[0,0] PRAEFATIO. Stabat adhuc rudibus Pagaseo in litore remis quae ratis undosum prima cucurrit iter. Dum tarnen extremis haerent succincta ceruchis lintea, dum nautas flamina nulla uocant, conueniunt Minyae gemini Chironis ad antrum, qua fugit obliquo garrula lympha pede, quaque ingens platanus genialibus excubat umbris; explicat hic faciles rustica mensa dapes. Crescit fronde torus, uernant in flore capilli, sed uiret Herculeis populus alba comis. Dat puer Aeacides niuea carchesia dextra, sed suus Alcidae pocula miscet Hylas. Finis erat dapibus: citharam pius excitat Orpheus, et mouet ad doctas uerba canora manus. Conticuere uiri, tenuere silentia uenti, uosque retro cursum mox tenuistis, aquae; iam uolucres fessis pendere sub aethera pinnis, iamque truces uideas ora tenere feras; decurrunt scopulis auritae ad carmina quercus, nudaque Peliacus culmina motat apex. Et iam materno permulserat omnia cantu, cum tacuit, querulam deposuitque fidem. Occupat hanc audax, digitosque affringit Achilles, indoctumque rudi personat ore puer. Materiam quaeris? Laudabat carmina blandi hospitis, et tantae murmura magna lyrae. Riserunt Minyae; sed enim tibi dicitur, Orpheu, haec pueri pietas grata fuisse nimis. Me quoque nunc magni nomen celebrare Maronis (si qua fides uero est) gaudet et ipse Maro. [1,0] SILVA. Est dea, quae uacuo sublimis in aere pendens it nimbo succincta latus, sed candida pallam, sed radiata comam, ac stridentibus insonat alis. Haec spes immodicas premit, haec infesta superbis imminet: huic celsas hominum contundere mentes successusque datum et nimios turbare paratus. Quam ueteres Nemesin, genitam de Nocte silenti Oceano dixere patri. Stant sidera fronti, fraena manu, pateramque gerit; semperque uerendum 10 ridet, et insanis obstat contraria coeptis, improba uota domans; ac summis ima reuoluens, miscet et alterna nostros uice temperat actus, atque huc atque illuc uentorum turbine fertur. Viderat haec domitis tumidam te, Graecia, Persis, signa quoque Eoum uictricia ferre sub orbem; uiderat et cantu Aonio eloquiisque superbam ire altum, magnumque loqui, caeloque supinum insertare caput, nec dis te ferre minorem. Mox, fastus exosa grauis, ceruice coegit 20 ferre iugum, et Latiis superatam subdidit armis. Nec fandi permansit honos: tu namque potenti protinus ore tonans, ardentis fulmine linguae cuncta quatis, Cicero; Pyliae non mella senectae, nec iam Dulichias audet conferre procellas, sponte tibi uirides transcribens Graecia palmas. Se tamen Aoniae solatur fronde coronae: deerat adhuc Latio uatum decus, horrida quamquam bella tubasque rudi cantauerat Ennius arte. Editus ecce Maro, quo non felicior alter, 30 seu siluas seu rura canit siue «arma uirumque»: namque Syracosiis cum uix assurgat auenis, Hesiodum premit et magno contendit Homero. Ergo, age, quis centum mihi nunc in carmina linguas immensumque loqui uocemque effundere ahenam, quis mihi det Siculas Latio clangore sorores post Geticam superare chelyn, dum te, optime uatum, imbellis pietas audaci promere cantu audet, Atlanteasque humeris fulcire columnas? Unde ego tantarum repetam primordia laudum? 40 Aut qua fine sequar? Facit ingens copia rerum incertum. Sic frondifera lignator in Ida stat dubius, uastae quae primum robora siluae uulneret: hic patulam procero stipite phagum, hic uidet annosam sua pandere brachia quercum, illic succinctas caput exertare cupressos; metiturque oculis Phrygiae nemora alta parentis. Te nascente, Maro, Parnassi e culmine summo affuit Aonias inter festina sorores Calliope, blandisque exceptum sustulit ulnis, [1,50] permulsitque manu quatiens, terque oscula iunxit, omina ter cecinit, ter lauro tempora cinxit. Mox aliae dant