: putauerat enim aliquid de libris quorum professio me conterebat. tum uero arridens meque intuens gratulatorie miratus est, quod eas et solas prae oculis meis litteras repente comperisset. christianus quippe et fidelis erat, et saepe tibi, deo nostro, prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. cui ego cum indicassem illis me scripturis curam maximam impendere, ortus est sermo ipso narrante de Antonio Aegyptio monacho, cuius nomen excellenter clarebat apud seruos tuos, nos autem usque in illam horam latebat. quod ille ubi comperit, immoratus est in eo sermone, insinuans tantum uirum ignorantibus et admirans eandem nostram ignorantiam. stupebamus autem audientes tam recenti memoria et prope nostris temporibus testatissima mirabilia tua in fide recta et catholica ecclesia. omnes mirabamur, et nos, quia tam magna erant, et ille, quia inaudita nobis erant. 15. inde sermo eius deuolutus est ad monasteriorum greges et mores suaueolentiae tuae et ubera deserta heremi, quorum nos nihil sciebamus. et erat monasterium Mediolanii plenum bonis fratribus extra urbis moenia sub Ambrosio nutritore, et non noueramus. pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. unde incidit ut diceret nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treueros, cum imperator promeridiano circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos atque illic, ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum et alios duos itidem seorsum pariterque digressos; sed illos uagabundos inruisse in quandam casam ubi habitabant quidam serui tui spiritu pauperes, qualium est regnum caelorum, et inuenisse ibi codicem in quo scripta erat uita Antonii. quam legere coepit unus eorum et mirari et accendi, et inter legendum meditari arripere talem uitam et relicta militia saeculari seruire tibi. erant autem ex eis quos dicunt agentes in rebus. tum subito repletus amore sancto et sobrio pudore, iratus sibi, coniecit oculos in amicum et ait illi, `dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus peruenire? quid quaerimus? cuius rei causa militamus? maiorne esse poterit spes nostra in palatio quam ut amici imperatoris simus? et ibi quid non fragile plenumque periculis? et per quot pericula peruenitur ad grandius periculum? et quando istuc erit? amicus autem dei, si uoluero, ecce nunc fio.' dixit hoc et turbidus parturitione nouae uitae reddidit oculos paginis. et legebat et mutabatur intus, ubi tu uidebas, et exuebatur mundo mens eius, ut mox apparuit. namque dum legit et uoluit fluctus cordis sui, infremuit aliquando et discreuit decreuitque meliora, iamque tuus ait amico suo, `ego iam abrupi me ab illa spe nostra et deo seruire statui, et hoc ex hac hora, in hoc loco aggredior. te si piget imitari, noli aduersari.' respondit ille adhaerere se socium tantae mercedis tantaeque militiae. et ambo iam tui aedificabant turrem sumptu idoneo relinquendi omnia sua et sequendi te. tunc Ponticianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabat, quaerentes eos, deuenerunt in eundem locum et inuenientes admonuerunt ut redirent, quod iam declinasset dies. at illi, narrato placito et proposito suo quoque modo in eis talis uoluntas orta esset atque firmata, petiuerunt ne sibi molesti essent si adiungi recusarent. isti autem nihilo mutati a pristinis fleuerunt se tamen, ut dicebat, atque illis pie congratulati sunt, et commendauerunt se orationibus eorum et trahentes cor in terra abierunt in palatium, illi autem affigentes cor caelo manserunt in casa. et habebant ambo sponsas quae, posteaquam hoc audierunt, dicauerunt etiam ipsae uirginitatem tibi. [8,7] 16. narrabat haec Ponticianus. tu autem, domine, inter uerba eius retorquebas me ad me ipsum, auferens me a dorso meo, ubi me posueram dum nollem me attendere, et constituebas me ante faciem meam, ut uiderem quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et ulcerosus. et uidebam et horrebam, et quo a me fugerem non erat. sed si conabar auertere a me aspectum, narrabat ille quod narrabat, et tu me rursus opponebas mihi et impingebas me in oculos meos, ut inuenirem iniquitatem meam et odissem. noueram eam, sed dissimulabam et cohibebam et obliuiscebar. 