[9,0] MAGISTRI PETRI ABAELARDI EPISTOLA ET FIDEI CONFESSIO AD HELOISSAM. [9,1] Soror mea Heloissa, quondam mihi in saeculo cara, nunc in Christo carissima, odiosum me mundo reddidit logica. Aiunt enim peruersi peruertentes, quorum sapientia est in perditione, me in logica praestantissimum esse, sed in Paulo non mediocriter claudicare. Quumque ingenii praedicent aciem, christianae fidei subtrahunt puritatem. Quia, ut mihi uidetur, opinione potius traducuntur ad iudicium, quam experientiae magistratu. Nolo sic esse philosophus, ut recalcitrem Paulo; non sic esse Aristoteles, ut secludar a Christo. Non enim aliud nomen est sub coelo, in quo oporteat me saluum fieri. [9,2] Adoro Christum in dextera Patris regnantem. Amplector eum ulnis fidei in carne uirginali de Paracleto sumpta gloriosa diuinitus operantem. Et ut trepida sollicitudo, cunctaeque ambages a corde tui pectoris explodantur, hoc de me teneto, quod super illam petram fundaui conscientiam meam, super quam Christus aedificauit ecclesiam suam. Cuius petrae titulum tibi breuiter assignabo. Credo in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum; unum naturaliter et uerum Deum: qui sic in personis approbat Trinitatem, ut semper in substantia custodiat unitatem. Credo Filium per omnia Patri esse coaequalem, scilicet aeternitate, potestate, uoluntate et opere. Nec audio Arium, qui peruerso ingenio actus, imo daemoniaco seductus spiritu, gradus facit in Trinitate, Patrem maiorem, Filium dogmatizans minorem, oblitus legalis praecepti: "Non ascendes, inquit lex, per gradus ad meum altare." Ad altare quippe Dei per gradus ascendit, qui prius et posterius in Trinitate ponit. Spiritum etiam sanctum Patri et Filio consubstantialem et coaequalem per omnia testor, utpote quem bonitatis nomine designari uolumina mea saepe declarant. Damno Sabellium, qui eamdem personam asserens Patris et Filii, Patrem passum autumauit; unde et patripassiani dicti sunt. [9,3] Credo etiam Filium Dei factum esse Filium hominis, unamque personam ex duabus et in naturis duabus consistere. Qui post completam susceptae humanitatis dispensationem passus est et mortuus, et resurrexit, et ascendit in coefum, uenturusque est iudicare uiuos et mortuos. Assero etiam in baptismo uniuersa remitti delicta; gratiaque nos egere, qua et incipiamus bonum, et perficiamus, lapsosque per poenitentiam reformari. De carnis autem resurrectione quid opus est dicere, quum frustra glorier me christianum, si non credidero resurrecturum? [9,4] Haec itaque est fides in qua sedeo, ex qua spei contraho firmitatem. In hac locatus salubriter, latratus Scyllae non timeo, uertiginem Charybdis rideo, mortiferos Sirenarum modulos non horresco. Si irruat turbo, non quatior. Si uenti perflent, non moueor. Fundatus enim sum supra firmam petram.