[6,0] EPISTOLA SEXTA - QUAE EST RURSUM HELOISSAE AD PETRUM. Suo specialiter, sua singulariter. [6,1] Ne me forte in aliquo de inobedientia causari queas, uerbis etiam immoderati doloris tue frenum impositum est iussionis, ut ab his michi saltem in scribendo temperem a quibus in sermone non tam difficile quam impossibile est prouidere. Nichil enim minus in nostra est potestate quam animus, eique magis obedire cogimur quam imperare possimus. Unde et cum nos eius affectiones stimulant, nemo earum subitos impulsus ita repulerit ut non in effecta facile prorumpant et se per uerba facilius effluant, que promptiores animi passionum sunt note, secundum quod scriptum es: "Ex habundantia enim cordis os loquitur." Reuocabo itaque manum a scripto in quibus linguam a uerbis temperare non ualeo. Utinam sie animus dolentis parere promptus sit quemadmodum dextera scribentis! [6,2] Aliquod tamen dolori remedium uales conferre, si non hunc omnino possis auferre. Ut enim insertum clauum alius expellit, sie cogitatio noua priorem excludit, cum alias intentus animus priorum memoriam dimittere cogitur aut intermittere. Tanto uero amplius cogitatio quelibet animum occupat et ab aliis deducit, quanto quod cogitatur honestius estimatur, et quo intendimus animum magis uidetur necessarium. Omnes itaque nos Christi ancille et in Christo filie tue duo nunc a tua Paternitate supplices postulamus, que nobis admodum necessaria prouidemus. Quorum quidem alterum est ut nos instruere uelis unde sanctimonialium ordo ceperit, et que nostre sit professionis auctoritas. Alterum uero est ut aliquam nobis regulam instituas, et scriptam dirigas que feminarum sit propria et ex integro nostre conuersionis statum habitumque describat, quod nondum a Patribus sanctis actum esse conspeximus. [6,3] Cuius quidem rei deffectu et indigentia nunc agitur ut ad eiusdem regule professionem tam mares quam femine in monasteriis suscipiantur, et idem institutionis monastice iugum imponitur infirmo sexui eque ut forti. Unam quippe nunc Regulam beati Benedicti apud Latinos femine profitentur eque ut uiri. Quam sicut uiris solummodo constat scriptam esse, ita et ab ipsis tantum impleri posse, tam subiectis pariter quam prelatis. Ut enim cetera nunc omittam Regule capitula, quid ad feminas quod de cucullis, femoralibus et scapularibus ibi scriptum est? Quid denique ad ipsas de tunicis aut de laneis ad carnem indumentis, cum earum humoris superflui menstrue purgationes hec omnino refugiant? Quid ad ipsas etiam quod de abbate statuitur, ut ipse lectionem dicat Euuangelicam et post ipsam hymnum incipiat? Quid de mensa abbatis seorsum cum peregrinis et hospitibus constituenda? Numquid nostre conuenit religioni, ut uel numquam hospitium uiris prebeat, aut cum his quos susceperit uiris abbatissa comedat? O quam facilis ad ruinam animarum uirorum ac mulierum in unum cohabitatio! Maxime uero in mensa, ubi crapula dominatur et ebrietas, et uinum in dulcedine bibitur "in quo est luxuria." Quod et beatus precauens Ieronimus ad matrem et filiam scribens meminit dicens: "Difficilemter epulas seruatur pudicitia." Ipse quoque poeta luxurie turpitudinisque doctor libro Amatorie artis intitulato quantam fornicationis occasionem conuiuia maxime prebeant studiose exequitur, dicens: Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas Permanet et cepto stat grauis ille loco. Tunc ueniunt risus, tunc pauper cornua sumit. Tum dolor et curae rugaque frontis abiit. Illic sepe animos iuuenum rapuere puelle Et Venus in uinia ignis in igne fuit. Numquid et si feminas solas hospitio susceptas ad mensam admiserint, nullum ibi latet periculum? Certe in seducenda muliere nullum est eque facile ut lenocinium muliebre, nec corrupte mentis turpitudinem ita prompte cuiquam mulier committit sicut mulieri. Unde et predictus Ieronimus maxime secularium accessus feminarum uitare propositi sancti feminas adhortatur. Denique si uiris ab hospitalitate nostra exclusis solas admittamus feminas, quis non uideat quanta exasperatione uiros offendamus, quorum beneficiis monasteria sexus infirmi egent, maxime si eis a quibus plus accipiunt minus aut omnino nichil largiri uideantur? Quod si predicte Regule tenor a nobis impleri non potest, uereor ne illud apostoli Iacobi in nostram quoque damnationem dictum sit: "Quicumque totam Legem obseruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus." Quod est dicere: De hoc etiam ipso reus statuitur