PETRI ABAELARDI APOLOGIA CONTRA BERNARDVM. 1. 'Ne,' iuxta Boethianum illud, 'prooemiis nihil afferentibus tempus teratur', ad rem ipsam ueniendum est, ut innocentiam meam ipsa rerum ueritas potius quam uerborum excuset prolixitas. Ac primum ipsa sunt ponenda capitula quae de scriptis meis aduersum me uidentur prolata, deinde respon-siones adnectendae de quibus malitiam falsitatis ratio con-futet ueritatis. 2. Dicis itaque me scripsisse de Deo 'quod Pater sit plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus Sanctus nulla potentia. Quod Spiritus Sanctus non sit de substantia Patris, immo anima mundi. Quod Christus non assumpsit carnem ut nos a iugo diaboli liberaret. Quod neque "Deus et homo'', neque "haec persona'' quae Christus est, sit tertia persona in Trinitate. Quod liberum arbitrium per se sufficiat ad aliquod bonum. Quod ea solummodo possit Deus facere quae facit, uel dimit-tere quae dimittit, uel eo modo tantum, uel eo tempore et non alio. Quod Deus nec debeat nec possit mala impedire. Quod non contraximus culpam ex Adam, sed poenam tantum. Quod non peccauerunt qui Christum ignorantes crucifixerunt. Quod non sit culpae adscribendum quidquid fit per ignoran-tiam. Quod in Christo non fuit spiritus timoris Domini. Quod potestas ligandi atque soluendi apostolis tantum data sit et non successoribus eorum. Quod propter opera nec melior nec peior efficiatur homo. Quod ad Patrem, quia ab alio non est, proprie uel specialiter attineat omnipotentia, non etiam sapientia et benignitas. Quod etiam castus timor excludatur a futura uita. Quod diabolus immittat suggestiones per apposi- tionem lapidum uel herbarum. Quod aduentus in fine saeculi posset attribui Patri. Quod anima Christi per se non descendit ad inferos,] sed per potentiam tantum. Quod neque opus, neque uoluntas, neque concupiscentia, neque delectatio quae mouet eam, peccatum sit, nec debemus eam uelle extingui'. 3. Demum supramemorata capitula tali fine criminator concludens ait : 'Haec capitula partim in libro Theologiae magistri Petri, partim in libro Sententiarum eiusdem, partim in libro cuius titulus est Scito te ipsum reperta sunt'. A quo autem uel a quibus reperta sint non addidit, quia eorum quae non sunt repertorem proferre non potuit. Deo autem gratias quod in his libris asserit reperiri, ubi cum reperiri non possint aut mea scripta non fuerint, ipsa eum scripta, me quoque reticente, mendacem conuincant. 4. Sed quoniam, ut beatus meminit Augustinus, 'crudelis est qui famam suam negligit', ac iuxta Tullium 'taciturnitas imitatur confessionem', singulis ordine capitulis nonnulla sicut proposuimus respondeamus, ea uidelicet ratione ser-uata qua contra derogantium linguas beatus Gregorius fideles his instruxit uerbis: 'Sciendum est quia linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus aequa-nimiter tollerare, ut nobis meritum crescat; aliquando autem etiam compescere, ne, dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire nos ad bona poterant, corda innocentum cor-rumpant'. Hoc autem beati et in comparatione morum prae-cipui consilium attendens, criminationes tuas quibus me laceras intollerabiles diu tolleraui, exspectans si forte, uel timore peccati uel reuerentia honestatis, innocentiam meam persequi desisteres uel inceptam persecutionem mitigares. Nunc autem quia tuum propositum esse constat, in eo quod impudenter cepisti impudentius desistere, tua in te iacula cogimur retorquere, ut quia in proximum dirigis sagittas, in