µ01 LIBER I 1.1 Quoniam comperi nonnullos, qui se plurimum sapere suis persuasionibus credunt, insanire, bacchari et uelut quiddam promptum ex oraculo dicere: postquam esse in mundo Christiana gens coepit, terrarum orbem perisse, multiformibus malis affectum esse genus humanum, ipsos etiam caelites, derelictis curis sollemnibus, quibus quondam solebant inuisere res nostras, terrarum ab regionibus exterminatos, 2. statui pro captu ac mediocritate sermonis contraire inuidiae et calumniosas dissoluere criminationes, ne aut illi sibi uideantur, popularia dum uerba depromunt, magnum aliquid dicere aut, si nos talibus continuerimus ab litibus, obtinuisse se causam putent, uictam sui uitio, non adsertorum silentio destitutam. 3. Neque enim negauerim ualidissimam esse accusationem istam hostilibusque condignos odiis nos esse, si apud nos esse constiterit causas per quas suis mundus aberrauit ab legibus, exterminati sunt dii longe, examina tanta maerorum mortalium inportata sunt saeculis. 2.1. Inspiciamus igitur opinionis istius mentem et hoc quod dicitur quale sit summotisque omnibus contentionum studiis, quibus obscurari et contegi contemplatio rerum solet, an sit istud quod dicitur uerum, momentorum parium examinatione pendamus. 2. Efficietur enim profecto rationum consequentium copulatu, ut non impii nos magis, sed illi ipsi repperiantur criminis istius rei, qui se numinum profitentur esse cultores atque inueteratis religionibus deditos. 3. Ac primum ab his illud familiari et placida oratione perquirimus: postquam esse nomen in terris Christianae religionis | f.1b | occepit, quidnam inusitatum, quid incognitum, quid contra leges principaliter institutas aut sensit aut passa est rerum ipsa quae dicitur appellaturque natura? 4. Numquid in contrarias qualitates prima illa elementa mutata sunt, ex quibus res omnes consensum est esse concretas? 5. numquid machinae huius et molis, qua uniuersi tegimur et continemur inclusi, parte est in aliqua relaxata aut dissoluta constructio? numquid uertigo haec mundi, primigenii motus moderamen excedens, aut tardius repere aut praecipiti coepit uolubilitate raptari? 6. numquid ab occiduis partibus attollere se astra atque in ortus fieri signorum coepta est inclinatio? numquid ipse siderum sol princeps, cuius omnia luce uestiuntur atque animantur calore, exarsit, intepuit atque in contrarios habitus moderaminis soliti temperamenta corrupit? numquid luna desiuit redintegrare se ipsam atque in ueteres formas nouellarum semper restitutione traducere? 7. numquid frigora, numquid calores, numquid tepores medii inaequalium temporum confusionibus occiderunt? numquid longos habere dies bruma et reuocare tardissimas luces nox coepit aestatis? 8. numquid suas animas expirauerunt uenti emortuisque flaminibus neque caelum coartatur in nubila nec madidari ex imbribus arua succedunt? commendata semina tellus recusat accipere aut frondescere arbores nolunt? sapor frugibus esculentis et uitis liquoribus mutatus est? olearum ex baculis cruor taeter exprimitur nec lumini subministratur extincto? 9. animalia terris sueta atque in aquis degentia non suriunt, non concipiunt, | f.2 | fetus non in uteris sumptos suis moribus et sua lege custodiunt? 10. ipsi homines denique, quos per inhabitabiles oras terrae sparsit prima incipiensque natiuitas, non matrimonia copulant nuptiarum sollemnibus iustis? non dulcissimas procreant liberorum stirpes? 11. non negotia publica, non priuata et familiares res agunt? non, ut cuique libitum est, per diuersas artium disciplinarumque rationes et ingenia derigunt et studiosae referunt nauitatis usuras? 12. non regnant, non imperant quibus sors rerum adtributa est talium? non auctiores cotidie dignitatibus et potestatibus fiunt, iudiciorum disceptationibus praesunt, leges interpretantur et iura? 13. nonne omnia cetera quibus uita succingitur et continetur humana, suis omnes in gentibus patriorum celebrant institutionibus morum? 3.1. Cum igitur haec ita sint neque ulla inruperit nouitas, quae tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit, quid est istud, quod dicitur inuectam esse labem terris, postquam religio Christiana intulit se mundo et ueritatis absconditae sacramenta patefecit? 2. ''Sed pestilentias, inquiunt, et siccitates, bella, frugum inopiam, locustas, mures et grandines resque alias noxias, quibus negotia incursantur humana, dii nobis inportant iniuriis uestris atque offensionibus exasperati''. 3. - Si in rebus perspicuis et nullam desiderantibus defensionem non stoliditatis esset diutius inmorari, ostenderem profecto replicatis prioribus saeculis, mala ista quae dicitis non esse incognita, non repentinas et postquam gens nostra felicitate donari | f. 2b | huius uocaminis meruit inrupisse has labes et infestare coepisse discriminum uarietate mortalia. 4. Si enim nos sumus in causa et in nostri criminis meritum excogitatae sunt hae pestes, unde nouit antiquitas miseriarum haec nomina, unde bellis significatum dedit? pestilentias, grandines qua potuit ratione signare aut inter suas uoces, quibus oratio explicabatur, adsumere? Nam si nouella sunt haec mala et ab recentibus ducunt offensionibus causas, qui potuit fieri ut eis rebus uerba formaret, quas nec ipsa sciebat expertam se esse neque ullis comperisset maiorum in temporibus factitatas? 5. ''Penuria, inquit, frugum et angustiae frumentariae artius nos habent''. - Antiqua enim et uetustissima saecula necessitatis istius aliquando fuerunt expertia? nonne ipsa nomina, quibus censentur haec mala, testificantur et clamant nullum ab his umquam immunem abisse mortalium? 6. Quodsi ad credendum difficilis res esset, testimoniis agere possemus auctorum, quantae, quoties et quae gentes famem senserint horridam et aggerata interierint uastitate. 7. ''Casus frequentissimi grandinis accidunt atque adterunt cuncta''. - In litteris enim priscis comprehensum et compositum non uidemus, etiam imbres saxeos totas saepe comminuisse regiones? 8. ''Difficiles pluuiae sata faciunt emori et sterilitatem indicunt terris''. - Immunis enim antiquitas malis ab his fuit, cum etiam flumina cognouerimus ingentia limis inhorruisse siccatis? 9. ''Pestilentiae, contagia urunt genus humanum''. - Annalium scripta percurrite linguarum | f.3 | diuersitatibus scripta: uniuersas discetis gentes saepenumero desolatas et uiduatas suis esse cultoribus. 10. ''Ab locustis, a muribus genus omne acciditur atque adroditur frugum''. - Historias ite per uestras et ab istis pestibus instruemini quotiens prior aetas adfecta sit et paupertatis ad miserias uenerit. 11. ''Terrarum ualidissimis motibus tremefactae nutant usque ad periculum ciuitates''. - Quid, hiatibus maximis interceptas urbes cum gentibus superiora tempora non uiderunt aut ab huiusmodi casibus fortunas habuere securas? 4.1. Quando est humanum genus aquarum diluuis interemptum? - non ante nos? Quando mundus incensus in fauillas et cineres dissolutus est? - non ante nos? Quando urbes amplissimae marinis coopertae sunt fluctibus? - non ante nos? 2. Quando cum feris bella et proelia cum leonibus gesta sunt? - non ante nos? Quando pernicies populis uenenatis ab anguibus data est? - non ante nos? 3. Nam quod nobis obiectare consuestis bellorum frequentium causas, uastationes urbium, Germanorum et Scythicas inruptiones, cum pace hoc uestra et cum bona uenia dixerim, quale sit istud quod dicitur calumniarum libidine non uidetis. 5.1. Ut ante milia annorum decem ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato [Tim. 25b] demonstrat, magna erumperet uis hominum et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa? 2. ut inter Assyrios et Bactrianos, Nino quondam Zoroastreque ductoribus, non tantum | f.3 b | ferro dimicaretur et uiribus, uerum etiam magicis et Chaldaeorum ex reconditis disciplinis, inuidia nostra haec fuit? 3. ut Helena, diis ducibus atque inpulsoribus rapta, et suis esset dirum et uenturis temporibus fatum, religionis nostrae attributum est crimini? 4. ut ille immanis Xerses mare terris immitteret et gressibus maria transiret, nostri nominis effectum est ira? 5. ut ex Macedoniae finibus unus exortus adolescens Orientis regna et populos captiuitate ac seruitio subiugaret, nos fecimus atque excitauimus causas? 6. ut modo Romani uelut aliquod flumen torrens cunctas submergerent atque obruerent nationes, nos uidelicet numina praecipitauimus in furorem? 7. Quodsi hominum nullus est, qui quae iamdudum gesta sunt nostris audeat temporibus imputare, quemadmodum possimus miseriarum esse praesentium causae, cum noui fiat nihil, sed sint omnia uetera et nullis antiquitatibus inaudita? 6.1. Quamquam ista quae dicitis bella religionis nostrae ob inuidiam commoueri non sit difficile comprobare post auditum Christum in mundo non tantum non aucta, uerum etiam maiore de parte furiarum compressionibus imminuta. 2. Nam cum hominum uis tanta magisteriis eius acceperimus ac legibus, malum malo rependi non oportere, iniuriam perpeti quam inrogare esse praestantius, suum potius fundere quam alieno polluere manus et conscientiam cruore, habet a Christo beneficium iamdudum orbis ingratus, per quem feritatis mollita est rabies atque hostiles manus cohibere | f. 4 | a sanguine cognati animantis occepit. 3. Quodsi omnes omnino qui homines esse non specie corporum sed rationis intellegunt potestate, salutaribus eius pacificisque decretis aurem uellent commodare paulisper et non fastu et supercilio tumidi suis potius sensibus quam illius commonitionibus crederent, uniuersus iamdudum orbis mitiora in opera conuersis usibus ferri tranquillitate in mollissima degeret et in concordiam salutarem incorruptis foederum sanctionibus conueniret. 7.1. ''Sed si per uos, inquiunt, nihil rebus incommodatur humanis, unde sunt haec mala, quibus urgetur et premitur iamdudum miseranda mortalitas?''. 2. - Sententiam me poscis huic necessariam nihil causae. Neque enim praesens atque in manibus posita disceptatio in id sumpta est a me ut ostenderem uel probarem quibus unaquaeque res causis et rationibus fieret, sed ut maledicta criminis tanti procul esse ab nobis ostenderem. 3. Quod si praesto, si facto et argumentis insignibus rei ueritas explicatur, unde sint haec mala uel ex quibus profluant fontibus principiisque non curo. 8.1. Ac ne tamen omnino quid de rebus huiusmodi sentiam nihil uidear interrogatus expromere, possum dicere: 2. quid enim, si prima materies quae in rerum quattuor elementa digesta est, miseriarum omnium causas suis continet in rationibus inuolutas? 3. quid si siderum motus certis signis, partibus, temporibus, lineis, pariunt haec mala et subiectis adferunt uariorum discriminum necessitates? 4. quid si statis temporibus rerum uicissitudines fiunt atque ut in maritimis | f. 4b | aestibus modo secundae res adfluunt, modo rursus refluunt malis reciprocantibus prospera? 5. quid si materiae faex ista, quam sub nostris calcamus ingressibus, hanc habet sibi legem datam, ut expiret nocentissimos halitus, quibus corruptus aer iste et corporibus labem ferat et negotia infirmet humana? 6. quid si - quod proximum uero est - quicquid nobis uidetur aduersum, mundo ipsi non est malum omniaque quae fiunt nostris commoditatibus statuentes, opinionibus inprobis criminamur euenta naturae? 7. Plato [Tim. 22d], ille sublimis apex philosophorum et columen, saeua illa diluuia et conflagrationes mundi purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit, nec uir prudens extimuit humani generis subuersionem, cladem, ruinas, interitus, funera, rerum innouationem uocare et [in] iuuentutem his quandam redintegratis uiribus comparari. 9.1. ''Non pluit, inquit, caelum et frumentorum inopia nescio qua laboramus''. - Quid enim inseruire elementa tuis necessitatibus postulas atque, ut uiuere mollius et delicatius tu possis, obsequia temporum tuis debent commoditatibus se dare? 2. Quid enim si hoc pacto nauigationis cupidissimus conqueratur uentos iamdiu non esse et caeli conquieuisse flaturas? numquid ideo dicendum est, perniciosam esse tranquillitatem illam mundi, quia uectoribus impediat uota? 3. Quid si sole aliquis torrere se suetus et adquirere corpori siccitatem ratione consimili conqueratur frequentissimis nubilis iucunditatem serenitatis ablatam? | f.5 | numquid ideo dicenda sunt nubila inimica obductione pendere, quia libidini non permittitur otiose rutilare se flammis et causas potionibus praeparare? 4. Euenta haec omnia quae fiunt et accidunt mole sub hac mundi commodulis non sunt nostris sed ipsius pendenda sunt rationibus ordinibusque naturae. 10.1. Nec si aliquid accidit quod nosmet ipsos aut res nostras parum laetis successibus fouit, continuo malum est et in exitiabilis rei opinione ponendum. 2. Pluit mundus aut non pluit: sibimet pluit aut non pluit et, quod forsitan nescias, aut uliginem nimiam siccitatis ardore decoquit aut longissimi temporis ariditatem pluuiarum effusionibus temperat. 3. Pestilentias, morbos, fames atque alias suggerit malorum exitiabiles formas: unde tibi est scire ne quod exuberat sic tollat, ut per sua dispendia modum rebus luxuriantibus figat? 11.1. Tu audeas dicere: hoc et illud est in mundo malum, cuius explicare, dissoluere neque originem ualeas neque causam et, quia tuas impediat deliciarum forsitan et libidinum uoluptates, perniciosum esse atque asperum dicas? 2. Quid ergo? quia frigus membris tuis aduersum est et congelare, constringere sanguinis tui feruorem solet, idcirco in mundo hiemps esse non debet? et quia sustinere, perferre flagrantissimos soles nequeas, ex anno aestas tollenda est atque aliis legibus alia rursus ordinanda natura? 3. Veratrum uenenum est hominibus: numquid ob hanc causam non debuit nasci? Ouilibus insidiatur lupus: numquid in culpa natura est, | f. 5b | quod lanitiis extulit inportunissimam beluam? Morsu animam serpens tollit: maledicam scilicet primordis rerum, quod tam saeua prodigia genituris spirantibus addiderunt. 12.1. Superciliosa nimium res est, cum ipse sis non tuus, aliena etiam in possessione uerseris, potentioribus dare condicionem uelle, ut id fiat quod cupias, non quod in rebus inueneris antiquis constitutionibus fixum. 2. Quare habere si locum uestras uultis querimonias, homines, prius est ut doceatis, unde uel qui sitis, uobisne sit genitus et fabricatus mundus, an in eum ueneritis alienis ex regionibus inquilini. 3. Quod cum dicere non sit uestrum neque explicare possitis cuius rei causa sub hac caeli conuexione uersemini, desistite arbitrari pertinere ad uos quicquam, cum ea quae fiunt non partiliter fiant, sed ad census summam redeant referanturque totius. 13.1. ''Christianorum, inquiunt, causa mala omnia di serunt et interitus comparatur ab superis frugibus''. - Rogo, cum haec dicitis, non calumniari uos improbe in apertis conspicitis manifestisque mendaciis? 2. Trecenti sunt anni ferme, minus uel plus aliquid, ex quo coepimus esse Christiani et terrarum in orbe censeri: numquid omnibus his annis continua fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla in terris, nulls protinus uilitas aut abundantia rerum fuit? 3. Hoc enim primum efficiendum est ei qui nos arguit, perpetuas et iuges calamitates fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia et sine ullis, ut dicitur, feriis multiplicium | f.6 | formas sustinuisse discriminum. 14.1. Atquin uidemus mediis his annis mediisque temporibus ex uictis hostibus innumerabiles esse uictorias reportatas, prolatos imperii fines et in potestatem redactas inauditi nominis nationes: saepenumero maximos annorum fuisse prouentus, uilitates atque abundantias rerum tantas ut commercia stuperent uniuersa, pretiorum auctoritate prostrata. 2. Quemadmodum enim res agi et usque ad hoc tempus genus quisset durare mortalium, si non omnia quae usus [ut] uitae posceret subministraret fertilitas rerum? 15.1. Sed fuerunt aliquando nonnulla in necessitatibus tempora: et relaxata sunt abundantiis rursus; contra uoluntatem quaedam bella administrata: et uictoriis postmodum successibusque correcta. 2. Quid ergo? dicemus iniuriarum nostrarum deos modo memores esse modo esse rursus immemores? 3. Si quo tempore fames est, irati esse dicuntur, sequitur ut abundantiae tempore irati et difficiles non sint; atque ita perducitur res eo ut uicibus ludicris et ponant et repetant iras et in integrum se semper offensionum recordatione restituant. 16.1. Quamquam istud quod dicitur quale sit explicabili non potest conprehensione cognosci. Si Alamannos, Persas, Scythas, idcirco uoluerunt deuinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus Christiani, quemadmodum Romanis tribuere uictoriam, cum habitarent et degerent in eorum quoque gentibus Christiani? 2. Si in Asia, Syria, idcirco mures et locustas | f. 6b | efferuescere prodigialiter uoluerunt, quod ratione consimili habitarent in eorum gentibus Christiani: in Hispania, Gallia, cur eodem tempore horum nihil natum est, cum innumeri uiuerent in his quoque prouinciis Christiani? 3. Si apud Gaetulos Tinguitanos, huius rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus uerteretur? 4. Si in ciuitate unaqualibet fame plurimos emori nostri nominis auersione fecerunt, cur ibidem annonaria caritate non tantum corporis non nostri, uerum etiam Christianos ditiores et locupletissimos reddiderunt? 5. Aut igitur cuncti nihil laetum habere debuerunt, si malorum causa nos sumus, nationibus enim sumus in cunctis, aut, cum mixta uideatis cum incommodis laeta, desinite nobis adscribere id quod offendit res uestras, cum nihil laetis officiamus et prosperis. 6. Si enim ego ut male sit facio, cur ut bene sit non obsto? si ut inopia magna sit meum nomen in causa est, cur nihil impedio ut sit feracitas maxima? si ut in bellis accipiatur uulnus ego dicor adferre fortunam, cur, duelles cum pereant, laeuum augurium non sum nec in aduersa spes bonas mali ominis obscenitate traduco? 17.1. Et tamen, o magni cultores atque antistites numinum, cur irasci populis Christianis augustissimos illos adseueratis deos? Ita non aduertitis, non uidetis, adfectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias? 2. Quid est enim aliud irasci quam insanire, quam furere, | F. 7 | quam in ultionis libidinem ferri et in alterius doloris cruces efferati pectoris alienatione bacchari? 3. Hoc ergo dii magni norunt, perpetiuntur et sentiunt quod ferae, quod beluae, quod mortiferae continent uenenato in dente natrices. 4. Quod leuitatis in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura et in perpetuae uirtutis firmitate consistens scire adseueratur a uobis: 5. - et quid ergo sequitur necessario, nisi ut ex eorum luminibus scintillae emicent flammeae, aestuet anhelum pectus, spuma iactetur ex ore et ex uerbis ardentibus labrorum siccitas inalbescat? 18.1. Quod si uerum est istud et est exploratum et cognitum, ecferuescere deos ira et huiusmodi motu, perturbatione iactari, immortales et perpetui non sunt nec in diuinitatis alicuius existimatione ponendi. 2. Ubi enim est ullus, sicut sapientibus uidetur, adfectus, ibi esse necesse est passionem; ubi passio sita est, perturbationem consentaneum est consequi; ubi perturbatio est, ibi dolor et aegritudo est; ubi dolor et aegritudo est, imminutioni et corruptioni iam locus est; quae duo si uexant, adest uicinus interitus, mors omnia finiens et cunctis adimens sentientibus uitam. 19.1. Quid quod isto modo non tantum illos leues ac feruidos, uerum - quod ab diis conuenit procul esse dimotum - et iniquos inducitis et iniustos et aequitatis uel modicae nullam prorsus obtinere rationem? 2. Quid est enim tam iniustum quam in aliis irasci et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta, Christianum nomen odisse et dispendiis omnibus suos | f. 7b | labefactare cultores? 20.1. At numquid idcirco in uos etiam saeuiunt, ut intestinis uulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? - Ergo humana patrocinia dii quaerunt et, nisi uestra fuerint adsertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas ualeant contumelias? 2. Quinimmo si uerum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi atque in ultionem maiestatis offensae intestinas exerant experianturque uirtutes. 3. Possunt nos, si uoluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere atque ab omni penitus coetu exterminare mortali; 4. aut si malum consilium est adgredi nos ui, emittant aliquod iudicationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, inuitissimis nos eis habitare sub caelo. 21.1. Vobis secundas tribuant ualetudines, aduersas nobis ac pessimas. Opportunis imbribus uestra inrigent rura, pluuiarum quicumque sunt rores nostris ab agellulis abigant. Lanitia curent uestra numerosis fetibus multiplicari, sterilitatem infaustam nostris pecuariis inferant. 2. Ex oliuis uestris atque uinetis plenam faciant autumnitatem fundi, at ex nostris exprimi unum prohibeant palmitis rorem. 3. Ad extremum et ultimum in uestro ore praecipiant suam fruges retinere naturam, at uero in nostro mel amarum fieri, olearum fluenta fracescere et sub ipsius potu labris in acoris perfidiam uinum repente mutari. 22.1. Quod cum minime fieri testificentur res ipsae | f. 8 | neque minus ad nos quicquam neque ad uos plurimum redundare uitalibus ex beneficiis constet, libido quae tanta est inimicos atque hostes deos esse contendere Christianis, quos in rebus tristissimis atque laetis nihil abs te uideas ratione in aliqua discrepare? 2. Si uerum uobis permittitis ac sine ullis adsentationibus dici, uerba sunt haec, uerba sunt, res immo per calumnias creditae, non cognitionis alicuius testimonio comprobatae. 23.1. Ceterum dii ueri et qui habere, qui ferre nominis huius auctoritatem condigni sunt, neque irascuntur neque indignantur neque quod alteri noceat insidiosis machinationibus construunt. 2. Etenim reuera est impium et sacrilegia cuncta transcendens, sapientem illam credere beatissimamque naturam magnum aliquid putare, si se sibi aliquis adulatoria humilitate summittat, et si fuerit non factum, despectam se credere et ab summi culminis decidisse fastigio. 3. Puerile, pusillum est et exile, uix et illis conueniens, quos iamdudum experientia doctorum daemonas appellat errones, non nosse caelestia et in hac rerum materia crassiore condicionis suae sorte uersari. 24.1. Vestra sunt haec, uestra sunt inreligiose opinata et inreligiosius credita. 2. Quinimmo, ut uerius proloquar, huruspices has fabulas, coniectores, harioli, uates et numquam non uani concinnauere fanatici, qui, ne suae artes intereant ac ne stipes exiguas consultoribus excutiant iam raris, si quando uos uelle rem uenire in inuidiam compererunt, 3. ''Negleguntur dii, clamitant, atque in templis iam raritas summa est, iacent antiquae derisui caerimoniae et sacrorum quondam ueterrimi ritus | f. 8b | religionum nouarum superstitionibus occiderunt, et merito humanum genus tot miseriarum angustiis premitur, tot laborum excruciatur aerumnis''. 4. Et homines, brutum genus et quod situm sub lumine est caecitate ingenita nequeuntes uidere, audent adseuerare furiosi quod uos credere non erubescitis sani. 25.1. Ac ne quis nos tamen diffidentia responsionis tranquillitatis existimet deos donare muneribus, innoxias adfingere his mentes atque ab omni perturbatione dimotas, concedamus, sicut libitum uobis est, intendere in nos iras, sanguinem illos sitire nostrum et iamdudum nos cupere mortalium submouere de saeculis. 2. Sed si non est molestum, non graue, si communis officii res est, non ex gratia, sed ex uero disceptationis huius disceptare momenta, audire a uobis exposcimus, quaenam sit haec ratio, quae causa propter quam in nos tantum et dii saeuiant superi et asperati homines inardescant. 3. ''Religiones, inquiunt, impias atque inauditos cultus terrarum in orbe tractatis''. - Quid, o participes rationis audetis homines proloqui, quid effutire, quid promere temerariae uocis desperatione temptatis? 4. Deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio uenerabili inuocare, in rebus fessis totis, ut ita dixerim, sensibus amplexari, amare, suspicere, execrabilis religio est et infausta, impietatis et sacrilegii plena, caerimonias antiquitus institutas nouitatis suae superstitione contaminans? 26.1. Hoccine est quaeso audax illud facinus et inmane, propter quod maximi caelites | f. 9 | aculeos in nos intendunt irarum atque indignationum suarum, propter quod uos ipsi, cum libido incesserit saeua, exuitis nos bonis, exterminatis patriis sedibus, inrogatis supplicia capitalia, torquetis, dilaceratis, exuritis et ad extremum nos feris et beluarum laniatibus obiectatis? 2. Quisquis istud in nobis damnat aut in aliqua ducit criminatione ponendum, is aut nomine appellandus est hominis, quamuis ille uideatur sibi, aut deus esse credendus est, quamuis ipse se esse mille profiteatur in uatibus? 3. Trophonius nos impios Dodonaeus aut Iuppiter nominat, et ipse dicetur deus atque in ordine conputabitur numinum, qui aut summo seruientibus regi crimen impietatis adfingit aut sibi torquetur maiestatem eius cultumque praeponi? 4. Delius Apollo uel Clarius, Didymaeus, Philesius, Pythius et hic habendus diuinus est, qui aut summum imperatorem nescit aut ignorat a nobis cotidianis ei precibus supplicari? 5. Qui si pectorum secreta nesciret nec quid in intimis sensibus contineamus agnosceret, summum tamen inuocare nos deum et ab eo quod postulamus orare uel auribus potuit scire uel ipsius uocis sono qua utimur in precibus noscitare. 27.1. Nondum est locus ut explicemus, omnes isti qui nos damnant qui sint uel unde sint, quantum possint uel nouerint, cur ad Christi paueant mentionem, discipulos cur eius inimicos habent et inuisos; quod tamen humanum pollicentibus sensum una pariter definitione figamus: nihil sumus aliud Christiani nisi magistro Christo summi regis ac principis ueneratores; | f. 9b | nihil, si consideres, aliud inuenies in ista religione uersari. 2. Haec totius summa est actionis, hic propositus terminus diuinorum officiorum, hic finis, huic omnes ex more prosternimur, hunc conlatis precibus adoramus, ab hoc iusta et honesta et auditui eius condigna deposcimus, non quo ipse desideret supplices nos esse aut amet substerni tot milium uenerationem uidere; utilitas haec nostra est et commodi nostri rationem spectans. 3. Nam quia proni ad culpas et ad libidinis uarios adpetitus uitio sumus infirmitatis ingenitae, patitur se semper nostris cogitationibus concipi ut, dum illum oramus et mereri eius contendimus munera, accipiamus innocentiae uoluntatem et ab omni nos labe delictorum omnium amputatione purgemus. 28.1. Quid dicitis, o sacri, quid, diuini interpretes iuris? Meliorisne sunt causae, qui Grundulios adorant Lares, [Aios Locutios], Limentinos, quam sumus nos omnes, qui deum colimus rerum patrem atque ab eo deposcimus rebus fessis languentibus que tutamina? 2. Et illi cati, sapientes, prudentissimi uobis uidentur nec reprehensionis ullius, qui Faunos, qui Fatuas ciuitatumque genios, qui Pauores reuerentur atque Bellonas, nos hebetes, stolidi, fatui obtunsi pronuntiamur et bruti, qui dedidimus nos deo, cuius nutu et arbitrio omne quod est constat et in essentiae suae perpetuitate defixum est? 3. Hancine sententiam promitis, hanc legem constituitis, hanc promulgatis ut honoribus adficiatur amplissimis quisquis uestros adorauerit seruulos, crucem mereatur extremam | f. 10 | quisquis uobis ipsis dominis supplicarit? 4. In ciuitatibus maximis atque in potentioribus populis sacra publice fiunt scortis meritoriis quondam atque in uolgarem libidinem prostitutis: nullus tumor indignationis in diis est. Templa faelibus, scarabeis et buculis sublimibus sunt elata fastigiis: silent inrisae numinum potestates nec liuore afficiuntur ullo, quod sibi comparatas animantium uilium conspiciunt sanctitates. 5. Nobis solis sunt inimici, nobis asperrimi dii hostes, quia patrem ueneramur illorum, per quem, si sunt, esse et habere substantiam sui nominis maiestatisque coeperunt, a quo ipsam deitatem, ut ita dicam, sortiti esse sentiunt et in rerum numero recognoscunt, cuius uoluntate et arbitrio et interire et solui nec solui possunt nec interire? 6. Nam si omnes concedimus unum esse principem solum, quem nulla res alia uetustate temporis antecedat, post illum necesse est cuncta et nata esse et prodita et in sui nom et prodita et in sui nominis prosiluisse naturam. 7. Quod si fixum et ratum est, erit nobis consequens confiteri et deos esse natiuos et a principe rerum fonte ortus sui originem ducere. Qui si sunt natiui et geniti, et interitionibus utique periculisque uicini. 8. ''At enim esse creduntur immortales, perpetui et nullius umquam participes finis''. - Ergo istud munus dei patris et donum est, ut infinita meruerint idem esse per saecula, cum sint labiles solubilesque natura. 29.1. Atque utinam daretur, in unius speciem contionis toto orbe contracto, oratione hac uti et humani in generis | f. 10b | audientia conlocari. 2. Ergone impiae religionis sumus apud uos rei et, quod caput rerum et columen uenerabilibus adimus obsequiis, ut conuicio utamur uestro, infausti et athei nuncupamur? 3. Et quis magis rectius horum feret inuidiam nominum, quam qui alium prae hoc deum aut nouit aut sciscitatur aut credit? 4. Nonne huic omnes debemus hoc ipsum primum, quod sumus, quod esse homines dicimur, quod ab eo uel missae uel lapsae caecitate huius in corporis continemur? non quod incedimus, quod spiramus et uiuimus, ab eo ad nos uenit ui que ipsa uiuendi efficit nos esse et animali agitatione motari? 5. Nonne ab hoc effluunt causae, per quas nostra fulcitur salus uariarum munificentia uoluptatum? Mundus iste in quo degitis, cuius est aut quis eius uobis attribuit fructum possessionemque retinere? 6. quis, ut subiectas res cernere, ut contrectare, ut considerare possetis, publicum istud lumen dedit? quis, ne fixa pigritiae stupore torpescerent elementa uitalia, solis ignes constituit ad rerum incrementa futuros? 7. Solem deum cum esse credatis, conditorem eius opificemque non quaeritis? Luna cum apud uos dea sit, non similiter scire curatis genitor eius et fabricator quis sit? 30.1. Nonne cogitatio uos subit considerare, disquirere in cuia possessione uersemini, cuia in re sitis, cuius ista sit quam fatigatis terra, cuius aer iste quem uitali reciprocatis spiritu, cuius abutamini fontibus, cuius liquore, quis uentorum disposuerit flamina, quis undosas excogitauerit nubes, quis se| f.11 |minum frugiferas potestates rationum proprietate distinxerit? 2. Apollo uobis pluit, Mercurius uobis pluit, Aesculapius, Hercules aut Diana rationem imbrium tempestatumque finxerunt? et hoc fieri qui potest, cum in mundo profiteamini eos natos certoque tempore sensum adripuisse uitalem? 3. Si enim temporis antiquitate mundus eos anteuenit et, priusquam nati sunt, iam nouerat pluuias tempestatesque natura, nullum serius nati pluendi ius habent neque eis inserere rationibus se possunt quas inuenerunt hic agi et maiore ab auctore tractari. 31.1. O maxime, o summe rerum inuisibilium procreator, o ipse inuisus et nullis umquam conprehense naturis, dignus, dignus es uere, si modo te dignum mortali dicendum est ore cui spirans omnis intelligensque natura et habere et agere numquam desinat gratias, cui tota conueniat uita genu nixo procumbere et continuatis precibus supplicare. 2. Prima enim tu causa es, locus rerum ac spatium, fundamentum cunctorum quaecumque sunt, infinitus, ingenitus, inmortalis, perpetuus, solus, quem nulla deliniat forma corporalis, nulla determinat circumscriptio, qualitatis expers, quantitatis, sine situ, motu et habitu, de quo nihil dici et exprimi mortalium potis est significatione uerborum, qui ut intellegaris tacendum est atque, ut per umbram te possit errans inuestigare suspicio, nihil est omnino muttiendum. 3. Da ueniam, rex summe, tuos persequentibus | f. 11b | famulos et - quod tuae benignitatis est proprium - fugientibus ignosce tui nominis et religionis cultum. Non est mirum, si ignoraris: maioris est admirationis, si sciaris; nisi forte audet quisquam - hoc enim furiosae restat insaniae - ambigere, dubitare an sit iste deus an non sit, explorata fidei ueritate an rumoris cassi opinatione sit creditus. 4. Audimus enim quosdam philosophandi studio deditos partim ullam negare uim esse diuinam, partim an sit cotidie quaerere; alios casibus fortuitis et concursionibus temerariis summam rerum construere atque diuersitatis impetu fabricari, cum quibus hoc tempore nullum nobis omnino super tali erit obstinatione certamen. 5. Aiunt enim sana sentientes contradicere rebus stultis stultitiae esse maioris. 32.1. Sermo cum his nobis est, qui diuinum esse consentientes genus de maioribus dubitant, cum idem esse plebeia atque humiliora fateantur. Quid ergo, res tantas argumentis nitemur atque elaborabimus obtinere? Discedat haec longe atque a nobis procul, procul inquam, ut dicitur, auerruncetur amentia. 2. Tam est enim periculosum argumentis adgredi deum principem conprobare quam ratione huiusmodi esse illum uelle cognoscere. Nec quicquam refert aut discrepat, utrumne neges illum an asseras atque existere fatearis, cum in eadem culpa sit et adsertio talis rei et abnegatio refutatoris increduli. 33.1. Quisquamne est hominum qui non cum istius principis notione diem primae natiuitatis intrauerit? cui non sit ingenitum, non adfixum, immo ipsis | f. 12 | paene in genitalibus matris non inpressum, non insitum esse regem ac dominum cunctorum quaecumque sunt moderatorem? 2. Ipsa denique hiscere si animantia muta potuissent, si in linguarum nostrarum facilitatem solui, immo si arbores glaebae, saxa, sensu animata uitali, uocis sonitum quirent et uerborum articulos integrare, ita non, duce natura et magistra, non incorruptae simplicitatis fide et intellegerent esse deum et cunctorum dominum solum esse clamarent? 34.1. ''Sed frustra, inquit, nos falso et calumnioso incessitis et adpetitis crimine, tamquam eamus infitias esse deum maiorem, cum a nobis et Iuppiter nominetur et optimus habeatur et maximus cumque illi augustissimas sedes et Capitolia constituerimus immania''. 2. - Dissimilia copulare atque in unam speciem cogere inducta confusione conamini. Nam deus omnipotens mente una omnium et communi mortalitatis adsensu neque genitus scitur neque nouam in lucem aliquando esse prolatus nec ex aliquo temporis coepisse esse uel saeculo. 3. Ipse est enim fons rerum, sator saeculorum ac temporum. Non enim ipsa per se sunt sed ex eius perpetuitate perpetua et infinita semper continuatione procedunt. 4. At uero Iuppiter, ut uos fertis, et patrem habet et matrem, auos, auias, fratres; nunc nuper in utero matris suae formatus, absolutus mensibus et consummatus decem ignotam sibi in lucem sensu inruisse uitali. 5. Ergo, si haec ita sunt, Iuppiter esse deus qui potest, cum illum esse perpetuum constet, perhibeatur alter a uobis | f. 12b | et dies habuisse natales et pauefactus re noua lamentabilem extulisse uagitum? 35.1. Sed sint, ut uultis, unum nec in aliqua ui numinis et maiestate distantes: et quid ergo iniustis persequimini nos odiis? Quid ut ominis pessimi nostri nominis inhorrescitis mentionem, si quem deum colitis, eum et nos? Aut quid in eadem causa uobis esse contenditis familiares deos, inimicos atque infestissimos nobis? 2. Etenim si una religio est nobis uobisque communis, cessat ira caelestium: sin nobis infesti sint solis, manifestum est nescire et uos et illos deum, quem Iouem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum. 36.1. ''Sed non, inquit, idcirco dii uobis infesti sunt, quod omnipotentem colatis deum, sed quod hominem natum et, quod personis infame est uilibus, crucis supplicio interemptum et deum fuisse contenditis et superesse adhuc creditis et cotidianis supplicationibus adoratis''. 2. - Si uobis iucundum est, amici, edissertate, quinam sint hi dii, qui a nobis Christum coli suam credant ad iniuriam pertinere: Ianus Ianiculi conditor et ciuitatis Saturniae Saturnus auctor; Fenta Fatua, Fauni uxor, Bona Dea quae dicitur sed in uini melior et laudabilior potu; 3. Indigetes illi qui flumen repunt et in alueis Numici cum ranis et pisciculis degunt Aesculapius et Liber pater, Coronide ille natus et ex genitalibus matris alter fulmine praecipitatus; Mercurius utero fusus Maiae et, quod est diuinius, candidae; 4. arquitenentes Diana et Apollo, circumlati per fugas matris atque in insulis errantibus Virtuti; Dioneia Venus proles, | f. 13 | uiri materfamilias Troici atque intestini decoris publicatrix; in Trinacriae finibus Ceres nata atque in floribus legendis occupata Proserpina; 5. Thebanus aut Tyrius Hercules, hic in finibus sepultus Hispaniae, flammis alter concrematus Oetaeis; Tyndaridae Castores, equos unus domitare consuetus, alter pugillator bonus et crudo inexuperabilis caestu; Titanes et Bocchores Mauri et ouorum progenies dii Syri; 6. Apis Peloponensi proditus et in Aegypto Serapis nuncupatus; Aethiopicis solibus Isis furua maerens perditum filium et membratim coniugem lancinatum; praeterimus et transgredimus Opis suboles regias, quas in libris auctores uestri quae fuerint et quales uobis ediscentibus prodiderunt: 7. hine ergo Christum coli et a nobis accipi et existimari pro numine uulneratis accipiunt auribus, et obliti paulo ante sortis fuerint et condicionis cuius, id quod sibi concessum est inpertiri alteri nolunt? 8. Haec est iustitia caelitum, hoc deorum iudicium sanctum? Nonne istud liuoris est atque auaritiae genus, non obtrectatio quaedam sordens, suas eminere tantummodo uelle fortunas, aliorum res premiet in contempta humilitate calcari? 37.1. ''Natum hominem colimus''. - Quid enim, uos hominem nullum colitis natum? non unum et alium? non innumeros alios? quinimmo non omnes, quos iam templis habetis uestris, mortalium sustulistis ex numero et caelo sideribusque donastis? 2. Si enim forte uos fugit, sortis eos humanae et condicionis | f. 13b | fuisse communis, replicate antiquissimas litteras et eorum scripta percurrite qui uetustati uicini sine ullis adsentationibus cuncta ueritate in liquida prodiderunt. 3. Iam profecto discetis, quibus singuli patribus, quibus matribus fuerint procreati, qua innati regione, qua gente, quae fecerint egerint pertulerint actitarint, quas in rebus obeundis aduersorum senserint secundantiumque fortunas. 4. Sin autem scientes uteris esse gestatos et frugibus eos uictitasse terrenis, nihilominus tamen nobis nati hominis obiectatis cultum, res agitis satis iniustas, ut id in nobis constituatis esse damnabile quod et ipsi uos factitatis, aut quae uobis licere permittitis consimiliter aliis licitum esse nolitis. 38.1. Sed concedamus, interdum manum uestris opinationibus dantes, unum Christum fuisse de nobis, mentis animae corporis fragilitatis et condicionis unius: nonne dignus a nobis est tantorum ob munerum gratiam deus dici deus que sentiri? 2. Si enim uos Liberum, quod usum reppererit uini, si quod panis, Cererem, si Aesculapium, quod herbarum, si Mineruam, quod oleae, si Triptolemum, quod aratri, si denique Herculem, quod feras, quod fures, quod multiplicium capitum superauit conpescuitque natrices, diuorum retulistis in censum: 3. honoribus quantis adficiendus est nobis, qui ab erroribus nos magnis insinuata ueritate traduxit, qui uelut caecos passim ac sine ullo rectore gra| f. l4 |dientes ab deruptis, ab deuiis locis planioribus reddidit: 4. qui, quod frugiferum primo atque humano generi salutare, deus monstrauit quid sit, quis, quantus et qualis: qui profundas eius atque inenarrabiles altitudines, quantum nostra quiuit mediocritas capere, et intellegere permisit et docuit: 5. qui quo auctore, quo patre mundus iste sit constitutus et conditus, fecit benignissime sciri: qui natiuitatis eius exprompsit genus et nullius aliquando cognitione praesumptam materiam illius, unde ignibus solis genitalis feruor adscitur, cur luna semper in motu, isdemne quis creditur an aliis causis lucem semper atque obscuritatem resumens; 6. animalium origo quae sit, rationes quas habent semina, quis ipsum finxerit hominem, quis informarit uel ex materiae quo genere constructionem ipsam confirmauerit corporum, quid sit sensus, quid anima, aduolaritne ad nos sponte an cum ipsis sata sit et procreata uisceribus, mortis particeps degat an inmortalitatis perpetuitate donata sit, qui status nos maneat, cum dissolutis abierimus a membris, uisurine nos sumus an memoriam nullam nostri sensus et recordationem habituri; 7. qui adrogantiam constringit nostram et elatas supercilio ceruices modum fecit suae infirmitatis agnoscere: qui animantia monstrauit informia nos esse, uanis opinionibus fidere, nihil comprehensum habere, nihil scire et quae nostros | f. 14b | sita sunt ante oculos non uidere; 8. qui, quod omnia superauit et transgressum est munera, ab religionibus nos falsis religionem transduxit ad ueram: qui ab signis inertibus atque ex uilissimo formatis luto ad sidera subleuauit et caelum et cum domino rerum deo supplicationum fecit uerba atque orationum conloquia miscere. 39.1. Venerabar, o caecitas, nuper simulacra modo ex fornacibus prompta, in incudibus deos et ex malleis fabricatos, elephantorum ossa, picturas, ueternosis in arboribus taenias; si quando conspexeram lubricatum lapidem et ex oliui unguine sordidatum, tamquam inesset uis praesens, adulabar, adfabar et beneficia poscebam nihil sentiente de trunco, et eos ipsos diuos, quos esse mihi persuaseram, adficiebam contumeliis grauibus, cum eos esse credebam ligna lapides atque ossa aut in huius rerum habitare materia. 2. Nunc doctore tanto in uias ueritatis inductus omnia ista quae sint scio, digna de dignis sentio, contumeliam nomini nullam facio diuino, et quid cuique debeatur uel personae uel capiti, inconfusis gradibus atque auctoritatibus tribuo. 3. Ita ergo Christus non habeatur a nobis deus neque omni alioquin uel maximus potest excogitari diuinitatis adficiatur cultu, a quo iamdudum tanta et accepimus dona uiuentes et expectamus, dies cum uenerit, ampliora? 40.1. ''Sed patibulo adfixus interiit''. - Quid istud ad causam? Neque enim qualitas et deformitas mortis dicta eius immutat aut facta, aut eo minor uidebitur disciplinarum eius auctoritas, | f. 15 | quia uinculis corporis non naturali dissolutione digressus est sed ui inlata decessit. 2. Pythagoras Samius suspicione dominationis iniusta uiuus concrematus in fano est: numquid ea quae docuit uim propriam perdiderunt, quia non spiritum sponte sed crudelitate adpetitus effudit? 3. Similiter Socrates ciuitatis suae iudicio damnatus capitali adfectus est poena: numquid inrita facta sunt quae sunt ab eo de moribus uirtutibus et officiis disputata, quia iniuria expulsus e uita est? 4. Innumerabiles alii gloria et uirtute et existimatione pollentes acerbissimarum mortium experti sunt formas, ut Aquilius Trebonius Gegulus: numquid idcirco post uitam iudicati sunt turpes, quia non publica lege fatorum sed mortis asperrimo genere lacerati excruciatique perierunt? 5. Nemo umquam innocens male interemptus infamis est, nec turpitudinis alicuius conmaculatur nota, qui non suo merito poenas graues sed cruciatoris perpetitur saeuitatem. 41.1. Et tamen, o isti, qui hominem nos eolere morte functum ignominiosa ridetis, nonne Liberum et uos patrem membratim ab Titanis dissipatum fanorum consecratione mactatis? 2. non Aesculapium medicaminum repertorem, post poenas et supplicia fulminis, custodem nuncupauistis et praesidem sanitatis ualetudinis et salutis? 3. nonne ipsum Herculem magnum sacrificiis hostiis et ture inuitatis incenso, quem ipsi uos fertis uiuum arsisse [post poenas] et concrematum in funestis busticetis? 4. nonne illum Attin Phrygem | f.15b | abscisum et spoliatum uiro magnae matris in adytis deum propitium, deum sanctum Gallorum conclamatione testamini? 5. nonne ipsum Romulum patrem senatorum manibus dilaceratum centum et Quirinum esse Martium dicitis et sacerdotibus et puluinaribus honoratis et in aedibus adoratis amplissimis et post haec omnia caelum ascendisse iuratis? 6. Aut igitur ridendi et uos estis, qui homines grauissimis cruciatibus interemptos deos putatis et colitis, aut si certa est ratio cur id uobis faciendum putetis, et nobis permittite scire quibus istud causis rationibusque faciamus. 42.1. ''Natum hominem colitis''. - Etiamsi esset id uerum, locis ut in superioribus dictum est, tamen pro multis et tam liberalibus donis quae ab eo profecta in nobis sunt deus dici appellarique deberet. 2. Cum uero deus sit re certa et sine ullius rei dubitationis ambiguo, infitiaturos arbitramini nos esse, quam maxime illum ab nobis coli et praesidem nostri corporis nuncupari? 3. ''Ergone, inquiet aliquis furens iratus et percitus, deus ille est Christus?''. - Deus, respondebimus, et interiorum potentiarum deus et, quod magis infidos acerbissimis doloribus torqueat, rei maximae causa a summo rege ad nos missus. 4. Postulabit forsitan insanior et furiosior factus, an se ita res habeat, quemadmodum dicimus, comprobari. 5. - Nulla maior est comprobatio, quam gestarum ab eo fides rerum, quam uirtutum nouitas, quam omnia uieta decreta dissolutaque fatalia, quae populi gentesque suo geri sub lumine nullo dissentiente uiderunt, | f. 16 | quae nec ipsi audent falsitatis arguere, quorum antiquas et patrias leges uanitatis esse plenissimas atque inanissimae superstitionis ostendit. 43.1. Occursurus forsitan rursus est eum aliis multis calumniosis illis et puerilibus uocibus: ''Magus fuit, clandestinis artibus omnia illa perfecit, Aegyptiorum ex adytis angelorum potentium nomina et remotas furatus est disciplinas''. 2. - Quid dicitis, o paruuli, incomperta uobis et nescia temerariae uocis loquacitate garrientes? Ergone illa quae gesta sunt daemonum fuere praestigiae et magicarum artium ludi? 3. Potestis aliquem nobis designare, monstrare ex omnibus illis magis, qui umquam fuere per saecula, consimile aliquid Christo millesima ex parte qui fecerit? Qui sine ulla ui carminum, sine herbarum et graminum sucis, sine ulla aliqua obseruatione sollicita sacrorum, libaminum, temporum? 4. Non enim urgemus et quaerimus quae sese spondeant facere uel in quibus generibus actum soleat omnis illorum doctrina et experientia contineri. 5. Quis enim hos nesciat aut inminentia studere praenoscere, quae necessario uelint nolint suis ordinationibus ueniunt aut mortiferam inmittere quibus libuerit tabem aut familiarium dirumpere caritates aut sine clauibus reserare quae clausa sunt aut ora silentio uincire aut in curriculis equos debilitare incitare tardare aut uxoribus et liberis | f. 16b | alienis, siue illi mares sunt siue feminei generis, inconcessi amoris flammas et furiales immittere cupiditates, aut si utile aliquid uideantur audere, non propria ui posse sed eorum quos inuocant potestate? 44.1. Atquin constitit Christum sine ullis adminiculis rerum, sine ullius ritus obseruatione uel lege omnia illa quae fecit nominis sui possibilitate fecisse 2. et quod proprium consentaneum dignum deo fuerat uero, nihil nocens aut noxium sed opiferum, sed salutare, sed auxiliatibus plenum nobis potestatis munificae liberalitate donasse. 45.1. Quid dicitis o iterum? Ergo ille mortalis aut unus fuit e nobis, cuius imperium, cuius uocem popularibus et cotidianis uerbis missam ualetudines morbi febres atque alia corporum cruciamenta fugiebant? 2. unus fuit e nobis, cuius praesentiam, cuius uisum gens illa nequibat ferre mersorum in uisceribus daemonum conterritaque ui noua membrorum possessione cedebat? 3. unus fuit e nobis cuius foedae uitiligines iussioni obtemperabant pulsae statim et concordiam colorum commaculatis uisceribus relinquebant? 4. unus fuit e nobis, cuius ex leui tactu stabant profluuia sanguinis et inmoderatos cohibebant fluores? 5. unus fuit e nobis, cuius manus intercutes et ueternosae fugiebant undae, penetrabilis ille uitabat liquor et turgentia uiscera salutari ariditate deflabant? 6. unus fuit e nobis qui claudos currere praecipiebat, et iam operis res erat; porrigere mancos | f. 17 | manus, et articuli mobilitates iam ingenitas explicabant; captos membris adsurgere, et iam suos referebant lectos alienis paulo ante ceruicibus lati; uiduatos uidere luminibus, et iam caelum diemque cernebant nullis cum oculis procreatis? 46.1. Unus, inquam, fuit e nobis qui debilitatibus uariis morbisque uexatos centum aut hoc amplius semel una intercessione sanabat? 2. cuius uocem ad simplicem furibunda et insana explicabant se maria, procellarum turbines tempestatesque sidebant? qui per altissimos gurgites pedem ferebat inlutum, calcabat ponti terga undis ipsis stupentibus in famulatum subennte natura? 3. qui sequentium se milia quinque saturauit e panibus, ac ne esse praestigiae incredulis illis uiderentur et duris, bis senarum sportarum sinus reliquiarum fragminibus aggerabat? 4. Unus fuit e nobis qui redire in corpora iamdudum animas praecipiebat efflatas, prodire ab aggeribus conditos et post diem funeris tertium pollinctorum uoluminibus expediri? 5. unus fuit e nobis qui quid singuli uoluerent, quid sub obscuris cogitationibus continerent tacitorum in cordibus peruidebat? 6. unus fuit e nobis qui, cum unam emitteret uocem, ab diuersis populis et dissona oratione loquentibus familiaribus uerborum sonis et suo cuique utens existimabatur eloquio? 7. unus fuit e nobis qui, cum officia religionis certae suis sectatoribus traderet, | f. 17b | mundum totum repente conplebat quantusque et qui esset reuelata nominis inmensitate monstrabat? 8. unus fuit e nobis qui deposito corpore innumeris se hominum prompta in luce detexit, qui sermonem ledit atque accepit, docuit castigauit admonuit, qui ne illi se falsos uanis imaginationibus existimarent, semel iterum saepius familiari conlocutione monstrauit, qui iustissimis uiris etiamnunc inpollutis ac diligentibus sese non per uana insomnia sed per purae speciem simplicitatis apparet, 9. cuius nomen auditum fugat noxios spiritus, inponit silentium uatibus, haruspices inconsultos reddit, adrogantium magorum frustrari efficit actiones, non horrore ut dicitis nominis sed maioris licentia potestatis? 47.1. Et haec quidem summatim exposita non ea ratione protulimus, tamquam magnitudo facientis solis in his esset perspicienda uirtutibus. Quanta sint enim haec uel exilitatis cuius repperientur et ludi, si traditum fuerit nosci, ex quibus ad nos regnis, cuius numinis ministrator aduenerit! 2. Quae quidem ab eo gesta sunt et factitata, non ut se uana ostentatione iactaret sed ut homines duri atque increduli scirent non esse quod spondebatur falsum et ex operum benignitate quid esset deus uerus iam addiscerent suspicari. 3. Simul et illud uolumus sciri, cum summatim ut dictum est enumeratio facta gestorum est; non ea Christum potuisse quae fecit, sed constituta etiam exsuperasse fatorum. 4. Nam, si ut liquet et constat, debilitates | f. 18 | et corporum passiones surdi manci et muti, neruorum contractio et amissio luminis fatalibus accidunt inroganturque decretis, solus haec Christus correxit restituit atque sanauit: sole ipso est elarius, potentiorem illum fuisse quam fata sunt, cum ea soluit et uicit quae perpetuis nexibus et immobili fuerant necessitate deuincta. 48.1. ''Sed frustra, inquit nescio quis, tantum adrogas Christo, eum saepe alios sciamus et scierimus deos et laborantibus plurimis dedisse medicinas et multorum hominum morbos ualetudinesque curasse''. 2. - Non inquiro, non exigo, quis deus aut quo tempore cui fuerit auxiliatus aut quem fraetum restituerit sanitati: illud solum audire desidero, an sine ullius adiunctione materiae, id est medicaminis alicuius, ad tactum morbos iusserit ab hominibus euolare; imperauerit fecerit et emori ualetudinum causam et debilium eorpora ad suas remeare naturas. 3. Christus enim scitur aut admota partibus debilitatis manu aut uocis simplicis iussione aures aperuisse surdorum, exturbasse ab oculis caecitates, orationem dedisse mutis, articulorum uincula relaxasse, ambulatum dedisse contractis, uitiligines querqueras atque intercutes morbos omniaque alia ualetudinum genera, quae humana eorpora sustinere nescio qua uoluit inportuna crudelitas, uerbo solitus imperioque sanare. 4. Quid simile dii omnes, a quibus opem dicitis aegris et periclitantibus latam? Qui si quando, ut fama est, nonnullis adtribuere medicinam, aut cibum aliquem | f. 18b | iusserunt capi aut qualitatis alicuius ebibi potionem aut herbarum et graminum sucos superponere inquietantibus causis, ambulare, cessare aut re aliqua quae officiat abstinere. 5. Quod esse non magnum nec admirationis alicuius stupore condignum promptum est, si uolueritis attendere: et medici enim sic curant, animal humi natum nec confisum scientiae ueritate sed in arte suspicabili positum et coniecturarum aestimationibus nutans. 6. Nulla autem uirtus est medicaminibus amouere quae noceant: beneficia ista rerum, non sunt curantium potestates: et, ut sit laudabile scire qua quibus conueniat medicina aut arte curari, locus huius laúdis non in deo sed in homine constitutus est. 7. Hunc enim non est turpe rebus extrinsecus sumptis ualetudinem hominis fecisse meliorem: indecorum deo est non ipsum per se posse, sed externarum adminiculis rerum sanitatem incolumitatemque praestare. 49.1. Et quoniam beneficia salutis datae aliorum numinum comparatis et Christi, quot milia uultis a nobis debilium uobis ostendi, quot tabificis adfectos morbis nullam omnino rettulisse medicinam, cum per omnia supplices irent templa, cum deorum ante ora prostrati limina ipsa conuerrerent osculis, cum Aesculapium ipsum datorem ut praedicant sanitatis, quoad illis superfuit uita, et precibus fatigarent et inuitarent miserrimis uotis? 2. Nonne alios scimus malis suis commortuos, cruciatibus alios consenuisse morborum, perniciosius alios sese | f. 19 | habere coepisse, postquam dies noctesque in continuis precibus et pietatis expectatione triuerunt? Quid ergo prodest ostendere unum aut alterum fortasse curatos, cum tot milibus subuenerit nemo et plena sunt omnia miserorum infeliciumque delubra? 3. Nisi forte dicetis, opem bonis ab diis ferri, malorum miserias despici. - Atquin Christus aequaliter bonis malisque subuenit nec repulsus ab hoc quisquam est [qui] rebus qui auxilium duris contra impetum postulabat iniuriasque fortunae. 4. Hoc est enim proprium dei ueri potentiaeque regalis, benignitatem suam negare nulli nec reputare quis mereatur aut minime, cum naturalis infirmitas peccatorem hominem faciat, non uoluntatis et iudicationis electio. 5. Dicere porro meritis opem laborantibus ab diis ferri, hoc est in medio ponere et dubitabile quod adseras facere, ut et ille qui sanus est factus fortuito possit uideri esse seruatus et ille qui non est non meriti causa sed firmitate credatur ualetudinem expellere non potuisse diuina. 50.1. Quid quod istas uirtutes, quae sunt a nobis summatim, non ut rei poscebat magnitudo, depromptae, non tantum ipse perfecit ui sua, uerum, quod erat sublimius, multos alios experiri et facere sui nominis cum adiectione permisit. 2. Nam cum uideret futuros uos esse gestarum ab se rerum diuinique operis abrogatores, ne qua subesset suspicio, magicis se artibus | f. 19b | munera illa beneficiaque largitum, ex immensa illa populi multitudine, quae suam gratiam sectabatur admirans, piscatores opifices rusticanos atque id genus delegit imperitorum, qui per uarias gentes missi cuncta illa miracula sine ullis fucis atque adminiculis perpetrarent. 3. Verbo ille compescuit uerminantium membrorum cruces, et illi uerbo compescuerunt furialium uermina passionum. Imperio ille uno exturbauit a corporibus daemonas et exanimatis suos restituit sensus, sub eorum tortantes et illi se casibus iussione non alia sanitati et constantiae reddiderunt. 4. Ille notas albicantium uitiliginum manu admota detersit, liniamenta et hi corporum haud dissimili conciliauere contactu. 5. Uliginosa ille et turgentia uiscera siccitatem iussit reciperare natiuam, et famuli eius hoc modo statuerunt errantes aquas et a pernicie corporum suos labi iussere per tramites. 6. Ille ulcera oris inmensi et recusantia perpeti sanitatem intra unius uerbi moram continuato frenauit a pastu, et illi haud aliter contumaciam canceris saeui ad subeundam cicatricem circumscriptis euaginationibus compulerunt. 7. Incessum ille claudis dedit, uisum luminibus caecis, interemptos reuocauit ad uitam, nec minus et hi quoque contractionem relaxauere neruorum, luce oculos impleuere iam perdita et ab tumulis remeare defunctos exequiarum conuersione iusserunt. / f. 20 / 8. Neque quicquam est ab illo gestum per admirationem stupentibus cunctis, quod non omne donauerit faciendum paruolis illis et rusticis et eorum subiecerit potestati. 51.1. Quid dicitis, o mentes incredulae difficiles durae, alicuine mortalium Iuppiter ille Capitolinus huiusmodi potestatem dedit? Curionem aut pontificem maximum, quinimmo dialem, quod eius est, flaminem isto iure donauit? 2. Non dicam, ut mortuos excitaret, non ut caecis restitueret lucem, non ut membrorum situs curuatis redderet et dissolutis, sed ut pustulam reduuiam papulam aut uocis imperio aut manus contrectatione comprimeret. 3. Ergo illud humanum fuit aut ex ore terrenis stercoribus innutritotale potuit ius dari, talis licentia proficisci, et non diuinum et sacrum, aut si aliquam superlationem res capit, plusquam diuinum et sacrum? 4. Nam si facias ipse quod possis et quod tuis sit uiribus potentatui que conueniens, admiratio non habet quod exclamet; id enim quod potueris feceris et quod praestare debuerit uis tua, ut operis esset una et ipsius qui operaretur aequalitas. 5. Transscribere posse in hominem ius tuum et quod facere solus possis fragilissimae rei donare et participare faciendum, supra omnia sitae est potestatis continentisque sub sese est rerum omnium causas et rationum facultatumque naturas. 52.1. Age nunc ueniat quaeso per igneam zonam magus interiore ab orbe Zoroastres, Hermippo ut adsentiamur auctori, | f. 20b | Bactrianus et ille conueniat, cuius Ctesias res gestas historiarum exponit in primo, Armenius Zostriani nepos et familiaris Pamphylus Cyri, Apollonius Damigero et Dardanus, Belus, Iulianus et Baebulus, et si quis est alius qui principatum et nomen fertur in talibus habuisse praestigiis: 2. permittant uni ex populo in officium sermonis dandi ora coarticulare mutorum, surdorum auriculas returare, sine luminibus procreatis oculorum redintegrare naturas et in frigentia olim membra sensus animasque redducere. 3. Aut si ardua res ista est neque aliis permittere talium possunt operum potestates, ipsi faciant, et cum suis ritibus faciant, quidquid malefici graminis nutricant terrarum sinus, quidquid uirium continet fremor ille uerborum atque adiunctae carminum necessitates, non inuidemus, adiciant, non interdicimus, colligant: 4. experiri libet et recognoscere an cum suis efficere diis possint quod ab rusticis Christianis iussionibus factitatum est nudis. 53.1. Desistite, o nescii, in maledicta conuertere res tantas nihil ei nocitura qui fecit, periculum adlatura sed uobis, periculum inquam non paruum, sed in rebus eximiis, sed in praecipuis constitutum, si quidem res anima pretiosa est, nec ipso se homini quicquam potest carius inueniri. 2. Nihil, ut remini, magicum, nihil humanum, praestigiosum aut subdolum, nihil fraudis delituit in Christo, derideatis licet ex more atque in lasciuiam dissoluamini cachinnorum. 3. Deus ille sublimis fuit, deus radice ab intima, deus ab incognitis | f. 21 | regnis et ab omnium principe deo sospitator est missus, quem neque sol ipse neque ulla, si sentiunt, sidera, non rectores, non principes mundi, non denique dii magni, aut qui fingentes se deos genus omne mortalium territant, unde aut qui fuerit potuerunt noscere uel suspicari: et merito. 4. Exutus at corpore, quod in exigua sui circumferebat parte, postquam uideri se passus est, cuius esset aut magnitudinis sciri, nouitate rerum exterrita uniuersa mundi sunt elementa turbata, tellus mota contremuit, mare funditus refusum est, aer globis inuolutus est tenebrarum, igneus orbis solis tepefacto ardore deriguit. 5. Quid enim restabat ut fieret, postquam deus est cognitus is, qui esse iamdudum unus iudicabatur e nobis? 