qui peragit multa, quod non implet omnia; et transgressor Legis efficitur ex uno cuius impletor non fuerit, nisi omnibus consummatis eius preceptis. Quod ipse statim diligenter exponens apostolus adiecit: "Qui enim dixit: 'Non mechaberis', dixit et: 'Non occides'. Quod si non mechaberis, occidas autem, factus es transgressor Legis." Ac si aperte dicat: Ideo quilibet reus fit de transgressione uniuscuiuslibet precepti, quia ipse Dominus, qui precipit unum, precipit et aliud; et quodcumque Legis uioletur preceptum, ipse contempnitur qui Legem non in uno sed in omnibus pariter mandatis constituit. [6,4] Ut autem preteream illa Regule instituta que penitus obseruare non possumus aut sine periculo non ualemus, ubi umquam ad colligendas messes conuentus monialium exire uel labores agrorum habere consueuit? aut suscipiendarum feminarum constantiam uno anno probauerit, easque tercio perlecta Regula, sicut in ipsa iubetur, instruxerit? Quid rursum stultius quam uiam ignotam nec adhuc demonstratam aggredi? Quid presumptuosius quam eligere ac profiteri uitam quam nescias, aut uotum facere quod implere non queas? Sed et cum omnium uirtutum discretio sit mater, et omnium bonorum moderatrix sit ratio, quis aut uirtutem aut bonum censeat quod ab istis dissentire uideat? Ipsas quippe uirtutes excedentes modum atque mensuram, sicut Ieronimus asserit, inter uitia reputari conuenit. Quis autem ab omni ratione ac discretione seiunctum non uideat, si ad imponenda onera, eorum quibus imponuntur ualitudines prius non discutiantur, ut nature constitutionem humana sequatur industria? Quis asinum sarcina tanta qua dignum iudicat elephantem? Quis tanta pueris aut senibus quanta uiris iniungat? Tanta debilibus scilicet quanta fortibus; tanta infirmis quanta sanis; tanta feminis quanta maribus, infirmiori uidelicet sexui quanta et forti? Quod diligenter beatus papa Gregorius attendens, Pastoralis sui capitulo XXIV tam de ammonendis quam de precipiendis, ita distinxit: "Aliter igitur ammonendi sunt uiri, atque aliter femine, quia illis grauia, istis uero sunt iniungenda leuiora, et illos magna excerceant, istas uero leuia demulcendo conuertant." [6,5] Certe et qui monachorum regulas scripserunt nec solum de feminis omnino tacuerunt, uerum etiam illa statuerunt que eis nullatenus conuenire sciebant; satis commode innuerunt nequaquam eodem iugo regule tauri et iuuence premendam esse ceruicem, quia quos dispares natura creauit, equari labore non conuenit. Huius autem discretionis beatus non immemor Benedictus, tanquam omnium iustorum spiritu plenus, pro qualitate hominum aut temporum cuncta sic moderatur in Regula ut omnia, sicut ipsemet uno concludit loco, mensurate fiant. Primo itaque ab ipso incipiens abbate, precipit eum ita suiectis presidere, ut ... secundum unius (inquit) cuiusque qualitatem uel intelligentiam ita se omnibus conformet et aptet, ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, uerum in augmentatione boni gregis gaudeat... Suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum... Discernat et tempora, cogitans discretionem sancti Iacob, dicentis: "Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die." Hec ergo aliaque testimonia discretionis, matris uirtutum, sumens sic omnino temperet, ut et fortes sit quod cupiant et infirmi non refugiant. Ad hanc quidem dispensationis moderationem indulgentia pertinet puerorum, senum et omnino debilium, lectoris seu septimanariorum coquine ante alios refectio, et in ipso etiam conuentu de ipsa cibi uel potus qualitate seu quantitate pro diuersitate hominum prouidentia, de quibus quidem singulis ibi diligenter scriptum est. Ipsa quoque statuta ieiunii tempora pro qualitate temporis uel quantitate laboris ita relaxat prout nature postulat infirmitas. Quid, obsecro ubi iste qui sic ad hominum et temporum qualitatem omnia moderatur, ut ab omnibus sine murmuratione perferri queant que instituuntur, quid, inquam, de feminis prouideret, si eis quoque pariter ut uiris regulam institueret? Si enim in quibusdam Regule rigorem pueris, senibus et debilibus pro ipsa nature debilitate uel infirmitate temperare cogitur, quid de fragili sexu prouideret cuius maxime debilis et infirma natura cognoscitur? Perpende itaque quam longe absistat ab omni rationis discretione eiusdem Regule professione tam feminas quam uiros obligari, eademque sarcina tam debiles quam fortes onerari. Satis esse nostre arbitror