[1,0] EPISTOLA PRIMA - QUAE EST HISTORIA CALAMITATUM ABAELARDI AD AMICUM SCRIPTA. Sepe humanos affectus aut prouocant aut mittigant amplius exempla quam uerba. Unde post nonnullam sermonis ad presentem habiti consolationem, de ipsis calamitatum mearum experimentis consolatoriam ad absentem scribere decreui, ut in comparatione mearum tuas aut nullas aut modicas temptationes recognoscas et tolerabilius feras. [1,1] DE LOCO NATIVITATIS EIUS. Ego igitur, oppido quodam oriundus quod in ingressu minoris Britannie constructum, ab urbe Namnetica uersus orientem octo credo miliariis remotum, proprio uocabulo Palatium appellatur, sicut natura terre mee uel generis animo leuis, ita et ingenio extiti et ad litteratoriam disciplinam facilis. Patrem autem habebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur; unde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut quoscumque filios haberet, litteris antequam armis instrui disponeret. Sicque profecto actum est. Me itaque primogenitum suum quanto cariorem habebat tanto diligentius erudiri curauit. Ego uero quanto amplius et facilius in studio litterarum profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore illectus sum ut militaris glorie pompam cum hereditate et prerogatiua primogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerue gremio educarer; et quoniam dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophie documentis pretuli, his armis alia commutaui et tropheis bellorum conflictus pretuli disputationum. Proinde diuersas disputando perambulans prouincias, ubicunque huius artis uigere studium audieram, peripateticorum emulator factus sum. [1,2] DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM. Perueni tandem Parisius, ubi iam maxime disciplina hec florere consueuerat, ad Guillhelmum scilicet Campellensem preceptorem meum in hoc tunc magisterio re et fama precipuum; cum quo aliquantulum moratus, primo ei aceptus, postmodum grauissimus extiti, cum nonnullas scilicet eius sententias refellere conarer et ratiocinari contra eum sepius aggrederer et nonnumquam superior in disputanto uiderer. Quod quidem et ipsi qui inter conscolares nostros precipui habebantur tanto maiori sustinebant indignatione quanto posterior habebar etatis et studii tempore. Hinc calamitatum mearum, que nunc usque perseuerant, ceperunt exordia, et quo amplius fama extendebatur nostra, aliena in me succensa est inuidia. Factum tandem est ut, supra uires etatis de ingenio meo presumens, ad scolarum regimen adolescentulus aspirarem, et locum in quo id agerem prouiderem, insigne uidelicet tunc temporis Meliduni castrum et sedem regiam. Presensit hoc predictus magister meus, et quo longius posset scolas nostras a se remouere conatus, quibus potuit modis latenter machinatus est ut priusquam a suis recederem scolis, nostrarum preparationem scolarum prepediret et prouisum mihi locum auferret. Sed quoniam de potentibus terre nonnullos ibidem habebat emulos, fretus eorum auxilio uoti mei compos extiti, et plurimorum mihi assensum ipsius inuidia manifesta conquisiuit. Ab hoc autem scolarum nostrarum tirocinio ita in arte dialetica nomen meum dilatari cepit, ut non solum condiscipulorum meorum, uerum etiam ipsius magistri fama contracta paulatim extingueretur. Hinc factum est ut de me amplius ipse presumens ad castrum Corbolii, quod Parisiace urbi uicinius est, quamtotius scolas nostras transferrem, ut inde uidelicet crebriores disputationis assultus nostra daret importunitas. Non multo autem interiecto tempore, ex immoderata studii afflictione correptus infirmitate coactus sum repatriare, et per annos aliquot a Francia remotus, querebar ardentius ab his quos dialetica sollicitabat doctrina. Elapsis autem paucis annis, cum ex infirmitate iam dudum conualuissem, preceptor meus ille Guillhelmus Parisiacensis archidiaconus, habitu pristino commutato, ad regularium clericorum ordinem se conuertit; ea ut referebant intentione ut quo religiosior crederetur ad maioris prelationis gradum promoueretur, sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto. Nec tamen hic sue conuersionis habitus aut ab urbe Parisius aut a consueto philosophie studio reuocauit, sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa religionis contulerat statim more solito publicas exercuit scolas. Tum ego ad eum reuersus ut ab ipso rethoricam audirem, inter cetera disputationum nostrarum conamina antiquam eius de uniuersalibus sententiam patentissimis argumentorum rationibus ipsum commutare, immo destruere compuli. Erat autem in ea sententia de communitate uniuersalium, ut eamdem essentialiter rem totam simul singulis suis inesse astrueret indiuiduis, quorum quidem nulla esset in essentia diuersitas sed sola multitudine accidentium uarietas. Sic autem istam tunc suam correxit sententiam, ut deinceps rem eamdem non essentialiter sed indifferenter diceret. Et quoniam de uniuersalibus in hoc ipso precipua semper est apud dialeticos questio ac tanta ut eam Porphirius quoque in Ysogogis suis cum de uniuersalibus scriberet definire non presumeret dicens "Altissimum enim est huiusmodi negotium", cum hanc ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam, in tantam lectio eius deuoluta est negligentiam, ut iam ad cetera dialectice uix admitteretur quasi in hac scilicet de uniuersalibus sententia tota huius artis consisteret summa. Hinc tantum roboris et auctoritatis nostra suscepit disciplina, ut hii qui antea uehementius magistro illi nostro adherebant et maxime nostram infestabant doctrinam, ad nostras conuolarent scolas, et ipse qui in scolis Parisiace sedis magistro successerat nostro locum mihi suum offerret, ut ibidem cum ceteris nostro se traderet magisterio ubi antea suus ille et noster magister floruerat. Paucis itaque diebus ibi me dialectice studium regente, quanta inuidia tabescere, quanto dolore estuare ceperit magister noster non est facile exprimere; nec concepte miserie estum diu sustinens, callide aggressus est me tunc etiam remouere. Et quia in me quid aperte ageret non habebat, ei scolas auferre molitus est, pessimis obiectis criminibus, qui mihi suum concesserat magisterium, alio quodam emulo meo ad officium eius substituto. Tunc ego Melidunum reuersus scolas ibi nostras sicut antea constitui; et quanto manifestius eius me persequebatur inuidia tanto mihi auctoritatis amplius conferebat iuxta illud poeticum, "Summa petit liuor, perflant altissima uenti." Non multo autem post, cum ille intelligeret omnes fere discretos de religione eius plurimum hesitare et de conuersione ipsius uehementer susurrare, quod uidelicet minime a ciuitate recessisset, transtulit se et conuenticulum fratrum cum scolis suis ad uillam quandam ab urbe remotam. Statimque ego Meliduno Parisius redii, pacem ab illo ulterius sperans. Sed quia ut diximus locum nostrum ab emulo nostro fecerat occupari, extra ciuitatem in monte Sancte Genouefe scolarum nostrarum castra posui, quasi eum obsessurus qui locum occupauerat nostrum. Quo audito magister noster statim ad urbem impudenter rediens scolas quas tunc habere poterat et conuenticulum fratrum ad pristinum reduxit monasterium, quasi militem suum quem dimiserat ab obsidione nostra liberaturus. Verum cum illi prodesse intenderet maxime nocuit. Ille quippe antea aliquos habebat qualescunque discipulos, maxime propter lectionem Prisciani in qua plurimum ualere credebatur. Postquam autem magister aduenit, omnes penitus amisit; et sic a regimine scolarum cessare compulsus est. Nec post multum tempus, quasi iam ulterius de mundana desperans gloria, ipse quoque ad monasticam comuersus est uitam. Post reditum uero magistri nostri ad urbem, quos conflictus disputationum scolares nostri tam cum ipso quam cum discipulis eius habuerint, et quos fortuna euentus in his bellis dederit nostris, immo mihi ipsi in eis, te quoque res ipsa dudum edocuit. Illud uero Aiacis, ut temperantius loquar, audacter proferam, "Si queritis huius Fortunam pugne, non sum superatus ab illo." Quod si ego taceam, res ipsa cla I mat et ipsius rei finis indicat. [1,3] Dum uero hec agerentur, karissima mihi mater mea Lucia repatriare me compulit; que uidelicet post conuersionem Berengarii patris mei ad professionem monasticam, idem facere disponebat. Quo completo reuersus sum in Franciam, maxime ut de diuinitate addiscerem, quando iam sepefatus magister noster Guillhelmus in episcopatu Catalaunensi pollebat. In hac autem lectione magister eius Anselmus Laudunensis maximam ex antiquitate auctoritatem tunc tenebat. QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM. Accessi igitur ad hunc senem, cui magis longeuus usus quam ingenium uel memoria nomen comparauerat. Ad quem si quis de aliqua questione pulsandum accederet incertus, redibat incertior. Mirabilis quidem in oculis erat auscultantium, sed nullus in conspectu questionantium. Verborum usum habebat mirabilem, sed sensum contemtibilem et ratione uacuum. Cum ignem accenderet, domum suam fumo implebat, non luce illustrabat. Arbor eius tota in foliis aspicientibus a longe conspicua uidebatur, sed propinquantibus et diligentius intuentibus infructuosa reperiebatur. Ad hanc itaque cum accessissem ut fructum inde colligerem, deprehendi illam esse ficulneam cui maledixit Dominus, seu illam ueterem quercum cui Pompeium Lucanus comparat dicens, "Stat, magni nominis umbra, Qualis frugifero quercus sublimis in agro," etc. Hoc igitur comperto non multis diebus in umbra eius ociosus iacui; paulatim uero me iam rarius et rarius ad lectiones eius accedente, quidam tunc inter discipulos eius eminentes grauiter id ferebant, quasi tanti magistri contemptor fierem. Proinde illum quoque aduersum me latenter commouentes, prauis suggestionibus ei me inuidiosum fecerunt. Accidit autem quadam die ut post aliquas sententiarum collationes nos scolares inuicem iocaremur. Ubi cum me quidam animo intemptantis interrogasset quid mihi de diuinorum lectione librorum uideretur, qui nondum nisi in philosophicis studueram, respondi: saluberrimum quidem huius lectionis esse studium ubi salus anime cognoscitur, sed me uehementer mirari quod his qui litterari sunt ad expositiones sanctorum intelligendas ipsa eorum scripta uel glose non sufficiunt, ut alio scilicet non egeant magisterio. Irridentes plurimi qui aderant an hoc ego possem et aggredi presumerem requisierunt. Respondi me id si uellent experiri paratum esse. Tunc inclamantes et amplius irridentes: "Certe, inquiunt, et nos assentimus. Queratur itaque et tradatur uobis expositor alicuius inusitate scripture, et