quaeque tuis munuscula cunis certatim: dant plectra, lyram, pellemque pedumque, dant et multiforam modulanda ad carmina loton, et decrescenti compactas ordine auenas, dant Pandionias uolucres; ter murmure placant liuentis oculos, ter frontem baccare tangunt. Venit et Elysio, uenturi praescia, Manto; Manto quae iuuenem fluuio conceperat Ocnum, 60 Ocnum qui matris dederat tibi, Mantua, nomen. Venit; et horrentes quatiens uittamque comasque, sanguineamque rotans aciem, sic ora resoluit plena deo, et ueras excussit pectore uoces: «Dicebam, memini memini, tibi, Mantua, quondam: "Surge, bonis auibus fundata et fulmine laeuo; surge, paremque astris contende educere molem, pyramidum supra sumptus. Pro, quanta manet te gloria! Quam longum senibus celebrabere saeclis! Nascetur, uideo, supera tibi missus ab arce 70 sidereus uates, alti cui numinis haustum mens caelo cognata ferat, quem grande sonantem non Linus Inachides tantum atque Oeagrius Orpheus aut mea qui Tyrio construxit moenia plectro, sed uos, o Musae, sed tu mireris, Apollo". Et nunc, ecce, puer tranquillae ad limina lucis ille diu promissus adest, uitamque salutans has teneris iam nunc mulcet uagitibus auras. Euge, beate puer, sanguis meus! Horreat ortus Graecia tota tuos, laurumque habitura secundam 80 Ascra, Arethusa suis metuant et Smyrna coronis. Incipe adhuc gracili connectere carmina filo, incipe, magne puer; nec uota intexere Diris impia, nec Culici gemitum praestare merenti, nec te Lampsacium pudeat lusisse Ithyphallum, blandaque lasciuis epigrammata pingere chartis; Acmonidas refer et Brontem Volcaniaque antra, igniuomosque apices montis, raucoque trementem murmure Thrinachiam, quoties per nubila flammas eructat tentatque latus uersare Typhoeus; 90 dic Scyllam subitis miseram quae se induit alis, Scyllam quae nimio flagrans Minois amore, ah, potuit rigido genitorem inuadere ferro, crudelis, potuit cano spoliare capillo; crudelis: sed quis duro contendat Amori? Crudelis: sed culpa tua est, tua culpa, Cupido. Atque haec prima noui fuerint elementa poetae, haec fuerint timidae praeludia prima iuuentae. Iam uatem iam, Roma, uocas; iam saeua recessit paupertas, praestatque plis grata otia Musis [1,100] Thuscus eques. Nosco hunc, atauis qui regibus ortus, discinctum iuuenem; cerno et te, maxime princeps, purpureos inter proceres sanctumque senatum pendentem stare ad numeros atque ora tenentem. Tu, tamen, o miserae nimium uicina Cremonae, quid fies amissum, quid fies, mea Mantua, campum pascentem niueos herboso flumine cycnos? Nonne uides, ingrata, tuis quae praemia damnis accumulent superi et solatia quanta rependant? Ipsa en Roma tuo sese quoque iactat alumno. 110 Iamque Phalantei resonant pineta Galesi, Tityre, te uacuo meditantem murmur in antro, iamque tuam dociles recinunt Amaryllida siluae. Nigraque dum raucum tremulis euibrat ab alis carmen, et epoto canit ebria rore cicada, montibus, ah, solis formosum iactat Alexin uocalis Corydon, et «Alexin» reddit imago. Ecce autem imparibus dum sibila flectit auenis impubis pastor, faciles dum ludit amores, aureolo petit hunc malo lasciuaque currit 120 ad salices nymphe furtiuo prodita risu. Sed maiora uocant; nunc, o nunc omnis abesto impius, et casti linguisque animisque fauento: stelligero Deus ille, Deus se fundit ab axe, aeterni mens certa Patris; quique omnia nutu torquet, Idumaeae se uirginis inserit aluo, aurea sparsurus rediuiuo saecula mundo. Tu tamen ante alios felix, mea uera propago, cui licitum, in siluis inter coryleta iacenti, rimari quid fata parent, quid pulchra minentur 130 sidera; quique, mihi diuini pectoris haeres, enthea Cumaeis incingas tempora uittis. Verum age iam, gelidosque tegant