infirmitati, si nos ipsis Ecclesie rectoribus et qui in sacris ordinibus constituti sunt clericis tam continentie quam abstinentie uirtus equauerit, maxime cum Veritas dicat: Perfectus omnis erit, si sit sicut magister eius." Quibus etiam pro magno reputandum esset, si religiosos laicos equiparare possemus: que namque in fortibus parua censemus in debilibus ammiramur, et iuxta illud Apostoli: "Virtus in infirmitate perficitur." [6,6] Ne uero laicorum religio pro paruo ducatur, qualis fuit Abrahe, Dauid, Iob, licet coniugatorum, Chrisostomus In Epistola ad Hebreos sermone VII nobis occurrit, dicens: Sunt multa in quibus... poterit laborare ut bestiam illam incantet. Que sunt ista? Labores, lectiones, uigilie. Sed quid ad nos, hec inquit, qui non sumus monachi? Hec michi dicis? Dic Paulo, cum dicit: "Vigilantes in omni patientia et oratione" cum dicit: "Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis." Non enim hec monachis scribebat tantum, sed omnibus qui erant in ciuitatibus. Non enim secularis homo debet aliquid amplius habere monacho quam cum uxore comcumbere tantum. Hie enim habet ueniam, in aliis autem nequaquam, sed omnia equaliter sicut monachi agere debent. Nam et beatitudines que a Christo dicuntur non monachis tantum dicte sunt... Alioqum uniuersus mundus peribit... Et in angustum inclusit ea que uirtutis sunt. Et quomodo honorabiles sunt nuptie, que nobis tantum impediunt? Ex quibus quidem uerbis aperte colligitur quod quisquis euuangelicis preceptis continentie uirtutem addiderit, monasticam perfectionem implebit. Atque utinam ad hoc nostra religio conscendere posset ut Euuangelium impleret, non transcenderet, nec plusquam christiane appeteremus esse. Hinc profecto, ni fallor, sancti decreuerunt Patres non ita nobis sicut uiris generalem aliquam regulam quasi nouam Legem prefigere, nec magnitudine uotorum nostram infirmitatem onerare, attendentes illud Apostoli: "Lex enim iram operatur: ubi enim non est Lex, nec preuaricatio." Et iterum: "Lex autem subintrauit ut habundaret delictum." Idem quoque maximus continentie predicator de infirmitate nostra plurimum confidens, et quasi ad secundas nuptias urgens iuniores uiduas: "Volo, inquit, iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare aduersario," etc. Quod et beatus Ieronimus saluberrimum esse considerans, Eustochio de improuisis feminarum uotis consulit his uerbis: "Si autem et ille que uirgines sunt ob alias tamen culpas non saluantur, quid fiet illis que prostituerunt membra Christi, et mutauerunt templum Spiritus Sancti in lupanar? ... Rectius fuerat homini subisse coniugium, ambulasse per plana, quam per altiora tendentem, in profundum inferni cadere." Quarum etiam temerarie professioni sanctus Augustinus consulens, in libro De continentia uiduali ad Iulianam scribit his uerbis: "Que non cepit, deliberet; que aggressa est, perseueret. Nulla aduersario detur occasio; nulla Christo subtrahatur oblatio." Hinc etiam canones nostre infirmitati consulentes decreuerunt diaconissas ante XI annos ordinari non debere, et hoc cum diligenti probatione, cum a uiginti annis liceat diaconos promoueri. [6,7] Sunt et in monasteriis qui Regulares dicuntur Canonici, beati Augustini quandam ut aiunt regulam profitentes, qui semferiores monachis nullatenus arbitrantur, licet eos et uesci carnibus et lineis uti uideamus. Quorum quidem uirtutem, si nostra exequare infirmitas posset, numquid pro minimo habendum esset? Ut autem nobis de omnibus cibis tutius ac leuius indulgeatur, ipsa quoque natura prouidit, que maiore scilicet sobrietatis uirtute sexum nostrum premuniuit. Constat quippe multo parciore sumptu et alimonia minore feminas quam uiros sustentari posse, nec eas tam leuiter inebriari physica protestatur. Unde et Macrobius Theodorius Saturnaliorum libro VII meminit his uerbis: "Aristotiles mulieres inquit raro hebriantur, crebro senes... Mulier humectissimo est corpore: docet hoc et leuitas cutis et splendor; docent precipue assidue purgationes superfluo exonerantes corpus humore. Cum ergo epotum uinum in tam largum ceciderit humorem, uim suam perdit... nec facile cerebri sedem ferit fortitudine eius extincta." Item: "Muliebre corpus crebris purgationibus deputatum pluribus consertum foraminibus, ut pateat in meatus et uias prebeat humori in egestionis exitum confluenti; per hec foramina uapor uini celeriter euanescit. Contra, senibus siccum est corpus, quod probat asperitas