54.1. Sed non creditis gesta haec. Sed qui ea conspicati sunt fieri et sub oculis suis uiderunt agi, testes optimi certissimique auctores, et crediderunt haec ipsi et credenda posteris nobis haud exilibus cum adprobationibus tradiderunt. 2. Quinam isti sint fortasse quaeritis? Gentes populi nationes et incredulum illud genus humanum quod, nisi aperta res esset et luce ipsa quemadmodum dicitur clarior, numquam rebus huiusmodi credulitatis suae commodaret adsensum. 3. At numquid dicemus illius temporis homines usque adeo fuisse uanos mendaces stolidos brutos, ut quae numquam uiderant uidisse se fingerent et quae facta omnino non erant falsis proderent | f. 2lb | testimoniis aut puerili adsertione firmarent, cumque possent uobiscum et unanimiter uiuere et inoffensas ducere coniunctiones, gratuita susciperent odia et execrabili haberentur in nomine? 55.1. Quodsi falsa ut dicitis historia illa rerum est, unde tam breui tempore totus mundus ista religione completus est, aut in unam coire qui potuerunt mentem gentes regionibus dissitae, uentis caeli conuexionibusque dimotae? 2. Adseuerationibus inlectae sunt nudis, inductae in spes cassas, et in pericula capitis immittere se sponte temeraria desperatione uoluerunt, cum nihil tale uidissent quod eas in hos cultus nouitatis suae posset excitare miraculo? 3. Immo quia haec omnia et ab ipso cernebant geri et ab eius praeconibus, qui per orbem totum missi beneficia patris et munera dei animis hominibus que portabant, ueritatis ipsius ui uictae et dederunt se deo nec in magnis posuere dispendiis membra uobis proicere et uiscera sua lanianda praebere. 56.1. ''Sed conscriptores nostri mendaciter ista prompserunt, extulere in immensum exigua gesta et angustas res satis ambitioso dilatauere praeconio''. 2. - Atque utinam cuncta referri in scripta potuissent, uel quae ab ipso gesta sunt uel quae ab eius praeconibus pari iure et potentia terminata. Magis uos incredulos faceret uis tanta uirtutum, et adprehendere locum fortasse possetis, quo uideretur esse simillimum ueri, et incrementa rebus adposita et inditas scriptis et commentariis falsitates. | f. 22 | 3. Sed neque omnia conscribi aut in aures omnium peruenire potuerunt gesta gentibus in ignotis et usum nescientibus litterarum, aut siqua sunt litteris conscriptionibusque mandata, maleuolentia daemonum, quorum cura et studium est hanc intercipi ueritatem, et consimilium his hominum interpolata quaedam et addita, partim mutata atque detracta uerbis syllabis litteris, ut et prudentium tardaret fidem et gestorum corrumperet auctoritatem. 4. Sed numquam fuerit, his bene ut Christus qui fuerit litterarum testimoniis, colligatur, cuius in id solum dimissa est causa, ut, si esse constiterit ea uera quae dicimus, confessione omnium deus fuisse monstretur. 57.1. ''Non Creditis scriptis nostris'': - et nos uestris non credimus scriptis. ''Falsa de Christo conpingimus'': - et uos de diis uestris inania et falsa iactatis; neque enim caelo deus aliquis lapsus est aut suis res uestras commentatus est manibus aut ratione consimili nostris rebus et religionibus derogauit. 2. ''Ab hominibus haec scripta'': - et illa sunt ab hominibus scripta, mortalibus edissertata sermonibus; et quidquid dicere de nostris conscriptoribus intenderitis, et de uestris haec dicta paribus sumite atque habetote momentis. 3. Vultis uera esse quae in uestris conprehensa sunt scriptis: - et quae in nostris consignata sunt litteris confiteamini necesse est esse uera. Falsitatis arguitis res nostras: - et nos uestras arguimus falsitatis. / 22b / 4. ''Sed antiquiora, inquitis, nostra sunt ac per hoc fidei et ueritatis plenissima'': - quasi uero errorum non antiquitas plenissima mater sit et non ipsa pepererit res eas quae turpissimas diis notas ignominiosis concinnauerunt in fabulis. 5. Ante milia enim annorum decem non potuerunt falsa et audiri et eredi aut non simillimum ueri est, fidem uicinis et finitimis quam spatiorum inesse longinquitate distantibus? 6. Testibus enim haec, illa opinionibus adseruntur et procliuius multo est, minus esse in recentibus fictionis quam in antiqua obscuritate summotis. 58.1. ''Sed ab indoctis hominibus et rudibus scripta sunt et idcirco non sunt facili auditione credenda''. - Vide ne magis haec fortior causa sit, cur illa sint nullis coinquinata mendacis, mente simplici prodita et ignara lenocinis ampliare. 2. ''Triuialis et sordidus sermo est''. - Numquam enim ueritas sectata est fucum nec quod exploratum et certum est circumduci se patitur orationis per ambitum longiorem. Collectiones enthymemata definitiones omniaque illa ornamenta quibus fides queritur adsertioni suspicantes adiuuant, non ueritatis liniamenta demonstrant? 3. Ceterum qui scit, quid sit illud quod dicitur, nec definit nec colligit neque alia sectatur artificia uerborum, quibus capi consueti sunt audientes et ad consensum rei circumscriptionis necessitate traduci. 59.1. ''Barbarismis, soloecismis obsitae sunt, | f. 23 | inquit, res uestrae et uitiorum deformitate pollutae''. 2. - Puerilis sane atque angusti pectoris reprehensio, quam si admittemus ut uera sit, abiciamus ex usibus nostris quorundam fructuum genera, quod cum spinis nascuntur et purgamentis aliis, quae nec alere nos possunt nec tamen impediunt perfrui nos eo, quod principaliter antecedit et saluberrimum nobis uoluit esse natura. 3. Quid enim officit, o quaeso, aut quam praestat intellectui tarditatem, utrumne quid graue an hirsuta cum asperitate promatur, inflectatur quod acui an acuatur quod oportebat inflectis? 4. Aut qui minus id quod dicitur uerum est, si in numero peccetur aut casu praepositione participio coniunctione? Pompa ista sermonis et oratio missa per regulas contionibus litibus foro iudiciisque seruetur deturque illis immo qui, uoluptatum delinimenta quaerentes, omne suum studium uerborum in lumina contulerunt. 5. Cum de rebus agitur ab ostentatione summotis, quid dicatur spectandum est, non quali cum amoenitate dicatur, nec quid aures commulceat, sed quas adferat audientibus utilitates: maxime cum sciamus etiam quosdam sapientiae deditos non tantum abiecisse sermonis cultum uerum etiam, cum possent ornatius atque uberius eloqui, triuialem studio humilitatem secutos, ne conrumperent scilicet grauitatis rigorem et sophistica se potius ostentatione iactarent. 6. Et enimuero dissoluti est pectoris in rebus seriis quaerere uoluptatem, et cum tibi sit ratio cum male se habentibus atque aegris, sonos auribus infundere dulciores, non medi cinam | f. 23b | uulneribus admouere. 7.Quamquam si uerum spectes, nullus sermo natura est integer, uitiosus similiter nullus. Quaenam est enim ratio naturalis aut in mundi constitutionibus lex scripta, ut hic paries dicatur et haec sella, cum neque sexus habeant femininis generibus masculinisque discretos neque quisquam docere doctissimus me possit ipsum hic et haec quid sint aut cur ex his unum sexum uirilem designet, femininis generibus id quod sequitur adplicetur. 8. Humana ista sunt placita et ad usum sermonis faciendi nòn sane omnibus necessaria: nam et haec paries forsitan et hic sella dici sine ulla reprehensione potuissent, si ab initio sic dici placuisset et a sequentibus saeculis communi esset in sermocinatione seruatum. 9. Et tamen o isti, qui pollutas res nostras uitiorum criminamini foeditate, stribiligines et uos istas libris illis in maximis atque admirabilibus non habetis? 10. Nonne aliud haec utria aliud dicitis hos utres, caelus et caelum, non item pileus et pileum, non item crocus et crocum, non item fretus et fretum? Non item apud uos est positum hoc pane et hic panis, hic sanguis et hoc sanguen, candelabrum et iugulum ratione eadem iugulus et candelaber? 11. Nam si singula nomina non possunt genera plura habere quam singula neque eadem possunt huius esse generis et illius, genus enim transire genus in alterum | f. 24 | non potest, tam peccat qui genera masculina femininis pronuntiat legibus quam ab eo peccatur qui articulos masculinos femininis generibus anteponit. 12. Atqui uos conspicimus et res masculinas et femineas masculine et quas esse dicitis neutras et illo et hoc modo sine ulla discretione depromere. 13. Aut igitur nulla est culpa indifferenter his uti et frustra nos dicitis soloecismorum obscenitate deformes, aut si certum est singula quibus debeant rationibus explicari, in similibus uitiis uos quoque uersamini, quamuis Epicados omnes, Caesellios Verrios Scauros teneatis et Nisos. 60.1. ''Sed si deus, inquiunt, fuit Christus, cur forma est in hominis uisus et cur more est interemptus humano?''. 2. - An aliter potuit inuisibilis illa uis et habens nullam substantiam corporalem inferre et commodare se mundo, conciliis interesse mortalium, quam ut aliquod tegmen materiae solidioris adsumeret, quod oculorum susciperet iniectum et ubi se figere ineptissimae posset contemplationis obtutus? 3. Quis est enim mortalium qui quiret eum uidere, quis cernere, si talem uoluisset inferre se terris qualis ei primigenia natura est et qualem se ipse in sua esse noluit uel qualitate uel numine? 4. Adsumpsit igitur hominis formam et sub nostri generis similitudine potentiam suam clausit, ut et uideri posset et conspici, uerba faceret et doceret atque omnis exequeretur res eas propter quas | f. 24b | in a mundum uenerat faciendas, summi regis imperio et dispositione seruatis. 61.1. ''Quid enim, dicit, rex summus ea quae in mundo facienda esse decreuerat sine homine simulato non quibat efficere?''. - Si oporteret ita fieri quemadmodum dicitis, ita fortasse fecisset; quia non oportuit, aliter fecit. 2. Quare isto uoluit et illo genere noluit, latent [aliter] inuolutae et uix ullis comprehensibiles causae, quas accipere fortasse potuisses, si non esses iamdudum ad non accipiendum paratus et prius te formares ad non credendi frontem quam tibi esset exositum id quod nouisse atque audire conquireres. 62.1. ''Sed more est hominis interemptus''. - Non ipse: neque enim cadere diuinas in res potest mortis occasus nec interitionis dissolutione dilabi id quod est unum et simplex nec ullarum partium congregatione conpactum. 2. ''Quis est ergo uisus in patibulo pendere, quis mortuus?''. - Homo quem induerat et secum ipse portabat. 3. ''Incredibile dictu est et caecis obscuritatibus inuolutum''. - Si uelis, non caecum est et similitudine proxima constitutum. Si quo tempore Sibylla praesagia, oracula illa depromens, fundebat ui ut dicitis Apollinis plena, ab impiis esset caesa atque interempta latronibus: numquid Apollo diceretnr in ea esse occisus? 4. Si Bacis, si Helenus, Marcius aliique similiter uates hariolantes essent uita et luce priuati: nurmquid aliquis diceret lege eos humanitatis extinctos qui illorum per ora loquentes uias rerum | f. 25 | postulantibus explicabant? 5. Mors illa quam dicitis adsumptio hominis fuit non ipsius, gestaminis non gestantis, quam nec ipsam perpeti succubuisset uis tanta, si non agenda res esset et inexplicabilis ratio fati clausis patefacienda mysteriis. 63.1. ''Quae sunt ista, inquies, clausa atque obscura mysteria?''. - Quae nulli nec homines scire nec ipsi, qui appellantur dii mundi, parte queunt aliqua suspicionis atque opinationis attingere, nisi quos ipse dignatus est cognitionis tantae inpertire muneribus et in abditos recessus thesauri interioris inducere. 2. Vides enim, si nollet inferri sibi a quoquam manus, summa illi fuisse contentione nitendum, ut hostes ab se suos uel potestate uniuersa prohiberet? 3. Qui caecis restituerat lumina, is efficere si deberet non poterat caecos? qui debilibus integritatem, is debiles reddere difficultati habuit aut labori? qui claudos praecipiebat incedere, is motus conligare membrorum neruorum duritia nesciebat? qui extrahebat ab tumulis mortuos, huic arduum fuerat letum cui uellet indicere? 4. Sed quia fieri ratio ea quae fuerant destinata poscebat et hic in ipso mundo nec modo quám gestum est alio, inaestimabilis illa atque incredibilis lenitas iniurias in se hominum puerilibus pro ineptiis ducens manus in se porrigi ab inmanibus passa est durissimisque latronibus nec reputandum putauit quid illorum | f. 25b | dissignasset audacia, dummodo suis ostenderet, quid ab sese expectare deberent. 5. Cum enim de animarum periculis multa, multa de illarum contra insinuaret, magister, atque auctor ad officiorum conuenientium fines suas leges et constituta direxit: non superbiae fastum comminuit, non libidinum extinxit flammas, non hiatum compressit auiditatis, non tela extorsit e manibus atque omnia seminaria totius uitiositatis abscidit? 6. Ipse denique non lenis, non placidus, non accessu facilis, non familiaris adfatu, non humanas miserias indolescens omnes omnino crucibus et corporalibus adfectos malis, morbis, unica illa benignitate miseratus reddidit et restituit sanitati? 64.1. Quid ergo uos subigit, quid hortatur maledicere conuiciari inexpiabiles cum eo conserere simultates quem redarguere, quem tenere nemo omnium possit ullius facinoris in reatu? 2. Tyrannos ac reges uestros, qui postposito deorum metu donaria spoliant populanturque templorum, qui proscriptionibus exilis caedibus nudant nobilitatibus ciuitates, qui matronarum pudorem ac uirginum ui subruunt atque eripiunt licentiosa, appellatis indigetes atque diuos, et quoscodiis acrioribus conueniebat a uobis carpi, puluinaribus aris templis atque alio mactatis cultu ludorum et celebritate natalium. 3. Nec non et illos omnes, qui conscriptione uoluminum multiformi maledictis mordacibus carpunt | f. 26 | publicos mores, qui luxurias ac uitas uestras secant urunt dilacerant, qui sui temporis posteris notas scriptorum perpetuitate prolatant: qui matrimonia persuadent habenda esse communia, qui cum pueris cubitant formonsis lasciuientibus nudis, qui pecudes uos esse, qui fugitiuos, qui exules, qui uilissimae seruos notae, furiosos praedicant et insanos, admirantes plaudentes ad caeli sustollitis sidera, bybliothecarum reponitis in arcanis, quadrigis et statuis muneramini et quantum est in uobis uelut quadam aeternitate donatis inmortalium testificatione titulorum: 4. solum Christum conpellare dilacerare, potestis si deum, uultis, immo solum si liceat beluarum agrestium ritu cruentis oribus mandere, comminutis cum ossibus transuorare. 5. Quodnam quaeso ob meritum dicite, euius ob peccati culpam? Quid ab eo conmissum est, quod tenorem inflecteret recti et in odia uos aspera furialibus stimulis concitaret? Quia animarum uestrarum custodem se missum solo indicauit ab rege, quia uobis inmortalitatem ferre, quam uos habere confiditis humanis paucorum adseuerationibus suasi? 6. Quodsi esset apud uos certum falsa illum dicere, spes etiam uanissimas polliceri, nec sic uideo fuisse causam, cur eum deberetis odisse, cur hostili animaduersione damnare, immo, si animus uobis clemens fuisset et mitis, uel propter id solum eum deberetis | f. 26b | amplecti, quod optabilia uobis sponderet et prospera, quod bonarum esset nuntius rerum, quod ea praedicaret quae nullius animum.laederent, securioris quinimmo expectationis implerent. 65.1. O ingratum et impium saeculum, o in priuatam perniciem incredibili pectoris obstinatione prauatum. 2. Si aliquis ad uos medicus ex summotis uenisset et numquam uobis regionibus cognitis rmedicamen pollicens tale quod a uestris corporibus omnia omnino prohiberet morborum et ualetudinum genera: non certatim omnes accurreretis, non blanditiis omnibus atque honoribus fotum familiaria susciperetis in moenia, non illud medicaminis genus optaretis esse certissimum, non uerum, quod immunes uos fore ab tam innumeris uexationibus corporum usque ad ultimos fines sponderet aetatis? 3. Et licet ambigua res esset, committeretis uos tamen nec potionem incognitam dubitaretis haurire spe salutis proposita atque amore incolumitatis incensi. 4. Eluxit atque apparuit Christus rei maximae nuntiator, auspicium faustum portans et praeconium salutare credentibus. 5. Quaenam est ista crudelitas, inhumanitas quae tanta, quinimmo, ut uerius eloquar, fastidium, supercilium, nuntiatorem muneris et portitorem tanti non tantum uerborum maledictionibus scindere, uerum etiam bello graui atque omnibus persequi telorum effusionibus et ruinis? 6. Non placent ea quae dicit et cum | f. 27 | offensionibus audiuntur a uobis: pro ludicris ea uaticinationibus computate. Stolidissimas res loquitur et fatua dona promittit: ridete ut sapientes uos uiri et in suis erroribus fatuitantem relinquite uolutari. 7. Quaenam est haec feritas, ut repetamus quae dicta sunt saepius, quae libido tam carnifex, inexiabile bellum indicere nihil de te merito, dilacerare si detur eum uelle per uiscera, qui non modo nullum intulerit malum nulli sed aequaliter benignus hostibus diceret, quidnam his salutis deo portaretur a principe, quid esset facto opus ut interitum fugerent et immortalitatem consequerentur ignotam? 8. Cumque nouitas rerum et inaudita promissio audientium turbaret mentes et credulitatem faceret haesitare, uirtutum omnium dominus atque ipsius mortis extinctor hominem suum permisit interfici, ut ex rebus consequentibus scirent in tuto esse spes suas quas iamdudum acceperant de animarum salute nec periculum mortis alia se posse ratione uitare. µ02 LIBER II 1.1. Hoc in loco tribui si ulla facultas posset, uellem cum his omnibus quibus nomen inuisum est Christi ab instituta principaliter defensione deuerticulo paulisper facto talia uerba miscere: 2. ''Si nullam esse ducitis contumeliam respondere aliquid interrogatos, edissertate nobis et dicite: quid rei, quid causae est, quod tam grauibus insectamini Christum bellis, uel | f. 27b | quas eius continetis offensas, ut ad eius nominis mentionem rabidorum pectorum efferuescatis ardoribus? 3. Numquid regiam sibi uindicans potestatem terrarum orbem cunctum legionibus infestissimis occupauit et pacatas ab exordio nationes alias deleuit ac sustulit alias sibi parere ceruicibus compulit subiugatis? 4. numquid ardoribus auaritiae flagrans uniuersas opes illas, quibus se genus humanum studiose contendit impleri, possessionis suae mancipio uindicauit? 5. numquid libidinum cupiditatibus gestiens pudicitiae repagula ui fregit aut alienis furtim insidiatus est matrimoniis? 6. numquid adrogantiae supercilio tumidus iniurias et contumelias passim sine ullius personae discriminibus inrogauit?''. 2.1. ''Et non | f. 28b | in cunctos et lumen praetenderit uitae et periculum ignorationis amouerit?''. 2. - Qui si dignus non esset, cui auscultare deberetis et credere, uel hoc ipso fuerat non aspernandus a uobis, quod salutaria uobis ostenderet, quod uias uobis ad caelum et uota immortalitatis optaret. 3. ''At enim odio dignus est, quod ex orbe religiones expulit, quod ad deorum cultum prohibuit accedi''. 4. - Ergone ille religionis extinctor et impietatis auctor arguitur, qui ueram in orbe religionem induxit, qui hominibus caecis et reuera in impietate degentibus pietatis aperuit ianuas et cúi se summitterent indicauit? 5. An ulla est religio uerior officiosior o potentior iustior, quam deum principem nosse, scire deo principi supplicare, qui bonorum omnium solus caput et fons est, perpetuarum pater fundator et conditor rerum, a quo omnia terrena cuncta que caelestia. animantur motu inriganturque uitali, et qui si non esset, nulla profecto res esset quae aliquod nomen substantiamque portaret. 3.1. Nisi forte dubitatis, an sit iste de quo loquimur imperator, et magis esse Apollinem creditis, Dianam Mercurium Martem. 2. Da uerum iudicium et haec omnia circumspiciens quae uidemus magis an sint dii ceteri dubitabit quam | f. 29 | in deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus, siue cum exclamamus ''o deus'', siue cum illum testem deum constituimus improborum et quasi nos cernat faciem subleuamus ad caelum. 3. ''Sed minoribus supplicare diis homines uetuit''. - Dii enim minores qui sint aut ubi sint scitis? Perstrinxit uos aliquando suspicio illorum aut mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his cultus et honoris inpertitione uiduatos? 4. Quod si non mentis elatio et typhus qui appellatur a Graecis obstaret atque officeret uobis, iamdudum scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit fieri, intra fines quos stare religionem uoluerit ueram, quantum uobis periculum nasceretur ex eo quod putaretis obsequio uel ex quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis errori. 4.1. Verum haec omnia inlustrius commemorabuntur et planius, cum ulterius prorsus fuerimus euecti. Monstrabimus enim Christum non impietatem docuisse nationes, sed ab latronibus pessimis miserorum hominum inprudentiam uindicasse. 2. ''Non credimus, inquitis, uera esse quae dicit''. - Quid enim? quae uos negatis uera esse apud uos liquet, cum imminentia et nondum passa nullis possint rationibus refutari? 3. ''Sed et ipse quae pollicetur non probat''. - Ita est: nulla enim, ut dixi, futurorum potest existere comprobatio. 4. Cum ergo haec sit condicio futurorum, ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis attactu, nonne purior ratio est, [et] ex duobus | f. 29b | incertis et in ambigua exspectatione pendentibus id potius credere quod aliquas spes ferat quam omnino quod nullas? In illo enim periculi nihil est, quod dicitur imminere cassum fiat et uacuum; in hoc damnum est maximum id est salutis amissio, si cum tempus aduenerit aperiatur non fuisse mendacium. 5.1. Quid dicitis, o nescii, etiam fletu et miseratione dignissimi? Ita non extimescitis, ne forte haec uera sint quae sunt despectui uobis et praebent materiam risus? Nec saltem uobiscum sub obscuris cogitationibus uoluitis, ne quod hoc die credere obstinata rennuitis peruersitate, redarguat serum tempus et inreuocabilis paenitentia castiget? 2. Nonne uel haec saltem fidem uobis faciunt argumenta credendi, quod iam per omnes terras in tam breui temporis spatio inmensi nominis huius sacramenta diffusa sunt ; 3. quod nulla iam natio est tam barbari moris et mansuetudinem nesciens, quae non eius amore uersa molliuerit asperitatem suam et in placidos sensus adsumpta tranquillitate migrauerit; 4. quod tam magnis ingeniis praediti oratores grammatici rhetores consulti iuris ac medici, philosophiae etiam secreta rimantes magisteria haec expetunt spretis quibus paulo ante fidebant; 5. quod ab dominis se serui cruciatibus adfici quibus statuerint malunt, solui coniuges matrimoniis, exheredari a parentibus liberi quam fidem rumpere Christianam et salutaris militiae | f. 30 | sacramenta deponere; 6. quod cum genera poenarum tanta sint a uobis proposita religionis huius sequentibus leges, augeatur res magis et contra omnes minas atque interdicta formidinum animosius populus obnitatur et ad credendi studium prohibitionis ipsius stimulis excitetur? 7. An numquid haec fieri passim et inaniter creditis, fortuitis incursibus adsumi has mentes? itane istud non diuinum et sacrum est? 8. aut sine deo eorum tantas animorum fieri conuersiones, ut, cum carnificis unci aliique innumeri cruciatus quemadmodum diximus inpendeant credituris, uelut quadam dulcedine atque | f. 27b | omnium uirtutum amore correpti cognitas accipiant rationes atque mundi omnibus rebus praeponant amicitias Christi? 6.1. Nisi forte obtunsi et fatui uidentur hi uobis, qui per orbem iam totum conspirant et coeunt in istius credulitatis adsensum. 2. - Quid ergo? uos soli sapientiae conditi atque intellegentiae ui mera nescio quid aliud uidetis et profundum: soli esse nugas intellegitis haec omnia, soli uerba et pueriles ineptias ea quae nobis promittimus principali ab rege uentura. 3. Unde quaeso est uobis tantum sapientiae traditum, unde acuminis et uiuacitatis tantum uel ex quibus scientiae disciplinis tantum cordis adsumere, diuinationis tantum potuistis hau| f. 28 |rire? 4. Quia per casus et tempora declinare uerba scitis et nomina, quia uoces barbaras soloecismosque uitare, quia numerosum et structum o compositum que sermonem aut ipsi uos nostis ecferre aut incomptus cum fuerit scire, quia Fornicem Lucilianum et Marsyam Pomponi obsignatum memoria continetis, quia quae sint in litibus constitutiones? quot causarum genera, quot dictionum, quid sit lsgenus, quid species, oppositum a contrario quibus rationibus distinguatur, idcirco uos arbitramini scire, quid sit falsum, quid uerum, quid fieri possit aut non possit, quae imorum summorumque natura sit? 5. Numquam ne illud uulgatum perstrinxit aures uestras, sapientiam hominis stultitiam esse apud deum primum? (cf 1Cor 3,19). 7.1. Atque ipsi penitus perspicitis uos ipsos, si quando de rebus disceptatis obscuris et naturalia pergitis reserare secreta, et ipsa quae dicitis, quae adseueratis, quae capitali plerumque contentione defenditis, nescire uos et unumquemque suspiciones suas < pro > probatis et comprehensis pertinaci obluctatione tutari. 2. Quid enim, si uerum perspiciam, etiamsi omnia saecula in rerum inuestigatione ponantur, scire per nos possumus, quos ita caecos et superbos nescio quae res protulit et concinnauit inuidia, ut, cum nihil sciamus omnino, fallamus nos tamen et in opinionem scientiae sub inflati pectoris tumore tollamur? 3. Ut enim diuina praeteream et naturali obscuritate res mersas, potest quisquam explicare mortalium, id quod Socrates ille | f. 28b | conprehendere nequit in Phaedro [Pl. Phaedr. 230], homo quid sit aut unde sit, anceps uarius mobilis pellax multiplex multiformis, 4. in quos usus prolatus sit, cuius sit excogitatus ingenio, quid in mundo faciat, cur malorum tanta experiatur examina, 5. utrum| f.30 |ne illum tellus uliginis alicuius conuersa putore tamquam uermes animauerit, tamquam mures, an fietoris alicuius et fabricatoris manu liniamenta haec eorporis atque oris acceperit formam? 6. Potest, inquam, scire in medio haec posita atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur in somnos, quibus euigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus uisa: 7. immo quod ambigit in Theaeteto Plato [Plat. Theaet. 158 b], uigilemus aliquando an ipsum uigilare quod dicitur somni sit perpetui portio, et quod agere uideamur, insomnium; 8. cum uidere nos dicimus, radiorum et luminis intentione uideamus an rerum imagines aduolent et nostris in pupulis sidant; utrum sapor in rebus sit an palati contagionibus fiat quibus ex causis pili nigrorem ingenitum ponant neque omnes pariter sed paulatim adiciendo | f. 30b | canescant; 9. quid sit quod humores uniuersi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat immersionem in se pati, sed in suam naturam impenetrabile semper perspicue colligatur; 10. ipse denique animus, qui inmortalis a uobis et deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, in infantibus stolidus, in senectute defessus delira effutiat et insana? 11. Quorum infirmitas et inscientia miserabilis hoc magis est, ut cum fieri possit ut ueri aliquid aliquando dicamus, et hoc ipsum nobis incertum sit, an ueri aliquid dixerimus. 8.1. Et quoniam ridere nostram fidem consuestis atque ipsam credulitatem facctis iocularibus lancinare, dicite, o festiui et meraco sapientiae tincti et saturi potu, estne operis in uita negotiosum aliquod atque actuosum genus, quod non fide praeeunte suscipiant sumant atque adgrediantur actores? 2. Peregrinamini, nauigatis non domum uos credentes peractis negotiationibus remeaturos? Terram ferro scinditis atque oppletis seminum uariètate non credentes uos frugem percepturos esse uicibus temporariis? 3. Coniugalia copulatis consortia non futura esse credentes casta et officiosi foederis in maritos? Liberorum susceptatis prolem non incolumem credentes fore et per gradus aetatis uenturam senectutis ad metas? 4. Aegritudines corporum medicorum committitis manibus non credentes morbos posse mitigata asperitate leniri? Bella cum hostibus geritis non uictoriam uos credentes | f. 31 | proeliorum successionibus relaturos? 5. Veneramini deos et colitis non credentes illos esse et propitias aures uestris supplicationibus accommodare? 9.1. Quid? illa de rebus ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae lectitatis, oculata uidistis inspectione et manibus tractata tenuistis? nonne uestrum quicumque est huic uel illi credit auctoribus? non quod sibi persuaserit quis uerum dici ab altero uelut quadam fidei astipulatione tutatur? 2. Qui cunctarum originem esse dicit aut aquam, non Thaleti aut Heraclito credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, non Archytae? 3. qui animam diuidit et incorporales constituit formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum principalibus adplicat causis, non Aristoteli Peripateticorum patri? qui ignem minatur mundo, et uenerit cum tempus arsurum, non Panaetio Chrysippo Zenoni? 4. qui indiuiduis corporibus mundos semper fabricatur et destruit, non Epicuro Democrito Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi atque omnia caecis obscuritatibus inuoluta, non Arcesilae, Carneadi, non alicui denique Academiae ueteris recentiorisque cultori? 10.1. Ipsi demus principes et praedictarum patres sententiarum, nonne ea quae dicunt suis credita suspicionibus dicunt? Vidit enim Heraclitus res ignium conuersionibus fieri, concretione aquarum Thales, Pythagoras numeros coire, incorporales | f. 31b | formas Plato, indiuiduorum Democritus concursiones? Aut illi, qui autumant nihil posse omnino conprehendi, an sit uerum quod dicunt sciunt, ut ipsum quod definiunt ueritatis esse intellegant pronuntiatum? 2. Cum igitur comperti nihil habeatis et cogniti omniaque illa quae scribitis et librorum comprehenditis milibus credulitate adseueretis duce, quaenam haec est iudicatio tam iniusta, ut nostram derideatis fidem, quam uos habere conspicitis nostra in credulitate communem? 3. ''Sed sapientibus uos uiris omnibusque instructis disciplinarum generibus creditis''. - Nempe illis, qui nihil sciscunt nec pronuntiant unum, qui pro suis sententiis bella cum aduersantibus conserunt et peruicacia semper digladiantur hostili, qui cum alter alterius labefactant destruunt conuelluntque decreta, cuncta incerta fecerunt nec posse aliquid sciri ex ipsa dissensione monstrarunt. 11.1. Sed officiant haec nihilque impediant, plurimum quominus eis credere atque auscultare debeatis: et quid est, quod in hac parte aut uos plurimum habeatis aut nos minus? 2. Vos Platoni, uos Cronio, uos Numenio uel cui libuerit creditis: nos credimus et adquiescimus Christo. 3. Iniquitas haec quanta est, ut cum utrique auctoribus stemus sit que nobis et uobis unum et socium credere, uobis uelitis dari quod ita ab illis dicatur accipere, nos ea quae proferuntur a Christo | f. 32 audire et spectare nolitis? 4. Atquin si causas causis, partes partibus uoluerimus aequare, magis nos ualemus ostendere quid in Christo fuerimus secuti quam in philosophis quid uos. 5. Ac nos quidem in illo secuti haec sumus: opera illi magnifica potentissimasque uirtutes, quas uariis edidit exhibuitque miraculis, quibus quiuis posset ad necessitatem credulitatis adduci et iudicare fideliter non esse quae fierent hominis sed diuinae alicuius atque incognitae potestatis. 6. Vos in philosophis uirtutes secuti quas estis, ut magis uos illis quam nos Christo oportuerit credere? Quisquamne illorum aliquando uerbo uno potuit aut unius imperii iussione non dicam maris insanias aut tempestatum furores prohibere, compescere, non caecis restituere lumina aut sine luminibus natis dare, non ad uitam reuocare defunctos, non annosas dissoluere passiones: sed quod leuissimum multo est, feruunculum, scabiem aut inhaerentem spinulam callo una interdictione sanare? 7. Non quo illos negemus aut morum esse integritate laudabiles aut non omni genere studiorum et disciplinarum paratos; nam et uerbis eos luculentissimis scimus loqui et compositionibus fluere leuigatis, concludere acutissime syllogismos, ordinare sequaciter inductiones, suas reddere definitionibus formulas, partiri, diuidere, multa dicere de numerorum generibus, multa de musicis, geometricas res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare. 8. Sed quid istud ad causam? numquid enthymemata | f. 32b | syllogismi resque aliae similes scire illos ueritatem spondent aut ea re digni sunt quibus necessario debeat rebus de obscurissimis credi? Personarum contentio non est eloquentiae uiribus set gestorum operum uirtute pendenda. Ille est dicendus auctor bonus, qui sermonem candidule prompsit, sed qui quod pollicetur diuinorum operum prosequitur sponsione. 12.1. Argumenta uos nobis et suspicionum argutias proferatis: quibus ipse si Christus - cum pace hoc eius et cum uenia dixerim - populorum in conuentibus uteretur, quis adquiesceret, quis audiret, quis eum promittere aperte aliquid iudicaret, aut quis cassa et nuda iactantem, quamuis esset inprudens et facilitatis stolidae, sequeretur? 2. Virtutes sub oculis positae et inaudita illa uis rerum, uel quae ab ipso fiebant palam uel ab eius praeconibus celebrabantur in orbe toto, ea subdidit adpetitionum flammas et ad unius credulitatis adsensum mente una concurrere gentes et populos fecit et moribus dissimillimas nationes. 3. Enumerari enim possunt atque in usum computationis uenire ea quae in India gesta sunt, apud Seras Persas et Medos, in Arabia, Aegypto, in Asia, Syria, apud Galatas Parthos Phrygas, in Achaia Macedonia Epiro, in insulis et prouinciis omnibus quas sol oriens atque occidens lustrat, ipsam denique apud dominam Romam, in qua cum homines sint Numae regis artibus atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt | f. 33 | tamen res patrias linquere et ueritati coalescere Christianae. 4. Viderant enim currum Simonis magi et quadrigas igneas Petri ore difflatas et nominato Christo euanuisse: uiderant, inquam, fidentem dis falsis et ab eisdem metuentibus proditum pondere praecipitatum suo cruribus iacuisse praefractis, post deinde perlatum Brundam cruciatibus et pudore defessum ex altissimi culminis se rursum praecipitasse fastigio. 5. Quae omnia uos gesta neque scitis neque scire uoluistis neque umquam uobis necessaria iudicastis, ac dum uestris fiditis cordibus et quod typhus est sapientiam uocatis, dedistis circumscriptoribus locum, illis, inquam, noxiis, quorum nomen interest obsolefieri Christianum, superfundendi caligines atque obscurandi res tantas, eripiendae uobis fidei subiciendique contemptus, ut, quia sibi praesentiunt finem pro meritis imminere, uobis quoque immitterent causam, per quam periculum adire possetis et uiduari benignitate diuina. 13.1. Interea tamen o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum et philosophiae scita, ita non iniustissimum ducitis inequitare, inludere tamquam stulta nobis et bruta dicentibus, cum uel ea uel talia repperiamini et uos dicere quae nobis dici pronuntiari que ridetis? 2. Nec mihi cum his sermo est qui per uaria sectarum deuerticula dissipati has atque illas partes opinionum diuersitate fecerunt: | f. 33b | uos, uos appello qui Mercurium, qui Platonem Pythagoram que sectamini, uosque ceteros, qui estis unius mentis et per easdam uias placitorum inceditis unitate. 3. Audetis ridere nos, quod patrem rerum ac dominum ueneramur et colimus quodque illi dedamus et permittamus spes nostras? 4. Quid Plato uester in Theaeteto [Plat. Theaet. 173 e], ut eum potissimum nominem, nonne animo fugere suadet e terris et circa illum semper quantum fieri potis est cogitatione ac mente uersari? 5. Audetis ridere nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram, quam quidem nos dicere confitemur sed a uobis aliter quam sentiamus audiri? 6. Quid in Politico idem Plato? [Pl. Polit. 270 d] nonne cum mundus occeperit ab occiduis partibus exoriri et in cardinem uergere qui orientis est solis, rursus erupturos homines telluris e gremio scribit senes canos decrepitos et cum anni coeperint accedere longiores per eosdem gradus quibus hodic crescitur ad incunabula infantiae desituros? 7. Audetis ridere nos, quod animarum nostrarum prouideamus saluti id est ipsi nobis? quid enim sumus homines nisi animae corporibus clausae? Vos enim non omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas? non quod uitiis omnibus et cupiditatibus abstinetis, metus ille uos habet ne uelut trabalibus clauis adfici corporibus haereatis? 8. Quid illi sibi uolunt secretarum artium ritus, quibus | f. 34 | adfamini nescio quas potestates, ut sint uobis placidae neque ad sedes remeantibus patrias obstacula impeditionis opponant? 14.1. Audetis ridere nos, cum gehennas dicimus et inextinguibiles quosdam ignes, in quos animas deici ab earum hostibus inimicisque cognouimus? 2. Quid Plato idem uester in eo uolumine, quod de animae immortalitate conposuit [Plato, Phaed. 113 d], non Acherontem, non Stygem, non Cocytum fluuios et Pyriphlegethontem nominat, in quibus animas adseuerat uolui mergi exuri? Et homo prudentiae non prauae et examinis iudiciique perpensi rem inenodabilem suscipit, ut cum animas dicat immortales perpetuas et ex corporali soliditate priuatas, puniri eas dicat tamen et doloris adficiat sensu. 3. Quis autem hominum non uidet quod sit immortale, quod simplex, nullum posse dolorem admittere, quod autem sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? Nec tamen eius auctoritas plurimum a ueritate declinat. Quamuis enim uir lenis et beniuolae uoluntatis inhumanum esse crediderit capitali animas sententia condemnare, non est tamen absone suspicatus iaci eas in flumina torrentia. flammarum globis et caenosis uoraginibus taetra. 4. Iaciuntur enim et ad nihilum redactae interitionis perpetuae frustratione uanescunt. 5. Sunt enim mediae qualitatis, | f. 34b | sicut Christo auctore compertum est, et interire quae possint deum si ignorauerint, uitae et ab exitio liberari, si ad eius se minas atque indulgentias adplicarint, et quod ignotum est pateat. 6. Haec est hominis mors uera, haec nihil residuum faciens - nam illa quae sub oculis cernitur animarum est a corporibus diiugatio, non finis abolitionis extremus - haec inquam est hominis mors uera, cum animae nescientes deum per longissimi temporis cruciatum consumentur igni fero, in quem illas iacient quidam crudeliter saeui et ante Christum incogniti et ab solo sciente detecti. 15.1. Quare nihil est quod nos fallat, nihil quod nobis polliceatur spes cassas, id quod a nouis quibusdam dicitur uiris et inmoderata sui opinione sublatis, animas immortales esse, domino rerum ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac patre prolatas, diuinas sapientes doctas neque ulla iam corporis attrectatione contiguas. 2. Quod quia uerum et certum est, et a perfecto sumus inemendabili perfectione prolati, inculpabiles et ideo inreprehensibiles uiuimus, boni iusti et recti, uitiositatis nullius rei, nulla cupiditas nos uincit, nulla libido dehonestat, uirtutum omnium seruamus atque integramus tenorem. 3. Et quia uno ex fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conueniensque sentimus, non moribus, non opinionibus discrepamus, idem omnes nouimus nec, quot in orbe sunt homines, non sunt sententiae totidem neque infinita uarietate | f. 35 | discretae. 16.1. Ac dum ad corpora labimur et properamus humana, ex mundanis circulis secuntur nos causae, quibus mali simus et pessimi, cupiditatibus atque iracundia ferueamus, exerceamus in flagitiis uitam et in libidinem publicam uenalium corporum prostitutione damnemur. 2. Et quemadmodum se possunt incorporalibus corpora coniungere aut a deo principe res factae ab infirmioribus causis ad uitiorum dehonestamenta traduci? 3. Vultis homines insitum typhum superciliumque deponere, qui deum uobis adsciscitis patrem et cum eo contenditis immortalitatem habere uos unam? 4. Vultis quaerere peruestigare rimari, quid sitis uos ipsi, cuius sitis, censeamini quo patre, quid in mundo faciatis, quanam ratione nascamini, quo pacto prosiliatis ad uitam? 5. Vultis fauore deposito cogitationibus tacitis peruidere animantia nos esse aut consimilia ceteris aut non plurima differitate distantia? 6. Quid est enim, quod nos ab eorum indicet similitudine discrepare? Vel quae in nobis eminentia tanta est, ut animantium numero dedignemur adscribi? 7. Ex ossibus illis fundata sunt corpora et neruorum conligatione deuincta: et nobis comparili ratione ex ossibus fundata sunt corpora et neruorum conligatione deuincta. 8. Auras accipiunt naribus et per anhelitum reciprocatas reddunt: et nos spiritum consimiliter ducimus et respiramus commeatibus crebris. 9. Femininis generibus masculinisque distincta sunt: | f. 35b | in totidem et nos sexus nostro sumus ab auctore formati. Edunt per uteros fetus et corporalibus conciliis procreant; et nos corporum coniugationibus nascimur et ex alueis fundimur atque emittimur matrum. 10. Cibo sustentantur et potu et superfluas foeditates inferioribus egerunt abiciuntque posticis: et nos cibo sustentamur et potu et quod natura iam respuit per eosdem effundimus tramites. 11. Cura illis est omnibus famem prohibere mortiferam et necessario inuigilare pro uictu: quid aliud nos tantis agimus in occupationibus uitae, nisi ut ea quaeramus quibus famis periculum deuitetur et infelix sollicitudo ponatur? 12. Morbos illa et inedias sentiunt et ad ultimum senectute soluuntur: quid enim? nos immunes malis ab his sumus et non eadem ratione morborum incommoditatibus frangimur et senectutis destruimur tabe? 13. Quod si et illud est uerum, quod in mysteriis secretioribus dicitur, in pecudes atque alias beluas ireanimas improborum, postquam sunt humanis corporibus seiunctae, manifestius comprobatur uicinos nos esse neque interuallis longioribus disparatos. Siquidem res eadem nobis et illis est una, per quam esse animantia dicimur et motum agitare uitalem. 17.1. ''Sed rationales nos sumus et intellegentia uincimus genus omne mutorum''. - Crederem istud uerissime dici, si cum ratione et consilio cuncti homines uiuerent, seruarent officiorum tenorem, abstinerent ab inlicitis sese, | f. 36 | negotia turpia non adirent, neque quisquam prauitate consilii atque ignorantiae caecitate contraria sibimet atque inimica deposceret. 2. Vellem tamen scire quaenam sit haec ratio, per quam sumus potiores animalium generibus cunctis. 3. Quia nobis domicilia fecimus, quibus possimus hiemalia frigora et aestatis flagrantias euitare? 4. Quid, animantia cetera huius rei prouidentiam non habent? Nonne alia cernimus opportunissimis sedibus nidulorum sibi construere mansiones, alia se saxis et rupibus tegere et communire suspensis, excauare alia telluris sola et in fossibilibus foueis tutamina sibimet et cubilia praeparare? 5. Quodsi ministras manus illis etiam donare parens natura uoluisset, dubitabile non foret, quin et ipsa construerent moenium alta fastigia et artificiosas excuderent nouitates. Tamen in his ipsis quae rostris atque unguibus faciunt, multa inesse conspicimus rationis et sapientiae simulacra, quae homines imitari nulla meditatione possimus, quamuis sint nobis opifices manus atque omni genere perfectionis artifices. 18.1. ''Vestem illa non norunt, sellas naues atque aratra conpingere nec denique superlectilem ceteram quam familiaris usus exposcit''. - Non sunt ista scientiae munera sed pauperrimae necessitatis inuenta. Neque cum animis artes caeli ex penetralibus ceciderunt, sed exquisitae et natae sunt in terris hic omnes et cum processu | f. 36b | temporum paulatim meditatione conflatae. 2. Quodsi haberent scientias animae, quas genus et habere diuinum atque immortale condignum est, ab initio homines cuncti omnia scirent nec saeculum essct ullum, quod artis esset ignarum alicuius aut rerum experientia non paratum. - Nunc uero inops uita et multarum indigens rerum fortuita conspiciens quaedam commodule prouenire, dum imitatur experitur et temptat, dum labitur reformat immutat, ex adsidua reprehensione paruas et concinnauit scientiolas artium et ad unum exitum temporibus plurimis coemendata perduxit. 19 Quodsi homines penitus aut ipsos se nossent aut intellectum dei suspicionis alicuius acciperent aura, numquam sibi adsciscerent diuinam immortalemque naturam nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas trulleos creterrasque fecerunt, quia subuculas suppara laenas lacernulas trabeas cultros loricas et gladios, quia rastrs securiculas uomerem. 2. Numquam, inquam, crederent typho et adrogantia subleuati prima esse se numina et aequalia principis summitati, quia grammaticam musicam oratoriam pepererunt et geometricas formulas: in quibus artificiis quidnam insit admirabile non uidemus, ut ex eorum inuentione credatur esse animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc totum, cuius membra sunt | f. 37 | haec, mundum et dignitate et substantia praeterire. 3. Quid enim aliud se spondent uel insinuare posse uel tradere, quam ut regulas nominum differentiasque noscamus, ut interualla in uocum sonis, ut loquamur suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur? 4. Quae si secum animae diuinis ex regionibus adtulissent, ea esset necessarium scire omnis, ea iamdudum in omni orbe tractarent neque ullum hominum repperiretur genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum. 5. Nunc uero in mundo quotusquisque est musicus dialecticus et geometres, quotus orator poeta grammaticus? Ex quo apparet, ut saepius dictum est, inuenta haec esse locorum necessitate ac temporum neque diuinas eruditas aduolauisse huc animas, quod neque omnes doctae sint neque discere omnes possint, at sint in his plurimae acuminis obtunsioris et bardi et ad discendi studium plagarum coercitione cogantur. 6. Quodsi ea quae discimus reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, conueniebat nos omnes ab una ueritate uenientes unum nosse unumque reminisci, non habere diuersas, non plurimas dissidentisque sententias; nunc uero cum singuli aliud atque aliud adseramus, manifestum et promptum est nihil nos adtulisse de caelo, sed hic nata addiscere o et suspicionibus coalita uindicare. 20.1. Et ut uobis clarius manifestiusque monstremus, cuius sit / f. 37b | pretii homo, quem simillimum creditis potentiae superioris existere, concipite animis hanc imaginem uestris et, quod fieri si adgrediamur potest, tamquam si simus adgressi, similitudinis adsumptione teneamus. 2. Sit igitur nobis tellure in effossa locus habitabilis formam cubilis efficiens, tecto et parietibus clausus, non algidus in frigore, non feruoris nimii in calore, sed ita temperatus et medius ut nec frigoris sensum nec ardorem ualidum perpetiamur aestatis. 3. In hunc sonus omnino nullius incidat uocis, non auis, non bestiae, non tempestatis, non hominis, non denique fragoris alicuius aut concrepantis terribiliter caeli. Excogitemus deinde quemadmodum lumen accipiat: non ex inlato igni neque ex sole conspecto sed nothum aliquid fiat, quod imaginem luminis caligine interposita mentiatur; ianua non una sit nec sit introitus rectus, adeatur inflexibus flexuosis nec recludatur aliquando, nisi cum necessaria ratio postularit. 21.1. Nunc quoniam imagini praeparauimus sedem, accipiamus deinceps mox aliquem natum et in loci illius hospitium, quod habeat rem nullam et sit inane ac uacuum, Platonica licet aut Pythagorea progenie aut horum alicuius, qui acuminis perhibentur fuisse diuini aut ex deum responsis sapientissimi nuncupati. 2. Quod cum actum fuerit, | f. 38 | nutriri ut debeat sequitur et alimoniis conuenientibus educari. Adhibeamus igitur et nutricem, quae semper ad eum nuda, semper silens accedat, uerbum nullum faciens nec in sermonis alicuius ora et labra diducat, sed cum mammas dederit et consequentia supplerit officia, datum quieti linquat et ante fores clausas dies noctesque continuet: poscit enim plerumque res, nutricias adesse curas et obseruari temporarios motus. 3. At uero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice inferantur ab eadem, ueste ut diximus posita et tenore reticentiae seruato. Ipse autem qui infertur cibus sit unus atque idem semper, nihil materia differens nec per uarios redintegratus sapores, sed aut fitilla de milio aut sit panisex farre aut, ut saecula imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes aut ex ramis agrestibus baculae. 4. Potio autem uini sit prorsus incognita nec sedandae aliud admoueatur siti quam liquor purus e fontibus caldore ignis intactus et, si fieri potis est, manibus subministratus cauis. Fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam uersa nec adpetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens quod petatur. 22.1. Quorsum igitur haec spectant? Ut, quoniam creditum est animas diuinas a deo immortales esse et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus aduolare, experiamur ex isto quem hoc genere uoluimus educari, capiatne res fidem an sit leuiter credita et frustrabili | f. 38b | expectatione praesumpta. 2. Procedat igitur nobis solitudine in operta nutritus quot uultis annos agens, uultis uicenarius, uultis tricenarius, immo cum annos fuerit quadraginta permensus, mortalium conciliis inferatur, et si uerum est illum principalis esse substantiae portionem, iam laetae ex fontibus uitae deriuatum hic agere, antequam notitiam rei sumat alicuius aut sermone imbuatur humano, det responsum rogatus, quisnam sit ipse aut quo patre, quibus sit in regionibus editus, quo pacto aut quanam ratione nutritus, quid operis aut negotii celebrans ante acti temporis decurrerit aeuitatem: 3. ita ille non omni pecore ligno saxo obtunsior atque hebetior stabit, non missus in res nouas et numquam sibi ante eognitas ipsum sese est ante omnia nesciturus? Poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, terra maria sidera nubes nebula pluuiae tonitrua nix grando? poterit arbores scire quid sint, herbae aut gramina, taurus equus aut aries, eamellus elephantus aut miluus? 23.1. Esurienti si dederis uuam mustaceum caepe carduum cucumerem ficum, sciet posse sedari omnibus ex his famem aut quo genere singula esse debeant esui? Ignem si plurimum feceris aut uenenatas circumposueris bestias, nonne ibit per medias flammas uiperas solifugas, esse noxias nesciens et timere ipsum quid sit ignorans? iam uero si uestem, si superlectilem ponas in medio tam urbanam | f. 39 | quam rusticam, eritne, idem ut possit diseriminare, discernere, cui negotio res quaeque conueniat, cuius muneris adcommodata sint usui? 2. Indicet in quos habitus uestis stragula facta sit, mitra strophium fascia puluinus mucinnium laena calautica mantele mastruca soccos solea calceos? Quid si adicias quaerere rota quid sit aut tribula, uannus dolium cupa, trapetum uomis aut cribrum, mola buris aut sarculum? quid arquata si sellula, acus strigilis polubrum siliquastrum trulla lancicula candelabrum batioca scopae scyphus saccus? quid si cithara tibia argentum aes aurum code? radius liber? quid instrumenta si cetera quibus uita succingitur et continetur humana? 3. Ita ut diximus ille non bouis ritu aut asini, porci aut si ullum est animal tardius, conspiciet haec quidem formaturas uarias respectans set quae sint singula nesciens et quam in causam possideantur ignorans? Nonne uocem si fuerit necessitate aliqua coactus emittere, ut solemne est mutis, inarticulatum nescio quid ore hiante clamabit? 24.1. Quid in Menone, o Plato [Plato, Men. 82], quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitaris et ex eius niteris responsionibus comprobare, quae discamus non discere sed in eorum memoriam quae antiquitus noueramus redire? Qui si tibi uere respondet - non enim nos conuenit fidem rebus abiudicare quas dicis - non rerum scientia sed intellegentia ducitur, et ex eo quod aliquos numeros cottidianis habet ex usibus notos fit ut sequatur rogatus et ipsa illum semper | f. 39b | multipilicationis adducat accessio. 2. Quodsi uere confidis immortales huc animas et plenas scientiae peruolare, adulescentulum istum rogare desinito, quem esse conspicis gnarum rerum et humanitatis esse in finibus constitutum: quadragenarium istum ad te uoca et ex eo percontare non abstrusum aliquid, non inuolutum, non de triangulis, non de quadratis, quid sit cubus aut dynamis, sesqueoctauus aut sesquetertius ultimus , sed quod in medio situm est, bis bina, bis terna quam efficiant summulam quaerito. 3. Volumus uidere, uolumus scire, quid rogatus respondeat, an inquisitam expediat quaestionem. Ita ille sensurus est, quamuis ei pateant aures, an aliquid dicas, an aliquid quaeras, an tibi ab sese responderi aliquid postules? Et non stipes ut aliquis aut Marpesia ut dictum est [Verg. Aen. 6, 471] rupes stabit elinguis et mutus, hoc ipsum ignorans et nesciens, secum potius an cum altero conloquaris, cum altero sermocineris an secum, oratio sit ista quam promis an sonitus uocis nihil rerum significans sed inani continuatione pertractus? 25.1. Quid dicitis, o uiri plus quam satis est uobis ex aliena generositate tribuentes? Haecine est anima docta illa quam dicitis, immortalis perfecta diuina, post deum principem rerum et post mentes geminas locum optinens quartum et afluens ex crateribus uiuis? 2. Hic est ille pretiosus et rationibus homo augustissimis praeditus, mundus minor qui dicitur et totius in speciem similitudinis fabricatus | f. 40 | atque formatus: nullo melior ut apparuit pecore, obtunsior ligno, saxo, qui nesciat homines et in mutis semper solitudinibus degat, demoretur iners, ualeat inaniter , quamuis annis uiuat innumeris et numquam nodis corporeis eximatur. Sed cum scholas attigerit et magistrorum fuerit institutionibus eruditus, efficitur prudens, doctus et quam nuper habuerat imperitiam ponit. 3. Et asellus et bos aeque usu atque adsiduitate cogendi discit arare ac molere, equus iugum subire et agnoscere in curriculo flexiones, camellus sese summittere siue cum sumit onera siue cum ponit, columba manumissa reuolare ad dominicas sedes, canis cum inuenerit praedam cohibere et continere latratum, uerba psittacus et integrare et nomina coruus expromere. 26.1. Sed ego cum audio nescio quid praestans animam dici, deo uicinum et proximum, scientem huc omnia superioribus aduentare de saeculis, nolo illam discere set docere nec ex docta ut dicitur elementariam fieri sed retinentem res suas corporibus semet circumligare terrenis. Nisi enim sese habuerit res ita, discerni qui poterit, utrumne illud quod audit reminiscatur an discat, cum multo facilius credere, discere illam quod nesciat quam oblitam quod paulo ante sciebat. 2. ''Ex oppositu corporis amittit repetentiam priorum'' [Plat., Phaedr. 248 a-c]. - Et ubi est illud quod dicitur, incorporalis animas substantiam non habere? Quod enim nullius est corporis, oppositione alterius non inpeditur nec potest aliquid sua de re perdere | f. 40 b | id quod non potest tactum rei oppositae sustinere. Ut enim numerus sine corporibus constitutus, quamuis mille corporibus obruatur, intactus et inuiolabilis constat, ita necesse est animas, si sunt ut perhibetur incorporeae, obliuionem priorum nullam pati, quamuis eas solidissimae corporum circumligauerint uinctiones. 3. Quid quod eadem ratio non tantum incorporeas indicat eas non esse, uerum etiam priuat immortalitate has omnis et ad fines adplicat quibus uita consueta est terminari? Quicquid enim causa ingruente nonnulla ita mutatur et uertitur ut integritatem suam retinere non possit, id necesse est iudicari natura esse passiuum. Quod autem est promptum atque expositum passioni, corruptibile esse ipsa passibilitate interueniente denuntiat. 27.1. Ergo si et animae perdunt omne quod nouerant, corporalibus uinculis occupatae, patiantur necesse est aliquid quod eas efficiat obliuionis induere caecitatem. Neque enim nihil omnino perpessae aut integritatem conseruantes suam possunt rerum scientiam ponere aut in alios habitus sine sui mutabilitate transire. 2. Atquin nos arbitramur, quod est unum, quod immortale, quod simplex, quacumque in re fuerit, necessario semper suam retinere naturam nec debere aut posse aliquid perpeti, si modo e sse perpetuum cogitat et in finibus propriae immortalitatis haerere. Omnis enim passio leti atque interitus ianua est, ad mortem ducens uia et ineuitabilem rebus adferens functionem: quam si sentiunt animae | f. 41 | et tactui eius atque incursionibus cedunt, usu et illis est uita, non mancipio tradita, quamuis aliter quidam inferant et rei tantae fidem suis in argumentationibus ponant. 28.1. Ac ne tamen instructi non plenius abeamus [ne uideamus] a uobis, quemadmodum dicitis animas, cum terrenis fuerint corporibus inuolutae, priorum reminiscentiam non habere, cum in ipsis corporibus positae et prope insensibiles eorum commixtione perfectae pertinaciter et fideli teneant ea quae ante annos plures, si uelis dicere uel octoginta uel hoc amplius, uel fecerunt uel passae sunt uel locutae sunt uel audierunt. 2. Si enim obstaculo perficitur corporis, ne meminerint eorum quae iamdudum et ante hominem sciebant, magis est ut ea debeant obliuisci quae conclusae in corporibus factitarunt quam quae foris positae, nondum hominibus coniugatae. Quod enim rebus ingressis priorum repetentiam detrahit, et intra se gesta inrecordabili debet obliteratione deperdere. 3. Una enim causa res duas efficere ac sibi contrarias non potest, ut aliorum memorias sopiat, alia patiatur actoris in recordationem uenire. Quod si animae quas uocatis membrorum impediuntur obstaculo, quominus artes suas atque antiquas reminiscantur, in corporibus ipsis quemadmodum constitutae meminerunt et sciunt animas se esse et corporalem substantiam non habere, inmortalitatis condicione mactatas, quem tenent in rebus gradum, quo sint | f. 41b | ordine a deo patre discretae, ad infima haec mundi quanam ratione peruenerint, quas ex quibus circulis qualitates, dum in haec loca labuntur, adtraxerint? 4. Quemadmodum, inquam, sciunt doctissimas se fuisse et obstructione corporum amisisse quae nouerant? Et hoc ipsum enim nescire debuerant, si aliquid eis labis corporalis inuexi sset adiunctio: Nam scire quid fueris et quid hodie non sis, non est signum memoriae perditae sed comprobatio indiciumque seruatae. 29.1. Quae cum ita se habeant, desinite, quaeso, desinite res paruas atque exigui nominis immanibus pretiis aestimare, desinite hominem proletari cum sit classicis et capite < cum > censeatur adscribere ordinibus primis, cum sit inops, pauper lare et tugurii pauperis nec patriciae claritatis unquam meritus nuncupari. Cum enim uos oporteret ueros recti atque integritatis auctores typhum et adrogantiam frangere, quorum alis cuncti extollimur et inanium distendimur uanitate, non tantum ** accidere mala ista censetis, uerum, quod grauius multo est, addidistis causas quibus et uitia crescerent et inemendabilis nequitia permaneret. 2. Quis est enim hominum, quamuis ille sit indolis infamia semper atque ignominiosa fugientis, qui cum dici exaudiat uiris ab sapientibus maxime, immortalis animas esse nec fatorum esse obnoxias legibus, non in omnia flagitia praeceps se ruat, non securus, intrepidus res obeat atque | f. 42 | adgrediatur inlicitas, non denique omnia suis cupiditatibus largiatur quae libido inpotens iusserit, inpunitatis praeterea etiam libertate munita? 3. Quid enim prohibebit quominus haec faciat? metus supernae potestatis iudiciumque diuinum? et qui poterit territari formidinis alicuius horrore, cui fuerit persuasum tam se esse immortalem quam ipsum deum primum nec ab eo iudicari quicquam de se posse, cum sit una immortalitas in utroque nec in alterius altera condicionis possit aequalitate uexari? 30.1. ''Sed memoratae apud inferos poenae et suppliciorum generibus multiformes?''. - Et quis erit tam brutus et rerum consequentias nesciens, qui animis incorruptibilibus credat aut tenebras Tartareas posse aliquid nocere aut igneos fluuios aut caenosis gurgitibus paludes aut rotarum uolubilium circumactus? 2. Quod enim contiguum non est et ab legibus dissolutionis amotum est, licet omnibus ambiatur flammis torrentium fluminum, uoluatur in caeno [non], saxorum imminentinm casibus et immanium montium operiatur ruinis, inlibatum necesse est permaneat et intactum neque ullum sensum mortiferae passionis adsumere. 3. Quid quod ista persuasio non tantum est incitatrix ad uitia libertate ex ipsa peccandi, uerum etiam philosophiae ipsius causam tollit et inaniter eam suscipi superuacanei | f. 42 b | operis difficultate declarat. Nam si uerum est, animas nullius esse participes finis et cum omnibus saeculis aeuorum perpetuitate procedere, quid periculi res habet contemptis praetermissisque uirtutibus, quibus est contractior atque horridior uita, uoluptatibus se dare ac per omnia libidinum genera eflrenatum spargere inmensae cupiditatis ardorem? 