te ipsum relaxas excipias et illud in te comicum impleatur : 'Si pergis dicere quae uis, audies j ea quae non uis'. Indignatur Martialis aduersus Fidentinum, libri sui recitatorem, quod male uerba sua recitet et sua potius quam auctoris ea faciat; indignatur, inquam, et dicit: 'Quem recitas meus est, o Fidentine, sed male cum recitas, incipit esse tuus'. Culpatur dia-bolus qui male scripturas interpretans Saluatori dixit : Quia tangelis suis mandauit de te etc. Diabolus tamen, etsi male interpretatur scripturas, uerba tamen Scripturae ponit, ad quemcumque sensum ea retorqueat. Tu uero, tam a uerbis meis quam a sensu recedens, ex tuis potius figmentis quam ex dictis meis arguere laboras, et dum scripta mea cum auctore i suo te damnasse iactitas, in te ipsum potius et tua peruulgas sententiam. Nonnulla etiam mihi pro crimimbus ingeris tam-quam haeretica, quae nulla ratione, nulla possint auctontate refelli. 5. Primo igitur exordium capitulo sumens, illud te primum interrogo quo loco me dixisse uel scripsisse [quod] arguas: Quod Pater sit plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus Sanctus nulla potentia'? Profer scriptum si potes et me conuincas haereticum ; uel si hoc non potes, te ipsum confundas, tanta mala fingentem in proximum. At fortassis inquies non haec quidem uerba me scripsisse siue protulisse, sed sententiam eamdem, licet aliis uerbis insinuasse. Atque utinam ita sententiam meam exprimeres, ut eam uerbis non peruerteres, ut tunc nihil calumniae tuae in discursum relinquatur! 6. Puto te maxime in hanc opinionem inductum esse, ut uidelicet me crederes dixisse Filium esse quamdam potentiam et Spiritum Sanctum nullam, ex quibusdam uerbis meis quibus generationem Filii ac processionem Spiritus distinguens, ipsum Filium, sicut certum est, 'sapientiam Dei' uocarem et Spiritum Sanctum 'amorem' ipsius seu 'benignitatem'. Dixi deinde sapientiam Dei quamdam potentiam dici eius, qua cuncta uidelicet discernere potest, hoc [est] facultatem cuncta ueraciter discernendi, aut diiudicare, ne in aliquo per igno-rantiam errare possit, cuius oculis omnia nuda et afierta sunt. Dixi etiam amorem eius ad benignitatis affectum potius quam ad uirtutem potentiae pertinere, ut hic uidelicet amor 'uoluntas' potius Dei quam 'potestas' dicendus sit; uoluntas, inquam, illa Dei optima qua cuncta fieri uult uel disponit, eo modo quo melius conueniunt, et ad optimum quoque finem quo cuncta fieri uult accomodari, et eo modo singula prouenire quo melius possunt. Amor itaque Dei, siue bonitas, optima eius est uoluntas faciendi optime siue disponendi omnia, ut diximus, non potentia faciendi siue disponendi illa. Numquam enim, siue in nobis siue in Deo, amor uel benignitas dici debet 'potentia', cum nequaquam amare uel benignum esse sit aliquid posse, cum saepe hi qui magis diligunt uel benigniores sunt, minus possunt implere quod uolunt, et minus sunt po-tentes qui plus sunt beneuoli : diuites affectu sed inopes effectu. 