17. tunc uero quanto ardentius amabam illos de quibus audiebam salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederunt, tanto exsecrabilius me comparatum eis oderam, quoniam multi mei anni mecum effluxerant (forte duodecim anni) ex quo ab undeuicensimo anno aetatis meae, lecto Ciceronis Hortensio, excitatus eram studio sapientiae et differebam contempta felicitate terrena ad eam inuestigandam uacare, cuius non inuentio sed uel sola inquisitio iam praeponenda erat etiam inuentis thesauris regnisque gentium et ad nutum circumfluentibus corporis uoluptatibus. at ego adulescens miser ualde, miser in exordio ipsius adulescentiae, etiam petieram a te castitatem et dixeram, `da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo.' timebam enim ne me cito exaudires et cito sanares a morbo concupiscentiae, quem malebam expleri quam exstingui. et ieram per uias prauas superstitione sacrilega, non quidem certus in ea sed quasi praeponens eam ceteris, quae non pie quaerebam sed inimice oppugnabam. 18. et putaueram me propterea differre de die in diem contempta spe saeculi te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid quo dirigerem cursum meum. et uenerat dies quo nudarer mihi et increparet in me conscientia mea: `ubi est lingua? nempe tu dicebas propter incertum uerum nolle te abicere sarcinam uanitatis. ecce iam certum est, et illa te adhuc premit, umerisque liberioribus pinnas recipiunt qui neque ita in quaerendo attriti sunt nec decennio et amplius ista meditati.' ita rodebar intus et confundebar pudore horribili uehementer, cum Ponticianus talia loqueretur. terminato autem sermone et causa qua uenerat, abiit ille, et ego ad me. quae non in me dixi? quibus sententiarum uerberibus non flagellaui animam meam, ut sequeretur me conantem post te ire? et renitebatur, recusabat, et non se excusabat. consumpta erant et conuicta argumenta omnia. remanserat muta trepidatio et quasi mortem reformidabat restringi a fluxu consuetudinis, quo tabescebat in mortem. [8,8] 19. tum in illa grandi rixa interioris domus meae, quam fortiter excitaueram cum anima mea in cubiculo nostro, corde meo, tam uultu quam mente turbatus inuado Alypium: exclamo, `quid patimur? quid est hoc? quid audisti? surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce ubi uolutamur in carne et sanguine! an quia praecesserunt, pudet sequi et non pudet nec saltem sequi?' dixi nescio qua talia, et abripuit me ab illo aestus meus, cum taceret attonitus me intuens. neque enim solita sonabam. plus loquebantur animum meum frons, genae, oculi, color, modus uocis quam uerba quae promebam. hortulus quidam erat hospitii nostri, quo nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat, dominus domus. illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem quam mecum aggressus eram, donec exiret -- qua tu sciebas, ego autem non: sed tantum insaniebam salubriter et moriebar uitaliter, gnarus quid mali essem et ignarus quid boni post paululum futurus essem. abscessi ergo in hortum, et Alypius pedem post pedem. neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat. aut quando me sic affectum desereret? sedimus quantum potuimus remoti ab aedibus. ego fremebam spiritu, indignans indignatione turbulentissima quod non irem in placitum et pactum tecum, deus meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant et in caelum tollebant laudibus. et non illuc ibatur nauibus aut quadrigis aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram ubi sedebamus. nam non solum ire uerum etiam peruenire illuc nihil erat aliud quam uelle ire, sed uelle fortiter et integre, non semisauciam hac atque hac uersare et iactare uoluntatem parte adsurgente cum alia parte cadente luctantem. 20. denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando uolunt homines et non ualent, si aut ipsa membra non habeant aut ea uel conligata uinculis uel resoluta languore uel quoquo modo impedita sint. si uulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu, quia uolui, feci. potui autem uelle et non facere, si mobilitas membrorum non obsequeretur. tam multa ergo feci, ubi non hoc erat uelle quod posse: et non faciebam quod et incomparabili affectu amplius mihi placebat, et mox ut uellem possem, quia mox ut uellem, utique uellem. ibi enim facultas ea, quae uoluntas, et ipsum uelle iam facere erat; et tamen non fiebat, faciliusque obtemperabat corpus tenuissimae uoluntati animae, ut ad nutum membra mouerentur, quam ipsa sibi anima ad uoluntatem suam magnam in sola uoluntate perficiendam. [8,9] 21. unde hoc monstrum? et quare istuc? luceat misericordia tua, et interrogem, si forte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum et tenebrosissimae contritiones filiorum Adam. unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat animus corpori, et paretur statim; imperat animus sibi, et resistitur. imperat animus ut moueatur manus, et tanta est facilitas ut uix a seruitio discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. imperat animus ut uelit animus, nec alter est nec facit tamen. unde hoc monstrum? et quare istuc, inquam, ut uelit qui non imperaret nisi uellet, et non facit quod imperat? sed non ex toto uult: non ergo ex toto imperat. nam in tantum imperat, in quantum uult, et in tantum non fit quod imperat, in quantum non uult, quoniam uoluntas imperat ut sit uoluntas, nec alia, sed ipsa. non itaque plena imperat; ideo non est quod imperat. nam si plena esset, nec imperaret ut esset, quia iam esset. non igitur monstrum partim uelle, partim nolle, sed aegritudo animi est, quia non totus adsurgit ueritate consuetudine praegrauatus. et ideo sunt duae uoluntates, quia una earum tota non est et hoc adest alteri quod deest alteri. [8,10] 22. pereant a facie tua, deus, sicuti pereunt, uaniloqui et mentis seductores qui, cum duas uoluntates in deliberando animaduerterint, duas naturas duarum mentium esse adseuerant, unam bonam, alteram malam. ipsi uere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et idem ipsi boni erunt, si uera senserint uerisque consenserint, ut dicat eis apostolus tuus, `fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.' illi enim dum uolunt esse lux, non in domino sed in se ipsis, putando animae naturam hoc esse quod deus est, ita facti sunt densiores tenebrae, quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te uero lumine inluminante omnem hominem uenientem in hunc mundum. attendite quid dicatis, et erubescite et accedite ad eum et inluminamini, et uultus uestri non erubescent. ego cum deliberabam ut iam seruirem domino deo meo, sicut diu disposueram, ego eram qui uolebam, ego qui nolebam: ego eram. nec plene uolebam nec plene nolebam. ideo mecum contendebam et dissipabar a me ipso, et ipsa dissipatio me inuito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae sed poenam meae. et ideo non iam ego operabar illam, sed quod habitabat in me peccatum de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam. 23. nam si tot sunt contrariae naturae quot uoluntates sibi resistunt, non iam duae sed plures erunt. si deliberet quisquam utrum ad conuenticulum eorum pergat an ad theatrum, clamant isti, `ecce duae naturae, una bona hac ducit, altera mala illac reducit, nam unde ista cunctatio sibimet aduersantium uoluntatum?' ego autem dico ambas malas, et quae ad illos ducit et quae ad theatrum reducit. sed non credunt nisi bonam esse qua itur ad eos. quid si ergo quisquam noster deliberet et secum altercantibus duabus uoluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat an ad ecclesiam nostram, nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? aut enim fatebuntur quod nolunt, bona uoluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis eius imbuti sunt atque detinentur, aut duas malas naturas et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt, et non erit uerum quod solent dicere, unam bonam, alteram malam, aut conuertentur ad uerum et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diuersis uoluntatibus aestuare. 