LIBER X I (1) Die sequenti meus quidem dominus hortulanus quid egerit nescio, me tamen miles ille, qui propter eximiam impotentiam pulcherrime uapularat, ab illo praesepio nullo equidem contradicente diductum abducit atque a suo contubernio - hoc enim mihi uidebatur - sarcinis propriis onustum et prorsum exornatum armatumque militariter producit ad uiam. (2) Nam et galeam nitore praemicantem et scutum gerebam longius relucens, sed etiam lanceam longissimo hastili conspicuam, quae scilicet non disciplinae tunc quidem causa, sed propter terrendos mieros uiatores in summo atque edito sarcinarum cumulo ad instar exercitus sedulo composuerat. (3) Confecta campestri nec adeo difficili uia ad quandam ciuitatulam peruenimus nec in stabulo, sed in domo cuiusdam decurionis deuertimus. Statimque me commendato cuidam seruulo ipse ad praepositum suum, qui mille armatorum ducatum sustinebat, sollicite proficiscitur. II (1) Post dies plusculos ibidem dissignatum scelestum ac nefarium facinus memini, sed ut uos etiam legatis, ad librum profero. Dominus aedium habebat iuuenem filium probe litteratum atque ob id consequenter pietate, modestia praecipuum, quem tibi quoque prouenisse cuperes uel talem. (2) Huius matre multo ante defuncta rursum matrimonium sibi reparauerat ductaque alia filium procreauerat alium, qui adaeque iam duodecimum annum aetatis supercesserat. (3) Sed nouerca forma magis quam moribus in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad extremum impulsa flagitium, oculos ad priuignum adiecit. (4) Iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulam legere et a socco ad coturnum ascendere. Sed mulier illa, quamdiu primis elementis Cupido paruulus nutriebatur, inbecillis adhuc eius uiribus facile ruborem tenuem deprimens silentio resistebat. (5) At ubi completis igne uaesano totis praecordiis inmodice bacchatus Amor exaestuabat, saeuienti deo iam succubuit, et languore simulato uulnus animi mentitur [in] corporis ualetudine. (6) Iam cetera salutis uultusque detrimenta et aegris et amantibus examussim conuenire nemo qui nesciat: pallor deformis, marcentes oculi, lassa genua, quies turbida et suspiritus cruciatus tarditate uehementior. Crederes et illam fluctuare tantum uaporibus febrium, nisi quod et flebat. (7) Heu medicorum ignarae mentes, quid uenae pulsus, quid coloris intemperantia, quid fatigatus anhelitus et utrimquesecus iactatae clebriter laterum mutuae uicissitudines? (8) Dii boni, quam facilis licet non artifici medico, cuiuis tamen docto Veneriae cupidinis comprehensio, cum uideas aliquem sine corporis calore flagrantem! III (1) Ergo igitur inpatientia furoris altius agitata diutinum rupit silentium et ad se uocari praecipit filium - quod nomen in eo, si posset, ne ruboris admoneretur, libenter eraderet. Nec adulescens aegrae parentis moratus imperium, senili tristitie striatam gerens frontem, cubiculum petit, uxori patris matrique fratris utcumque debitum sistens obsequium. (2) Sed illa cruciabili silentio diutissime fatigata et ut in quodam uado dubitationis haerens omne uerbum, quod praesenti sermoni putabat aptissimum, rursum improbans nutante etiam nunc pudore, unde potissimum caperet exordium, decunctatur. (3) At iuuenis nihil etiam tunc sequius suspicatus summisso uultu rogat ultro praesentis causas aegritudinis. (4) Tunc illa nancta solitudinis damnosam occasionem prorumpit iu audaciam et ubertim adlacrimans laciniaque contegens faciem uoce trepida sic eum breuiter adfatur: (5) "Causa omnis et origo praesentis doloris et etiam medela ipsa et salus unica mihi tute ipse es. isti enim tui oculi per meos oculos nd intima delapsi praecordia meis medullis acerrimum commouent incendium. (6) Ergo miserere tua causa pereuntis nec te religio patlis omnino deterreat, cui moritnram prorsus seruabis uxorem. Illius enim recognoscens imaginem in tua facie merito te diligo. Habes solitudinis plenam fiduciam, habes capax necessarii facinoris otium. nam quod nemo nouit, paene non fit." IV (1) Repentino malo perturbatus adolescens, quanqam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen negationis intempestiua seueritate putauit exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum. (2) Ergo prolixe pollicetur et, bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet, impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum uoluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu nouercae. (3) Et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae grauitatis educatorem senem protinus refert. Nec quicquam diutina deliberatione tam salubre uisum quam fuga celeri procellam fortunae saeuientis euadere. (4) Sed impatiens uel exiguae dilationis mulier ficta qualibet causa confestim marito miris persuadet artibus ad longissime dissitas festinare uillulas. (5) Quo facto maturatae spei uaesania praeceps promissae libidinis flagitat