umbracula fontis, et fouis cumuletur humus, densique maniplis inspirent flores, uacuoque incisa sepulchro candida formosum testetur littera Daphnin, Daphnin ad astra uocet tenero caua fistula cantu. Ebrius interea nostri nutritor Iacchi Silenus molli dormit resupinus in antro, ebrius et nimio uenas tumefactus alumno; 140 securum pueri audaces atque improba Nais inuadunt furtim, deque ipsis uincla coronis, quae senis e mutilo modo uertice defluxerunt, iniiciunt alacres, promissaque carmina poscunt, carmina cum siluis totos mulcentia montis. Iamque tuis, Minci, glauca sub arundine ripis uincitur alterno Corydonis carmine Thyrsis. Iam repetit querulam Damonis tibia Musam, Damonis Musam scopuli pinusque loquuntur. Sed quid, io, tam dulce tibi est, Galatea, sub undis, [1,150] quam formosa uocet nequiquam ad litora Cyclops? Infelix Cyclops! Sed enim infelicior illo Gallus amat, queriturque suam procul esse Lycorin: Gallus, quem rigidae fleuere in montibus orni, cuius amorem omnes nequeunt mutare labores; Gallus, quem frustra uerbis solatus Apollo est. Haec sat erit limas inter cecinisse capellas pastorem. Tu uictricem fer, Mantua, palmam. Ecce, lacertosi quaerunt noua turba coloni quo segetes ueniant campo, quo sidere tellus 160 uertatur, quod sit falcis, quod tempus aratri. Egredere o siluis, iuuenis, curruque leuatus Triptolemi, Latios foecunda messibus agros. Nec caelebs iam palmes agat, sed reptet ad ulmum ebrius, at dulci rubeat noua nupta marito; et pater Autumnus medio consurgat ab aruo pomiferum uiridi caput alte umbratus amictu, atque, Acheloe, tuum teneat graue dextera cornu; stetque catenatas suadens nudare palaestras Palladis ampla arbos bicoloribus horrida baccis, 170 frondibus et uersis longum discriminet annum. Iam laetos inter saltus frondosaque tesqua, hinc uitulus primo cui frons protuberet aeuo mugitu tenero matrem uocet, inde per herbas candida lasciuo discurrat bucula saltu. At quibus assurgunt pleno iam cornua gyro inter se aduerso decertent pectore amantes, dum rudis exultim florentis in aequore campi ludit equus, uolucresque fuga praeuertere uentos aut tranare amnis aut cursu euincere montem 180 gestit, Olympiacae rapturus dona coronae; lanigerumque pecus primo propellat Eoo de stabulis pastor, dum pratis roscida lucent gramina, dum teretes per flexa cacumina guttae colludunt; ipsae haerentes uix rupibus altis aspera Cinyphiae carpant dumeta capellae. Tum glomerata cauo fundant se examina saxo, halantemque rosam et tenerorum germina florum taurigenae populentur aues, plenoque recurrant poplite: iam lentum teneat fundamina gluten, 190 iam portas arcemque et propugnacula condant, ceraque nectareas ducat sexangula cellas; aut natos aut mella legant, fucosque repellant, turpe pecus, iamque accinctae ciuilibus armis expediantque manus rostris et spicula uibrent, nocturnoque sonent mussantia castra susurro. At tu quae tellus aestuque geluque laboras, cui sacer hibernos Helicon intercipit ortus, ne cessa acceptam nostrae submittere laurum. Nec iam supremi certent de sanguine uatis [1,200] Smyrna Rhodos Colophon Salamis Chios Argos Athenae, quippe Bianoream manet haec uictoria gentem. Namque meus timido qui rura et pascua uersu hactenus excoluit, stimulis tandem acribus actus dediscetque metum ualidasque in pectora uires contrahet, attonitoque canet fera pectine bella. Qualis adhuc breuibus quae uix bene fidere pinnis coepit auis, matrem primo nidosque loquaces circum it et crebrum patula super arbore sidit; colligit inde animos sensim, et uicina uolatu 210 stagna legit, terrasque capit captasque relinquit, lasciuitque fuga; tandem et sublimia tranat nubila, et iratis audens se credere uentis in spatia