4. Ne deliciis marceat et corrumpatur mollitudine uitiorum? - Et qua poterit ratione corrumpi id quod immortale, quod semper est et nulli obnoxium passioni? Ne sordescat et polluatur actionum turpium foeditate? - Et qui poterit pollui corporalem quod substantiam non habet, aut ubi sedem contaminatio ponere, ubi spatium nullum est in quo nota se possit ipsius contaminationis adfigere? Rursus uero si animae leti adeunt ianuas, Epicuri ut sententia definitur, nec sic causa est conpetens, cur expeti philosophia debeat, etiamsi uerum est purgari hac animas atque ab omni puras uitiositate praestari. 5. Nam si communiter obeunt et in ipsis corporibus sensus eis deperit extinguiturque uitalis, non lantum est erroris maximi uerum stolidae caecitatis, frenare ingenitos adpetitus, cohibere in angustiis uitam, nihil indulgere naturae, non quod cupidines iusserint atque instigauerint facere, cum nulla te praemia tanti laboris expectent cum dies mortis aduenerit et corporalibus fueris uinculis exsolutus. 31.1. Medietas | f. 43 | ergo quaedam et animarum anceps ambigua que natura locum philosophiae peperit et causam cur appeteretur inuenit, dum periculum scilicet ex malis iste formidat admissis, alter concipit spes bonas, si nihil sceleris faciat et cum officio uitam iustitiaque traducat. 2. Inde est quod inter doctos uiros et ingeniorum excellentia praeditos de animarum qualitate certamen est et eas alii dicunt mortali esse natura nec diuinam posse substantiam sustinere, alii uero perpetuas nec in naturam posse degenerare mortalem, quod istud ut fiat, medietatis efficitur lege: quod et illis argumenta sunt praesto, quibus eas passiuas atque interibiles inuenitur, et his contra non desunt quibus esse diuinas immortalesque monstratur. 32.1. Haec cum ita se habeant et cum ab summo traditum teneamus auctore, non esse animas longe ab hiatibus mortis et faucibus constitutas, posse tamen longaeuas summi principis munere ac beneficio fieri, si modo illum temptent ac meditentur adgnoscere - eius enim cognitio fermentum quoddam est uitae ac rei dissociabilis glutinum - tum deinde feritate atque inhumanitate depositis resumant ingenia mitiora, ut ad illud quod dabitur esse possint paratae. 2. Quid est quod a uobis tamquam bruti et stolidi iudicemur, si propter hos metus liberatori dedidimus et mancipauimus nos deo? Aduersus ictus noxios | f. 43b | et uenenatos colubrarum morsus remedia saepe conquirimus et protegimus nos lamminis, Psyllis Marsis uendentibus aliisque institoribus atque planis, ac ne nobis frigora solesque incommodent rapidi, munimenta domorum ac uestium sollicitae praeparamus diligentia cautionis. 33.1. Mortis nobis cum proponatur metus id est animarum interitus, quid? non ex commodi facimus sensu quo amamus nos omnes, quod eum qui nobis spondet tali a periculo liberaturum retinemus amplectimur animisque ipsis nostris, si modo iusta extat uicissitudo, praeponimus? Vos uestrarum animarum salutem in ipsis uobis reponitis fierique uos deos uestro fiditis intestinoque conatu; at uero nos nobis nihil de nostra infirmitate promittimus naturam intuentes nostram uirium esse nullarum et ab suis adfectibus in omni rerum contentione superari. 2. Vos cum primum soluti membrorum abieritis e nodis, alas uobis adfuturas putatis quibus ad caelum pergere atque ad sidera uolare possitis; nos tantam reformidamus audaciam nec in nostra ducimus esse positum potestate res superas petere, cum et hoc ipsum habeamus incertum, an uitam accipere mereamur et ab lege mortalitatis abduci. Vos in aulam dominicam tamquam in propriam sedem remeaturos uos sponte nullo prohibente praesumitis; at uero nos istud rerum sine domino fieri neque speramus posse neque ulli | f. 44 | hominum tantum potestatis attribui licentiaeque censemus. 34.1. Cum igitur haec ita sint, quaenam iniustitia tanta est, ut fatui uobis credulitate in ista uideamur, cum uos et similia credere et in eadem uideamus expectatione uersari? Si inrisione existimamur digni, quod spem nobis huiusmodi pollicemur, et uos eadem exspectat inrisio, qui spem uobis immortalitatis adsciscitis. Si tenetis alioqui sequiminique rationem, et nobis aliquam portionem ex ista ratione concedite. 2. Si nobis haec gaudia, hoc est uiam fugiendae mortis, Plato Phaedro promisisset aliusue ex hoc choro possetque eam praestare atque ad finem pollicitationes adducere, consentaneum fuerat eius suscipere nos cultus a quo tantum doni expectaremus et muneris. Nunc cum eam Christus non tantum promiserit uerum etiam uirtutibus tantis manifestauerit posse compleri, quid alienum facimus aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si eius nomini maiestatique substernimur, a quo speramus utrumque, et mortem cruciabilem fugere et uitae aeternitate donari? 35.1. ''Sed si animae, inquiunt, mortales et qualitatis sunt mediae, irmmortales quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt?''. - Si nos istud nescire dicamus ac tantummodo auditum ex potentiore credidisse, uhi nostra uidebitur credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile, nihil arduum, si quod | f. 44b | inpossibile nobis est factu, illi possibile atque ad modum obsecutionis paratum? 2. Est enim quod obstare eius uoluntatibus possit, aut quod esse uoluerit, non necessario sequitur ut fiat? An numquid nostris ex diuisionibus colligemus, quid aut fieri possit aut non possit, nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales quam sumus nos ipsi et nullius apud principem nominis? 3. Et tamen, o isti, qui mediae qualitatis animas esse non creditis et in medio limite uitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii angeli daemones aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae et in ambiguae sortis condicione nutabiles? [Plat., Tim. 4] 4. Nam si omnes concedimus, unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque omnino ante illum quod alicuius uocaminis fuerit inuenitur, sequitur ut hi omnes quos opinatio credidit deos esse mortalium aut ab eo sint geniti aut eo iubente prolati. Si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis; si ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant et exordia natiuitatis et uitae: quod autem habet introitum et uitae incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum. 36.1. ''Sed immortales perhibentur dii esse''. - Non ergo natura, sed uoluntate dei patris ac munere. Quo igitur pacto immortalitatis largitus est donum dis certa prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamuis eas mors saeua posse uideatur extinguere et ad nihilum | f. 45 | redactas inremeabili abolitione delere. 2. Plato ille diuinus multa de deo digna nec communia sentiens multitudini in eo sermone ac libro cui nomen Timaeus scribitur [Timaeus 41] deos dicit et mundum corruptibilis esse natura neque esse omnino dissolutionis expertes, sed uoluntate dei regis ac principis uinctione in perpetua contineri. Quod enim recte sit uinctum et nodis perfectissimis conligatum, dei bonitate seruari: neque ullo ab alio nisi ab eo qui uinxit et dissolui, si res poscat, et salutari iussione donari. 3. Ergo si res est ita nec aliud conuenit uel existimare uel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis, cum numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam uitam principali beniuolentia subrogari? 4. Si enim forte nescitis et antea uobis incognitum propter rei nouitatem fuit, accipite sero ac discite ab eo qui nouit et protulit in medium Christo, non esse animas regis maximi filias nec ab eo quemadmodum dicitur generatas coepisse se nosse atque in sui nominis essentia praedicari, sed alterum quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae gradibus satis plurimis ab imperatore diiunctum, eius tamen ex aula et eminentium nobilem sublimitate natalium. 37.1. Quodsi essent ut fama est dominicae prolis et potestatis animae generatio principalis, nihil eis ad perfectionem defuisset uirtute perfectissima procreatis, unum omnes intellectum habuissent unumque consensum, aulam semper incolerent regiam nec praetermissis beatitudinis sedibus, in quibus augustissimas nouerant retinebantque doctrinas, imprudenter adpeterent terrena haec loca, tenebrosis ut corporibus inuolutae inter pituitas et sanguinem degerent, inter stercoris hos utres et saccati obscenissimas serias. 2. ''Sed habitari oportuit et has partis, et idcirco huc animas tamquam in colonias aliquas deus omnipotens misit''. - Et quid homines prosunt mundo aut ob rei cuius sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac agere et terreni esse corporis inquilini? Ad consummandam molis huius integritatem partem aliquam conferunt, et nisi fuerint additi, inperfecta et clauda est uniuersitatis haec summa? 3. Quid ergo, si homines non sint, ab officiis suis cessabit mundus, uicissitudines suas non peragent sidera, aestates atque hiemes non erunt, uentorum flamina conticescent nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus temperamenta laturi? 4. Atquin necesse est cuncta suos ire per cursus nec ab ordinis nati continuatione discedere, etiamsi nomen in mundo nullum hominis audiatur orbisque iste terrarum solitudinis uacuae silentio | f. 46 | conticiscat. Quemadmodum ergo iactatur, habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi perfectionem redire omniaque eius studia commoditatem semper spectare priuatam nec a finibus propriae utilitatis abscedere? 38.1. Quid enim prodest mundo, ut ab rebus incipiam seriis, maximos reges hic esse? quid tyrannos, quid dominos, quid innumeras alias atque amplissimas potestates? quid rei militaris experientissimos duces, capiendarum urbium peritos, in equestribus proeliis aut in pedestri pugna immobiles atque inuictissimos milites? quid oratores grammaticos poetas? quid scriptores dialecticos musicos? 2. quid pantomimos, quid mimulos histriones cantores tuba tibiis calamo que flatantes? quid cursores, quid pugiles, quadrigarios desultores grallatores funiambulos praestigiatores? quid picarios salinatores bolonas unguentarios aurifices aucupes uannorum sirpiarumque uitores? quid fullones lanarios phrygiones cocos panchristarios muliones lenones lanios meretrices? quid institorum alia genera, quid professorum et artium, quibus enumerandis omnis aetas angusta est, rationibus conferunt et constitutionibus mundi, ut sine hominibus condi non potuisse credatur nec optenturus integritatem sui, nisi ei contentio animalis miseri et superuacui iungeretur? 39.1. Nisi forte rex mundi, is quem temeritatis est maximae humano ex ore depromere, | f. 46b | idcirco ex se genitas huc animas misit, ut quae fuerant apud se deae, corporei tactus et temporariae circumscriptionis expertes, humana inmergerentur in semina, feminarum ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent continuarentque uagitus, exsugerent fellitantes mammas, proluuie linerent et madidarent se sua, tunc ad silentium pauidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis. 2. Idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices et bonitatis nuper innoxiae, simulare in hominibus discerent, dissimulare mentiri circumscribere fallere, adulatoria humilitate captare, mente aliud uoluere aliud in facie polliceri, inlaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum uenena conquirere et ad usum temporis pellaciae mobilitate formari? 3. Idcirco animas misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes adsumerent ex corporibus causas quibus ferae fierent et immanes, simultates atque inimicitias gererent, consererent inter se bella, expugnarent atque euerterent ciuitates, seruitutis opprimerent et manciparent se iugo et ad ultimum fierent alterius altera potestatis natalium condicione mutata? 4. Idcirco animas misit, ut inmemores ueritatis effectae et quidnam esset deus oblitae simulacris inertibus supplicarent, ligna aera et lapides diuina adloquerentur | f. 47 | ut numina, auxilia poscerent ex caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem, quinimmo ex: his aliae ut dubitarent se esse aut ullum esse penitus abnegarent? 5. Idcirco animas misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia paribus, postquam formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent, aliud aliis iustum, aliud utile uideretur et rectum, de appetendis rebus fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines, ueritatem cupientibus noscere rerum opponeretur obscuritas et uelut oculorum luminibus uiduae nihil certum uiderent et per ancipites semitas suspicionum inducerentur errore? 40.1. Idcirco animas misit, ut cum animantia cetera sponte natis alerentur et nulla satione prolatis neque domorum aut uestium tutamina sibi aut uelamenta conquirerent, miserabilis istis necessitas adderetur, ut cum impendiis maximis perpetuis que sudoribus domos sibi construerent, membrorum conficerent tegmina, superlectilem uariam diurnorum contraherent egestati, inbecillitatis auxilia animalibus mutuarentur a mutis, uim facerent terris, ut non sua sufficerent gramina, sed imperatas extollerent fruges, et cum sanguinem totum in subigenda tellure fudissent, robigine grandine siccitate spem laboris amitterent et ad ultimum ui famis humanis cadaueribus incubarent et ab hominum formis tabifica macie dissociarentur abiunctae? 2. Idcirco animas misit, | f. 47b | ut quae secum commorantes possessionis alicuius nullum umquam habuissent amorem, auarissimae hic fierent et in habendi studium inexaturabili pectoris ardescerent adpetitu, effoderent altos montes et uiscera ignota terrarum in materias uerterent alieni nominis atque usus, penetrarent abditas discrimine cum capitis nationes et translatis mercibus caritatem semper uilitatemque captarent, exercerent auidum atque iniustissimum faenus et miserorum ex sanguine supputandis augerent insomniam milibus, possessionum semper producerent fines et quamuis prouincias totas rus facerent unum, pro arbore una, pro sulco forum litibus tererent, cum amicis et fratribus inexpiabiles susciperent simultates? 41.1. Idcirco animas misit, ut quae dudum fuerant mites et feritatis adfectibus nesciae commoueri, macella sibi et amphitheatra constituerent, loca sanguinis et publicae impietatis, ex quibus in altero mandi homines cernerent et bestiarum laniatibus dissipari, interficere se alios nullius ob meriti causam sed in gratiam uoluptatemque sessorum, ipsosque illos dies quibus tantum committeretur nefas in gaudiis communibus ducerent et festa hilaritate sacrarent, at in altero uero animalium miserorum discerperent uiscera, alias aliae raperent, ut canibus mos est et uulturiis, portiones, subigerent dentibus et crudelissimo uentri darent, et in tam saeuis atque horridis moribus sortem suam flerent quas ab talibus mensis paupertatis | f. 48 | angustiae uindicarent, pro beatis ac felicibus uiuerent quarum ora et faciem tam crudeles polluerent apparatus? 2. Idcirco animas misit, ut diuini ponderis et grauitatis oblitae gemmas lapillos margaritas castitatis dispendio conpararent, innecterent his colla, lannas pertunderent aurium, imminuerent frontes limbis, conspiciendis quaererent corporibus fucos, fuligine oculos obumbrarent, nec in formis erubescerent masculorum calamistris uibrare caesariem, cutem corporis leuigare, incedere poplitibus nudis omnique alio cultu uigorem uirilitatis et exponere et in habitum feminarum deliciasque molliri? 42.1. Idcirco animas misit, ut uiarum aliae infestarent meatus, aliae circumscriberent nescios, testamenta supponerent falsa, uenenatas conficerent potiones, domos ut effringerent noctibus, sollicitarent abigerent praeuaricarentur et proderent, saporum fastidia ut excuterent palato, ut in coquendis altilibus pinguitudinem nossent retinere labentem, ut spirulas et botulos facerent, isicia castellamenta lucanica sumi natam cum his carnem et glacialia conditione tucceta? 2. Idcirco animas misit, ut res sancti atque augustissimi nominis symphoniacas agerent et fistulatorias hic artes, ut inflandis bucculas distenderent tibiis, cantionibus ut praeirent obscenis, numerositer et scabillorum concrepationibus sonores, quibus animarum alia lasciuiens multitudo incompositos corporum dissolueretur in motus, saltitaret cantaret, orbes saltatorios uerteret | f. 48b | et ad ultimum clunibus et coxendicibus subleuatis lumborum crispitudine fluctuaret? 3. Idcirco animas misit, ut in maribus exsoleti, in feminis fierent meretrices sambucistriae psaltriae, uenalia ut prosternerent corpora, uilitatem sui populo publicarent, in lupanaribus promptae, in fornicibus obuiae, nihil pati rennuentes et ad oris sacri conparatae constuprationem? 43.1. Quid dicitis, o suboles ac primi progenies numinis? Ergone sapientes illae atque ex causis principalibus proditae genera haec animae turpitudinum criminum malitiarumque nouerunt atque ut exercerent, ut gererent, ut percelebrarent haec mala, abire atque habitare iussae sunt has partes et humani corporis circumiectione uestiri? 2. Et mortalium quisquam est rationis alicuius accipiens sensum, qui ordinatum existimet mundum per has esse ac non potius sedem ac domicilium constitutum, in quo omne cotidie perpetraretur nefas, maleficia cuncta confierent, insidiae fraudes doli auaritia rapinae uis scelus audacia obscenitas turpitudo flagitium, mala omnia cetera, quae in orbe homines toto mente noxia pariunt et labem machinantur in mutuam? 44.1. ''Sed sua, inquitis, uoluntate, non regis missione uenerunt''. - Et ubi pater omnipotens fuit, ubi regiae sublimitatis auctoritas, ut eas prohiberet abscedere nec in praecipites labi permitteret uoluptates? 2. Si enim degeneres futuras locorum immutationibus sciebat - scire autem debuerat causarum ut omnium constitutor - aut extrinsecus aliquid accessurum his esse, | f. 49 / quod eas faceret obliuisci suae dignitatis et decoris - milies ut ignoscat orauerim - uniuersorum non alius quam ipse est causa: siquidem perpessus est euagandi eas habere ius liberum quas retenturas non esse integritatis suae habitum prouidebat, atque ita perficitur, ut nihil intersit omnino uoluntariae uenerint an illius obtemperauerint iussioni, cum non prohibendo quod oportuerat prohiberi cessatione crimen fecerit proprium et retentionis dissimulatione permiserit prius. 45.1. Sed procul haec abeat sceleratae opinionis immanitas, ut deus credatur omnipotens, magnarum et inuisibilium rerum sator et conditor, procreator, tam mobiles animas genuisse, grauitatis ac ponderis constantiaeque nullius, in uitia labiles, in peccatorum genera uniuersa dccliues, cumque eas tales atque huiusmodi sciret, in corpora ire iussisse, quorum indutae carceribus sub procellis agerent tempestatibusque cotidie fortunae, 2. et modo turpia facerent modo paterentur obscena, naufragiis ruinis incendiorum conflagrationibus ut perirent, pauperies alias, alias ut mendicitas premeret, ut ferarum paterentur aliae laniatus, muscularum aliae ut interirent ueneno, claudae ut incederent aliae, ut aliae lumen amitterent, ut articulis sederent aliae colligatis, morbis denique obiectarentur ut cunctis, quos infelix et miseranda mortalitas diuersarum sustinet dilaceratione poenarum; tunc deinde oblitae unius esse se fontis, unius genitoris et capitis, germanitatis | f. 49b | conuellerent atque abrumperent iura, urbes suas euerterent, popularentur hostiliter terras, seruos de liberis facerent, insultarent uirginibus et matrimoniis alienis, odissent inuicem sese, aliorum gaudiis et felicitatibus inuiderent, tum deinde se omnes maledicercnt, carperent et saeuorum dentium mordacitate laniarent. 46.1. Sed procul haec abeat, ut eadem rursus frequentiusque dicamus, tam immanis et scelerata persuasio, ut ille salus rerum deus, omnium uirtutum caput, benignitatis et columen, atque ut eum laudibus extollamus hnmanis, sapientissimus, iustus, perfecta omnia faciens et integritatis suae conseruantia mensiones aut aliquid fecerit claudum et quod minus esset a recto, aut ulli rei fuerit miseriarum aut discriminum causa, aut ipsos actus quibus uita transigitur et celebratur humana ordinauerit, iusserit et ab sua fluere constitutione praeceperit. 2. Minora haec illo sunt et magnitudinis eius destruentia potestatem tantumque est longe, istarum auctor rerum esse credatur, ut in sacrilegae crimen inpietatis incurrat quisquis ab eo conceperit hominem esse prognatum, rem infelicem et miseram, qui esse se doleat, qui condicionem suam detestetur et lugeat, qui nulla alia de causa sese intellegat procreatum, quam ne materiam non haberent per quam diffunderent se mala, et essent miseri semper, quorum cruciatibus pasceretur nescio qua uis latens et humanitati aduersa crudelitas. 47.1. ''Sed si parens et genitor animarum, inquitis, deus non est, quo auctore progenitae | f. 50 | et qua sunt ratione prolatae?''. - Si infucata uultis audire nec ab aliqua uocis ostentatione deducta, item confitemur nos istud ignorare, nescire scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque transire, uerum etiam potestatum quae in mundo sunt omnium et quae numina se esse opinionibus usurpauere mortalium. 2. Sed quas dei negamus, cuius sint debemus ostendere? Minime istud necessario sequitur. Non enim si negemus muscas scarabeos et cimices, nitedulas curculiones et tineas omnipotentis esse opus regig, sequaciter postulandum a nobis est, ut quis ea fecerit institueritque dicamus: possumus enim nulla cum reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et optinere non esse deo ab superiore prolata tam superuacua, tam uana, tam ad nullas pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia et necessariis inportantia laesiones. 48.1. Sic consimiliter hic quoque, cum animas rennuamus dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus, quonam parente sint editae et causis cuiusmodi procreatae. Quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint prodierintque nescire aut eas non esse dei progeniem scire? 2. ''Quanam, inquitis, ratione, qua uia?''. - Quia omni uero uerissimum est certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum est, agi fieri statui nisi quod oporteat et conueniat fieri, nisi quod sit plenum et integrum et in suae et integritatis perfectione finitum. Porro autem conspicimus homines, | f. 50b | id est animas ipsas - quid enim sunt homines nisi animae corporibus inligatae? - scaeuitate innumerabili uitiorum ipsos se indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos. 3. Namque alios uidemus inmites facinerosos audaces temerarios praecipites caecos fictos dissimulatores mendaces superbos adrogantes auaros cupidos libidinosos inconstantes inualidos et sua ipsos decreta conseruare nequeuntes: quod utique non essent, si generositas eos adsereret principalis et ab rerum capite descendentium ducerent honestamenta natalium. 49.1. ''Sed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis uiri, sapientes, iusti, inculpatis atque emendatissimis moribus''. 2. - Nullam referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales in quibus omnino nihil ista ipsa quae dicitur desideraret integritas. Sint licet perhonesti fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicauerit uita: sed audire deposcimus quot sint aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio iusta sit facta et an aequalitatis conpensatione librata. 3. Unus duo tres quattuor decem uiginti centum, certe numero definiti et nominum forsitan conprehensionibus terminati. Set genus humanum non ex bonis pauculis sed ex ceteris omnibus aestimari conuenit et ponderari. In toto enim pars est, non totum in parte, et uniuersitas debet adtrahere portiones, non portionibus uniuersitas adplicari. | f. 51 / 4.Quid enim, si hominem dicas captum membrisomnibus et heiulantem ex cruciatibus asperis idcirco esse sanum, quod unius unguiculi nullum perpetiatur dolorem: aut esse auream terram, quod in uerrucula collis unius insint exiguae miculae, quibus nascitur colliquefactis aurum et adcuratiore congregatione conquiritur? Qualitatem materiae uniuersitas elementi probat, non puluisculi flabiles, nec mare continuo dulce est, si mitioris aquae guttas alicuius adieceris atque inmiseris numeri: consumitur enim minuties ista inmenso; et modo [non] parui sed esse nullius existimandum est nominis quod per omnia diffusum perit et in magni corporis intercipitur uastitate. 50.1. Vos humano in genere bonos esse dictitatis uiros, qui ut esse credantur, conparatio forsitan efficiat pessimorum. Quinam isti sunt? dicite. Philosophi, credo, qui se esse solos sapientissimos autumant et ui huius nominis supercilium sustulerunt: nempe illi qui cum suis cotidie cupiditatibus pugnant et adfectus ex animis insitos proturbare, pellere pertinaci moliuntur obluctatione uirtutum, qui ne in uitia proritari facultatis possint alicuius instinctu, patrimonia et diuitias fugiunt et causas sibi auferunt lapsus: quod cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles et infirmitate ad uitia procliues. 2. Nostra autem sententia quod bonum natura est neque emendari neque corrigi se poscit, immo ipsum debet quid sit malum nescire, si generis forma cuiusque in sua cogitat | f. 51b | integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse contrario potis est aut inpari paritas aut dulcedo in amaritudine contineri. Qui ergo luctatur animarum ingenitas corrigere prauitates, is apertissime monstrat inperfectum, inprobabilem se esse, quamuis omni conatu et peruicacia contendat. 51.1. Sed risui uobis est nostra responsio, quod cum regias suboles esse animas abnegemus, non referamus contra, ex quibus sint causis atque originibus procreatae. - Quod est enim criminis genus, aut rei esse alicuius ignarum aut ipsum quod nescias sine aliqua profiteri dissimulatione nescire: aut uter magis uidetur inrisione esse dignissimus uobis, qui sibi scientiam nullam tenebrosae rei alicuius adsumit, an ille qui retur se ex se apertissime scire id quod humanam transiliat notionem et quod sit caecis obscuritatibus inuolutum? 2. Si penitus spectetur rei cuiusque natura, in simili et uos estis quam in nobis reprehenditis causa. Non enim quia dicitis ab ipso animas rege descendere ac succedere in hominum formas, exploratum aliquid dicitis et in luce positum manifestissimae ueritatis. Conicitis enim, non scitis; suspicamini, non tenetis: nam si scire est illud quod ipse tu uideris aut cognoueris animo continere, nihil eorum quae adseritis potestis uos dicere aliquando uidisse, id est, animas sede ab supera et regione descendere. 3. Suspicione ergo utimini, non cognitionis expressae fide. Quid est autem suspicio, nisi opinatio rerum | f. 52 | incerta et nihil expositum iaculatio mentis inlata? Ergo qui suspicatur, non tenet nec in lumine positus cognitionis incedit. Quodsi uerum et fixum est, apud rectos et sapientissimos iudices et ista uestra qua fiditis pro ignoratione est habenda suspicio. 52.1. Ac ne tamen uobis tantummodo censeatis coniecturis uti ac suspicionibus licere, et nos isdem possumus, quoniam commune est quod interrogatis expromere. ''Unde, inquitis, homines et ipsorum hominum quid aut unde sunt animae?''. - Unde sunt elephanti tauri lscerui muli asini? unde leones equi canes lupi pantherae eorumque quae uiuunt quid aut unde sunt animae? 2. Neque enim fidem res habet, ut Platonico ex illo cratere quem conficit miscetque Timaeus [Plat. Tim. 41 d] aut horum animae uenerint aut lucusta mus sorex blatta rana centipeda animata esse credantur et uiuere, quidem ex elementis ipsis causa est illis atque origo nascendi, si ad animalia gignenda, quae in singulis his degunt, insunt abditae atque obscurissimae rationes. 3. Nam et uidemus alios ex sapientibus dicere, tellurem esse hominum matrem, aquam tum alios, aerium spiritum his alios iungere, solem uero nonnullos esse horum opificem et ex ignibus animatos eius uitali agitatione motari. Quid? si et haec non sunt et est aliqua res alia, alia causa, alia ratio, potestas alia denique inauditi nobis atque incogniti nominis, genus quae hominum finxerit et rerum constitutionibus adplicarit? 4. Nonne fieri potis est, ut exorti homines ita sint nec | f. 52b | ad deum primum natiuitatis eorum referatur auctoritas? Quid enim putamus habuisse rationis Platonem illum magnum pie sancte que sapientem, cum hominis fictionem deo remouit a maximo et ad minores nescio quos transtulit cumque eiusdem noluit sinceritatis esse mixturas humani animas generis, cuius animam fecerat uniuersitatis istius, quam quod hominis fabricam indignam esse rebatur deo nec rei flaccidae fictionem magnitudini eius et eminentiae conuenire? [Plat., Tim. 41 b-c] 53.1. Ergo cum haec ita sint, non absone neque inaniter credimus, mediae qualitatis esse animas hominum utpote ab rebus non principalibus editas, iuri subiectas mortis, paruarum et labilium uirium: perpetuitate donari, spem muneris tanti deum ad principem conferant, cui soli potestas est talia corruptione exclusa largiri. 2. ''Sed stulte istud credimus''. - Quid ad uos, ineptissime, fatue? Ubi uobis nocemus uel quam uobis facimus aut inrogamus iniuriam, si omnipotentem confidimus deum habiturum esse rationem nostri, cum abire a corporibus coeperimus et ab Orci faucibus quemadmodum dicitur [Liu. IX,6] uindicari? 54.1. ''Ergone, inquiet aliquis, sine dei uoluntate quicquam potis est fieri?''. - Considerandum est nobis sollicite et cura inspiciendum non parua, ne dum honorare nos deum tali interrogatione censemus, in contrarium labamur nefas maiestatis eius eminentiam destruentes. 2. ''Qua ratione, qua causa?''. - Quoniam si cuncta eius uoluntate confiunt nec citra eius nutum | f. 53 | quicquam potest in rebus uel prouenire uel cadere, necessario sequitur, mala etiam cuncta uoluntate eius intellegantur enasci. 3. Sin autem dicere uoluerimus contra, pessimorum ab eo reicientes causas, mali esse conscium generatoremque nullius, incipient euideri aut eo inuito res pessimae fieri aut, quod sit immane dixisse, nesciente, ignaro ac nescio. Rursus autem si dicere nulla esse uoluerimus mala, sicut esse nonnullis opinatum et placitum repperimus, reclamabunt cunctae gentes uniuersaeque nationes, cruciatus nobis ostentantes suos et discriminum species multiformes, quibus puncta per singula genus uritur et laceratur humanum. 4. Tum deinde a nobis exquirent: ''Cur, mala si nulla sunt, ab operibus uos certis et facinoribus abstinetis? cur non omnia facitis quae inpatiens iusserit atque inperauerit libido? cur in noxios denique terribilibus poenas constituitis legibus? Nam stoliditas inueniri quae inmanior potest, quam mala esse nulla contendere et tamquam malos perdere et condemnare peccantis?''. 55.1. Quae cum esse consenserimus uicti et uniuersa his scatere non inaniter adnuerimus humana, consequetur ut rogitent: ''Cur ergo haec mala deus omnipotens non aufert sed esse perpetitur et cum omnibus saeculis pertinaci continuatione procedere?''. 2. - Si intellectus nobis adfuerit dei regis ac principis nec per impias uagari suspicionum uoluerimus insanias, respondeamus necesse est, nescire nos ista nec quae nullis possent | f. 53b | facultatibus comprehendi expetisse aliquando aut studuisse cognoscere: meliusque ducetis, quinimmo potius magis inscientiae finibus atque ignorantiae permanere quam nisi dei dicere nihil fieri per uoluntatem, ut simul intellegatur et malis eum causas dare et miseriarum esse innumerabilium conditorem. 3. ''Mala ergo, dicetis, unde sunt haec omnia?''. ''Ex elementis'' inquiunt, ''et ex eorum inaequabilitate,'' sapientes: quod fieri qui possit ut quae sensum et iudicium non habent malitiosa esse perhibeantur et noxia aut non ille sit potius malitiosus et noxius, qui res pessimas et nocentissimas futuras in alicuius operis adsumpsit effectum, eorum est qui adserunt peruidere. 4. ''Quid ergo nos? unde?''. - Responsionis necessitas nulla est. Siue enim possumus dicere, siue minus ualemus nec possumus, utrumque apud nos paruum est; nec in magnis ponderibus ducimus uel ignorare istud uel scire, unum solum posuisse contenti, nihil a deo principe quod sit nocens atque exitiabile proficisci. Hoc tenemus, hoc nouimus, in hac una consistimus cognitionis et scientiae ueritate, nihil ab eo fieri nisi quod sit omnibus salutare, quod dulce, quod amoris et gaudii laetitiaeque plenissimum, quod infinitas habeat atque incorruptibiles uoluptates, quod sibi quisque contingere uotis omnibus expetat, forisque ab his esse exitiabile ac mortiferum ducat. 56.1. Caetera quaecumque sunt alia, quae in quaestionibus adsolent controuersiisque uersari, quibus genitoribus | f. 54 | orta sint uel quibus auctoribus fiant, neque nosse contendimus neque inquirere aut uestigare curamus: suis omnia relinquimus causis nec ad id quod expetimus esse nobis adiuncta atque adplicata iudicamus. 2. Quid est enim, quod humana ingenia labefactare, dissoluere studio contradictionis non audeant, quamuis illud quod infirmare moliuntur sit purum et liquidum et ueritatis obsignatione munitum? Aut quid rursus adserere uerisimilibus argumentis non queunt, quamuis sit apertissime falsum, quamuis euidens manifestumque mendacium? Cum enim sibi persuaserit quis, esse aliquid aut non esse, amat quod opinatur adserere et acumine alios anteire, maxime si agatur res submota et abdita et caligine inuoluta naturae. 3. Mundum quidam ex sapientibus aestimant neque esse natum neque ullo esse in tempore periturum; immortalem nonnulli, quamuis eum conscribant esse gnatum et genitum; tertiis uero conlibitum dicere est, et esse natum et genitum et ordinaria necessitate periturum. Et cum ex istis opinionibus trinis unam esse necesse sit ueram, cunctis tamen argumenta non desunt quibus et sua decreta confirment et aliorum subripiant et labefaciant scita. 4. Eundem hunc alii elementis ex quatuor tradunt et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis tertii, sunt qui ex his nullo set indiuidua corpora eius esse materiem et primam originem dicant. Cumque ex his uera sit una sententia, at nulla ex his certa, similiter hic quoque argumenta omnibus praesto sunt, quibus | f. 54b | et ea quaedicunt uera esse constituant et redarguant positas in aliorum sententiis falsitates. 5. Sic et deos nonnulli esse abnegant prorsus dubitare se alii an sint uspiam dicunt; alii uero existere neque humana curare: immo alii perhibent et rebus interesse mortalium et terrenas administrare rationes. 57.1. Cum ergo haec ita sint neque aliter fiat, quin sit unum ex omnibus uerum, pugnant tamen argumentis omnes, neque singulis deest id quod probabiliter dicant, siue cum suas res adserunt siue cum alienis opinionibus contradicunt. 2. Non alia neque absimili ratione de animarum ab his condicione disseritur. Hic enim eas retur et esse perpetuas et superesse mortalium functioni, superesse ille non credit, sed cum ipsis corporibus interire: alterius uero sententia est nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum aliquid eis ad uitam dari, mortalitatis deinde in iura succedere. Et cum omnia nequeant ueri esse consortia, ita tamen fortibus et ualidissimis probationibus omnes agunt, ut repperire non possis quidnam tibi uideatur falsum, quamuis ex omni parte diuersa dici aspicias et rerum contrarietatibus dissonare. Quod utique non fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset humana, uel quod uideretur inuentum, aliorum omnium comprobaretur adsensu. 3. Inanissima igitur res est et superuacui operis, tamquam scias aliquid promere, aut uelle scire contendere quod, etsi sit uerum, posse uideas destrui, aut acceptare pro uero id quod forsitan non sit et ex more halucinantium | f. 55 | proferatur. Et merito res ita est. Non enim diuina diuinis sed rationibus pendimus et coniectamus humanis atque ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus. 58.1. Quid ergo? nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum conditor, quisnam constitutor, quae causa hominem finxerit, mala unde proruperint, uel cur ea rex summus et esse patiatur et confici neque ab rebus propellat humanis? Vos enim horum quicquam exploratum habetis et cognitum? 2. Si suspicionum exponere uolueritis audaciam, potestis explicare ac promere, mundus iste qui nos habet utrumne sit (in>genitus an tempore in aliquo constitutus? Si constitutus et factus est, quonam operis genere aut rei cuius ob causam? 3. Potestis inducere atque expedire rationem, cur non fixus atque immobilis maneat sed orbito semper circumferatur in motus sua ipse sponte et uoluntate circumagat an uirtutis alicuius inpulsionibus torqueatur? locus ipse ac spatium, in quo situs est ac uolutatur, quid sit? infinitus, finitus, inanis an solidus? quis eum sustineat extremis cardinibus nitens an ipse se potius ui propria sufferat et spiritu interiore suspendat? 4. Potestis interrogati planum facere scientissimeque monstrare, quid niuem in plumeas subaperiat crustulass quidnam fuerit rationis et causae, ut non ab occiduis partibus dies primus exsurgeret et lucem in oriente finiret quemadmodum sol ipse uno eodemque contactu tam uarias res efficiat, quinimmo contrariass quid sit luna? | f. 55b | quid stellae? cur una specie aut illa non maneat, aut per somne mundi corpus frustilla haec ignea conuenerit atque oportuerit figi? cur alia ex his parua, ampliora et maiora sint alia, obtunsi haec luminis, acutioris illa et fulgidae claritatis? 59.1. Si praesto est quod libuerit scire et in aperto rerum est scientia constituta, edissertate nobis et dicite, quibus modis fiant et rationibus pluuiae, ut in superis partibus atque in aeris hoc medio suspensa aqua teneatur, natura res labilis et ad fluorem semper decursionemque tam prona? 2. Edissertate, inquam, et dicite, quid sit quod grandinem torqueat, quod guttatim faciat pluuiam labi, quod imbres ruat, niuis plumas et foliola dilatarit, uentus unde oriatur et quid sit, cur temporum uicissitudines institutae, cum statui unum posset et una esse species caeli, nihil ut rerum desideraret integritas? 3. quae est causa, quae ratio, ut maria salsa sint aut terrae aquarum hae dulces , aliae sint amarae uel frigidae? quo ex materiae genere humanorum corporum concreta, et stabilita sunt uiscera, unde ossa solidata, quid intestina, quid uenas fistulatas et conmeabiles fecerit? cur cum esset utilius oculis nos inluminare conpluribus ad periculum caecitatis, duorum sumus angustiis adplicati? 4. beluarum et anguium tam infinita atque innumerabilia genera cuius rei sunt causa uel informata uel prodita? quid in mundo faciunt bubones inmussili buteones? quid alites et uolucres ceterae? quid formicarum | f. 56 | et uermium genera in uarias labes perniciesque nascentia? quid pulices, quid inpudentes muscae, araneae sorices mures scunguisugae tippulae? quid spinae, quid sentes, quid auenae, quid lolium, quid herbarum aut fruticum aut adolentia naribus aut tristia in odoribus semina? 5. Immo si aliquid sciri, comprehendi aut aliquid si posse censetis, quid sit triticum dicite, far hordeum milium cicer faba lenticula melo cuminum porrina ulpicum caepe. Non enim, si fructui uobis sunt et ciborum mediis in generibus constituta, expeditum aut promptum est quid sint singula scire, cur talibus figurata sint formis, fuerit necessitas aliqua, ut non alios sapores alios odores alios colores quam quos habent singulae res habere debuerint, an et alios potuerint sumere. 6. Ipsa deinde haec quid sint, sapor dico [id est sapor] et cetera, qualitatum distantias quibus ex rationibus ducunt. ''Ex elementis, inquitis, et ex principalibus originibus rerum''. - Amara sunt enim elementa uel dulcia, odoris sunt alicuius, coloris, ut ex eorum concretione credamus partitas esse in nascentibus qualitates quibus aut suauitas nascitur aut sensibus offensio comparatur. 60.1. Cum igitur et uos ipsos tantarum ac tot rerum fugiant origines, fugiant causae, fugiant rationes, neque dicere neque explanare possitis, quid sit factum aut quare, aut cur oportuerit non esse, uerecundiam conuellitis et dilaceratis nostram, qui quae nequeunt sciri nescire nos confitemur neque ea conquirere | f. 56b | aut inuestigare curamus quae comprehendi liquidissimum est non posse, quamuis mille per corda suspicio se porrigat atque intendat humana. 2. Et ideo Christus licet [in] uobis inuitis deus, deus, inquam, Christus - hoc enim saepe dicendum est, ut infidelium dissiliat et dirumpatur auditus - dei principis iussione loquens sub hominis forma, cum mortalium sciret caecam esse naturam neque ullam posse comprehendere ueritatem positarum nec ante oculos rerum, pro comperto habere et cognito quidquid sibi esse suasisset nec pro suis suspicionibus haesitare litigiosas serere atque intendere quaestiones, 3. omnia ista nos linquere et posthabere praecepit neque in res eas quae sint a nostra procul cognitione dimotae infructuosas inmittere cogitationes, sed, quantum fieri potis est, ad dominum rerum tota mente atque animo proficisci, sustolli ab his locis atque in eum traducere suspensas pectoris conuersiones, memoriam eius habere perpetuam et licet nulla possit imaginatione formari, auras tamen nescio quas eius sibi contemplationis adfingere: 4. rebus enim ex omnibus, quas augustae continet diuinitatis obscuritas, solum esse indubitabilem, solum uerum et de quo nullus ambigere nisi amens possit et desperationis insanae, quem satis sit scire ut nihil aliud noueris, sisque ueram et maximam scientiam consecutus in dei rerum capitis et cognitione defixus. 61.1. '' Quid est , inquit, uobis inuestigare, conquirere, quisnam hominem fecerit, animarum origo quae sit, quis malorum | f. 57 | excogitauerit causas, orbe sit sol amplior an pedis unius latitudine metiatur, alieno ex lumine an propriis luceat fulgoribus luna? Quae neque scire compendium neque ignorare detrimentum est ullum. 2. Remittite haec deo atque ipsum scire concedite, quid quare aut unde sit, debuerit esse aut non esse, supernatum sit aliquid an ortus primigenios habeat, aboleri conueniat an reseruari, exuri, dissolui an repetita integritate renouari. Vestris non est rationibus liberum inplicare uos talibus et tam remota in utilitate curare? 3. Res uestra in ancipiti sita est, salus dico animarum uestrarum, et nisi uos adplicatis dei principis notioni, a corporalibus uinculis exsolutos expectat mors saeua, non repentinam adferens extinctionem sed per tractum temporis cruciabilis poenae acerbitate consumens''. 62.1. Neque illud obrepat aut spe uobis aeria blandiatur, quod ab sciolis nonnullis et plurimum sibi adrogantibus dicitur, deo esse se gnatos nec fati obnoxios legibus, si uitam restrictius egerint, aulam sibi eius patere, ac post hominis functionem prohibente se nullo tamquam in sedem referri patritam; neque quod magi spondent, commendaticias habere se preces quibus emollitae nescio quae potestates uias faciles praebeant ad caelum contendentibus subuolare, neque quod Etruria libris in Acheronticis pollicentur, certorum animalium sanguine numinibus certis dato diuinas animas fieri et ab legibus mortalitatis educi. 2. Blandimenta haec cassa sunt et inanium fomenta uotorum. Seruare | f. 57b | animas alius nisi deus omnipotens non potest, nec praeterea quisquam est qui longaeuas facere, perpetuitatis possit et spiritum subrogare, nisi qui immortalis et perpetuus solus est et nullius temporis circumscriptione finitus. 3. Cum enim dii omnes, uel quicumque sunt ueri uel qui esse rumore atque opinione dicuntur, immortales et perpetui uoluntate eius sint et beneficii munere, qui fieri potis est, ut alii praestare id quod ipsi sunt ualeant, cum alienum id habeant et maioris potentia commodatum? 4. Caedant licet hostias quantaslibet Etruria, humana sibi omnia sapientes negent, magi cunctas emolliant et commulceant potestates: nisi ab domino rerum datum fuerit animis id quod ratio postulat idque per mandatum, multum postea paenitebit fuisse inrisui, cum ad sensum coeperit interitionis accedi. 63.1. ''Sed si, inquiunt, Christus in hoc missus a Deo est, ut infelices animas ab interitionis exitio liberaret, quid saecula commeruerunt priora, quae ante ipsius aduentum mortalitatis condicione consumpta sunt?''. - Potestis enim scire, quid sit cum eis animis actum priscorum ueterrimorum que mortalium, subuentum et his an sit ratione aliqua, consultum atque prouisum? 2. Potestis, inquam, scire id quod Christo potuit docente cognosci, infinita an finita sint saecula ex quo in terris esse genus hominum coepit, quando primum animae corporibus inligatae, quis auctor uinctionis istius, quinimmo ipsius quisnam hominis fabricator, quo priorum abscesserint animae, quibus in mundi partibus | f. 58 | aut regionibus fuerint, corruptibiles an contra, potuerintne accedere ad periculum moriendi , nisi tempore necessario conseruator occurrisset Christus? 3. Exponite has curas et incognitas uobis relinquite quaestiones: miseratio et illis impertita est regia et aequaliter per omnes diuina beneficia cucurrerunt: conseruatae sunt, liberatae sunt et mortalitatis sortem condicionem que posuerunt. ''Quo genere, quae, quando?''. - Si adrogantia, si typhus, si elatio abesset a uobis, iamdudum haeG scire potuistis auctore. 64.1. ''Sed si generis Christus humani, ut inquitis, conseruator aduenit, quor omnino non omnes aequali munificentia liberat?''. - Non aequaliter liberat qui aequaliter omnes uocat? aut ab indulgentia principali quemquam repellit aut despuit, qui sublimibus infimis seruis feminis pueris uniformiter potestatem ueniendi ad se facit? ''Patet, inquit, omnibus fons uitae neque ab iure potandi quisquam prohibetur aut pellitur''. 2. - Si tibi fastidium tantum est, ut oblati respuas beneficium muneris, quinimmo si tantum sapientia praeuales, ut ea quae offeruntur a Christo ludum atque ineptias nomines, quid inuitans expectat, cuius solae sunt hae partes, ut sub tui iuris arbitrio fructum suae benignitatis exponat? ''Sortem uitae eligendi nulli est, inquit Plato [Plato, rep. 617 e], deus causa, neque alterius uoluntas adscribi potest cuiquam recte, cum uoluntatis libertas in ipsius sit posita potestate qui uoluit''. 3. An numquid orandus es, ut beneficium salutis ab deo digneris accipere, | f. 58b | et tibi aspernanti fugientique longissime infundenda in gremium est diuinae beniuolentiae gratia? Vis sumere quod offertur atque in tuos usus conuertere? consulueris tu tibi. 4. Aspernaris, contemnis et despicis? tu te muneris commoditate priuaueris. Nulli deus infert necessitatem, imperiosa formidine nullum terret. Neque enim necessaria nostra illi salus est, ut conpendii aliquid dispendiiue patiatur, si aut deos nos fecerit aut ad nihilum redigi corruptionis dissolutione permiserit. 65.1. ''Immo, inquit, si deus est potens misericors conseruator, conuertat nobis mentes et inuitos faciat suis pollicitationibus credere''. - Vis ergo est ista, non gratia nec dei liberalitas principis, sed ad uincendi studium puerilis atque animi contentio. 2. Quid est enim tam iniustum, quam repugnantibus, quam inuitis extorquere in contrarium uoluntates, inculcare quod nolint et quo refugiant animis, prius nocere quam prosis et priore detracto in alienum habitum sententiamque traducere? 3. Tu qui te uerti et uim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias atque arripias coactus, cur respuis adsumere uoluntate id quod uersus desideras atque immutatus efficere? ''Nolo, inquit, et uoluntatem non habeo''. - Quid ergo criminaris deum tamquam tibi desit opem desideranti ferre? cuius dona et munera non tantum asperneris et fugias, uerum inania uerba cognomines et iocularibus facetiis prosequaris. 4. ''Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere | f. 59 | non potero?''. - Ita est, ut ipse proponis. Partes enim salutis dandae conferendi que animis quod tribui conuenit necessariumque est adplicari, solus ab deo patre iniunctum habet et traditum, ita se habentibus semotis atque interioribus causis. Ut enim dii certi certas apud uos habent tutelas licentias potestates neque eorum ab aliquo id quod eius non sit potestatis ac licentiae postulatis, ita unius pontificium Christi est dare animis salutem et spiritum perpetuitatis adponere. 5. Si enim patrem creditis Liberum dare posse uindemiam, medicinam non posse, si Cererem fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, aliud posse Iunonem, Fortunam Mercurium Vulcanum rerum esse singulos certarum ac singularum datores: et hoc necesse a nobis est ut debeatis accipere, ab nullo animas posse uim uitae atque incolumitatis accipere nisi ab eo quem rex summus huic muneri officioque praefecit. 6. Hanc omnipotens imperator esse uoluit salutis uiam, hanc uitae ut ita dixerim ianuam, per hanc solum est ingressus ad lucem neque alias datum est uel inrepere uel inuadere ceteris omnibus clausis atque inexpugnabili arce munitis. 66.1. Licet ergo tu purus et ab omni fueris uitiorum contaminatione purgatus, conciliaueris illas atque inflexeris potestates, ad caelum redeunti uias cludant atque obsaepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris contentionibus praemium, nisi quod ipsam immortalitatem facit Christo adtribuente | f. 59b | perceperis et ueram fueris admissus ad uitam. 2. Nam quod nobis obiectare consuestis, nouellam esse religionem nostram et ante dies natam propemodum paucos neque nos oportuisse antiquam et patriam linquere et in barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla. 3. Quid enim, si hoc modo culpam uelimus infligere prioribus illis atque antiquissimis saeculis, quod inuentis frugibus glandes spreuerint et repudiauerint arbuta, quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam uestis excogitata est textilis usu et commoditate succinctior, aut quod structis domibus et lautioribus successibus institutis non antiquas adamauerint casulas nec sub rupibus et cauernis praeoptauerint ut beluae permanere? 4. Commune est omnibus et ab ipsis paene incunabulis traditum, bona malis anteferre, inutilibus utilia praeponere, et quod esse constiterit pretiosius, laetius, id consectari et petere in eoque defigere spem salutis et salutarium commodorum. 67.1. Itaque cum nobis intenditis auersionem a religione priorum, causam conuenit ut inspiciatis, non factum, nec quid reliquerimus opponere, sed secuti quid simus potissimum contueri. Nam si mutare sententiam culpa est ulla uel crimen et a ueteribus institutis in alias res nouas uoluntatesque migrare, criminatio ista et uos spectat, qui totiens uitam consuetudinemque mutastis, qui in mores alios atque alios ritus priorum condemnatione transistis. 2. Numquid | f. 60 | enim quinque in classes habetis populum distributum, uestri olim ut habuere maiores? numquid magistratus per populum creatis? militaria urbana communia quae sint comitia scitis? seruatis de caelo aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones? si paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fetialia iura tractatis? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem proelii sumitis et ex acuminibus auspicatis ? 3. in potestatibus obeundis leges conseruatis annarias? in donis, in muneribus Cincias? in cohibendis censorias sumptibus? in penetralibus et caeligenis perpetuos fouetis focos? sacras facitis mensas salinorum adpositu et simulacris deorum? cum in matrimonia conuenitis, toga sternitis lectulos et maritorum genios aduocatis? nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas Fortunam defertis ad Virginalem? matres familias uestrae in atriis operantur domorum industrias testificantes suas? potionibus abstinent uini? adfinibus et propinquis osculari eas ius est, ut sobrias comprobent atque abstemias se esse? 68.1. In Albano antiquitus monte nullos alios licebat quam niuei tauros immolare candoris: nonne istum morem religionemque mutastis atque, ut rufulos liceret dari, senatus constitutum sanctione? Cum Romulo Pompilioque regnantibus percocta plane ac madida concremarentur diis exta, nonne rege sub Tullo semicruda coepistis et leuiter animata porrigere prisca obseruatione contempta? 2. Ante aduentum in Italiam | f. 60b | Herculis cum ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur, et hunc similiter morem non fraude callidula et nominum ambiguitate mutastis? 3. Cum igitur et uos ipsi modo illos mores modo alias leges fueritis secuti, multaque uel erroribus cognitis uel animaduersione meliorum sint a uobis repudiata, contempta, quid est a nobis factum contra sensum iudiciumque commune, si maiora et certiora delegimus nec sumus nos passi falsorum religionibus attineri? 69.1. ''Sed nouellum nomen est nostrum et ante dies paucos religio est nata quam sequimur.'' - Ut interim concedam id quod nobis obicitur intentionis esse non falsae quid est enim in negotiis hominum, quod uel opera corporis et manibus fiat uel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore et in usum exierit experientiamque mor talium? Medicina philosophia musica ceteraeque omnes artes quibus uita est exstructa et expolita communis cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo paene paulo ante agitari, intellegi celebrari que coeperunt? 2. Antequam Tages Tuscus oras contingeret luminis [Lucret. I 22], quisquam hominum sciebat aut esse noscendum condiscendumque curabat, an fulminum casibus aut extorum aliquid significaretur in uenis? Quando siderum motus aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem, baiulum, tibi| f.61 |cinem illum ac destinam caeli? 70.1. Sed quid ego haec parua? Ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa et numina suppliciter adoratis, sicut uestris litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri ab temporibus coeperunt certis et impositis nominum appellationibus nuncupari? 2. Nam si uerum est ex Saturno atque eius uxore Iouem suis cum fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam fuerat Iuppiter, Iuppiter tam supremus quam Stygius, nusquam sali dominus, nusquam Iuno, quinimmo alius nullus genitoribus duobus exceptis caeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu concepti et nati sunt et spiritum hausere uitalem. 3. Certo ergo a tempore deus esse Iuppiter coepit, certo cultus et sacrificia commereri, certo fratribus in potestatibus anteponi. Rursus uero si Liber Venus Diana Mercurius Apollo Hercules Musae, Tyndaridae Castores ignipotensque Vulcanus Ioue patre sunt proditi et genitore Saturnio procreati, ante quam Memoria, quam Alcmena Maia Iuno Latona Leda Dione, tum et Semela Diespitri factae sunt compressionibus fetae, nusquam et hi gentium nec in aliqua parte rerum fuere naturae, sed ex conuentu Iouis inseminati et nati sunt et aliquem sensum sui habere coeperunt. 4. Ergo et hi quoque tempore esse coeperunt certo et in numero numinum sacrorum ad caerimonias inuocari, quod ipsum similiter dicere translatum in Mineruam licebit. Si enim Iouis, ut adseueratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit iactu, antequam est Diespiter genitus et in utero | f. 61b | matris corporeae formam circumscriptionis accepit, certum est utique Mineruam non fuisse neque rerum in numero aut ulla esse in substantia computatam, sed ex capite Iouis enata est et esse res coepit nonnulla in essentia constituta. Habet ergo primigenios ortus, et a certo coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui et inuiolabili religione sanciri. 5. Quod cum ita se habeat, cum de nouitate loquimini religionum nostrarum, uestrae uobis in mentem non ueniunt, nec curatis inspicere, quando sint exorti dii uestri, quas origines habeant, quas causas, uel ex: quibus proruperint emicuerint que radicibus? Cuius est autem pudoris, quinimmo inuerecundiae cuius, quod agere te uideas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea quae in te possint reciprocata uicissitudine retorqueri? 71.1. ''Sed quod agimus nos, nouum est, quod autem uos, priscum est et nimiae uetustatis'': - et quid istud aut uos iuuat aut nostram causam rationemque contristat? Noua res est quam gerimus, quandoque et ipsa uetus fiet: uetus quam uos agitis, sed temporibus quibus coepit noua fuit ac repentina. Religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda sed numine, nec colere qua die sed quid coeperis, conuenit intueri. 2. ''Ante trecentos annos religio, inquit, uestra non fuit''. - Et dii uestri non fuerunt ante milia annorum duo. ''Quibus istud rationibus colligi aut quibus supputationibus potest?''. - Non difficilibus, non obscuris, sed quas possit uidere qui uolet et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus. | f. 61b? | 3. ''Quis Iouem cum fratribus genuit?''. - Genialibus Opis adiunctus Saturnus, ut uos fertis, Caelo atque Hecata procreatus. ''Quis Picum, Fauni patrem atque auum Latini?''. - Saturnus, ut uos idem uestris scriptis atque auctoribus traditis. 4. Ergo si haec ita sunt, sequitur ut Picus et Iuppiter germanitatis sibi sociati sint iure, utpote uno ex sanguine unoque ex semine procreati. ''Consentaneum est ita esse quod dicitur''. - Ab Ioue et Pico quot sunt generis usque ad Latinum gradus? ''Trini, ut indicat series''. - Vultis Faunus, Latinus et Picus annis uixerint uicenis atque centenis? ''Ultra enim negatur posse hominis uita produci''. - Aestimatio iusta et liquida est''. - Trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni? ''Res ita est, ut indicat supputatio''. - Cuius socer Latinus fuit? ''Aeneae''. - genitor cuius? - '' Albani oppidi conditoris''. - Quot apud Albam regnatum est annis? ''Quadringentis et prope bis denis''. - Aetatis urbs Roma cuius esse in annalibus indicatur? ''Annos ducit quinquaginta et mille aut non multum ab his minus''. 5. - Ergo ab Ioue, qui frater est Pici quique pater est minorum et reliquorum deorum, anni ad haec tempora prope milia duo sunt aut pleni, ut largiamur aetati. Quod cum redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur quam obitis, set infantes et paruulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis, quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri. 72.1. ''At religiones uestrae multis annis praecedunt nostram, et eo sunt ueriores quod uetustatis auctoritate munitae sunt''. | f. 61? / - Et quid eas prodest annis quam plurimis anteire, cum a certo coeperint tempore, autspatii cuius sunt milia annorum duo saeculorum tantis comparata cum milibus? 2. Ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione uideamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens et primus deus nouella uobis uidetur res esse, et qui eum uenerantes colunt, inauditas incognitas repentinas agitare atque inducere religiones? 3. Estne illo antiquius quicquam, aut quod eum praecedat re tempore nomine potest aliquid inueniri? Nonne solus ingenitus, immortalis et perpetuus solus est? quis caput ac fons rerum ests non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum quod nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, non ex eius perpetuitate perficitur? Indubitabile istud et uerum. 4. Non ergo quod sequimur nouum est, sed nos sero addidicimus quidnam sequi oporteat colere aut ubinam conueniret spem salutis adfigere et salutaria subsidia conlocare. Nondum enim adfulserat qui uiam monstraret errantibus et caligine in altissima constitutis cognitionis lumen inmitteret et ignorationis discuteret caecitatem. 73.1. Sed causa in huiusmodi uertitur sola? Quid, uos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen? non post Pisonem et Gabinium consules in numerum uestrorum rettulistis deorum? Quid, Phrygiam matrem, cuius esse conditor indicatur uel Midas uel Dardanus, non cum Hannibal Poenus res Italas raperet et terrarum exposceret principatum, et nosse et scire coepistis et memorabili religione sancire? 2. Sacra Cereris matris non quod uobis | f. 62 | incognita essent, adscita paulo ante, obtentum est ut Graeca dicantur nouitatem ipsam testificante cognomine? Non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire? Ex quo apparet et liquidum est, et hunc uobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et notum. 3. Si quis igitur uos interroget, cur eorum numinum quorum modo fecimus mentionem tam sero susceperitis cultum, responsuros uos certum est: aut quia illos nuper deorum esse in numero nesciebamus, aut quia nunc sumus a uatibus moniti, aut quia in rebus asperrimis beneficiis eorum sumus auxiliisque seruati. 