uadimonium. Sed iuuenis, modo istud modo aliud causae faciens, execrabilem frustratur eius conspectum, quoad illa, nuntiorum uarietate, pollicitationem sibi denegatam manifesto perspiciens, mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe deterius transtulisset odium. (6) Et adsumpto statim nequissimo et ad omne facinus emancipato quodam dotali seruulo perfidiae suae consilia communicat; nec quicquam melius uidetur quam uita miserum priuare iuuenem. Ergo missus continuo furcifer uenenum praesentarium comparat idque uino diligenter dilutum insontis priuigni praeparat exitio. V (1) Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens repertum uini poculum, in quo uenenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae continuo perduxit haustu. (2) Atque ubi fratri suo paratam mortem ebibit, exanimis terrae procumbit, illicoque repentina pueri pernicie paedagogus commotus ululabili clamore matrem totamque ciet familiam. Iamque cognito casu noxiae potionis uarie quisque praesentium auctores insimulabant extremi facinoris. (3) Sed dira illa femina et malitiae nouercalis exemplar unicum non acerba filii morte, non parricidii conscientia, non infortunio domus, non luctu mariti uel aerumna funeris commota cladem familiae in uindictae compendium traxit, missoque protinus cursore, qui uianti marito domus expugnationem nuntiaret, ac mox eodem ocius ab itinere regresso personata nimia temeritate insimulat priuigni ueneno filium suum interceptum. (4) Et hoc quidem non adeo mentiebatur, quod iam destinatam iuueni mortem praeuenisset puer, sed fratrem iuniorem fingebat ideo priuigni scelere peremptum, quod eius probrosae libidini, qua se comprimere temptauerat, noluisset succumbere. (5) Nec tam inmanibus contenta mendacis addebat sibi quoque ob detectum flagitium eundem illum gladium comminari. Tunc infelix duplici filiorum morte percussus magnis aerumnarum procellis aestuat. (6) Nam et iuniorem incoram sui funerari uidebat et alterum ob incestum parricidiumque capitis scilicet damnatum iri certo sciebat. Ad hoc uxoris dilectae nimium mentitis lamentationibus ad extremum subolis implebatur odium. VI (1) Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerant explicatae, et statim ab ipso eius rogo senex infelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis trahensque cinere sordentem canitiem, foro se festinus immittit. (2) Atque ibi tum fletu, tum precibus genua etiam decurionum contingens nescius fraudium pessimae mulieris in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus: illum incestum paterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata nouercae caede sicarium. (3) Tanta denique miseratione tantaque indignatione curiam, sed et plebem maerens inflammauerat, ut remoto iudicandi taedio et accusationis manifestis probationibus et responsionis meditatis ambagibus cuncti conclamarint lapidibus obrutum publicum malum publice uindicari. (4) Magistratus interim metu periculi proprii, ne de paruis indignationis elementis ad exitium disciplinae ciuitatisque seditio procederet, partim decuriones deprecari, partim populares compescere, ut rite et more maiorum iudicio reddito et utrimquesecus allegationibus examinatis ciuiliter sententia promeretur nec ad instar barbaricae feritatis uel tyrannicae impotentiae damnaretur aliquis inauditus et in pace placida tam dirum saeculo proderetur exemplum. VII (1) Placuit salubre consilium et ilico iussus praeco pronuntiat, patres in curiam conuenirent. Quibus protinus dignitatis iure consueta loca residentibus rursum praeconis uocatu primus accusator incedit. (2) Tunc demum clamatus inducitur etiam reus, et exemplo legis Atticae Martiique iudicii causae patronis denuntiat praeco neque principia dicere neque miserationem commouere. (3) Haec ad istum modum gesta compluribus mutuo sermocinantibus cognoui. (4) Quibus autem uerbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud presepium scire neque ad uos, quae ignoraui, possum enuntiare, sed quae plane comperi, ad istas litteras proferam. (5) Simul enim finita est dicentium contentio, ueritatem criminum fidemque probationis certis instrui nec suspicionibus tantam oconiecturam permitti placuit, (6) atque illum potissimum seruum, qui solus haec ita gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere. (7) Nec tantillum cruciarius ille uel fortuna tam magni iudicii uel confertae conspectu curiae uel certe noxia conscientia sua deterritus, quae ipse finxerat, quasi uera adseuerare atque adserere incipit: (8) quod se uocasset indignatus fastidio nouercae iuuenis, quod, ulciscens iniuriam, filii eius mandauerit necem, quod promisisset grande silentii praemium, (9) quod recusanti mortem sit comminatus, quod uenenum sua manu temperatum dandum fratri reddiderit, quod ad criminis probationem reseruatum poculum neclexisse suspicatus sua postremum manu porrexerit