probemus quod uos promittitis." Et consenserunt omnes in obscurissima Hiezechielis prophetia. Assumpto itaque expositore statim in crastino eos ad lectionem inuitaui. Qui inuito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse properandum, sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto uigilandum. Indignatus autem respondi non esse mee consuetudinis per usum proficere sed per ingenium; atque adieci uel me penitus desiturum esse, uel eos pro arbitrio meo ad lectionem accedere non differre. Et prime quidem lectioni nostre pauci tunc interfuere, quod ridiculum omnibus uideretur me adhuc quasi penitus sacre lectionis expertem id tam propere aggredi. Omnibus tamen qui affuerunt in tantum lectio illa grata extitit ut eam singulari preconio extollerent, et me secundum hunc nostre lectionis tenorem ad glosandum compellerent. Quo quidem audito, hii qui non interfuerant ceperunt ad secundam et terciam lectionem certatim concurrere et omnes pariter de transcribendis glosis quas prima die inceperam in ipso earum initio plurimum solliciti esse. [1,4] DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM. Hinc itaque predictus senex uehementi commotus inuidia et quorumdam persuasionibus iam aduersum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus in sacra lectione me persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in philosophia. Erant autem tunc in scolis huius senis duo qui ceteris preminere uidebantur, Albericus scilicet Remensis et Lotulfus Lumbardus; qui quanto de se maiora presumebant, amplius aduersum me accendebantur. Horum itaque maxime suggestionibus, sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi interdixit inceptum glosandi opus in loco magisterii sui amplius exercere, hanc uidelicet causam pretendens, ne si forte in illo opere aliquid per errorem ibi scriberem, utpote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur. Quod cum ad aures scolarium peruenisset, maxima commoti sunt indignatione super tam manifesta liuoris calumpnia, que nemini umquam ulterius acciderat. Que quanto manifestior tanto mihi honorabilior extitit et persequendo gloriosiorem effecit. [1,5] QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT. Post paucos itaque dies, Parisius reuersus, scolas mihi iamdudum destinatas atque oblatas unde primo fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi; atque ibi in ipso statim scolarum initio glosas illas Hiezechielis quas Lauduni inceperam consummare studui. Que quidem adeo legentibus acceptabiles fuerunt, ut me non minorem gratiam in sacra lectione adeptum iam crederent quam in philosophica uiderant. Unde utriusque lectionis studio scole nostre uehementer multiplicate, quanta mihi de pecunia lucra, quantam gloriam compararent ex fama te quoque latere non potuit. Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas uigorem eneruat animi et per carnales illecebras facile resoluit, cum iam me solum in mundo superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena libidini cepi laxare, qui antea uixeram continentissime. Et quo amplius in philosophia uel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis et diuinis immunditia uite recedebam. Constat quippe philosophos necdum diuinos, id est sacre lectionis exhortationibus intentos, continentie decore maxime polluisse. Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium diuina mihi gratia licet nolenti contulit. Ac primo luxurie, deinde superbie; luxurie quidem his me priuando quibus hanc exercebam; superbie uero que mihi ex litterarum maxime scientia nascebatur, iuxta illud Apostoli "Scientia inflat", illius libri quo maxime gloriabar combustione me humiliando. [1,6] Cuius nunc rei utramque historiam uerius ex ipsa re quam ex auditu cognoscere te uolo, ordine quidem quo processerunt. Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione nobilium feminarum studii scolaris assiduitate reuocabar nec laicarum conuersationem multum noueram, praua mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis huius fastigio prosterneret, imo superbissimum nec accepte gratie memorem diuina pietas humiliatum sibi uendicaret. QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT. Erat quippe in ipsa ciuitate Parisius adolescentula quedam nomine Heloysa, neptis canonici cuiusdam qui Fulbertus uocabatur, qui eam quanto amplius diligebat tanto diligentius in omnem qua poterat scientiam litterarum promoueri studuerat. Que cum per faciem non esset infima, per habundantiam litterarum erat suprema. Nam quo bonum hoc litteratorie scilicet scientie in mulieribus est rarius, eo amplius puellam commendabat et in toto regno nominatissimam fecerat. Hanc igitur, omnibus circunspectis que amantes allicere solent, commodiorem censui in amorem mihi copulare, et me id facillime credidi posse. Tanti quippe tunc nominis eram et iuuentutis et forme gratia preminebam, ut quamcunque feminarum nostro dignarer amore nullam uererer repulsam. Tanto autem facilius hanc mihi puellam consensuram credidi, quanto amplius eam litterarum scientiam et habere et diligere noueram; nosque etiam absentes scriptis internuntiis inuicem liceret presentare et pleraque audacius scribere quam colloqui, et sic semper iocundis interesse colloquiis. In huius itaque adolescentule amorem totus inflamatus, occasionem quesiui qua eam mihi domestica et cotidiana conuersatione familiarem efficerem et facilius ad consensum traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum predicto puelle auunculo, quibusdam ipsius amicis interuenientibus, quatinus me in domum suam, que scolis nostris proxima erat, sub quocumque procurationis precio susciperet, hanc uidelicet occasionem pretendens, quod studium nostrum domestica nostre familie cura plurimum prepediret, et impensa nimia nimium me grauaret. Erat autem cupidus ille ualde atque erga neptim suam, ut amplius semper in doctrinam proficeret litteratoriam, plurimum studiosus. Quibus quidem duobus facile eius assensum assecutus sum et quod obtabam obtinui, cum ille uidelicet et ad pecuniam totus inhiaret et neptim suam ex doctrina nostra aliquid percepturam crederet. Super quo uehementer me deprecatus, supra quam sperare presumerem uotis meis accessit, et amori consuluit, eam uidelicet totam nostro magisterio committens, ut quotiens mihi a scolis reuerso uaccaret, tam in die quam in nocte ei docende operam darem, et eam si neglegentem sentirem uehementer constringerem. In qua re quidem, quanta eius simplicitas esset uehementer ammiratus, non minus apud me obstupui quam si agnam teneram famelico lupo committeret. Qui cum eam mihi non solum docendam, uerum etiam uehementer constringendam traderet, quid aliud agebat quam ut uotis meis licentiam penitus daret, et occasionem, etiam si nollemus, offerret, ut quam uidelicet blanditiis non possem, minis et uerberibus facilius flecterem. Sed duo erant que eum maxime a turpi suspicione reuocabant, amor uidelicet neptis, et continentie mee fama preterita. Quid plura? Primum domo una coniungimur, postmodum animo. Sub occasione itaque discipline, amori penitus uaccabamus, et secretos recessus, quos amor optabat, studium lectionis offerebat. Apertis itaque libris, plura de amore quam de lectione uerba se ingerebant, plura erant oscula quam sententie; sepius ad sinus quam ad libros reducebantur manus, crebrius oculos amor in se reflectebat quam lectio in scripturam dirigebat. Quoque minus suspicionis haberemus, uerbera quandoque dabat amor, non furor, gratia, non ira, que omnium ungentorum suauitatem transcenderent. Quid denique? Nullus a cupidis intermissus est gradus amoris, et si quid insolitum amor excogitare potuit, est additum; et quo minus ista fueramus experti gaudia, ardentius illis insistebamus, et minus in fastidium uertebantur. Et quo me amplius hec uoluptas occupauerat, minus philosophie uaccare poteram et scolis operam dare. Tediosum mihi uehementer erat ad scolas procedere uel in eis morari; pariter et laboriosum, cum nocturnas amori uigilias et diurnas studio conseruarem. Quem etiam ita negligentem et tepidum lectio tunc habebat, ut iam nichil ex ingenio sed ex usu cuncta proferrem, nec iam nisi recitator pristinorum essem inuentorum, et si qua inuenire liceret, carmina essent amatoria, non philosophie secreta; quorum etiam carminum pleraque adhuc in multis, sicut et ipse nosti, frequentantur et decantantur regionibus, ab his maxime quos uita similis oblectat. Quantam autem mestitiam, quos gemitus, que lamenta nostri super hoc scolares assumerent, ubi uidelicet hanc animi mei occupationem immo perturbationem presenserunt, non est facile uel cogitare. Paucos enim iam res tam manifesta decipere poterat, ac neminem, credo, preter eum ad cuius ignominiam maxime id spectabat, ipsum uidelicet puelle auunculum. Cui quidem hoc cum a nonnullis nonnumquam suggestum fuisset, credere non poterat, tum, ut supra memini, propter immoderatam sue neptis amicitiam, tum etiam propter ante acte uite mee continentiam cognitam. Non enim facile de his quos plurimum diligimus turpitudinem suspicamur, nec in uehementi dilectione turpis suspitionis labes potest inesse. Unde et illud est beati Iheronimi in epistola ad Castricianum: "Solemus mala domus nostre scire nouissimi ac liberorum ac coniugum uitia, uicinis canentibus, ignorare." Sed quod nouissime scitur, utique sciri quandoque contingit, et quod omnes deprehendunt, non est facile unum latere; sic itaque pluribus euolutis mensibus et de nobis accidit. O quantus in hoc cognoscendo dolor auunculi! quantus in separatione amantium dolor ipsorum! quanta sum erubescentia confusus! quanta contritione super afflictione puelle sum aflictus! quantos meroris ipsa de uerecundia mea sustinuit estus! Neuter quod sibi, sed quod alteri contigerat querebatur; neuter sua, sed alterius plangebat incommoda. Separatio autem hec corporum maxima erat copulatio animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat, et uerecundie transacta iam passio inuerecundiores reddebat; tantoque uerecundie minor extiterat passio quanto conuenientior uidebatur actio. Actum itaque in nobis est quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat fabula. Non multo autem post, puella se concepisse comperit, et cum summa exultatione mihi super hoc ilico scripsit, consulens quid de hoc ipse faciendum deliberarem. Quadam itaque nocte, auunculo eius absente, sicut nos condixeramus, eam de domo auunculi furtim sustuli et in patriam meam sine mora transmisi; ubi apud sororem meam tam diu conuersata est donec pareret masculum quem