7. Sicut ergo sapientia Dei, quam Filium eius intelligimus, quaedam Dei potentia est uel facultas, discernendi omnia scilicet uel dignoscendi ne in aliquo per ignorantiam errare possit, sic amor eius siue benignitas, quam Spiritum Sanctum dicimus, optima est eius uoluntas potius quam potestas, ut determinauimus. Etsi enim is qui uelit etiam possit, non ideo tamen uoluntas est dicenda 'potestas', cttm uidelicet 'uelle aliquid' nequaquam sit 'posse illud'. Quippe qui animatus est corporeus est, nec tamen 'animatio' 'corporeitas' est. Et, ut ad Deum reuertamur, qui aeternus est incarnatus est, 'nec tamen 'aeternitas' 'incarnatio' est. 8. Cum itaque dixerim sapientiam Dei esse potentiam quamdam ipsius, hoc est potentia omnia cognoscendi et discer-nendi, et rursus eius amorem non aliquam esse potentiam sed uoluntatem, arbitror, frater, ideo in illarn opinionem [te] uenisse, ut ob hoc adstruere me crederes Filium Dei, qui sapientia eius dicitur, esse potentiam quamdam, et Spiritum Sanctum, qui eius amor creditur, esse nullam potentiam. Erras plane, frater, tamquam uim uerborum nequaquam intelligens, et illius expers disciplinae quae disserendi magistra est, nec solum uerba intelligere docet, uerum disserere intellecta ualet. Scito itaque quae nescisti et disce quae non didi-cisti, quod quamuis idem sit 'sapientia Dei' quod Tilius Dei', aut 'caritas Dei' quod 'Spiritus Sanctus', non tamen idem est dicere uel intelligere 'Filium Dei esse quamdam Dei potentiam' et 'sapientiam Dei esse quamdam eius potentiam', uel 'Spiritum Sanctum esse nullam Dei potentiam' et 'caritatem siue amorem eius esse nullam potentiam'. Saepe namque con-tingit, ut, cum uoces aliquae per se acceptae sint eiusdem penitus significationis, in constructione tamen positae et eisdem uocibus aggregatae constructionis ita sententiam uariant, ut ille uerus sit constructionis sensus, ille falsus. 9. Quod tam in creaturis quam in Creatore ipso hquidum est assignare. 'Sedens' quippe et 'qui sedet' emsdem sunt significationis, et similiter 'pater' et 'habens filium' uel 'habens paternitatem' in significatione non differunt. Cum tamen ue-rum sit de isto qui non sedet quia 'erit sedens', non tamen uerum est quod 'erit qui sedet' ; aut cum uerum sit de hoc homine quod 'est pater illius', non tamen uerum est quod 'sit habens filium illius' uel 'habens paternitatem illius'. 10. Sic et [de] Deo nonnulla sunt eiusdem significationis uerba quae sensum uariant eisdem uerbis apposita. Nihil quippe 'Deus' est aliud quam ipsa 'diuinitas', et nihil aliud hoc nomen 'Deus' quam hoc nomen 'diuinitas' significat. Si tamen dicam 'Deus est homo' et 'diuinitas est homo', 'Deus est passus' et 'diuinitas est passa', longe diuersa est sententia, quarum altera recipitur et altera reprobatur. Similiter cum 'Deus' nihil aliud sit quam 'substantia diuina' siue 'substan-tia Dei', non tamen substantiam Dei dicimus esse crucifixam uel passam uel mortuam uel de Virgine natam, cum tamen hoc [de Deo] dicere non abhorreamus. Aut cum 'Deus' nihil aliud sit quam 'substantia Dei', non tamen idem [est] 'ex Deo esse' uel 'in Deo esse' quod 'ex substantia Dei' uel 'in sub-stantia Dei esse'. De Deo quippe Apostolus agens, a quo, inquit, omnia, per quem omnia, in quo omnia; et secundum Iohannem ex Deo multi nati sunt, nullatenus tamen ex sub-stantia diuina nasci dicendi. Ipse quoque Deus cum sit spiritus, hoc [est] substantia spiritualis et simplex, homo uero res corporea et composita, numquid sicut dicimus 'Deum esse hominem', ita concedimus 'Spiritum Sanctum esse hominem', aut 'substantiam spiritalem esse corporalem', aut 'rem simplicem esse compositam', aut Spiritum Sanctum, qui Deus est, carnem et ossa habere quia 'Deus homo est', homo uero carnem et ossa habet? 