4. Quodsi hoc a uobis recte existimabitis dici, et ex nostris partibus ratione consimili existimatote esse responsum. Religio nostra nunc nata est: nunc enim missus aduenit qui eam nobis ostenderet, qui in eius induceret ueritatem, qui deus monstraret quid sit, qui ad eius nos cultum ab rebus opinabilibus auocaret. 74.1. ''Et quid, inquit, est uisum deo regi ac principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas sospitator ad uos Christus caeli ex arcibus mitteretur?''. - Interrogamus et nos contra: quae causa, quae ratio est, ut non suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hiemes, serius aestas atque autumnitas fiant? 2. Cur post messes arefactas atque extincta frumenta nonnumquam decidant pluuiae, quas rebus oportuit incolumibus labi et temporis opportunitatibus ministrari? Immo illud exquirimus | f. 62 b | potius, cur, si Herculem oportuit nasci, si Aesculapium Mercurium Liberum aliosque nonnullos, qui et conciliis adiungerentur deorum et mortalibus aliquid utilitatis adferrent, tam sero a Ioue sint proditi, ut sola illos posteritas sciret, superiorum uero ignoraret antiquitas? 3. Rationem aliquam fuisse dicetis. Ratio ergo et hic fuit, cur non nuper sed hodie sospitator nostri generis adueniret. ''Quaenam igitur ratio est?''. - Non imus infitias nescire nos. Neque enim promptum est cuiquam dei mentem uidere, aut quibus modis ordinauerit res suas homo animal caecum et ipsum se nesciens ullis potest rationibus consequi: quid oporteat fieri, quando uel quo genere, ipse rerum cunctarum pater, moderator et dominus scit solus. 4. Nec si ego nequiuero causas uobis expromere, cur aliquid fiat illo uel hoc modo, continuo sequitur ut infecta fiant quae facta sunt et amittat res fidem quae generibus uirtutum tantis et [potestatibus] potestatum indubitabilis esse monstrata est. 75.1. Tu opponas et referas: ''Cur tam sero emissus est sospitator?''. - In infinitis, perpetuis saeculiis nihil omnino dicendum est serum. Ubi enim finis et initium nullum est, nihil praematurum est, nihil tardum. Tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere non potest series et immoderata continuatio saeculorum. 2. Quid enim si res ipsae, quibus opem conueniebat ferri, oportunitatem istam temporis exigebant? quid si alterius condicionis antiqua, alterius fuere sequentia? quid si priscis aliter subueniri, aliter | f. 63 | debuit posterioribus consuli? 3. Nonne litteras auditis commemorantes uestras fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus corporibus atque uastis? non infantes sub uberibus matrum centenarios legitis edidisse uagitum, quorum ossa uariis in regionibus eruta ui? repertoribus fecerunt fidem humanorum reliquias esse membrorum? 4. Potest ergo fieri, ut tum demum emiserit Christum deus omnipotens, deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura. Si quod hodie factum est, ante milia fieri potuisset annorum, fecisset istud rex summus, aut si post totidem milia id quod hodie factum est debuisset inpleri, nihil deum cogebat necessarias temporum non expectare mensuras. Rationibus fixis peraguntur res eius et quod semel decretum est fieri nulla potest nouitate mutari. 76.1. ''Cur ergo, inquit, si omnipotenti seruitis deo et eum habere confiditis salutis atque incolumitatis uestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti uos tantas atque omnia genera poenarum et suppliciorum subire?''. 2. - Perquiramus et nos contra, cur et uos, cum tantos et tam innumeros colatis deos cumque illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, animantium mactetis greges, acerras omnes thuris plenis coniciatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus et procellis, quibus cotidie uos agunt exitiabiles multiplices que fortunae? 3. Cur, inquam, dii uestri cessant a uobis auertere tot morborum et ualetudinum | f. 63b | genera, naufragia ruinas incendia pestilentias sterilitatem, amissionem pignorum et proscriptionem bonorum, discordias bella simultates, captiuitates urbium et sublatis ingenuitatibus seruitutes? 4. Sed et nobis in huiusmodi casibus minime auxiliatur deus. Prompta et manifesta causa est. Nihil est enim nobis promissum ad hanc uitam nec in carunculae huius folliculo constitutis opis aliquid sponsum est auxiliique decretum; quinimmo edocti sumus minas omnes quaecunque sunt parui ducere atque aestimare fortunae, ac si quando ingruerit uis quaepiam grauior, quam finem necesse sit consequi, adscribere infortunio uoluptatem nec timere nec fugere quo facilius exui corporalibus possimus ex uinculis et tenebrosam euadere caecitatem. 77.1. Itaque ista quam dicitis persecutionis asperitas liberatio nostra est, non persecutio, nec poenam uexatio inferet sed ad lucem libertatis educet. 2. Ut si aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum in egressum quaestionum numquam adficere se praegrauibus atque inmanibus existimet poenis nisi in ipsum saeuiat carcerem, materiam eius comminuat atque urat tectum, parietem, ianuas partes que alias operis renudet deiciat adfligat, nesciens hoc facto ei cui uideatur officere dari ab se lucem et sceleratam eripi caecitatem: itidem et uos flammis exiliis cruciatibus beluis, quibus corpora lancinatis et diuexatis nostra, non uitam eripitis nobis, sed pelliculis releuatis | f. 64 | et cutibus nos nescii, et quanto instatis et pergitis in effigies has nostras speciesque saeuire, tanto artis et grauibus releuatis nos uinculis et ad lumen efficitis circumcisis nexibus euolare. 78.1. Quare, homines, abstinete quaestionibus uacuis imspedire spes uestras, nec si aliter quam uos putatis aliquid se habet, uestris potius opinionibus credere quam rei debetis augustae. 2. Urgent tempora periculis plena et exitiabiles imminent poenae: confugiamus ad salutarem deum nec rationem muneris exigamus oblati. Cum de animarum agatur salute ac de respectu nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse adprobat Arrianus [Arrianus: Epict. fr. Schenkl 7]. 3. Dubitamus, ambigimus nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur: committamus nos deo, nec plus apud nos ualeat incredulitas nostra quam illius nominis et potentiae magnitudo, ne dum ipsi nobis argumenta conquirimus quibus esse uideatur falsum id quod esse nolimus atque adnitimur uerum , obrepat dies extremus et inimicae mortis reperiamur in faucibus. µ03 LIBER III 1.1. Iamdudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius ut uera dicamus, ab excellentibus parte in hac uiris et ueritatem istam commeritis nosse satis plene accurateque responsum est neque apex ullus ullius praetermissus est quaestionis qui non sit modis mille et rationibus ualidissimis refutatus. Non est igitur necessarium parte in hac causae diutius | f. 64b | inmorari. 2. Neque enim res stare sine adsertoribus non potest, religio Christiana aut eo esse comprobabitur uera, si adstipulatores habuerit plurimos et auctoritatem ab hominibus sumpserit. Suis illa contenta est uiribus et ueritatis propriae fundaminibus nititur nec spoliatur ui sua, etiamsi nullum habeat uindicem, immo si linguae omnes contra facíant contraque nitantur et ad fidem illius abrogandam consensionis unitae animositate conspirent. 2.1. Nunc ad ordinem reuertamur a quo sumus necessario paulo ante digressi, ne diutius interrupta defensio palmam criminis comprobati calumniatoribus concessisse dicatur. Subiciunt enim haec: "Si uobis diuina res cordi est, cur alios nobiscum neque deos colitis neque adoratis nec cum uestris gentibus communia sacra, miscetis et religionum coniungitis ritus?". - 2. Possumus interim dicere: ad cultum diuinitatis obeundum satis est nobis deus primus, deus, inquam, primus, pater rerum ac dominus, constitutor moderatorque cunctorum, in hoc omne quod colendum est colimus, quod adorari conuenit adoramus, quod obsequium uenerationis exposcit uenerationibus promeremur. 3. Cum enim diuinitatis ipsius teneamus caput, a quo ipsa diuinitas diuinorum omnium quaecumque sunt ducitur, superuacuum putamus personaliter per singulos, cum et ipsi qui sint et quae habeant nomina nesciamus et cuius sint praeterea numeri neque liquidum neque comprehensum neque exploratum habere possimus. 3.1. Atque ut in terrestribus regnis necessitate nulla compellimur, | f. 65 / regalibus in familiis constitutos nominatim cum principibus adorare, sed in regum ipsorum cultu quicquid illis adnexum est tacita ut se sentit honorificentia comprehendi, non alia ratione quicumque hi dii sunt quos esse nobis proponitis, si sunt progenies regia et principali oriuntur e capite, etiamsi nullos accipiant nominatim a nobis cultus, intellegunt se tamen honorari communiter cum suo rege atque in illius uenerationibus contineri. 2. Et hoc quidem a nobis fuerit ita prolatum, si modo liquet et constat praeter ipsum regem et principem esse alia numinum capita, quae digesta et separata per numerum uelut quendam populum plebeiae multitudinis faciant. Neque nobis in aedibus sacris effigies pro diis, illa et simulacra uelitis ostendere, quae intellegitis uos quoque, et recusatis et rennuitis confiteri, uilissimi esse formas luti et fabrorum figmenta puerilia. 3. Et cum de re loquimur diuina uobiscum, hoc ut ostendatis exposcimus, esse deos alios natura ui nomine, non in simulacris propositos, quos uidemus, sed in ea substantia in qua conueniat aestimari tanti nominis oportere uirtutem. 4.1. Sed consilium non est parte in hac causae diutius inmorari, ne lites maximas concitare ac tumultuosa conserere uideamur uelle certamina. 2. Sit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum innumerae gentilitates, adstipulamur adquiescimus coniuemus nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus. 3. Illud tamen a uobis audire exposcimus | f. 65b | et rogamus: unde uobis compertum est / uel quibus rationibus conprehensum, hine di sint in caelo quos esse existimatis et colitis an nescio qui alii opinionis et nominis inauditi? 4. Potest enim fieri, ut et hi sint quos esse non remini et quos esse confiditis in nulla inueniantur parti naturae. 5. Neque enim caeli aliquando subuolastis ad sidera, singulorum facies atque ora uidistis, et quos esse memineritis illic deos eosdem hic colere tamquam notos instituistis ac uisos. Sed et illud rursus desideramus audire, a uobisne inposita habeant haec nomina quibus eos uocatis an ipsi haec sibi diebus imposuerint lustricis. 6. Si diuina haec sunt et caelestia nomina, quis detulit ad uos ea? Sin autem a uobis appositas appellationes has habent, quemadmodum potuistis uocabula his dare quos neque uidebatis aliquando neque quales aut qui essent in ulla cognitione noratis? 5.1. Sed ut uultis et creditis atque ut uobis persuasum est, hi dii sunt, nominibus appellentur his etiam quibus eos populares censeri popularis uulgaritas ducit: unde tamen uobis, quot nominibus huius censum complent, an sint aliqui uobis incogniti neque in usum aliquando notitiamque perlati? Neque enim sciri est facile, definita et certa sit eorum numeri multitudo an sine ulla populositatis summa sit nec computationis alicuius rationibus terminata. 2. Fingamus enim uos deos mille percolere uel milia potius quinque: at in rerum natura potest forsitan fieri, ut deorum milia centum sint, potest, ut hoc amplius, immo, quod diximus paulo ante, potest deorum summa esse nulla | f. 66 / nec numerabili circumscriptione finita. Aut igitur et uos impii, qui praeter deos paucos reliquorum officia non obitis, aut si uobis ueniam ceterorum ignorantiae postulatis, eandem et nobis conciliabitis ueniam, si pro parte consimili eorum religionibus abstinemus quos esse omnino nescimus. 6.1. Et tamen ne nos quisquam peruicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere ceterorum quaecumque sunt numinum. Deuotas etenim mentes et manus protendimus supplices neque aspernamur quocumque inuitaueritis accedere, si modo diascamus, quinam isti sunt diuini quos nobis ingeritis, et quos par sit adiungi summi regis ac principis uenerationi. 2. "Saturnus, inquit, et Ianus est, Minerua Iuno Apollo Venus Triptolemus Hercules atque alii [et] ceteri, quibus magnificas aedes cunctis paene in urbibus religiosa consecrauit antiquitas". - Inuitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi uos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis quae non modo illorum polluerent dignitatem sed minime illos esse qualitatibus conprobaretis adiunctis. 3. Adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam diuisam esse per sexus et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas. 4. Quem quidem locum plene iamdudum homines pectoris uiui tam Romanis litteris explicauere quam Graecis, et ante omnes Tullius [Cic., nat.d.] Romani disertissimus generis nullam ueritus impietatis inuidiam ingenue constanter et libere quid super tali opinatione / f 66 b | sentiret pietate cum maiore monstrauit: a quo si res sumere iudicii ueritate conscriptas, non uerborum luculentias pergeretis, perorata esset haec causa nec secundas ut dicitur actiones nobis ab infantibus postularet. 7.1. Sed quid aucupia uerborum splendoremque sermonis peti ab hoc dicam, cum sciam esse non paucos, qui auersentur et fugiant libros de hoc eius nec in aurem uelint admittere lectionem opinionum suarum praesumpta uincentem, cumque alios audiam mussitare indignanter et dicere, oportere statui per senatum, aboleantur ut haec scripta quibus Christiana religio comprobetur et uetustatis opprimatur auctoritas? 2. Quinimmo, si fiditis exploratum uos dicere quicquam de diis uestris, erroris conuincite Ciceronem, temeraria et impia dictitare refellitote, redarguite, conprobate. Nam intercipere scripta et publicatam uelle submergere lectionem non est deos defendere sed ueritatis testificationem timere. 8.1. Ac ne tamen et nobis inconsideratus aliquis calumniam moueat, tamquam deum quem colimus marem esse credamus, ea scilicet causa, quod eum cum loquimur pronuntiamus genere masculino, intellegat non sexum sed usu et familiaritate sermonis appellationem eius et significantiam promi. 2. Non enim deus mas est, sed nomen eius generis masculini est, quod idem uos dicere religione in uestra non quitis. Nam consuestis in precibus ' siue tu deus es siue dea ' [Gel. II, 28.1] dicere, quae dubitationis exceptio dare uos diis sexum diiunctione ex ipsa declarat. 3. Adduci ergo non possumus, ut corpora credamus deum. Nam esse necesse est corpora, si sunt | f. 67 / mares ac feminae, insignificatiua et generum disiunctione. Quis enim uel exigui sensus nescit terrenorum ab illo animantium conditore non alia de causa generis diuersi sexus institutos esse atque formatos, nisi ut per coitus et conubia corporum res caduca et labilis successionis perpetuae innouatione duraret? [Plat.. Conu. 25-26.] 9.1. Quid ergo? dicemus deos procreare, deos nasci, et idcirco his additas genitalium membrorum partes, ut sufficere prolem possent, et noua quaque suboriente fetura quicquid prior aetas abstulisset recidiua substitutio subrogaret? 2. Ergo si haec ita sunt, id est si dii procreant superi et si per nas leges experiuntur se sexus, suntque inmortales nec frigoribus fiunt senectutis effeti, sequitur ut debeant plena esse diis omnia neque innumeros caelos eorum capere multitudinem posse, siquidem et ipsi perpetuo generant et per suboles subolum multiplicata semper innumerabilitas ampliatur: aut si obscenitas coeundi ita ut decet ab diis abest, quae causa ratio que monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus se solet - libidinum propriarum admonitionibus recognoscere? 3. Neque enim ueri est simile, haberi haec frustra aut inprouidam in illis suam ludere uoluisse naturam, ut eos his partibus aggeraret quibus utendum non esset. Ut enim ad usus certos manus pedes oculi ceteraque constructio membrorum sua quaeque in officia constituta est, ita conuenit credere in sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut confitendum est, in deorum corporibus esse aliquid uacuum, quod sit frustra atque inaniter fabricatum. 10.1. | f. 67b | Quid dicitis, o sancti atque inpolluti antistites religionum? Habent ergo dii sexus et genitalium membrorum circumferunt foeditates, quas ex oribus uerecundis infame est suis appellationibus promere? 2. Quid ergo iam superest, nisi ut eos credamus inmundorum quadripedum ritu in libidinum furias gestire, cupiditatibus rabidis ire in mutuas complexiones et ad postremum fractis dissolutisque corporibus uoluptatis eneruatione languescere? 3. Et quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur ut deas quoque credamus circumactis persoluere suas mensibus leges, fastidiosos ducere atque habere conceptus, aboriri perferre et praepropero partu septimanas edere aliquando feturas. O pura, o sancta atque ab omni turpitudinis labe disparata atque abiuncta diuinitas! 4. Hauet animus atque ardet, in chalcidicis illis magnis atque in palatiis caeli deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Vererem, Musa ut praedicat Lucretia [Lucr. IV, 1168], mammosam, Hellespontiacum Priapum inter deas uirgines atque matres circumferentem res illas proeliorum semper in expeditionem paratas. 5. Hauet, inquam, uidere deas grauidas, deas fetas gliscentibus que per dies aluis intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias tractu longo et manus obstetricias quaerere, illas telis grauibus et dolorum acuminibus fixas heiulare, tortari et inter haec omnia suppetias Iunonis implorare Lucinae. Nonne multo est rectius maledicere, conuiciari atque alia ingerere diis probra, quam sub obtentu pio talia de his monstra | f. 68 / opinionum indignitate praesumere? 11.1. Et audetis adscribere causam nobis offensionis deorum, cum, si iudicatio fiat, certissima in uobis repperiatur haec esse et in contumelia quam opinamini stare? Nam si dii, ut dicitis, adficiuntur ira et animorum indignationibus incalescunt. cur eos non putemus aegre atque aegerrime sustinere, dari sibi a uobis sexus, quibus canes porcique formati sunt, et cum ita cíedatis, non aliter se fingi et ignominiosa cum ostentatione proponi? 2. Ergo cum haec ita sint, o miseriarum omnium causa uos estis, uos deos impellitis, uos excitatis infestare omnibus malis terras et noua quaeque eotidie struere, quibus ulcisci se possint tot a uobis iniuriis et maledictionibus exasperati: maledictionibus, inquam, et iniuriis, quas partim fabulis turpibus, partim opinionibus indecoris, quas uestri theologi, quas poetae, quas ipsi uos quoque ignominiosis celebratis in ritibus, res perditas inuenietis humanas et abiecisse clauum deos, si modo illorum curam spectat mortalium regere: atque administrare fortunas [Cic., nat.d. III, 21,53ss]. 3. Nam nobis quidem cur irascantur non habent, quos uident et sentiunt neque se colere neque deridere, quod dicitur, et honestius quam uos multo de sui nominis dignitate existimare, quam credere. 12.1. De sexu hactenus. Nunc ad speciem ueniamus et formas, quibus esse descriptos deos superos creditis, quibus immo formatis et templorum amplissimis conlocatis in sedibus. 2. Neque quisquam Iudaeicas in hoc loco nobis opponat et Sadducei generis fabulas, tamquam formas tribuamus et nos deo: hoc enim putatur | f. 68b / in eorum litteris dici et uelut re certa atque auctoritate firmari: quae aut nihil ad nos attinent nec ex aliqua portione quicquam habent commune nobiscum, aut si sunt creditur sociae, quaerendi sunt uobis altioris intellegentiae doctores, per quos possitis addiscere quibus modis conueniat litterarum illarum nubes atque inuolucra relaxare. 3. Nostra de hoc sententia talis est. Naturam omnem diuinam, quae neque esse coeperit aliquando nec uitalem ad terminum sit aliquando uentura, liniamentis carere corporeis neque ullas formarum effigies possidere, quibus extima circumscriptio membrorum solet coagmenta finire. Quicquid enim tale est, mortale esse arbitramur et labile; nec obtinere perpetuam posse credimus aeuitatem quod extremis coercitum finibus necessaria circumcludit extremitas. 13.1. At uero uos deos parum est formarum quod amplectimini mensione, filo et adterminatis humano, et quod indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. Quid ergo dicemus? Caput deos gestare tereti rotunditate collectum, retinaculis neruorum dorso inligatum ac pectori et ad ceruicum necessarias flexiones consertionibus uerticularum atque o ossea substructione fulciri? 2. Quod si accipiemus ut uerum sit, aures etiam sequitur ut habeant curuis perterebratas anfractibus, oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus obumbratos, suspensum imbricem narium, munctionibus muculentis et spiritali commeabilem tractui, subactionibus ciborum dentes trini generis atque in officia trina compositos, manus ministras | f. 69 / operum, articulis digitis et cubitorum mobilitate tractabiles, corporibus sustinendis pedes, explicandis gressibus et suggerendis anticipationibus itionum. 3. Quodsi ea quae prompta sunt, consentaneum est et illa portari quae sub costis earumque sub cratibus cutes contegunt atque omentorum membranulae, gurguliones uentriculos lienes pulmones uesiculas iecora, intestinorum uolubilium tractus et per omnia uiscera commeantes purpurei sanguinis uenas cum arteriis spiritalibus coniugatas [Cic., nat.d. II, 55.138]. 14.1. An numquid caelestium corpora foeditatibus his carent, et quoniam cibis mortalibus abstinent, edentulos eos esse paruolum credendum est ritu et uiduatos interioribus cunctis tamquam utres sufflatos turgidorum corporum inanitate pendere? 2. Quid quod, si haec ita sunt, erit uobis necessarium contueri, similesne sint dii omnes an formarum dispari circumscriptione teneantur. Si enim par cunctis atque una est omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare eos fallique cognitionis in mutuae comprehensione. Sin autem gerunt discrimen in uultibus, sequitur ut intellegi debeat, non alia de causa dissimilitudines his datas, nisi ut singuli se possent differentium signorum proprietatibus noscitare. 3. Ergo esse dicendum est quosdam capitones cilunculos frontones labeones in his, alios mentones naeuios atque nasicas, hos displosis naribus, illos resimis, nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione sacriuoces, nannos longos medios macilentos pingues crassos, hos capillorum intortionibus crispulos, caluitiis alios | f. 69b | et glabritatibus rasos: neque opinari nos falso uestrae produnt atque indicant officinae, siquidem cum facitis atque informatis deos, hos crinitos ef fingitis, alios leues [lenes], senes iuuenes pueros aquilos caesios rauos seminudos intectos aut, ne frigus incommodet, fluidarum uestium superiectione perfusos. 15.1. Quisquamne est hominum rationis alicuius sapore contactus, qui pilos et lanugines credat in deorum corporibus nasci, qui annorum in illis inesse discrimina, qui et per uarias tegminum atque amictuum formas uestitos hos ire atque ab aestibus sese frigoribusque tutari? Quod qui habet uerum, et hoc necesse est tamquam uerum accipiat: esse deos fullones, esse tonsores, qui uel sacras eluant uestes uelcapillos imminuant siluescentium crinium uelleribus inuolutos. 2. Itane istud non turpe, non impietatis et contumeliae plenum est, moribundi et caduci animantis liniamenta diis dare, insignire his partibus, quas enumerare, quas persequi probus audext nemo nec sine summae foeditatis horrore mentis imaginatione concipere? hocine est illud fastidium uestrum, sapientia haec adrogans, qua despuitis nos ut rudes atque omnem scientiam remini rerum uobis diuinarum patere? 3. Aegyptiorum ridetis aenigmata, quod mutorum animantium formas diuinis inseruerint causis easdemque quod species multo ture accipiant et reliquo caerimoniarum paratu: uos effigies hominum tamquam deorum ueneramini potestates nec pudet his ora terreni animalis imponere, erroris alios et stultitiae condemnare et in erroris eiusdem similitudine ac uitio | f. 70 / deprehendi. 16.1. Nisi forte dicetis alias quidem inesse diis formas, et honoris et dotis causa, species uos eis accommodauisse mortalium: quod maioris multo est contumeliae quam erroris aliquid ignoratione fecisse. Nam si uos fateremini id quod uestra, suspicio credidisset formamentis adtribuisse diuinis, minus erat iniuriae praesumpta, in opinatione peccasse: nunc uero cum aliud creditis et aliud fingitis, et in eos estis contumeliosi quibus id adtribuitis quod eis confitemini non esse, et inreligiosi esse monstramini, cum id adoratis quod fingitis, non quod in re esse ipsaque in ueritate[est] censetis. 2. Si aselluli canes porci humanum aliquid saperent fingendique haberent artes idemque nos uellent cultu aliquo prosequi et statuarum consecrationibus honorare, quantas nobis irarum flammas, indignationum quos turbines concitarent, si suorum corporum formas nostra uellent portare atque obtinere simulacra? Quantas, inquam, irarum flamma suffunderent, excitarent, si urbis conditor Romulus asinina staret in facie, si sanctus Pompilius in canina, si porcina, sub specie nomen esset Catonis aut Marci Ciceronis inscriptum? 3. Ita ergo stoliditatem uestram non rideri, si rident, uestris ab numinibus remini, aut quoniam censetis adfici eos ira, non insanire, non furere neque pro iniuriis et contumeliis tantis ultum ire se uelle iaculari que in uos ea quae dolor suetus est iacere et offensionis acerbitas comminisci? Quanto fuerat rectius elephantorum his formas, pantherarum aut tigridum, taurorum equorumque donare? Nam quid in homine | f. 70b | pulchrum est, quid, quaeso, admirabile uel decorum, nisi quod et clurino cum pecore nescio quis auctor [Ennius apud Cic. nat. deor. I, 97] uoluit esse commune? 17.1. "Sed si uobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, uos demonstrate, uos dicite, qua sit deus praeditus forma". - Si ueram uultis audire sententiam, aut nullam habet deus formam, aut si informatus est aliqua, ea quae sit profecto nescimus. Aeque enim quod uidimus numquam nescire esse ducimus turpe aut ex re prohibemur aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram nullam ipsi sententiam promimus. 2. Ut enim, si uitreus esse dicatur mundus, si argenteus, ferreus uel ex fragili conglobatus et fabricatus [est] testa, non dubitemus falsum esse contendere, quamuis quae sit eius materia nesciamus, ita cum de specie agatur dei, quam perhibetis conuincimus non esse, etiamsi quae sit minus possumus explicare. 18.1. "Quid ergo, inquiet aliquis, non audit deus, non loquitur, non ante se positas res uidet, non intuetur?". - Suo forsitan genere, non nostro. Neque enim ueri aliquid scire tanta in re possumus aut suspicionibus indagare, quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas et ualnorum similitudines somniorum. 2. Si enim dixerimus isdem illum rationibus uidere quibus et nos uidemus, sequitur ut intellegi debeat, superiectas pupulis eum habere membranulas, coniuere, nictare, radiis aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil omnino conspicere. 3. Quod ipsum similiter de aluditu ac de eloquii forma et uerborum prolatione dicendum est: | f. 71 / si per aures audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua inrepere uox possit sensum nuntiatura sermonis, aut si uerba ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate multiiuga lingua sonos articulet et uocem in uerba conformet. 19.1. Ac si nostri animi mentem non recusatis audire, tantum abest, ut nos deo corporalia, liniamenta tribuamus, ut animorum etiam decora ipsas que uirtutes, quibus eminere uix concessum est paucis, tantae rei uereamur adscribere. Quis enim deum dixerit fortem constantem frugi sapientem? quis probum, quis sobrium, quis immo aliquid nosse, quis intellegere, quis prouidere, quis ad fines officiorum certos actionum suarum decreta dirigentem? 2. Humana sunt haec bona et ex oppositione uitiorum existimationem meruerunt habere laudabilem. Quis est autem tam optusi pectoris, tam bruti, qui humanis bonis deum esse dicat magnum aut ideo nominis maiestate praecellere quod uitiorum careat foeditate? 3. Quicquid de deo dixeris, quicquid tacitae mentis cogitatione conceperis, in humanum transilit et corrumpitur sensum, nec habet propriae significationis notam quod nostris dicitur uerbis atque ad negotia humana compositis. Unus est hominis intellectus de dei natura certissimus, si scias et sentias nihil de illo posse mortali oratione depromi. 20.1. Et haec uero prima est uestrorum numinum contumelia, quam de formis | f. 71b | et sexibus boni scilicet uindices et religiosi constituistis auctores. Illud uero quod sequitur quale est, quod deos nobis inducitis alios fabros, alios medicos, alios lanarios nautas citharistas auloedos uenatores pastores et, quod super erat, rusticos? "Ille, inquit, musicus deus est, et hic alter diuinus est". - Ceteri enim dii non sunt et uentura praedicere inscitia, nesciunt atque ignorantia futurorum. 2. "Obstetriciis ille informatus artibus, medicorum alius institutus est disciplinis". - Ergone singuli sua in re pollent nec in auxilium uocati alienis possunt in partibus subuenire? "Hic in sermone facundus est atque in uerborum continuationibus promptus": - bardi enim sunt alii nec possunt aliquid scitum, si oratio facienda est, eloqui. 21.1. Et rogo: "Quae ratio est, quae tam dura necessitas, quae causa, ut artificia, haec superi tamquam uiles nouerint atque habeant sellularii?". - In caelo enim cantatur et psallitur: ut interualla et numeros uocum nouem conserant scitulae ac modulentur sorores. Sunt in sidereis motibus siluae, sunt lustra, sunt nemora: uenationum praepotens habeatur in expeditionibus Diana. 2. Inminentia dii nesciunt et sortibus uiuunt agitanturque fatalibus: ut quid cuique crastinus dies ferat aut hora, Latonius explicet atque aperiat uates. Ipse alio impletur deo et ui numinis premitur exagitaturque maioris: ut merito dicatur habeaturque diuinus. Corripiuntur dii morbis et uulnerari, uexari aliqua ex re possunt: ut cum exegerit ratio, auxiliator | f. 72 | subueniat Epidaurius. 3. Parturiunt, pariunt: ut difficiles puerperiorum tricas Iuno mulceat corripiatque Lucina. Rem rusticam tractant aut curant militaria, munera: ut flammis potens Vulcanus fabricetur his enses aut ruris ferramenta procudat. Vestis indigent tegmine: ut uirgo Tritonia curiosius stamen neat et qualitate pro temporis aut trilices tunicas aut de serico et imponere. Accusant et diluunt crimina: ut Atlantea progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti. 22.1. "Set erras, inquit, et falleris; non enim ipsi opifices dii sunt, sed ingeniis hominum subiciunt has artes atque, ut uita sit instructior, tradunt scienda mortalibus". - Sed qui aliquam subicit ignaro ac nescio disciplinam, sollertem que hunc efficere nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus id quod alterum colere constituit. Neque enim traditor alicuius esse scientiae potis est, ut non eius quod tradit praecepta habeat cognita et rationem teneat exercitatissime comprehensam. 2. Dii ergo sunt artifices primi, siue quod ipsi, ut dicitis, subdunt scientiam mentibus, siue quod immortales et geniti numquam genus omne terrenum uetustate temporis antecedunt. Hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud superos artibus his locus neque usus, illorum neque natura deposcat ingeniosum aliquid aut sellularium scire: cur esse dicatis in aliis perceptionibus gnarures [Plaut. Poen. Prol. 40, Most. 100] et habere sollertias, in quibus singuli se uincant | f. 72b | scientiarum cognitione discreti? 23.1. "Nisi forte hoc dicitis, deos artifices non esse, sedeos his artibus praesidere, curare, immo sub illorum posita esse tutela omnia quae administramus, quae gerimus, atque ut bene ac feliciter cedant, illorum prouisione curari". - Quod quidem merito dici ac probabiliter uideretur, si ad uoluntatem semper sententiamque procederent ea quae obimus, quae gerimus aut in negotiis periclitamur humanis. 2. Cum uero in contrarium cotidie res uertantur neque ad propositum uoluntatis actionum respondeant fines, ludentis est dicere, deos nobis superesse custodes, quos suspicio finxit nostra, non explorata ueritas comprehendit. "Per maria tutissimas praestat commeantibus nauigationes": - et cur insanum mare tam frequentes exposuit crudelium naufragiorum ruinas? "Salutaria et fida consilia nostris suggerit cogitationibus Consus": - et in contrarios exitus cur adsidue uertitur placitorum inopinata mutatio? 3. "Armentorum et pecorum gregibus Pales praesunt Inuusque custodes": - et cur saeua contagia et pestilentes morbos ab aestiuis auertere cessatione inimica non curant? "Flora illa genetrix": - et sancta obscenitate ludorum bene curat ut arua florescant: et cur cottidie gemmulas et pubescentes herbas adurit atque interficit nocentissimum frigus? "Puerperiis Iuno praeposita est et auxiliatur genetricibus fetis": - et matrum intereunt cur cotidie millia parricidalibus nixibus interemptae? 4. "In tutela Vulcani est ignis et materies eius in illius | f. 73 / regimine constituta est": - et cur aedes frequentissime sacras atque urbium portiones ad cinerem patitur flammarum uoracitate conlabi? "Diuinationis scientiam largitur hariolantibus Pythius": - et cur obliquata, dubia, cur obscuritatibus submersa caliginis dat saepius subministrat que responsa? 5. "Aesculapius officiis et medendi artibus praeest": - et cur plura morborum et ualetudinum genera ad sanitatem nequeunt incolumitatem que perduci, immo sub ipsis fiunt curantium manibus atrociora? "Curat Mercurius ceromas, pugillatibus et luctationibus praeest": - et cur inuictos omnes non perficit quibus praeest, cur unius in officio praesidatus hos uictoriae compotes, alios uero perpetitur igominiosa infirmitate rideri? 24.1. "Tutelatoribus, inquit, supplicat diis nemo, et idcirco singuli familiaribus officiis atque auxiliis desunt". - Nisi enim tura et salsas accipiant fruges, benefacere dii nequeunt, et nisi pecorum sanguine delibutas suas conspexerint arulas, suos deserunt atque abiciunt praesidatus? 2. Atquin ego rebar paulo ante, spontaneas esse numinum benignitates ultroque ab his fluere inexpectata beniuolentiae munera. Numquid enim rex poli libamine aliquo exambitur aut hostia, ut omnia ista quibus uiuitur commoda mortalium gentibus largiatur? 3. Non feruorem genitalem solis deus, noctis et tempora, uentos pluuias fruges cunctis subministrat aequaliter bonis, malis, iniustis, seruis, pauperibus, diuitibus? Hoc est enim proprium dei potentis ac ueri, inexorata beneficia praebere fessis atque inualidis | f. 73b | rebus et multiformi semper asperitate uallatis. 4. Nam sacrificiis editis id quod poscaris adnuere, non est istud postulantibus subuenire sed benignitatis propriae munificentiam uenditare. Ludimus et lasciuimus tanta in re homines, et qui sit deus obliti, quid istius magnificentia nominis, quicquid uile uel sordidum suspiciosa potuimus credulitate confingere diuis tutelaribus adrogamus. 25.1. "Unctionibus, inquit, superest Vnxia, cingulorum Cinxia replicationi, Victa et Potua sanctissimae uictui / potuique procurant". - O egregia numinum et singularis interpretatio potestatum: nisi postes uirorum adipali unguine oblinerentur ab sponsis, nisi uirginalia uincula iam feruentes dissoluerent atque imminentes mariti, nisi potarent et manderent homines, di nomina non haberent? 2. Quid, quod non contenti tam deformibus subdidisse atque inplicuisse deos curis, naturas his etiam feras truculentas immanes, malis gaudentes semper et humani generis adtribuitis uastitate. 26.1. Non commemorabimus hoc loco deam Lauernam furum, Bellonas Discordias Furias et laeua illa quae constituitis numina taciturnitatis silentio praeterimus. Martem ipsum ponemus in medio et speciosam illam aupidinum matrem, ex quibus unum praeficitis proeliis, amoribus alteram et cupiditatis ardori. 2. "Potestatem, inquit, bellorum Mars habet". - Utrumne ut mota compescat an ut cessantia et quieta commoueat? nam si sedator militaris insaniae est, cur cotidie bella non desunt? 3. sin autem concitor illorum est, deum ergo dicemus in uoluptatis suae dulcedinem collidere | f. 74 / orbem totum, discordiarum et discriminum causas inter gentes serere terrarum longinquitate diiunctas, conducere ex diuerso tot mortalium milia et intra uerbi unius moras campos eadaueribus aggerare, sanguineos praecipitare torrentes, fundatissima delere imperia, aequare urbes solo, libertatem ingenuis abrogare et seruitutis condicionem imponere, dissensionibus gaudere eiuilibus, commorientium fratrum parricida nece et ad ultimum filiorum et patrum parricidali congressionis horrore. 27.1. Quod ipsum licebit in Venerem pari atque eadem ratione traducere. Nam si amoris haec flammas, sicut perhibetis et creditis, cogitationibus subdit humanis, sequitur ut intellegi debeat, quicquid labis et criminis ab insania proficiscitur tali, ut Veneriis debeat uulneribus imputari. 2. Ergone dea cogente in uilissimi nominis scorta suam saepius produnt etiam nobiles dignitatem, dissuuntur tenacium matrimoniorum nexus, incestas libidines necessitudo sanguinif inardescit, insaniunt in liberos matres, patres uirginum suarum uota in se uertunt, contra decus aetatis senes in obscenos ingemunt curis iuuenalibus adpetitus, sapientes et fortes uiri soluunt decreta constantiae uirilitatis uigore mollito, innectuntur ceruicibus laquei, conscenduntur ardentes rogi et per uastas atque altissimas rupes iaciunt se passim uoluntariis saltibus praecipitati? 28.1. Quisquamne est hominum rationis alicuius primordiis indutus, qui diuinitatis constantiam tam foedis polluat aut contaminet | f. 74b / moribus? Qui naturas attribuat diis tales, quas in agrestibus beluis lenitudo saepe permulsit atque extenuauit humana? 2. Ubinam, quaeso, est illud, quod ab omni perturbationis adfectu dii procul amoti sunt, quod lenes placidi mites, quod in genere uirtutis unito perfectionis apicem atque ipsius retinent sapientiae summitatem? Aut cur eos oramus, ut a nobis aduersa atque inimica propellant, si malorum omnium quibus cotidie carpimur ipsi esse nobis repperiuntur auctores? 3. Quantumlibet nos impios, inreligiosos uocetis aut atheos, numquam fidem facietis esse amorum deos, esse bellorum, esse qui discordias conserant, qui furialibus stimulis animos inquietent. Aut enim uerissime dii sunt, et ea quae commemorastis non faciunt: ea quae dicitis, sine ulla dubitatione dii non sunt. 29.1. Et tamen possemus utcumque accipere a uobis has mentes impiarum plenissimas fictionum, si non multa de diis ipsi tam contraria promentes dissoluentiaque ipsa sustinere animi compelleretis adsensum. 2. Cum enim singuli singulos anteire interioris contenditis scientiae laude, et deos ipsos quos opinamini tollitis et reponitis alios quos manifestum est non esse, et alius aliud de eisdem dicitis rebus, et innumeros esse conscribitis quos esse singulos semper consensio accepit humana. 3. Incipiamus ergo sollemniter ab Iano et nos patre, quem quidam ex uobis mundum, annum alii, solem esse prodidere nonnulli. Quod si accipiemus ut uerum sit, sequitur ut intellegi debeat nullum umquam fuisse Ianum, quem ferunt caelo atque Hecata procreatum in Italia | f. 75 | regnasse primum, Ianiculi oppidi conditorem, patrem Fonti, Vulturni generum, Iuturnae maritum, atque ita per uos dei nomen eraditur, quem in cunctis anteponitis precibus et uiam uobis pandere deorum ad audientiam creditis. 4. Rursus uero si Ianus est Annus, deus esse nec sic potest. Quis enim annum ignorat temporis esse circumscriptionem statam nec habere uim numinis id quod spatiis mensum et dierum dinumeratione conclusum est? 5. Quod ipsum licebit in Saturnum non absimili ratione traducere. Nam si tempus significatur hoc nomine, Graecorum ut interpretes autumant, ut quod Kro/noj est habeatur Xro/noj, nullum est Saturnium numen. Quis est enim tam demens, qui tempus esse dicat deum, quod mensura cuiusdam est spatii in continua serie perpetuitatis inclusi? 6. Atque ita ex ordine tolletur et iste caelestium, quem Caelo esse editum patre, magnorum esse procreatorem deorum, uitisatorem falciferum uetustas edidit prisca et minorum transmisit aetati. 30.1. Nam quid de ipso dicemus Ioue, quem solem esse dictitauere sapientes, agitantem pinnatos currus turba consequente diuorum, aethera nonnulli flagrantem ui flammea atque ardoris inextinguibili uastitate? 2. Quod si liquet et constat, nullus ergo omnino est uobis auctoribus Iuppiter, qui patre editus Saturno atque Ope matre, ut genitoris euaderet rabiem, in aretensium finibus memoratur esse celatus. 3. Iam uero Iunonem opinatio nonne consimilis deorum tollit e censu? Nam si aer illa est, quemadmodum uos ludere ac dictitare consuestis Graeci nominis | f. 75b | praeposteritate repetita, nulla soror et coniunx omnipotentis repperietur Iouis, nulla Fluuionia, nulla Pomana, nulla Ossipagina, nulla Februtis Populonia Cinxia Caprotina, atque ita repperietur inanissima esse istius nominis fictio opinionis uacuae celebritate uulgata. 31.1. Aristoteles, ut Granius memorat, uir ingenio praepotens atque in doctrina praecipuus, Mineruam esse Lunam probabilibus argumentis explicat et litterata auctoritate demonstrat. Eandem hanc alii aetherium uerticem et summitatis ipsius esse summam dixerunt, memoriam nonnulli, unde ipsum nomen Minerua quasi quaedam Meminerua formatum est. Quodsi accipit res fidem, nulla est ergo Metis filia, nulla Victoria est, nulla Iouis enata de cerebro inuentrix oleae, nulla magisteriis artium et disciplinarum uarietatibus erudita. 2. "Quod aqua nubat terram, appellatus est, inquiunt, cognominatus que Neptunus". - Si ergo liquoris optentio nominis huius appellatione signatur, nullus deus est omnino Neptunus, atque ita tollitur et remouetur e medio Stygii frater Iouis Olympiique germanus, tridenti armatus ferro, pistricum dominus atque maenarum, rex salsorum gurgitum et tremebundi motator soli. 32.1. Mercurius etiam quasi quidam Medicurrius dictus est, et quod inter loquentes duo media currat et reciprocetur oratio, nominis huius concinnata est qualitas. Ergo si haec ita sunt, non est dei Mercurius nomen sed sermonis reciprocantis et uocis, atque ita hoc pacto aboletur et extinguitur caduceator ille Cyllenius in Algido fusus monte, uerborum excogitator | f. 76 / et nominum, nundinarum mercium commerciorum que mutator. 2. Terram quidam e uobis, quod cunctis sufficiat animantibus uictum, Matrem esse dixerunt Magnam, eandem hanc alii, quod salutarium seminum frugem gerat, Cererem esse pronuntiant, nonnulli autem Vestam, quod in mundo stet sola ceteris eius partibus mobilitate in perpetua constitutis. 3. Quod si ratione profertur et adseueratur certa, trina pariter numina uobis interpretibus nulla sunt: non aeres, non Vesta deorum esse computabuntur in fastis, non ipsa denique Mater Deum, quam Nigidius autumat matrimonium tenuisse Saturni, dea recte poterit nuncupari, siquidem unius terrae haec sunt omnia nomina et his.sola praedicationibus indicatur. 33.1. Praetermittimus hoc loco satietatis fuga Vulcanum, quem esse omnes ignem pari uocum pronuntiatis adsensu, quod ad cunctos ueniat, Venerem, et quod sata in lucem proserpant, cognominatam esse Proserpinam: qua rursus in parte trium capita numinum tollitis, siquidem primum elementi est nomen, non sentientis uocabulum potestatis, libidinis alterum per cuncta animantia diffusae, tertium uero significat attollentia se germina et frugum subcrescentium motiones. 2. Quid, cum Liberum Apollinem Solem unum esse contenditis numen uocabulis amplificatum tribus, nonne sententiis uestris deorum imminuitur census et opinio praedicata dilabitur? Nam si uerum est, solem eundem Liberum esse eundemque Apollinem, sequitur ut in rerum natura neque Apollo sit aliquis neque Liber, atque ita per uos | f. 76b | ipsos aboletur, eraditur Semeleius, Pythius, alter faeculentae hilaritatis dator, Sminthiorum alter pernicies murum. 34.1. Non indocti apud uos uiri neque quod induxerit libido garrientes Dianam Cererem Lunam caput esse unius dei triuiali germanitate pronuntiant neque ut sunt trinae dissimilitudines nominum, personarum dissidentias tris esse: Lunam his omnibus uocari atque in eius uocamen reliquorum seriem coaceruatam esse cognominum. 2. Quod si exploratum, si fixum est atque ita si esse rei ueritas monstrat, cassum iterum nomen est Cereris, cassum Dianae, atque ita perducitur res eo, ut et illa frugum, sicut perhibetis, inuentrix uobis ducibus atque auctoribus nulla sit, et expolietur Apollo germana, quam quondam puris in fontibus abluentem membrorum sordes corniger ille uenator inspexit et poenam curiositatis inuenit. 35.1. In philosophiae memorabiles studio atque ad istius nominis columen uobis laudatoribus eleuati uniuersam istam molem mundi, cuius omnes amplexibus ambimur, tegimur ac sustinemur, animans esse unum sapiens rationale consultum probabili adseueratione definiunt: quorum si est uera et fixa, certa sententia, etiam illi continuo desinent dii esse quos in eius portionibus paulo ante immutatis nominibus constituebatis. 2. Ut enim homo unus nequit permanente sui corporis integritate in homines multos scindi, neque homines rursus multi disiunctionis differentia conseruata in unius sensus simplicitatemque conflari, si ita mundus unum est animal et unius mentis agitatione motatur, nec in plura potest numina dissipari nec si eius particulae | f. 77 | dii sunt, in unius animantis conscientiam cogi atque uertier. 3. Luna sol tellus aether astra membra sunt et mundi partes: quod si partes et membra sunt, animalia utique sui nominis non sunt: neque enim partes hoc ipsum esse quod totum est aliqua in re possunt, aut sibi sapere, sibi sentire, quod sine totius animantis adsensu nullis propriis adficiatur e motibus: 4. quo constituto ac posito summa omnis illuc redit, ut neque sol deus sit neque luna neque aether, tellus et cètera. Sunt enim partes mundi, non specialia numinum nomina, atque ita perficitur, omnia uobis turbantibus miscentibusque diuina, ut in rerum natura unus deus constituatur mundus explosis omnibus ceteris, quin immo inaniter, uacue et sine ulla substantia constitutis. 36.1. Si totidem nos modis totidemque sententiis deorum uestrorum subrueremus fidem, nulli esset dubium, quin ira et rabie concitati ignes, feras et gladios atque alia postularetis suppliciorum in nos genera, quibus sitim soletis uestram nostri sanguinis adpetitione proluere. 2. Cum uero per uos ipsos prope omnis gens numinum sub ostentatione tollatur ingeniorum atque doctrinae, audetis intendere, nostri nominis causa res humanas ab diis premi, cum quidem, si uerum est esse illos uspiam atque incalescere irarum flammis, nihil habeant iustius propter quod in uos saeuiant quam quod eos negatis subsistere neque ulla esse in parte naturae. 37.1. Musas Mnaseas est auctor filias esse Telluris et Caeli, Iouis ceteri praedicant ex Memoria uxore uel Mente, has quidam uirgines, alii matres fuisse conscribunt. 2. Libet enim iam paucis etiam illas partes attingere, quibus alius aliud eadem de re dicere opinionum diuersitate monstramini. 3. Ephorus has igitur numero esse tris effert, Mnaseas, quem diximus, quattuor, Myrtilus inducit septem, octo adseuerat Crates, ad extremum Hesiodus [Hesiodus: Theog. 75] nouem cum nominibus prodit, dis caelum et sidera locupletans. 4. Nisi fallimur, ista dissensio nihil scientium uerum est non ab rei ueritate descendens. Nam si liquido sciretur quid sit, una esset uox omnium et in eiusdem sententiae finem cunctorum pergeret et conueniret adsensio. 38.1. Quonam modo igitur religionis potestis integrare uim plenam, cum circa ipsos erretis deos, aut ad uenerabiles inuitare nos cultus, cum nihil nos certi de ipsorum numinum comprehensione doceatis? 2. Ut enim de mediis conticiscamus auctoribus, aut ille primus eradit atque interficit sex diuas Musas, si esse illas constat nouem, aut iste ultimus et extremus sex adponit, quae nullae sunt, tribus solis in ueritate constantibus, ut neque sciri possit aut comprehendi, quaenam debeant addi, quae demi, et in periculum deducatur religionis ipsius susceptio, aut id quod non est colens aut quod sit fortasse praeteriens. 3. Nouensiles Piso deos esse credit nouem in Sabinis apud Trebiam constitutos. Hos Granius Musas putat consensum adcommodans Aelio, nouenarium numerum tradit Varro, quod in mouendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, nouitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia nouitate integrentur et constent, deos nouem Manilius quibus solis Iuppiter potestatem iaciendi sui permiserit fulminis. 4. Cincius numina peregrina nouitate ex ipsa appellata pronuntiat; nam solere Romanos religiones | f. 78 / urbium superatarum partim priuatim per familias spargere, partim publice consecrare, ac ne aliqui deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, breuitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Nouensiles inuocari. 39.1. Sunt praeterea nonnulli, qui ex hominibus diuos factos hac praedicant appellatione signari, ut est Hercules Bomulus Aesculapius Liber Aeneas. Sententiae, ut apparet, diuersae sunt haec omnes, neque fieri per rerum naturam potest, ut qui opinionibus differunt ueritatis unius habeantur auctores. Si enim Pisonis sententia uera est, Melius et Uranius mentiuntur, si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in .sub.stantia constitutis inanissimas subdit et res cassas. 2. Si nouenarius numerus cognomen Nouensilium ducit, Cornificius balare conuincitur, qui nouitati praesidentibus diuis alienae potentiae uim donat. Quodsi opinio Cornificii uera est, inprudens Cincius inuenitur, qui urbium uictarum deos potestate adficit Nouensilium numinum. Quodsi hi sunt quos Cincius praedicat, Manilius dicere repperietur falsum, qui alieni fulminis iaculatores sub istius uocaminis appellatione concludit. 3. Quodsi exploratum et uerum est id quod Manilius autumat, in errore sunt hi maximo qui honoribus diuinis auctos consecratosque mortales ab nouitate honoris existimant nuncupari. Quodsi Nouensiles hi sunt qui meruerunt ad sidera subleuari, postquam sunt uitae mortalitate defuncti, nulli prorsus Nouensiles di sunt. 4. Ut enim serui milites magistri non sunt personarum | f. 78b | subiacentium nomina sed officiorum, condicionum et munerum, ita cum Nouensiles dicimus, si nomen est istud eorum qui ex hominibus meruerunt dii esse, manifestum et promptum est, non personas specialiter definitas sed nouitatem ipsam cognomine Nouensilium nuncupari. 40.1. Nigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit, qui quondam muris immortalibus Ilium condicione adiuncta cinxerunt. Idem rursus in libro sexto exponit et decimo disciplinas Etruscas sequens, genera esse Penatium quattuor et esse Iouis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile nescio quid dicens. 2. Caesius et ipse id sequens Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Iouialem ac Palem, sed non illam feminam quam uulgaritas accipit sed masculini nescio quem generis ministrum Iouis ac uilicum. 3. Varro qui sunt introrsus atque in intimis penetralibus caeli deos esse censet quos loquimur nec eorum numerum nec nomina sciri. Hos Consentes et Complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una, sex mares et totidem feminas, nominibus ignotis et miserationis parcissimae; sed eos summi Iouis consiliarios ac principes existimari. 4. Nec defuerunt qui scriberent Iouem, Iunonem ac Mineruam deos Penates existere, sine quibus uiuere ac sapere nequeamus et qui penitus nos regant ratione, calore ac spiritu. Ut uidetis, et hic quoque nihil concinens dicitur, nihil una pronuntiatione finitur, nec est aliquid fidum, quo insistere mens possit ueritati suae proxima suspicione | f. 79 / coniciens. Ita enim labant sententiae alteraque opinio ab altera conuellitur, ut aut nihil ex omnibus uerum sit aut si ab aliquo dicitur, tot rerum diuersitatibus nesciatur. 41.1. Possumus, si uidetur, summatim aliquid et de Laribus dicere, quos arbitratur uulgus uicorum atque itinerum deos esse ex eo quod Graecia uicos cognominat lau/raj. 2. In diuersis Nigidius scriptis modo tectorum domumque custodes, modo Curetas illos, qui occultasse [Lucr. II, 633-34] perhibentur Iouis aeribus aliquando uagitum, modo Digitos Samothracios, quos quinque indicant Graeci Idaeos Dactylos nuncupari. Varro similiter haesitans nunc esse illos Manes et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum, nunc aerios rursus deos et heroas pronuntiat appellari, nunc antiquorum sententias sequens Laruas esse dicit Lares, quasi quosdam genios et functorum animas mortuorum. 42.1. Infinitum est et inmensum species ire per singulas atque ipsis facere promptum libris, nullum esse a uobis deum neque existimatum neque creditum, de quo ambiguas discrepantisque sententias opinionum mille uarietatibus prompseritis. 2. Sed breuitatis et fastidii causa satis haec est dixisse quae dicta sunt, et est operosum nimis coaceruare in unum multa, cum ex uno et ex altero manifestum fiat et patet haesitare, labare nec quicquam uos certi de his rebus quas adseritis dicere. 3. Nisi forte dicetis: "Etiamsi personaliter ignoramus qui sunt Lares, qui sunt nouensiles, qui Penates, esse illos tamen consensio ipsa uindicat auctorum et in numeris caelitum | f. 79 b | formam sui generis optinere". 4. - Et quemadmodum poterit an sit deus aliquis sciri, si ignorabitur et nescietur quid sit, aut postulatio ipsa beneficiorum ualere, si exploratum non erit, non certum, quis ad quamque debeat consultationem uocari? 5. Omnis enim qui quaerit alicuius numinis impetrare responsum, debet necessario scire, cui supplicet, quem imploret, a quo rebus auxilia necessitatibus exposcat humanis, maxime cum uos ipsi et non omnes omnia deos posse praestare et dissimillimis ritibus singulorum animos refertis offensionesque placari. 43.1. Etenim si hic atram, ille albam desiderat pellem, huic capite uelato, illi sacrificandum est nudo, de matrimoniis ille consulitur, hic medellas incommoditatibus praestat, interesse non potest nihil an sit ille Nouensilis an ille, cum ignoratio rerum, personarum confusio et deos [cogat] offendat et necessario piaculum contrahi ? 2. Finge enim me ipsum incommoditatis alicuius et declinandi periculi causa horum cuipiam numinum supplicare dicentem: "Adeste, adestote dii Penates, tu Apollo tuque Neptune omniaque haec mala quibus uror terreor uexor uestri numinis auerruncate clementia": - eritne spes aliqua referendae ab his opis, si Ceres Pales Fortuna, Iouialis aut Genius, non Neptunus et Apollo Penates dii erunt? 3. Aut si Curetas pro Laribus inuocaro, quos esse Digitos Samothracios pars uestrorum adseuerat auctorum, quemadmodum his potero auxiliatoribus et propitiis uti, cum neque his | f. 80/ sua et aliena illis inposuero cognomina? Usque adeo res exigit propriatim deos scire, nec ambigere nec dubitare de uniuscuiusque ui, nomine, si alienis ritibus et appellationibus fuerint inuocati, et aures habeant structas et piaculis nos teneant inexpiabilibus obligatos. 44.1. Quare si uobis liquet, in sublimibus palatiis caeli habitare, consistere multitudinem istam quam enumeratis deorum, in unius proloquii finibus conuenit uos stare nec per uarias distractos repugnantesque sententias fidem ipsis rebus quas struitis derogare. 2. Si Ianus est, Ianus sit, si Liber est, Liber sit, si Summanus, Summanus sit: hoc est enim confidere, hoc tenere, exploratae in rei cognitione defigi, non more caecorum atque errantium dicere: "Nouensiles Musae sunt, Trebiani quinimmo dii sunt, immo nouenarius numerus, subuersarum potius uel urbium praesides", et in id periculum perducere res tantas, ut dum alios tollitis et reponitis alios, possit iure de cunctis an sint ulla in parte dubitari. µ04 LIBER IV 1.1. Interrogare uos libet ipsosque ante omnia Romanos, dominos rerum ac principes, utrumne existimetis Pietatem Concordiam Salutem Honorem Virtutem Felicitatem ceteraque huiusmodi nomina quibus aras uidemus a uobis cum magnificis exaedificatas delubris uim habere diuinam caelique in regionibus degere an ita ut adsolet dicis causa, ex eo quod optamus et uolumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in censum. 2. Nam si uerba | f. 80b | existimantes haec cassa et nullius substantiae nomina diuinis tamen regionibus consecratis, erit uobis uidendum, utrumne istud puerile sit ludicrum an uestrorum de numinum delusione spectans, quibus coaequatis et adiungitis inanium figmenta uerborum. 3. Sin autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati templis et puluinaribus onerastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus: Victoria Pax Aequitas et cetera quae in superioribus dicta sunt quanam ratione, qua uia intellegi possunt dii esse atque ad superorum concilium pertinere? 2.1. Nos enim, nisi forte communem tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum sentimus et cernimus habere uim numinis neque in aliqua contineri sui generis forma, sed esse uirtutem uiri, salutem salui, honorem honorati, uictoris uictoriam, concordis concordiam, pietatem pii, memoriam memoris, feliciter uero uiuentis ac sine ullis offensionibus felicitatem. 2. Quod a nobis uerissime dici ex contrariis promptum est oppositionibus noscitare, infelicitate discordia obliuione iniquitate impietate ignauia pectoris et ualetudine corporis minus fausta. Ut enim haec accidunt hominumque sunt posita in actionibus, adfectibus fortuitis, ita quod illis aduersum est ex qualitatibus benignioribus nominatur, in aliis necesse est haereat, ex quibus ita formatis figuratio ista concepta est nominum. 3.1. Nam quod nobis cateruas signatorum alias inducitis deorum, existimare non possumus utrumne istud serio atque ex rei compertae faciatis fide an fictionibus ludentes | f. 81 | cassis ingeniorum lasciuiatis fluxu[m]. "Quod abiectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata Varrone". - Ex rerum ergo prouentu, non ex ui naturae dea ista est proditat et postquam feros morsus immanis prohibuit belua, et ipsa esse occepit et ipsius nominis significantiam traxitt aut si fuit iamdudum dea, priusquam Romulus nasceretur et frater, cuius fuerit nominis atque appellationis expromite. 2. Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum praestiterit uiribus: et quod Tito Tatio, Capitolinum capiat collem uiam pandere atque aperire permissum est, dea Panda est appellata uel Pantica. Ante facta et haec ergo numquam fuerant numina et nisi Romulus tenuisset teli traiectione palatium nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, nulla esset Pantica, nulla Praestana est? Si et has dicitis ante sui causam fuisse cognominis, quod in priore quaesitum est capite, cuius et hae fuerint uocaminis indicate. 4.1. "Pellendorum hostium dea potens Pellonia est". - Quorumne, nisi molestum est, edite. Confligunt partes atque inter se comminus armorum collatione decernunt, et haec illi est pars hostis et illa huic hostilis: quos ergo Pellonia, cum hinc et inde pugnabitur, pellet, aut in gratiam concessura est quorum, cum utrique debeat parti sui nominis uires officium que praestare? Quod si utique fecerit, id est partibus si utrisque fauorem ac suffragium commodarit, nominis sui uim perdet, quod partis unius in pulsione formatum est. | f. 81b | 2. Nisi forte dicetis: "Romanorum tantum est dea haec et cum solis Quiritibus faciens gralo tiosis semper opitulationibus praesto est". - Esse quidem hoc ita, quod nomini fauemus, optamus, at quaestionem non exiguam res habet. 3. Quid enim? Romani deos possident peculiares, qui aliarum gentium non sint? et quemadmodum poterunt dii esse, si non omnibus quae ubique sunt gentes aequabilitatem sui nominis exhibebunt? 4. et ubi quaeso iamdudum Pellonia haec fuit, cum apud furculas Caudinas decus publicum subiugatum est, cum apud Trasimeni lacum sanguinei currere torrentes, cum Diomedis campi Romanis cadaueribus aggerati sunt, cum mille alia uulnera proeliorum innumeris accepta sunt cladibust Dormiebat, stertebat; aut quoa uilia facere consueta sunt capita, in hostilia castra defugerat?. 5.1. "Dii laeui a laeua sinistrarum tantum regionum sunt praesides et inimici partium dexterarum". - Quod quanam istud ratione dicatur quoue animi sensu, neque ipsi nos adsequimur nec a uobis confidimus posse in aliquam lucem communis intellegentiae perduci. Iam primum enim mundus ipse per se sibi neque dexteras neque laeuas neque superas regiones neque imas neque anticas habet neque posticas. Quicquid enim teres est atque ex omni parte rotunditatis solidae conuexione conclusum, nullum habet initium, nullum finem: ubi finis et initium nullum est, esse aliqua portio sui nominis [et initium] non potest. 