et scalor cutis." Ex his itaque perpende quanto tutius ac iustius nature et infirmitati nostre cibus quilibet et potus indulgeri possit, quarum uidelicet corda crapula et hebrietate grauari facile non possunt, cum ab illa nos cibi parcitas, ab ista feminei corporis qualitas, ut dictum est, protegat. Satis nostre esse infirmitati et maximum imputari debet, si continenter ac sine proprietate uiuentes et, officiis occupate diuinis, ipsos Ecclesie duces uel religiosos laicos in uictu adequemus, uel eos denique qui Regulares Canonici dicuntur et se precipue uitam apostolicam sequi profitentur. Magne postremo prouidentie est his qui Deo se per uotum obligant ut minus uoueant et plus exequantur, ut aliquid semper debitis gratia superaddant. Hinc enim per semetipsam Veritas ait: "Cum feceritis omnia que precepta sunt, dicite: Serui inutiles sumus; que debuimus facere, fecimus." Ac si aperte diceret: Ideo inutiles et quasi pro nichilo ac sine meritis reputandi, quia debitis tantum exsoluendis contenti, nichil ex gratia superaddidimus. De quibus quidem gratis supperaddendis, ipse quoque Dommus alibi parabolice loquens ait: "Sed et si quid supererogaueris, ego cum rediero reddam tibi." Quod quidem hoc tempore multi monastice religionis temerarii professores, si diligentius attenderent et in quam professionem iurarent antea prouiderent, atque ipsum Regule tenorem studiose perscruptarentur, minus per ignorantiam offenderent et per negligentiam peccarent. Nunc uero, indiscrete omnes fere pariter ad monasticam conuersionem currentes, inordinate suscepti, inordinatius uiuunt, et eadem facilitate qua ignotam Regulam profitentur eam contempnentes, consuetudines quas uolunt pro lege statuunt. Prouidendum itaque nobis est ne id oneris femine presumamus, in quo uiros fere iam uniuersos succumbere uidemus immo et deficere! Senuisse iam mundum conspicimus, hominesque ipsos cum ceteris que mundi sunt pristinum nature uigorem amisisse, et iuxta illud Veritatis, ipsam karitatem non tam "multorum" quam fere ommum refriguisse, ut iam uidelicet pro qualitate hominum ipsas propter homines scriptas uel mutari uel temperari necesse sit regulas. Cuius quidem discretionis ipse quoque beatus non immemor Benedictus ita se monastice districtionis rigorem temperasse fatetur, ut descriptam a se Regulam comparatione priorum institutorum nonnisi quandam honestatis institutionem et quandam conuersationis inchoationem reputet, dicens: "Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc obseruantes... aliquatenus uel honestatem morum aut initium conuersationis nos demonstremus habere. Ceterum ad perfectionem conuersationis qui festinat, sunt doctrine sanctorum Patrum, quarum obseruatio perducat hominem ad celsitudinem perfectionis." Item: "Quisquis ergo ad celestem patriam festinas, hanc minimam inchoationis Regulam... adiuuante Christo perfice, et tunc demum ad maiora... doctrine uirtutumque culmina Deo protegente peruenies." Qui, ut ipse ait, dum quando legamus olim sanctos Patres uno die psalterium explere solere, ita psalmodiam tepidis temperauit ut in ipsa per ebdomadem distributione psalmorum minore ipsorum numero monachi quam clerici sint contenti. [6,8] Quid etiam tam religioni quietique monastice contrarium est quam quod luxurie fomentum maxime prestat et tumultus excitat, atque ipsam Dei in nobis ymaginem, qua prestamus ceteris id est: rationem, delet? Hoc autem uinum est, quod supra ornnia uictui pertinentia plurimum Scriptura damnosum asserit et caueri ammonet. De quo et maximus ille sapientum in Prouerbiis meminit, dicens: "Luxuriosa res uinum, et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur non erit sapiens... Cui ue? Cuius patri ue? Cui rixe? Cui fouee? Cui sine causa uulnera? Cui suffusio oculorum? Nonne his qui morantur in uino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis uinum quando flauescit, cum splenduerit in uitro color eius. Ingreditur blande; sed in nouissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus uenena diffundet. Oculi tui uidebunt extraneas, et cor tuum loquetur peruersa. Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clauo. Et dices: Verberauerunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando euigilabo, et rursus uina reperiam?" Item: "Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare uinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; ne forte bibant, et obliuiscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis." Et in Ecclesiastico scriptum est: "Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguunt sensatos." Ipse quoque Ieronimus ad Nepotianum scribens de uita clericorum, et quasi grauiter indignans quod sacerdotes Legis ab omni quod inebriare potest abstinentes nostros in hac abstinentia superent: "Nequaquam (inquit) uinum redoleas, ne audias illud philosophi: 'Hoc non est osculum porrigere, sed propinare.'" Vinolentos sacerdotes et Apostolus dampnat et Lex Vetus prohibet: "qui altari deseruiunt, uinum et siceram non bibant". Sicera hebreo sermone omnis porio nuncupatur, que inebriare potest, siue illa que fermento conficitur, siue pomorum succo aut faui decoquuntur in dulcedine, et herbarum potionem aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctiaque frugibus, aqua pinguior colatur. "Quicquid inebriat et statum mentis euertit, fuge similiter ut uinum." Ecce quod regum deliciis interdicitur, sacerdotibus penitus denegatur, et cibis omnibus periculosius esse constat. Ipse tamen tam spiritalis uir beatus Benedictus dispensatione quadam presentis etatis indulgere monachis cogitur: "Licet, inquit, legamus uinum monachorum omnino non esse; sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest," etc. Legerat ni fallor quod in Vitis Patrum scriptum est his uerbis: "Narrauerunt quidam abbati Pastori de quodam monacho quia non bibebat uinum; et dixit eis quia uinum monachorum omnino non est." Item post aliqua: "Facta est aliquando celebratio missarum in monte abbatis Antonii, et inuentum est ibi cenidium uini. Et tollens unus de senibus paruum uas, calicem portauit ad abbatem Sisoi et dedit ei. Et bibit semel. Et secundo: et accepit et bibit. Obtulit ei et tercio, sed non accepit dicens: 'Quiesce frater. An nescis quia est Sathanas?'" Et iterum de abbate Sisoi: "Dicit ergo Abraham discipulus eius: 'Si occurritur in Sabbato et Dominica ad ecclesiam, et biberit tres calices, ne multo est?' Et dixit senex: 'Si non esset Sathanas, non esset multum.'" [6,9] Ubi umquam, queso, carnes a Deo dampnate sunt uel monachis interdicte? Vide, obsecro, et attende qua neccessitate Regulam temperet in eo etiam quod periculosius est monachis, et quod eorum non esse nouerit, quia uidelicet huius abstinentia temporibus suis monachis iam persuaderi non poterat. Utinam eadem dispensatione et in hoc tempore ageretur, ut uidelicet in his que media boni et mali atque indifferentia dicuntur, tale temperamentum fieret ut quod iam persuaderi non ualet, professio non exigeret, mediisque omnibus sine scandalo concessis, sola interdici peccata sufficeret; et sic quoque in cibis sicut in uestimentis dispensaretur, ut quod uilius comparari posset ministraretur, et per omnia neccessitati, non superfluitati, consuleretur. Non enim magnopere sunt curanda que nos regno Dei non preparant, uel que nos minime Deo commendant. Hec uero sunt omnia que exterius geruntur, et eque reprobis ut electis, eque ypocritis ut religiosis communia sunt. Nichil quippe inter Iudeos et Christianos ita separat sicut exteriorum operum et interiorum discretio, presertim cum inter filios Dei et diaboli sola caritas discernat, quam plenitudinem legis et finem precepti Apostolus uocat. Unde et ipse hanc operuni gloriam prorsus extenuans ut fidei preferat iustitiam, Iudeum alloquens dicit: "Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non; sed per legem fidei. Arbitramur enim hominem iustificari per fidem sine operibus Legis." Item: "Si enim Abraham ex operibus Legis iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim dicit Scriptura?" Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam." Et rursum: "Ei (inquit) qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam, secundum propositum gratie Dei." Idem etiam omnium ciborum esum Christianis indulgens, et ab his ea que iustificant distinguens: "Non est (inquit) regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto... Omnia quidem munda sunt; sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere uinum, neque in quo frater tuus offendatur aut scandalizetur aut infirmetur." Non enim hoc loco ulla cibi comestio interdicitur, sed comestionis offensio qua uidelicet quidam ex conuersis Iudeis scandalizabantur, cum uiderent ea quoque comedi que Lex interdixerat. Quod quidem scandalum apostolus etiam Petrus cupiens euitare, grauiter ab ipso est obiurgatus et salubriter correctus, sicut ipsemet