Astralabium nominauit. Auunculus autem eius post ipsius recessum quasi in insaniam conuersus, quanto estuaret dolore, quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret. Quid autem in me ageret, quas mihi tenderet insidias, ignorabat. Si me interficeret seu in aliquo corpus meum debilitaret, id potissimum metuebat ne dilectissima neptis hoc in patria mea plecteretur. Capere me et inuitum alicubi coercere nullatenus ualebat, maxime cum ego mihi super hoc plurimum prouiderem, quod eum, si ualeret uel auderet, citius agredi non dubitarem. Tandem ego eius immoderate anxietati admodum compatiens, et de dolo quem fecerat amor tanquam de summa proditione me ipsum uehementer accusans, conueni hominem supplicando et promittendo quamcunque super hoc emendationem ipse constitueret, nec ulli mirabile id uideri asserens, quicumque uim amoris expertus fuisset, et qui quanta ruina summos quoque uiros ab ipso statim humani generis exordio mulieres deiecerint memoria retineret. Atque ut amplius eum mittigarem supra quam sperare poterat, obtuli me ei satisfacere, eam scilicet quam corruperam mihi matrimonio copulando, dummodo id secreto fieret, ne fame detrimentum incurrerem. Assensit ille, et tam sua quam suorum fide et osculis eam quam requisiui concordiam mecum iniit, quo me facilius proderet. [1,7] DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS. Ilico ego ad patriam meam reuersus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro periculo quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Querebat etiam quam de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret. Quantas ab ea mundus penas exigere deberet, si tantam ei lucernam auferret; quante maledictiones, quanta dampna ecclesie, quante philosophorum lacrime hoc matrimonium essent sequuture. Quam indecens, quam lamentabile esset, ut quem omnibus natura creauerat, uni me femine dicarem et turpitudini tante subicerem. Detestabatur uehementer hoc matrimonium, quod mihi per omnia probrosum esset atque honerosum. Pretendebat infamiam mei pariter et difficultates matrimonii, ad quas quidem uitandas nos exortans Apostolus ait: "Solutus es ab uxore? noli querere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccabit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem parco uobis, etc..." Item: "Volo autem uos sine sollicitudine esse, etc..." Quod si nec Apostoli consilium nec sanctorum exhortationes de tanto matrimonii iugo susciperem saltem, inquit, philosophos consulerem, et que super hoc ab eis uel de eis scripta sunt attenderem; quod plerumque etiam sancti ad increpationem nostram diligenter faciunt. Quale illud est beati Iheronimi, in primo Contra Iouinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum, intolerabilibus nuptiarum molestiis assiduisque inquietudinibus ex magna parte diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam euidentissimis rationibus abstruxisse, ubi et ipse illas exhortationis philosophice rationes tali fine concludens: "Hoc, inquit, et huiusmodi Theophrastus disserens, quem non suffundat Christianorum? etc." Idem in eodem : "Cicero, inquit, rogatus ab Hyrtio ut post repudium Therentie sororem eius duceret omnino facere supersedit, dicens non posse se et uxori et philosophie operam pariter dare." Non ait: "operam dare" sed adiunxit "pariter", nolens quicquam agere quod studio equaretur philosophie." Ut autem hoc philosophici studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule honeste conuersationis statum. Que enim conuentio scolarium ad pedissequas, scriptoriorum ad cunabula, librorum siue tabularum ad colos, stilorum siue calamorum ad fusos? Quis denique sacris uel philosophicis meditationibus intentus, pueriles uagitus, nutricum que hos mittigant nenias, tumultuosam familie tam in uiris quam in feminis turbam sustinere poterit? Que etiam inhonestas illas paruulorum sordes assiduas tolerare ualebit? Id, inquies, diuites possunt, quorum palatia uel domus ample diuersoria habent, quorum opulentia non sentit expensas nec cotidianis sollicitudinibus cruciatur. Sed non est, inquam, hec conditio philosophorum que diuitum, nec qui opibus student uel secularibus implicantur curis diuinis seu philosophicis uacabunt officiis. Unde et insignes olim philosophi mundum maxime contempnentes, nec tam relinquentes seculum quam fugientes, omnes sibi uoluptates interdixerunt ut in unius philosophie requiescerent amplexibus. Quorum unus et maximus Seneca, Lucilium instruens ait: "Non cum uaccaueris philosophandum est... Omnia negligenda sunt ut huic assideamus, cui nullum tempus satis magnum est... Non multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim, ubi interrupta est, manet.. Resistendum est occupationibus, nec explicande sunt sed submouende." Quod nunc igitur apud nos amore Dei sustinent qui uere monachi dicuntur, hoc desiderio philosophie qui nobiles in gentibus extiterunt philosophi. In omni namgue populo, tam gentili scilicet quam iudaico siue christiano, aliqui semper extiterunt fide seu morum honestate ceteris preminentes, et se a populo aliqua continentie uel abstinentie singularitate segregantes. Apud Iudeos quidem antiquitus Nazarei, qui se Domino secundum legem consecrabant, siue filii prophetarum Helye uel Helysei sectatores, quos beato attestante Iheronimo monachos legimus in ueteri Testamento; nouissime autem tres ille philosophie secte, quas Iosephus in libro Antiquitatum distinguens, alios Phariseos, alios Saduceos, alios nominat Esseos. Apud nos uero monachi, qui uidelicet aut communem apostolorum uitam, aut priorem illam et solitariam Iohannis imittantur. Apud gentiles autem, ut dictum est, philosephi; non enim sapientie uel philosophie nomen tam ad scientie perceptionem quam ad uite religionem referebant, sicut ab ipso etiam huius nominis ortu didicimus, ipsorum quoque testimonio sanctorum. Unde et illud est beati Augustini, VIII de Ciuitate Dei libro, genera quidem philosophorum distinguentis: "Italicum genus actorem habuit Phitagoram Samium, a quo et fertur ipsum philosophie nomen exortum; nam cum antea sapientes appellarentur qui modo quodam laudabilis uite aliis prestare uidebantur, iste interrogatus quid profiteretur, philosophum se esse respondit, id est studiosum uel amatorem sapientie, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum uidebatur." Hoc itaque loco cum dicitur: "qui modo quodam laudabilis uite aliis prestare uidebantur, etc.", aperte monstratur sapientes gentium, id est philosophos, ex laude uite potius quam scientie sic esse nominatos. Quam sobrie autem atque continenter ipsi uixerint, non est nostrum modo ex exemplis colligere, ne Mineruam ipsam uidear docere. Si autem sic laici gentilesque uixerint nulla scilicet professione religionis astricti, quid te clericum atque canonicum facere oportet, ne diuinis officiis turpes preferas uoluptates, ne te precipitem hec Caribdis absorbeat, ne obcenitatibus istis te impudenter atque irreuocabiliter immergas? Qui si clerici prerogatiuam non curas, philosophi saltem defende dignitatem. Si reuerentia Dei contempnitur, amor saltem honestatis impudentiam temperet. Memento Socratem uxoratum fuisse, et quam fedo casu hanc philosophie labem ipse primo luerit, ut deinceps ceteri exemplo eius cautiores efficerentur. Quod nec ipse preterit Iheronimus, ita in primo Contra Iouinianum de ipso scribens Socrate: "Quodam autem tempore, cum infinita conuitia ex superiori loco ingerenti Xanthippe restitisset, aqua profusus immunda, nichil respondit amplius quam, capite deterso: Sciebam, inquit, futurum ut ista tonitrua ymber sequeretur." Addebat denique ipsa et quam periculosum mihi esset eam reducere, et quam sibi carius existeret mihique honestius amicam dici quam uxorem ut me ei sola gratia conseruaret, non uis aliqua uinculi nuptialis constringeret. Tantoque nos ipsos ad tempus separatos gratiora de conuentu nostro percepere gaudia, quanto rariora. Hec et similia persuadens seu dissuadens, cum meam deflectere non posset stultitiam nec me sustineret offendere, suspirans uehementer et lacrimans perorationem suam tali fine terminauit: "Unum, inquid, ad ultimum restat ut in perditione duorum, minor non succedat dolor quam precessit amor." Nec in hoc ei, sicut uniuersus agnouit mundus, prophecie defuit spiritus. Nato itaque paruulo nostro, sorori mee commendato, Parisius occulte reuertimur; et, post paucos dies, nocte secretis orationum uigiliis in quadam ecclesia celebratis, ibidem, summo mane, auunculo eius atque quibusdam nostris uel ipsius amicis assistentibus, nuptiali benedictione confederamur; moxque occulte diuisim abscessimus, nec nos ulterius nisi raro latenterque uidimus, dissimulantes plurimum quod egeramus. Auunculus autem ipsius atque domestici eius, ignominie sue solatium querentes, initum matrimonium diuulgare et fidem mihi super hoc datam uiolare ceperunt; illa autem e contra anathematizare et iurare quia falsissimum esset. Unde uehementer ille commotus crebris eam contumeliis afficiebat. Quod cum ego cognouissem, transmisi eam ad abbatiam quandam sanctimonialium prope Parisius, que Argenteolum appellatur, ubi ipsa olim puellula educata fuerat atque erudita, uestesque ei religionis que conuersationi monastice conuenirent, excepto uelo, aptari feci et his eam indui. Quo audito, auunculus et consanguinei seu affines eius opinati sunt me nunc sibi plurimum illusisse, et ab ea moniali facta me sic facile uelle expedire. Unde uehementer indignati et aduersum me coniurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem in secreta hospicii mei camera, quodam mihi seruiente per pecuniam corrupto, crudelissima et pudentissima ultione punierunt, et quam summa ammiratione mundus excepit, eis uidelicet corporis mei partibus amputatis quibus id quod plangebant commiseram. Quibus mox in fugam conuersis, duo qui comprehendi potuerunt oculis et genitalibus priuati sunt, quorum alter ille fuit supradictus seruiens qui, cum in obsequio meo mecum maneret, cupiditate ad proditionem ductus est. [1,8] DE PLAGA ILLA CORPORIS. Mane autem facto, tota ad me ciuitas congregata, quanta stuperet ammiratione, quanta se affligeret lamentatione, quanto me clamore uexarent, quanto planctu perturbarent, difficile, immo impossibile est exprimi. Maxime uero clerici ac precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex uulneris lederer passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer. Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et turpi casu hec humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto Dei iudicio in illa corporis mei portione plecterer in qua deliqueram; quam iusta proditione is quem antea prodideram uicem mihi retulisset; quanta laude mei emuli tam manifestam equitatem efferrent; quantam perpetui doloris contritionem plaga hec parentibus meis et amicis esset collatura; quanta dilatatione hec singularis infamia uniuersum mundum esset occupatura. Qua mihi ulterius uia pateret! qua fronte in publicum prodirem, omnium digitis demonstrandus, omnium linguis corrodendus, omnibus monstruosum spectaculum futurus. Nec me etiam parum confundebat, quod secundum occidentem legis litteram tanta sit apud Deum eunuchorum abhominatio, ut homines amputatis uel attritis testiculis eunuchizati intrare ecclesiam tanquam olentes et immundi prohibeantur, et in sacrificio quoque talia penitus animalia respuantur. Lib. Numeri, cap. LXXIIII: "Omne animal, quod est contritis, uel tonsis, uel sectis ablatisque testiculis, non offeretis Domino;" Deuteronomii, cap. XXI: "Non intrabit eunuchus, atritis uel amputatis testiculis, et absciso ueretro ecclesiam Dei." In tam misera me contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam deuotio conuersionis ad monastichorum latibula claustrorum compulit. Illa tamen, prius ad imperium nostrum sponte uelata, et monasterium ingressa. Ambo itaque simul sacrum habitum suscepimus, ego quidem in abbatia sancti Dyonisii, illa in monasterio Argenteoli supradicto. Que quidem, memini, cum eius adolescentiam a iugo monastice regule tanquam intolerabili pena plurimi frustra deterrerent ei compacientes, in illam Cornelie querimoniam inter lacrimas et singultus prout poterat prorumpens ait: "O maxime coniux! O thalamis indigne meis, hoc iuris habebat In tantum fortuna capud? Cur impia nupsi, Si miserum factura fui? Nunc accipe penas Sed quas sponte luam." Atque in his uerbis ad altare mox properat, et confestim ab episcopo benedictum uelum ab altari tulit, et se monastice professioni coram omnibus alligauit. [1,9] Vix autem de uulnere adhuc conualueram, cum ad me confluentes clerici tam ab abbate nostro quam a me ipso continuis supplicationibus efflagitabant, quatinus quod hucusque pecunie uel laudis cupiditate egeram, nunc amore Dei operam studio darem, attendens quod mihi fuerat a Domino talentum commissum, ab ipso esse cum usuris exigendum, et qui diuitibus maxime hucusque intenderam, pauperibus erudiendis amodo studerem; et ob hoc maxime dominica manu me nunc tactum esse cognoscerem, quo liberius a carnalibus illecebris et tumultuosa uita seculi abstractus studio litterarum uaccarem, nec tam mundi quam Dei uere philosophus fierem. Erat autem abbatia illa nostra ad quam me contuleram secularis admodum uite atque turpissime, cuius abbas ipse quo ceteris prelatione maior tanto uita deterior atque infamia notior erat. Quorum quidem intolerabiles spurcitias ego frequenter atque uehementer modo priuatim modo publice redarguens, omnibus me supra modum onerosum atque odiosum effeci. Qui ad cotidianam discipulorum nostrorum instantiam maxime gauisi occasionem nacti sunt, qua me a se remouerent. Diu itaque illis instantibus atque importune pulsantibus, abbate quoque nostro et fratribus interuenientibus, ad cellam quandam recessi, scolis more solito uaccaturus. Ad quas quidem tanta scolarium multitudo confluxit, ut nec locus ospitiis nec terra sufficeret alimentis. Ubi, quod professioni mee conuenientius erat, sacre plurimum lectioni studium intendens, secularium artium disciplinam quibus amplius assuetus fueram et quas a me plurimum requirebant non penitus abieci, sed de his quasi hamum quendam fabricaui, quo illos philosophico sapore inescatos ad uere philosophie lectionem attraherem, sicut et summum Christianorum philosophorum Origenem consueuisse Hystoria meminit ecclesiastica. Cum autem in diuina scriptura non minorem mihi gratiam quam in seculari Dominus contulisse uideretur, ceperunt admodum ex utraque lectione scole nostre multiplicari et cetere omnes uehementer attenuari. Unde maxime magistrorum inuidiam atque odium aduersum me concitaui, qui in omnibus que poterant mihi derogantes, duo precipue absenti mihi semper obiciebant: quod scilicet proposito monachi ualde sit contrarium secularium librorum studio detineri, et quod sine magistro ad magisterium diuine lectionis accedere presumpsissem; ut sic uidelicet omne mihi doctrine scolaris exercitium interdiceretur; ad quod incessanter episcopos, archiepiscopos, abbates, et quascunque poterant religiosi nominis personas incitabant. DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS. Accidit autem mihi ut ad ipsum fidei nostre fundamentum humane rationis similitudinibus disserendum primo me applicarem, et quendam theologie tractatum De Unitate et Trinitate diuina scolaribus nostris componerem, qui humanas et philosophicas rationes requirebant, et plus que intelligi quam que dici possent efflagitabant: dicentes quidem uerborum superfluam esse prolationem quam intelligentia non sequeretur, nec credi posse aliquid nisi primitus intellectum, et ridiculosum esse aliquem aliis predicare quod nec ipse nec illi quos doceret intellectu capere possent, Domino ipso arguente quod ceci essent duces cecorum. Quem quidem tractatum cum uidissent et legissent plurimi, cepit in commune omnibus plurimum placere, quod in eo pariter omnibus satisfieri super hoc questionibus uidebatur. Et quoniam questiones iste pre omnibus difficiles uidebantur, quanto earum maior extiterat grauitas, tanto solutionis earum censebatur maior subtilitas. Unde emuli mei uehementer accensi concilium contra me congregauerunt, maxime duo illi antiqui insidiatores, Albericus scilicet et Lotulfus, qui iam defunctis magistris eorum et nostris, Guillhelmo scilicet atque Anselmo, post eos quasi regnare se solos appetebant, atque etiam ipsis tanquam heredes succedere. Cum autem utrique Remis scolas regerent, crebris suggestionibus archiepiscopum suum Radulfum aduersum me commouerunt, ut ascito Conano Prenestino episcopo, qui tunc legatione fungebatur in Gallia, conuenticulum quoddam sub nomine concilii in Suesionensi ciuitate celebrarent, meque inuitarent quatenus illud opusculum quod de Trinitate composueram mecum afferrem; et factum est ita. Antequam autem illuc peruenirem, duo illi predicti emuli nostri ita me in clero et populo diffamauerunt, ut pene me populus paucosque qui aduenerant ex discipulis nostris prima die nostri aduentus; lapidarent, dicentes me tres deos predicare et scripsisse, sicut ipsis persuasum fuerat. Accessi autem, mox ut ad ciuitatem ueni, ad legatum, eique libellum nostrum inspiciendum et diiudicandum tradidi; et me, si aliquid scripsissem aut dixissem quod a catholica fide dissentiret, paratum esse ad correctionem uel satisfactionem obtuli. Ille autem statim mihi precepit libellum ipsum archiepiscopo illisque emulis meis defferre, quatinus ipsi inde iudicarent qui me super hoc accusabant: ut illud in me etiam compleretur: "Et inimici nostri sunt iudices". Sepius autem illi inspicientes atque reuoluentes libellum, nec quid in audientia proferre aduersum me auderent inuenientes, distulerunt usque in finem concilii libri ad quam anhelabant dampnationem. Ego autem singulis diebus, antequam sederet concilium, in publico omnibus secundum quam scripseram fidem catholicam disserebam, et cum magna ammiratione omnes qui audiebant tam uerborum apertionem quam sensum nostrum commendabant. Quod cum populus et clerus inspiceret, ceperunt ad inuicem dicere: "Ecce nunc palam loquitur, et nemo in eum aliquid dicit; et concilium ad finem festinat, maxime in eum, ut audiuimus, congregatum. Numquid iudices cognouerunt quia ipsi potius quam ille errant?" Ex quo emuli nostri cotidie magis ac magis inflamabantur. Quadam autem die, Albericus ad me animo intemptantis cum quibusdam discipulis suis accedens, post quedam blanda colloquia, dixit se mirari quoddam quod in libro illo notauerat; quod scilicet, cum Deus Deum genuerit, nec nisi unus Deus sit, negarem tamen Deum se ipsum genuisse. Cui statim respondi: "Super hoc, si uultis, rationem proferam." - "Non curamus, inquit ille, rationem humanam aut sensum uestrum in talibus, sed auctoritatis uerba solummodo." Cui ego: "Vertite, inquam, folium libri, et inuenietis auctoritatem;" et erat presto liber quem secum ipse detulerat. Reuolui ad locum quem noueram, quem ipse minime compererat aut qui non nisi nocitura mihi querebat; et uoluntas Dei fuit, ut cito occurreret mihi quod uolebam. Erat autem sentencia intitulata Augustinus De Trinitate libro I: "Qui putat eius potentie Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum Deus ita non est sed nec spiritualis creatura, nec corporalis. Nulla enim omnino res est que se ipsam gignat." Quod cum discipuli eius qui aderant audissent, obstupefacti erubescebant. Ipse autem, ut se quoquomodo protegeret: "Bene, inquit, est intelligendum." Ego autem subieci hoc non esse nouellam sed ad presens nichil attinere, cum ipse uerba tantum, non sensum, requisisset; si autem sensum et rationem attendere uellet, paratum me dixi ei ostendere secundum eius sententiam quod in eam lapsus esset heresim secundum quam is qui pater est sui ipsius filius sit. Quo ille audito, statim quasi furibundus effectus ad minas conuersus est, asserens nec rationes meas nec auctoritates mihi in hac causa suffragaturas esse. Atque ita recessit. Extrema uero die concilii, priusquam residerent diu legatus ille atque archiepiscopus cum emulis meis et quibusdam personis deliberare ceperunt quid de me ipso et libro nostro statueretur, pro quo maxime conuocati fuerant. Et quoniam ex uerbis meis aut scripto quod erat in presenti non habebant quid in me pretenderent, omnibus aliquantulum conticentibus aut iam mihi minus aperte detrahentibus, Gaudrifus, Carnotensis episcopus, qui ceteris episcopis et religionis nomine et sedis dignitate precellebat, ita exorsus est: "Nostis, Domini omnes qui adestis, hominis huius doctrinam, qualiscunque sit, eiusque ingenium in quibuscunque studuerit multos assentatores et sequaces habuisse, et magistrorum tam suorum quam nostrorum famam maxime compressisse, et quasi eius uineam a mari usque ad mare palmites suos extendisse. Si hunc preiuditio, quod non arbitror, grauaueritis, etiamsi recte, multos uos offensuros sciatis et non deesse plurimos qui eum defendere uelint, presertim cum in presenti scripto nulla uideamus que aliquid obtineant aperte calumpnie; et quia iuxta illud Iheronimi: "Semper in propatulo fortitudo emulos habet, "Feriuntque summos Fulgura montes," uidete ne