puero. (10) Haec eximie nimis ad ueritatis imaginem uerberone illo simulata cum trepidatione proferente finitum est iudicium. VIII (1) Nec quisquam decurionum tam aequus remanserat iuueni, quin eum euidenter noxae compertum insui culleo pronuntiaret. (2) Cum iam sententiae pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruentibus, ex more perpetuo in urnam aeream deberent coici, quo semel conditis calculis, iam cum rei fortuna transacto, nihil postea commutari licebat, sed mancipabatur potestas capitis in manum carnificis, unus e curia senior prae ceteris compertae fidi atque auctoritatis praecipuae medicus orificium urnae manu contegens, ne quis mitteret calculum temere, haec ad ordinem pertulit: (3) "Quod aetatis sum, uobis adprobatum me uixisse gaudeo, nec patiar falsis criminibus petito reo manifestum homicidium perpetrari nec uos, qui iure iurando adstricti iudicatis, inductos seruuli mendacio peierare. (4) Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare. Ergo, ut res est, de me cognoscite. IX (1) Furcifer iste, uenenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim conuenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis ueterno uehementer implicitus uitae se cruciatui subtrahere gestiret. (2) At ego, perspiciens malum istum uerberonem blaterantem atque inconcinne causificantem certusque aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi; (3) sed futurae quaestioni praecauens non statim pretium, quod offerebatur, accepi, sed "Ne forte aliquis" inquam "istorum quos offers aureorum nequam uel adulter repperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos anulo tuo praenota, donec altera die nummulario praesente comprobentur". (4) Sic inductus signauit pecuniam, quam exinde, ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam adferre et en ecce perlatam coram exhibeo. (5) Videat et suum sigillum recognoscat. Nam quem ad modum eius ueneni frater insimulari potest, quod iste comparauerit?" X (1) Ingens exinde uerberonem corripit trepidatio et in uicem humani coloris succedit pallor infernus perque uniuersa membra frigidus sudor emanabat: (2) tunc pedes incertis alternationibus commouere, modo hanc, modo illam capitis partem scalpere et ore semiclauso balbuttiens nescio quas afannas effutire, ut eum nemo prorsus a culpa uacuum merito crederet; sed reualescente rursus astutia constantissime negare et accersere mendacii non desinit medicum. (3) Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari uideret, multiplicato studio uerberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi serui manibus anulum ferreum deprehensum cum signo sacculi conferunt, quae comparatio praecedentem roborauit suspicionem. (4) Nec rota uel eculeus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mira praesumptione nullis uerberibus ac ne ipso quidem succumbit igni. XI (1) Tum medicus: "Non patiar", inquit, "hercules, non patiar uel contra fas de innocente isto iuuene supplicium uos sumere uel hunc ludificato nostro iudicio poenam noxii facinoris euadere. Dabo enim rei praesentis euidens argumentum. (2) Nam cum uenenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret nec meae sectae crederem conao uenire causas ulli praebere mortis nec exitio, sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, uerens, ne; si daturum me negassem, intempestiua repulsa uiam sceleri subministrarem et ab alio quo piam exitiabilem mercatus hic potionem uel postremum gladio uel quouis telo nefas inchoatum perficeret, dedi uenenum, sed somniferum, mandragoram illum grauedinis compertae famosum et morti simillimi soporis efficacem. (3) Nec mirum desperatissimum istum latronem certum extremae poenae, quae more maiorum in eum competit, cruciatus istos ut leuiores facile tolerare. Sed si uere puer meis temperatam manibus sumpsit potionem, uiuit et quiescit et dormit et protinus marcido sopore discusso remeabit ad diem lucidam. Quod [siue peremptus est] si morte praeuentus est, quaeratis licet causas mortis eius alias." XII (1) Ad istum modum seniore adorante placuit, et itur confestim magna cum festinatione ad illud sepulchrum, quo corpus pueri depositum iacebat. Nemo de curia, de optimatibus nemo ac ne de ipso quidem populo quisquam, qui non illuc curiose confluxerit. (2) Ecce pater, suis ipse manibus coperculo capuli remoto, commodum discusso mortifero sopore surgentem postliminio mortis deprehendit filium eumque complexus artissime, uerbis impar praesenti gaudio, producit ad populum. (3) Atque ut erat adhuc feralibus amiculis instrictus atque obditus deportatur ad iudicium puer. (4) Iamque liquido serui nequissimi atque mulieris nequioris patefactis sceleribus procedit in medium nuda ueritas et nouercae quidem perpetuum indicitur exilium, seruus uero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium. (5) Et illius quidem senis famosa atque fab