Paulus ad Galatas scribens commemorat; qui rursus Chorinthiis scribens: "Esca autem nos non commendat Deo." Et rursum: "Omne quod in macello uenit manducate... Domini est terra, et plenitudo eius." Et ad Colosenses: "Nemo ergo uos iudicet in cibo, aut in potu." Et post aliqua: "Si mortui estis cum Christo ab helementis huius mundi, quid adhuc tanquam uiuentes in mundo decernitis? Ne tetigeritis, neque gustaueritis, neque contrectaueritis; que sunt omnia in interitu ipso usu, secundum preceptum et doctrinas hominum." Helementa huius mundi uocat prima Legis rudimenta secundum carnales obseruantias, in quarum uidelicet doctrina, quasi in addiscendis litteralibus elementis, primo se mundus id est: carnalis adhuc populus exercebat. Ab bis quidem elementis id est: carnalibus obseruantiis tam Christus quam sui mortui sunt cum nichil bis debeant iam non in hoc mundo uiuentes hoc est: inter carnales figuris intendentes et decernentes, id est: distinguentes quosdam cibos uel quaslibet res ab aliis, atque ita dicentes: Ne tetigeritis hec uel illa, etc. Que scilicet tacta uel gustata uel contrectata, inquit Apostolus, sunt in interitu anime ipso suo usu, quo uidelicet ipsis ad aliquam etiam utimur utilitatem, secundum, inquam, preceptum et doctrinas hominum id est: carnalium et legem carnaliter intelligentium potius quam Christi uel suorum. Hic enim cum ad predicandum ipsos destinaret apostolos, ubi magis ipsi ab omnibus scandalis prouidendum erat, omnium tamen ciborum esum ita eis indulsit, ut apud quoscumque suscipiantur hospitio ita sicut illi uictitent, "edentes scilicet et bibentes que apud illos sunt." Ab hac profecto dominica suaque disciplina illos recessuros ipse iam Paulus per Spiritum prouidebat, de quibus ad Timotheum scribit, dicens: "Spiritus autem manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis demoniorum, in ypocrisi loquentium mendacium..., prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognouerunt ueritatem; quia omnis creatura Dei bona, et nichil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per uerbum Dei et orationem. Hec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Ihesu, enutritus uerbis fidei et bone doctrine quam assecutus es." Quis denique Iohannem eiusque discipulos abstinentia nimia se macerantes ipsi Christo eiusque discipulis in religione non preferat, si corporalem oculum ad exterioris abstinentie intendat exhibitionem? De quo etiam ipsi discipuli Iohannis aduersus Christum et suos murmurantes, tanquam adhuc in exterioribus iudaizantes, ipsum interrogauerunt Dominum dicentes: "Quare nos et Pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?" [6,10] Quod diligenter attendens beatus Augustinus, et quod inter uirtutem et uirtutis exhibitionem referat distinguens, ita que fiunt exterius pensat, ut nichil meritis superaddant opera. Ait quippe sic in libro De bono coniugali: "Continentia non corporis, sed anime uirtus est. Virtutes autem animi aliquando in corpore manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martirum uirtus apparuit in tolerando passiones." Item: "Iam enim erat in Iob patientia quam nouerat Dominus, et cui testimonium perhibebat; sed hominibus innotuit temptationis examine." Item: "Verum ut apertius intelligatur quomodo sit uirtus in habitu, etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo de quo nullus dubitat Catholicorum. Dominus Ihesus, quod in ueritate carnis esurierit et sitierit, et manducauerit et biberit, nullus ambigit eorum qui ex eius Euuangelio fideles sunt. Num igitur non erat in illo continentie uirtus a cibo et potu, quanta erat in Iohanne Baptista? 'Venit enim Iohannes non manducans neque bibens, et dixerunt: Demonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens et dixerunt: Ecce homo uorax et potator uini, amicus publicanorum et peccatorum.'" Item deinde ... ibi subiecit, cum de Iohanne ac de se illa dixisset: "Iustificata est sapientia a filiis suis, qui uirtutem continentie uident in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum oportunitate manifestari, sicut uirtus patientie sanctorum martirum..." Quocirca sicut non est impar meritum patientie in Petro qui passus est et in Iohanne qui passus non est, sic non est impar meritum continentie in Iohanne qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham qui filios generauit: et illius enim celibatus, et illius conubium pro distributione temporum Christo