24. iam ergo non dicant, cum duas uoluntates in homine uno aduersari sibi sentiunt, duas contrarias mentes de duabus contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. nam tu, deus uerax, improbas eos et redarguis atque conuincis eos, sicut in utraque mala uoluntate, cum quisque deliberat utrum hominem ueneno interimat an ferro, utrum fundum alienum illum an illum inuadat, quando utrumque non potest, utrum emat uoluptatem luxuria an pecuniam seruet auaritia, utrum ad circum pergat an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et quartum, an ad committendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur; si omnia concurrant in unum articulum temporis pariterque cupiantur omnia quae simul agi nequeunt, discerpunt enim animum sibimet aduersantibus quattuor uoluntatibus uel etiam pluribus in tanta copia rerum quae appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diuersarum substantiarum solent dicere. ita et in bonis uoluntatibus. nam quaero ab eis utrum bonum sit delectari lectione apostoli et utrum bonum sit delectari psalmo sobrio et utrum bonum sit euangelium disserere. respondebunt ad singula: `bonum.' quid si ergo pariter delectent omnia simulque uno tempore, nonne diuersae uoluntates distendunt cor hominis, dum deliberatur quid potissimum arripiamus? et omnes bonae sunt et certant secum, donec eligatur unum quo feratur tota uoluntas una, quae in plures diuidebatur. ita etiam cum aeternitas delectat superius et temporalis boni uoluptas retentat inferius, eadem anima est non tota uoluntate illud aut hoc uolens et ideo discerpitur graui molestia, dum illud ueritate praeponit, hoc familiaritate non ponit. [8,11] 25. sic aegrotabam et excruciabar, accusans memet ipsum solito acerbius nimis ac uoluens et uersans me in uinculo meo, donec abrumperetur totum, quo iam exiguo tenebar, sed tenebar tamen. et instabas tu in occultis meis, domine, seuera misericordia, flagella ingeminans timoris et pudoris, ne rursus cessarem et non abrumperetur idipsum exiguum et tenue quod remanserat, et reualesceret iterum et me robustius alligaret. dicebam enim apud me intus, `ecce modo fiat, modo fiat,' et cum uerbo iam ibam in placitum. iam paene faciebam et non faciebam, nec relabebar tamen in pristina sed de proximo stabam et respirabam. et item conabar, et paulo minus ibi eram et paulo minus, iam iamque attingebam et tenebam. et non ibi eram nec attingebam nec tenebam, haesitans mori morti et uitae uiuere, plusque in me ualebat deterius inolitum quam melius insolitum, punctumque ipsum temporis quo aliud futurus eram, quanto propius admouebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem. sed non recutiebat retro nec auertebat, sed suspendebat. 26. retinebant nugae nugarum et uanitates uanitantium, antiquae amicae meae, et succutiebant uestem meam carneam et submurmurabant, `dimittisne nos?' et `a momento isto non erimus tecum ultra in aeternum' et `a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in aeternum.' et quae suggerebant in eo quod dixi `hoc et illud,' quae suggerebant, deus meus, auertat ab anima serui tui misericordia tua! quas sordes suggerebant, quae dedecora! et audiebam eas iam longe minus quam dimidius, non tamquam libere contradicentes eundo in obuiam, sed uelut a dorso mussitantes et discedentem quasi furtim uellicantes, ut respicerem. tardabant tamen cunctantem me abripere atque excutere ab eis et transilire quo uocabar, cum diceret mihi consuetudo uiolenta, `putasne sine istis poteris?' 27. sed iam tepidissime hoc dicebat. aperiebatur enim ab ea parte qua intenderam faciem et quo transire trepidabam casta dignitas continentiae, serena et non dissolute hilaris, honeste blandiens ut uenirem neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus plenas gregibus bonorum exemplorum. ibi tot pueri et puellae, ibi iuuentus multa et omnis aetas, et graues uiduae et uirgines anus, et in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis, sed fecunda mater filiorum gaudiorum de marito te, domine. et inridebat me inrisione hortatoria, quasi diceret, `tu non poteris quod isti, quod istae? an uero isti et istae in se ipsis possunt ac non in domino deo suo? dominus deus eorum me dedit eis. quid in te stas et non stas? proice te in eum! noli metuere. non se subtrahet ut cadas: proice te securus! excipiet et sanabit te.' et erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmura adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam. et rursus illa, quasi diceret, `obsurdesce aduersus immunda illa membra tua super terram, ut mortificentur. narrant tibi delectationes, sed non sicut lex domini dei tui.' ista controuersia in corde meo non nisi de me ipso aduersus me ipsum. at Alypius affixus lateri meo inusitati motus mei exitum tacitus opperiebatur. 