11. Denique sicut Deus potentia dicitur sua et non alia, et iustitia quidem sua et non alia, numquid cum ipse sapientia uel caritas esse dicitur, sua sapientia uel caritas esse denegan-dus est ? Quod si Deus Pater sapientia sua [et caritas sua] est, numquid ob hoc ponimus esse filium suum uel spiritum suum, cum uidelicet Filius Dei sit sapientia Dei, uel Spiritus Sanctus ipsa eius sit caritas ? Aut cum eadem prorsus sapientia uel caritas sit trium personarum, et tam Filius quam Spiritus Sanctus habeat sapientiam Patris et caritatem Patris, cum idem penitus sciant uel ament, numquid Filius quoque uel Spiritus Sanctus habet filium Patris tamquam de se genitum i uel spiritum sanctum Patris tamquam de se procedentem ? Non utique ex illo id concedi conuenit, quamuis sapientia ipse sit Filius Dei et caritas Dei Spiritus Sanctus. 12. Sic et cum sapientiam Dei ponamus quamdam eius esse potentiam, hoc est facultatem omnia discernendi, et amorern eius potius uoluntatem ipsius quam potentiam dicamus, non tamen ideo concedere cogimur aut Filium Dei quamdam eius esse potentiam, aut Spiritum Sanctum nullam. Cum enim tres personae sint penitus eiusdem substantiae siue potentiae sicut eiusdem prorsus essentiae ac dignitatis, unde et unaquaeque omnipotens dicitur, sicut et ipsa pariter instruximus Theologia, - nequaquam Filium magis quam Patrem dici conuenit quamdam potentiam aut Spiritum Sanctum nullam, cum unaquaeque trium personarum aeque sit potens ut ceterae duae, aeque sapiens et aeque benigna, quamuis uocabulo 'Patris' specialiter diuina potentia, sicut nomine 'Filii' diuina sapientia uel nomine 'Spiritus Sancti' diuinae caritatis bonitas sit expressa. 13. Vis itaque uerborum tam in eisdem rebus quam in diuersis diligenter est pensanda, ut sententiae ueritas a ueritate discerni queat. Cum itaque dicitur 'sapientia Dei quae-dam eius potentia', hoc est potentia omnia discernendi, tale est.ac si diceremus eum prorsus esse Deum, esse sapientem, et Deum habere hanc discernendi facultatem, - quod uerum est. Sin autem dicatur 'Filium Dei esse quamdam potentiam' tamquam hinc innuatur ipse quaedam posse et non omnia,f falsus est sensus omnino. Aeque etenim potentia Filii sicut et potentia Patris omnia potest, et aeque Pater sicut et Filius scit omnia. 14. Ad hunc etiam modum quod de Filio docuimus et de sapientia Dei esse obiectis respondendum, de Spiritu Sancto et amore Dei facilis solutio erit, ut uidelicet cum dicimus 'amorem Dei non aliquam esse potentiam', [non] tamen 'Spiritum Sanctum nullatenus esse potentiam'(. Ideo quippe nec in Deo nec in nobis amor dicendus est 'potentia , sed 'uoluntas', quoniam numquam est dicendum 'amare est 'posse aliquid', sed magis 'bonam uoluntatem circa aliquid habere'. Spiritus uero Sanctus aeque potentia uel potens dicendus est ut Pater uel Filius, quia non minus haec potentia quam illae duae quidquid uelit potest efficere, 15. Haec ad primam obiectionem tuam, criminator frater Bernarde, me satis arbitror respondisse. Nunc ad cetera capitula transeamus. 16. Secunda fuit accusatio tua qua me dixisse arguis : 'Quod Spiritus Sanctus non sit de substantia Patris'. Cui primum respondeo me plane asserere in eodem libro, ubi te reputas hoc reperire, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum eiusdem penitus esse substantiae uel essentiae, siue eamdem omnino substantiam esse uel essentiam, et tam Filium quam Spiritum Sanctum de Patre esse, hunc quidem tamquam genitum, illum uero tamquam procedentem ; nec ullatenus in fide a Catholicis me deuiare, si forte in uerbis ab aliquo eorum diuersus uidear, non aduersus. 17. Sed ut tibi tam de uerbis meis quam de sensu meo plenius respondeam, ut quid obiicias omnino non habeas ....