2. Itaque cum dicimus: dextera haec regio est | f. 82 | et illa laeua, non ad mundi habitum dicimus, qui sui simillimus totus est, sed ad positionem nostram situmque reuocamus, qui informati sic sumus, ut alia dextera, alia in nos dicantur esse laeua: quae tamen haec ipsa, quae laeua appellamus et dextera, [alia in nobis] nihil habent perpetuum, nihil fixum, sed prout nos casus atque euentus conlocauerit temporis, ita nostris sumunt ab lateribus figurationes. 3. Si orientem solem respexero, cardo mihi frigoris et septentrio fit laeuus: in quem si ora traduxero, erit mihi sinister occasus, qui ab sole posterganeus habebitur. Rursus uero si iecero plagam in occiduam lumina, uocabulum sinistri auster et meridies transit: in qua si me parte necessaria temporis circumegerit ratio, fit ut oriens laeuus inmutata corporis conuersione dicatur. 4. Qua ex re poterit facillime recognosci, neque dextera neque laeua natura esse ulla sed positionis et temporis et prout nostri corporis habuerit se situs rerum ad circumstantiam collocatus. 5. Quod cum ita se habeat, quanam ratione, quo pacto sinistrarum partium dii erunt, cum easdem constiterit religiones modo dexteras fieri modo laeuas? Aut quid dexterae meruerunt de immortalibus dis partes, ut sine ullis praesidibus degerent, quas esse faustas et prosperis semper cum ominibus ediderunt?. 6.1. "Lateranus, ut dicitis, deus est focorum et genius adiectus que hoc nomine, quod ex laterculis ab hominibus crudis caminorum istud exaedificetur genus". 2. - Quid ergo? si testa aut materia | f. 82b | fuerint quacumque alia fabricati, foci genios non habebunt, et ab officio tutelae quisquis iste est Lateranus abscedet, quod regni sui possessio non luteis constructa est formis? et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum deus iste sortitus est? 3. Per humani generis coquinas currit inspiciens et explorans, quibusnam lignorum generibus suis ardor in foculis excitetur, habitudinem fictilibus contribuit uasculis ne flammarum dissiliant ui uicta, curat ut ad sensum palati suis cum iucunditatibus ueniant rerum incorruptarum sapores, et an o rite pulmenta condita sint praegustatoris fungitur atque experitur officio. 4. Itane istud non foedum, quinimmo, ut uerius dixerim, non contumeliosum, non impium, ad hoc tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis honoribus prosequare sed quas rebus turpibus et infami praeficias actioni?. 7.1. Etiamne militaris Venus castrensibus flagitiis praesidet et puerorum stupris? etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscenas illas et luteas uoluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa pro cedere? etiamne Pertunda, quae in cubiculis praesto est uirginalem scrobem effodientibus maritis? etiamne Tutunus, cuius inmanibus pudendis horrentique fascino uestras inequitare matronas et auspicabile ducitis et optatis? 2. Quodsi minime uos admouent ad intellectum ueritatis res ipsae, nec ex ipsis saltem potestis nominibus noscere inanissimae superstitionis figmenta haec | f. 83 | esse et falsorum imaginationes deorum? 3. "Putationibus arborum Puta, inquitis, praesto est, rebus petendis Peta, deus nemorum Nemestrinus est, Patellana numen est et Patella, ex quibus una est patefactis, patefaciendis rebus altera praestituta. 4. Nodutis dicitur deus, qui ad nodos perducit res satas, et quae praeest frugibus terendis, Noduterensis: ab erroribus uiarum dea + Vpibilia liberat, in tutela sunt Orbonae orbati liberis parentes, in Neniae, quibus extrema sunt tempora. Nam quae durat et solidat infantibus paruis ossa Ossipago ipsa memoratur, Mellonia dea est pollens potensque in apibus, mellis curans custodiens que dulcedinem".. 8.1. - Dicite, o quaeso, ita ut uobis propitiae faueant Peta Puta Patella, si omnino non essent apes ullae in terris, aut si exos humanum uelut quidam uermiculi nasceremur, dea Mellonia non esset aut Ossipago solidatrix ossuum nomen proprium non haberet? 2. Etenim quaero et rogito, utrumne uobis uideantur antiquiores dii esse natura tempore uetustate an homines, an apes fruges uirgulta et cetera? 3. Dubitabit hominum nemo quin innumeris dicatis "deos aetatibus, saeculis cuncta quaecumque sunt anteire". - Quod si habet se ita, qui fieri per rerum naturam potest, ut ex rebus postea procreatis acciperent nomina ea quae sunt priora temporibus aut tutelas sortirentur earum dii rerum quae nondum essent genitae et in usum mortalibus adtributae? 4. An numquid "iamdudum sine nominibus dii erant, et postquam res nasci terrisque inesse coeperunt, his a uobis dignati sunt signis atque appellationibus nuncupari?". | f. 83b | 5. - Et unde scire potuistis quae nomina singulis inderetis, cum esse illos ignoraretis omnino autinesse potentias his certas, cum esset uobis similiter nescium quisnam eorum quid posset et cui rei deberet pro sui numinis potestate praeponi?. 9.1. "Quid ergo, inquitis, hos deos nusquam esse gentium iudicatis et falsis opinationibus constitutos?". - Non istud nos soli, sed ueritas ipsa dicit et ratio et ille communis qui est cunctis in mortalibus sensus. 2. Qui est enim qui credat esse deos Lucrios et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus causis frequentissime ueniant et aliorum semper ex dispendiis constent? quis Libentinam, quis + Burnum libidinum superesse tutelis, quas iubet sapientia fugere et quas mille per species propudiosa expeeritur et exercet obscenitas? 3. quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere et ianitorum officia sustinere, cum fanorum cotidie uideamus et priuatarum domorum conuelli et subrui nec sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatust quis curatores obliquitatum Limos, quis Saturnum praesidem sationis, quis Montinum montium, quis segnium Murcidam? quis ad extremum deam Pecuniam esse credat, quam uelut maximum numen uestrae indicant litterae donare anulos aureos, loca in ludis atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod maxime pigri ament, securum per opulentias otium.. 10.1. Quodsi habent in sedibus suos proprios praesides ossa, mella et limina ceteraqua alia, | f. 84 | quae uel cursim perstrinximus uel nimietatis non adtigimus taedio, licet consimili ratione mille alios deos inducere, qui rebus innumeris debeant suam curam custodiamque praebere. 2. Cur enim deus praesit mellì uni tantummodo, non praesit cucurbitis, rapis, non cunelae, nasturtio, non uiciis betaciis caulibus? cur sola meruerint ossa tutelam, non meruerint ungues pili cetera que alia locis posita in obscuris et uerecundioribus partibus? 3. Et sunt casibus obnoxia plurimis et curam magis deorum diligentiam que desiderant. Aut si et has dicitis partes suis agere sub tutelatoribus diuis, incipient totidem dii esse quot res sunt: nec explicabitur ratio, cur non rebus omnibus diuinae praesideant curae, si certas res esse quibus praesint numina et prouideant dixeritis.. 11.1. Quid dicitis, o patres nouarum religionum, quid potestatum? hoscine a nobis deos uiolari et neglegi sacrilego clamitatis queritamini que contemptu, Lateranum genium focorum, Limentinum praesidem liminum, Pertundam Perficam Noduterensem? et quia non supplices Mutuno procumbimus atque Tutuno, ad interitum res lapsas atque ipsum dicitis mundum leges suas et constituta mutasse? 2. Atquin uidete, perspicite, ne dum talia confingitis monstra talia atque molimini, deos offenderitis certissimos, si modo sunt ulli qui istius nominis mereantur sustinere atque habere fastigium, nec propter aliam causam mala ista quae dicitis | f. 84b | ferueant et cotidianis accessionibus insolescant. 3. "Cur ergo, e uobis fortasse aliquis dixerit, esse falsum istos deos? Et inuocati ab haruspicibus parent, et suis acciti nominibus ueniunt et fidelia reddunt responsa quaerentibus". 4. - Possumus optinere falsum esse quod dicitur, uel quod suspicionibus plenissima res tota est, uel quod multas cotidie praedictionum uidemus aut aliter cadere aut in contrarios exitus frustrata expectatione torqueri.. 12.1. Sed sint, ut adseritis, uerae: unde tamen facietis fidem, Melloniam uerbi causa uel Limentinum inserere se fibris et ad rerum quas quaeritis significantias aptare? numquid illorum aliquando uidistis os habitum faciem, aut eadem haec possunt in pulmonibus aut iocusculis conspici? nonne accidere fieri, licet astu dissimuletis, potest ut alter pro altero subeat fallens ludens decipiens atque inuocati speciem praestans? 2. Si magi, haruspicum fratres, suis in accitionibus memorant antitheos saepius obrepere pro accitis, esse autem hos quosdam materiis ex erassioribus spiritus, qui deos se fingant nesciosque mendaciis et simulationibus ludant, cur non ratione non dispari credamus hic quoque subicere se alios pro eis qui non sunt, ut et uestras opinationes firment et sibi hostias caedi alienis sub nominibus gaudeant? . 13.1. Aut si haec accipere rei nouitate rennuitis, unde uobis est scire an sit unus aliquis qui succedat pro omnibus quos inuocatis partibusque se cunctis locorum diuisionumque supponens multorum uobis speciem diuorum praebeat et | f. 85 / potestatum? 2. "Quisnam iste est unus?" interrogabit forte. - Possumus instituti ueris auctoribus dicere, sed ne nobis fidem habere nolitis, Aegyptios Persas Indos Chaldaeos Armenios interroge omnesque illos alios, qui [in] interioribus uiderunt et cognouerunt haec artibus: iam profecto discetis, quisnam sit deus unus uel sub eo qui plurimi, qui deos se fingant et humani generis inprudentiam ludant. 3. Iamdudum nos pudet ad eum locum uenire, in quo risum tenere non possunt non tantum puerculi et procaces, uerum etiam serii atque in maris tetrici asperitate durati. 4. Nam cum a doctoribus omnes nostris insinuatum acceperimus et traditum, in declinationibus deorum pluratiuos numeros non esse, quod essent dii singuli, nec communiter ire per plurimos uniuscuiusque nominis proprietas quiret, immemores uos facti et puerilium disciplinarum recordatione composita et conplures subditis uocabulis isdem deos et cum sitis alias in eorum numero restrictiores, multiplices eos rursus cognominum societate fecistis: quam quidem olim partem iudicii acris uiri atque ingenio perspicaci tam sermone Italo explicuere quam Graeco. 5. Et dare nobis conpendium potuisset res ista, si non et aliquos uideremus litterarum esse istarum expertes, et institutus a nobis sermo nos quoque conpelleret nonnihil de his rebus quamuis ab illis sumptum commemoratumque depromere. . 14.1. Aiunt igitur theologi uestri [Cic. nat. deor. 3, 21.53] et uetustatis absconditae | f. 85b | conditores, tris in rerum natura Ioues esse, ex quibus unus Aethere sit patre progenitus, alter Caelo, tertius uero Saturno, apud insulam aretam et sepulturae traditus et procreatus: quinque Soles et Mercurios quinque, ex quibus, ut referunt, Sol primus Iouis filius dicitur et Aetheris habetur nepos, secundus aeque Iouis et Hyperiona proditus genetrice, tertius Vulcano, non Lemnio, set Nili qui fuerit filius, quartus Ialysi pater, quem Rhodi peperit heroicis temporibus Acantho, quintus Scythici regis et uersipellis habetur Circae. 2. Nam Mercurius primus, qui in Proserpinam dicitur genitalibus adhinniuisse subrectis, supremi progenies Caeli est, sub terra est alter, Trophonius qui esse iactatur, Maia tertius matre et Ioue procreatus sed tertio, quartus suboles Nili est, cuius nomen Aegyptia gens horret et reueretur expromere, quintus Argi est interemptor, fugitiuus atque exul et proditor apud Aegyptum litterarum. 3. Sed et Mineruae, inquiunt, sicut Soles et Mercurii quinque sunt, ex quibus prima non uirgo sed ex Vulcano Apollinis procreatrix, Nili altera proles et quae esse perhibetur Aegyptia, stirps Saturni tertia est et quae usum excogitauit armorum, Iouis quarta progenies quam Messenii Coryphasiam nuncupant, et quae Pallantem occidit patrem incestorum adpetitorem est quinta. . 15.1. Ac ne longum uideatur et nimium, minutatim uelle capita ire per singula, aiunt idem theologi, quattuor esse Vulcanos et tris Dianas, Aesculapios totidem et Dionysos quinque, ter binos Hercules et quattuor Veneres, tria | f. 86 / genera Castorum totidemque Musarum, pinnatorum Cupidinum trigas et quadrigas Apollinarium nominum, quorum similiter genitores, similiter matres, loca quibus nati sunt indicant et originem singulorum suis cum prosapiis monstrant. 2. Quod si uerum et certum est et ex rei cognitae adseueratione monstratur, aut omnes dii non sunt, quoniam plures sub eodem nomine, quemadmodum accepimus, esse non possunt, aut si aliquis ex his est, ignorabitur et nescietur, quia sit consimilium nominum confusione caecatus. Atque ita per uos ipsos, quamuis fieri nolitis, efficitur ut haesitet religio conturbata neque habeat finem certum, in quem dirigere se possit et nullis elusa ambiguitatis erroribus. . 16.1. Fingite nos enim uel auctoritate commotos uel uiolentia terroris uestri induxisse in animum Mineruam uerbi causa sacris uobis sollemnibus et ritu uelle adorare uolgato: r si cum diuinas apparamus adgredi atque aris flammantibus sua reddere constituta, Mineruae omnes aduolent ac de istius nominis possessione certantes poscant sibi singulae apparatum illum sacrorum reddi: quid in medio faciemus nos animal tenue uel in partes quas potius pii muneris officia transferemus? 2. Dicet enim forsitan prima illa quam diximus: "Meum nomen est Mineruae, meum numen, quae Apollinem genui, quae Dianam et ex mei uteri fetu caelum numinibus auxi et deorum numerum multiplicaui". "Immo, inquiet quinta Minerua, tu, tun' es? quae marita et puerpera totiens castitatis purae inminuta es sanctitate? nonne uides in Capitoliis omnibus uirginalis esse species Mineruarum et nuptarum his formas ab artificibus | f. 86b | cunctis dari? Desiste igitur nomen iuris tibi adsciscere non tui. Nam Mineruam me esse genitore ex Pallante procreatam testis omnis est poetarum chorus, qui Palladem me nuncupat deriuato a patre cognomine". 3. "Quid dicis, inquiet secunda haec audiens, ergone Mineruium nomen tu feres parricida petulans et ex amoris incesti contaminatione polluta, quae dum te fucis atque artibus excolis meretriciis, etiam patris in te mentem furialibus plenam cupiditatibus excitasti? Perge igitur, aliud tibi quaere signum; nam mea res ista est, quam Nilus maximus fluminum aquis generauit ex liquidis et in uirgineos habitus roris concretione conduxit. Quodsi fidem inquiris facti, Aegyptios et ego testes dabo, quorum Neith lingua, Platonis testificante Timaeo" [Pl. Tim. 21 e]. 4. - Quid deinde arbitramur fore? desistetne et illa Mineruam se dicere, cui Coryphasiae nomen est uel ex Coryphae matris signo uel quod ex uertice summo Iouis parmam ferens emicuit atque armorum accincta terroribus? aut illam, quae tertia est, cessuram patienter nomine? et non dictis talibus habituram rationem sui et primarum adrogantiam refutaturam: "Itane tu audes maiestatem tibi mei nominis usurpare, si uerum, ex caeno et ex gurgitibus prodita coagulataque limosis? aut tibi tu alienam dignitatem adsumis deae, quae de uertice procreatam mentiris te Iouis et rationem te esse mortalibus ineptissimis suades? 5. ex capite conceptos filios procreat? et ut arma quae gestas procudi possint et fabricari, in uerticis | f. 87 / ipsius cauo officina fabrilis fuit, incudes mallei fornaces folles carbones et forficces? At si uerum est quod adseueras, rationem te esse, desiste tibi nomen id quod meum est uindicare: nam quam dicis ratio non est species numinis certa sed obscurarum intellegentia causarum". 6. Si ergo, ut diximus, officia nobis adeuntibus religiosa Mineruae adsint quinque ac de huius nominis proprietate rixantes sibi quaeque desideret aut turis suffimenta libari aut ex pateris aureis inferia uina defundi, quo disceptatore, quo iudice controuersias tollemus tantas? aut quis quaesitor, quis arbiter ceruicibus tantis erit, qui inter personas huiusmodi aut uindicias iustas dare aut sacramenta conetur pronuntiare non iusta? nonne potius ibit domum seseque abstinens ab negotiis talibus tutius esse arbitrabitur nihil horum contingere, ne aut uni dando quod omnium est inimicas ecficiat ceteras aut stultitiae crimen incurrat, si id attribuat cunctis quod esse oportebat unius?. 17.1. Possumus haec eadem de Mercuriis, Solibus, immo de aliis omnibus, quorum numeros tenditis et multiplicatis, expromere. 2. Sed satis est ex uno rationem in ceteris eandem esse scire, et ne forte prolixitas fastidium audientiae pariat, cessabimus ire per singula, ne dum uos arguimus nimietatis, loquacitatis inmodicae suscipiamus et nos culpam. 3. Quid dicitis o isti, qui ad deorum nos cultum membrorum laniatibus muitatis et suscipere nos cultum uestrorum conpellitis numinum? 4. Possumus | f. 87b | difficiles non esse, si modo aliquid nobis dignum tanti nominis opinione monstretur. 5. Ostendite nobis Mercurium, sed unum: date Liberum, sed unum: unam Venerem atque unam similiter Dianam. 6. Nam esse Apollines quatuor aut tris Ioues numquam nobis facietis fidem, nec si testem ipsum citetis Iouem aut Pythium constituatis auctorem.. 18.1. Sed ex diuerso nescio quis: "Unde, inquit, scimus an explorata et cognita theologi scriptitarint, an ut uisum est atque sedit libidinosa extulerint fictione?". 2. - Nihil istud ad causam, nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne res ita sint, theologorum ut indicant scripta, an aliter se habeant et multo dissociatae discrimine; nobis enim satis est rebus de publicatis loqui neque quaerere quid sit in uero sed refutare, conuincere id quod in medio positum est atque opinatio concepit humana. 3. "Sed si mendaces illi, uos ueritas quae sit expeonite et inrefutabile aperite secretum". 4. - Et qui fieri potis est remotis magisteriis litterarum? quid est enim quod dici de immortalibus diis possit, quod non ex hominum [di] scriptis ad humanas peruenerit notiones? aut quicquam uos ipsi de illorum ritibus potestis caerimoniisque narrare, quod relatum in litteras non sit et scriptorum commentariis publicatum? 5. Aut si ponderis existimatis nullius haec esse, aboleantur omnes libri quos de diis habetis compositos theologorum, pontificum, nonnullorum etiam philosophiae deditorum; quinimmo potius fingamus ab exordio | f. 88 | mundi nullum aliquando mortalium nullum esse de diis quicquam: experiri uolumus et cupimus scire, an muttire, an hiscere deorum in mentione possitis, an concipere eos mente quos in animis uestris nullius scripti informauerit notio. 6. Cum uero nomina et potentias illorum suggerentibus uobis libris addidicisse uos constet, iniquum est detrahere litteris his fidem quarum ea quae dicitis testimonio atque auctoritate firmatis.. 19.1. "Nisi forte haec falsa et ea quae a uobis dicuntur erunt uera". - Quo argumento, quo signo? cum enim homines utrique et qui haec et illa commentati sunt fuerint, et de rebus incertis ab utraque sit disputatum parte, adrogantis est dicere, id quod tibi placeat esse uerum, quod uero animum laedit id libidinis et falsitatis arguere. 2. Per humani generis iura atque ipsius mortalitatis consortia, cum auditis et legitis "ex illo atque ex illa matre deus ille est proditus", nonne animi uestri sensum tangit humanum nescio quid dici et ex terreni generis humilitate proficiscens? 3. Aut cum esse arbitramini uos ita, sollicitudinem concipitis nullam ne offensionis aliquid apud ipsos quicumque sunt contrahatis deos, quod ex turpi concubitu creditis atque ex seminis iactu ignoratam sibi ad lucem beneficiis obscenitatis egisse? 4. Nos enim, ne quis forte existimet ignorare, nescire, quid istius nominis conueniat dignitati, aut natiuitatis expertes deos esse oportere censemus, aut si aliquos ortus / habent, ab domino rerum ac principe rationibus quas ipse nouit, ipse, ducimus atque existimamus emissos, immaculatos castissimos puros, nescientes quae sit foeditas ista coeundi et usque ad illos ipsos principali procreatione finita.. 20.1. At uero uos contra maiestatis inmemores et sublimitatis tantae eas illis adiungitis natiuitates ortusque eos adscribitis quos ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori. 2. "Ex Ope, inquitis, matre et ex genitore Saturno cum suis est gnatus Diespiter fratribus". - Uxores enim dii habent atque in coniugalia foedera condicionibus ueniunt ante quaesitis? usu farreo coemptione genialis lectuli sacramenta condicunt? habent speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus sponsas? 3. Et quid de ipsis coniunctionibus loquimur, quando et quosdam nuptias celebrasse et festas habuisse frequentias dicere et lusisse in his deas et, quod participes [et quid] fescenninorum non essent, perturbasse discordiis omnia et humano in posterum genus exitiorum seuisse discrimina?. 21.1. "Sed in ceteris forsitan minus huius turpitudinis foeditas". - Ergone ille rector poli, pater deorum et hominum, supercilii nutu totum motans et tremefaciens caelum, exi uiro concretus et femina est, et nisi ambo sexus in obscenas dissoluerent copulatis corporibus uoluptates, Iuppiter ille maximus non esset, et usque ad hos dies et regem numina non haberent et caelum sine domino staret? 2. Et quid Iouem miramur ex | f. 89 | feminae effusum dictitare uos aluo, quando auctores uestri et nutricem habuisse conscribunt et ex alieni uberis alimonia mo traditam retinuisse uitam? Quid dicitis o uiri? Ergone, iterum dicam, tonans fulgens et fulminans et nubila terribilia conducens suxit fluenta mammarum, uagitum edidit, repsit atque ut fletum exponeret ineptissime tractum, crepitaculis obticuit auditis et ad somnos inductus est in mollissimis cunis iacens et uocibus delenitus infractis? 3. O deorum adsertio religiosa, o amplitudinis metuendae uenerabilem monstrans atque insinuans dignitatem! Sicine apud uos, quaeso, supernarum nascitur eminentia potestatum, his in lucem prodeunt generationibus dii uestri quibus asini porci canes, quibus inmunda haec omnis conceptatur et genitur terrenarum proluuies bestiarum? . 22.1. Nec contenti hos coetus grauitati attribuisse Saturniae, etiam ipsum regem mundi flagitiosius liheros procreasse quam ipse est natus atque editus praedicatis. 2. "Ex Hyperiona, inquitis, matre et ex Ioue iaculatore fulminis Sol aureus et flagrantissimus natus est: ex Latona et eodem arquitenens Delius et siluarum agitatrix Diana: ex Leda et eodem [arquitenens Delius et siluarum] Graece Dioscoris nomen est: ex Alcmena et eodem Hercules ille Thebanus, quem claua pellisque tutata sunt: ex Semela atque ipso Liber, qui Bromius dicitur et ex femine iterum natus patris: ex ipso rursus et Maia Mercurius ore facundus et gestator adfabilium | f. 89 b | colubrarum". 3. - Potest ulla grauior contumelia Ioui uestro infligi aut quicquam est aliud quos labefactet aut destruat deorum principis auctoritatem, quam quod eum creditis uoluptatibus aliquando libidinosis uictum et in femineos appetitus inflammati pectoris incaluisse feruore? 4. Et quid regi Saturnio matrimoniis fuerat cum alienis rei? nonne illi fuerat satis Iuno, nec sedare impetum cupiditatum in regina poterat numinum, cum nobilitas eam commendaret tanta, facies os dignitas et ulnarum niuei marmoreique candores? An uxore contentus llaud una concubinis, pelicibus atque amiculis delectatus inpatientiam suam spargebat passim, ut babaecali adolescentes solent, salax deus, et canus ex infinitis corporibus flaccescentium uoluptatum restituebat ardorem? 5. Quid dicitis o impii uel quas de uestro Ioue opinionum confingitis foeditates? Ita non animaduertitis, non uidetis, cuius eum notetis probri? cuius criminis constituatis auctorem? uel quas in eum labes flagitiorum, quantas coaceruetis infamias?. 23.1. Ad libidinem homines proni atque ad uoluptatum blanditias naturae infirmitate procliues adulteria tamen legibus uindicant et capitalibus adficiunt eos poenis quos in aliena comprehenderint foedera genialis se lectuli expugnatione iecisse. 2. Subsessoris et adulteri persona cuius esset turpitudinis, notae cuius, regnorum maximus nesciebat, et speculator ille, ut fama est, bene meritorum ac pessime, quidnam deceret se uelle rationibus pectoris non perspiciebat | f. 90 / amissis. 3. Et tolerari forsitan maletractatio haec posset, si eum saltem personis coniungeretis conparibus, et adulter a uobis immortalium constitueretur dearum. In humanis uero corporibus quidnam, quaeso, inerat pulchritudinis, quid decoris, quod inritare, quod flectere oculos posset in se Iouis? cutes uiscera pituita atque omnis illa proluuies intestinorum sub inuolucris constituta, quam non modo Lynceus ille penetrabili acie possit horrescere, uerum etiam quiuis alter sola uel cogitatione uitare. 4. O egregia merces culpae, o digna et pretiosa dulcedo, propter quam Iuppiter maximus cycnus fieret et taurus et candidorum procreator ouorum.. 24.1. Si aperire oculos mentis et ueritatem propriam intueri sine ulla uultis gratificatione priuata, miseriarum omnium causas, quibus genus ut dicitis iamdudum flictatur humanum, ex huiusmodi repperietis opinationibus fluere quas habetis antiquitus de diis uestris et quas in melius reformare ante oculos posita ueritate rennuitis. 2. Nam nos quidem quidnam de illis aliquando aut inconueniens sensimus aut conscriptionibus edidimus indecoris, ut in inuidiam iaciantur nostram labores generis humani et commoditates quibus uiuitur imminutae? 3. Numquid a nobis dicitur, ut ciconias, ut palumbes ex ouis esse progenitos quosdam deos? numquid ex pelagi spuma et ex Caeli genitalibus amputatis Cythereiae Veneris concretum coaluisse candorem? numquid parricidii causa uinctum esse Saturnum et ablui | f. 90 b | diebus statis, uinculorum ob ponderibus et leuari? numquid beneficio Curetum ab interitu seruatum Iouem? numquid expulisse regno patrem et alieni iuris imperium uiolentia et fraude tenuisse? numquid pulsum a nobis senem Italorum delituisse in finibus, et quod tutus fuisset a filio, nomen Latio inposuisse pro munere? 4. numquid incestas nuptias cum sorore Iouem ipsum dicimus fecisse nos, aut inuitatum ad ius mensae pro suillis uisceribus prolem nescium Lycaoniam pransitasse? numquid altero claudum pede apud insulam Lemnum fabrilia opera exercuisse Vulcanum? numquid cupidinis atque auaritiae causa, sicut canit Boeotius Pindarus [Pith. III, 96-105], Aesculapium fulminis transfixum esse telo! numquid Apollinem ditem factum eos ipsos reges quorum gazis fuerat locupletatus et donis ambiguitate fefellisse responsi? 5. numquid furem Mercurium publicauimus nos? nos esse Lauernam atque cum hoc simul fraudibus praesidere furtiuis? numquid ex nobis Myrtilus est auctor, qui Macari filiae Megaclonis ancillulas profitetur fuisse Musas? numquid rege a Cyprio, cuius nomen Cinyras est, dictauimus meretriculam Venerem diuorum in numero consecratam?. 25.1. Quis ex reliquiis Pelopis conpactum esse Palladium prodidit? non uos? quis Spartanum fuisse Martem? non Epicharmus auctor uester? quis in Thraciae finibus procreatum? non Sophocles Atticus cunctis consentientibus theatris? quis mensibus in Arcadia tribus et decem uinctum? non Melae fluminis filius quis ei canes | f. 91 | ab Caribus, quis ab Scythis asinos immolari? non principaliter cum ceteris Apollodorus? quis dum genialibus insultat alienis haesisse in laqueis inuolutum? non commentarii uestri? non scaenae? 2. Numquid aliquando a nobis conscriptum est mercennariam deos seruitutem seruisse, ut Herculem Sardibus amoris et petulantiae causa, ut Admeto Apollinem Delium, ut Laomedonti Troico Iouis fratrem, ut eidem sed cum patruo Pythium, ut coniugalia secreta miscentibus Mineruam luminis ministram et lucernarum modulatricem? 3. Nonne ille uester est uates, qui Martem fecit et Venerem mortalium manibus uulneratos? non ex uobis Panyassis unus est, qui ab Hercule Ditem patrem et reginam memorat sauciatam esse Iunonem? non uiraginem ab Ornyto caesam cruentatam uexatam Polemonis uestri indicant scripta? non ab Hippocoontis liberis ipsum Sosibius Herculem cruciatum retulisse pronuntiat et inlati uulneris et doloris? 4. Apud insulam Cretam sepulturae esse mandatum Iouem nobis editum traditur? in Spartanis et Lacedaemoniis finibus nos dicimus conditos in cunis coalitos fratres? noster ille est auctor, qui Patrocles Thurius scriptorum in titulis indicatur, qui tumulos memorat reliquiasque Saturnias tellure in Sicula contineri? Hieronymus, Plutarchus nostrarum esse partium comprobatur, qui in Oetaeis uerticibus Herculem post morborum comitialium ruinas dissolutum in cinerem prodidit?. 26.1. Nam quid de illis amoribus dicam quibus in feminas sanctos incaluisse caelestes uestris proditum litteris atque auctoribus continetur? | f.91 b | 2. Numquid enim a nobis arguitur rex maris Amphitritas EIippothoas Amymonas Menalippas Alcyonas per furiosae cupiditatis ardorem castimoniae uirginitate priuasse? 3. numquid Apollo Latonius immaculatus ille, castissimus atque purus Arsinoas Aethusas Eypsipylas Marpessas, Zeuxippas et Prothoas, Daphnas et Steropas inconsulti pectoris adpetisse feruoribus? 4. numquid senex Saturnus iamdudum obsitus canis atque annorum uetustate iam fflgidus nostris carminibus indicatur ab uxore in adulterio comprehensus induisse formam feri et sub pecoris specie hinnitibus euolauisse iactatis? 5. Iuppiter ipse rex mundi nonne a uobis infamis est isse per innumeras species et petulantis amoris flammam seruilibus obumbrauisse fallaciis? 6. numquid a nobis aliquando conscriptus est, libidinosa ut perficeret furta, modo esse in aurum uersus, modo in satyrum ludicrum, in draconem, in alitem, taurum, et quod omnia genera contumeliarum transiliat, in formiculam paruulam, ut Clitoris uidelicet filiam Myrmidonis ederet apud Thessalos matrem? 7. Quis illum in Alcumena nouem noctibus fecit peruigilasse continuis? - non uos? Quis in amoribus desidem derelicta caeli statione iacuisse? - non uos? 8. Et sane adiungitis beneficia non parua, siquidem uobis deus Hercules natus est, qui in rebus huiusmodi patris sui transiret exuperaretque uirtutes. 9. Ille noctibus uix: nouem unam potuit prolem extundere concinnare conpingere, at Hercules sanctus deus gnatas quinquaginta de Thestio nocte una perdocuit | f. 92 | et nomen uirginitatis expeonere et genetricum pondera sustinere. 10. Quid quod non contenti feminei generis adtribuisse diis curas etiam sexus adiungitis adamatos ab his mares? Hylam nescio quis diligit, Hyacintho est alius occupatus, ille Pelopis desideriis flagrat, hic in Chrysippum suspirat ardentius, Catamitus rapitur deliciarum futurus et poculorum custos, et ut Iouis dicatur pullus, in partibus Fabius aduritur mollibus obsignatur que posticis.. 27.1. Sed soli amant apud uos mares et femineo sexui sua conseruata est sanctitas? nonne uestris cautum est litteris, adamatum esse ab Aurora Tithonum, arsisse in Endymionem Lunam, Nereidem in Aeacum, in Achillis genitorem Thetim, Proserpinam in Adonem? matrem eius Cererem in Iasionem nescio quem rusticanum et post Vulcanum Phaethontem Martem in Anchisae nuptias ipsam illam Venerem Aeneadum matrem et Romanae dominationis auctorem? 2. Cum talia igitur uos probra et flagitiosa prodigia non in unum aliquem nominatim sed in omnem pariter superorum gentem quam esse uos remini sine ullius exceptione iaciatis, audetis salua uerecundia. dicere, aut esse nos impios aut uos pios, cum multo maiores ferant a uobis offensas ex omnibus probris quae in illorum maledicta conducitis quam amplitudines et honores ex ritu atque officio cultionis? 3. Aut enim falsa illa sunt cuncta quae sunt prompta de singulis existimationem illorum maiestatemque laedentia, et res digna omnino est, propter quam dii funditus | f. 92b | genus omne debeant abolere mortalium, aut si explorata et uera sunt et sine ullis dubitationibus conprehensa, ad eam perducitur res summam, ut inuitissimis uobis non generis superi sed humani eos fuisse credamus.. 28.1. Ubi enim nuptiae matrimonia puerperia nutrices artificia debilitates, ubi status capitis et condicio seruitutis, ubi uulnera caedes cruor, ubi amores desideria uoluptates, ubi omnis animorum adfectio ab inquietis perturbationibus ueniens, necesse est diuinum nihil istic esse, nec quod proprium caduci est generis et terrenae fragilitatis praestantiori posse adhaerere naturae. 2. Quis est enim qui credat, si modo agnoscit ac percipit uis istius potentiae quae sit, aut genitabiles habuisse partes deum et abscisione foedissima priuatum his esse, aut ex se proditas aliquando intercepisse proles et uinculorum coercitum poenis, aut cum patre quodammodo conseruisse bella ciuilia et cum iure abstinuisse regali, aut exterritum minoris metu uertisse exuperatum terga et tamquam fugitiuum et exulem in summotis delituisse secretis? 3. quis est, inquam, qui credat ad humanas adcubuisse deum mensas, interemptum auaritiae causa, fefellisse supplices ambiguitate responsi, praecellere in fur lstorum dolis, adulterasse seruisse uulneratum esse etadamasse et per omnes libidinum formas incestarum cupiditatum circumegisse pellaciam? 4. Atquin omnia uos ista et fuisse et inesse in diis adseueratis uestris, neque ullam praetermittiti? speciem uitiositatis maleficii lapsus quam non in conuicium | f. 93 | numinum opinionum petulantia conferatis. 5. Aut igitur uobis quaerendi sunt dii alii in quos omnia ista non cadant - in quos enim haec cadunt, humani sunt generis atque terreni - aut si hi sunt tantummodo quorum nomina publicastis et mores, opinionibus tollitis uestris. Mortalia sunt enim quaecumque narratis.. 29.1. Et possumus quidem hoc in loco omnis istos, nobis quos inducitis atque appellatis deos, homines fuisse monstrare uel Agragantino Euhemero replicato, cuius libellos Ennius, clarum ut fieret cunctis, sermonem in Italum transtulit, uel Nicagora ayprio uel Pellaeo Leonte uel ayrenensi Theodoro uel Eippone ac Diagora Meliis uel auctoribus aliis mille, qui scrupolosae diligentiae cura in lucem res abditas libertate ingenua protulerunt. 2. Possumus, inquam, si placet, et Iouis res gestas et Mineruae experomere bella, uirginis et Dianae, quibus dolis Liber Indorum affectauerit regnum, cuius fuerit condicionis Venus, cuius operae, cuius quaestus, matrimonium Magna cuius tenuerit Mater, quidnam spei, quid uoluptatis specioso ab Attide conceperit, unde Serapis Aegyptius, unde Isis, uel ex quibus causis appellatio ipsa concinnata sit nominum.. 30.1. Sed non istam suscepimus in eo sermone quem facimus uel operulam uel uoluntatem, ut ostendamus et publicemus quinam fuerint hi omnes. 2. Illud nobis propositum est, ut quoniam nos impios et inreligiosos uocatis, uos contra et deorum contenditis esse cultores, demonstrare atque in medio ponere, ab hominibus magis nullis ignominiosius eos tractari quam uobis. | f. 93b | 3. Quod si habere se ita ex ipsis maledictionibus promptum est, sequitur ut intellegi debeat uos superis stimulos indignationum furialium commouere, qui tam foedas de illis uel auditis uel creditis uel ignominiosas ipsi compingitis fabulas. 4. Non enim qui sollicite relegit et inmaculatas hostias caedit, qui aceruos turis dat concremandos igni, numina consentiendus est colere aut officia solus religionis inplere. 5. Cultus uerus in pectore est atque opinatio de dis digna, nec quicquam prodest inlatio sanguinis et cruoris, si credas de his ea quae non modo sint longe ab eorum dissita distantiaque natura, uerum etiam labis et turpitudinis aliquid et maiestati eorum concilient et decori.. 31.1. Interrogare enim uos libet et ad sermonis exigui responsionem uocare, utrumne grauius existimetis nullas caedere his hostias, quia putes naturam tantam neque uelle neque appetere istas, an talia de his probra opinionum foeditate concipere quae cuiusuis animum in ultionis possint rabiem concitare? 2. Si rerum momenta pendantur, nullum repperias tam inuidum iudicem, qui non criminosius aestimet maledictis insignibus cuiuspiam famam carpi quam a quoquam silentio praeteriri. 3. Hoc enim forsitan rationis existimari possit et credi, illud sacrilegae mentis est et desperatae in fictionibus caecitatis. 4. Si in caerimoniis uestris rebusque diuinis postilionibus locus est et piaculi dicitur contracta esse | f. 94 | commissio, si per imprudentiae lapsum aut in uerbo quispiam aut simpuuio deerrarit, aut si rursus in sollemnibus ludis curriculisque diuinis commissum omnes statim in religiones clamatis sacras, si ludius constitit aut tibicen repente conticuit aut si patrimus ille qui uocitatur puer omiserit per ignorantiam lorum aut terram tenere non potuit: audetis abnuere in delictis tam grauibus uiolari semper a uobis deos, cum in leuioribus causis irasci eos ipsi cum pernicie saepius confiteamini ciuitatis? [Cic., har. r. X,20.] . 32.1. "Sed poetarum, inquiunt, figmenta sunt haec omnia et ad uoluptatem compositae lusiones". - Non est quidem credibile homines minus brutos et uetustatis remotissimae uestigatores aut non eas inseruisse suis carminibus fabulas quae in notionibus hominum super essent atque in auribus collocatae aut ipsos sibitantum licentiosi uoluisse iuris adsciscere, ut confingerent per stultitiam res eas quae nec ab insania procul essent remotae et quae illis ab dis metum et periculum possent ab hominibus comparare. 2. Sed concedamus, ut dicitis, deformitatum tantarum concinnatores esse atque inuentores poetas: immunes tamen ab deorum maletractatione nec sic estis, qui aut talia cessatis maleficia uindicare aut non legibus latis et seueritate | f. 94b | poenarum tantae istis obuiam temeritati constitutumque a uobis est ne quis posthac hominum id quod esset turpitudini proximum aut deorum indignum maiestatibus loqueretur. 3. Quisquis enim patitur peccare peccantem, is uires sumministrat audaciae, et maioris contumeliae res est falsis quemquam notare atque insignire criminibus quam uera ingerere atque obiectare delicta. Quod enim sis dici et quod esse te sentias, morsum habet minorem, testimonio tacitae recognitionis infractum: illud uero acerbissime uulnerat quod inurit innoxios et quod decus nominis atque existimationis infamat. 33.1. Scribuntur dii uestri in tricliniis caelestibus atque in chalcidicis aureis cenitare, potare et ad ultimum fidibus et uocum modulatione mulceri. 2. Vos aures patientissimas commodatis nec iudicatis indignum uoluptates attribui diis eas quibus corpora terrena fulciuntur et quas aures expetunt eneruati pectoris dissolutione mollitae. 3. Inducuntur ex his alii amatores, adulteri castitatis nec cum feminis tantum sed cum uiris etiam propudiosos flagitiososque miscere concubitus. 4. Vobis nulla est cura | f. 95 | quid super rebus dicatur tantis, neque ullo saltem castigationis metu luxuriantium litterarum coercetis audaciam. 5. Per insanias, per furores orbare alii se et tamquam hostili de sanguine ita se proprio parricidio cruentare: sacrilegia uos illa miramini elata subiimiter, et quod poenis omnibus conueniebat plecti ut animosius consurgat audacia, incentiuo extollitis laudis. 6. Illi uulnera orbitatis ingemere et cum heiulatibus indecoris fata incusare crudelia: uos stupetis eloquentiae uiribus, et quod penitus oportebat ex humani generis coalitu tolli, percensetis, ediscitis ac ne ulla intercidat obliuione curatis. 7. Vulnerari, uexari, bella inter se gerere furialium memorantur ardore discriminum: uobis illa est descriptio uoluptati, atque ut scriptorum tantam defendatis audaciam, allegorias res illas et naturalis scientiae mentimini esse doctrinas.. 34.1. Sed quid ego neclectas aliorum conqueror contumelias numinum? 2. Ipse ille Iuppiter, cuius uos nomen effari non sine metu decuit et totius corporis concussione, amasio captus ab uxore describitur confiteri culpas suas, et uel demens ac nescius, quas amiculas coniugi, quas uxori anteposuerit pelices, obduratus inuerecundia publicare: uos talia qui extuo lere prodigia poetarum esse principes atque reges diuinis ingeniis praeditos, capita esse memoratis sanctissima, tantumque ab officio religionum quas inducitis euolastis, ut grauioris ponderis | f. 95 b | sint apud uos uerba quibus caelitum uiolata sublimitas. 3. Ita ergo non decuit, si modo ullus deorum esset apud uos metus aut si esse illos uspiam praesumptionis certissimae confidentia crederetis, rogationibus, plebis scitis, consultorum senatus metu intercedere prohibere sancire, ne quis uellet de dis passim nisi quod esset plenum religionis effari? 4. nec a uobis saltem istum meruerunt honorem, ut quibus expellitis a uobis eisdem ab his legibus propulsaretis iniurias? 5. Maiestatis sunt apud uos rei, qui de uestris sequius obmurmurauerint aliquid regibus. 6. Magistratum in ordinem redigere, senatorem aut conuicio prosequi suis esse decrestis periculosissimum poenis. 7. Carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinetur et uita, decemuiralibus scitis euadere noluistis inpune, ac ne uestras aures conuicio aliquis petulantiore pulsaret, de atrocibus formulas constituistis iniuriis. 8. Soli di sunt apud uos superi inhonorati contemptibiles uiles, in quos ius est a uobis datum quae quisque uoluerit dicere, turpitudinum iacere quas libido confinxerit atque excogitauerit formas. 9. Et incuriam nobis intendere tam infamium non erubescitis numinum, cum sit rectius multo deos esse non credere quam esse illos tales tali que existimatione sentire?. 35.1. Sed poetis tantummodo licere uoluistis indignas de dis fabulas et flagitiosa ludibria comminisci? 2. Quid pantomimi uestri, quid histriones, quid illa mimorum atque exoleti generis multitudo? 3. nonne ad usum | f. 96 | quaestus sui abutuntur dis uestris et lenocinia uoluptatum ex iniuriis adtrahunt contumeliisque diuinis? 4. Sedent in spectaculis publicis sacerdotum omnium magistratum que collegia, pontifices maximi et maximi curiones, sedent quindecimuiri laureati et diales cum apicibus flamines, sedent interpretes augures diuinae mentis et uoluntatis, nec non et castae uirgines, perpetui nutrices et conseruatrices ignis, sedet cunctus populus et senatus, consulatibus functi patres, dis proximi atque augustissimi reges: et quod nefarium esset auditu, gentis illa genetrix Martiae, regnatoris et populi procreatrix amans saltatur Venus et per adfectus omnes meretriciae uilitatis inpudica experimitur imitatione bacchari. 5. Saltatur et Magna sacris compta cum infulis Mater et contra decus aetatis illa Pessinuntia Dindymene in bubulci unius amplexum flagitiosa fingitur adpetitione gestire, nec non et illa proles Iouis Sophoclis in Trachiniis [Trach. 749ss, 1024ss] Hercules pestiferi tegminis circumretitus indagine miserabiles edere inducitur heiulatus, uiolentia doloris frangi atque in ultimam tabem diffluentium uiscerum maceratione consumi. 6. Quin et ille in fabulis maximus ipse regnator poli sine ulla nominis maiestatisque formidine adulterorum agere introducitur partes, atque [formidine] ut fallere castitatem alienarum possit familias matrum, ora immutare pellacia et in species coniugum | f. 98b | subditiui corporis simulatione succedere.. 36.1. Nec satis haec culpa est. Etiam mimis et scurrilibus ludicris sanctissimorum personae interponuntur deorum, et ut spectatoribus uacuis risus possit atque hilaritas excitari, iocularibus feriuntur cauillationibus numina: conclamant et adsurgunt theatra, caueae omnes concrepant fragoribus atque plausu, et quod nullis possit satisfactionibus expiari, exoletis atque inrisoribus numinum dona instituuntur et munera, ab officiis otium publicis, immunitas et uacatio cum coronis. 2. Et audetis post ista mirari unde oriantur haec mala quibus inundatur et premitur sine ulla intermissione mortalitas, cum omnis res eas quibus sunt inuoluta probra numinum et maledictionis elogia et cotidie referatis et ediscatis cotidie, et si quando animum desidem otiosis uultis alucinationibus occupari, dies uobis poscatis dari et sine ullis intermissionibus exhiberi. 3. Quod si haberet uos aliqua uestris pro religionibus indignatio, has potius litteras, hos exurere debuistis olim libros, [istos] demoliri,-dissoluere theatra haec potius, in quibus infamiae numinum propudiosis cotidie publicantur in fabulis. 4. Nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt daris cur immaniter conuenticula dirui? in quibus summus oratur deus, pax cunctis et uenia postulatur magistratibus exercitibus regibus familiaribus inimicis, adhuc uitam degentibus et resolutis corporum uinctione; in quibus aliud auditur nihil | f. 97 / nisi quod humanos faciat, nisi quod mites uerecundos pudicos castos, familiaris communicatores rei et cum omnibus quos solidet germanitatis necessitudine copulatos. . 37.1. Verum ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis et potestate ualetis ferri, anteire uos etiam ueritatis scientia iudicetis, et esse pro diis pios, quorum potentias primi opinionum obscenitate foedastis. 2. Hoc in loco, si ferocitas uestra permittit et rabies patitur, illud nobis ut respondeatis oramus, utrumne iras cadere in naturam existimetis deorum an ab adfectibus his longe diuinam esse beatitudinem disiugatam? 3. Nam si concipiunt has faces et motibus exasperantur irarum, sicut uestrae opinationes ferunt - nam saepe illos dicitis et propter ludos minus sollicite factos et propter praesules non probatos et propter quaedam spatiola defanata et propter caerimonias non rite perfectas tremoribus infremuisse terrarum et contagione pestilentiae conrupisse auras temporum luctuosa cum populi uastitate - sequitur ut intellegi debeat iracundias non paruas ex opinionibus eos continere praedictis. 4. Quod si datur, et illud necessario consequens, miserias has omnis quibus olim genus accumulatur humanum ab huiusmodi fluere fictionibus. quodsi ab his causis indignatio proficiscitur numinum, miseriarum tantarum uos estis auctores, qui animos eaelitum non cessatis offendere et ultionis in rabiem coneitare. Sin autem | f. 97b | huiusmodi furiis deorum est genus immune neque quid sit irasci dii omnino nouerunt, et nobis ergo irasci sine ulla ratione dicuntur, qui ira quid sit ignorant et ab eius comptu et permixtione sunt absoluti. [Neque enim fieri per rerum naturam potest, ut quod unum est fiat duo et in diuersas res eat unitas ingenita simplicitate diuisa]. µ05 LIBER V 1.1. Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita et immortalibus diis probra. - Quid? illa, quae historiae continent graues seriae curiosae quaeque in arcanis mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lasciuia? 2. Quae si uobis uiderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu retineretis quaedam suo neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conseruaretis in ritibus. 3. Ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus et inprudens ipse ille inducitur Iuppiter, uerborum ambiguitatibus lusus. 4. In secundo Antiatis libro [Ann. Fr. 6 Peter] - ne quis forte nos aestimet concinnare per calumnias crimina - talis perscripta est fabula: Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet esset que illi cupido noscendi, Egeriae monitu custos duodecim iuuenes apud aquam celasse cum uinculis, ut cum Faunus et Martius Picus ad id locorum uenissent haustum - nam illis aquandi | f. 98 | sollemne iter hac fuit - inuiderent constringerent conligerent. 5. Sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parui numeri uino mulsoque complesse circaque accessus fontis insidiosam uenturis opposuisse fallaciam. 6. Illos more de solito bibendi adpetitione correptos ad hospitia nota uenisse. Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, uetustioribus anteposuisse res nouas, inuasisse auiditer, dulcedine potionis expetos hausisse plus nimio, obdormiuisse factos graues; tum bis senos incubuisse sopitis, iniecisse madidatis uincla, expergitos que illos statim perdocuisse regem quibus ad terras modis Iuppiter posset et sacrificiis elici, et accepta regem scientia rem in Auentino fecisse diuinam, elexisse ad terras Iouem ab eoque quaesisse ritum procurationis morem. 7. Iouem diu cunctatum: "Expiabis - dixe - capite fulgurita"; regem respondisse: "Caepicio"; Iouem rursus: "Humano"; rettulisse regem: "Sed capillo"; deum contra: "Animali"; "" subiecisse Pompilium. 8. Tunc ambiguis Iouem propositionibus captum extulisse hanc uocem: "Decepisti me Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, non maena capillo caepicio: quoniam me tamen tua circumuenit astutia, quem uoluisti habeto morem et his rebus quas pectus es procurationem semper suscipies fulguritorum". 2.1. Quid primum, quid ultimum uel exsequatur animus | f. 98b | uel conticiscat, nec facile dictu est neque ullis considerationibus expeditum. Ita enim sunt omnia et excogitata et comparata derisui, ut sit uobis conitendum falsa ut credantur haec esse, etiam si sint uera, quam optinere uelle pro ueris et uelut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu. 2. Quid enim dicitis o isti? Credimusne illum Faunum et Martium Picum, si ex numero sunt deorum et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos atque, ut aestum possent inrigare uenarum, fluenta isse per fontium? Credimusne captos mero et dulcedine inlectos mulsi tamdiu se poculis ingurgitauisse fallacibus, ut usque ad ebrietatis periculum ueniretur? Credimusne uinctos somno atque altissimi soporis obliuione demersos uinciendi copiam sui animalibus praebuisse terrenis? 3. Quibus deinde partibus uinculorum illae iniectae sunt nexiones? Soliditatis habebant quicquam aut ex duris ossibus informatae fuerant eorum manus, quae constringi laqueis et nodorum possent inligationibus coerceri? 4. Non enim requiro, non exigo, an aliquid potuerint fari ebrietatis alienatione nutantes, an Ioue inuito uel potius nescio protrahendi ad terras eius ritum quisquam potuerit publicare: illud solum audire desidero, cur si Faunus et Picus sunt diuini generis et potestatis, non ipsi potius edidere quaerenti id quod ab ipso Ioue periculosius Numa cupiebat audire. | f. 99 | 5. An numquid Iuppiter solus huius rei scientiam nouerat? Ad ipsum enim decidunt fulmina, ut inminentia procurare alicuius debeat scientiae disciplina? An cum ipse iaculetur hos ignes, aliorum sit operis scire quibus modis conueniat iras eius atque animos temperare? Etenim reuera stultissimum credere est, ipsum remedia scire, quibus auerti possint ea quae per fulminis iactum in humanis fieri constituerit rebus. Hoc est enim dicere: Illo ritus genere meas iras placabitis, et si quando per fulgura significauero aliquid imminere, facite hoc et illud, quod fieri statui inane fiat et uacuum et sacrorum >ui> uanescat. 3.1. Sed concedamus, ut dicitur, ipsum aduersum se Iouem remedia scisse atque artes quibus iri obuiam suis significationibus conueniret: etiamne credemus deum numinis tanti tractum esse ad terras et in uerrucula collis unius cum homunculo stantem altercabilem conseruisse sermonem? 2. Et quaenam illa, quaeso, diuina res fuit quae ab impetu rerum tanto Iouem compulit auocari et mortalium sese denuntiationibus sistere? Mola salsa, tus, sanguis, uerbenarum suffitio et nominum terribilium fremores? Et potentiora quam Iuppiter fuerunt haec omnia, ut eum compellerent inuitum parere praeceptis aut uoluntarium sese circumuentionibus tradere? 3. Quid? quod sequitur fidem sumet, [aut] tam improuidum fuisse Saturnium, ut aut ea proponeret quorum ambagibus ipse caperetur aut nesciret futurum, | f. 99b | quibus lusura se modis astutia esset calliditasque mortalis? 4. "Expiabis, inquit, capite fulgurita". - Inperfecta adhuc uox est neque plena proloquii circumscriptaque sententia. Scire enim necessario conuenit, utrumne capite ueruicino an suillo an bubulo, an quolibet alio expeiationem istam sciscat Diespiter perpetrari: quod cum nondum specialiter statuisset, essetque adhuc pendens et nondum sententia terminata, qui potuit Numa scire hominis Iouem dicturum caput, >ut> anteuerteret, anteiret et in caput caepicii ambiguitatis illius incerta traduceret? 4.1. "Nisi forte dicetis regem fuisse diuinum": - numquid ipso poterat esse Ioue diuinior? 2. [Nisi] homo praesumens quid dicturus esset Iuppiter, circumscripsit >deum:> deus scire non poterat quibus modis psraret circumscribere se homo? 3. Ita non in promptu est et apparet puerilium esse ingeniola fictionum, quibus cum adquiritur cordis Numae uiuacitas, inprudentia maxima inportatur Ioui? 4. Quid enim tam inprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum te doleas, in uictoris concedere uoluntatem et medicinam quam obtuleras ponere? 5. Nam si fuit ratio et quaedam conuenientia naturalis cur humano capite procuratio debuerit suscipi fulguriti, non uideo cur ab rege relatio sit facta caepicii: sin autem poterat et caepicio transigi, libidinose hominis inhiatum est cruori. Atque ita in contrarium pars utraque traducitur, ut nec Numa monstretur uoluisse scire quod uoluit et crudelis Iuppiter | f. 100 | fuisse doceatur, qui quod maena potuit et caepicio suscipi uoluisse dixerit humanis capitibus expiari. 5.1. Apud Timotheum, non ignobilem theologorum uirum, nec non apud alios aeque doctos super Magna deorum Matre superque sacris eius origo haec sita est, ex reconditis antiquitatum libris et ex intimis eruta, quemadmodum ipse scribit insinuatque, mysteriis. 2. "In Phrygiae finibus inauditae per omnia uastitatis petra, inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus, regionis eius ab indigenis sic uocata. Ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandauerat praecinens, in orbem mortalibus uacuum Deucalion iactauit et Pyrra, ex quibus cum ceteris et haec Magna quae dicitur informata est Mater atque animata diuinitus. 3. Hanc in uertice ipso petrae datam quieti et somno quam incestis Iuppiter cupiditatibus adpetiuit, sed cum obluctatus diu id quod sibi promiserat optinere nequisset, uoluptatem in lapidem fudit uictus. ninc petra concepit, et mugitibus editis multis prius mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus Agdestis. 4. Huic robur inuictum et ferocitas animi fuerat intractabilis, insana et furialis libido et ex utroque sexu; ui rapta diuastare, disperdere, immanitas quo animi duxerat; non deos curare, non homines, nec praeter se quicquam potentius credere terras caelum et sidera continere". 6.1. "Cuius cum audacia quibusnam modis posset uel debilitari uel conprimi saepenumero esset deorum in deliberatione quaesitum, haesitantibus | f. 100b | ceteris huius muneris curam Liber in se suscipit. 2. Familiarem illi fontem, quo ardorem fuerat suetus et sitiendi lenire flagrantiam ludo et uenationibus excitatam, ualidissima succendit ui meri. 3. Necessitatis in tempore haustum accurrit Agdestis, immoderatius potionem hiantibus uenis rapit: fit ut insolita re uictus soporem in altissimum deprimatur. 4. Adest ad insidias Liber, ex setis scientissime conplicatis imum plantae inicit laqueum, parte altera proles cum ipsis genitalibus occupat. 5. Exhalata ille ui meri corripit se impetu et adducente nexus planta suis ipse se uiribus eo qua >uir> fuerat priuat sexu. 6. Cum discidio partium sanguis fluit inmensus, rapiuntur et combibuntur haec terra, malum repente cum pomis ex his punicum nascitur. Cuius Nana speciem contemplata regis Sangari uel fluminis filia carpit mirans atque in sinu reponit: fit ex eo praegnas. 7. Tamquam uitiatam claudit pater et curat ut inedia moriatur: pomis atque aliis pabulis deum sustentatur a matre. Enititur paruulum. Sed exponi Sangarius praecipit: repertum nescio quis sumit [formas], lacte alit hirquino et quoniam Lydia scitulos sic uocat, uel quia hirquos Phryges suis attagos elocutionibus nuncupant, inde Attis nomen ut sortiretur effluxit. 8. Hunc unice mater deum, ore fuerat quod excellentissimo, diligebat. et Agdestis, blandus adulto comes et qua solum poterat minus rectis adsentationibus uinctum saltuosa ducens | f. 101 | per nemora et ferarum multis muneribus donans, quae puer Attis primo sui esse dicebat laboris atque operis glorians: per uinum deinde confitetur et ab Agdesti se diligi et ab eo donis siluestribus honorari; unde uino, quod silentium prodidit, in eius nefas est sanctum sese inferre pollutis". 7.1. "Tunc Pessinuntius rex Midas alienare cupiens tam infami puerum coniunctione matrimonio eius suam filiam destinat, ac ne scaeuus aliquis nuptialia interrumperet gaudia, fecit oppidum claudi. Verum deum mater adulescentuli fatum sciens interque homines illum tamdiu futurum saluum quamdiu esset solutus a matrimonii foedere, ne quid accideret maesti, ciuitatem ingreditur clausam muris eius capite subleuatis, quod esse turritum ratione ab hac coepit. 2. Agdestis scatens ira conuulsi a se pueri et uxoris ad studium deriuati conuiuantibus cunctis furorem et insaniam suggerit: conclamant exterriti ë adora, adora ', Phryges, mammas sibi demetit + Galli filia paelicis, rapit Attis fistulam, quam instigator ipse gestitabat insaniae, furiarum et ipse iam plenus, perbacchatus iactatus proicit se tandem et sub pini arbore genitalia sibi desecat dicens: "Tibi Agdesti haec habe, propter quae motus tantos furialium discriminum concitasti". 3. Euolat cum profluuio sanguinis uita, sed abscisa quae fuerant Magna legit et Mater deum, inicit his terram ueste prius tecta atque inuoluta defuncti. | f. 101b | Fluore de sanguinis uiola flos nascitur et redimitur ex hac arbos: inde natum et ortum est nunc etiam sacras uelarier et coronarier pinos. Virgo sponsa quae fuerat, quam Valerius pontifex Iam nomine fuisse conscribit, exanimati pectus lanis mollioribus uelat, dat lacrimas cum Agdesti interficitque se ipsam: purpurantes in uiolas cruor uertitur interemptae. 4. Mater suffodit etiam deum, unde amegdalus nascitur amaritudinem significans funeris. Tunc arborem pinum, sub qua Attis nomine spoliauerat se uiri, in antrum suum defert et sociatis planctibus cum Agdesti tundit et sauciat pectus pausatae circum arboris robur. Iuppiter rogatus ab Agdesti ut Attis reuiuesceret nonsinit; quod tamen fieri per fatum posset, sine ulla difficultate condonat, ne corpus eius putrescat, crescant ut comae semper, digitorum ut minimissimus uiuat et perpetuo solus agitetur e motu. Quibus contentum beneficiis Agdestim consecrasse corpus in Pessinunte, caerimoniis annuis et sacerdotum antistitibus honorasse". 8.1. Si contemptor aliquis numinum et sacrilegi pectoris immanitate furiosus intendisset animum maledicere diis uestris, auderet in eos quicquam grauius dicere quam ista prodit historia, quam uelut quiddam mirabile commentarii contulistis in formulam ac, ne illam uis temporis et uetustatis obsolefaceret longitudo, perpetuitatis | f. 102 | honore mactatis? 2. Quid est enim de diis in ea positum quidue conscriptum, quod non, si in hominem dixeris pudibundis moribus et disciplinis horridioribus educatum, et contumeliae reus sis et iniuriis et offensionibus odium simultatibus subeas inexpiabilibus comparatum? 3. "Ex lapidibus, inquitis, quos Deucalion iactauit et Pyrra, deum procreata est mater". - Quid o theologi dicitis, quid supernarum antistites potestatum? Ergone deum mater >ante> diluuii casum nulla fuit in parte naturae, et nisi omne mortalium genus interemisset uis imbrium, procreationis illius causa atque origo cessaret? 4. Humanum est ergo munus quod esse se sentit et beneficiis debet Pyrrae quod haerere se conspicit in alicuius substantiae qualitate: quod quidem si uerum est, et illud erit necessario non falsum, hominem illam fuisse, non diuam. 5. Nam si certum est homines ex illo lapidum iactu natiuitatis suae originem ducere, et hanc necesse est credi unam fuisse de nobis, consimilium causarum rationibus procreatam. 6. Neque enim fieri rerum per repugnantiam quiuit, ut ex uno lapidum genere et ex eadem ratione iaciendi immortalium quidam sortis, condicionis alii substituerentur humanae. 7. Varro ille Romanus multiformibus eminens disciplinis et in uetustatis indagatione rimator in librorum quattuor primo quos de gente conscriptos Romani populi dereliquit curiosis computationibus edocet, ab diluuii | f. 102 b | tempore, cuius supra fecimus mentionem, ad usque Hirti consulatum et Pansae annorum esse milia nondum duo: cum quo si stat fides, Mater quoque dicenda est Magna intra huius numeri fines aeuitatem suam habere conclusam, atque ita perducitur res eo, ut quae omnium numinum genetrix esse narratur non sit mater sed filia, quinimmo infans et paruula, siquidem deos concedimus neque initia neque fines saeculorum perpetua in continuatione sortitos. 