militauerunt. Sed continentiam Iohannes et in opere, Abraham uero in solo habitu habebat. Illo itaque tempore cum et Lex, dies patriarcharum subsequens, maledictum dixit qui non excitaret semen in Israel, et qui non poterat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem uenit plenitudo temporis ut diceretur: "Qui potest capere, capiat..., qui habet, operatur: qui operari noluerit, non se habere mentiatur." Ex his liquide uerbis colligitur solas apud Deum merita uirtutes optinere, et quicumque uirtutibus pares sunt, quantumcumque distent operibus, equaliter ab ipso promereri. Unde quicumque sunt uere christiani, sic toti circa inferiorem hominem sunt occupati ut eum scilicet uirtutibus ornent et uitiis mundent, ut de exteriori nullam uel minimam assumant curam. Unde et ipsos legimus apostolos ita rusticane et uelut inhoneste in ipso etiam Domini comitatu se habuisse, ut uelut omnis reuerentie atque honestatis obliti, cum per sata transirent, spicas uollere fricare et comedere more puerorum non erubescerent; nec de ipsa etiam manuum ablutione, cum cibos essent accepturi, sollicitos esse. Qui cum a nonnullis quasi de immunditia arguerentur, eos Dominus excusans, "non lotis, inquit, manibus manducare, non coinquinat hominem." Ubi et statim generaliter adiecit ex nullis exterioribus animam inquinari, sed ex his tantum que de corde prodeunt; que sunt, inquit, cogitationes, adulteria, homicidia, etc. Nisi enim prius praua uoluntate animus corrumpatur, peccatum esse non poterit, quicquid exterius agatur in copore. Unde et bene ipsa quoque adulteria siue homicidia ex corde procedere dicit, que et sine tactu corporum perpetrantur, iuxta illud: "Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo," et: "Omnis qui odit fratrem suum, homicida est." Et tactis uel lesis corporibus minime peraguntur, quando uidelicet per uiolentam opprimitur aliqua, uel per iustitiam coactus iudex interficit reum. "Omnis quippe homicida, sicut scriptum est, non habet partem in regno Christi et Dei." Non itaque magnopere que fiunt, sed quo animo fiant pensandum est, si illi placere studemus, qui "cordis et renum probator est," et "in abscondito uidet," "qui iudicabit occulta hominum. Paulus inquit, secundum Euangelium meum," hoc est: secundum mee predicationis doctrinam. Unde et modica uidue oblatio que fuit duo minuta id est: quadrans omnium diuitum oblationibus copiosis prelata est ab illo cui dicitur: "Bonorum meorum non eges," cui magis oblatio ex offerente quam offerens placet ex oblatione, sicut scriptum est: "Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius," ut uidelicet prius deuotionem offerentis inspiceret, et sic ex ipso donum oblatum gratum haberet. Que quidem animi deuotio tanto maior in Deo habetur, quanto in exterioribus minus est animus occupatus, et tanto humilius ei deseruimus ac magis debere cogitamus, quanto de exterioribus que fiant minus confidimus. Unde et Apostolus post communem ciborum indulgentiam de qua, ut supra meminimus, Thimotheo scribit de exercitio quoque corporalis laboris, adiunxit dicens: "Exerce autem teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens uite que nunc est, et future," quoniam pia mentis in Deum deuotio et hic ab ipso meretur necessaria, et in futuro perpetua. Quibus quidem documentis quid aliud docemur quam Christiane sapere, et cum Iacob de domesticis animalibus refectionem Patri prouidere, non cum Esau de siluestribus curam sumere et in exterioribus iudaizare? Hinc et illud est Psalmiste: "In me sunt Deus uota tua, que reddam, laudationes tibi." Ad hoc quoque illud adiunge poeticum: "Ne te quesiueris extra." Multa sunt et innumerabilia, tam secularium quam ecclesiasticorum doctorum testimonia, quibus ea que fiunt exterius et indifferentia uocantur non magnopere curanda esse docemur; alioquin Legis opera et seruitutis eius, sicut ait Petrus, importabile iugum, euuangelice libertati esset preferendum, et suaui iugo Christi et eius oneri leui. Ad quod quidem suaue iugum et onus leue per semetipsum Christus nos inuitans: "Venite, inquit, qui laboratis et onerati estis," etc. Unde et predictus apostolus quosdam iam ad Christum conuersos, sed adhuc opera Legis retineri censentes uehementer obiurgans, sicut in Actibus apostolorum scriptum est, ait: "Viri fratres... quid temptatis Deum, imponere iugum super ceruicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Ihesu credimus saluari, quemadmodum