[69,0] EPISTOLA LXIX. Roganti quare Lex uiros ueste muliebri, ac mulieres uirili uti prohibeat; respondet a natura id abhorrere, ut ex brutis ipsis intelligitur; feminas tamen uirorum, quam uiros feminarum cultum sumere tolerabilius: at legem potius esse de moribus, quam de uestibus. Post quae in eos, qui capillos crisparent, inuehitur. AMBROSIUS IRENAEO, salutem. [69,1] 1. Pertulisti ad me quasi filius quaesiuisse aliquos de te, quid sibi uelit quod tam seuere Lex immundos eos dixerit, qui alieni sexus uterentur uestibus, uel uiros scilicet uel mulieres; sic enim scriptum est: Non erit res uiri super mulierem, neque inductur uir stolam muliebrem; quia immundus est Domino omnis, qui fecerit haec. 2. Et si uere discutias, incongruum est, quod ipsa etiam abhorret natura. Cur enim homo non uis uideri esse, quod natus es? cur alienam tibi assumis speciem? cur mentiris feminam: uel tu, femina, uirum? Suis unumquemque sexum induit natura indumentis. Denique diuersus usus, diuersus color, motus, incessus, diuersae uires, diuersa uox est in uiro et femina. 3. Sed etiam in reliqui generis animantibus alia species leonis, alia leaenae, alia uis, alius sonus: alia tauri, alia uitulae. In ceruis quoque quantum distat sexus, tantum discrepat species; ut eos etiam eminus possis discernere. In auibus uero etiam propius ad uestitum est inter eos et homines comparatio; in illis enim sexum naturalia ipsa indumenta discernunt. Paui mares speciosi, feminae non item pennarum uario pinguntur decore. Fasianis quoque diuersus color, qui distinguat sexus discretionem. Quid in pullis? Quam canora uox galli, nocturnis uicibus solemne munus ad excitandum et canendum ministrans? Numquid illa mutant speciem suam? Cur nos mutare desideramus? 4. Et quidem Graeco more influxit ut feminae uirilibus quasi succinctioribus tunicis utantur. Esto tamen ut illae imitari uideantur melioris sexus naturam, quid uiri inferioris sexus mentiri speciem uolunt? Mendacium et in uerbo turpe est, nedum in habitu. Denique in templis, ubi mendacium fidei, ibi mendacium naturae. Illic assumere uiros muliebrem uestem, gestumque femineum, sacrum putatur. Unde Lex dicit quia immundus est Domino omnis uir qui stolam muliebrem induerit. [69,5] 5. Arbitror autem quod non tam de ueste, quam de moribus dixerit, uel de usibus nostris atque actibus, quo alius uirum, alius feminam deceat actus. Unde et Apostolus ait, quasi interpres Legis: Mulieres uestrae in Ecclesia taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut Lex dicit. Si quid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent. Et ad Timotheum: Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in uirum. 6. Quam deforme autem uirum facere opera muliebria? Ergo et pariant, ergo parturiant, qui crispant comam sicut feminae. Et tamen illae uelantur, isti belligerantur. Verum habeant excusationem, qui patrios usus sequuntur, sed tamen barbaros, ut Persae, ut Gothi, ut Armenii: maior quidem est natura, quam patria. 7. Quid de aliis dicemus, qui hoc ad luxuriam deriuandum putant: ut calamistratos et torquatos habeant in ministerio, ipsi promissa barba, illos remissa coma? Merito illic non seruatur castimonia, ubi non tenetur sexus distinctio; in quo euidentia naturae magisteria sunt, dicente Apostolo: Decet mulierem non uelatam orare Deum? Nec ipsa natura docet uos quod uir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier uero si capillos habeat, gloria est illi; quoniam quidem capilli pro uelamine ei dati sunt. Haec sunt quae referas requirentibus. Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te ut parentes diligimus.