9.1. Sed quid terrenis obuoluisse uos sordibus deum loquimur matrem, cum ab Iouis ipsius maledictis nullam pausam facere uel exigui temporis intercapedine quiueritis? 2. "Cum in summo Agdi uertice deum dormiret tum genetrix, obrepere conquiescentis pudori filius, inquitis, insidiator enisus est". 3. - Post innumeras uirgines et spoliatas castitate matronas etiamne in matrem cupiditatis infandae spem Iuppiter cepit, nec ab illius adpetitionis ardore horror eum quiuit auertere, quem non hominibus solis sed animalibus quoque nonnullis natura ipsa subiecit, et ingeneratus ille communiter sensus? 4. An respectus pietatis et honesti Capitoliorum defuit praesidi, nec quid sceleris cuperet conturbatis per insaniam mentibus aut retractare poterat aut peruidere? 5. Sed ut res est, ponderis et maiestatis oblitus ad furta illa flagitiosa correpens ibat, pauens ac trepidus, anhelitu oris presso, suspensis per formidinem gressibus et inter media constitutus sol| f. 103 |licitudinis speique confinia palpabat res intimas, altitudinem dormientis et matris patientiam temptans. 6. O rerum imaginatio indecora! o habitus foedus Iouis ad obsceni certaminis expeditionem parati! Ergone ille rex mundi, cum incautus et properus obreptionis esset reiectus a furto, in inpetum se uertit et quoniam rapere uoluptatem insidiosa fraude non quiuit, ui matrem adgressus est et apertissime coepit uenerabilem subruere castitatem? Conluctatus ergo diutissime cum inuita est, uictus, fractus superatus que defecit, et quem pietas diiugare ab infando matris non ualuit adpetitu, effusa libido diiunxit? 10.1. Nisi forte dicetis: "Conuentionis huiusmodi coetum genus uitat atque execratur humanum, apud deos incesta sunt nulla". 2. - Et cur mater acerrime pugnabat inferenti uim filio? Cur ab illius amplexibus tamquam inlicitos uitans refugiebat adtactus? 3. Nam si nihil esset in re mali, tam gerere illa morem sine ulla retractione debuerat quam uolebat hic cupide adpetitionis suae inritamenta complere. 4. Et sane hoc loco frugalitatis magnae uiri et circa res etiam flagitiosi operis parciores, ne sancta illa semina frustra uideantur effusa, "silex, inquit, ebibit Iouialis incontinentiae foeditatem". 5. - Quid deinde, quaeso, consecutum est? Dicite. "In sinu medio lapidis atque in illa cotis duritie informatus atque animatus est infans, Iouis magni futura progenies". 6. - Non est facile contradicere tam | f. 103b | prodigiosis conceptionibus tamque miris. Cum enim genus humanum ex lapidibus apud uos ortum procreatumque dicatur, necesse est credere et receptacula lapides habuisse genitalia et iaculatam conbibisse sementem et completis temporibus sustulisse aluos graues et ad postremum peperisse feminei moris difficultate conixos. 7. Illud nostram subigit curiositatem requirere: "Cum post decem menses redditum esse dicatis partum, illo tempore quo in utero lapidis fuit clausus quibus alimoniis inrigatus est, quibus sucis, uel ex rigore quae saxeo nutricia potuit ducere, ut est fetibus sollemne de matribus?". 8. "Nondum, inquit, contigerat lucem et tonitrus patrios iam mugiens imitatusque referebat: et postquam illi datum est caelum diemque conspicere, obuia quaeque uastabat incursans atque ipsos sibi spondebat deos caeli posse ab regione detrudere". 9. - O cauta et prouida deum mater, quae ne nati inuidiam tam insolentis subiret aut mugiens fetus somnis suis officeret aut interpellaret quietem, subtraxit se ipsam et seminis illud nocentissimum uirus transmisit ab se longe et saxorum asperitatibus propinauit. 11.1. "Aestuatum est in conciliis deorum quibusnam modis esset intractabilis illa feritas edominari, et cum uia nulla superesset, ad opem concursum est unicam, ut mero madidaretur multo et uirilibus spoliaretur abscisis". 2. - Quasi uero adfecti corporalibus his damnis fiant languidioris audaciae, et non cotidie uideamus eos | f. 104 | qui sibi demessuerint has partes maioris petulantiae fieri atque omnibus postpositis pudoris et uerecundiae frenis in obscenam prorumpereuilitatem flagitiorum confessione uulgata. 3. Vellem tamen uidere, si esset mihi his nasci temporibus datum, patrem illum Liberum debellatorem ferocitatis Agdestiae, post deorum augustissimas curias caeli ab culminibus lapsum, peniculamenta decurtantem cantheriorum, innectentem laqueos mobiles, aquarum innoxias puritates multa sauciantem ui meri, et postquam ebrietas potu emersit, inseruisse caute manus, contrectauisse uirilia dormientis, atque ut omnia cingerent circumpositi laqueorum morsus, artificii curas i tum rebus adhibuisse perituris. 12.1. Hocine de diis quisquam uel exigua dixerit eorum opinione pollutus? Aut si talibus occupati sunt negotiis cogitationibus curis, quisquam eos sapiens aut deos esse crediderit aut mortalium saltem in numero conputauerit? 2. Agdestis iste, oro, cuius obscenitas amputata securitatem fuerat inlatura caelestibus, ex terrenis animantibus unus fuit an deorum aliquis et inmortalitatis praeditus honore? 3. Si enim nostrae sortis et condicionis habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus inferebat? 4. Deus autem si fuerat, qui potuit decipi aut de diuino aliquid ex corpore desecari? 5. Sed quaestionem mouemus parte in hac nullam; fuerit licet de diuino genere uel ex nobis aliquis, si hoc rectius existimabitis dici: etiamne fluore | f. 104b | de sanguinis et ex genitalibus amputatis arbor mali enata est punici, tantumque quod uis illa telluris cooperta est gremio solum radice complexa est, in stipitis exiluit robur, oneratos fudit balaustiis ramos et in puncti spatio poma extulit mitia, perfectionis propriae maturitate completa? 6. Et quia de rubro exorta sunt haec sanguine, idcirco illis color est purpurei luminis suffectione subluteus; addite huc etiam idcirco esse uuida, idcirco uinosa, quod ex sanguine saburrati genus ducant, et fabulam conuenienter implestis. 7. O Abdera, Abdera, >dares> quantas uias mortalibus inridendi, talis si apud te esset fabula ita conflata! Dicunt eam cuncti patres et supereiliosae perlegunt ciuitates, et esse tu fatua et stoliditatis frigidissimae iudicaris. 13.1. "Per sinum, inquit, Nana filium concepit ex pomo". - Sequitur se ratio: ubi enim cautes et saxa pariunt dura, ibi poma necesse est suriant. 2. "Glandibus atque ficis alebat Berecyntia religatam". - Conuenienter et recte: pomis enim debuerat uiuere quae mater fuerat facta de pomo. 3. "Postquam fetus emissus est, longe iussus est ab Sangario proici": - quem conceptum diuinitus eredidit esse iamdudum, dedignatus est subolemsui pignoris nuneupari. 4. "Lacte infans educatus hirquino est". - O fabulam sexui inimicam semper atque infestissimam masculino, in qua [se] secus uirile non solum homines ponunt, sed pecudes etiam fiunt ex maribus matres. 5. "Pulcritudine inclita et praedicabili fuit | f. 105 | insignitus decore". - Admirabilis res satis, quod non illum fetor uitabilem reddidit fugiendumque caprinus. 6. "Mater eum dilexit Magna". - Si nepotem ut auia, res simplex, sin theatra ut percrepant, infamis et flagitiosa dilectio est. 7. "Diligebat et Agdestis uenatoriis eum muneribus locupletans". - Ab semiuiro quidem nullum esse poterat periculum castitati, sed quid Midas horruerit, non est facile suspicantibus aestimare. 8. "Ipsis Mater est ingressa cum moenibus". - Admirabamur quidem in hac parte uires et fortitudinem numinis, sed culpamus neglegentiam rursus, quod cum legis meminisset et fati, patefecerit hostibus minus prouida ciuitatem. 9. "Nuptialia celebrantibus uota furias Agdestis insaniamque subiecit". - Si Midas rex offenderat, qui uxore adulescentulum uinciebat, quid admiserat Gallus, quid pelicis filia, ut ille se uiro, haec mammarum honestate priuaret? 10. "Tibi habe haec, inquit, propter quae res tantas animorum subuersionibus concitasti". - Nesciremus adhuc omnes quid in adulti corpore furor desiderasset Agdestius, nisi puer abscisa satietatis obiecisset offensi. 14.1. Quid dicitis o gentes? quid huiusmodi deditae opinionibus nationes? nonne cum ista promuntur, arripit uos pudor et tantarum uerecundia foeditatum? 2. Nos auemus a uobis quid de diis dignum uel audire uel discere, at uero uos nobis mammarum expromitis | f. 105b | exsectiones, amputationes uirilium ueretrorum, iras sanguinem furias, interitus uirginum uoluntarios et ex sanguìne mortuorum flores atque arbores procreatas. 3. Dicite o iterum, ergone deum mater genitalia illa desecta cum fluoribus ipsa per se maerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa diuinis contrectauit ac sustulit flagitiosi operis instrumenta foedique, abscondenda etiam mandauit terrae, ac ne nuda in gremio diffluerent sic soli, priusquam ueste uelaret ac tegeret, lauit utique, balsamis atque unxit? 4. Unde enim uiolae nasci potuissent odorae, nisi putorem membri unguentorum illa suffectio temperaret? 5. Cum historias, quaeso, perlegitis tales, nonne uobis uidemini aut textriculas puellas audire taediosi operis circumscribentes moras aut infantibus credulis auocamenta quaeritantes anus longaeuas et uarias fictiones sub imagine ueritatis expromere? 6. "Cum Ioue locutus est Agdestis, ut amato restitueret uitam; adnuere Iuppiter recusauit, quia fatis potentioribus prohibebatur: ac ne esset omnino durissimus, unam largitus est gratiam, ne putore corpus dissolueretur ullo, succrescerent comae semper, minimissimus digitorum solus ut in corpore uiueret, solus motus perpetuos exhiberet". 7. - Hocine quisquam admiserit aut credulitatis adsensione firmarit, pilum in mortuo | f. 106 | crescere, partem >non> interisse et seiunctum ab lege putredinis mortale corpus adhuc usque durare? 15.1. Urgere uos iamdudum ad istius rei conprobationem possemus, nisi stultitiae paris esset et talia dicere et huiusmodi rerum indicia postulare. 2. "Sed historia haec falsa est neque ullam continet ueritatis in se partem". - Nostra quidem nihil interest, quorum causa contenditis exterminatos esse ab terris deos, utrumne sit constans et fidei firmitate conixa an contra mendaciter et falsitatis alicuius fictione composita. 3. Nobis enim satis est, quibus hodie manifestare propositum est numina ista quae promitis, si sunt uspiam gentium atque irarum feruoribus incalescunt, non magis a nobis quam a uobis accipere offensionum furialium causas, et esse illam in rebus et a uobis in commentarios relatam et a uolentibus eotidie perlegi et futuri temporis pro instructione per ordinem succedentium tradi. 4. - Quae si utique uera est, nullam uidemus subesse rationem cur nobis irasci perhibeantur dii caelites, cum turpitudines illorum tantas neque nos prodiderimus neque in litteras contulerimus ullas neque in publicam testificationem sacrorum celebritatibus miserimus. Sin autem, ut remini, falsa est et mendaciis interpolata fallaeibus, ambigere hominum nullus potest, quin causa uos sitis offensae, qui uel talia quosdam conscribere siueritis aut conscripta durare saeculorum o in memoria sitis passi. 16.1. Et tamen qui potestis | f. 106b | falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint testimonio, quae per cursus annuos factitatis, et eredi a uobis esse ueram et exploratae fidei iudicari? 2. Quid enim sibi uult illa pinus, quam semper statutis diebus in deum matris intromittitis sanctuario? Nonne illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix adulescentulus intulit et genetrix diuum in solatium sui uulneris consecrauit? 3. Quid lanarum uellera, quibus arboris conligatis et circumuoluitis stipitem? nonne illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit et teporis aliquid rata est se posse membris conciliare frigentibus? 4. Quid compti uiolaceis coronis et redimiti arboris ramuli? nonne illud indicant, uti mater primigeniis floribus adornauerit pinum, miserabilis indicem testimoniumque fortunae? 5. Quid pectoribus adplodentes palmas passis cum crinibus Galli? nonne illos referunt in memoriam luctus, quibus mater turrita cum Agdesti lacrimabili puerum prosecuta est heiulatu? 6. Quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen castus? nonne illius temporis imitatio est quo se numen ab Cereris fruge uiolentia maeroris abstinuit? 17.1. Aut si ea quae dicimus non sunt ita, uos edissertate, uos dicite: euirati isti mollesque, quos interesse uobiscum in istius numinis uidemus sacris, quidnam istic habeant negotii sollicitudinis curae, et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos | f. 107 | et fortunam imitentur in lamentabili constitutorum sorte? 2. Quid coronae, quid uiolae, quid uolucra mollium uelamenta lanarum? Cur ad ultimum pinus ipsa, paulo ante in dumis inertissimum nutans lignum, mox ut aliquod praesens atque augustissimum numen deum matris constituatur in sedibus? 3. Aut enim haec causa est, quam in uestris scriptis et commentariis inuenimus, et manifestum uos est non diuinas conficere caerimonias sed imaginem tristium redintegrare gestorum; aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegauit obscuritas, et ipsa quoque necesse est turpitudinis alicuius participetur infamia. Quis est enim qui credat, honestatis aliquid in ea re esse quam initiant uiles Galli, effeminati conficiant exoleti? 18.1. Postulat quidem magnitudo materiae atque ipsius defensionis officium, ut similiter ceteras turpitudinum species persequamur, uel quas produnt antiquitatis historiae uel mysteria illa continent sancta quibus initiis nomen est et quae non omnibus uulgo sed paucorum taciturnitatibus traditis. 2. Sed sacrorum innumeri ritus atque adfixa deformitas singulis corporaliter prohibet uniuersa nos exsequi: quinimmo, ut uerius experimamus, a quibus nos ipsi consilio et ratione deflectimus, ne dum expelicare contendimus cuncta, expositionis ipsius contaminationibus polluamur. 3. Fentam igitur Fatuam, Bona quae dicitur Dea, transeamus, quam murteis caesam uirgis, quod marito | f. 107b | nesciente seriam meri ebiberit plenam, Sextus Clodius indicat sexto de diis graeco, signumque monstrari quod, cum ei diuinam rem mulieres faciunt,uini amphora constituatur obtecta nec myrteas fas sit inferre uerbenas, sicut suis scribit in causalibus Butas. 4. Sed et deos Conserentis pari more ac dissimulatione taceamus, quos cum ceteris scribit Flaccus in humani penis similitudinem uersos obruisse >se> cineri, qui sub ollula fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoueret Etruriae disciplinarum perita, subrexisse se deos et neruis obduruisse diuinis. 5. Corniculanae inde imperauisse captiuae, ut intellegeret et agnosceret quid sibi res uellet; Ocrisiam prudentissimam feminam diuos inseruisse genitali, explicuisse motus certos: tunc sancta ecferuentia numina uim uomuisse Lucilii ac regem Seruium natum esse Romanum. 19.1. Bacchanalia etiam praetermittemus inmania quibus nomen Omophagiis graecum est, in quibus furore mentito et sequestrata pectoris sanitate circumplicatis uos anguibus, atque ut uos plenos dei numine ac maiestate doceatis, caprorum reclamantium uiscera cruentatis oribus dissipatis. 2. Nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praeterimus, quorum conditor indicatur Cinyras rex fuisse, in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici et referunt phallos propitii numinis signa donatos. 3. Obliuioni etiam Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud mysterium traditur: | f. 108 | frater trucidatus ab fratribus, interempti ex sanguine apium natum, prohibitum mensis holus illud adponi, ne a Manibus mortui inexpeiabilis contraheretur offensio. 4. Sed et illa desistimus Bacchanalia altera praedicare, in quibus arcana el tacenda res proditur insinuaturque sacratis, ut occupatus puerilibus ludicris distractus ab Titanis Libersit, ut ab isdem membratim sectus atque in ollulas coniectus ut coqueretur, quemadmodum Iuppiter suauitate odoris inlectus, inuocatus aduolarit ad prandium conpertaque re graui grassatores obruerit ful mine atque in imas Tartari praecipitauerit sedes. 5. Cuius rei testimonium argumentumque fortunae suis prodidit in carminibus Thracius talos speculum turbines, uolubiles rotulas et teretis pilas et uirginibus aurea sumpta ab Hesperidibus mala. 20.1. Erat nobis consilium praeterire, praeteruehi illa etiam mysteria, quibus Phrygia initiatur atque omnis gens illa, nisi nomen interpositum his Iouis prohiberet nos strictim iniurias eius ignominiasque transire, non quo nobis dulce sit tam foedis inequitare mysteriis, sed ut ipsis uobis promptum etiam atque etiam fiat, quid in eos congeratis iniuriae quorum profitemini uos esse eustodes uindices ueneratores. 2. "Quondam Diespiter, inquiunt, cum in Cererem suam matrem libidinibus improbis atque inconcessis cupiditatibus aestuaret - nam genetrix haec Iouis regionis eius ab accolis traditur - neque tamen auderet id quod procaci adpetitione | f. 108b | conceperat apertissima ui petere, ingeniosas comminiscitur captiones quibus nihil tale metuentem castitate imminueret genetricem: fit ex deo taurus et sub pecoris specie subsessoris animum atque audaciam celans in securam et nesciam repentina immittitur ui furens, agit incestius res suas et prodita per libidinem fraude intellectus et cognitus euolat. 3. Ardescit furiis atque indignationibus mater, spumat anhelat exaestuat nec fremitum continere tempestatemque irarum ualens ex continua passione Brimo deìnceps ut appelletur adsumpsit, neque alia cordi est res ei quin audaciam filii poenis quibus potis est persequatur". 21.1. "Iuppiter satagit fractus metu nec quibus remediis leniat uiolatae animos reperit. Fundit preces et subplicat: obstruetae sunt dolentis aures. 2. Adlegatur deorum uniuersus ordo: nullius auctoritas tanta est ut audiatur. Ad postremum filius uias satisfactionis inquirens comminiscitur remedium tale: arietem nobilem bene grandibus cum testiculis deligit, exsecat hos ipse et lanato exuit ex folliculi tegmine. 3. Accedens maerens et summissus ad matrem et tamquam ipse sententia condemnauisset se sua, in gremium proicit et iacit hos eius. Virilitate pignoris uisa sumit animum mitiorem et concepti fetus reuocatur ad curam: parit mensem post decimum luculenti filiam corporis, quam aetas mortalium consequens modo Liberam modo | f. 109 | Proserpinam nuncupauit. 4. Quam cum uerueceus Iuppiter bene ualidam, floridam et suci esse conspiceret plenioris, oblitus paulo ante quid malorum et sceleris esset adgressus et temeritatis quantum, redit ad prioris actus, et quia nefarium uidebatur satis patrem cum filia comminus uxoria coniugatione misceri, in draconis terribilem formam migrat, ingentibus spiris pauefactam colligat uirginem et sub obtentu fero mollissimis ludit atque adulatur amplexibus. 5. Fit ut et ipsa de semine fortissimi compleatur Iouis, sed non eadem condicione qua mater: nam illa filiam reddidit liniamentis descriptam suis, at ex partu uirginis tauri specie fusa Iouialis monumenta pellaciae". 6. - Auctorem aliquis desiderabit rei: tum illum citabimus Tarentinum notumque senarium, quem antiquitas canit dicens: "Taurus draconem genuit et taurum draco". Ipsa nouissime sacra et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadiis nomen est, testimonio esse poterunt ueritati: in quibus aureus coluber in sinum demittitur consecratis et eximitur rursus ab inferioribus partibus atque imis. 22.1. Non esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo membra ire per singula quantaeque insint in partibus prauis turpitudinum scatebrae flagitiorumque monstrare. 2. Quis est enim mortalium uel exiguae humanitatis sensum ferens qui non ipse peruideat, qualia sint haec omnia, | f. 109b | quam scelerata, quam foeda quantasque ignominias differant ex ipsis mysteriorum sacris et ex sacrorum originibus indecoris? 3. "Iuppiter, inquit, exarsit in Cererem". - Quid tantum, quaeso, de uobis Iuppiter iste quicumque est meruit, quod genus est nullum probri, infame, adulterium nullum, quod in eius non caput uelut in aliquam congeratis uilem luteam que personam? 4. "Matrimonii prodidit ius Leda": - Iuppiter esse dicitur auctor culpae. "Virginitatem Danae custodire nequiuit": - furtum esse narratur Iouis. 5. "Ad mulieris nomen properauit Europa": - expugnator pudicitiae idem esse iactatur. "Alcumena Electra Latona Laodamia, mille aliae uirgines ac mille matres cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate": - eadem ubique est Iuppiter fabula, neque ullum turpitudinis genus est, in quo eius non nomen consociatis libidinibus conseratis, ut uideatur miserabilis prorsus nullam non esse causam ob aliam natus, nisi ut esset criminum sedes, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quem spurcitiae se omnes sentinarum conluuionibus deriuarent. 6. Quem tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium feminis, impia res quidem, sed tolerabilis esset maledictionis iniuria. Etiamne in matrem, etiamne in filiam efferati pectoris appetitionibus adhinniuit, neque illum sanctitas aut reuerentia genetricis, horror etiam pignoris ex se sati ab imagine potuit | f. 110 | tam foedae cogitationis abducere? 23.1. Vellem itaque uidere patrem illum deorum Iouem, aeternam rerum atque hominum potestatem, bubulis esse cohonestatum cornibus, hirsutas agitantem aures, contractis in ungulas gressibus rumigantem pallentis herbas et ex parte postica caudam suffragines talos molli fimo perlitum atque intestina proluuie delibutum. 2. Vellem, inquam, uidere - dicendum est enim saepius - torquentem illum sidera et qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit consectantem ueruecum greges, inspicientem testiculos arietinos, arripientem hos manu censoria illa atque diuina qua uibrare coruscos ignes et saeuire fulminibus suetus est, tum deinde secreta rimantem feruenti null summotisque arbitris circumiectas prolibus diripientem membranulas feruentique adhuc matri uelut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem: deductum pallidum saucium, simulantem doloris cruces et ad fidem facto faciendam arietino sanguine coinquinatum et >in> mendacia uulneris laneis fasceis linteolisque contectum. 3. Hocine audiri et perlegi sub mundi hoc axe? Et eos qui haec tractant existimari se uelle pios, sanctos religionumque custodes? Estne aliquod sacrilegium hoc maius, aut ulla mens inueniri tam inreligiosis potest opinionibus praedita quam quae talia credit aut accipit aut sacrorum intimis in mysteriis | f. 110b | prodit? 4. Iuppiter ille quicumque est, si sentiret se esse aut si ullo sensu adficeretur iniuriae, nonne digna res esset, propter quam iratus et percitus terram nostris subduceret gressibus, solis lumina extingueret atque lunae, quin immo res omnes in antiquae speciem confunderet unitatis? 24.1. "Sed non sunt, inquit, rei publicae nostrae haec sacra". - Quisnam istud dicit aut quis reponit? Romanus Gallus Hispanus Afer Germanus aut Siculus? Et quid adiuuat causam, si uestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt sint uebtrarum partium? aut quid refert, utrumne ea probetis necne, cum quae uestra sunt propria aut in simili foeditate aut turpitudinis genere repperiantur esse maiore? 2. Vultis enim consideremus mysteria et illa diuina, quae Thesmophoria nominantur a Graecis, quibus gente ab Attica sancta illa peruigili? consecrata sunt et pannychismi graues? 3. Vultis, inquam, uideamus quas origines habeant quasue causas, ut Athenas etiam probemus ipsas humanitatis artibus studiisque pollentes tam in deos dicere con tumeliosa quam dictitent alii, nec minora ab his probra quam ceteris obiciantur a uobis religionis sub specie publicari? 4. "Quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores et adhuc uirago Proserpina cumque illam per floream messem huc atque illuc passim lectionis cupiditas auocaret, per profundae altitudinis speluncam | f. 111 | rex prosiliens Manium raptam uirginem secum uehit et terrarum absconditur successibus rursus. 5. Quod cum factum nesciret aeres nec filia esset ubinam gentium suspicaretur, intendit animum perditam toto orbe conquirere: sumit faces geminas flammis onere pressas Aetnaeis, quibus sibi praelucens pergit ire quaesitum terrarum in regionibus cunctis". .25.1. "In istius conquisitionis errore Eleusinios etiam peruehitur fines. Pagi istud est nomen regione in Attica constituti. 2. Qui illud temporis has partes incolebant terrigenae, quibus nomina haec fuerant: Baubo Triptolemus Eumolpus Eubuleus Dysaules: boum iugator Triptolemus, capellarum Dysaules custos, Eubuleus porcorum, gregis lanitii Eumolpus, a quo gens ecfluit Eumolpidarum et ducitur clarum illud apud Cecropios nomen et qui postea floruerunt caduceatores, hierophantae atque praecones. 3. Igitur Baubo illa, quam incolam diximus Eleusinii fuisse pagi, malis multiformibus fatigatam accipit hospitio Cererem, adulatur obsequiis mitibus, reficiendi corporis rogat curam ut habeat, sitientis ardori oggerit potionem cinni, cyceonem quam nuncupat Graecia: auersatur et respuit humanitatis officia maerens dea nec eam fortuna perpetitur ualetudinis meminisse communis. 4. Rogat illa atque hortatur contra, sicut mos est in huiusmodi casibus, ne fastidium suae humanitatis | f. 111b | adsumat: obstinatissime durat Ceres et rigoris indomiti pertinaciam retinet. 5. Quod cum saepius fieret neque ullis quiret obsequiis ineluctabile propositum fatigari, uertit Baubo artes et quam serio non quibat allicere ludibriorum statuit exhilarare miraculis: partem illam corporis, per quam secus femineum et subolem prodere et nomen solet adquirere genetricum, longiore ab incuria liberat, facit sumere habitum puriorem et in speciem leuigari nondum duri atque histriculi pusionis. 6. Redit ad deam tristem et inter illa communia quibus moris est frangere ac temperare máerorss retegit se ipsam atque omnia illa pudoris loca reuelatis monstrat inguinibus. Atque pubi adfigit oculos diua et inauditi specie solaminis pascitur: tum diffusior facta per risum aspernatam sumitatque ebibit potionem, et quod diu nequiuit uerecundia Baubonis exprimere propudiosi facinoris extorsit obscenitas". 26.1. Calumniari nos improbe si quis forte hominum suspicatur, libros sumat Threicii uatis, quos antiquitatis memoratis esse diuinae, et inueniet nos nihil neque callide fingere neque quo sint risui deum quaerere atque efficere sanctitates. 2. Ipsos namque in medio ponemus uersus, quos Calliopae filius ore edidit Graeco et cantando per saecula iuri publicauit humano: V 3. sic effata simul uestem contraxit ab imo obiecitque oculis formatas inguinibus res: quas caua succutiens | f. 112 | Baubo manu - nam puerilis ollis uultus erat - plaudit, contrectat amice. 4. Tum dea defigens augusti luminis orbes tristitias animi paulum mollita reponit: inde manu poclum sumit risuque sequenti perducit totum cyceonis laeta liquorem. 5. - Quid Erecthidae o cati, quid ciues Mineruii dicitis? hauet animus scire quibus sitis eloquiis tam periculosa negotia defensuri, uel artibus habeatis quibus tam confossis salutem dare personis uulneribus atque causis. 6. Non est ista falsa suscriptio nec delatione adpetimini calumniosa. Eleusiniorum uestrorum notas et origines producunt turpes et antiquarum elogia litterarum, ipsa denique symbola quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis: "Ieiunaui atque ebibi cyceonem"; "Ex cista sumpsi et in calathum misi"; "Accepi rursus, in cistulam transtuli". 27.1. Ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur et rapiunt dii uestri, matrimonia copulant fraudibus adpetita furtiuis, ab repugnantibus et inuitis decus uirginitatis eripitur, imminentes nesciuntur iniuriae, quidnam raptis acciderit ignoratur, amissa quaerunt ut homines et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus orbis peragrant uastitatem? 2. Adficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes et miseriarum insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint uictuique sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur grauis aut adfabilitas seria, sed propudiosa corporum monstratur | f. 112b | obscenitas obiectantur que partes illae quas pudor communis abscondere, quas naturalis uerecundiae lex iubet, quas inter aures castas sine uenia nefas est ac sine honoribus appellare praefatis. 3. Quidnam quaeso spectaculi, quid in pudendis fuit rei uerendis que Baubonis, quod feminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem conuerteret atque risum, quod obiectum lumini conspectuique diuino et obliuionem miseriarum daret et habitum >in> laetiorem repentina hilaritate traduceret? O qualia, o quanta inridentes potuimus cauillantesque depromere, si non religio nos gentis et litterata prohiberet auctoritas. 28.1. Iam dudum me fateor haesitare circumspicere tergiuersari, tricas quemadmodum dicitur conduplicare Tellenas, dum pudor me habet Alimuntia illa proferre mysteria, quibus in Liberi honore patris phallos subrigit Graecia et simulacris uirilium fascinorum territoria cuncta florescunt. 2. Quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur. - Quisquis istud ignorat, disce atque admiratus res tantas puris semper in sensibus meticulosa obseruatione custodi. 3. "Cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius Liber, nosse inferos expetiuit et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur inquirere: et cupiditas haec eius nonnullis difficultatibus inpediebatur, quod qua iret ac pergeret inscitia itineris nesciebat. 4. Prosumnus | f. 113 | quidam exoritur ignominiosus amator dei atque in nefarias libidines satis pronus, qui se ianuam Ditis atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret [et] morem deus atque uxorias uoluptates pateretur ex se carpi. 5. Deus facilis iurat potestatis futurum ac uoluntatis se eius, sed cum primum ab inferis conpos s.u.i uoti atque expeditionis redisset. 6. Viam comiter Prosumnus edisserit atque in limine ipso prostituit inferorum. lnterea dum Liber stygem Cerberum Furias atque alias res omnis curiosa inquigitione conlustrat, ex uiuentium numero index uiae decidit atque ex more sepelitur humano. 7. Emergit ab inferis Euius et recognoscit extinctum ducem: qui ut fidem compleret pacti et iurandi solueret religione se iuris, locum pergit ad funeris et ficorum ex arbore ramum ualidissimum praesecans dolat runcinat leuigat et humani speciem fabricatur in penis, figit super aggerem tumuli et postica ex parte nudatus accedit subdit insidit. 8. Lasciuia deinde surientis adsumpta huc atque illuc clunes torquet et meditatur ab ligno pati quod iam dudum in ueritate promiserat". 29.1. Ac ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res esse, Heraclito ut testi non postulamus ut credat nec mysteriis uolumus quid super talibus senserit ex ipsius accipiat lectione: totam interroget Graeciam, quid sibi uelint hi phalli, quos per rura, per oppida mos subrigit et ueneratur antiquus, inueniet causas | f. 113b | eas esse quas dicimus: aut si fuerit puditum ueritatem simpliciter explicare, quid obscurare, quid tegere causam ritus atque originem proderit, >cum> criminatio ipsa religionis in re sit? 2. Quid dicitis o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum uenerationibus nationes? Ad haecine nos sacra flammis exiliis caedibus atque alio genere suppliciorum compellitis et crudelitatis metu? Hoscine nobis deos inportatis insinuatis infligitis, quorum similes nec uos esse neque alium uelitis quemquam sanguinis uobis gradu et iure familiaritatis adiunctum? 3. Potestisne impubibus et praetextatis uestris quas Liber induxerit pactiones suis cum amatoribus indicare? Potestis uestras nurus, quinimmo uobis matrimonio coniugatas ad uerecundiam Baubonis impellere atque ad pudicas (lereris uoluptates? 4. Vultis uestri iuuenes sciant audiant discant, Iuppiter ipse qualis in unam extiterit atque alteram matrem? uultis adultae uirgines robustique adhuc patres, idem iste in filiam qua luserit arte, cognoscant? uultis germani iam feruidi atque ex isdem seminibus fratres eandem rursus accipiant concubitus, lectulos non esse aspernatum sororis? 5. Ita ergo non protinus ab huiusmodi fugiendum diis longe ac ne inrepat in animum tam inpurae religionis obscenitas, audientia tota claudenda est? 6. Quis est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non ad huiusmodi furias deorum documenta proritent? aut quis suas comprimere | f. 114 | cupiditates a cognatis ualeat reuerendis que personis, cum apud superos sanctum nihil in libidinum uideat confusione seruatum? 7. Ubi enim primam perfectamque naturam inter fines constiterit iustos cupidinem suam non ualuisse frenare, cur non in promiscuos adpetitus effundat se homo et ingenita fragilitate praeceps datus et magisterio sanctae diuinitatis adiutus? 30.1. Iam dudum me fateor reputantem mecum in animo rerum huiuscemodi monstra solitum esse mirari, audere uos dicere quemquam ex is atheum inreligiosum sacrilegum qui deos esse omnino aut negent aut dubitent aut qui eos homines fuisse contendant et potestatis alicuius et meriti causa deorum in numerum relatos: cum si uerum fiat atque habeatur examen, nullos quam uos magis huiusmodi par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eos ingeratis maledictionum et criminum quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus coinbibissetis. 2. Deos esse qui dubitat aut esse omnino qui negat, quamuis sequi sententias inmanes opinionum uideatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae fidem rebus non adcommodat inuolutis: et qui generis adseuerat eos fuisse terreni, quamuis eos priuet sublimitate caelitum, subsiciuis tamen adcumulat laudibus, siquidem illos diuinitatis ad meritum beneficiis autumat et uirtutum admirationibus subleuatos. 31.1. Vos uero, qui uindices et eorum contenditis immortalitatis esse propagatores, unum ex his | f. 114b | quempiam praeteristis, transistis uestris maledictionibus inuulneratum? 2. Aut genus ullum est probri tam communi exstimatione damnabile quod in eos conferre metueritis uel nominis saltem auctoritate tardati? 3. Quis caduca et mortalia corpora deos edidit amasse? - non uos? 4. quis illa furta dulcissima in alienis genialibus perpetrasse? - non uos? 5. quis cum matribus liberos, quis cum suis uirginibus rursus patres infaustos miscuisse concubitus? - non uos? 6. quis scitulos pusiones atque adultos uenustissimis lineis adpetitos esse inceste? - non uos? 7. quis abscisos, quis exoletos, quis uersipelles, quis fures, quis in uinculis habitos, quis in catenis, quis denique fulminibus adpetitos, quis uulneratos, quis obisse supremos dies, sepulturas etiam meruisse terrenas? - non uos? 8. Cum igitur a uobis tot et tanta conflata sint deorum in contumelias crimina, audetis obicere nostri nominis causa numinum esse offensas mentes, cum iamdudum uos queat irarum esse tantarum reos et diuinae indignationis auctores? 32.1. "Sed erras, inquit, et laberis satisque te esse imperitum, indoctum ac rusticum ipsa rerum insectatione demonstras. 2. Nam istae omnes historiae, quae tibi turpes uidentur atque ad labem pertinere diuinam, mysteria in se continent sancta, rationes miras atque altas nec quas facile quiuis possit ingenii uiuacitate pernoscere. 3. Neque enim quod scriptum est atque in prima est | f. 115 | positum uerborum fronte, id significatur et dicitur, sed allegoricis sensibus et subditiuis intelleguntur omnia illa secretis. 4. Itaque qui dicit cum sua concubuit Iuppiter matre non incestas significat aut propudiosas Veneris conplexiones, sed Iouem pro pluuia, pro tellure Cererem nominat. 5. Et qui rursus perhibet lasciuias eum exercuisse cum filia, nihil de foedis uoluptatibus loquitur, sed pro imbris nomine ponit Iouem, in filiae significatione sementem. 6. Sic et ille qui raptam Dite a patre Proserpinam dicit, non ut reris in turpissimos adpetitus uiraginem dicit raptam, sed quia glebis occulimus semina, isse sub terras deam et cum Orco significat foedera genitalis conciliare feturae. 7. Consimili ratione et in historiis ceteris aliud quidem dicitur, sed intellegitur aliud, et sub uulgari simplicitate sermonis latet ratio secreta et altitudo inuoluta mysterii". 33.1. Argutiae sunt ut apparet atque acumina haec omnia, quibus fulcire sollemne est malas in iudiciis causas, quinimmo, ut uerius dicam, sophisticarum disputationum colores, non quibus [non] uerum sed imago et species ueri semper atque umbra conquiritur. 2. Nam quoniam rectas accipere lectiones pudet dedecet indecorum est, >decursum est> in has partes, ut alia subiceretur res alii et in speciem decoris turpitudinis interpretatio cogeretur. 3. Sed quid ad nos istud, an alii sensus aliaeque sententiae conscriptionibus uanis subsint? | f. 115b | Nobis enim satis est, qui deos a uobis scelerate contendimus impieque tractari, quod scriptum est, quod auditur accipere nec curare in abdito quid sit, cum contumelia numinum non in obscura sensuum mente sed in uerborum eminentium significatione teneatur. 4. Ac ne tamen uideamur inspicere quale sit istud quod dicitur nolle, primum illud a uobis, si modo commodare patientiam uultis, exquirimus primum: allegorico genere uel scripta haec esse uel eodem modo intellegi oportere, unde est uobis cognitum uel unde intimatum? 5. in consilium scriptores aduocare uos solent? in eorum pectoribus latitabatis, cum pro aliis res alias inter ueritate capta subdebant? 6. Deinde si illi rationis alicuius et religionis metu mysteria illa conuoluere tenebrosa obscuritate uoluerunt, quantum uobis audaciae est, ut quod illi noluerunt uos uelitis intellegere, uos scire et cunctorum substernere notioni quod illi frustra uerbis minus uerum significantibus occulerunt? 34.1. Sed ut uobis adsentiamur in fabulis his omnibus ceruas pro Iphigeniis dici, undè tamen uobis liquet, cum allegorias istas uel explanare >uelitis> uel pandere, eadem uos interpretari eademque sentire quae sub tacitis cogitationibus ipsis ab historicis sensa sunt nec per uoces proprias, significationibus sed aliis explicata? 2. uos Iouis et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in gremium lapsum: potest alius aliud et argutius fingere et ueri cum similitudine suspicari, potest aliud tertius, | f. 116 | potest aliud quartus atque ut se tulerint ingeniorum opinantium qualitates, ita singulae res possunt infinitis interpretationibus expelicari. 3. Cum enim rebus occlusis omnis ista quae dicitur allegoria sumatur nec habeat finem certum in quo rei quae dicitur sit fixa atque immota sententia, unicuique liberum est in id quo uelit adtrahere lectionem et adfirmare id positum in quod eum sua suspicio et coniectura opinabilis duxerit. 4. Quod cum ita se habeat, qui potestis res certas rebus ab dubiis sumere atque unam adiungere significationem dicto quod per modos uideatis innumeros expositionum uarietate deduci? 35.1. Denique si adcommodum ducitis, etiam illud a uobis repetita interrogatione conquirimus, omnesne has fabulas existimetis id est singulas totas ambifarias ac bilingues et uersipellibus esse scriptas modis an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias uero multifidas atque allegorici tegminis superiectione uelatas? 2. Si enim ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtentionibus allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro rebus singulis, quas unaquaeque eloquitur fabula, supponere debeamus et promere quasque in res alias atque intellegentias uocare. 3. Ut enim Iouem pro pluuia, Cererem uerbi causa pro terra uultis audire et pro Libera ac patre Dite submersionem seminis atque iactum, ita dicere uos conuenit, quid pro tauro | f. 116b | debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque ira quid sibi uelit Brimo uerbum, quid Iouis solliciti supplicatio, quid allegati caelites nec auditi, quid exsectus aries, quid exsecti arietis proles, quid satisfactio his facta, quid quae rursus gesta sunt libidine obsceniore cum filia. 4. Consimiliter et in altera fabula Hennae nemus et flores quid sint, quid sumptus ignis ex Aetna conprehensaeque isto faces, quid peragratio cum his orbis, quid Attica regio, quid Eleusinius pagus, quid Baubonis tugurium atque hospitium rusticanum, quid cyceonis significet potio, quid aspernatio potionis, quid nouatio et reuelatio pudendorum, quid spectaculi flagitiosa dulcedo et ex remediis talibus orbitatis obliuio comparata. 5. Quodsi pro his omnibus quod oporteat subici rerum immutatione monstratis, erit ut uobis adsensum super tali adseueratione tribuamus: sin autem singula in singulis neque potestis opponere nec alterum >in> rerum uocare contextum, quid allegoricis obscuritatibus honestatis id quod simpliciter scriptum est et communem ad intellegentiam publicatum? 36.1. "Nisi forte dicetis non toto in historiae corpore allegorias has esse, ceterum partes alias esse communiter scriptas, alias uero dupliciter et ambifaria obtentione uelatas". 2. - Urbana est ista subtilitas, et quibuslibet brutis patens. Nam quia cuncta quae scripta sunt inexpeditissimum uobis est traducere inuertere deriuare, eligitis quaedam uestrae conuenientia uoluntati | f. 117 | et ex ipsis optinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas ueritati. 3. Quod tamen ut uobis ita sese habere quemadmodum dicitis adnuamus, qui scitis aut unde cognoscitis, utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra uero sit dissonis atque alienis significationibus tecta? Potest enim fieri, ut quod uos existimatis sic esse aliter se habeat, ut quod aliter creditis conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit. 4. Ubi enim dicitur in unius materiae corpore pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone rectoque, nec inest in re signum quo differitas indicari ambiguorum possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex est ambiformiter dictum existimari quam quod ambigue scriptum est reclusis esse obtentionibus credi. Quod quidem quo genere aut fiat aut fieri posse credatur, intellegere confitemur minime nos posse. 37.1. Inspiciamus enim quod dicitur hoc modo. "In nemore, inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat >uirago>". - Integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid uirago, cunctis indubitabiliter notum est. 2. "Emicuit Summanus e terris curru quadriiugo uectitatus". - Simplex et hoc aeque est; nam quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant nullam. "Inprouisus Proserpinam rapuit et sub terras secum auexit". "Seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur". 3. - Quid | f. 117b | accidit, quaeso, ut in aliud subito conuerteretur historia, semen Proserpina diceretur, ut quae uirago iamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis? 4. "Iuppiter, inquit, in taurum uersus concubitum matris suae Cereris appetiuit: ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluuia nuncupatur". - Legem allegoricam uideo tenebrosis ambiguitatibus explicatam. "Irata Ceres est et exarsit et arietis proles pro poena atque ultione suscepit". - Hoc iterum uideo communibus in proloquiis promptum; nam et ira et testes satisfactio suis in moribus et condicionibus dicta sunt. Quid ergo hic accidit, ut ab Ioue, qui pluuia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad uerum Iouem atque ad rerum simplicissimam dictionem? 38.1. Aut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque uniuersa nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod creditur t quasi parte ex historiae non uidetur. 2. "Allegorico genere scripta sunt haec omnia". - Minime istud uidetur certum. " quaeritis ratione, qua causa?". - Quia omne quod gestum est et in alicuius operis euidentia constitutum est conuersionem non potest in allegoricam duci; neque enim potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura in alienam potest degenerare naturam. 3. Numquid bellum Iliacum in Socraticam uerti condemnationem potest, aut pugna illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Sullana? 4. Potest quidem proscriptio, quemadmodum | f. 118 | Tullius [Sex.Rosc. 89] ludit, pugna dici appellarique Cannensis, sed quae gesta est dudum, pugna esse non potest eadem eademque proscriptio; neque enim quod gestum est potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum est, aut in alienam migrare substantiam id quod in ui propria atque in sui generis qualitate defixum est. 39.1. "Unde igitur probamus historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones?". - Ex sollemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis, uel quae statis fiunt temporibus ac diebus uel quae in abdito tradunt gentes moris proprii perpetuitate seruata. 2. Neque enim credendum est sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri nec habere coniunctas primis institutionibus causas. 3. Pinus illa, sollemniter quae in Matris infertur sanctum deae, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Attis uirum demessis genitalibus abstulit et quam memorant diuam in solatium sui consecrauisse maeroris? 4. Phallorum illa fascinorumque subrectio, quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius facinoris similitudinem refert quo se ab debito >Liber> liberauit? 5. Eleusinia illa mysteria et sacrorum reconditi ritus cuius memoriam continent? Nonne illius erroris quo in filiae conquisitione Ceres, fessa oras ut uenit ad Atticas, triticeas attulit fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestauit hinnulae et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit? 6. Aut si | f. 118b | alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo causa cuncta ista confiant. Neque enim credibile est nullis antecedentibus causis suscepta haec esse, aut insanire iudicandum est Atticos, qui sibi ritum religionis adfinxerint conflatum rationibus nullis. 7. Quod si liquet et constat, id est si rebus actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas species nulla possunt conuersione traduci. Quod enim factum, gestum est, infectum non potest fieri rerum prohibente natura. 40.1. Et tamen ut uobis ita se habere adsentiamur res istas, id est ut historiae aliud uerbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animaduertitis, non uidetis, quanta istud dicatur [et] cum ignominia fieri contumeliaque diuorum? 2. An iniuria grauior ulla potis est reperiri, quam terram et pluuiam uel quodlibet aliud - nihil enim refert quae fiat interpretatione conuersio - Iouis et Cereris dicere atque appellare concubitum et cum deorum criminibus labem imbris e caelo et telluris significare madorem? 3. Potest inreligiosius quippiam uel exi stimari uel credi quam semina terris mersa uel quodlibet aliud - nihil enim similiter refert - raptum Proserpinae dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui? 4. Nonne milies optatius fuit elinguem fieri atque mutum, quam scaturriginem istam uocis et strepitum foedae loquacitatis amittere, | f. 119 | quam deorum nominibus res appellare turpissimas, quinimmo turpibus deorum factis negotia significare uolgaria? 41.1. "Antea mos fuerat in allegorica dictione honestissimis sensibus obumbrare res turpes et foeda prolatu honestorum conuestirier dignitate". 2. - At uero uobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graues et castitate pollentia obscenis commorantur in uocibus, ut quod olim grauitas foedorum uerecundia contegebat nunc uiliter turpiter que dicatur dignorum elocutione mutata. 3. "Quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram ui pressas consilio que rationis". - Quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem uerbis et suis significationibus promere? 4. Immo quid urguebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta uoluisses, nolle illud intellegi quod indicares, sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem? 5. An deos adulteros dicere periculum habuit nullum, prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerat obsceno coinquinatura contactu? Quod si utique fieret et allegoricae caecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset et deorum dignitas conseruaretur inlaesa. 6. Nunc uero cum dicitur in Martis et in Veneris uinctione uitiorum esse significata compressio, peruersissimae res duae simul isdem temporibus fiunt, ut et foedorum species intellectum subiciat honestatis | f. 119b | et prius animum turpitudo quam religionis alicuius perstringat auctoritas. 42.1. "Nisi forte dicetis - hoc enim solum restat, quod a uobis posse uideatur opponi - deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas". 2. - Et unde uobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari? Unde illa uos scitis aut cur ea dissoluere in allegoriarum explanatione curatis? 3. Ad extremum et ultimum quid sibi dii uolunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora patiantur? 4. "Attidem cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus": - sed si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia genitum uestrae produnt atque indicant litterae, quem passum esse res certas, fecisse item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra uniuersa nouerunt, cui inter sacros cultus res uidemus fieri specialiter annuas nominatimque diuinas? 5. Utrumne ab sole ad hominem an ab homine ad solem uocabuli huius facta translatio est? 6. Si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid tandem de uobis sol aureus meruit, ut ei cum semiuiro faceretis uocabulum istud >es> se commune? 7. Sin hirquinum et Phrygium est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et claritatis admisit, ut absciso ab homine dignus uideretur uocari et augustior fieret euirati corporis nuncupatione signatus? 43.1. Sed quid sit istud, iam promptum est omnibus. Nam quia talium scriptorum historiarumque uos pudet nec aboleri uidetis posse ea quae sunt | f. 120 | foede semel in commentarios relata, enitimini cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis uerborum inuertitis corrumpitisque naturas atque ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida uis morbi sensum atque intellegentiam depulit, confusa atque incerta iactatis et inanium per rerum figmenta bacchamini. 2. Esto: in Iouis et Cereris coitu inrigatio sit significata telluris, occultatio seminis patris in Ditis raptu, uina per terras sparsa distractis in uisceribus Liberi, cupiditatis et temeritatis conpressio colligatio dicta sit adulterorum Veneris atque Martis. 44.1. Sed si fabulas has uultis more esse allegorico scriptas, quid ceteris fiet, quas non uidemus posse uersuras in huiusmodi cogi? Quid enim subiciemus pro illis fluctibus, quos super aggerem tumuli Semeleiae subolis urigo contorsit? 2. Et quid pro illis Ganymedibus raptis atque in libidinum magisteria substitutis? Quid pro illa conuersione formiculae, in quam Iuppiter maximus uastitatis suae liniamenta contraxit? quid pro cycnis et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem se pella? fraude induit perfida formarum uarietatibus ludens? 3. Ac ne de Ioue solo loqui uideamur uoluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae quae possunt, quae in mercennariis condicionibus ac seruitutibus, quae in uinculis orbitatibus planctibus, quae in cruciatibus uulneribus sepulturis? 4. In quo cum unam contrahere possetis culpam, conscriptione de superis tali addidistis, | f. 120b | ut dicitur, garogerem, cum deorum nominibus appellauistis res turpes et uocabulis rursus deos rerum coinquinauistis infamium. 5. Quod si adesse hic eos aut esse illos uspiam cognitione indubitabili >cre>deretis, in mentione illorum facienda praestringeret uos metus et tamquam uos audirent uestrasque acciperent uoces ita credi oportuit et haberi in cogitatione defixum. 6. Apud enim homines officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum, uerum etiam nomina debent esse deorum reuerenda, quantumque est in ipsis qui censentur his nominibus, tantum esse par est in eorum appellationibus dignitatis. 45.1. Da ueram iudicii formam, et in illa estis reprehensionis parte, quod in usu sermonis uestri Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum, Liberum patrem pro uino, Cererem pro pane, Mineruam pro stamine, pro obscenis libidinibus Venerem. 2. Quae est enim ratio ut cum suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur deorum, et ea fiat numinibus contumelia quam nec homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque inuertat in friuolas? "Sed oratio sordida est, uerbis fuerit polluta si talibus". - Verecundia at laude condigna! Erubescitis panem et uinum nominare et pro coitu Venerem non metuitis dicere. µ06 LIBER VI 1.1. Nunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis uestris opinionum constitueritis infamias, equitur ut de templis, de simulacris etiam sacrificiisque dicamus deque alia serie quae his rebus adnea est et uicina copulatione coniuncta. 2. In hac enim consuestis parte crimen nobis maximum impietatis adfigere, quod neque aedes sacras uenerationis ad officia construamus, non deorum alicuius simulacrum constituamus aut formam, non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem animantium demus, non tura neque fruges salsas, non denique uinum liquens paterarum effusionibus inferamus. 3. Quae quidem nos cessamus non ideo uel exaedificare uel facere, tamquam inpias geramus et scelerosas mentes aut aliquem sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum, sed quod eos arbitramur et credimus - si modo dii certi sunt et nominis huius eminentia praediti - honorum haec genera aut risui habere si rideant aut indigne perpeti si motibus exasperentur irarum. 2.1. Ut enim noscatis, quid de isto nomine sentiamus iudicii que simus cuius, existimamus nos eos, si modo dii certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum esse debere perfectarum que uirtutum, sapientes iustos aues, si modo nulla est culpa quod eos laudibus adcumulamus humanis, intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis addicere quo illis integritas inoffensae beatitudinis conpleatur, ab adfectibus cunctis et cunctis perturbationibus | f. 121 b | liberos non ira efferuere, non ullis cupiditatibus exlo citari, calamitatem inrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere uoluptatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare formidines, non uotorum debitis habere obnoxios et obligatos nec piaculares hostias signis minacibus postulare, non pestilentias, non morbos corruptione aeris inducere, non adurere siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium stragibus, non aduersa his uelle, non illorum commoditatibus suffragari: sed, quod magnarum est mentium, pari pendere cunctos lance et indiuiduas cunctis beniuolentias exhibere. 2. Caduci enim generis et infirmitatis humanae est contrariis agere: eosque quos tangat adfectio pati dolere deminui sapientium scita et pronuntiata definiunt nec posse aliter fieri quin legibus mortalitatis adstricti sint qui sint ullis perturbationibus mancipati. 3. Quod cum ita se habeat, qui possumus iudicari deos habere contemptui, quos, nisi sunt recti et magnarum mentium admiratione laudabiles, deos negamus existere nec potestatibus posse caelitibus applicari? 3.1. "Sed templa illis extruimus nulla nec eorum efflgies adoramus, non mactamus hostias, non tura ac uina libamus". - Et quid amplius possumus uel honoris eis attribuere uel dignitatis, quam quod eos in ea ponimus parte qua rerum caput ac dominum summum que ipsum regem, cui debent di una nobiscum, quod esse se sentiunt et uitali in substantia contineri? | f. 122 | 2. Numquid enim delubris ut templorum eum constructionibus honoramus? Numquid ei hostias caedimus? Numquid alias res damus, quas libere, profundere non est rationis expensae sed tracti per consuetudinem moris? 3. Etenim plena dementia est, necessitatibus tuis potentiora metiri et quae tibi sint usui datoribus diis dare, et honorem istum, non contumeliam ducere. Templa igitur, quaerimus, in deorum quos usus aut in rei cuius necessitatem aut dicitis esse constructa aut esse rursus aedificanda censetis? 4. Hiemalia sentiunt frigora aut solibus torrentur aestiuis, pluuialibus nimbis perfluuntur, uentorum eos aut turbines uexant, incursionem pati periclitantur hostilem ferarum aut rabidos adpetitus, ut merito illos conueni;at tectorum munitionibus claudere, saxorum aut obiectióne tutari? 5. Templa enim haec quid sunt? Si humanam infirmitatem roges, nescio quid immane atque amplum: si deorum potentiam metiaris, successus quidam parui atque ut uerius eloquar genus angustissimum cauernarum paupertini cordis excogitatione suspensum. 6. Quorum si quaeris audire quis prior fuerit institutor, quis fabricator, aut Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur, ut tradit in Admirandis Varro, Iouis progenies Aeacus. Sint ergo haec licet aut ex molibus marmoreis structa, laquearibus aut renideant aureis, splendeant hic gemmae | f. 122b | et sidereos euomant uariata interstinctione fulgores: terra sunt haec omnia et ex faece ultima uilioris materiae concreta. 7. Neque enim si uos ea pretiis carioribus penditis, delectari credendum est his deos nec recusare nec spernere quo minus se saepiant et eorum obiectibus coerceantur inclusi. 8. "Templum, inquit, hoc Martis est, hoc Iunonis et Veneris, hoc Herculis Apollinis Ditis". - Quid est aliud dicere, quam domus haec Martis est, haec Iunonis et Veneris, Apollo hic habitat, in hac manet Hercules, illa Summanus? Ita non prima et maxima contumelia est habitationibus deos habere districtos, tuguriola his dare, conclauia et cellulas fabricari et eis existimari necessarias res esse, quae hominibus, felibus, quae sunt formiculis et lacertis, quae fugacibus, pauidis atque exiguis muribus? 4.1. "Sed non, inquit, idcirco adtribuimus diis templa tamquam umidos ab his imbres uentos pluuias arceamus aut soles, sed ut eos possimus coram et com minus contueri, adfari de proximo et cum praesentibus quodammodo uenerationum conloquia miscere". 2. - Sub axe enim nudo et sub aetherio tegmine inuocati si fuerint, nihil audiunt, et nisi de proximo admoueantur his preces, tamquam nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt. 3. Atquin nos arbitramur omnem deum omnino, si modo nominis huius ui pollet, ex quacumque mundi parte quod quisque fuerit locutus, tamquam si sit praesens, audire debere, immo quod quisque conceperit | f. 123 | sub obscuris et tacitis sensibus, cognitione anticipata praesumere, atque ut astra sol luna, cum supra terras meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique praesentes, ita que conuenit audientiam numinum nulli esse clausam linguae semperque esse praesentem, quamuis ad eam uoces regionibus ex distantibus confluant. 4. Hoc est enim proprium deorum, conplere omnia ui sua, non partiliter uspiam sed ubique esse totos, non adesse non abesse, non cenatum ad Aethiopas pergere et post dies bis senos priuatum ad domicilium redire. 5.1. Quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis et erit in dubio, audiamini ab dis necne, si quando res sacras caerimoniarum conficitis debitis. 2. Constituamus enim noscendae rei causa templum numinis alicuius esse apud Canarias insulas, eiusdem apud ultimam Thylem, eiusdem apud Seras esse, apud furuos Garamantas et si qui sunt alii quos ab sui notitia maria montes siluae et quadrini disterminant cardines: si omnes uno in tempore rebus diuinis factis, quod sua quosque necessitas rogitare compellit, poscantque de numine, referendi beneficii quaenam omnibus spes erit, si non undique ad se missam uocem deus exaudiet et erit ulla longinquitas, quo penetrare non possit auxilium poscentis oratio? 3. Aut enim nullis erit in partibus praesens, si uspiam poterit aliquando non esse, aut aderit unis tantum, quoniam praebere communiter suum non potest atque indiscretus auditum. | f. 123b | 4. Atque ita perficitur, ut aut nullis deus opituletur omnino, si occupatus re aliqua ad audiendas uoces non quiuerit aduolare, aut exauditi tantummodo uni abeant soli, nihil egerint ceteri. 6.1. Quid quod multa ex his templa, quae tholis sunt aureis et sublimibus elata fastigiis, auctorum conscriptionibus conprobatur contegere cineres atque ossa etfunctorum esse corporum sepulturas [esse]? 