28. ubi uero a fundo arcano alta consideratio traxit et congessit totam miseriam meam in conspectu cordis mei, oborta est procella ingens ferens ingentem imbrem lacrimarum. et ut totum effunderem cum uocibus suis, surrexi ab Alypio (solitudo mihi ad negotium flendi aptior suggerebatur) et secessi remotius quam ut posset mihi onerosa esse etiam eius praesentia. sic tunc eram, et ille sensit: nescio quid enim, puto, dixeram in quo apparebat sonus uocis meae iam fletu grauidus, et sic surrexeram. mansit ergo ille ubi sedebamus nimie stupens. ego sub quadam fici arbore straui me nescio quomodo, et dimisi habenas lacrimis, et proruperunt flumina oculorum meorum, acceptabile sacrificium tuum, et non quidem his uerbis, sed in hac sententia multa dixi tibi: `et tu, domine, usquequo? usquequo, domine, irasceris in finem? ne memor fueris iniquitatum nostrarum antiquarum.' sentiebam enim eis me teneri. iactabam uoces miserabiles: `quamdiu, quamdiu, ``cras et cras''? quare non modo? quare non hac hora finis turpitudinis meae?' [8,12] 29. dicebam haec et flebam amarissima contritione cordis mei. et ecce audio uocem de uicina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis, quasi pueri an puellae, nescio: `tolle lege, tolle lege.' statimque mutato uultu intentissimus cogitare coepi utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid. nec occurrebat omnino audisse me uspiam, repressoque impetu lacrimarum surrexi, nihil aliud interpretans diuinitus mihi iuberi nisi ut aperirem codicem et legerem quod primum caput inuenissem. audieram enim de Antonio quod ex euangelica lectione cui forte superuenerat admonitus fuerit, tamquam sibi diceretur quod legebatur: `uade, uende omnia quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelis; et ueni, sequere me,' et tali oraculo confestim ad te esse conuersum. itaque concitus redii in eum locum ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem apostoli cum inde surrexeram. arripui, aperui, et legi in silentio capitulum quo primum coniecti sunt oculi mei: `non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite dominum Iesum Christum et carnis prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis.' nec ultra uolui legere nec opus erat. statim quippe cum fine huiusce sententiae quasi luce securitatis infusa cordi meo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt. 30. tum interiecto aut digito aut nescio quo alio signo codicem clausi et tranquillo iam uultu indicaui Alypio. at ille quid in se ageretur (quod ego nesciebam) sic indicauit. petit uidere quid legissem. ostendi, et attendit etiam ultra quam ego legeram. et ignorabam quid sequeretur. sequebatur uero: `infirmum autem in fide recipite.' quod ille ad se rettulit mihique aperuit. sed tali admonitione firmatus est placitoque ac proposito bono et congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius iam olim ualde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione coniunctus est. inde ad matrem ingredimur, indicamus: gaudet. narramus quemadmodum gestum sit: exultat et triumphat et benedicebat tibi, qui potens es ultra quam petimus et intellegimus facere, quia tanto amplius sibi a te concessum de me uidebat quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. conuertisti enim me ad te, ut nec uxorem quaererem nec aliquam spem saeculi huius, stans in ea regula fidei in qua me ante tot annos ei reuelaueras, et conuertisti luctum eius in gaudium multo uberius quam uoluerat, et multo carius atque castius quam de nepotibus carnis meae requirebat.