plus ei nominis conferatis uiolenter agendo, et plus nobis criminis ex inuidia quam ei ex iusticia conquiramus. "Falsus enim rumor, ut predictus doctor meminit, cito opprimitur et uita posterior iudicat de priore." Si autem canonice agere in eum disponitis, dogma eius uel scriptum in medium proferatur, et interrogato libere respondere liceat, ut conuictus uel confessus penitus obmutescat, iuxta illam saltem beati Nichodemi sententiam qua Dominum ipsum liberare cupiens aiebat: "Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius, et cognouerit quid faciat?" Quo audito, statim emuli mei obstrepentes exclamauerunt: "O sapientis consilium, ut contra eius uerbositatem contendamus cuius argumentis uel sophismatibus uniuersus obsistere mundus non posset!" Sed, certe, multo difficilius erat cum ipso contendere Christo, ad quem tamen audiendum Nichodemus iuxta legis sanctionem inuitabat. Cum autem episcopus ad id quod proposuerat eorum animos inducere non posset, alia uia eorum inuidiam refrenare attemptat, dicens ad discussionem tante rei paucos qui aderant non posse sufficere, maiorisque examinis causam hanc indigere. In hocque ulterius tantum suum esse consilium, ut ad abbatiam meam, hoc est monasterium sancti Dyonisii, abbas meus, qui aderat, me reduceret; ibique pluribus ac doctioribus personis conuocatis, diligentiori examine quid super hoc faciendum esset statueretur. Assensit legatus huic nouissimo consilio, et ceteri omnes. Inde mox legatus assurrexit, ut missam celebraret antequam concilium intraret, et mihi per episcopum illum licentiam constitutam mandauit, reuertendi scilicet ad monasterium nostrum, ibi expectaturo quod condictum fuerat. Tunc emuli mei, nichil se egisse cogitantes si extra diocesim suam hoc negotium ageretur, ubi uidelicet uim minime exercere ualerent, qui scilicet de iusticia minus confidebant, archiepiscopo persuaserunt hoc sibi ualde ignominiosum esse si ad aliam audientiam causa hec transferretur, et periculosum fieri si sic euaderem. Et statim ad legatum concurrentes, eius immutauerunt sententiam, et ad hoc inuitum pertraxerunt, ut librum sine ulla inquisitione dampnaret atque in conspectu omnium statim combureret, et me in alieno monasterio perhenni clausura cohiberet. Dicebant enim ad dampnationem libelli satis hoc esse debere quod nec romani pontificis nec Ecelesie auctoritate eum commendatum legere publice presumpseram, atque ad transeribendum iam pluribus eum ipse prestitissem; et hoc perutile futurum fidei christiane, si exemplo mei multorum similis presumptio preueniretur. Quia autem legatus ille minus quam necesse esset litteratus fuerat, plurimum archiepiscopi consilio nitebatur, sicut et archiepiscopus illorum. Quod cum Carnotensis presensisset episcopus, statim machinamenta hec ad me retulit, et me uehementer hortatus est ut hoc tanto leuius tolerarem quanto uiolentius agere eos omnibus patebat; atque hanc tam manifeste inuidie uiolentiam eis plurimum obfuturam, et mihi profuturam non dubitarem; nec de clausura monasterii ullatenus perturbarer, sciens profecto legatum ipsum, qui coactus hoc faciebat, post paucos dies cum hinc recesserit me penitus liberaturum. Et sic me, ut potuit, flentem flens et ipse consolatus est. [1,10] DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI. Vocatus itaque statim ad concilium adfui, et sine ullo discussionis examine meipsum compulerunt propria manu librum memoratum meum in ignem proicere; et sic combustus est. Ut tamen non nichil dicere uiderentur, quidam de aduersariis meis id submurmurauit quod in libro scriptum deprenderat solum patrem Deum omnipotentem esse. Quod cum legatus subintellexisset, ualde admirans ei respondit hoc nec de puerulo aliquo credi debere quod adeo erraret, cum communis, inquid, fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse. Quo audito Terricus quidam, scolaris magister, irridendo subintulit illud Athanasii "Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens". Quem cum episcopus suus increpare cepisset et reprimere quasi reum, qui in maiestatem loqueretur, audacter ille restitit, et quasi Danielis uerba commemorans, ait: "Sic fatui, filii Israel non iudicantes, neque quod uerum est cognoscentes, condempnastis filium Israel. Reuertimini ad iudicium, et de ipso iudice iudicate, qui talem iudicem quasi ad instructionem fidei et correctionem erroris instituistis; qui cum iudicare deberet, ore se proprio condemnauit, diuina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberante." Tunc archiepiscopus assurgens, uerbis prout oportebat commutatis, sententiam legati confirmauit, dicens: "Reuera, domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus; et qui ab hoc dissentit, aperte deuius est, nec est audiendus. Et modo, si placet, bonum est ut frater ille fidem suam coram omnibus exponat, ut ipsa, prout oportet, uel approbetur uel improbetur atque corrigatur." Cum autem ego ad profitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut quod sentiebam uerbis propriis exprimerem, aduersarii dixerunt non aliud mihi necessarium esse nisi ut symbolum Athanasii recitarem, quod quisuis puer eque facere posset. Ac ne ex ignorantia pretenderem excusationem, quasi qui uerba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum afferri fecerunt. Legi inter suspiria, singultus et lacrimas, prout potui. Inde, quasi reus et conuictus abbati sancti Medardi, qui aderat, traditus, ad claustrum eius tanquam ad carcerem trahor; statimque concilium soluitur. Abbas autem et monachi illius monasterii me sibi remansurum ulterius arbitrantes, summa exultatione susceperunt, et cum omni diligentia tractantes, consolari frustra nitebantur. Deus, qui iudicas equitatem, quanto tunc animi felle, quanta mentis amaritudine te ipsum insanus arguebam, te furibundus accusabam, sepius repetens illam beati Anthonii conquestionem: "Ihesu bone, ubi eras?" Quanto autem dolore estuarem, quanta erubescentia confunderer, quanta desperatione perturbarer, sentire tunc potui, proferre non possum. Conferebam cum his que in corpore passus olim fueram quanta nunc sustinerem; et omnium hominum me estimabam miserrimum. Paruam illam ducebam proditionem in comparatione huius iniurie, et longe amplius fame quam corporis detrimentum plangebam, cum ad illam ex aliqua culpa deuenerim, ad hanc me tam patentem uiolentiam sincera intentio amorque fidei nostre induxissent, que me ad scribendum compulerant. Cum autem hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum est uehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes in alios transfundebant, adeo ut ipsi quoque emuli nostri id consilio suo factum esse denegarent, et legatus coram omnibus inuidiam Francorum super hoc maxime detestaretur. Qui statim penitentia ductus, post aliquos dies, cum ad tempus coactus satisfecisset illorum inuidie, me de alieno eductum monasterio ad proprium remisit, ubi fere quotquot erant olim iam, ut supra memini, infestos habebam, cum eorum uite turpitudo et impudens conuersatio me suspectum penitus haberet, quem arguentem grauiter sustineret. Paucis autem elapsis mensibus, occasionem eis fortuna obtulit qua me perdere molirentur. Fortuitu namque mihi quadam die legenti occurrit quedam Bede sententia qua in expositione Actuum Apostolorum asserit Dyonisium Ariopagitam Corinthiorum potiusquam Atheniensium fuisse episcopum. Quod ualde eis contrarium uidebatur, qui suum Dyonisium esse illum Ariopagitam iactitant, quem ipsum Atheniensem episcopum gesta eius fuisse profitentur. Quod cum reperissem, quibusdam circonstantium fratrum quasi iocando monstraui testimonium scilicet illud Bede quod nobis obiciebatur. Illi uero, ualde indignati, dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum ueriorem habere testem, qui pro hoc inuestigando Greciam diu perlustrauit et rei ueritate agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem remouit. Unde cum unus eorum me importuna interrogatione pulsaret quid mihi super hac controuersia, Bede uidelicet atque Huldoini, uideretur, respondi Bede auctoritatem, cuius scripta uniuerse Latinorum frequentant Ecclesie, gratiorem mihi uideri. [1,11] DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM. Ex quo illi uehementer accensi clamare ceperunt nunc me patenter ostendisse quod semper monasterium illud nostrum infestauerim, et quod nunc maxime toti regno derogauerim, ei uidelicet honorem illum auferens quo singulariter gloriaretur, cum eorum patronum Ariopagitam fuisse denegarem. Ego autem respondi nec me hoc denegasse nec multum curandum esse utrum ipse Ariopagita an aliunde fuerit, dummodo tantam apud Deum adeptus sit coronam. Illi uero ad abbatem statim concurrentes quod mihi imposuerant nuntiauerunt; qui libenter hoc audiuit, gaudens se occasionem aliquam adipisci qua me opprimeret, utpote qui quanto ceteris turpius uiuebat, magis me uerebatur. Tunc consilio suo congregato et fratribus congregatis, grauiter mihi comminatus est, et se ad regem cum festinatione missurum dixit, ut de me uindictam sumeret, tanquam regni sui gloriam et coronam ei auferente. Et me interim bene obseruari precepit donec me regi traderet; ego autem ad regularem disciplinam, si quid deliquissem, frustra me offerebam. Tunc ego nequitiam corum uehementer exhorrens, utpote qui iam diu tam aduersam habuissem fortunam, penitus desperatus, quasi aduersum me uniuersus coniurasset mundus, quorumdam consensu fratrum mei miserantium et quorumdam discipulorum nostrorum suffragio, nocte latenter aufugi atque ad terram comitis Theobaldi proximam, ubi antea in cella moratus fueram, abscessi. Ipse quippe et mihi aliquantulum notus erat, et oppressionibus meis quas audierat admodum compaciebatur. Ibi autem in castro Pruuigni morari cepi, in cella uidelicet quadam Trecensium monachorum, quorum prior antea mihi familiaris extiterat et ualde dilexerat; qui ualde in aduentu meo gauisus, cum omni diligentia me procurabat. Accidit autem quadam die ut ad ipsum castrum abbas noster ad predictum comitem pro quibusdam suis negotiis ueniret; quo cognito, accessi ad comitem cum priore illo, rogans eum quatinus pro me ipse intercederet ad abbatem nostrum, ut me absolueret et licentiam daret uiuendi monastice ubicunque mihi competens locus occurreret. Ipse autem et qui cum eo erant in consilio rem posuerunt, responsuri comiti super hoc in ipsa die antequam recederent. Inito autem consilio, uisum est eis me ad aliam abbatiam uelle transire, et hoc sue dedecus inmensum fore. Maxime namque glorie sibi imputabant quod ad eos in conuersione mea diuertissem, quasi ceteris omnibus abbatiis contemptis, et nunc maximum sibi imminere dicebant opprobrium si, eis abiectis, ad alios transmearem. Unde nullatenus uel me uel comitem super hoc audierunt, immo mihi statim comminati sunt quod, nisi festinus redirem, me excommunicarent, et priori illi ad quem refugeram modis omnibus interdixerunt ne me deinceps retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret. Quo audito, tam prior ipse quam ego ualde anxiati fuimus. Abbas autem in hac obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Cui cum alius successisset, conueni eum cum episcopo Meldensi, ut mihi hoc quod a predecessore eius petieram indulgeret. Cui rei cum nec ille primo acquiesceret, postea interuenientibus amicis quibusdam nostris regem et consilium eius super hoc compellaui; et sic quod uolebam impetraui. Stephanus quippe regis tunc dapifer, uocato in partem abbate et familiaribus eius, quesiuit ab eis cur me inuitum retinere uellent, ex quo incurrere facile scandalum possent et nullam utilitatem habere, cum nullatenus uita mea et ipsorum conuenire possent. Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse ut quo minus regularis abbatia illa esset, magis regi esset subiecta atque utilis, quantum uidelicet ad lucra temporalia; unde me facile regis et suorum assensum assequi credideram; sicque actum est. Sed ne gloriationem suam quam de me habebat monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad quam uellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatie subiugarem, hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum. Ego itaque ad solitudinem quandam in Trecensi pago mihi antea cognitam me contuli ibique, a quibusdam terra mihi donata, assensu episcopi terre oratorium quoddam in nomine sancte Trinitatis ex callis et culmo primum construxi; ubi cum quodam clerico nostro latitans, illud uere Domino poteram decantare: "Ecce elongaui fugiens et mansi in solitudine." Quod cum cognouissent scolares, ceperunt undique concurrere, et relictis ciuitatibus et castellis solitudinem inhabitare, et pro amplis domibus parua tabernacula sibi construere, et pro delicatis cibis herbis aggrestibus et pane cibario uictitare, et pro mollibus stratis culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis glebas erigere, ut uere eos priores philosophos imitari crederes, de quibus et Iheronimus in secundo Contra Iouinianum his commemorat uerbis: "Per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, uitiorum ad animam introitus est. Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per portas irruerit hostilis exercitus... Si circensibus quispiam delectatur, si athletarum certamine, si mobilitate histrionum, si formis mulierum, si splendore gemmarum, uestium et ceteris huiusmodi per oculorum fenestras anime capta libertas est, et impletur illud propheticum: Mors intrauit per fenestras nostras... Igitur cum per has portas quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostre mentis intrauerint, ubi erit libertas? ubi fortitudo eius? ubi de Deo cogitatio? Maxime cum tactus depinguat sibi etiam preteritas uoluptates, et recordatione uitiorum cogat animam compati et quodam modo exercere quod non agit. His igitur rationibus inuitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et ortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum come et susurrus auium, fontis speculum, riuus murmurans, et multe oculorum auriumque illecebre, ne per luxum et habundantiam copiarum anime fortitudo mollesceret et eius pudicitia stupraretur. Inutile quippe est crebro uidere per que aliquando captus sis, et eorum te experimento committere quibus difficulter careas. Nam et Pytagorei huiuscemodi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueuerant... Sed et ipse Plato, cum diues esset et thorum eius Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset uacare philosophie elegit Academiam uillam, ab urbe procul, non solum desertam, sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum libidinis impetus frangerentur, discipulique sui nullam aliam sentirent uoluptatem nisi earum rerum quas discerent." Talem et filii prophetarum, Helyseo adherentes, uitam referuntur duxisse, de quibus ipse quoque Iheronimus, quasi de monachis illius temporis, ad Rusticum monachum, inter cetera ita scribit: "Filii prophetarum, quos monachos in ueteri legimus Testamento, edifficabant sibi casulas prope fluenta Iordanis, et turbis et urbibus derelictis, polenta et herbis aggrestibus uictitabant." Tales discipuli nostri ibi super Arduzonem fluuium casulas suas edificantes, heremite magis quam scolares uidebantur. Quanto autem illuc maior scolarium erat confluentia et quanto duriorem in doctrina nostra uitam sustinebant, tanto amplius mihi emuli estimabant gloriosum et sibi ignominiosum. Qui cum cuncta que poterant in me egissent, omnia cooperari mihi in bonum dolebant; atque ita iuxta illud Iheronimi, "Me procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque ut Quintilianus ait: latentem inuenit inuidia". Quia apud semetipsos tacite conquerentes et ingemiscentes, dicebant: "Ecce mundus totus post eum abiit", nichil persequendo profecimus, sed magis eum gloriosum effecimus. Extinguere nomen eius studuimus, sed magis accendimus. Ecce in ciuitatibus omnia necessaria scolares ad manum habent, et ciuiles delicias contempnentes, ad solitudinis inopiam confluunt et sponte miseri fiunt." Tunc autem precipue ad scolarum regimen intolerabilis me compulit paupertas, cum "fodere non ualerem et mendicare erubescerem". Ad artem itaque quam noueram recurrens, pro labore manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares autem ultro mihi quelibet necessaria preparabant, tam in uictu scilicet quam in uestitu uel cultura agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret. Cum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilatauerunt, et de lapidibus et lignis construentes meliorauerunt. Quod cum in honore sancte Trinitatis esset fundatum ac postea dedicatum, quia tamen ibi profugus ac iam desperatus diuine gratia consolationis aliquantulum respirassem, in memoria huius beneficii ipsum Paraclitum nominaui. Quod multi audientes non sine magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc uehementer calumpniati sunt, dicentes non licere Spiritui sancto specialiter magis quam Deo patri ecclesiam aliquam assignari; sed uel soli Filio, uel toti simul Trinitati, secundum consuetudinem antiquam. Ad quam nimirum calumpniam hic eos error plurimum induxit, quod inter Paraclitum et Spiritum Paraclitum nichil referre crederent, cum ipsa quoque Trinitas et quelibet in Trinitate persona, sicut Deus uel adiutor dicitur, ita et Paraclitus, id est consolator, recte noncupetur, iuxta illud Apostoli: "Benedictus Deus et pater domini nostri Ihesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra," et secundum quod Veritas ait: "Et alium Paraclitum dabit uobis." Quid etiam impedit, cum omnis Ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti pariter consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diuersa, quod domus Domini non ita Patri uel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio? Quis titulum eius cuius est ipsa domus de fronte uestibuli radere presumat? Aut cum se Filius in sacrifitium Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter ad Patrem orationes dirigantur et hostie fiat immolatio, cur eius precipue altare esse non uideatur cui maxime supplicatio et sacrifitium agitur? Numquid rectius eius qui immolatur quam illius cui immolatur altare dicendum est? An melius Dominice crucis aut sepulchri uel beati Michaelis seu Iohannis aut Petri uel alicuius sancti, qui nec ibi immolantur nec eis immolatur aut obsecrationes eis fiunt, altare quis esse profitebitur? Nimirum nec inter idolatras altaria uel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant. Sed fortasse dicat aliquis, ideo Patri non esse uel ecclesias uel altaria dedicanda, quod eius aliquod factum non existit quod specialem ei sollempnitatem tribuat. Sed hec profecto ratio ipsi hoc Trinitati aufert, et Spiritui sancto non aufert, cum ipse quoque Spiritus ex aduentu suo propriam habeat Pentecostes sollempnitatem, sicut Filius ex suo natalis sui festiuitatem; sicut enim Filius missus in mundum, ita et Spiritus sanctus in discipulos propriam sibi uendicat sollempnitatem. Cui etiam probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum uidetur, si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus operationem. Nulli enim trium personarum speciale templum specialiter ascribit Apostolus, nisi Spiritui sancto; non enim ita templum Patris, uel templum Filii dicit, sicut templum Spiritus sancti, in prima ad Corinthios, ita scribens: "Qui adheret Domino, unus Spiritus est." Item: "An nescitis quia corpora uestra templum sunt Spiritus sancti, qui in uobis est, quem habetis a Deo, et non estis uestri ?" Quis etiam diuinorum sacramenta beneficiorum que in Ecclesia fiunt operationi diuine gratie, que Spiritus sanctus intelligitur, nesciat specialiter ascribi? Ex aqua quippe et Spiritu sancto in baptismo renascimur et tunc primo quasi speciale templum Deo constituimur. In confirmatione quoque septiformis Spiritus gratia traditur, quibus ipsum Dei templum adornatur atque dedicatur. Quid ergo mirum si ei persone cui specialiter spirituale templum Apostolus tribuit, nos corporale assignemus? Aut cuius persone rectius ecclesia esse dicitur, quam eius cuius operationi cuncta que in ecclesia ministrantur beneficia specialiter assignantur? Non tamen hoc ita conicimus, ut cum Paraclitum primo nostrum uocauerimus oratorium uni ipsum persone nos dicasse fateamur, sed propter eam quam supra reddidimus causam, in memoria scilicet nostre consolationis, quamquam si illo quoquo, quo creditur, modo id fecissemus, non esset rationi aduersum, licet consuetudini incognitum. [1,12] DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM. Hoc autem loco me corpore latitante, sed fama tunc maxime uniuersum mundum perambulante et illius poetici figmenti quod Equo dicitur instar penitus retinente, quod uidelicet plurimum uocis habet sed nichil substantie, priores emuli, cum per se iam minus ualerent, quosdam aduersum me nouos apostolos, quibus mundus plurimum credebat, excitauerunt; quorum alter regularium canonicorum uitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Hii predicando per mundum discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus contemptibilem ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam uita adeo sinistra disseminauerunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me auerterent, et si qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus metu illorum dissimularent. Deus ipse mihi testis est, quotiens aliquem ecclesiasticarum personarum conuentum adunari noueram, hoc in dampnationem meam agi credebam. Stupefactus ilico quasi superuenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi hereticus aut prophanus in conciliis traherer aut sinagogis. Atque ut de pulice ad leonem, de formica ad elefantem comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur emuli mei quam beatum olim Athana sium heretici. Sepe autem, Deus scit, in tantam lapsus sum desperationem, ut Christianorum finibus excessis ad gentes transire disponerem, atque ibi quiete sub quacunque tributi pactione inter inimicos Christi christiane uiuere. Quos tanto magis propitios me habiturum credebam quanto me minus christianum ex imposito mihi crimine suspicarentur, et ob hoc facilius ad sectam suam inclinari posse crederent. [1,13] DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM. Cum autem tantis perturbationibus incessanter affligerer atque hoc extremum mihi superesset consilium ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem, occasionem quandam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in Christianos atque monachos gentibus longe seuiores atque peiores. Erat quippe in Britannia minore, in episcopatu Venecensi, abbatia quedam sancti Gildasii Ruiensis, pastore defuncto desolata. Ad quam me concors fratrum electio cum assensu principis terre uocauit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus facile impetrauit; sicque me Francorum inuidia ad Occidentem sicut Iheronimum Romanorum expulit ad Orientem. Numquam enim huic rei, sciat Deus, acquieuissem, nisi ut quocunque modo has quas incessanter sustinebam oppressiones, ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara et terre lingua mihi incognita erat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum uita omnibus fere notissima, et gens terre illius inhumana atque incomposita. Sicut ergo ille, qui imminente sibi gladio perterritus in precipitium se collidit et ut puncto temporis mortem unam differat aliam incurrit, sic ego ab uno periculo in aliud scienter me contuli; ibique ad horrisoni undas Occeani, cum fugam mihi ulterius terre postremitas non preberet, sepe in orationibus meis illud reuoluebam: "A finibus terre ad te clamaui, dum anxiaretur cor meum." Quanta enim anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata fratrum congregatio cor meum die ac nocte cruciaret, cum tam anime mee quam corporis pericula pensarem, neminem iam latere arbitror. Certum quippe habebam quod si eos ad regularem uitam quam professi fuerant compellere temptarem, me uiuere non posse; et si hoc in quantum possem non agerem, me dampnandum esse. Ipsam etiam abbatiam tirannus quidam in terra illa potentissimus ita iam diu sibi subiugauerat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii nactus occasionem, ut omnia loca monasterio adiacentia in usus proprios redegisset, ac grauioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios iudeos exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus cotidianis, cum nichil in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis uel filiabus sustentaret. Gaudebant me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant que poterant, ut cum in administratione ista deficerem, compellerer aut a disciplina cessare aut omnino recedere. Cum autem tota terre illius barbaries pariter exlex et indisciplinata esset, nulli erant hominum ad quorum confugere possem adiutorium, cum a moribus omnium pariter dissiderem. Foris me tyrannus ille et satellites sui assidue opprimebant; intus mihi fratres incessanter insidiabantur ut illud Apostoli in me specialiter dictum res ipsa indicaret: "Foris pugne. Intus timores". Considerabam et plangebam quam inutilem et miseram uitam ducerem, et quam infructuose tam mihi quam aliis uiuerem, et quantum antea clericis profecissem et quod nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis nec in monachis aliquem fructum haberem, et quam inefficax in omnibus inceptis atque conatibus meis redderer; ut iam mihi de omnibus illud improperari rectissime deberet: "Hic homo cepit edificare, et non potuit consummare." Desperabam penitus, cum recordarer que fugerem et considerarem que incurrerem; et priores molestias quasi iam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens dicebam: "Merito hec patior, qui Paraclitum, id est consolatorem, deserens, in desolationem certam me intrusi, et minas euitare cupiens, ad certa confugi pericula." Illud autem plurimum me cruciabat, quod oratorio nostro dimisso, de diuini celebratione officii ita ut opporteret prouidere non poteram, quoniam loci nimia paupertas uix unius hominis neccessitudini sufficeret. Sed ipse quoque uerus Paraclitus michi maxime super hoc desolato ueram attulit consolationem, et proprio prout debebat prouidit oratorio. Accidit namque ut abbas noster sancti scilicet Dyonisii predictam illam Argenteoli abbatiam, in qua religionis habitum nostra illa iam in Christo soror potius quam uxor Heloysa susceperat, tanquam ad ius monasterii sui antiquitus pertinentem quocunque modo acquireret, et conuentum inde sanctimonialium, ubi illa comes nostra prioratum habebat, uiolenter expelleret. Que cum diuersis locis exules dispergerentur, oblatam mihi a Domino intellexi occasionem qua nostro consulerem oratorio. Illuc itaque reuersus, eam cum quibusdam aliis de eadem congregatione ipsi adherentibus ad predictum oratorium inuitaui; eoque illis adductis, ipsum oratorium cum omnibus ei pertinentibus concessi et donaui; ipsamque postmodum donationem nostram, assensu atque interuentu episcopi terre, papa Innocentius secundus ipsis et earum sequacibus per priuilegium in perpetuum coroborauit. Quas ibi quidem primo inopem sustinentes uitam et ad tempus plurimum desolatas, diuine misericordie respectus, cui deuote seruiebant, in breui consolatus est et se eis quoque uerum exhibuit Paraclitum et circumadiacentes populos misericordes eis atque propitios effecit. Et plus, sciat Deus, ut arbitror, uno anno in terrenis commodis sunt multiplicate quam ego per centum si ibi permansissem; quippe quo feminarum sexus est infirmior, tanto earum inopia miserabilior facile humanos commouet affectus, et earum uirtus tam Deo quam ho minibus est gratior. Tantam autem gratiam in oculis omnium illi sorori nostre, que ceteris preerat, Dominus annuit, ut eam episcopi quasi filiam, abbates quasi sororem, laici quasi matrem diligerent; et omnes pariter eius religionem, prudentiam, et in omnibus incomparabilem patiencie mansuetudinem ammirabantur. Que quanto rarius se uideri permittebat, ut scilicet clauso cubiculo sacris meditationibus atque orationibus purius uaccaret, tanto ardentius eius presentiam atque spiritalis colloquii monita hii qui foris sunt efflagitabant. [1,14] DE INFAMATIONE TURPITUDINIS. Cum autem omnes earum uicini uehementer me culparent quod earum inopie minus quam possem et deberem consulerem, et facile id nostra saltem predicatione ualerem, cepi sepius ad eas reuerti, ut eis quoquomodo subuenirem. In quo nec inuidie mihi murmur defuit, et quod me facere sincera karitas compellebat, solita derogantium prauitas impudentissime accusabat, dicens me adhuc quadam carnalis concupiscentiae oblectatione teneri, qua pristine dilecte sustinere absentiam uix aut numquam paterer. Qui frequenter illam beati Iheronimi querimoniam mecum uoluens qua ad Asellam de fictis amicis scribens, ait: "Nichil mihi obicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam obiceretur nisi cum Iherosolimam Paula profisciscitur." Et iterum: "Antequam, inquit, domum sancte Paule nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene iuditio dignus summo sacerdotio decernebar; sed scio per bonam et malam famam peruenire ad regna celorum." Cum hanc, inquam, in tantum uirum detractionis iniuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam, inquiens: "O si tantam suspitionis causam emuli mei in me reperirent, quanta me detractione opprimerent! Nunc uero mihi diuina misericordia ab hac suspitione liberato, quomodo, huius perpetrande turpitudinis facultate ablata, suspitio remanet? Que est tam impudens hec criminatio nouissima?" Adeo namque res ista omnem huius turpitudinis suspitionem apud omnes remouet, ut quicunque mulieres obseruare diligentius student, eis eunuchos adhibeant, sicut de Hester et ceteris regis Assueri puellis sacra narrat hystoria. Legimus et potentem illum regine Candacis eunuchum uniuersis eius gazis preesse; ad quem conuertendum et baptizandum Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper apud uerecundas et honestas feminas tanto amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac absistebant suspitione. Ad quam quidem penitus remouendam maximum illum Christianorum philosophum Origenem, cum mulierum quoque sancte doctrine intenderet, sibi ipsi manus intulisse Ecclesiastice historie lib. VI continet. Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi diuinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille minus prouide creditur egisse atque inde non modicum crimen incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum prepararet, ac tanto minore pena quanto breuiore ac subita, ut oppressus sompno cum mihi manus inicerent nichil pene fere sentirem; sed quod tunc forte minus pertuli ex uulnere, nunc ex detractione diutius plector, et plus ex detrimento fame quam ex corporis crucior diminutione, sicut enim scriptum est: "Melius est nomen bonum quam diuitie multe." Et ut beatus meminit Augustinus in sermone quodam de Vita et moribus clericorum: "Qui, fidens conscientie sue, negligit famam suam, crudelis est." Idem supra: "Prouidemus, inquit, bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo sed etiam coram hominibus. Propter nos, consciencia nostra sufficit nobis; propter uos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in uobis... Due res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo." Quid autem horum inuidia ipsi Christo uel eius membris, tam prophetis scilicet quam apostolis seu aliis patribus sanctis obiceret, si in eorum temporibus existeret, cum eos uidelicet corpore integros tam familiari conuersatione feminis precipue uiderent sociatos? Unde et beatus Augustinus in libro de Opere monachorum ipsas etiam mulieres domino Ihesu Christo atque apostolis ita inseparabiles comites adhesisse demonstrat, ut et cum eis etiam ad predicationem procederent. "Ad hoc enim, inquit, et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horum que ad substantiam uite huius pertinent... Quod quisquis non putat ab apostolis fieri ut cum eis sancte conuersationis mulieres circuirent quocunque euuangelium predicabant, euuangelium audiant, et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant... In euuangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter faciebat per ciuitates et castella, euuangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo et mulieres alique, que erant curate a spiritibus immundis et infirmitatibus: Maria, que uocatur Magdalene, et Iohanna, uxor Cuze, procuratoris Herodis, et Susanna, et alie multe que ministrabant ei de facultatibus suis." Et Leo nonus, contra epistolam Parmeniani de Studii monasterio: "Omnino, inquit, profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono propriam uxorem causa religionis abicere cura sua, ut non ei uictum et uestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter iaceat. Sic et sanctos apostolos legimus egisse beato Paulo dicente: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas? Vide insipiens quia non dixit: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectendi, sed: circumducendi; scilicet ut mercede predicationis sustentarentur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale coniugium." Ipse certe Phariseus, qui intra se de Domino ait: "Hic, si esset propheta, sciret utique que et qualis esset mulier que tangit eum, quia peccatrix est", multo commodiorem, quantum ad humanum iudicium spectat, turpitudinis coniecturam de Domino concipere poterat quam de nobis isti; aut qui matrem eius iuueni commendatam, uel prophetas cum uiduis maxime hospitari atque conuersari uidebant, multo probabiliorem inde suspitionem contrahere. Quid etiam dixissent isti detractatores nostri, si Malchum illum captiuum monachum, de quo beatus scribit Iheronimus, eodem contubernio cum uxore uictitantem conspicerent? Quanto id crimini conscriberent, quod egregius ille doctor cum uidisset maxime commendans ait: "Erat illic senex quidam nomine Malchus... eiusdem loci indigena, anus quoque in eius contubernio... studiosi ambo religionis, et sic ecclesie limen terentes, ut Zachariam et Elysabeth de euuangelio crederes, nisi quod Iohannes in medio non erat." Cur denique a detractione sanctorum patrum se continent, quos frequenter legimus uel etiam uidimus monasteria quoque feminarum constituere atque eis ministrare; exemplo quidem septem diaconorum, quos pro se apostoli mensis et procurationi mulierum prefecerunt? Adeo namque sexus infirmior fortioris indiget auxilio, ut semper uirum mulieri quasi capud preesse Apostolus statuat; in cuius etiam rei signo ipsam semper uelatum habere capud precipit. Unde non mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inoleuisse, quod quemadmodum uiris abbates, ita et feminis abbatisse preponantur, et eiusdem regule professione tam femine quam uiri se astringant, in qua tamen pleraque continentur que a feminis tam prelatis quam subiectis nullatenus possunt adimpleri. In plerisque etiam locis, ordine perturbato naturali, ipsas abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest populus, dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad praua desideria inducere posse quanto eis amplius habent preesse, et iugum illud in eos grauissimum exercere; quod satiricus ille considerans ait, "Intolerabilius nichil est quam femina diues." [1,15] Hoc ego sepe apud me pertractando, quantum mihi liceret sororibus illis prouidere et earum curam agere disposueram, et quo me amplius reuererentur, corporali quoque presentia eis inuigilare et sic etiam earum magis necessitudinibus subuenire. Et cum me nunc frequentior ac maior persecutio filiorum quam olim fratrum afligeret, ad eas de estu huius tempestatis quasi ad quendam tranquillitatis portum recurrerem atque ibi aliquantulum respirarem, et qui in monachis nullum, aliquem saltem in illis assequerer fructum; ac tanto id mihi fieret magis saluberrimum quanto id earum infirmitati magis esset neccessarium. Nunc autem ita me Sathanas impediuit, ut ubi quiescere possim aut etiam uiuere non inueniam, sed uagus et profugus, ad instar maledicti Caym ubique circumferar; quem, ut supra memini, "foris pugne, intus timores" incessanter cruciant, immo tam foris quam intus pugne pariter et timores; et multo periculosior et crebrior persecutio filiorum aduersum me seuit quam hostium. Istos quippe semper presentes habeo, et eorum insidias iugiter sustineo. Hostium uiolentiam in corporis mei periculum uideo, si a claustro procedam; in claustro autem filiorum, id est monachorum, mihi tanquam abbati, hoc est patri, commissorum, tam uiolenta quam dolosa incessanter sustineo machinamenta. O quotiens ueneno me perdere temptauerunt, sicut et in beato factum est Benedicto, ac si hec ipsa causa, qua ille peruersos deseruit filios, ad hoc ipsum me patenter tanti patris adhortaretur exemplo, ne me certo uidelicet opponens periculo, temerarius Dei temptator potius quam amator, immo mei ipsius peremptor inuenirer. A talibus autem cotidianis eorum insidiis cum mihi in administratione cibi uel potus quantum possem prouiderem, in ipso altaris sacrificio toxicare me moliti sunt, ueneno scilicet calici immisso. Qui etiam quadam die, cum Namneti ad comitem in egritudine sua uisitandum uenissem, hospitatum me ibi in domo cuiusdam fratris mei carnalis per ipsum qui in comitatu nostro erat famulum ueneno interficere machinati sunt, ubi uidelicet me minus a tali machinatione prouidere crediderunt. Diuina autem dispositione tunc actum est, ut dum cibum mihi apparatum non curarem, frater quidam ex monachis quem mecum adduxeram hoc cibo per ignorantiam usus ibidem mortuus occumberet, et famulus ille qui hoc presumpserat tam conscientie sue quam testimonio ipsius rei perterritus aufugeret. Ex tunc itaque manifesta omnibus eorum nequitia, patenter iam cepi eorum, prout poteram, insidias declinare, et iam a conuentu abbatie me subtrahere et in cellulis cum paucis habitare. Qui si me transiturum aliquo presensissent, corruptos per pecuniam latrones in uiis aut semitis ut me interficerent opponebant. Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam de nostra lapsum equitatura manus Domini uehementer collisit, colli uidelicet mei canalem confringens. Et multo me amplius hec fractura afflixit et debilitauit quam prior plaga. Quandoque horum indomitam rebellionem per excommunicationem cohercens, quosdam eorum, quos magis formidabam, ad hoc compuli ut fide sua seu sacramento publice mihi promitterent se ulterius ab abbatia penitus recessuros, nec me amplius in aliquo inquietaturos. Qui publice et impudentissime tam fidem datam quam sacramenta facta uiolantes, tandem per auctoritatem romani pontificis Innocentii, legato proprio ad hoc destinato, in presentia comitis et episcoporum hoc ipsum iurare compulsi sunt et pleraque alia; nec sic adhuc quieuerunt. Nuper autem cum, illis quos predixi eiectis, ad conuentum abbatie redissem et reliquis fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo hos peiores quam illos reperi, quos iam quidem non de ueneno sed de gladio in iugulum meum tractantes cuiusdam proceris terre conductu uix euasi. In quo adhuc etiam laboro periculo, et cotidie quasi ceruici mee gladium imminentem suspitio, ut inter epulas uix respirem, sicut de illo legitur qui cum Dyonisii tiranni potentiam atque opes conquisitas maxime imputaret beatitudini, filo latenter apensum super se gladium suspitiens que terrenam potentiam felicitas consequatur edoctus est. Quod nunc quoque ipse de paupere monacho in abbatem promotus incessanter experior, tanto scilicet miserior quanto ditior effectus; ut nostro etiam exemplo eorum qui id sponte appetunt ambitio refrenetur. Hec, dilectissime frater in Christo et ex diuina conuersatione familiarissime comes, de calamitatum mearum hystoria, in quibus quasi a cunabulis iugiter laboro, tue me desolationi atque iniurie illate scripsisse suffilciat: ut, sicut in exordio prefatus sum epistole, oppressionem tuam in comparatione mearum aut nullam aut modicam esse iudices, et tanto eam patientius feras quanto minorem consideras; illud semper in consolationem assumens, quod membris suis de membris diaboli Dominus predixit: "Si me persecuti sunt, et uos persequentur. Si mundus uos odit, scitote quoniam me priorem uobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret." Et: "Omnes, inquit Apostolus, qui uolunt pie uiuere in Christo, persequutionem patientur." Et alibi: "Aut quero hominibus placere. Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem." Et Psalmista: "Confusi sunt, inquit, qui hominibus placent, quoniam Deus spreuit eos." Que diligenter beatus attendens Iheronimus, cuius me precipue in contumeliis detractionum heredem conspicio, ad Nepotianum scribens ait: "Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi seruus non essem. Desinit placere hominibus, et seruus factus est Christi." Idem ad Asellam de fictis amicis: "Gratias ago Deo meo quod dignus sim quem mundus oderit," et ad Heliodorum monachum: "Erras, frater, erras si putas umquam Christianum persequutionem non pati. Aduersarius noster, tanquam leo rugiens, deuorare querens circuit, et tu pacem putas? Sedet in insidiis, cum diuitibus, etc." His itaque documentis atque exemplis animati, tanto securius ista toleremus quanto iniuriosius accidunt. Que si non ad meritum nobis, saltem ad purgationem aliquam proficere non dubitemus; et quoniam omnia diuina dispositione geruntur, in hoc se saltem quisque fidelium in omni pressura consoletur, quod nichil inordinate fieri umquam summa Dei bonitas permittit, et quod quecumque peruerse fiunt optimo fine ipse terminat; unde et ei de omnibus recte dicitur: "Fiat uoluntas tua". Quanta denique diligentium Deum illa est ex auctoritate apostolica consolatio, qua dicit: "Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, etc...!" Quod diligenter ille sapientium sapientissimus attendebat, cum in Prouerbiis diceret: "Non contristabit iustum quicquid ei acciderit." Ex quo manifeste a iusticia eos recedere demonstrat quicunque pro aliquo sui grauamine his irascuntur que erga se diuina dispensatione geri non dubitant, et se proprie uoluntati magis quam diuine subiciunt, et ei quod in uerbis sonat: "Fiat uoluntas tua" desideriis occultis repugnant, diuine uoluntati propriam anteponentes. Vale.