2. Nonne patet et promptum est aut pro dis immortalibus mortuos uos colere aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis? 3. In historiarum Antiochus nono Athenis in Mineruio memorat Caecropem esse mandatum terrae; in templo rursus eiusdem, quod in arce Larisae, esse conditus scribitur atque indicatur Acrisius, Ericthonius Poliadis in fano, Dairas et Immaradus fratres in Eleusinio consaepto, quod ciuitati subiectum est. 4. Quid Celei uirgines? non in Caereris Eleusiniae humationis perhibentur officio? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum est Delii, Hyperoche Laodiceque, quas aduectas illuc esse finibus ex Hyperboreis indicatur? 5. In Didymaeo Milesio aleochum dicit habuisse suprema Leandrius funeris. Leucophrynae monumentum in fano apud Magnesiam Dianae esse Myndius profitetur ac memorat Zeno. 6. Sub Apollinis arula, quae Telmessi apud oppidum uisitur, Telmessum esse conditum uatem non scriptis constantibus indicatur? 7. Ptolomaeus Agesarchi de Philopatore quem edidit primo. Cinyram regem Paphi cum familia omni | f. 124 | sua, immo cum omni prosapia in Veneris templo situm esse litterarum auctoritate declarat. 8. Infinitum est et inmensum, quibus quique in fanis toto sint in orbe describere, nec exactam desiderat curam - quamuis poenam constituerit Aegyptus in eum qui publicasset quibus Apis iaceret absconditus - polyandria illa Varronis quibus templis contegantur quasque in se habeant superlati ponderis moles. 7.1. Sed quid ego haec parua? Regnatoris in populi Capitolio qui est hominum qui ignoret Oli esse sepulchrum Vulcentani? 2. Quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis euolutum non ante plurimum temporis aut solum sine partibus ceteris - hoc enim quidam ferunt - aut cum membris omnibus humationis officia sortitum? 3. Quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus Granius Valerianus uobis et Fabius indicabunt, cuius Aulus fuerit filius, gentis et nationiscuius, per manus seruuli uita fuerit spoliatus et lumine, quid de suis commeruerit ciuibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura. 4. Condiscetis etiam, quamuis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite retecto factum uel in parte qua arcis curiosa fuerit obscuritate conclusum, ut immobilis uidelicet atque fixa obsignati ominis perpetuitas staret. 5. Quod cum opprimi par esset et uetustatis obliteratione celari, conpositio nominis iecit in medium et cum suis causis per data sibi tempora inextinguibili fecit testificatione procedere, nec erubuit ciuitas maxima et numinum | f. 124b | cunctorum cultrix, cum uocabulum templo daret, ex Oli capite Capitolium quam ex nomine Iouio nuncupare. 8.1. Satis igitur ut opinor ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter iis esse constructa aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis opinationibus fabricat? 2. Sequitur ut de signis aliquid simulacrisque dicamus, quae multa arte conponitis et religiosa obseruatione curatis. 3. Qua in parte si fides est ulla, constituere apud nos ipsos nullis considerationibus possumus utrumne istud serio et cum proposito faciatis graui an ridendo res ipsas puerili alucinatione ludatis. 4. Si enim certum est apud uos deos esse, quos remini atque in summis caeli regionibus degere, quae causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a uobis, cum habeatis res certas, quibus preces possitis effundere et auxilium rebus in exigentibus postulare? 5. Sin autem non creditis aut, ut mediocriter dicatur, ambigitis, etiam sic ratio quaenam est dubiorum fingere atque instituere simulacra et quod esse non credas uentosa imitatione formare? 6. An numquid dicitis forte, praesentiam uobis quandam his numinum sub exhiberi simulacris, et quia deos uidere non datum est eos in solidi et munia officiosa praestari? 7. Hoc qui dicit et adserit deos esse non credit, nec habere conuincitur suis religionibus fidem cui opus est uidere quod teneat, ne inane forte sit quod obscurum non uidetur. 9.1. "Deos, inquitis, per simulacra ueneramur". - Quid ergo? Si haec non sint, coli se dii nesciunt nec inpertiri a uobis | f. 125 | ullum sibi existimabunt honorem? Per tramites ergo quosdam et per quaedam fidei commissa, ut dicitur, uestras sumunt atque accipiunt cultiones, et antequam hi sentiant quibus illud debetur obsequium, simulacris litatis prius et uelut reliquias quasdam aliena ad illos ex auctoritate transmittitis. 2. Et quid fieri potis est iniuriosius contumeliosius durius, quam deum alterum scire et rei alteri supplicare? opem sperare de numine et nullius sensus ad effigiem deprecari? Nonne illud est, quaeso, quod in uulgaribus prouerbiis dicitur: "Fabrum caedere cum ferias fullonem", et "Cum hominis consilium quaeras, ab asellis et porculis agendarum rerum sententias postulare"? 10.1. Et unde nouissime scitis, an simulacra haec omnia quae dis immortalibus uicaria substitutione formatis similitudinem referant habeant que diuinam? 2. Potest enim fieri, ut barbatus in caelo sit qui esse a uobis effingitur leuis, potest ut senectute prouectior cui puerilem commodatis aetatem, potest ut hic rauus sit qui in ueritate habeat oculos caesios, displosas ut gestitet nares quem esse uos facitis figuratisque nasicam. 3. Neque enim rectum est dicere aut appellare simulacrum quod non pariles lineas principali ab ore traducat: quod esse planum et certum manifestis poterit ab rebus agnosci. Nam cum omnes homines teretem esse solem indubitabili luminum contemplatione uideamus, os illi uos hominis et mortalium corporum liniamenta donastis. 4. Luna semper in motu est et ter denas facies | f. 123b | in restitutione accipit menstrua: uobis ducibus et figuratoribus femina est, uultu que est uno quae per habitus mille eottidiana instabilitate mutatur. 5. Intellegimus omnes uentos aeris esse fluorem pulsi et mundanis rationibus concitati: per uos hominum formae sunt bucinarum animantes tortus intestinis et domesticis flatibus. Inter deos uidemus uestros leonis toruissimam faciem mero oblitam minio et nomine Frugiferio nuncupari. 6. Si simulacra haec omnia superorum sunt imagines numinum, ergo et in caelo habitare dicendus est deus talis, ad cuius formam et speciem simulacri huius similitudo directa est, et uidelicet ut hic iste, ita illic ille sine reliquo corpore persona est et facies sola, fremebundus hiatibus toruidis, dirus sanguineo de colore, malum dentibus suis comprimens atque ut olim fessi canes unquam ore de patulo perpetuitate proiciens. 7. Quod si utique non est, ita ut omnes existimamus non esse, quaenam tanta audacia est formam tibi quam uolueris fingere ac dicere esse simulacrum dei quem probare non possis ulla esse in parte naturae? 11.1. Ridetis temporibus priscis Persas fluuios coluisse, memorialia ut indicant scripta, informem Arabas lapidem, acinacem Scythiae nationes, ramum pro Cinxia Thespios, lignum Icarios pro Diana indolatum, Pessinuntios silicem pro Deum Matre, pro Marte Romanos hastam, Varronis ut indicant Musae, atque, ut Aethlius memorat, ante usum disciplinamque fictorum pluteum Samios pro Iunone: et abstinetis a risu, cum pro diis | f. 126 | immortalibus sigilliolis hominum et formis supplicatis humanis? 2. Quinimmo deos esse sigillaria ipsa censetis, nec praeter haec quicquam uim creditis habere diuinam. Quid dicitis, o istis ergone dii caelites habent aures et tempora, ceruices occipitium spinam lumbos latera poplites nates suffragines talos membraque alia cetera, quibus constructi nos sumus et quae prima in parte paulo plenius dicta sunt et scripto uberiore prolata? 3. Utinam liceret introspicere sensus uestros recessusque ipsos mentis, quibus uarias uoluitis atque initis obscurissimas cogitationes: repperiremus et uos ipsos eadem sentire quae nos neque alias gerere super numinum figuratione sententias. 4. Sed studiis facere quid peruicacibus possumus, quid intentantibus gladios nouasque excogitantibus poenas? Minitantes adseritis malam scientissimi causam et quod semel sine ratione fecistis, ne uideamini aliquando nescisse, defenditis meliusque putatis non uinci quam confessae cedere atque adnuere ueritati. 12.1. Ex huiusmodi causis illud etiam uobis coniuentibus consecutum est, ut in deorum corporibus lasciuiae artificum luderent darentque his formas qua,e cuilibet tristi possent esse derisui. 2. Itaque Hammon cum cornibus iam formatur et fingitur arietinis, Saturnus cum obunca falce custos ruris, ut aliquis ramorum luxuriantium tonsor, cum petaso gnatus Maiae, tamquam uias adgredi praeparet et solem pulueremque declinet, Liber membris cum mollibus et liquoris feminei dissolutissimus laxitate, Venus nuda et aperta, | f. 126b | tamquam si illam dicas publicare, diuendere meritorii corporis formam, cum pilleo Vulcanus et malleo, manu liber sed dextera et fabrili expeditione succinctus, cum plectro et fidibus Delius, citharistae gestus seruans, cantaturi et nenias histrionis, cum fuscina rex maris, tamquam illi pugna sit gladiatorii obeunda certaminis: neque ullum est repperire figmentum alicuius numinis, quod non habitus certos ferat fabrorum o liberalitate donatos. 3. Ecce si aliquis uobis nescientibus et ignaris rex urbanus et callidus ex foribus suis Solem tollat et in Mercurii transferat sedem, Mercurium rursus arripiat atque in Solis faciat commigrare delubrum - uterque enim a uobis glaber atque ore compingitur leui - det que huic radios, Solis capiti petasioculum superponat: quibus modis internoscere poteritis, utrumne Sol iste sit an ille Mercurius, cum habitus uobis deos, non oris soleat proprietas indicare? 4. consimili rursus translatione si nudo Ioui cornua detrahat et Martis temporibus adfigat, Martem armis spoliet et his rursus circumcludat Hammonem: interstinctio fieri quae poterit singulorum, cum qui Iuppiter fuerat idem possit existimari Mars esse et qui Mauors fuerat subintroire speciem Iouis possit Hammonis? 5. Usque adeo ludus est simulacra ista confingere, nomina illis tamquam propria dedicare, quibus si habitum detrahas, tollatur cognitio singulorum, deus pro deo credi, alter uideri pro altero, immo pro utroque uterque possit existimari. 13.1. Sed quid ego dis datas falces et fuscinas rideo, quid cornua, | f. 127 | malleos et galeros, cum simulacra quaedam sciam certorum ferre hominum formas et infamium liniamenta meretricum? 2. Quis est enim qui ignoret Athenienses illos Hermas Alcibiadi ad corporis similitudinem fabricatos? quis Praxitelen nescit, Posidippi si relegat, ad formam Cratinae meretricis, quam infelix perdite diligebat, os Veneris Gnidiae sollertiarum coegisse certamine? 3. Sed sola est haec Venus, cui de scorti wltu translaticium decus auctum est? Phryna illa Thespiaca, sicut illi referunt qui negotia Thespiaca scriptitarunt, cum in acumine ipso esset pulchritudinis, uenustatis et floris, exemplarium fuisse perhibetur cunctarum quae in opinione sunt Venerum siue per urbes Graias siue iste quo fluxit amor talium cupiditasque signorum. 4. Itaque artifices omnes ipsis isdem qui temporibus extiterunt quibus que primas dabat exprimendarum similitudinum ueritas omni cura studioque certabant filum capitis prostituti Cythereia in simulacra traducere, ardebant artificumscita. alterque alterum uincere contentiosa aemulatione quaerebant, non Venus ut augustior fieret sed ut Phryna pro Venere staret. 5. Atque ita perducta est res eo ut pro diis immortalibus sacra meretricibus fierent et infelix religio signorum fabricationibus falleretur. Inter significes ille memoratus Phidias est primus: cum Olympii formam Iouis molimine operis extulisset inmensi, super dei digito: "PANTARCES - inscripsit - PULCHER" - nomen autem fuerat amati ab se pueri atque obscena cupiditate | f. 127b | dilecti - neque ullo metu est aut religione commotus deum nomine prostibuli nuncupare, quinimmo exoleto Iouis numen simulacrumque sacrare. 6. Usque adeo ludus est et puerilis adfectio sigillaria ista formare, adorare prodis ea, sanctitatibus accumulare diuinis, cum ipsos uideamus artifices in effingendis his ludere et libidinum propriarum monumenta sancire. 7. Quid est enim, si quaeras, cur Phidias ludere ac lasciuire dubitaret, cum ante paululum temporis Iouem ipsum quem fecerat sciret aurum fuisse, lapides atque ossa informia disparata confusa seque horum omnium congregatorem atque uinctorem, habitus eis per se datos [in] membrorum similitudine fabricata et, quod inter omnia primum est, sui esse beneficium muneris, quod natus ipse esset atque in rebus adoraretur humanis? 14.1. Libet in hoc loco, tamquam si omnes adsint terrarum ex orbe nationes, unam facere contionem atque in aures haec omnium communiter audienda depromere. 2. "Quidnam est istud, homines, quod ipsi uos ultro in tam promptis ac perspicuis rebus uoluntaria fallitis et circumscribitis caecitate? 3. Discutite aliquando caliginem regressique ad lumen mentis intuemini propius et uidete istud quod agitur quale sit, si modo retinetis ius uestrum atque in finibus his datae rationis consiliique uersamini. 4. Simulacra ista quae uos terrent quaeque templis in omnibus prostrati atque humiles adoratis ossa lapides aera sunt, argentum aurum testa, ligum sumptum ex arbore aut commixtum glutinum gypso, ex ornatibus fortas| f. 128 |se meretriciis aut ex muliebri mundo, camellinis ex ossibus aut ex Indici animalis dente, ex caccabulis, ollulis, ex candelabris et lucernis aut ex aliis obscenioribus uasculis congesta, conflata in has species ducta sunt atque in formas quas cernitis exierunt, fornacibus incocta figulinis, ex incudibus et malleis nata, grosis rasa, discobinata de limis, serris furfuraculis asceis secta dolata effossa, terebrarum excauata uertigine, runcinarum leuigata de planis". 5. Ita iste non error est, non ut proprie dicatur amentia, deum credere quem tute ipse formaris, subplicare tremibundum fabricatae abs te rei, et cum scias et certus sis tui esse operis et digitorum partum, pronum in faciem ruere, opem rogare suppliciter aduersisque in rebus atque in temporibus asperis propitii numinis fauore succurrere?". 15.1. Ecce si aliquis ponat in medio aes rude atque in opera nulla coniectum, argenti massas indomiti infectumque aurum, lignum, lapides atque ossa resque alias cetera? quibus signa consueta sunt et numinum simulacra constare, immo si aliquis ponat in medio conlisorum deorum uultus, confracta atque inminuta simulacra iubeatque uos idem frustis hostias et fragminibus caedere, informibus massis sacra et munia inpertire diuina: audire a uobis exposcimus facturine istud sitis an contra quam imperabitur recusaturi? 2. Fortasse dicetis: "Qua causa?". - Quia nemo est in rebus humanis tam stolide caecus, qui argentum aes aurum gypsum ebur argillam deorum in numerum u referat ipsaque | f. 128b | per se dicat uim habere atque optinere diuinam. 3. Quaenam est ergo ratio, ut si omnia haec corpora intacta atque infecta permanserint, careant ui numinis atque auctoritate caelesti: ea formas si accipiant hominum, si auriculas nasos buccas labra oculos cilia, continuo dii fiant et in ordinem caelitum referantur et censum? 4. Nouitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adiectione ipsa cogamini aliquid eis credere diuinitatis maiestatisque conlatum? 5. In aurum aes mutat aut testulae uilitatem in argenteam cogit degenerare materiam? Quae insensilia fuerunt paulo ante, facit ut sint uiua et spiritali agitatione moueantur? 6. Si quas foris habuere naturas eas omnes retinent simulacrorum in corporibus constituta, stupiditas quae tanta est - detrecto enim dicere caecitatem - rerum existimare naturas formarum qualitate mutari et accipere numen ex habitu quod in primigenio corpore iners fuerit et brutum et sensus mobilitate priuatum. 16.1. Itaque immemores et obliti simulacrorum substantiae atque originis, quae sit, rationale homines anima, et sapientiae munere consiliique donatum coctilibus testis succumbitis, aeris lamminas adoratis, elephantorum ab dentibus secundas poscitis ualetudines, magistratus imperia, potestates uictorias adquisitiones lucra, messes optimas feracissimasque uindemias, et cum pateat, luceat, rebus fieri uerba cum brutis, exaudiri uos remini ipsique uos ultro credulitatis uacuae circumscriptione traducitis? 2. O utinam liceret in simulacri alicuius medias introire | f. 129 | pendiigines, immo utinam liceret Olympiacos illos et Capitolinos Ioues diducere in membra resolutos omnesque illas partes quibus summa concluditur corporum discretas ac singulas contueri: iamdudum istos uideretis deos, quos exterior leuitas lenocinio fulgoris augustat, lamminarum flebilium esse crates, particularum coagmenta deformium, ab ruinarum casibus et dissolutionis metu subscudibus et catenis, uncis atque ansulis retentari interque omnes sinus commissurarumque iuncturas plumbum ire suffusum et salutares moras signorum diuturnitatibus commodare. 3. Videretis, inquam, iamdudum solas sine occipitiis facies, manus sine bracchiis semiplenas, uentres cum lateribus dimidiatos, plantarum inperfecta uestigia, et quod maxime risum ferat, parte ligneos (eos) ex una, at ex altera saxeos, inaequabili corporum constructione contractos. 4. Quae si utique perspici obscuritatis arte non quirent, uel ipsa uos saltem quae in medio sita sunt docere atque monere debuerunt, agere uos nihil et circa res cassas officiorum impendere uanitates. 5. Ita enim non uidetis spirantia haec signa, quorum plantas et genua contingitis et contrectatis orantes, modo casibus stillicidiorum labi, putredinis modo carie relaxari, ut nidoribus atque fumo suffita ac decolorata nigrescant, quemadmodum saecli longioris incuria perdant situ species et robigine conuulnerentur exesa? 6. Ita, inquam, non uidetis sub istorum simulacrorum cuiuis steliones sorices mures blattasque lucifugas nidamenta ponere | f. 129b | atque habitare, spurcitias huc omnes atque alia usibus accommodata conducere, semirosi duritias panis [pannis], ossa in spem tracta, pannos lanuginem chartulas nidulorum in mollitiem sollicite, miserorum fomenta pullorum? 7. Non in ore aliquando simulacri ab araneis ordiri retia atque insidiosos casses, quibus uolatus innectere stridularum possint inpudentiumque muscarum? Non hirundines denique intra ipsos aedium circumuolantes tholos iacularier stercoris plenas et modo ipsos uultus, modo numinum ora depingere, barbam oculos nasos aliasque omnis partes, in quascumque se detulerit deonerati proluuies podicis? 8. Erubescite ergo uel sero atque ab animantibus mutis uias, rationes accipite doceantque uos eadem nihil numinis inesse simulacris, in quae obscena deicere neque metuunt neque uitant leges suas sequentia et instincta ueritate naturae. 17.1. "Sed erras, inquit, et laberis: nam neque nos aera neque auri argentiqule materias neque alias quibus signa confiunt eas esse per se deos et religiosa decernimus numina, sed eos in his colimus eosque ueneramur quos dedicatio infert sacra et fabrilibus efficit inhabitare simulacris". 2. - Non improba neque aspernabilis ratio, qua possit quiuis tardus nec non et prudentissimus credere, deos relictis sedibus propriis id est caelo non recusare nec fugere habitacula inire terrena, quinimmo iure dedicationis inpulsos simulacrorum coalescere uinctioni. 3. In gypso ergo mansitant atque | f. 130 | in testulis dii uestri, quinimmo testularum et gypsi mentes, spiritus atque animae dii sunt? 4. Atque ut fieri augustiores uilissimae res possint, concludi se patiuntur et in sedis obscurae coercitione latitare? 5. Ergo illud a uobis parte in hac primum desideramus et postulamus audire: "Inuitine hoc faciunt, id est iure dedicationis adtracti simulacrorum ineunt mansiones an proni et faciles neque ullis necessitatibus inrogatis?". 6. "Inuiti hoc faciunt?". - Et qui fieri potis est ut in aliquam necessitatem inminuta maiestate cogantur? "Voluntariae obsecutionis adsensu?". - Et quid in testulis dii petunt, ut eas sedibus sidereis anteponant? uinctione sint ut propemodum colligati nobilitantes testulas et cetera quibus signa confiunt? 18.1. Quid ergo? in materiis talibus semperne dii mansitant neque abeunt uspiam, etiam si res postulauerit maxima, an habent itus liberos, cum libuerit abire quocumque et ab suis sedibus simulacrisque discedere? 2. Si permanendi necessitatem patiuntur, quid miserius his esse aut quid infelicius poterit, quam si eos in basibus ita unci retinent et plumbeae uinctiones? 3. Sed concedamus ut caelo et sidereis sedibus anteponant: diuinitatis suae perdiderint potestatem; sin autem cum uoluerint euolant et absolutum ius habent inania relinquere simulacra, ergo aliquo tempore desinent esse dii signa et in dubio stabit, quando sacra debeant reddi, quando his conueniat atque oporteat abstinere. 4. Saepenumero uidemus ab artificibus haec signa modo paruula fieri et palmarem in minutiem contrahi, modo | f. 130b | in immensum tolli et admirabilem in amplitudinem subleuari. Ratione hac ergo sequitur ut intellegere debeamus in sigilliolis paruulis contrahere se deos et alieni ad corporis similitudinem coartari, at uero in uastis porrigere se longius atque in maximitate producere. 5. Ergo si hoc ita est, et in sedentibus signis deum sedere dicendum est et in stantibus stare, in procurrentibus currere, iacularier in iacientibus tela, ad illorum formare atque aptare se uultus et ad reliquos habitus figurati corporis similitudinem commodare. 19.1. "In simulacris dii habitant". - Singuline in singulis toti an partiliter atque in membra diuisi? Nam neque unus deus in conpluribus potis est uno tempore inesse simulacris neque rursus in partes sectione interueniente diuisus. 2. Constituamus enim decem milia simulacrorum toto esse in orbe Vulcani: numquid esse ut dixi decem omnibus in milibus potis est unus uno in tempore? Non, opinor. Qua causa? quia quae sunt priuata singulariaque natura multa fieri nequeunt simplicitatis suae integritate seruata, et hoc amplius nequeunt, si hominum formas dii habent, opinatio ut uestra declarat. 3. Neque enim manus a capite separata aut pes diuisus a corpore summam possunt praestare totius, aut dicendum est portiones idem posse quod totum, cum consistere nequeat, nisi fuerit partium congregatione conflatum. 4. Si autem in cunctis idem esse dicetur, perit omnis ratio atque integritas ueritatis, si hoc fuerit sumptum, posse unum in omnibus uno tempore permanere: aut | f. 131 | deorum est unusquisque dicendus ita ipsum semet ab ipso sese diuidere, ut et ipse sit et alter, non aliquo discrimine separatus sed ipse idem et alius. 5. Quod quoniam recusat et respuit aspernaturque natura, aut innumeros dicendum est confitendumque esse Vulcanos, si in cunctis uolumus eum degere atque inesse simulacris, aut erit in nullo, quia esse diuisus natura prohibetur in plurimis. 20.1. "Et tamen, o isti, si apertum uobis et liquidum oo est, in signorum uisceribus deos uiuere atque habitare caelites, cur eos sub ualidissimis clauibus ingentibusque sub claustris, sub repagulis, pessulis aliisque huiusmodi rebus custoditis, conseruatis atque habetis inclusos, ac ne forte fur aliquis aut nocturnus inrepat latro, aedituis mille protegitis atque excubitoribus mille?". 2. Cur canes in Capitoliis pascitis? cur anseribus uictum alimoniaque praebetis? Quinimmo si fiditis deos istic esse nec ab signis uspiam simulacrisque discedere, permittite illis curam sui, reserata sint semper atque aperta delubra, ac si quid a quopiam temeraria fuerit fraude subreptum, uim numinis monstrent et sub ipso furti atque operis nomine sacrilegos poenis conuenientibus figant. 3. Indigna enim res est et potentiam destruens auctoritatem ue, summorum custodiam numinum canum sollicitudinibus credere, et cum aliquam quaeras prohibendis formidinemfuribus, non ab ipsis petere sed in anserum ponere et collocare gingritibus. 21.1. Antiochum Cyzicenum ferunt decem cubitorum Iouem ex delubro aureum sustulisse et ex aere bratteolis | f. 131b | substituisse fucatum. Si in simulacris praestosunt atque habitant dii suis, quibus negotiis Iuppiter, quibus curis fuerat inligatus, quominus priuatas persequeretur iniurias et subpositum se sibi uiliore in materia uindicaret? 2. Dionysius ille sed iunior, cum uelamine aureo spoliaret Iouem et pro illo laneum subderet, iocularibus etiam facetiis ludens, cum esse illud in rigoribus algidum, hoc uaporum, onerosum illud in aestatibus diceret, hoc rursus sub ardoribus flabile: ubinam fuerat rex poli, ut praesentem se esse formidine aliqua conprobaret et urbanum scurrulam cruciatibus reuocaret ad seria? 3. Nam quid Aesculapii grauitatem ab eo esse commemorem risam? quem cum barba spoliaret amplissima boni ponderis et philosophae densitatis, facinus esse dicebat indignum, ex Apolline procreatum patre leui et glabro simillimoque inpuberi ita barbatum filium fingi, ut in ancipiti relinquatur, uter eorum pater sit, uter filius, immo an sint generis et cognationis unius. 4. Quae cum omnia fierent et cum sacrilegis praedo inrisionibus loqueretur, si suberat numen in statua nomini eius maiestatique sacrata, cur oris contumeliam leuigati et dehonestati uultus non iusta et merita persecutus est ultione demonstrauitque hoc facto et se esse praesentem et custodia pertinaci suas aedes simulacraque tutari? 22.1. "Nisi forte neclegere deos dicetis haec damna nec putare esse idoneam causam, propter quam se exserant et nocentibus poenam uiolatae religionis infligant". 2. - Ergo si haec ita sunt, nec simulacra ipsi habere desiderant, / f. 132 / quae conuelli et diripi perpetiuntur inpune, immo e contrario perdocent aspernari se illa, in quibus spretos ultione in aliqua significare non curant. 3. Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem Cypri simulacrum Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et religionis habebatur antiquae, adamasse ut feminam mente anima lumine rationis iudicioque caecatis solitumque dementem, tamquam si uxoria res esset, subleuato in lectulum numine copularier amplexibus atque ore resque alias agere libidinis uacuae imaginatione frustrabiles. 4. Consimili ratione Posidippus in eo libro, quem scriptum super Cnido indicat superque rebus eius, adulescentem haud ignobilem memorat - sed uocabulum eius obscurat - correptum amoribus Veneris, propter quam Cnidus in nomine est, amatorias et ipsum miscuisse lasciuias cum eiusdem numinis signo genialibus usum toris et uoluptatum consequentium finibus. 5. Ut similiter rursum interrogem: "Si in aere atque in materiis ceteris quibus signa formata sunt superorum potentiae delitiscunt: ubinam gentium fuerant una atque altera Veneres, ut inpudicam patulantiem iuuenum propulsarent ab se longe et contactus impios cruciabili coercitione punirent? 6. Aut quoniam mites et ingeniis tranquillioribus deae sunt, quantum fuerat, miseris furialia ut restinguerent gaudia mentemque in sanam recreatis redducerent sensibus?". 23.1. Nisi forte, ut uos fertis, libidinis et uoluptatum deae contumelias istas habuere gratissimas nec ultione facinus | f. l32b | existimauere condignum quod suas quoque mulceret mentes et quod ab se subdi humanis cupiditatibus scirent. 2. Sed si deae Veneres ingeniis placidioribus praeditae gerendum esse morem infortuniis iudicauere caecorum, cum Capitolium totiens edax ignis absumeret Iouemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset ac filia, ubinam fulminator tempore illo fuit, ut sceleratum illud arceret incendium et a pestifero casu res suas ac semet et cunctam familiam uindicaret? 3. ubi Iuno regina, cum inclutum eius fanum sacerdotemque Chrysidem eadem uis flammae Argiua in ciuitate deleret? ubi Serapis Aegyptius, cum consimili casu iacuit solutus in cinerem cum mysteriis omnibus atque Iside? ubi Liber Eleutherius, cum Athenis? ubi Diana, cum Ephesi? ubi Dodonaeus Iuppiter, cum Dodonae? 4. ubi denique Apollo diuinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est et incensus, ut ex tot auri ponderibus quae infinita congesserant saecula ne unum quidem habuerit scripulum quod hirundinibus hospitis, Varro ut dicit set Menippeus, ostenderet? 5. Infiniti operis res est toto in orbe describere quae sint fana conuulsa terrae motibus et tempestatibus, quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et tyrannis, quae antistites, et sacerdotes et ipsi suspicione auersa nudauerint, quae ad ultimum fures et obserata pandentes remediorum obscuritate canacheni: quae tuta utique permanerent et nullis obnoxia fortuitis, si adessent dii praesides aut haberent aliquas templorum quemadmodum dicitur curas. Nunc, uero quia cassa sunt et nullis | f. 133 | habitatoribus tecta, habet in illis fortuna ius suum, et perinde cunctis obiecta sunt casibus quam sunt omnia cetera motu interiore priuata. 24.1. "In parte hac eadem illud etiam dicere simulacrorum adsertores solent, non ignorasse antiquos nihil habere numinis signa neque ullum omnino inesse his sensum, sed propter indomitum atque inperitum uulgus, quae pairs in populis atque in ciuitatibus maxima est, salutariter ea consilioque formasse, ut uelut quadam specie obiecta his numinum abicerent asperitatem metu arbitratique praesentibus sese sub dis agere facta impia deputarent et ad humana officia morum immutatione transirent: 2. nec propter aliam causam uenerabiles formas auro eis argento que quaesitas, nisi ut adesse uis quaedam ipsis in fulgoribus crederetur, quae non oculorum tantum perstringeret sensum, uerum etiam mentes ipsas augustissimae lucis radiationibus territaret". 3. Quod ratione cum aliqua uideretur forsitam dici, si post condita deorum templa atque instituta simulacra nullus esset in mundo malus, nulla omnino nequitia, iustitia pax fides mortalium pectora possideret neque quisquam in terris nocens neque innocens diceretur, scelerosa opera nescientibus cunctis. 4. Nunc uero cum contra malis omnia plena sint, innocentiae paene interierit nomen, per momenta, per puncta examina maleficiorum noua noxiorum improbitate pariantur, dicere qui conuenit, ad incutiendas formidines uulgo deorum instituta simulacra, cum praeter innumeras criminum et facinorum | f. 133b | formas ipsa etiam uideamus templa sacrilegis uiolationibus adpeti ab tyrannis, ab regibus, ab latronibus et nocturnis a furibus ipsosque illos deos quos ad metus faciendos uetus finxit et consecrauit antiquitas uadere in antra praedonum cum ipsis suis aureis metuendisque fulgoribus? 25.1. Quid enim, si uerum et sine ulla gratificatione perspicias, signa ista quae dicunt habent in se magnum, ut merito sperarit atque existimarit antiquitas conspectu in illorum posse frangi hominum uitia et mores et maleficia temperari? 2. Falx messoria scilicet, quae est attributa Saturno, metum fuerat iniectura mortalibus, uitam uellent ut pacificam degere ac malitiosas abicere uoluntates, fronte Ianus ancipiti aut dentata illa qua insignitus est clauis, riciniatus Iuppiter atque barbatus, dextra fomitem sustinens perdolatum in fulminis morem, Iunonius ille caestus, aut militari sub galea puellula delitiscens, deum Mater tympano, cum tibiis et cum psalteriis Musae, Mercurius pinnatus, anguifero nitens Aesculapius baculo, Caeres mammis cum grandibus aut in Liberi dextera pendens potorius cantharus, Mulciber fabrili cum habitu aut Fortuna cum cornu pomis ficis aut frugibus autumnalibus pleno, semitectis femoribus Diana aut ad libidinem concitans Venus nuda, Anubis canina cum facie aut genitalibus propriis inferior Priapus. 26.1. O species formidinum dirae metuendique terrores, propter quos genus hominum torpedine in perpetua adfigeretur, nihil moliretur attonitum ab omnique se actu sceleroso | f. 134 | flagitiosoque frenaret: falciculae claues caliandria fomites talaria baculi tympaniola tibiae psalteria, mammae promptae atque ingentes, cantharuli forcipes cornua que pomifera, nuda corpora feminarum et ueretrorum magnitudines publicatae! 2. Nonne satius fuerat saltitare, cantare quam sub titulo grauitatis et seueritatis obtentu tam frigida tamque inepta narrare simulacra ab antiquis ad peccata cohibenda et ad nocentium formata impiorumque formidines? 3. Usque adeone mortales saeculi illius ac temporis corde fuerant uacui, rationis sensusque nullius, ut ab actionibus improbis tamquam paruuli pusiones personarum monstruosissima toruitate, sannis etiam constringerentur et maniis? 4. Et unde est in contrarium res uersa, ut cum tam multa, in ciuitatibus templa sint plena omnium simulacris deorum, tot legibus et generibus suppliciorum tantis iri obuiam nequeat multitudini noxiorum neque ullis remedis audacia possit abscidi, tantoque se magis maleficia congeminata multiplicent, quanto legibus iudiciisque contenditur imminuere facta crudelia et poenarum coercitione sedare? 5. Quodsi metus aliquos infligerent simulacra mortalibus, legum latio cessaret nec tam diuersae cruces facinerosorum constituerentur audaciae. 6. Nunc uero quia constitit conprobatumque est re ipsa inanem esse opinionem timoris qui ab signis dicatur effluere, ad legum decursum est sanctiones, a quibus esset formido certissima et iam fixa constitutaque damnatio, quibus debent et ipsa simulacra quod incolumia | f. 134b | adhuc perstant et honoris alicuius concessione munita sunt. 27.1. Quoniam satis, ut res tulit, quam inaniter fiant simulacra monstratum est, de sacrificiis deinceps, de caedibus atque immolationibus hostiarum, de mero, de thure deque aliis omnibus quae in parte ista confiunt poscit ordo quam paucis et sine ullis circumlocutionibus dicere. 2. In hac enim consuestis parte inuidias nobis tumultuosissimas concitare, appellare nos atheos, et quod minime a tribuamus diis, poenas etiam capitis beluarum crudelitatibus inrogare. 3. Quod quidem nos fatemur non contemptu facere atque aspernatione diuina, sed quod existimemus huius potentias nominis nihil tale deposcere neque rerum huiusmodi cupiditatibus attineri. µ07 LIBER VII 1.1 "Quid ergo, dixerit quispiam, sacrificia censetis nulla esse omnino facienda?". - Ut uobis non nostra, sed Varronis uestri sententia respondeamus: "Nulla". "Quid ita?". "Quia, inquit, dii ueri neque desiderant ea neque deposcunt, ex aere autem facti, testa, gypso uel marmore multo minus haec curant: carent enim sensu; neque ulla contrahitur, si ea non feceris, culpa, neque ulla, si feceris, gratia". 2. - Sententia repperiri nulla potest integrior, uerior et quam quiuis possit, quamuis ille sit scaeuus et difficillimus, occupare. Quis est enim pectoris tam optunsi, qui aut rebus nullum habentibus sensum hostias caedat et uictimas aut eis existimet dandas qui sunt ab his longe natura et beatitudine disiugati? 2.1. "Qui sunt, inquitis, di ueri?" - Ut | f. 135 | communi uobis et simplici respondeamus uerbo, non scimus. Quos enim uidimus numquam, qui sint scire quemadmodum possumus? 2. Ex uobis audire consueuimus deos esse quam plurimos et numinum in serie conputari: qui si sunt, ut dicitis, uspiam uerique, ut Terentius credit, eos esse consequitur sui consimiles nominis, id est tales quales eos uniuersi debere esse conspicimus et nominis huius appellatione dicendos, quinimmo ut breuiter finiam qualis dominus rerum est atque omnipotens ipse, quem dicere nos omnes deum scimus atque intellegimus uerum, cum ad eius nominis accessimus mentionem. 3. Deus enim ab altero in eo quo deus est nulla in re differt, nec quod unum est genere, suis esse in partibus minus aut plus potest qualitatis propriae uniformitate seruata. Quod cum dubium non sit, sequitur ut geniti numquam perpetuique ut debeant esse, extrinsecus adpetentes nihil nec carpentes aliquas terrenas ex materiae opibus uoluptates. 3.1. Ergo si haec ita sunt, primum illud a uobis expetimus noscere, quae sit causa, quae ratio, sacrificia ut ista faciatis, quid deinde ea hoc lucri ad deos ipsos perueniat atque in eorum commoditate subsidat. 2. Quicquid enim geritur, debet habere causam sui neque ita esse ab ratione seiunctum, ut in operibus geratur cassis et in uacuis ludat inanitatis erroribus. 3. Numquid forte dii caelestes aluntur his sacris et ad eorum conpaginem retinendam nonnullius opus est suffectione materiae? 4. Et quis ita est hominum deus prorsus qui sit ignorans, ut eos | f. 135b | existimet contineri alicuius alimonii genere et cibi esse munus quod eos faciat uiuere et inmensa in perpetuitate durare? 5. Quicquid enim causis et rebus fulcitur extraneis, necesse est esse mortale et habere ad periculum uiam pronam, ubi aliquid coeperit deesse quo uiuitur. 6. Tum quod ex his rebus quae admouentur altaribus nihil uidemus accedere atque ad numinum substantias peruenire. 7. Aut enim thus datur et liquefactum carbonibus disperit, aut animalis est hostia et ab canibus abligurritur sanguis, aut si aliquod uiscus aris fuerit traditum, ratione ardescit pari et dissolutum in cinerem labitur. 8. Nisi forte hostiarum deus animas deuorat aut ex aris ardentibus nidorem consectatur et fumos, pasciturque de cnisis, quas euomunt ardentia uiscera adhuc uda de sanguine et prioribus umecta de sucis. 9. Sed si deus ut dicitur nullius est corporis omnique est incontiguus tactu, qui fieri potis est, ut corporalibus rebus nutriatur incorporeum, quod mortale est ut inmortale sustineat subdatque salutem rei quam contingere nequeat et motus subministrare uitalis? Cessat ergo ut apparet sacrorum hic ratio, neque dici a quopiam potis est ea causa sacrificia celebrari, quod alantur his numina et eorum sustineantur e pastu. 4.1. Numquid, si forte hoc non est, uoluptatis alicuius animi que ut dicitur causa caeduntur diis hostiae et succensis adiciuntur altaribus? 2. Et quisquam est hominum qui deos sibi persuadeat uoluptatum diffusione mollescere, gestire in libidinis gaudium et uelut animal | f. 136 | uile blandis sensibus affici et dulcedinis labilis uolucri titillatione mulceri? 3. Quod enim uoluptate dissoluitur, id contraria necesse est tristitia contrahatur, nec immune existere ab anxietate maeroris quod laetitia trepidat et leuitatibus extollitur gaudiorum. 4. Utroque autem affectu debent esse dii liberi, si eos esse perpetuos et mortalium uolumus fragilitate priuatos. 5. Quid quod omnis uoluptas quasi quaedam est adulatio corporis notisque illis sensibus adsumitur quinque: quam si superi sentiunt, et eorum necesse est sint participes corporum, per quae uia est sensibus et accipiendis uoluptatibus ianua. 6. Postremo quod gaudium est innoxiorum animantium mactatione laetari, miserabilis saepe exaudire mugitus, riuos sanguinis cernere, animas cum cruore fugientes patefactisque secretis prouoluier intestina cum stercore et ex residuo spiritu exultantia adhuc corda tremibundis que palpitantes in uisceribus uenas? 7. Semiferi nos homines, quinimmo, apertius ut pronuntiemus quod est uerius atque aptius dictu, feri, quos infelix necessitas et malus usus edocuit cibos ea his carpere, miseratione interdum commouemur illorum, arguimus nos ipsi penitusque re uisa atque inspecta damnamus, quod humanitatis iure deposito naturalis initii consortia ruperimus. 8. Deos aliquis credet pios beneficos mites caede pecorum delectari diffundique laetitia, si quando sub his concidunt et spiritum miserabiliter ponunt? Et uoluptatis ergo ut cernimus nulla est in sacrificiis causa nec cur fiant ratio est, quoniam nec est ulla, ac si forte est aliqua, in deos eam cadere nulla | f. 136b | posse ratione monstratum est. 5.1. Sequitur ut illam quoque inspiciamus partem, quam iactari audimus uulgo et populari in persuasione uersari: sacrificia superis ea fieri diis causa, ut iras atque animos ponant reddanturque mites et placidi feruidorum pectorum indignatione sedata. 2. At si definitionem teneamus illam, quam pertinaciter meminisse conuenit nos semper, uniuersos animorum adfectus ignotos diis esse, consectaneum est credere numquam deos irasci, quinimmo nullum adfectum magis esse ab his longe quam qui feris et beluis proximus turbat tempestatibus patientes et ad periculum interitionis inducit. 3. Quicquid enim uexatur rei alicuius e motu, passibile esse constat et fragile: quod passioni fragilitatique subiectum est, id necesse est esse mortale: ira autem uexat et patientes se soluit: ergo esse mortale dicendum est quod passionibus subiectum est irae. 4. Atquin deos scimus esse oportere perpetuos et naturam inmortalitatis tenere: quod si constat et liquidum est, ira ab his longe et ab eorum condicione disiuncta est. Nullis ergo rationibus conuenit id in superis uelle placare quod posse non uideas in eorum beatitudinem conuenire. 6.1. Sed concedamus, ut uultis, perturbationem huiusmodi familiarem diis esse placandique eius causa res diuinas fieri et sacrorum sollemnia celebrari: quando ergo conueniat adhiberi haec munia uel in tempore quo dari? 2. Antequam sunt irati et perciti an cum fuerint moti ipsisque in indignationibus constituti? Si ne sumant animos, occurrendum est his ante, feras nobis proponitis, non deos, | f. 137 | quibus, ne saeuiant concitatae et cauearum discutiant claustra, obiectari moris est escas in quas rabide saeuiant et cupidinem uexationis inclinent. 3. Sin autem iam feruidis atque indignatione flagrantibus satisfactio ista sacrificiorum oggeritur, non inquiro, non exigo, an illa laeta et sublimis magnanimitas numinum homunculorum offensione moueatur habeatque pro uulnere, si quid animal caecum atque in nubibus semper ignorationis incedens dissignauerit, dixerit quo illorum minueretur auctoritas. 7.1. Sed neque illud dici aut audire deposco, quas irarum in homines habeant dii causas, ut sacrificiis debeant contracta offensione mulceri: numquid aliquas leges sanxere aliquando mortalibus constitutum que est ab his umquam, quid eos agere conueniret uel quid non, quid consectari, quid fugere, uel coli se saltem quibus rationibus cuperent, ut aliter quam imperauerant gesta ultionibus persequerentur irarum contemptique se uellent de audacibus et transgressoribus uindicare? 2. Ut opinor, ab his numquam neque constitutum est aliquid neque sancitum, quoniam nec uisi aliquando, neque si sunt ulli, apertissima potuit cognitione dinosci. Quaenam est ergo iustitia, ut eis ob aliquas causas irascantur dii caelites quibus neque se ease monstrare aliquando dignati sunt neque ullas dederint aut imposuerint leges quas coli ab his uellent et inuiolabili obsecutione seruari? 8.1. Sed hoc ut dixi praetereo et silentio patior abire donatum. Unum illud prae omnibus quaero: quae causa est, ut si ego poreum occidero, deus mutet | f. 137b | adfectum animosque et rabiem ponat, si gallinulam, uitulum sub illius oculis atque altaribus concremaro, obliuionem inducat, iniuriae et ab sensu penitus offensionis abscedat? 2. Quid ad eius dolorem ex opere hoc migrat, aut remedii cuius est anser, caper aut pauus, ut ea eius cruore medicina adhibeatur irato? 3. Ergone iniurias suas dii uendunt atque ut paruuli pusiones, animos parcant abstineantque ploratibus, passerculos pupulos eculeos panes accipiunt, quibus auocare se possint, ita di inmortales placamenta ista sumunt, quibus iras atque animos ponant et in gratiam suis cum offensoribus redeant? 4. Atquin ego rebar deos, si modo rectum est credere quod motibus exagitentur irarum, sine ullis praemiis nullisque mercedibus iras atque animos ponere et peccatoribus delicta donare. 5. Hoc est enim proprium numinum, liberales uenias et concessiones habere gratuitas. Quod si fieri non potest, sapientius multo est pertinaciter eos in offensione durare quam munerum corruptione mitescere. Crescit enim multitudo peccantium cum redimendi peccati spes datur, et facile itur ad culpas ubi est uenalis ignoscentium gratia. 9.1. Ecce si bos aliquis aut quodlibet ex his animal, quod ad placandas caeditur mitigandasque ad numinum furias, uocem hominis sumat eloquaturque his uerbis: "Ergone o Iuppiter, aut quis alius deus es, humanum est istud et rectum aut aequitatis alicuius in aestimatione ponendum, ut cum alius peccauerit, ego occidar et de meo sanguine fieri tibi patiaris satis, | f. 138 | qui numquam te laeserim, numquam sciens aut nesciens tuum numen maiestatemque uiolarim, animal ut scis mutum, naturae meae simplicitatem sequens nec multiformium morum uarietatibus lubricum? 2. Numquid aliquando tuos ludos minus sancte diligenterque perfecta numquid aliquem praesulem, tuum numen qui offenderet, ante traduxi? numquid iuraui per te falso? numquid sacrilegis furtis tua rapui spoliauique donaria? numquid erui sacratissimos lucos aut religiosa quaedam loca substructionibus pollui profanauique priuatis? 3. Quaenam est ergo causa ut alienum crimen meo luatur e sanguine et in nefas extraneum mea uita et innocentia producatur? An quod animal uile sum nae rationis nec consilii particeps, quemadmodum pronuntiant isti qui se homines nominant et ferocitate transiliunt beluasa nonne primordiis isdem eadem et me genuit informauitque natura nonne spiritus unus est qui et illos et me regit? non consimili ratione respiro et uideo et ceteris adfiecor sensibus? 4. Habent iecora pulmones corda intestina uentriculos: et mihi membrorum non idem est numerus attributus? Amant suos fetus et gignendis conueniunt liberis: non et mihi prolis et subrogandae est cura et dulcedo cum fuerit procreata? 5. Sed rationales illi sunt et articulatas exprimunt uoces. Et unde illis notnm est an et ego quod facio meis rationibus faciam et uos ista quam promo mei generis uerba sint | f. 138b | et solis intellegantur a nobis? 6. Interroga Pietatem, utrumne sit aequius me occidi, me confici, hominem uenia et commissorum inpunitate donari? Quis in gladium formauit ferruma non homo? quis cladem gentibus, quis nationibus imposuit seruitutema non homo? quis parentibus, fratribus, quis uxoribus, quis amicis mortiferas subdidit commiscuitque potiones? non homo? 7. quis maleficia repperit aut commentatus est tanta, quanta uia explicari decem milibus nequeant uel annalium uel dierum? non homo? ita istud non ferum, non inmane, non saeuum est, non tibi, o Iuppiter, iniustum uidetur et barbarum, me occidi, me caedi, ut fias tu placidus et ut scelerosis contingat inpunitas?". 8. Ergo ob hanc causam, id est numina ut placentur irata, inaniter fieri sacrificia constitit, cum docuerit nos ratio neque deos irasci aliquando neque alterum uelle pro altero confici, caedi nec innoxii sanguine abolitionem dissignationibus comparari. 10.1. Sed fortasse aliquis dicet: "Idcirco dis hostias et cetera, inpendimus munera, ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti res tribuant prosperas auertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant agere nos semper, tristitias uero propellant ex casibus inminentia fortuitis". 2. - Non exiguam curam locus iste desiderat nec quod dicitur facile tam consuetum est uel audiri uel credi. Aduolabit enim continuo uniuersus ille doctissimorum chorus, qui adseuerans et conprobans | f. 139 | fato fieri quaecumque fiunt eripiat nobis e manibus opinionem istam et inanibus nos arguat persuasionibus fidere. 3. "Quicquid in mundo, inquiet, gestum est, geritur et geretur, olim definitum et fixum est habetque immobiles causas, per quas sibi res nexae et inexpugnabilem conserant praeteritorum cum imminentibus necessitatem". - Si definitum et fixum est, quid optingere singulis mali debeat boniue iam certum est. 4. Quod si certum est et fixum, uacant omnia deorum auailia, uacant odia, uacant benignitates. Tam enim praestare non possunt id quod non potest fieri quam prohibere ne fiat id quod necesse est euenire; nisi quod ualidius premere opinionem istam, si uoluerint, quibunt, ut etiam ipsos deos frustra dicant a uobis coli et superuacaneis supplicationibus adorari. Cum enim ordinem uertere et fatalia nequeant constituta mutare, quid rei, quid causae est fatigare et obtundere eorum aures uelle quorum auailiis nequeas supremis in necessitatibus fidere? 11.1. Postremo si tristia atque inportuna dii pellunt, si ea quae sunt laeta atque amica largiuntur: unde sunt mundo tanti tamque innumerabiles miseri, unde tot infelices lacrimabilem uitam in extrema sorte ducentes? 2. Cur immunes a calamitatibus non sunt qui momenta per singula, qui per puncta sacrificiis onerant atque adcumulant aras? 3. "Nonne alios, inquiunt, uidemus ex illis domicilia esse morborum, eatinctis luminibus atque auribus obseratis, pedum carere processu, truncos sine manibus degere, incendiis, naufragiis et ruinis mergi obrui confici, patrimoniis | f. 139b | ab ingentibus euolutos mercennario sese labore fulcire, stipes emendicare supremas, exterminari, proscribi, semper esse in luctibus, liberorum orbitatibus fractos, uexari per infortunia cetera quorum species et formas nulla potest enumeratio definire?". 4. - Quod utique non fieret, si propulsare, si flectere mala ista dii possent sacrorum meritis obligati. Nunc uero quia casibus nullus est in his locus sed ineluctabili omnia necessitate confiunt, agit sese ordo praescriptus et quod semel decretum est perficit. 12.1. Aut ingrati esse dicendi sunt caelites, si cum habeant iura prohibendi, patiuntur infelix genus tot poenis et calamitatibus implicari. 2. Set fortasse aliquid dicant magnum nec quod auribus debeat frustratoriis, leuibus et contemnentibus sumi. 3. Quas tamen nos partes, quia res nimiam longi est multique sermonis, inexplicatas transcurrimus atque intactas, solum illud posuisse contenti, inhonestas uos famas adiungere diis uestris, si eos aliter negatis praestare quae bona sunt atque inimica transuertere, nisi prius empti capellarum fuerint atque ouium sanguine et ceteris quae admouentur altaribus. 4. Indignum enim primum est, ut illa uis numinum sublimitasque caelestium beneficia credatur sua habere uenalia, prius sumere atque ita praestare; tum quod foedius multo est, nisi acceperint, prodesse nulli perpetique miserrimos discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subuenire. 5. Si ex duobus facientibus res sacras nocens unus et locuples, alter angusto lare sed innocentia fuerit et probitate laudabilis, centum ille | f. 140 | caedat boues totidemque cum agniculis suis matres, thus pauper exiguum et odoris alicuius unam concremet glebulam: nonne erit consequens ut debeat credi, si modo nihil numina nisi praemiis antecedentibus praestant, ut fauorem suum commodent locupleti, auertant a pauperculo lumina, quem restrictum non animus sed familiaris rei necessitas fecit? 6. Ubi enim uenalis et mercennarius dator est, ibi necesse est gratiam pro magnitudine muneris tribui et eo inclinare suffragium, unde ad eum qui praestat mercedis plus multo et indecorae corruptionis adfluxerit. 7. "Quid?". - Si populi rursus duo hostilibus dissidentes armis sacrificiis paribus superorum locupletalo uerint aras alterque in alterum postulent uires sibi atque auxilium commodari: nonne iterum necesse est credi, si praemiis sollicitantur ut prosint, eos partes inter utrasque debere haesitare, defigi nec repperire quid faciant, cum suas intellegant gratias sacrorum acceptionibus obligatas? 8. Aut enim auxilia hinc et inde praestabunt, id quod fieri non potest; pugnabunt enim contra ipsos se ipsi, contra suas gratias uoluntatesque nitentur: aut ambobus populis opem subministrare cessabunt; id quod sceleris magni est post inpensam acceptamque mercedem. 9. Itaque ergo ab diis longe infamia est ista tota pellenda neque est omnino dicendum praemiis eos ac mercedibus allici, bonas ut res conferant dimoueantque contrarias, si modo dii ueri sunt atque in nominis huius exceptione ponendi. | f. 140b | 10. Aut enim fato fiunt quaecumque fiunt, et ambitionis et gratiae nullus locus in diis est: aut si excluditur et eicitur fatum, non est superae dignitatis boni operis fauores et conlatas munificentias uenditare. 13.1. Satis ut opinor ostendimus frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus admoueri, quod neque alantur his neque ullam percipiant uoluptatem neque iras aut animos ponant, neque ut res tribuant faustas neque ut abigant auerruncentque contrarias. 2. Sequitur ut illam quoque inspiciamus partem quae ab nonnullis consueta est adseri et causis caerimonialibus adplicari. 3. Aiunt enim sacra haec honorandis esse instituta caelestibus, et ea quod faciant, honoris ergo facere et his numinum potentias auctitare. 4. - Quid? si similiter dicant euigilare sese atque dormire, deambulare subsistere, conscribere aliquid et lectitare, ut honorem dis habeant et dignitatibus eos faciant ampliores? 5. Quid enim cruore de pecorum, quid sacrorum confectione de cetera superadditur his rei, quid adponitur atque adicitur potestatis? 6. Etenim honos omnis qui haberi ab aliquo dicitur et reuerentiae potioris adtribui relatiui est ad alterum generis et constans partibus duabus, ex concessione tribuentis et amplificatione sumentis. 7. Ut si quispiam uiso potentissimi nominis atque auctoritatis uiro uia decedat, adgurgat, caput reuelet uehiculoque desiliat, tum deinde salutet adclinis, ancillatum seruuli pauibundis trepidationibus imitatus; uideo | f. 141 | quid agatur in huiusmodi honorationis officio: summissione alterius datur alteri plurimum efficiturque ut uideatur magnus quem suspectio minoris eatulerit et suis anteposuerit rebus. 14.1. Sed concessio haec omnis et honoris de qua loquimur attributio solis habet in hominibus sedem, quos naturalis infirmitas et amor in altioribus standi docet gaudere de fastibus et aliorum comparationibus anteponi. 2. At, quaero, in superis ubi est honoris locus, uel quas eis eminentias addier sacrorum ea confectionibus inuenitur? 3. Augustiores, potentiores mactatis pecudibus fiunt, additur illis ea hoc quicquam, aut esse dii magis diuinitate occipiunt ampliat? 4. Atqui ego contumeliae proximum, quinimmo esse plenam contumeliam iudico, cum honorari ab homine deus dicitur et muneris alicuius oblatione mactari. 5. Etenim si honos auget eiusque adcumulat dignitatem cui fuerit attributus, sequitur ut auctior deus fiat ab homine, a quo fuerit munere et honoris conlatione donatus: atque ita perducitur res eo ut inferior deus sit qui honoribus mactatur humanis, homo uero sublimiar qui auget potentiam numinis. 15.1. "Quid ergo, inquiet aliquis, honorem diis dandum nullum esse omnino censetis?". - Si deos nobis proponitis tales, quales, si sunt, debent esse, quosque dicere nos omnes in istius nominis praedicatione sentimus: quemadmodum possumus honorem his non habere uel maximum, cum etiam homines colere potentioribus | f. 141b | acceperimus imperiis, cuiuscumque ordinis fuerint, cuiuscumque fortunae? 2. "Quisnam iste est maximus?". - Officiosior multo quam habetur a uobis et potentiore in genere constitutus. 3. "Dicite, inquitis, quae sit opinio de dis [primum] digna, recta et honesta nec turpitudinis alicuius deformitate culpabilis". - ut neque illos credas quicquam hominis habere consimile nec quicquam expectare quod sit ab se foris atque eatrinsecus ueniens, tunc quod saepius dictum est, non ardescere irarum flammis, non gestire corporea uoluptate, non exambiri ut prosint praemiis, non ut noceant proritari, benignitatem et gratiam non habere uenalem, non gaudere honore conlato, non indignari et adfici non dato, sed quod rei diuinae est proprium, sua se ui nosse nec se alienis adulationibus aestimare. 4. Et tamen, ut uideamus istud quod dicitur quale sit, quod est istud honoris genus, ueruecem arietem taurum dei sub ore conectere conspectuque in eius occidere? Quod est honoris genus, deum inuitare ad sanguinem, quem cum canibus uideas eum sumere atque habere communem? Quod est honoris genus, lignorum structibus incensis caelum fumo subtexere et effigies numinum nigrore oiauscare ferali? 5. Quod si ea quae fiunt propria ui pendere, non ante sumptis placet opinionibus aestimari, arae istae quas dicitis altariaque haec pulchra infelicissimi animalium generis ustrinae, rogi sunt et busticeta in opus structa foedissimum atque in sedem fabricata faetorum. .16.1. Quid dicitis, o isti? Ergone ille putor qui ea coriis tollitur atque expirat ardentibus, | f. 142 | qui ex ossibus, qui ex saetis, ex agnorum lanitiis gallinarumque de plumis, dei munus et honor est, mactanturque hoc illi quorum templa cum adire disponitis, ab omni uos labe puros, lautos castissimosque praestatis? 2. Et quid esse his potest coinquinatius infelicius spurcius, quam si ita facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant tam saeua sintque illis in uoluptate putores, quos neque ipsi sacrificantes ferre nec ingenuae sustinere tractos ualeant per spiritum nares? 3. Quodsi animantium cruore honorari et adfici superorum animos existimatis, cur non eis et mulos et elephantos mactatis et asinosa cur non et canes, ursos et uulpes, camellos et belbas et leones? 4. Et quoniam uolucres hostiarum quoque in numeris ponitis, cur non uulturios aquilas ciconias inmussilos buteones coruos accipitres noctuas cumque illis salamandras natrices uiperas solifugas? 5. Nempe subest et his sanguis et consimili ratione uitali agitantur spiritu. Quid in illis maioris est operis aut sollertiae in his minus, ut ista non augeant, superorum illa amplificent dignitatem? 6. "Quia rebus ex his, inquit, deos par est honorare caelestes, quibus ipsi alimur, sustentamur et uiuimus et quas nobis ad uictum sui numinis tribuere benignitate dignati sunt". 7. - Sed et cuminum nasturcium rapa bulbos apium carduos radices cucurbitas rutam mentam ocimum puleium porrumque sectiuum idem tribuere dii uobis esseque in usibus uestris alimoniarum in parte iusserunt. Quid ergo cessatis altaribus et haec dare rebusque his omnibus conilam superspergere bubulam et acrimonias intermiscere ceparum? VII.17.1. Ecce, | f. 142b | si uos canes - necesse est enim quaedam fingi, perspici ut liquidius res possint - si, inquam, canes et asini, si motacillae cum his simul, si hirundines garrulae pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto deos putarent atque existimarent uos esse sacraque uobis intenderent honoris ergo facere, non ex materiis aliis aliisque de rebus sedquibus ali moris est illis et naturali adpetitione fulciri audire a uobis exposcimus, utrumne hunc honorem an contumeliam potius esse iudicaretis amplissimam, cum hirundines uobis muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas, cum altaribus uestris darent asini faenum paleasque libarent, cum inponerent canes ossa et humani stercoris proluuiem concremarent, cum ad ultimum porculi caenum uobis profunderent ex uolutabris horrentibus, lutosis et uoraginibus sumptum? Ita ergo non despui uestras inflammaremini dignitates stercoribus que uos accipi inter atroces conputaretis iniurias? 2. "Sed taurorum corporibus honoratis uos deos et aliorum animantium caedibus". - Et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mota tamen futura sint stercora et exigui temporis contracta interiectione putescant? 3. Denique desinite supponere aris ignem: iam profecto cernitis uiscera illa taurorum sacra, quibus honor a uobis auctificatur deorum, feruescere uermibus et fluctuare, uitiare et corrumpere statum caeli et ea odoribus morbidis regiones consauciare uicinas; quam si uobis praecipiant dii curam uestram in ualetudinem uertere, prandia inde | f. 143 | uel cenas sollemni ea more conficere, longe fugiatis execratique odoris genus ueniam poscatis a superis facturos que uos eis numquam talia sacra iuretis. 4. Ita istud non ludere est, non confiteri, non pandere, quid sit deus nescire nec cui potentiae debeat nominis huius uis subdi appellatio que supponi? 5. Cibis nouis auctificatis deos, nidoribus cohonestatis et sucis, et quia uobis iucunda et grata sunt ea quae uos alunt, deos etiam creditis in eorum adfluere uoluptates, latratorum et canum ritu offis saeuitias ponere atque adludere porrigentibus saepius? 18.1. Et quoniam nobis in manibus hostiarum sermo uersatur, quae causa, quae ratio est, ut cum dii inmortales - sint enim et per nos licet quicumque esse creduntur - sint unius sententiae uel unius debeant esse naturae, generis et qualitatis unius, non omnibus omnes hostiis sed quibusdam quidam sacrorum mulceantur e legibus? 2. Quae est enim causa, requiram ut eadem rursus, ut ille tauris deus, haedis alius honoretur aut ouibus, hic lactentibus porculis, alter intonsis agnis, hic uirginibus bubulis, capris ille cornutis, hic sterilibus uacculis, at ille incientibus scrofis, hic albentibus, ille taetris, alter feminei generis, alter uero animantibus masculinis? 