excurrit, iustisque eremigat alis. Ac primum Siculis magnum producet ab oris Laomedontiaden, undisque et turbine saeuo auferet in Libyen; quem Dido ignara futuri (sic placitum superis) animoque domoque receptet. Reginaeque hospes, diri commenta Sinonis, mendaces Graios, uanae periuria gentis, 220 et populata matis Neptunia Pergama flammis, se quoque iactatum referet terraque marique; illa auidis bibet ignem oculis, noctemque diemque nutriet infelix uesanum pectore amorem. Venatu tandem in medio Saturnia nimbum pronuba diffundet, soloque Hymenaeus in antro affuerit, nullasque faces, moestum, afferet, omen! Fulgoresque dabit, nymphis ululantibus, aether. Ipse Iouis monitu Aeneas rursum ire per undas cogetur uento, rursum Itala quaerere regna, 230 surgentem Ausoniae solio impositurus Iulum. At Phoenissa rogum saeuo furiata dolore inscendet moritura, trucesque in uota uocabit Eumenidas; mox et Phrygium, pro tristia dona, ah, niueum per pectus aget miserabilis ensem! Discolor interea taurino combibet ore Iris aquas, iterumque antris effundet apertis Hippotades hyemem, et rapidis ruet aequora uentis. Zanclaeas iterum fessi eiicientur ad oras Troes, et hospitio fidi accipientur Acestae: 240 hic patris ad tumulum sollemnis ordine pompas dux feret, ac meritos celebrabit litore ludos. Tum pelagus relegens, amisso praeside puppis, uix tandem Euboica lacrimans potietur harena. Atque ubi fata deum uiuacis ab ore Sibyllae hauserit, infernas etiam descendet ad umbras (o pietas!), manesque petet per Auerna paternos; Romanosque suos Lethaei ad fluminis undam conferet, et magnos gaudens cognoscet Iulos paciferumque ducem fuluo cui pulchra metallo [1,250] saecla fluent, cui pressa graui pede bella iacebunt. His laetus porta ad socios euadet eburna dux Anchisiades, Thuscumque enabit ad amnem. Necdum parta quies: restant bella aspera, restant, et crassus multo stagnabit funere Thybris. At tibi Castaliis renouentur pectora lymphis, care nepos; nunc, nunc ingenti est ore sonandum. Grande opus a tergo: quis enim alto euincere cantu clamoresque uirum atque hinnitus speret equorum? Tu tamen euinces; licitum tibi, maxime uatum, 260 arma acies furias Martem ipsum aequare canendo. Iamque uolans superas Alecto impune per auras Tartareum canit, et resides stridentibus hydris instimulat; dux ipsa manu Saturnia saeua claustra quatit Belli, postesque irata refringit. Iam Latiae coiere manus; domat aspera duris ora lupis sonipes, facilesque in puluere gyros flectit eques; ipsae alpino de uertice siluae praecipitant, auidae Phrygios haurire cruores; iam rastri pondus rigidum diffingit in ensem 270 caedis amor, uersique abeunt in pila ligones, attritusque caua mutatur casside uomis; iamque aurem horrisono rumpunt fera classica bombo, armorumque minax praestringit lumina fulgor. Dumque alacres secum in Martem Cythereius heros Arcadas et missum auspicio Pallanta sinistro, audacem puerum, melioraque fata secutos Tyrrhenos rapit, et tantis accingitur ausis, ecce, furens Rutulus saeuoque instinctus amore, nequiquam in Phrygiam iaculatus lampada classem, 280 miratur subitas pelago consurgere nymphas; nec minus irrumpit castris, altamque cruentus dat stragem, fluuioque euadit laetus amico. Ultor adest, sociosque exponens litore tuto, auspicium belli, maternis fulgurat armis Dardanides, totasque in pugnam exsuscitat iras. O qui sudor equis! Qui se alto in puluere reges turpabunt! Quanto exsurget rubra sanguine tellus! Nec tuus basta deus nec te tua dextera forti, Mezenti, leto eripiet uisque effera mentis, 290 sed consors nato accedes tumulique necisque. At tu quo, nimio spoliorum et laudis amore inconsulta, ruis? Quin saeuas, bellica uirgo, insidias prius