et illi." [6,11] Et tu ipse, obsecro, non solum Christi, uerum etiam huius imitator apostoli discretione sicut et nomine, sic operum precepta moderare ut infirme conuenit nature, et ut diuine laudis plurimum uacare possimus officiis. Quam quidem hostiam, exterioribus omnibus sacrificiis reprobatis, Dominus commendans ait: "Si esuriero, non dicam tibi; meus est enim orbis terre, et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum? Aut sanguinem hyrcorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo uota tua. Et inuoca me in die tribulationis. Et eruam te, et honorificabis me." Nec id quidem ita loquimur ut laborem operum corporalium respuamus cum necessitas postulauerit, sed ne ista magna putemus que corpori seruiunt et officii diuini celebrationem prepediunt, presertim cum ex auctoritate apostolica id precipue deuotis indultum sit feminis, ut ahene procurationis sustententur officiis magis quam de opere proprii laboris. Unde ad Timotheum Paulus: "Si quis fidelis habet uiduas, subministret illis, et non grauetur ecclesia, ut his que uere uidue sunt, sufficiat." Veras quippe uiduas dicit quascumque Christo deuotas, a quibus non solum maritus mortuus est, uerum etiam mundus crucifixus est et ipse mundo, quas recte de dispendiis Ecclesie tanquam de propriis sponsi sui redditibus sustentari conuenit. Unde et Dominus ipse matri sue procuratorem apostolum potius quam uirum eius preuidit, et apostoli VII diaconos id est: Ecclesie ministros, qui deuotis ministrarent feminis instituerunt. Scimus quidem et Apostolum Thessalonicensibus scribentem quosdam otiose uel curiose uiuentes adeo constrinxisse ut pre-ciperet: "Quoniam si quis non uult operari, non manducet," et beatum Benedictum maxime pro otiositate uitanda opera manuum iniunxisse. Sed numquid Maria otiose sedebat ut uerba Christi audiret, Martha tam ei quam Domino laborante, et de quiete sororis tanquam inuida murmurante, quasi que sola "pondus diei et estus portauerit?" Unde et hodie frequenter murmurare eos cernimus qui in exterioribus laborant, cum bis qui diuinis occupati sunt officiis terrena ministrant. Et sepe de bis que tyranni rapiunt minus conqueruntur quam que desidiosis, ut aiunt, istis et otiosis exsoluere coguntur; quos tamen non solum uerba Christi audire, uerum etiam in his assidue legendis et decantandis occupatos considerant esse. nec attendunt non esse magnum, ut ait Apostolus, si eis communicent corporalia a quibus exspectant spiritualia; nec indignum esse ut qui terrenis intendunt, his qui spiritualibus occupantur deseruiant. Hinc etenim ex ipsa quoque Legis sanctione ministris Ecclesie hec salubris ocii libertas concessa, ut tribus Leui nichil hereditatis terrene perciperet, quo expeditius Domino deseruiret, sed de labore aliorum decimas et oblationes susciperet. De abstinentia quoque ieiuniorum, quam magis uitiorum quam ciborum Christiani appetunt, si quid Ecclesie institutioni superaddi decreueris, deliberandum est, et quod nobis expedit instituendum. Maxime uero de officiis ecclesiasticis et de ordinatione psalmorum prouidendum est, ut in hoc saltem, si placet, nostram exoneres infirmitatem, ne cum psalterium per ebdomadem expleamus eosdem necesse sit psalmos repeti. Quam beatus Benedictus, cum eam pro uisu suo distribuisset, in aliorum quoque optione sua id reliquit ammonitio, ut si cui melius uideretur, aliter ipsos ordinaret, attendens uidelicet quod per temporum successionem Ecclesie decor creuerit, et que prius rude susceperat fundamentum, postmodum edificii nacta est ornamentum. Illud autem pre omnibus definire te uolumus quid de euuangelica lectione in uigiliis noctumis nobis agendum sit. Periculosum quippe nobis uidetur eo tempore ad nos sacerdotes aut diaconos admitti, per quos hec lectio recitetur, quas precipue ab omni hominum accessu atque aspectu segregatas esse conuenit, tum ut sincerius Deo uacare possimus, tum etiam ut a temptatione tutiores simus. Tibi nunc, domine, dum uiuis, incombit instituere de nobis quid in perpetuum tenendum sit nobis. Tu quippe post Deum huius loci fundator, tu per Deum nostre congregationis es plantator: tu cum Deo nostre sis religionis institutor. Preceptorem alium post te fortassis habiture sumus et qui super alienum aliquid edificet fundamentum: ideoque ueremur de nobis minus futurus sollicitus uel a nobis minus audiendus, et qui denique, si eque uelit, non eque possit. Loquere tu nobis, et audiemus. Vale.