3. Si enim honoris et reuerentiae causa mactantur dis hostiae, quid refert aut interest, cuius animalis e capite luatur hoc debitum, cuius ira offensioque ponatur? An numquid alterius alteri minus gratior et iucundior sanguis est, alteri uero alterius uoluptatem infundit et gaudium? Aut, ut fieri moris est, obseruationis alicuius | f. 143b | et religionis metu ille caprina abstinet se carne, porcinum alius execratur attactum, huic ouilla fetulenta sunt uiscera, ac ne stomachum fatiget inualidum, hic bubulam duritiem uitat et lactentium lenitatem, quo digerat expeditius, sumit? 19.1. "Sed erras, inquit, et laberis: nam dis feminis feminas, mares maribus hostias immolare abstrusa et interior ratio est uulgique a cognitione dimota". - Non inquiro, non exigo, quid sacrorum praecipiant uel quid contineant leges; sed si uicerit ratio atque obtinuerit ueritas, differentiam generum nullam in diis esse neque ullis sexibus eos esse discretos, nonne solui necesse est [nonne] rationes has omnes et stultissimis creditas opinationibus comprobari, inueniri? 2.Sapientium uirorum non aduocabo sententias, qui risum nequeunt continere, cum discrimina sexuum diis audiunt immortalibus attributa: unoquoque ab hominum quaero, an ipse apud se credat sibique ipse persuadeat, distinctum esse deorum genus, mares ac feminas hos esse et ad generandos fetus conuenientium membrorum dispositione formatos? 3. Sed si sexibus sexus pares, id est feminas feminis, mares autem hostias dis maribus immolari sacrificiorum iura praescribunt: quae in coloribus ratio est, ut merito his albas, illis atras conueniat nigerrimasque mactari? 4. "Quia superis diis, inquit, atque ominum dexteritate pollentibus color laetus acceptus est ac felix hilaritate candoris, at uero diis laeuis sedesque habitantibus inferas color furuus est gratior et tristibus suffectus e fucis". 5. - Sed si rursus optinuerit | f. 144 | ratio, inferorum penitus cassum esse nomen et uacuum neque ulla sub terris regna esse domiciliaque Plutonia opinionem necesse est id quoque frustrari quam super atris pecudibus habetis diuisque subterreis. 6. Quodsi inferi nulli sunt, deos etiam Manium necesse est esse nullos. Fieri enim qui potest, ut cum loca sint nulla, eorum quae non sunt ulli perhibeantur esse cultores? 20.1. Sed adsentiamur, ut uultis, et esse inferos et esse Manes et habitare nescio quos in his deos ominibus minus faustos et tristioribus praepositos rebus. Et quae causa, quae ratio est, ut atrae his hostiae nigerrimique admoueantur coloris? 2. "Quia nigra nigris conueniunt et tristia consimilibus grata sunt". - Quid ergo? non uidetis, ut uobiscum et nos stolide similiter que ludamus, albas esse hostiarum carnes ossa dentes pinguitias omenta cum cerebris mollesque in ossilaus medullas? 3. "Sed uellera nigra sunt nigraeque animantium saetae". - Solas ergo immolate diis lanas uulsasque ex hostiis saetulas, relinquite infelicissimas pecudes spoliatas licet ac tonsas caeli animam ducere et pastibus innocentissimas incubare. 4. Quodsi grata numinibus inferis ea quae sunt nigra furuique existimatis coloris, cur non omnia cetera, quae illorum inferre sacrificiis moris est, sint nigra et fumigata taetreque ut colorata curatis? 5. Inficite thura, si dantur, salsas fruges atque uniuersa libamina; lacti oleo sanguini, hic ponat ut purpureum colorem, illa ab ut sint lurida, fuliginem infundite cum fauillis. | f. 144b | Quod si uobis religio nulla est alba quaedam inferre et suos retinentia candores, ipsi uestras religiones rationesque dissoluitis, cum sacrorum in opere nihil unum perpetuumque seruatis. 21.1. Sed et illud hoc loco consentaneum est ex uobis addiscere. Si caper caedatur Ioui, quem patri sollemne est Libero Mercurioque mactari, aut bos si sterilis Vnxiae, quam Proserpinae tribui Tusco ritu atque obseruatione praecipitur, quid facinoris in hoc erit, quid malorum scelerisue contractum, cum nihil intersit obsequii, cuius animalis e capite honorarium istud debitum compleatur? 2. "Confundi haec, inquit, fas non est nec piaculi parui est officia rituum procurationemque miscere". - Causam, oro, edissere. 3. "Quia generis certi hostias certis ius est consecrare numinibus certaque et supplicamenta praestari". - Et quae iterum causa est, ut generis certi hostias certis ius sit consecrare numinibus certaque et supplicamenta praestari? Et hoc enim ius ipsum debet habere suam causam certisque ab rationibus exoriri, duci. 4. Antiquitatem consuetudinemque dicturus es? - Hominum mihi scita pronuntias et caeci animalis inuenta: ego autem, cum postulo causam mihi depromi, audire desidero aut caelo aliquid lapsum aut quod magis res poscit, quid adplicitum Iuppiter ad tauri habeat sanguinem, ut ei debeat immolari, non debeat Mercurio, Libero? 5. Aut natura quae capri est, ut his rursus adcommoda, Iouialibus conueniens sacrificiis non sit? 6. Animalium facta est inter deos diuisio? transactionis alicuius pactione conuenit, ut ille contineret | f. 145 | ab huius se hostia, hic ut usurpare desineret alieni sanguinis iura? 7. An ut zelotypi pusiones communicare gustatum suarum pecudum nolunt, aut ut gentibus fieri moris diuersissimi fama est, quae habentur his esui, aliarum eadem reiciuntur a uictibus? 22.1. Ergo si haec cassa sunt nec rationis alicuius habentia firmitatem, sacrificiorum et ipsa inanis est ratio. Etenim qui potis est habere idoneam id quod sequitur causam, cum ipsum illud primum, a quo defluit secundum, inanissimum esse repperiatur et uacuum et nulla soliditate firmatum? 2. "Telluri, inquiunt, matri scrofa inciens immolatur et feta, at Mineruae uirgini uirgo caeditur uitula, nullis umquam stimulis nullius operis excitata conatus". - Atquin nos arbitramur nec uirginem uirgini oportuisse mactari, ne uirginitas uiolaretur in pecude, qua dea plurimum pollet, nec Telluri grauidas atque fetas ob honorem fecunditatis ipsius, quam cuncti expetimus et optamus inextinguibili semper fecunditate procedere. 3. Nam si, quia uirgo Tritonia est, idcirco ei conuenit uirgines hostias immolari, et quod Tellus est mater, consimiliter grauidis accipienda est scrofis, ergo et musicis Apollo, quod musicus, et quod medicus Aesculapius, medicis, et quod faber Vulcanus est, fabris, et quod Mercurius eloquens, eloquentibus debet disertissimisque mactari. 4. Quodsi dicere istud insanum est aut ut mediocriter pronuntiem brutum, multo illud maioris amentiae est, fetas iugulare Telluri, quod sit fetibus grauior, Mineruae castas et uirgines, quia ¡D sit | f. 145b | pura, uirginitatis intactae. 23.1. Nam quod dici a uobis accipimus, esse quosdam ex diis bonos, alios autem malos et ad nocendi libidinem promptiores, illisque ut prosint, his uero ne noceant sacrorum sollemnia ministrari, quanam istud ratione dicatur, intellegere confitemur nos non posse. 2. Nam deos benignissimos dicere lenesque habere naturas, et sanctum et religiosum et uerum est, malos autem et laeuos, nequaquam sumendum est auribus, ideo quoniam diuina illa uis ab nocendi procul est dimota et disiuncta natura. 3. Quicquid autem potis est causam calamitatis inferre, quid sit primum uidendum est et ab dei nomine longissima debet differitate seponi. 4. Itaque ut uobis commodemus adsensum, destrarum sinistrarumque rerum deos esse fautores, ulla nec sic ratio est, cur alios alliciatis ad prospera, alios uero ne noceant sacrificiis conmulceatis et praemiis: primum quod di boni male non queunt facere, etiam si nullo fuerint honore mactati; quicquid enim mite est placidumque natura, ab nocendi procul est usu et cogitatione discretum: malus uero conprimere suam ferociam nescit, quamuis gregibus mille et mille alliciatur altaribus. 5. Neque enim in dulcedinem uertere amaritudo se potest aut ariditas in umorem, calor ignis in frigora aut quod rei cuicumque contrarium est id quod sibi contrarium est in suam sumere atque inmutare naturam. 6. Ut si manu uiperam mulceas, uenenato blandiaris aut scorpio, petat illa te morsu, hic contractus aculeum figat, nihilque illa prosit adlusio, | f. 146 | cum ad nocendum res ambae non stimulis exagitentur irarum sed quadam proprietate naturae: ita nihil prodest promereri uelle per hostias deos laeuos, cum siue illud feceris siue contra non feceris agant suam naturam et ad ea quae factitant ingenitis legibus et quadam necessitate ducantur. 7. Quid quod isto modo utrique dii desinunt esse suis in uiribus et suis in qualitatibus permanere. 8. Nam si bonis ut prosint res diuina conficitur, malis autem ne noceant isdem rationibus supplicatur, sequitur ut intellegi debeat, nihil dexteros profuturos nulla si acceperint munera fierique ex hoc malos, malos autem si acceperint nocendi posituros mentem fierique ea hoc bonos: atque ita perducitur res eo ut neque hi deateri neque illi sint ]aeui aut, quod fieri non potest, utrique ipsi sint deateri et utrique iterum laeui. 24.1. Esto, concedatur infelicissimas pecudes non sine aliquo religionis officio diuorum apud templa mactari et quod ex usu consuetudinis factum est rationis alicuius causam aliquam continere: sed si magnificum uidetur atque amplum iugulare diis tauros, si inlibata, si solida concremari animantium uiscera, quid sibi reliqua haec uolunt magorum cohaerentia disciplinis quae in sacrorum reconditis legibus pontificalia restituere mysteria et rebus inseruere diuinis? 2. Quid, inquam, sibi haec uolunt: 'apexaones', 'hirciae', 'silicernia', 'longaui'? Quae sunt nomina et farciminum genera, hirquino alia sanguine, comminutis alia inculcata pulmonibus. | f. 146b | Quid 'taedae', quid 'neniae', quid 'offae' non uulgi set quibus est nomen appellatioque 'penitae'? 3. Ex quibus quod primum est, in exiguas aruina est miculas catillaminum insecta de more, quod in secundo situm est, intestini est perrectio, per quam proluuies editur sucis pereasiccata uitalibus. 'Offa' autem 'penita' est cum particula uisceris cauda pecoris amputata. Quid 'polimina', quid 'omenta', quid 'palasea' siue ut quidam cognominant 'plasea'? 4. Ex quibus est nomen 'omenti' pars quaedam, quo receptacula uentrium circumretita finiuntur, bouis cauda est 'plasea' siligine et sanguine delibuta, 'polimina' porro sunt ea quae nos proles uerecundius dicimus, a uolgaribus autem adsolent cognomine testium nuncupari. 5. Quid 'fitilla', quid 'frumen', quid 'africia', quid 'gratilla', 'catumeum', 'cumspolium', 'cubula'? Ex quibus duo, quae prima, sunt pultium nomina sed genere et qualitate diuersa, series uero quae sequitur liborum significantias continet; et ipsis enim non est una eademque formatio. 6. Non enim placet 'carnem strebulam' nominare, quae taurorum ex coaendicibus demitur, pulpamenta non assa, quae in ueribus exta sunt animata prius et torrefacta carbonibus, non salsamina denique, sunt una commiatio quadrinis copulata de frugibus; non similiter 'fendicas', quae et ipsae sunt hirae, quas plebis oratio illas solet cum eloquitur nuncupare, non ratione eadem et 'rumas', quae sunt prima in gurgulionibus capita, qua et deicere cibos et referre natura est ruminatoribus | f. 147 | saeculis; non 'magmenta', non 'augmina', non mille species uel sanguinaminum uel fitillarum, quibus nomina indidistis obscura uulgoque ut essent augustiora fecistis. 25.1. Si enim quaecumque ab hominibus fiunt maximeque in re sacra debent habere suas causas nec sine ratione est quicquam in negotiis omnibus atque in omni administratione faciendum: edissertate nobis et dicite, quae sit causa, quae ratio, ut haec etiam diis dentur sacrisque adoleantur altaribus. 2. In hoc enim diutius loco huic causae uel maxime necessario inmoramur insistimus inhaeremus, cupientes addiscere, quid cum pultibus deo sit, quid cum libis, quid diuersis cum fartibus, confectionis iure ex multiplici atque inpensarum uarietate conditis. 3. Opiparis numina cenis adficiuntur aut prandiis, ut numeras conueniat excogitare his dapes? auersionibus stomachorum laborant et ad expellenda fastidia saporum uarietas quaeritur, ut modo his assa, modo cruda ponantur, semicocta et modo semicruda?. 4. Quod si omnes has partes quas 'praesicias' dicitis accipere dii amant suntque illis gratae uel uoluptatis alicuius uel dulcedinis sensu, quid intercedit, quid prohibet, ut non semel haec omnia totis cum animantibus inferatis? 5. Quae causa, quae ratio est, ut 'caro strebula' separatim, ruma, cauda, et 'plasea' separatim, hirae solae omentumque solum 'augmentorum' adiciantur in causama Pulmentorum uarietatibus adficiuntur dii caelites, ut fieri mos est post cenarum ditium et locupletium saginas, frustilla haec paruula pro suauibus mateolis | f. 147b | sumunt, non quibus famem sedent sed ut palati admoneant otium seque ipsos pleni adpetitum uoracitatis instigent? 6. O deorum magnitudo mirabilis, o nullis hominum comprehensa, nullis intellecta naturis, siquidem ut prosint testiculis pecudum redimuntur et rumis neque prius iras atque animos ponunt nisi sibi adoleri paratas conspexerint 'nenias offasque' reddi 'penitas'. 26.1. Sequitur, ut de thure deque mero aliquid sine ulla nimietate dicamus. Copulata enim et mixta sunt caerimoniarum et haec genera cultumque adhibentur in plurimum. 2. Ac primum illud a uobis isto ipso quaerimus percontamurque de thure, unde aut quo tempore nosse illud aut scire potueritis, ut merito existimetis aut esse diis dandum aut eorum acceptissimum uoluntati. 3. Nouella enim propemodum res est neque annorum inexplicabilis series, ex quo eius notitia profluait in has partes et delubris meruit interesse diuinis. 4. Nam neque temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis quidnam esset thus scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum in libris posita nulla eius mentio repperitur, neque genetrix et mater superstitionis Etruria opinionem eius nouit aut famam, sacellorum ut indicant ritus, neque quadringentis annis quibus Albana res uiguit in usum cuiquam uenit, sacra cum res fieret, neque ipse Romulus aut religionibus artifex in comminiscendis Numa aut esse sciuit aut nasci, ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit sacrificiorum sollemnium munia. 5. Unde igitur coepta est usur| f. 148|patio eius adsumi, aut in antiquam et ueterem consuetudinem quaenam inruit nouitas, ut quod tempestatibus tantis necessarium non fuit locum sumeret in caerimoniis primum? 6. Nam sine thure religionis officium claudicat necessariaque uis eius est quae propitios faciat mitesque hominibus caelites, peccatum est ab antiquis, quinimmo piaculis plena uita omnis illorum fuit, qui quod maxime conueniens deorum fuerat uoluptati per incuriam neclexere libare. 7. Sin autem temporibus priscis neque homines neque dii huius thuris expetiuere materiam, conprobatur et hodie frustra illud inaniterque praestari, quod neque antiquitas necessarium credidit et sine ullis nouitas rationibus appetiuit. 27.1. Denique ut illam semper regulam definitionemque tenebamus, qua demonstratum et fixum est, quicquid fiat ab homine, habere oportere suas causas, et in ista quoque retinebimus parte, ut requiramus ex uobis quae sit causa, quae ratio, ut ante ipsa numinum signa thura iniciantur altaribus et ea eorum incendio familiaria fieri existimentur et mitia. 2. Quid ex huiusmodi facto adquiritur his rei aut eorum ad animos quid accedit, ut merito iudicemus recte ista dependi et non frustra atque inaniter concremari? 3. Ut enim uos debetis ostendere, cur thura diis detis, sic et deos sequitur ut debeatis expromere habere aliquam causam, cur ea non respuant, quinimmo cur ea tam familiariter concupiscant. 4. "Honoramus, inquiet aliquis fortasse, his deos". - Sed nos non uestrum, sed numinum requirimus sensum, nec quid fiat a uobis, sed pendatur | f. 148b | ab his quanti quod in praemium datur fauoris interrogamus. 5. Sed tamen, o pietas! Quantus iste est honor aut qualis, qui ea ligni sudore conficitur et resina ea arboris conparatur? Nam ne forte ignoretis, quid aut unde sit thus istud: uiscum est ea corticibus profluens ita ut ea amygdalo, ceraso, lacrimabili destillatione coalescens. 6. Hocine ergo superas honorat et auctificat dignitates, aut, offensa si aliquando contracta est, thuris uapore dissoluitur et temperata indignatione sopitur? Quid ergo cessatis cuiuslibet arboris uiscum sine ulla passim differitate comburere? Nam si honorantur hoc numina nec indigne sustinent Panchaicas sibi ardere resinulas, quid interest unde fumus altaribus conficiatur in sanctis uel ea uisci quo genere nubes suffitionis exaestuent? 28.1. "An numquid aliquis dicet idcirco superis thus dari, quod odoratus habeat suaues et narium commulceat sensum, reliqua uero sint aspera et ob causam offensionis exclusa?". 2. - Habent enim dii nares, quibus ducant aerios spiritus, accipiunt auras et remittunt, ut penetrare illos possint nidorum differentium qualitates. 3. Quod si damus ut fiat, mortalitatis eos adiungimus legi et excludimus diuinitatis a finibus. Quicquid enim spirat et reciprocos halitus auris commeabilibus ducit, id necesse est esse mortale, quia caeli sustineatur e pastu. Quicquid autem caeli sustinetur e pastu, si recursus abstuleris quibus alternatio redditur abstrahiturque uitalis, | f. 149 | oblidi eius necesse est animam et rationem subrui atque interire uiuendi. 4. Ergo si et dii spirant odoremque ad se adtrahunt auris comitantibus inuolutum, non est ab re dicere et alienis eos suffectionibus uiuere et interclusis posse spiraminibus interire. 5. Et unde nouissime scitis, an si odorum suauitate capiuntur, eadem sint eis iucunda quae uobis et parili sensu uestras mulceant adficiantque naturas? Nonne fieri potis est, ut quae uobis adferunt uoluptatem contra illis aspera uideantur et tristi? 6. Cum enim deorum sint sententiae dispares substantiaeque non unae, quibus effici rationibus potest, ut quod qualitate diuersum est unum sentiat accipiatque contactum? 7. An non cottidie cernimus et inter animantia terris orta esse aliis eadem uel amara uel dulcia, mortifera. his esse quae illis nata in perniciem non sunt, ut quae illos mulceant odoribus laetis eadem pestiferos halitus aliorum corporibus spirent? 8. Sed hoc ut fiat et accidat non in rebus est causa, quae simul esse mortiferae, simul salutares, simul dulces nequeunt simulque amarae consistere, sed ut quisque est factus, ad extrinsecus rei uenientis attactum ita afficitur, qualitatem non accipit ea rerum inpulsionibus natam sed ex sui sensus contagiique natura. 9. Verum omnis haec ratio longe est ab diis sita nec exigui limitis interiectione discreta. Nam si uerum est, ut ab sapientibus creditur, incorporales hos esse nec ualiditatis alicuius eminentia subleuari, inanis apud hos odor est nec sensibiliter commouere aura eos potis est nidoris alicuius, non si mille tu pondera | f. 149b | masculi thuris incendas caelumque hoc totum redundantium uaporum nebulositate cludatur. 10. Quod enim non habet robur et substantiam corporalem, contrectari ab substantia non potest corporali: odor autem corpus est, tactis sicut naribus indicatur: ab deo ergo sentiri ratione non potest ulla, qui caret re corporis atque omni sensu et contagione priuatus est. 29.1. Merum thuris est socium, quod explanari consimiliter poscimus cur ei superfundatur incenso. Nisi enim ratio cur fiat ostenditur nec habebit expositam sui causam, non iam istud errori obiciendum est ludicro sed ut dicatur expressius insaniae dementiae caecitati. 2. Ut enim iam saepius dictum est, debet omne quod geritur causam sui habere perspicuam nec caliginis alicuius obscuritate contectam. Si ergo fiditis facto, aperite, monstrate, liquor iste cur detur, id est uinum superfundatur altaribus. 3. Numquid enim numinum corpora sitim sentiunt aridam et eorum necesse est siccitates umore aliquo temperaria numquid nobis ut mortalibus moris est cenis intermiscere potiones, pari etiam more post solidos uictus liborum et pultium hostiarum que caesarum, quo putrefiat facilius ac percoquatur cibus, frequentissimo inrigant accipiuntque se uino? 4. Date quaeso immortalibus diis bibant scyphos, brias, pateras simpuuiaque depromite, et quoniam tauris pinguibusque se dapibus atque opimis inferciunt escis, ne quod in stomachi tramite male transuoratum substiterit uiscus, succurrite, properate; Ioui optimo maximo merum ne praefocetur date, cupit eructare nec potis est, ac ni illa labatur et dissoluatur obstructio, | f. 149bis | periculum maximum est ne oblisus interrumpatur spiritus et uiduatum remaneat sine suis administratoribus caelum. 30.1. "Sed frustra, inquit, inequitas nobis: non enim nos superis ob eas profundimus merum causas, tamquam illos existimemus aut sitire aut bibere aut suauitatis eius adfectione laetari. Honoris eis ergo datur; quo fiat illorum elatior, amplior augustiorque sublimitas, altaria super ipsa libamus et uenerabiles muscos carbonibus excitamus extinctis". 2. - Et quae grauior infligi contumelia dis potest, quam si eos credas accepto mero propitios fieri, aut honorem existimes habitum his magnum, si modo uini exigui rores super uiuidam ieceris atque instillaueris prunam? 3. Non nobis est sermo cum hominibus rationis expertibus neque quibus non sit communis intellegentiae ueritas: inest et uobis sapientia, inest sensus, uerumque nos dicere apud uos ipsi interiore iudicio scitis. Sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res ipsas secumque ipsos loqui? 4. Facitis enim quod fieri cernitis, non quod fieri oportere confiditis: primum quia apud uos ualet nullam habens consuetudo rationem quam rerum inspecta natura ueritatis examinatione ponderata. 5. Quid est enim deo cum uino, aut in huius materia uis qualis aut quanta est, quod cum effusum fuerit, sublimitas eius augescat et honorata existimetur auctoritas? 6. Quid, inquam, deo cum uino est, Veneriis re proxima, neruos omnium debilitante uirtutum, | f. 149bis b | uerecundiae, pudoris et castitatis inimica, quod in insanias et furores mentes saepius praecipitauit excitas ipsosque illos deos maledictis conpulit exauctorare dementibus? 7. Itane istud non nefas et plenum sacrilegii crimen est, honoris hoc dare, quod si tu id auidius sumpseris, quid facias nescias, quid loquaris ignores, ad extremum temulenti, luxuriosi et perditi conuicium infamiamque merearis? 31.1. Operae pretium est etiam uerba ipsa depromere, quibus cum uinum datur uti ac supplicare consuetudo est: "Mactus hoc uino inferio esto". "Inferio, inquit Trebatius, uerbum ea causa est additum eaque ratione profertur, ne uinum omne omnino quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud quod effunditur promptum est, esse sacrum incipiat et ex usibus eripiatur humanis. Addito ergo hoc uerbo solum erit quod inferetur sacrum nec religione obligabitur ceterum". 2. - Qualis ergo hic honor est, in quoimponitur quagi lea deo, ne plus quaerat quam datum est? Aut cuius ipse est auiditatis deus, qui nisi uerbi fuerit praescriptione summotus, cupiditatem suam protendat ulterius et apothecis suis supplicem priuet? 3. "Mactus hoc uino inferio esto": iniuria est ista, non honor. Quid enim, si diuus amplius hoc uolet neque erit contentus inlato? Nonne insigniter dicendus est laedi qui honorem accipere cum condicione cogetur? Nam si exceptione non addita sacrum necesse est fieri omne omnino quod in cellis est uinum, manifestum est et deo contumeliam fieri, cui modus constituatur inuito, | f. 150 | et uos ipsos in re sacra caerimoniarum officia uiolare, qui non tantum tribuitis uini quantum deum uidetis sibi uelle praestari. 4. "Mactus hoc uino inferio esto": - quid est aliud quam dicere: "Tantum esto mactus quantum uolo, tantum amplificatus quantum iubeo, tantum honoris adsumito quantum te habere decerno et uerborum circumscriptione definio?". 5. - O deorum sublimitas praepotens, quam uenerari, quam colere officiis omnibus caerimonialibus debeas, cui legem uenerator inponit, quam cum pactionibus adorat et formulis, quae per unius formidinem uerbi ab inmodicis uini cupiditatibus arceatur. 32.1. Sed sit ut uultis honor in uino, sit in thure, immolatione et caedibus hostiarum irae numinum offensionesque placentur. Etiamne di sertis, coronis adficiuntur et floribusa etiamne aeris tinnitibus et quassationibus cymbailoruma etiamne tympanis? etiamne symphoniis? Quid? efficiunt crepitus scabillorum ut, cum eos audierint numina, honorifice secum existiment actum et feruentes animos irarum obliuione deponant? 2. an numquid ut paruuli pusiones ab ineptis uagitibus crepitaculis exterrentur auditis, eadem ratione et omnipotentia numina tibiarum stridore mulcentur et ad numerum cymbalorum mollita indignatione flaccescunt? 3. Quid sibi uolunt excitationes illae quas canitis matutini conlatis ad tibiam uocibus? - Obdormiscunt enim superi, remeare ut ad uigilias debeant. 4. Quid dormitiones illae | f. 150b | quibus bene ut ualeant auspicabili salutatione mandatis? - somni enim quiete soluuntur occuparique ut hoc possint, lenes audiendae sunt neniae. 5. "Lauatio, inquit, deum matris est hodie". - Sordescunt enim diui et ad sordes aluendas lauentibus aquis opus atque adiuncta antiqua cineris frictione. 6. "Iouis epulum cras est". - Iuppiter enim cenat magnisque implendus est dapibus, iamdudum inedia gestiens et anniuersaria interiectione ieiunus. 7. + "[Esculapii] geritur celebraturque uindemia". - Colunt enim dii uineas et ad suas usiones contractis exprimunt uindemiatoribus uinum. 8. "Lectisternium Caereris erit Idibus proximis". - Habent enim dii lectos atque ut stratis possint mollioribus incubare, puluinorum tollitur atque excitatur inpressio. 9. "Telluris natalis est". - Dii enim ex uteris prodeunt et habent dies laetos quibus eis adscriptum est auram usurpare uitalem. 33.1. Ludi uero, quos facitis, quibus Floralibus et Megalensiis nomen est ceterique omnes alii quos esse sacros uoluistis et religionum inter officia deputari quam rationem habent, quam causam? ut institui condique debuerint et ex numinum appellatione signari? 2. "Honorantur, inquit, his dii et si quas ab hominibus continent offensionum memorias inlatarum, abiciunt, excludunt redduntque se nobis redintegrata familiaritate fautores". - Et quae causa est rursus, ut tranquilli, placidi efficiantur et mites, ineptae si res fiant et ab hominibus otiosis multitudine | f. 151 | spectante ludatur? 3. Ponit animos Iuppiter si Amphitryon fuerit actus pronuntiatus que Plautinus, aut si Europa, si Leda, Glanymedes fuerit saltatus aut Danae, motum conpescit irarum? tranquillior, lenior Mater Magna efficitur si Attidis conspexerit priscam refricari ab histrionibus fabulam? Obliterabit offensam Venus si Adonis in habitu gestum agere uiderit saltatoriis in motibus pantomimos? Indignatio relanguescit Alcidae, si tragoedia Sophoclia cui Trachiniae nomen est, Euripidis aut Hercules actitatur? Existimatue tractari se honorifice Flora, si suis in ludis flagitiosas conspexerit res agi et migratum ab lupanaribus in theatra? 4. Itane istud non est deorum inminuere dignitatem, dicare et consecrare turpissimas res eis, quas censor animus respuat et quarum actores inhonestos esse ius uestrum et inter capita conputari iudicauit infamia? 5. - Mimis nimirum dii gaudent, et illa uis praestans neque ullis hominum comprehensa naturis libentissime commodat audiendis his auris, quorum symplegmatibus plurimis intermiatos se esse derisionis in materiam norunt: delectantur, ut res est, stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu atque plausu, factis et dictis turpibus, fascinorum ingentium rubore. 6. Iam uero si uiderint in femineas mollitudines eneruantes se uiros, uociferari hos frustra, sine causa, alios cursitare, amicitiarum fide salua contundere se alios et crudis mutilare de caestibus, certare hos spiritu, buccas uento distendere uotisque inmanibus concrepare: manus ad caelum | f. 151b | tollunt, rebus admirabilibus moti prosiliunt, exclamant, in gratiam cum hominibus redeunt. 7. Haec si dis immortalibus obliuionem adferunt simultatum, si ea comoediis, Atellanis, mimis ducunt laetissimas uoluptates, quid moramini, quid cessatis, quin et ipsos dicatis deos ludere lasciuire saltare, obscenas conpingere cantiones et clunibus fluctuare crispatis? 8. Quid enim differt aut interest, faciantne haec ipsi an ab aliis fieri in amoribus atque in deliciis ducant? 34.1. "Unde igitur fluxit uel ex quibus enata est causis opinionum haec prauitas?". - Ex eo scilicet maxime, quod nequeuntes homines quidnam sit deus scire, quidnam ait uis eius, natura substantia qualitas, utrumne habeat formam an nulla sit corporis circumscriptione finitus, agat aliquid an non agat, uigiletne perpetuo an aliquando soluatur in somnos, currat sedeat ambulet an ab huiusmodi motibus et cessatione sit liber, haec omnia ut dixi nequeuntes scire neque ratione aliqua peruidere in eas sunt opinationes lapsi, ut deos ex se fingerent et qualis sibi natura est et illis talem darent actionum, rerum uoluntatumque naturam. 2. Quodsi animal cernerent nullius esse se pretii nec inter formiculam plurimum seseque esse discriminis, profecto desinerent arbitrari quicquam se habere commune cum superis et intra suos fines humilitatis suae modestiam continerent. 3. Nunc uero quia cernunt ora oculos capita buccas | f. 152 | auriculas nasos ceterasque se alias membrorum gerere ac uiscerum portiones, et deos existimant eadem ratione formatoa habitumque illos suum compagine in corporea continere; 4. et quia gaudere laeta re maestosque se fieri tristioribus conspiciunt causis, arbitrantur et numina ex rebus hilarioribus gaudere et ex minus laetis animorum contractione conduci; 5. adfici se ludis, putant et caelitum mentes ludorum delectatione mulceri; et quia illis se uolup [sic!] est lauacrorum refouere caldoribus, et superis ducunt lauationum esse munditias gratas; 6. uindemiamus nos homines, - et deos rentur et credunt suas ducere atque agitare uindemias; 7. dies nobis natalicii sunt, et potentias caelites dies autumant habere natales. 8. Quodsi possent adscribere ualetudines a aegritudines et corporales diis morbos, non dubitarent eos lienososi, lippulosi atque enterocelicos dicere, eo quod ipsi et lienosi et lippi fiunt saepe et ingentium gricenearum magnitudine ponderosi. 35 [or 49].1. Age nunc summatim, quoniam sermo prolatus est et perductus in haec loca, singularum partium oppositionibus comparemus, utrumne uos melius rebus de superis sentiatis an potius nos multo et honoratius opinemur et rectius quodque rei diuinae suam praestet atque attribuat dignitatem. 2. Ac primum uos deos, quos in rerum natura uel arbitramini esse uel creditis quorumque in templis omnibus simulacra constituistis et formas, profitemini esse natos et ea masculorum feminarumque seminibus conuentionum progenitos lege. 3. At uero nos contra, si modo dii certi sunt | f. 152b | habent que huius nominis auctoritatem potentiam dignitatem, aut ingenitos esse censemus - hoc enim religiosum est credere - aut si habent natiuitatis exordium, dei summi est scire, quibus eos rationibus fecerit aut saecula quanta sint, ex quo eis adtribuit perpetuitatem sui numinis inchoare. 4. Vos habere sexus deos aliosque ex his marefi, feminini generis alios esse censetis: nos potentias caelites discretas esse sexibus abnegamus, quoniam discrimen huiusmodi terrenis animantibus datum est, quas coire, quas generare auctor uoluit rerum substituendis per libidinem prolibus. 5. Vos hominum similitudinem gerere et mortalium uultibus existimatis esse formatos: nos effigies remur submotas esse ab his longe, quoniam forma mortalis est corporis, et si forte est ulla, comprehendere neminem posse indubitabili adseueratione iuramus. 6. A uobis artificia singuli opificum more habere perhibentur: ridemus, cum audimus nos ista, quoniam diis artes necessarias ducimus arbitramurque non esse et eas constat et liquidum est paupertatis ad subsidium conparatas. 36 [or 50].1. Discordias alios ex his uos, alios dicitis qui pestilentias inrogent, alios qui amores, qui furias, alios uero qui praesint bellis et sanguinis effusione laetentur: - at uero nos contra ab ingeniis numinum iudicamus esse disiunctas, aut si sunt qui haec mala miserrimis inferant fiubiciantque mortalibufi, ab deorum contendimus procul esse natura nec sub huius nominis praedicatione ponendos. 2. Irasci et perturbari uos numina ceterisque animorum adfectibus | f. 153 | mancipata esse atque obnoxia. iudicatis: nos huiusmodi motus alienos existimamus ab hic esse; sunt enim ferocium generum et mortalitatis obeuntium functiones. 3. Vos pecorum sanguinea uos caedibus et mactationibus hostiarum gaudere, laetari et in gratiam cum hominibus remini offensionibus redire sopitis: nos amorem sanguinis nullum esse in caelitibus ducimus nec esse tam duros, ut miserorum animantium caede saturatas abiciant iras. 4. Vos mero, uos thure honorem arbitramini diis addi et eorum augescere dignitates: nos monstrum et prodigium iudicamus, quod quisquam hominum credit aut augustiorem fieri deum fumo aut ea roribus exiguis uini ipsum sibi ab hominibus ducere satis sancte atque honorifice supplicatum. 5. Vos aeris tinnitibus et tibiarum sonis, uos equorum curriculis et theatralibus ludis persuasum habetis deos et delectari et adfici iras que aliquando conceptas eorum satisfactione molliri: 6. nos inconueniens ducimus, quinimmo incredibile iudicamus, eos qui gradibus mille genus omne uirtutum perfectionis transierint summitate in uoluptatibus habere atque in deliciis [esse] res eas quas homo sapiens rideat et quae non aliis uideantur continere aliquid gratiae quam infantibus paruulis et triuialiter et populariter institutis. 37 [or 51].1. Haec cum ita se habeant cumque sit opinionum tanta nostrarum uestrarumque diuersitas, ubi aut nos impii aut uos pii, cum ex partium sensibus pietatis debeat atque inpietatis | f. 153b | ratio ponderari? Non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit quod pro deo ueneretur aut qui pecus trucidat innoxium sacrisque incendit altaribus, is habendus est rebus deditus esse diuinis. 2. Opinio religionem facit et recta de diis mens, ut nihil eos existimes contra decus propriae sublimitatis appetere. Cum enim cuncta quae his dantur sub oculis hic nostris uideamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est peruenire nisi opiniones diis dignas et eorum conuenientissimas nomini? 3. Haec sunt dona certissima, sacrificia haec uera; nam pulticulae, thura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium et parentalibus coniunctissima mortuorum. 38 [or 35].1. "Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci neque ullis animorum adfectibus eorum quatitur concutiturque natura, quid historiae sibi uolunt, quid annales, quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos motos pestilentias, sterilitates ac frugum inopias aliaque intulisse ciuitatibus nationibusque discrimina eosque rursus sacrorum satisfactione placatos indignationum posuisse feruores et in habitum laetiorem statum caeli tempestatumque mutasse? 2. Quid terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per indiligentiam ludi nec ad suam formam condicionemque curati, instauratis his tamen et curiosa obseruatione repetitis superorum conquieuisse terrores et ad hominum curam familiaritatemque reuocatos? 3. Quotiens, uatum iussia haruspicumque responsis postquam diuina res facta est et ex gentibus | f. 154 | transmarinis acciti dii quidam delubraque his facta et in altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta, et inminentium auersi sunt periculorum metus et grauissimi hostes pulsi et amplificata res publica est et uictoriarum frequentibus gaudiis et prouinciarum possessione conplurium? 4. Quod utique non fieret, si sacrificia, si ludos ceterosque aspernarentur dii cultus neque se honorari eorum procurationibus ducerent. Si ergo his datis calor omnis numinum indignatioque frigescunt uertunturque in prospera ea quae uidebantur adferre terrores: manifestum est haec omnia non sine caelitum fieri uoluntate, et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota inperitia reprehendi". 39 [or 36].1. Ventum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae, uentum rei ad cardinem, uentum ueram atque ad iunctissimam quaestionem, in quam conuenit ut debeamus inspicere formidine superstitionis amota et gratificatione deposita, utrumne hi dii sint quos saeuire adseueratis offensos reddique sacrificiis mites an sint longe aliud et ab huius ui debeant et nominis et potentiae segregari. 2. Non enim imus infitias, in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a uobis in oppositione prolata: nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus et esse positum scimus, ludis quondam ipsis circensibus, qui Ioui maximo fierent, patremfamilias quendam, antequam inciperent res agi, seruum pessime meritum per circi aream mediam transduxisse caesum uirgis | f. 154b | et ea more multasse post patibuli poena. 3. Ludis dein [dein] terminatis profligatisque curriculis non multi post temporis spatium ciuitatem occepisse pestilentia uastari, cumque dies adderet malum malo grauius, cateruatim et populus interiret, rusticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Iouem per insomnium dixisse, uti ad consules uaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri ciuitati, si ludis sua religio redderetur et ea integro rursus curiosa obseruatione procederent. 4. Quod cum ille facere minime curasset, uel quod esse uanum suspicaretur insomnium nullamque habiturum apud audituros fidem uel quod ingenitae humilitatis memorpotestatis tantae fugeret et formidaret accessum, cunctatori redditum inimicum Iouem filiorum obitum inrogauisse pro poena. 5. Mox cum et ipsi proprium minaretur interitum, ni praesulis pergeret nuntius inprobati, obeundi formidine territatum, cum iam et ipse contactus pestilentiae flagraret incendio, de sententia propinquorum perlatum ad curiam patrum insomnique exposita uisione flammas euolauisse contagii: ludorum deinde instauratione decreta et spectaculis adhibitam grauem curam et priorem populo redditam sanitatem. 40 [or 37].1. Sed neque illud aeque nos negabimus scire, temporibus quondam ciuitatis et reipublicae duris, uel quae lues infesta faciebat continua populum contage conficiens, uel quae hostes ualidi et ad periculum libertatis aufcrendae proeliorum prosperitate iam proximi, iussis et monitis | f. 155 | uatum transmarinis ea gentibus quosdam deos accitos magnificisque honoratos templis et luis sedasse flagrantiam et uiribus hostium fractis frequentissime triumphatum et auctos imperii fines innumerasque prouincias sub leges uestri cecidisse dominatus. 2. Sed neque hoc nostram conscientiam fugit lectum et positum, ictum cum esset Capitolium fulmine multaque in hoc alia, Iouis etiam simulacrum, sublimi quod in culmine stabat, suis esse ab sedibus prouolutum. Responsum deinde ab haruspicibus editum, res scaeuas tristissimas que portendi ab incendiis, caedibus, ab legum interitu et ab iuris occasu, maxime tamen ab domesticis hostibus atque ab impia coniuratorum manu. 3. Sed flecti haec posse, immo aliter publicari scelerata non posse consilia, nisi Ippiter rursus altiore in culmine figeretur orientalem conuersus ad cardinem radiisque oppositus solis. Adfuisse dicto fidem: nam subrecto culmine cónuersoque ad solem signo patuisse res abditas et reserata in maleficia uindicatum. 41 [or 38].1. Habent quidem miraculi speciem - quinimmo habere creduntur - cuncta ista quae dicta sunt, si ita ut sunt prompta humanum ueniant ad auditum, nec diffitemur inesse his quiddam, quod in prima positum quemadmodum dicitur fronte perstringere aures possit et ueritatis similitudine circumuenire. Ceterum si penitus intueri res factas, personas et personarum uolueris uoluntates, nihil esse repperies diis dignum et, quod saepe iam dictum est, quod ad huius nominis speciem dignitatemque referatur. 2. Quis est enim primum qui deum illum fuisse credat, qui currentibus frustra delectaretur | f. 155b | eculeis auocarique se genere hoc ludicri iucundissimum duceret? Immo illum fuisse quis est qui adsentiatur Iouem, quem deum principem dicitis et rerum quaecumque sunt conditorem, qui spectatum proficisceretur e caelo cantherios de uelocitate certantes, replicantes gyros septem, et quos dissimiles ipse corporum esse in mobilitate uoluisset, eos tamen gauderet transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos uerti, trahi alios cruribus et claudicare praefractis, et ineptias nugis et crudelitatibus mixtas summis in uoluptatibus habuisset quas homo quiuis lautus nec ad studium plenae grauitatis ac ponderis eruditus puerilia duceret atque aspernaretur ut ludicra? 3. Quis est, inquam, qui credat, repetamus ut adsidue hanc uocem, generis eum fuisse diuini, qui, quoniam ludis actus per circi est spatium meritorum poenas et supplicia redditurus, ira exacerbatus ardesceret seseque ad uices adcingeret ultionis? 4. Si enim nocens seruus atque illa fuerat animaduersione puniendus: qui debuit Iuppiter indignatione aliqua commoueri, cum ageretur iniuste nihil, immo cum nocens caput poenis conuenientibus plecteretur? 5. Sin autem inmunis ab scelere neque ulli obnoaius crimini: uitiosi praesulis ipse fuit in causa, cui cum subuenire potuisset, non fecit, immo ipse quaesiuit et pati quod inprobabat et ab aliis poenas suae permissionis exigere. 6. Et cur laesum deinde illo se questus est et pronuntiauit in praesule, quia crucis | f. 156 | ad poenas per circi actus est medium uirgis dilaceratus et flagris? 42 [or 39].1. Et quid ea hoc facto labis potuit et foeditatis ecfluere, quod aut circum faceret minus purum aut Iouem contaminatum, cum per exigua momenta, per puncta tot in orbe conspiceret milia mortis in generibus uariis et cruciatibus interire diuersis? 2. "Ante, inquit, est actus, ludi quam inciperent confici". - Si sacrilego pectore religionisque contemptu, est ut ignoscere debeamus Ioui indignanti se spretum nec circensibus propriis sollicitiorem adhibitam curam. Sin autem errore uel casu latens illud non est animaduersum et cognitum uitium, nonne fuerat rectum Iouique conueniens, ut humanis ignosceret lapsibus et inprudentiae caecitatem ueniali concessione donaret? 3. "Sed uindicanda res fuit". - Et post haec aliquis fuisse illum deum credet, qui puerilis incuriam ludicri ciuitatis ultus est et persecutus interitu, grauitatis ac ponderis aut ullius habuisse constantiae firmitatem, qui ut sibi ex integro uoluptatis in gaudia curreretur, uenenatam in perniciem aeris haustus uertit et pestilentiae morbo stragem mortalitatis indixit? 4. Si ludorum exhibitor magistratus minus curauit ediscere quisnam esset illo die circi actus per medium, contractaque est ea hoc culpa, quid infelix commeruerat populus ut aliena delicta capitis sui dissolueret poenispestilentibusque contagiis crudeliter expelleretur e uita? 5. Immo quid feminarum genus, quas ab negotiis publicis | f. 156b | condicio fragilitatis excepit, quid adultae ab uirgines, quid puerculi fecere pusiones, quid denique adhuc parui nutricum sub alimonia constituti, ut in eos inmitteretur par et una saeuitia priusque acerbitatem mortis quam dulcedinem aliquam perciperent luminis? 43 [or 40].1. sibi Iuppiter ludos scrupulosius fieri restituique quaerebat, si fideliter reddere suam populo sanitatem nec malum quod fecerat prorogari ulterius et augeri, nonne rectius fuerat, consulem ut ad ipsum ueniret, sacerdotum ad aliquem publicorum, pontificem maximum aut ad flaminem suum Dialem eique per somnium et praesulis uitium et funesti causam temporis indicaret? 2. Quae fuerat ratio, ut ruri hominem suetum, obscuritate incognitum nominis, urbanarum inscium rerum, quid sit praesul fortasse nescientem, uoluntatis suae deligeret nuntium et expetitae satisfactionis auctorem? 3. Quem si utique sciebat, diuinus modo si fuerat, tergiuersatorem in obsequio futurum, nonne fuerat pronius et deo conueniens, mentem hominis uertere et parendi subicere uoluntatem quam uias adgredi saeuiores et latrocinii ritu sine ulla passim ratione saeuire? 4. Si enim rusticus senior inexpeditus in rebus obeundis cunctabatur in re iussa causis superioribus retardatus, quid infelices eius commeruerant liberi, ut in eos ira et indignatio uerteretur offensasque alterius luminis sui spoliatione pensarent? 5. Et quisquam est hominum qui fuisse illum deum credat tam iniustum, tam impium nec mortalium saltem constituta seruantem, | f. 157 | apud quos nefas haberetur magnum, alterum pro altero plecti et aliena delicta aliorum ceruicibus uindicare? 6. "Sed et ipsum fecit pestilitatis saeuitia comprehendi". - Nonne ergo praestantius, quinimmo aequius fuerat, si hoc esse uidebatur faciendum, ut ab ipso patre terror cohercitionis inciperet, apud quem causa tanti fuerat motus et inoboeda cessatio? quam in eius dolorem uim liberis facere et innoxias urere atque abolere personas? 7. Quaenam illa saeuitia, crudelitas fuit quae tanta, ut extincta subole intestinis periculis post territaret patrem? Quod iamdudum si facere, id est loco priore, uoluisset, nec germanitas conficeretur innoxia et uoluntas numinis cognosceretur offensa. 8. "At enim conpleto adnuntiationis officio statim morbus euanuit et sanitati homo est continuo restitutus". - Et quid habet admirationis res ista, si malum quod inspirauerat rettudit seseque in alia ostentatione iactauit? Quodsi penitus res pendas, magis illa crudelitas quam beneficium salutis fuit, siquidem hominem miserum et interire post filios cupientem non gaudia seruauit ad uitae sed ut suam solitudinem disceret et orbitatis cruciamenta sentiret. 44 [or 41].1. Consimili ratione per alias ire licebit historias et ostendere in his quoque longe aliud quam esse dii debeant de his ipsis dici et earum in expositionibus indicari, uelut in hac ipsa quam deinceps ponam, una ei duabusue coniunctis, fastidium ne inmoderatione pariatur. 2. [a. Non imus infitias in annalium scriptis contineri haec | f. 157b | omnia quae sunt a uobis in oppositione prolata. b. Nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus haec eadem et esse posita scimus, sed quae stionis in hoc summa est, utruane hi dii sint, quos saeuire adseueratis offensos reddique ludis et sacrificiis mites, an sint longe aliud et ab huius ui debeant et nominis et potentiae segregari. c. Quis est enim primum qui eos deos existimet aut esse qui credat, qui motibus et saltationibus scaenicis, qui cantheriis frustra currentibus uoluptatum soluuntur in gaudia, ineptas et frigidas actiones spectatum proficiscuntur e caelo offendique se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius aut tibicen modice interquieuerit fessus, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus? d. Quae si penitus cuncta et sine ulla gratificatione cernantur, non tantum ab diis esse repperientur aliena, uerum ab homine quouis lauto nec ad summos apices grauitatis ac ponderis instituto. e. Quis est enim primum deos illos qui existimet aut esse qui credat, qui nocendi habeant saeuiendique naturas easque abiciant rursus cyatho uno sanguinis et thuris suffitione molliti, qui motibus scaenicis et saltationibus histrionum festos dies ducant et hilaritatis plenissimas uoluptates, qui cantherios frustra et sine ulla ratione currentes spectatum proficiscantur e caelo gaudeantque ea his alios transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos uerti, trahi alios debiles | f. 158 | et cruribus claudicare praefractis, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus, qui offensos se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius, interquieuerit tibicen fessus, puer ille matrimus decidat fortuito alicuius instabilitate prolapsus? f. Quae si penitus cuncta et sine ulla partium gratificatione pendantur, non tantum longe longeque ab diis esse repperiuntur aliena, uerum quouis homine sentiente communia nec ad studium ueri rationum cognitionibus erudito]. 3. "Post aduectos, inquitis, transmarinis ea gentibus deos quosdam postque condita his templa, post cumulatas sacrificiis aras male habens sese recreatus conualuit populus et pestilentes morbi inducta sinceritate fugerunt" [Liu. X,47]. - "Qui, effamini, dii quaeso?". 4. "Aesculapius, inquitis, Epidauro, bonis deus ualetudinibus praesidens et Tiberina in insula constitutus". - Si esset nobis animus scrupulosius ista tractare, uobis ipsis obtineremus auctoribus, minime illum fuisse diuum, qui conceptus et natus muliebri aluo esset, qui annorum gradibus ad eum finem ascendisset aetatis in quo illum uis fulminis, uestris quomadmodum litteris continetur, et uita expulisset et lumine. 5. Sed quaestione ab ista discedimus, Coronidis filius sit, ut uultis, ex immortalium numero et perpetua praeditus sublimitate caelesti. - Ex Epidauro tamen quid est aliud adlatum nisi magni agminis coluber? fidem si annalium sequimur et exploratam eis adtribuimus ueritatem: nihil, ut conscriptum est, aliud. | f. 158 b | 6. Quid ergo dicemus? Aesculapius iste quem praedicatis, deus praestans, sanctus deus, salutis dator, uale tudinum pessimarum propulsator, prohibitor et eatinctor, serpentis est forma et circumscriptione finitus, per terram conreptans, caeno natis ut uermiculis mos est, solum mento radit et pectore, tortuosis uoluminibus se trahens, atque ut pergere prorsus possit, partem sui postremam conatibus prioris adducit. 45 [or 42].1. Et quoniam legitur usus cibis etiam, quibus uita in corporibus inmoratur, habet patulas fauces, quibus cibos transuoret oris hiatibus adpetitos, habet receptaculum uentris [ut] ubi mansa et uorata decoquat uiscera, sanguis detur ut corpori et uiribus redintegratio subrogetur, habet et eatremos tramites, per quos inmunda faea eat auersabili corpora foeditate deonerans. 2. Si quando mutat loca et ab aliis transgredi in alias regiones parat, non ut deus obscure per caeli euolat sidera punctoque in temporis ubi causa postulauerit sistitur, sed uelut animal brutum uehiculum quo sustineatur petit, undas pelagi uitat atque ut tutus possit incolumisque praestari, cum hominibus nauem ascendit et ille publicae sanitatis deus fragili se ligno et tabularum compagibus credit. 3. Non arbitramur euincere atque obtinere uos posse, Aesculapium illum fuisse serpentem, nisi hunc colorem uolueritis inducere, ut in anguem dicatis conuertisse se deum, quo mentiri se posse quisnam esset aut qualis homines intueri. 4. Quod si fuerit a uobis dictum, quam infirmiter inualideque dicatur ipsa rerum inaequalitas indicabit. Si enim | f. 159 | se deus uideri ab hominibus euitabat, nec in forma serpentis uelle debuit conspici, cum in qualibet forma non ab ipso se alius, sed ipse esset futurus. 5. Sin autem intenderat cernendum se dare, non [debuit] oculorum negare conspectui, cur non talem uideri se praebuit, qualem sciebat se esse qualemque se nouerat sui numinis in potentia contineri? 6. Erat enim hoc potius multoque praestantius augustaeque conueniens dignitati quam fieri beluam horrentisque animalis in similitudinem uerti et dare ambiguis contradictionibus locum, essetne uerus deus an nescio quid aliud longeque ab supera sublimitate seiunctum. 46 [or 43].1. "Sed si deus, inquit, non erat, cur e naui postquam extulit sese Tiberinam ad insulam repsit, nusquam statim conparuit et uiderier ut ante desiit?. - Possumus enim scire, utrumne aliquod obstaculum fuerit, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis?". 2. - Vos pronuntiate, uos dicite, quidnam illud fuerit aut cuinam rerum generi debuerit applicari, si personarum officia sunt certa certarum. Vestra cum res ista sit deque uestro numine uestraque et religione tractetur, uestrum est potius edocere uestrumque monstrare, quid illa res fuerit, nostras uelle quam exaudire sententias nostraque easpectare decreta. 3. Nam nos quidem quid aliud possumus dicere, nisi quod fuit et uisum est, quod historiae prodidere omnes et ocularum sensibus est conprehensum? Hanc tamen scilicet colubram ualidissimi corporis et prolixitatis inmensae aut, si nomen hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem nominitamus, aut si quod aliud nobis usus uocamen | f. 159b | obtulerit aut ampliatio sermonis ecfinxerit. 4. Si enim repsit ut coluber non pedibus se ferens neque suas subexplicans itiones sed uentre nisus ac pectore, si ex materia formatus carnis longitudinem porrigebatur in lubricam, caput si habuit atque caudam, si obsita squamis terga, si macularum suffectionibus uarium, si os dentibus horridum et ad infligendos instructum morsus: quid aliud possumus quam generis eum dicere fuisse terreni, quamuis fuerit inmanis et nimius, quamuis illum ab Regulo exercitus ui caesum longitudine corporis et robore anteiret? 5. "Sed aliud nos remur et labefactamus et destruimui ueritatem". - Ergo uestrum est explicare quidnam ille fuerit uel cuius generis, nominis et qualitatis cuius. Nam deus esse qui potuit, cum haberet ea quae diximus, quae dii habere non debent, si cogitant dii esse et uocaminis huius eminentiam possidere? 6. "Tiberinam postquam ad insulam repsit, nusquam continuo apparuit: qua ea re numen fuisse monstratur". - Possumus enim scire, utrumne istic aliquod rei fuerit alicuius obstaculum, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis aut ea molibus inaequaliter aggeratis successus quidam et fornices, in quos intulit se raptim circumscripto tuentium uisus? Quid enim, si flumen transiliuit? quid, si transnatauits quid, si siluarum densitatibus se dedit? Argumentatio flaccida est, ea re suspicari deum illum fuisse serpentem, quod ab oculis sese properata omni festinatione subtrait, eam deum non fuisse eadem rursus possit argumentatione monstrari. 47 [or 44].1. "Sed si deus praesens anguis ille non fuit, cur post illius aduentum pestilentiae uis fracta est | f. 160 | et populo salus est reddita Romano?". - 2. Referimus et nos contra: si ex libris fatalibus uatumque responsis inuitari ad urbem deus Aesculapius iussus est, ut ab luis contagio morbisque pestilentibus tutam eam incolumem que praestaret, et uenit non aspernatus, ut dicitis, colubrarum in formam conuersus: cur totiens Romana ciuitas mali huius afflicta est cladibus, totiens aliis aliisque temporibus dilacerata, uexata est et innumeris stragibus ciuium minor facta est milibus? 3. Cum enim deus adcitus in hoc esse dicatur, ut omnino omnes causas quibus pestilentia conflabatur auerteret, sequebatur ut ciuitas intacta esse deberet flatuque a noxio inmunis semper innocuaque praestari. 4. Atquin uidemus, ut superius dictum est, saepenumero his morbis cursus eam uitae habuisse funestos nec dispendiis leuibus esse populi fractas debilitatasque uirtutes. 5. Ubi ergo Aesculapius fuit, ubi ille promissus oraculis uenerabilibus? Cur templa post condita sibique exaedificata delubra diutius + habere perpessus est bene meritae ciuitatis luem, cum in id esset adcitus, ut et malis mederetur instantibus nec sineret in futurum tale aliquid quod metueretur inrepere? 48 [or 45].1. Nisi forte aliquis dicet "minoribus et consequentibus saeculis idcirco dei talis defuisse custodiam, quod impiis iam moribus et inprobabilibus uiueretur, opem autem contulisse maioribus, quod innoxii fuerint et ab omni scelerum contagione dimoti". 2. - Quod ratione cum aliqua et audiri forsitam potuisset et dici, si aut in temporibus | f. 160b | priscis omnes essent usque ad unum boni aut sequentia tempora malos omnes generarent et nulla diuersitate discretos. 3. Cum uero res ita sit, ut in magnis populis, nationibus, quinimmo et in ciuitatibus cunctis mixtum sit humanum genus naturis uoluntatibus moribus tamque potuerint in prioribus saeculis quam in nouellis aetatibus boni simul malique existere, stultum satis est dicere, propter malitias posteros auxilia numinum non meruisse mortales. 4. Si enim propter malos sequentium saeculorum boni non sunt protecti temporum nouellorum, et propter antiquos malos boni aeque maiores non debuerant mereri beniuolentiam numinum: sin propter bonos priscos mali etiam conseruati sunt prisci, et propter bonos minores aetas debuit sequens, quamuis esset inprobabilis, protegi. 5. Aut ergo iam fracta atque inminuta ui morbi anguis ille perlatus famam conseruatoris adsumpsit, cum nihil omnino commoditatis attulisset, aut fatalia dicenda sunt carmina multum ueris aberrauisse praesagiis, cum remedium ab his datum non deinceps cunctis sed auailio fuisse uni tantum repperiatur aetati. 49 [or 46].1. "Sed et Magna, inquit, Mater accita ea Phrygio Pessinunte iussis consimiliter uatum salutaris populo et magnarum causa laetitiarum fuit. 2. - Nam et diu potens hostis ab Italiae possessione detrusus est et gloriosis inlustribusque uictoriis decus urbis restitutum est pristinum et imperii fines longe lateque porrecti et innumeris gentibus ciuitatibus populis libertatis ius raptum est et iugum | f. 161 | seruitutis inpositum, multaeque res aliae foris domique perfectae ineluctabili firmitate gentis nomen maiestatemque fundarunt". 3. - Si uerum locuntur historiae neque ullas inserunt rerum conscriptionibus falsitates, adlatum ex Phrygia nihil quid aliud scribitur missum rege ab Attalo, nisi lapis quidam non magnus, ferri manu hominis sine ulla inpressione qui posset, coloris furui atque atri, angellis prominentibus inaequalis, et quem omnes hodie ipso illo uidemus in signo oris loco positum, indolatum et asperum et simulacro faciem minus expressam simulatione praebentem. 50 [or 47].1. Quid ergo dicemus? Hannibalem illum Poenum, hostem potentem ac ualidum, sub quo anceps et dubia res Romana contremuit et magnitudo trepidauit, lapis ea Italia depulit, lapis fregit, lapis fugacem ac timidum suique esse dissimilem fecit? 2. Et quod rursus exsiliuit ad imperii columen et regium principatum, nihil consiliis actum est, nihil hominum uiribus, nec ad reditum sublimitatis antiquae tot tantisque ab ducibus quicquam est scientia militari aut rerum experientia conlatum? 3. Lapis aliis uires, aliis roboris infirmitatem dedit, hos secundis praecipitauit ab rebus, aliorum extulit stratas desperatione fortunas? Et quis hominum credet terra sumptum lapidem, sensu agitabilem nullo, fuliginei coloris atque atri, corporis, deum fuisse matrema aut qui rursus accipiat - hoc enim solum restat - numinis alicuius habitasse | f. 161b | uim silicis fragmentis more subiectam uenisque in eius abstrusam? 4. "Et unde parta uictoria est, si Pessinuntio lapidi nullum inerat numen?". - "Sedulitate possumus dicere ac uirtute pugnantium, usu tempore consilio ratione, fato etiam possumus et reciproca uarietate fortunae". 5. Sed si auxilio lapidis res facta est melior et felix reciperata uictoria est, ubinam Mater Phrygia tempore illo fuit, cum tot tantis que exercitibus caesis inclinata est res summa et ad ultimae labis periculum uenit? Cur non minaci forti se obtulit? cur impetus tantos belli non prius fregit ac reppulit quam immanes ac * inciderent plagae, quibus omnis effunderetur sanguis et exhaustis rueret uita ipsa paene uitalibus? 6. "Aduecta enim nondum nec fauorem fuerat ut comrmodaret rogata". - Esto: sed bonus auxiliator numquam rogari se poscit spontanea semper opitulatione subueniens. "Hostem pellere ac fugare non potuit multo adhuc mari terrisque ab Italia discreta". - Sed deo, si deus est, longum nihil omnino est, cui punctum terra est et sub nutu omnia constituta. 51 [or 48].1. Sed fuerit praesens, ut exposcitis credi, illo ipso numen in lapide: - et mortalium quisquam est, quamuis ille sit credulus et facillimas aures quibuslibet fictionibus praebeat, qui eam iudicet fuisse aut tempore illo deam aut hodie dici appellarique debere, quae modo haec appetat, modo illa deposcat, suos deserat fastidiatque | f. 162 | cultores, prouinciis ab humilioribus migret, potentioribus populis ditioribusque se iungat? 2. Verum bellicas res amet interque esse desideret pugnis caedibus mortalitatibus et cruori. Si deorum est proprium, si modo sunt ueri et quos deceat nuncupari ui uocis istius et potentia nominis, nihil facere malitiose, nihil iniuste hominibusque se cunctis una et parili gratia sine ulla inclinatione praebere, generis eam fuisse diuini quisquamne hominum aut habuisse aequitatem diis dignam, quae humanis sese discordiis inserens maiorum opes fregit, aliis se praebuit exhibuitque fautricem, libertatem his abstulit, alios ad columen dominationis erexit, quae ut una ciuitas emineret in humani generis perniciem nata, orbem subiugauit innoxium?