et uenientem respicis hastam? Tuque, miser, pone o rapti mala gaudia baltei et caesi exuuias pueri; inuidiamque deorum, Turne, caue; dabis, heu, poenas, dabis, improbe, et istam Euandro debes animam atque ultricibus umbris. Sic tandem Iliacas properans pensare ruinas, ad Teucros fessis reuolat Victoria pinnis. [1,300] Grande tamen uobis leti solamen honesti, magnanimi heroes nati felicibus astris, afferet Aonius iuuenis, cui dia canenti facta uirum totis pariter praeconia linguis soluet Fama loquax, cui dulci semper ab ore roscida mella fluent, cuiusque Acheloia Siren gestiet innocuo diuina poemata cantu flectere, cui blandis insidet Suada labellis, cui decus omne suum cedet stupefacta uetustas. Ipsa illi, quem uix ducibus largiris, honorem 310 sponte feres, totoque assurges, Roma, theatro». Haec ubi ueridico fudit de pectore Manto, composuit uultum, teneroque arrisit alumno; osculaque ore legens sacrum inspirauit amorem, afflauitque animum, tenuesque recessit in auras. Plauserunt hilares ad tanta oracula Musae, plauserunt nymphae; quique alto e uertice montis affuerat, capripes concussit cornua faunus; et triplices carmen scripsere adamante sorores. Vos age nunc alacres certatim, Ethrusca iuuentus 320 Aoniis operata sacris, accurrite mecum daedala perpetui uisum monumenta poetae, qualia nec castae peplis intexta Mineruae sollemni, ueteres, lustro explicuistis, Athenae, picta rubro quoties animantur praelia cocco; nec uetus immensum fuerint quae sparsa per orbem gloria septena celebrat spectacula fama. Nam neque belligeris Babylon pulsata quadrigis moenia, nec liquido pomaria pendula caelo conferat, aut dextris constructa altaria Delos 330 cornibus, aut uasti molem Rhodos aurea Phoebi; non Cares, Mausole, tui caelamina busti, Phidiacum non Elis ebur, non ipsa superbas pyramidas iactet lasciui lingua Canobi. Namque haec aut ualido Neptuni quassa tridenti, aut telo, Summane, tuo traxere ruinam, aut trucibus nimbis aut irae obnoxia Cauri, aut tacitis lenti perierunt dentibus aeui; at manet aeternum et seros excurrit in annos uatis opus: dumque in tacito uaga sidera mundo 340 fulgebunt, dum sol nigris orietur ab Indis, praeuia luciferis aderit dum curribus Eos, dum uer tristis hyems, autumnum proferet aestas, dumque fluet spirans refluetque reciproca Tethys, dum mixta alternas capient elementa figuras, semper erit magni decus immortale Maronis, semper inexhaustis ibunt haec flumina uenis, semper ab his docti ducentur fontibus haustus, semper odoratos fundent haec gramina flores, unde piae libetis apes, unde inclyta nectat [1,350] serta comis triplici iuuenilis Gratia dextra. Et quis, io iuuenes, tanti miracula lustrans eloquii, non se immensos terraeque marisque prospectare putet tractus? Hic ubere largo luxuriant segetes; hic mollia gramina tondet armentum; hic lentis amicitur uitibus ulmus; illinc muscoso tollunt se robora trunco; hinc maria ampla patent; bibulis hoc squalet harenis litus; ab his gelidi decurrunt montibus amnes; huc uastae incumbunt rupes; hinc scrupea pandunt 360 antra sinus; illinc ualles cubuere reductae; et discors pulchrum facies ita temperat orbem. Sic uarios sese in uultus facundia diues induit: et uasto nunc torrens impete fertur fluminis in morem, sicco nunc aret in alueo; nunc sese laxat, nunc exspatiata coercet; nunc inculta decet, nunc blandis plena renidet floribus; interdum pulchre simul omnia miscet. O uatum pretiosa quies! O gaudia solis nota plis, dulcis furor, incorrupta uoluptas, 370 ambrosiaeque deum mensae! Quis, talla cernens, regibus inuideat? Mollem sibi prorsus habeto uestem aurum gemmas, tantum hinc procul esto malignum 373 uulgus. Ad haec nulli perrumpant sacra profani.